Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1453

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

324-339

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1453', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 324-339. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115376 Date accessed: 21 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1453

Syllabus EntryFoedera Text
April 18. Commission of James K. of Scotland to James earl of Douglas and Anandale, Richard abbot of Dunfermline, and Robert Liddale of Balimire, chief dapifer, to conclude a truce with England. Stirling.
O. xi. 324. H. v. p. ii. 47.
Litera Regis Scotorum de Potestatibus.
An. 31. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Legalitate, & Circumspectione Carissimi Consanguinei nostri Jacobi Comitis de Douglas & de Anandale Domini Galwidiae, ac Venerabilis in Christo Patris Ricardi Abbatis Monasterii de Dunfermlyne, & Roberti Liddale de Balimire primi Dapiferi nostri, plurimùm confidentes,
De avisamento & deliberatione Concilii nostri Deputavimus, Assignavimus, & Constituimus, ac, Tenore Praesentium, Deputamus, Assignamus, & Constituimus ipsos Tres, aut Duos eorumdem conjunctim, nostros Ambaxatores & Deputatos speciales,
Dantes & Concedentes eisdem nostris Deputatis, & Duobus eorumdem conjunctim, nostram plenariam Potestatem & Mandatum speciale ad Conveniendum, Nomine nostro, cum Serenissimo Principe Henrico, Dei gratiâ, Rege Angliae Consanguineo nostro Amantissimo, suisque Consulibus, aut Commissariis, seu Deputatis ejusdem, sufficientem Potestatem habentibus, apud Civitatem Lundoniensem, vel quemcunque alium Locum de quo convenientiùs concordari poterit, de & super Treugarum, inter Regna Angliae & Scotiae initarum, firmâ Observatione, & de Novis ad ulteriora tempora, tàm per Terram, quàm per Mare, pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, ineundis Treugis, Communicandum, Tractandum, Ineundum, Concordandum, & Concludendum,
Necon ad Petendum & Requirendum a dicto Serenissimo Principe Rege Angliae, & aliis interesse habentibus Reformationem, contra vim Treugarum, in Offensam & Laesionem nostram, Regni nostri, ac Subditorum & Incolarum ejusdem, attemptatorum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, Expediendum, & Agendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios nostros, aut Duos eorumdem, Nomine nostro, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Litteras nostras, sub Magno Sigillo nostro, fieri fecimus Patentes apud Strivelyne, Decimo octavo Die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo tertio, & Regni nostri Decimo septimo,
James R.
Sub Magno Sigillo Scotiae pendente a Cauda Pergamenae.
May 9. Grant to Michael abp. of Dublin of the custody of the manor of Tassagard and the town of Ballichire. Westm.
O. xi. 325. H. v. p. ii. 47.
Pro Archiepiscopo Dubliniae.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 1. m. 30.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Venerabilis in Christo Pater, Michael Dublinensis Archiepiscopus habere & percipere debeat Viginti Libras per Annum de Nobis pro suo sano Consilio, Utilitatem & Politicum Regimen Terrae nostrae Hiberniae concernente, Nobis impenso & impendendo tempore quo Archiepiscopus ibidem extiterit, prout ejus Praedecessores, Archiepiscopi loci praedicti, ac de Consilio nostro & Progenitorum nostrorum Regum Angliae existentes, habere solebant de Nobis & Progenitoribus nostris praedictis pro hujsmodi Consilio suo,
Dictóque nunc Archiepiscopo Summa Quinquaginta Librarum, de dictis Viginti Libris annuis.
Videlicet, a Quarto Die Novembris Anno Regni nostri Vicesimo nono usque Quartum Diem Februarii in Anno Regni nostri Tricesimo primo (scilicet) per Duo Annos integros & unum dimidium Annum,
Per quod tempus ipse Venerabilis Pater Archiepiscopus Dublinensis extitit, & sanum suum Consilium ad Utilitatem & sanam Gubernationem Terrae nostrae praedictae impendit,
Per Nos debita jam existat,
Volentes eundem Archiepiscopum tàm de dicta Summa Quinquaginta Librarum contentari, quàm de Viginti Libris annuis hujusmodi, pro tempore quo ipsum Archiepiscopum ibidem fore contigerit percipiendis & habendis, ipsum Archiepiscopum securiorem fieri & reddi, de Gratia nostra speciali ac de mero motu & certa scientia nostris, Commisimus eidem nunc Archiepiscopo Custodiam Manerii sive Dominii de Tassagard cum Pertinentiis necnon Villae de Ballischire, parcellà Manerii praedicti, cum Pertinentiis, in manu nostra certis de Causis existentium, Habendam & Tenendam eidem Archiepiscopo, unà cum Proficuis, Commoditatibus, Curiis, Juribus, Emolumentis, & Pertinentiis suis quibuscunque, per totum tempus quo ipsum Archiepiscoump Dublinensem fore contigerit, Reddendo inde Nobis, per Annum, pro Custodia praedicta, durante tempore illo, ad Scaccarium nostrum in Hibernia, tales & tantas Denariorum Summas, de qualibus & quantis Nobis pro Custodia Manerii & Villae praedictorum cum Pertinentiis modo Responsum existit,
Et ulterius Volumus & praefato Archiepiscopo Concedimus quòd ipse Centum Solidos annuatim de Denariorum Summis, quae per ipsum Archiepiscopum de Custodia praedicta deberi contigerint, in manibus suis propriis habeat & retineat, quousque ipse dictam Summam Quinquaginta Librarum inde sic Levaverit, Perciperit, & in Manibus suis Retinuerit,
Et insuper quòd ipse Archiepiscopus annuatim, durante toto Termino praedicto quo ipse Archiepiscopus ibidem & de Consilio nostro fuerit, de hujusmodi Denariis, de Custodia praedicta, Nobis per ipsum Archiepiscopum debendis & extunc proveniendis, in Manibus suis propriis habeat & retineat Viginti Libras per Annum, Habendas, Percipiendas, & Retinendas in Satisfactionem dictarum Viginti Librarum per Annum, quas ipse Archiepiscopus pro Consilio suo praedicto de Nobis per Tempus praedictum percipere debet, quamdiu ipse Archiepiscopus Dublinensis extiterit, pro sano suo Consilio nobis impendendo,
Et ulterius Concedimus praefato Archiepiscopo quòd ipse, in solutione dictarum Denariorum Summarum & Custodia praedicta, ad Scaccarium praedictum, de omnibus hujusmodi Summis, quas ipse Archiepiscopus, praetextu harum Literarum nostrarum Patentium, habuerit, perciperit, aut retinuerit, de Tempore in Tempus, debitam habeat Deductionem & Allocationem; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione, in contrarium factis, editis, seu provisis, sive aliquâ aliâ Re, Materiâ, vel Causâ, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
May 22. Safe conduct for James earl of Douglas, Archibald de Douglas, earl of Murray, Hugh de Douglas, earl of Ormond, and 12 others, going on pilgrimages. Westm.
O. xi. 326. H. v. p. ii. 47.
Pro Comite de Douglass & aliis.
An. 31. H. 6. Scot. 31. H. 6. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quatuor Annos proximò futuros duraturas, de avisamento & matura deliberatione Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales,
Jacobum Comitem de Douglas de Wigtone & de Anandale, Dominum de Galway,
Archibaldum de Douglas Comitem de Murreue,
Hugonem de Douglas Comitem de Ormonde,
Johannem de Douglas Dominum de Balnany,
Magistrum Johannem Clerk Rectorem de Kirkbride,
Johannem de Shawe,
Marcum de Haliburton,
Johannem Fresell
,
Et Johannem Uthred,
Capellanos,
Magistrum Willielmum Heris Rectorem de Kirkpatrik,
Dominum Jacobum de Douglas Praepositum de Dalketh,
David Forde,
Jacobum de Doddes,
Johannem de Doddes,
Et Lodowicum de Carieth
,
Scotos, volentes peregrè Limina Apostolorum visitare, cum Centum Personis in Comitiva sua, vel infra, in Regnum Regis Angliae, conjunctim vel divisim, per Terram, Mare, vel Aquas, equestrè vel pedestrè, cum Equis, Hernesiis, Bogeis, Jocalibus, Moneta, Auro, Argento monetato vel non monetato, Literis & Scripturis clausis & apertis, aliisque Bonis & Rebus suis quibuscumque, salvò & securè Veniendo, ibidem Morando, Perhendinando, Expectando, & Conversando, ac totiens quotiens eis visum fuerit expedire, conjunctim vel divisim, equestrè vel pedestrè, per Terram, Mare, vel Aquas, durante praesente salvo Conductu Regis Repatriando, Revertendo, & Redeundo, necnon, ad ipsorum Beneplacitum, conjunctim vel divisim, ad Villam Regis Calesii, & per eandem, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Maii.
[May 22.] Similar safe conduct for James lord of Hamylton, James lord of Levingston, Archibald de Dundas, and 13 other Scots.
O. xi. 327. H. v. p. ii. 47.
Pro Jacobo Domino de Hamilton.
An. 31. H. 6. Ibid.
Rex per Literas suas Patentes, per Tres Annos proximò futuros duraturas, de avisamento & matura deliberatione Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales,
Jacobum Dominum de Hamylton Militem,
Jacobum Dominum de Leving ston,
Archibaldum de Dundas
,
Dominum Gawinum de Hamilton Praepositum de Bothvile,
Johannem de Hamilton,
Magistrum Jacobum Inglis,
Magistrum Robertum de Hamilton Capellanum,
David Spaldyng de Dunde,
David Flemyng,
Robertum de Hamilton,
Willielmum Bailze
,
Magistrum Willielmum Bane,
Patricium de Weddale,
Willielmum Banore,
Adam Cosour
,
Et Thomam de Forest,
Scotos, volentes peregrè Limina Apostolorum Visitare, cum Duodecim Personis in Comitiva sua, &c. prout supra & de eadem Data.
May 23. Truce between England and Scotland until 21 May 1457. Westm.
O. xi. 327. H. v. p. ii. 47.
Indentura Treugarum Scotiae.
An. 31. H. 6. Scot. 31. H. 6. m. 10.
Haec Indentura,
Facta inter Nos, Ricardum Comitem Sarum, Henricum Percy Dominum de Ponyngs, Thomam Stanley Militem, & Ricardum Andrew Clericum, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, ac Domini Hiberniae &c. Commissarios ex una, & Jacobum Comitem de Douglas de Anandale Dominum Galwidiae, & Robertum Liddale de Balmure primum Dapiferum, Illustrissimi Principis Jacobi, eâdem gratiâ, Scottorum Regis, similiter Commissarios, & Ambassiatores, ad Infrascripta sufficienter & legittimè deputatos, Partibus ex alterâ,
Testatur Quòd Nos, Ricardus, Henricus, Thomas, & Ricardus, Auctoritate Nobis in hâc parte a dicto Christianissimo Principe Henrico per suas Litteras Regias (quarum Tenor inferiùs annotatur) concessâ,
Praeter & ultra Treugas, nuper inter ejusdem Metuendissimi & Christianissimi Principis Domini nostri Regis, pro sua, & dicti Illustrissimi Principis Jacobi, pro sua Partibus, tunc Commissarios, in Ecclesia Sancti Nicholai in Villa Novi Castri Dunelmensis Dioecesis & Comitatûs Northumbriae, Decimo quarto Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo primo, initas, factas, & concordatas, & usque in Occasum Solis Decimae quinti Diei Mensis Augusti, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo quarto duraturas, ac in Confirmationem, Corroborationem, & Stabilitionem earumdem Treugarum,
Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimusque, Capimus, Inimus, Concordamus, & Concludimus per Praesentes, pro dicto, Excellentissimo & Christianissimo Principe, Angliae & Franciae Rege, ejusque Successoribus, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus suis quibuscumque, cum praefatis, Magnifico & Nobili Viro Jacobo Comite de Douglas, & Roberto Liddale, Illustrissimi Principis Jacobi Scotorum Regis praedicti Commissariis & Ambassiatoribus,
Ipsique Jacobus & Robertus, Auctoritate eis commissa in hac parte a dicto Serenissimo Principe Scotorum Rege per suas Literas Patentes (quarum Tenor inferiùs similiter annotatur) concessa,
Praeter & ultra dictas Treugas in dicta Villa Novi Castri nuper sic editas, & usque in dictum Decimum quintum diem Augusti, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo quarto, ut praedicitur, duraturas, & in Confirmationem, Corroborationem, & Stabilitionem earumdem,
Unà Nobiscum easdem Fecerunt, Ceperunt, Inierunt, Concluserunt, & Concordârunt, Faciunt, Capiunt, Ineunt, Concludunt, & Concordant per Praesentes, pro dicto Illustrissimo Principe Jacobo Scotorum Rege, ejusque Successoribus, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis, novas, bonas, inviolabiles, firmas, & stabiles Treugas, Guerrarumque Abstinentias generales, tàm per Mare, quàm per Terram, & omnes Aquas dulces, Incepturas ab Ortu Solis Vicesimi primi diei instantis Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo tertio, & duraturas usque ad Occasum Solis vicesimi primi diei ejusdem Mensis Maii, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Septimo, & exinde similiter duraturas quamdiu placebit Excellentissimo ac Christianissimo Principi Henrico Angliae & Franciae Regi pro suâ Parte, ac Illustrissimo Principi Jacobo Scotorum Regi, ejus Consanguineo, pro suâ Parte,
Sic tamen quòd, si extunc, post dictum Occasum Solis Vicesimi Primi Diei, aliquo Casu, aliquando imposterùm dictus Excellentissimus ac Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex noluerit dictas Treugas diutiùs Tenere aut ulteriùs Observare, set velit pro Parte suâ ab eisdem recedere, hoc benè sibi licebit, praesentibus Treugis non obstantibus; Dum tamen dictum Regem Scottorum, per suas Litteras Patentes, suo magno Sigillo sigillandas, ac eidem Regi Scottorum, ubicumque infra Regnum Scotiae fuerit, liberandas, faciat de hujusmodi suâ Voluntate Recedendi a dictis Treugis Certiorem,
Similique modo Rex Scottorum, si ab hujusmodi Treugis etiam extunc post dictum Occasum Solis pro suâ Parte Recedere voluerit, praefatum Excellentissimum Principem Franciae & Angliae Regem suas per Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillandas, eidemque Metuendissimo Principi Angliae & Franciae Regi, ubicumque infra aliquod Regnorum, Ducatuum, seu Dominiorum suorum fuerit, realiter liberandas, etiam de Voluntate suâ Recedendi ab eisdem Treugis reddet Certiorem,
Hoc tamen semper Observato quòd in omni Casu Discessionis hujusmodi a praedictis Treugis, sive per praefatum Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, sive per dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem, ejusq; Consanguineum, sicut praedicitur, faciendae, tàm Metuendissimus Princeps Rex Angliae quàm Serenissimus Princeps Scotorum Rex maneat, sit, & stet, vigore Praesentium, firmiter Astrictus ad easdem Treugas per Centum & Octoginta dies inclusivè post diem liberationis & traditionis Literarum Patentium praedictarum proximò sequentes & plenariè completos, juxta omnem vim, formam, & effectum earundem effectualiter Observandum, easdemque faciant, & quilibet eorum per se & suos faciat, per eosdem Centum & Octoginta dies efficaciter Observari.
Item, Appunctuavimus, Concordavimus, & Conclusimus cum dictis Ambassiatoribus, Ipsique Ambassiatores unà nobiscum sic Appunctuârunt, Concordârunt, & Concluserunt, quòd, dictis Treugis durantibus, neque praefatus Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex, adversus praedictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem, suum Consanguineum, vel ejus Subditos, vel Ligeos; neque adversus Christianissimum & Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, vel ejus Ligeos, aut Subditos antefatus Serenissimus Rex Scottorum suus Consanguineus faciet, movebit, aut manutenebit per Se, nec procurabit aut permittet fieri per aliquos, seu aliquem Subditorum, seu Ligeorum suorum, aliquam Guerram seu aliquod genus vel factum Guerrae, in aliquo Regno, Terrâ, vel Dominio citra vel ultra Mare aut in Mari situato, neque per ipsum Mare, aut aliquam aliam Aquam dulcem, sive salsam: Et generaliter loquendo non erit in Consilio, Auxilio, vel Favore, quòd in aliquo Loco Mundi hujusmodi Guerra fiat aut moveatur, fierive vel moveri aliqualiter procuretur seu permittatur, Treugis durantibus antedictis.
Item, inter Nos & praefatos Ambassiatores Concordatum & Conclusum est quòd, si, durantibus Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis praedictis, contingat aliquos Subditos, sive Ligeos dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, per Mare ex quâcunque justâ, rationabili, vel licitâ Causâ Navigantes, sive Mercatores fuerint, sive Peregrini, Piscatores, aut alii cujuscunque conditionis Homines, vi Tempestatis, aut Ventorum, seu aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgenteque Causâ ad hoc eos omninò impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recessûs eorum a Patriâ suâ non proposuerint) Applicare in aliquo Portu, sive aliquo Loco quocumque Regni Scotiae, vel in aliquo Loco juxta idem Regnum Naufragium pati (dummodò aliqua Persona in Navi sic Naufragium passâ Superstes existat) non licebit Illustrissimo Principi Regi Scotorum, Consanguineo suo, aut alicui, vel aliquibus Subditorum, seu Ligeorum suorum, per Se, vel alios, ipsos sic Appulsos, seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Marchandisas sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta Capere, Rapere, vel ab eisdem sic Appulsis, aut Naufragium passis, vel passo, Auferre quovis modo, vel etiam Detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae eadem Res, Bona, vel Marchandisas integraliter vel in parte arrestare, vel arrestari facere; sed licebit ipsis sic Appulsis, aut Naufragium passis, cum Navibus, Marchandisis, Bonis, & Rebus suis, (Causâ hujusmodi cessante) prout sic Appulsi, & Naufragium passi (eorum Navi Refectâ) tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant recedere absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Arresto, sive aliâ Occasione quacumque sibi per dictum Illustrissimum Principem Scottorum Regem, aliquemve seu aliquos ejus Subditum sive Subditos, obiciendis sive etiam faciendis; Et simili modo si contingat, eisdem Treugis vel Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliquos Subditos sive Ligeos dicti Illustrissimi Principis Scottorum Regis, simili modo Navigantes, vi Tempestatis aut Ventorum, vel aliâ justâ, rationabili, & necessariâ urgente Causâ eos omninò ad hoc impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recesûs eorum a Patriâ suâ non proposuerint) Applicare in aliquo Portu, sive alio Loco quocumque dicto Domino nostro Regi Angliae & Franciae Subdito sive Subjecto, vel in aliquo Loco juxta Portus vel Loca praedicta Naufragium pati, (dummodò aliqua Persona in Navi sic Naufragium passâ Superstes existat) non licebit dicto Excellentissimo Principi Angliae & Franciae Regi, aut alicui vel aliquibus Subditorum vel Ligeorum suorum per Se vel alios, ipsos sic Appulsos, seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Marchandisas, sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta, Capere, Rapere, vel ab eis sic Appulsis, vel Naufragium passis vel passo, Auferre quovis modo, vel etiam Detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae eadem Res, Bona, vel Marchandisas integraliter vel in parte Arrestare, vel Arrestari facere; sed licebit ipsis sic Appulsis vel Naufragium passis, cum Navibus, Marchandisis, Bonis, & Rebus suis (Causâ hujusmodi cessante) prout sic Appulsi aut Naufragium passi (eorum Navi Refectâ) tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant Recedere, absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Arresto, sive aliâ Occasione quâcumque sibi per dictum Illustrissimum Principem Angliae & Franciae Regem, aliquemve, seu aliquos ejus Subditum sive Subditos, obiciendis sive etiam faciendis.
Item, Concordatum & Conclusum est, inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd si Aliquis vel Aliqui Subditorum vel Ligeorum Metuendissimi Principis Angliae & Franciae Regis, sicut praedicitur, Appulsus seu Appulsi, aut Naufragium passus vel passi, sive in Regnum Scotiae veniens vel venientes ante Diem Expirationis Salvi Conductûs sui adversâ Valetudine adeò vexetur & vexentur, quòd sic Appulsus vel Appulsi, seu Naufragium passus vel passi, aut sub Salvo Conductu veniens vel venientes, cum Navi vel Navibus, qua vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante Diem Expirationis sui salvi Conductûs sic veniens vel venientes nequeat vel nequeant commodè Recedere, & in Proprias Partes se recipere, tunc benè licebit sic Appulso & Appulsis, Naufragium passo & passis, ac Venienti & Venientibus, Infirmo vel Infirmis, cuicunque & quibuscunque salvò & securè, in loco quo sic Appulsus vel Appulsi, Naufragium passus vel passi, applicuerit vel applicuerint, Infirmari contigerit, expectare quousque Reconvaluerit vel Reconvaluerint; & extunc, cum Literis Testimonialibus Majoris, Ballivi, Constabularii, aut alicujus alterius Officiarii Domini Regis, in Loco quo sic Eum vel Eos infirmari contigerit, eidem vel eisdem sub Moderatis Expensis concedendis & tradendis (Causâ hujusmodi Infirmitatis cessante) in Partes proprias recedere licebit: Idemque Infirmus seu Infirmi hujusmodi sic Recedere debebit & debebunt absque Impedimento vel Obstaculo quocumque sibi per aliquem Subditorum vel Ligeorum Domini Regis Scotiae quomodolibet faciendis; ita tamen quòd interim nichil Praejudiciale contra Regem, Regnum, seu Ligeos ejusdem attemptet vel attemptent, fierive procuret vel procurent:
Quae omnia simili modo & formâ, fideliter, aequaliter & efficaciter observabuntur ex parte Metuendissimi Regis Angliae &c. Subditorum & Ligeorum suorum quorumcumque, in casu quo aliquem Regni Scotiae subditum, in aliquem Locum Regis Angliae subditum & subjectum sic Appulsum, aut Naufragium passum, vel Venientem, contigerit Infirmari, juxta formam & modum in proximo praecedenti Articulo comprehensos.
Praeterea, inter Nos Commissarios utriusque Partis praedictos, Appunctuatum, Concordatum, Ordinatum, & Conclusum est quòd, si contingat, eisdem Treugis durantibus, Aliquem non Subditum, vel aliquos non Subditos, dicti Illustrissimi Principis Scottorum Re- gis, Navem vel Naves, Personam vel Personas, Res, Marchandisas, aut Bona quaecunque alicujus vel aliquorum Subditi seu Subditorum Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis Capere, & eas vel ea in aliquem Locum vel Portum eidem Illustrissimo Scottorum Regi subjectum Adducere, non licebit Illustrissimo Scottorum Regi, aut alicui Subdito sive Ligeo suo eas vel ea sive aliquam Partem earumdem Emere, seu quovismodo ad Utilitatem suam Receptare, absque Consensu Ejus vel Eorum, ad Quem vel ad Quos Bona seu Res hujusmodi ante eorum Captionem verè pertinebant: Quod si per aliquem eorum quicquam in contrarium hujusmodi Ordinationis factum vel attemptatum fuerit, tunc Personae, Bona, Res, & Marchandisae quaecunque hujusmodi, sic Empta seu Recepta, Illi vel Illis, ad Quem vel ad Quos Bona hujusmodi verè pertinebant (Dolo, Fraude, Malove ingenio cessantibus quibuscumque) integraliter Restituentur per sic Ementes sive Recipientes, eo modo quo restitui deberent si a Subditis dicti Illustrissimi Principis Scottorum Regis Capta fuissent, & nichilominus sic Attemptans, tamquam Violator harum Treugarum, graviter & pro modo & qualitate Criminis punietur:
Quae omnia & singula, modo & formâ praemissis, Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex Observabit, & per suos Subditos & Ligeos similiter, aequaliter, & efficaciter observari faciet, in casu quo aliqua Persona, Naves, Marchandisae, Res, vel Bona quaecumque dicti Illustrissimi Principis Scottorum Regis, aut alicujus seu aliquorum Subditi vel Subditorum ejus Capta fuerint per aliquem vel aliquos, non Subditum vel non Subditos Excellentissimo & Christianissimo Principi Regi Angliae & Franciae supradicto.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si, durantibus Treugis supradictis, contingat aliquam Navem alterius Partium praedictarum Naufragium pati, aut rumpi, & aliqua Personarum existentium in Navi sic Naufragium passâ vel ruptâ Superstes remanserit (cessantibus in eâ parte dolo, fraude, & malo ingenio quibuscumque) Marchandisae, Bona, & Res quaecumque, quae de dictâ Navi Projecta sint, ex eâdem Extracta, vel in Mari Collecta, vel ad Terram Venientia, seu aliàs quovis modo Salva & Salvata, per eos ad quorum manus Res, Marchandisae, & Bona hujusmodi devenerint, nullatenus Dissipentur, Diminuantur, Alienentur, Dividantur, nec quovis modo Subtrahantur, aut Concelentur; set integra sine diminutione quacumque Gubernatori illius Dominii sive Loci, in Quod vel Quem dicta Bona devenerunt, seu ejus Deputato, fideliter & sine fraude deliberentur atque tradantur, ad Usum vel Utilitatem Illius vel Illorum, ad Quem vel ad Quos Bona ipsa, rei veritate inspectâ, pertinere noscuntur, Conservanda; Cui vel Quibus, infra spatium unius Anni, a tempore Notitiae Naufragii vel Rupturae Navis hujusmodi computandi, licebit pro Recuperatione & Restitutione Rerum, Marcandisarum, & Bonorum hujusmodi Prosequi coram Judice in eâ parte competente: Cui sic Prosequenti vel Prosequentibus realiter & effectualiter tradi, liberari, & restitui debent, Solutis tamen & Refusis Expensis & Sumptibus rationabilibus, factis circa Collectionem & Salvationem Bonorum eorumdem; Proviso semper quòd Persona & Personae Superstes vel Superstites, ex eâdem Navi ad Terram venientes, ad statum juxta effectum & tenorem Praesentium Treugarum liberè dimittentur.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si, dictis Treugis durantibus, aliqua Navis unius Partis, vel alterius, Personis, Rebus, Marchandisis, aut Bonis Onusta, sive Rupta, sive pro Victualibus de necessitate eis in Mari supervenienti Emendis Applicuerit in aliquem Portum vel Locum alium alicujus Partium praedictarum, pro quâ Reficiendâ Navem ipsam, Personas, Merces, Res, & Bona contenta in eâdem oporteat ad Terram deponi, quòd in hoc Casu Personae, Merces, Res, & Bona ipsa sic deposita, absque Impedimento, & sine Solutione Custumae, in eandem Navim, cum Refecta fuerit, vel in aliam reponantur, & liberè abducantur; Proviso tamen quòd pro Mercibus, Rebus, Bonis, & Marchandisis, ibidem pro emendis Victualibus eis necessariis pro Numero Personarum Venditis, Custumae & caetera Deveria in eâ parte debitè & fideliter persolvantur.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si Quis de unâ Parte Partium praedictarum Capiat, dictis Treugis durantibus, aliquod Fortalitium super aliam Partem, Ipse, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, poterit illud Recuperare per viam Facti vel aliter, prout meliùs poterit, & etiam poterit Punire Malefactores in eâ parte secundùm exigentiam Casûs; & tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus Subditus Fortalitium hujusmodi ceperit, Succurrere & Juvare ipsum, super & adversus Quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, ad Ipsum Recuperandum, quàm citiùs, & quàm diligentius, Sumptibus illius Partis Offendentis; vel, si magis placuerit, Ipse super quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, Requirere poterit & Summare Regem & Conservatores alterius Partis seu eorum Deputatos, quòd Sibi Reddi faciant & Restitui dictum suum Fortalitium, & Malefactores qui hujusmodi Fortalitium ceperunt; quod Ipsi pro Posse facere & perimplere tenebuntur, absque dolo, fraude, & malo ingenio.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si, Treugis durantibus, aliquis vel aliqui de Vassallis, Ligeis, vel Subditis unius Partium praedictarum Deliquerit vel Deliquerint in Territorio alterius Partis, liceat Parti, in cujus Territorio sic deliquerit vel deliquerint, ipsum & ipsos capere & punire secundùm Leges Patriae in qua sic deliquerit vel deliquerint secundùm exigentiam Delicti per ipsos vel ipsum commissi vel perpetrati; si verò sic Delinquens vel Delinquentes Captus vel Capti non fuerit aut fuerint, ut praemittitur, sed se retraxerit vel retraxerint in Dominium ipsius Regis cujus Subditi fuerint, Conservatores illius Partis Requisiti tenebuntur Liberare Personam vel Personas hujusmodi Malefactorum puniendas, ut praefertur, Conservatoribus alterius Partis hoc requirentibus, aut eorum Deputatis in Marchiâ ubi deliquerit vel deliquerint; si verò iidem Malefactores se occultaverint, latitaverint, seu effugerint, ita ut capi non possint, Rex, cujus Subditi extiterint, debet eos mox perpetuò forisbannire ab omnibus Locis suae Ditioni subjectis, quos extunc nullo umquam tempore restituet nec permittet ingredi vel inhabitare Loca, ut praefertur, suae Ditioni subjecta, nisi Malefactores ipsi prius subierint Justitiam, & plenè satisfecerint alteri Parti, contra quam sic attemptaverint, de Attemptatis hujusmodi & Delictis, per ipsos, ut praefertur, perpetratis; Et licet aliquis talis Malefactor sic Bannitus fuerit, seu absque Bannitione, sicut praefertur, Captus extiterit, nichilominus tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus idem Malefactor Subditus extiterit, Reparare Attemptata de Bonis hujusmodi Malefactorum, quantenus sufficere poterint; si verò idem Malefactor, sic Captus sive Deprehensus, non habeat in Bonis undè satisfacere poterit, in hoc Casu eo graviùs punietur & luet in Corpore; Et insuper qui Malefactorem hujusmodi scienter Receptaverit, aut Consilium ei dederit seu Favorem, ad eandem in omnibus Satisfactionem & Poenam tenebitur, ad quam faciendam & subeundam teneretur hujusmodi Malefactor, si posset Apprehendi.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si, eisdem Treugis durantibus, aliquid contra easdem vel aliquam Partem earumdem, per Terram sive per Mare, fieri vel attemptari contigerit, per hoc tamen praesentes Treugae non erunt, nec censebuntur aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel annullatae, set nichilominus in suo Robore permanebunt & Vigore, nec Guerrae, (nisi observatâ formâ in primo Articulo superius inter Pricipes declaratâ,) pro eo fieri debent ab unâ parte vel alterâ, nec Prisae Personarum, nec Districtiones aut Captiones Bonorum, nec Obsidiones Villarum, Castrorum, seu Fortalitiorum, nec Homicidia, Murthráve quaecunque in contrarium Praemissorum a quocumque attemptari sive committi; set reparabuntur & réponentur in statum pristinum & debitum Maleficia & Attemptata hujusmodi, necnon Interprisae quaecumque per Conservatores & Commissarios illius Partis, cujus Subditi sic attemptaverint, offenderintve malefecerint; qui verò contrafecerit (videlicet) movendo Guerram, praeterquam in formâ superiùs recitatâ, sive Obsidendo, Invadendo, aut Capiendo Villas vel Fortalitia, aut Faciendo Homicidia sive Murthra, propter aliquod Attemptatum ex Parte alterâ, aut praeter Auctoritatem & Decretum Conservatoris faciendo Prisas Personarum vel Districtiones seu Captiones Bonorum, eo ipso cadet a Causa sua, & nichilominus punietur juxta Delicti sui exigentiam, aut restituet aut reparabit alteri Parti omne illud in quo eam laesit, & cepit ab eadem.
Item, Concordatum est simili modo quòd, si, praedictis Treugis durantibus, aliquis Subditorum unius Partis vel alterius contrahat vel quasi seu delinquat infra Regnum, Terram, sive Dominium illius Partis cujus ita Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc causâ vitandi Justitiam se subtraxerit & effugiat in Locum quemcumque subditum sive subjectum alteri ex eisdem Partibus cujus Subditus non extiterat, & illuc deveniat Homo Ligeus illius Partis, nichilominus compelletur ad Respondendum, & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam, de Debito sive Delicto suo hujusmodi coram conservatoribus Treugarum utriusque Partis, sive eorum Deputatis, aequè ut Satisfacturus & Subiturus fuis- set si permansisset sub Fide & Ligeantiâ ipsius Partis cujus Terram & Dominium effugit; si verò in solâ Fugâ perstiterit, nec devenerit Homo Ligeus illius Partis, in cujus Terram effugit, eo Casu Remittetur & Restituetur illi Parti, cujus Ligeus & Subditus fuerat, pro Justitiâ de eo prout sibi videbitur faciendâ; Si verò aliquis Subditorum unius Partium praedictarum se subtrahat in Regnum seu Dominium alterius tanquam Fugitivus, Proditor, & Rebellis, & ibidem reperiatur sub Assecurantia aut salvo Conductu, Pars illa, seu Gardianus, vel Deputatus ejusdem, cujus in Regno seu Dominio hujusmodi Fugitivus seu Malefactor receptatur & assecuratur, requisitus super hoc per aliam Partem, Gardianum, seu Deputatum ejusdem, tenebitur infra Quadraginta Dies, post Requisitionem sequentes, omnem Assecurantiam & Salvum Conductum hujusmodi Fugitivo concessas Annullare, & Ipsum, ut superiùs est expressum, Remittere & Destinare; & quamquam talis Proditor aut Rebellis offerat ei, ad quem taliter subterfugit, Juramentum Ligeantiae seu Fidelitatis, in hoc Casu non recipietur ad Ligeantiam seu Juramentum, quousque Quadraginta Dies lapsi fuerint post Oblationem hujusmodi Juramenti & Ligeantiae taliter factam.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus praesentibus Treugis, non Admittentur nec Recipientur ad Officia, nec super Assisam, nec ad perhibendum Testimonium Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores unius Partis vel alterius, aut Convicti per Assisam, set Boni, Fideles, & Justi, Fidedignae, & non suspectae Personae.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus Treugis hujusmodi, nullus unius Partis vel alterius Ingrediatur Terras, Boscos, Nemora, Forestas, Warennas, Loca, Dominia quaecunque alicujus Subditi alterius Partis causâ Venandi, Piscandi, Aucupandi, Disportum aut Solatium in eisdem Exercendi, aliave quacumque de causa, absque Licentiâ ejus vel eorum, ad quem vel quos Locus vel Loca ipsa pertinet seu pertinent, aut Deputati sui, petitâ primitùs & optentâ; Et si contingat Bestias, seu Animalia alicujus Subditi alterius Partium praedictarum Fundum, Agrum, Solúmve Subditi alterius Partis ingredi, & Gramen aut Herbam ibidem crescentem depascere, aliove modo illi cujus est Solum Injuriam sive Dampnum inferre, quòd ob hoc neutra Partium hujusmodi Dampnum seu Injuriam sibi factas propriâ Auctoritate ulciscatur, set illud Malefactum secundùm Legem & Consuetudinem, observatas in Partibus ubi Dampnum & Injuria talia facta sunt, effectualiter emendabitur, ut est justum.
Item, ut Treugae supradictae eo firmiùs & meliùs observentur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum Conquerenti liberior pateat facultas Justitiam prosequendi, Ordinatum & Concordatum est quòd, si quis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi, contra quem sic attemptaverit, in Recenti, vel infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati sive commissi, Auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Litteris de Salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias seu Terram in quam idem Malefactor se retraxit; dummodo, quam citò hujusmodi Marchiam hac de causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae Habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui, (videlicet) causâ Prosequendi Depraedationem suam, describatque eidem & specificet quibus Bonis, Catallis, vel Rebus fuerit Depraedatus, ac insuper requirat eundem quòd quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat, ut sic super factis suis tempore dictae Prosecutionis possit, cùm requisitus super hoc fuerit, perhibere testimonium Veritati; vel, si sibi meliùs videbitur, poterit infra praedictos Sex Dies adire unum ex Gardianis alterius Partis, vel ejus Deputatum, pro sua Justitia prosequenda,
Et Insuper, consimili modo Appunctuatum, Concordatum & Conclusum est quòd semper & continuè, eisdem Treugis durantibus, fiant & erunt duae Literae Patentes Salvi Conductûs in bona & sufficienti forma conceptae,
Una (videlicet) ex parte dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, suo Magno Sigillo sigillata, continuè manens in aliquo Loco ad hoc congruo, infra Marchias Regni Scotiae, quem Serenissimus Princeps Rex Scottorum elegerit, virtute cujus valeant quandocumque, eisdem, Treugis durantibus, Subditi Regis Scottorum quicumque, contra easdem Gravati, liberè Ingredi Regnum An- gliae & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competenti Judice infra idem Regnum,
Et Alia exparte dicti Serenissimi Principis Scottorum Regis, ejusdem Magno Sigillo sigillata, manens continuè in aliquo Loco congruo infra Marchias Angliae, quem Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex elegerit, virtute cujus valeant quicumque, dictis Treugis durantibus, Subditi ejusdem Angliae & Franciae Regis ingredi liberè Regnum Scotiae, & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competenti Judice infra idem Regnum Scotiae;
Judicem verò competentem in utroque Casu praedicto reputamus Nos praedicti Commissarii Gardianum illius Marchiae ubi Delinquens fovet Larem; & si is, super quem Conquestio facta est, infra Limites alicujus Marchiarum Larem non foveat, aut infra aliquam earumdem ubi moratur seu morari solebat reperiri nequeat, tunc licebit Parti Conquerenti Billam sive Cedulam suae Querimoniae Gardiano Marchiae, cui conqueritur, tradere;
Qui Gardianus, quamcitò commodè poterit, Cedulam hujus Querelae similiter cum conquerente, si hoc velit ipse Conquerens, transmittet seu transmitti faciet cum Literis suis Testimonialibus Salvi Conductûs (quas sibi tradet liberè & absque alicujus Pecuniae Exactione) Cancellario Regni illius, cujus is de quo Conquestio facta est Subditus extiterit;
Qui quidem Cancellarius citabit Partem de quâ Querela sic facta fuerit, & cum omni celeritate possibili Parti Conquerenti in eo Casu Justitiam ministrabit;
Proviso semper quòd, virtute alicujus Literarum Salvi Conductûs hujusmodi, non plures quàm Tres vel Quatuor Personae, hujusmodi Causas prosequi volentes, ex unâ Parte vel ex alterâ, Regnum alterius simul & unâ vice Ingredi valeant quovismodo.
Item, quia tàm Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex, quàm Serenissimus Princeps Scottorum Rex, ejus Consanguineus, benè considerant & perpendunt, quòd, nisi supradicta omnia benè conserventur efficaciter & votivè juxta eorum desideria per magnam Diligentiam Officiariorum in Puniendo Transgressores quoslibet pro qualitate Delictorum, contingere poterit infra breve, propter Insolentiam & Ineffraenatam Multitudinem Delinquentium, Praedictas Treugas multipliciter violare, quod absit; Idcirco Appunctuatum, Concordatum & Conclusum est quòd, quandocumque aliquis Regum praedictorum senserit se aut suos, contra formam dictarum Treugarum, Aggravatum vel Aggravatos, in defectu Executionis Justitiae ab alterâ Parte non factae, Princeps, se taliter aut suos sentiens Laesum aut Laesos, per unum Heraldum, aut alium Nuncium avisabit & informabit alium Regem, quòd per Officiarios suos nullum aut non debitum poterit de suis Conquerentibus habere Justitae complementum; in quo Casu Rex, sic informatus & cui talis Conquestio facta sit, quamcitò commodè poterit, bis vel ad minus semel in Anno, mittet Tres aut Duos de suo Concilio, Justitiae & Pacis Amatores, ad aliquem locum convenientiorem prope Marchias, obviaturos totidem consimilibus de Concilio Regis Conquerentis, cum Potestate sufficienti oneratos, non tantùm ad Puniendum Delinquentes super quibus conqueritur juxta qualitatem Delicti, verùm etiam ad Inquirendum, Examinandum, & ad Investigandum si Conservatores dictarum Treugarum, Gardiani Marchiarum, vel eorum Locatenentes, aut Deputati, Negligentes fuerint, aut Remissi in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus; quos etiam Punire, Corrigere, & Emendare habeant, si per talem Inquisitionem, Examinationem, & Investigationem, Culpabiles inventi fuerint aut remissi.
Praeterea, ut eo fortiùs & inviolabiliùs praesetes Treugae observentur, quo bonis Provisionibus fuerint roboratae, simili modo Ordinatum & Conclusum est quòd omnes & singuli Gardiani Marchiarum, unius Partis & alterius, praesentes & futuri, ac omnes Viri Notabiles prope dictas Marchias, a Villâ de Novo Castro & Penreth in Angliâ versus Scotiam ex unâ parte, & a Villis de Edynburgh & Dumfres in Scotia versus Angliam Inhabitantes, parte ab alterâ, ad Sacrosancta Dei Ewangelia, coram eis posita & corporaliter per eosdem & eorum quemlibet tacta, Jurabunt quòd praesentes Treugas, in omnibus & singulis Capitulis & Articulis earumdem, bonâ fide, absque dolo, fraude, malove ingenio quibuscumque Observabunt, & per alios, quantum in eis est, Observari facient, & quòd nullo unquam tempore durationis earumdem Treugarum, per Se, vel Alios, clàm vel palàm, directè vel indirectè, eas in aliqua sui parte violabunt, nec violari facient aut permittent quatenus poterunt quoquomodo:
Quod quidem Juramentum, Omnium & singulorum praedictorum, fieri debet, publicè & solempniter, citra Triginta dies proximò sequentes post Datam Praesentium continuè numerandos,
Gardianorum verò Marchiarum Angliae in manibus Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis vel Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum,
Et Gardianorum Marchiarum Scotiae in manibus Illustrissimi Principis Scotorum Regis, aut Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum,
Notabilium verò Virorum, utriusque Partium praedictarum, in Manibus Gardianorum Marchiarum earumdem, Anglicorum (videlicet) in manibus Gardianorum Marchiarum in Anglia, Scotorum in manibus Gardianorum Marchiarum Scotiae:
Nomina autem eorum qui sic Juraverint, infra Mensem, post Praestationem ejusdem Juramenti, certificabuntur alterutrùm auctenticè Gardianis singulis Marchiarum praedictarum, ut apud ipsorum singulos Nomina sic Jurantium habere valeant de Recordo.
Item, simili modo, Concordatum & Conclusum est quòd utraque Partium Publicari & Notificari faciet dictas Treugas Subditis suis, infra Triginta Dies proximò futuros, post Datam Praesentium similiter continuè numerandos.
Conservatores verò Treugarum pro dicto Excellentissimo Principe Angliae & Franciae Rege, ejusque Regnis, Dominiis, Locis, ac Personis quibuscumque ei Subjectis, tàm per Terram, quàm per Mare, erunt,
Humfridus Dux Bukynghamiae,
Johannes Dux Northfolciae,
Ricardus Comes Sarum,
Henricus Comes Northumbriae,
Johannes Comes Oxoniae,
Johannes Vicecomes Beamont,
Henricus Vicecomes de Bouchier,
Thomas Dominus de Clifford,
Radulphus Dominus de Graystok,
Thomas Dominus Fyzt-Hew,
Thomas Dominus de Dacre,
Thomas Nevell,
Thomas Stanley,
Jacobus Stranngeweys,
Henricus Fenwyck,
Robertus Ogill,
Thomas Heryngton,
Thomas Lumley,
Ricardus Musgrave,
Johannes de Skelton,
Thomas de la More,
Johannes Heroun,
Robertus Maners
,
Et omnes Admiralli Maris & Custodes Marchiarum Angliae versus Scotiam.
Pro Illustrissimo Principe Scotorum Rege erunt,
Jacobus, Georgius, Johannes, Archibaldus, Alexander,
De Dowglas,
Angusiae,
Rossiae,
Moraviae
,
Et Crawfurdiae,
Comites:
Willielmus Dominus Creghton,
Willielmus Dominus de Sancto Claro,
Willielmus Dominus Somerveill,
Herbertus Dominus Maxwell,
Alexander Dominus Montgomerry,
Andreas Dominus le Gray,
Patricius Hepburne
de Haylis,
Jacobus de Crithton,
Barones:
Alexander Vicecomes de Angosse,
Andreas Vicecomes de Fyfe,
Simon de Glendynwyn,
Archibaldus de Dowglas,
Willielmus de Crauston,
Walterus Scott,
Robertus de Crighton,
Alexander Hume,
David Hume,
Alexander Ramesay
,
Milites:
Andreas Ker,
Nicholaus Ruthyrfurde,
Thomas de Crampstoun,
Willielmus de Karlile,
Willielmus de Douglas,
Adam de Johnston,
Robertus de Lawedre
,
Et omnes Admiralli Maris & Custodes Marchiarum de Scotia versus Angliam.
Qui quidem omnes & singuli, ex utraque parte supra nominati, hinc & inde, habebunt plenam Potestatem, soli & in solidum, ac Gardiani & Admiralli in Locis Custodiae & Admirallitatis suarum, ad Reparandum, Reformandum, & Emendandum, Reparari, Reformari, & Emendari faciendum omnia Dampna & Attemptata, Excessusque facta & perpetrata, facienda & perpetranda, contra Tenorem dictarum Treugarum, & ad Puniendum omnes Malefactores & singulos secundùm Casum & Exigentiam Delictorum.
Similiter, Concordatum, Conclusum, & Provisum est, inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd licebit cuicumque Spoliato, Depraedato, aut Injuriato contra formam Treugarum, nuper apud Civitatem Dunelmensem, inter praefatos Reges initarum, suum Spolium, Rapinam, seu Injuriam Prosequi coram quibuscumque Judicibus, in aliquo Regnorum praedictorum, in ea parte competentibus, quandocumque sibi videbitur expediri, & Justitiae complementum optinere; praesentium novarum Treugarum Captione, aliquâ Consuetudine, & Abusu, aliquando, in contrarium habitis, non obstantibus quibuscumque.
Tenor verò Litterarum Patentium dicti Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis, (de quibus supra fit mentio) sequitur, & est talis,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Sinceritate, & Industriâ Carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Sarum, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Percy de Ponynges Militis, Thomae Stanley Militis, & Magistri Ricardi Andrew Clerici Secretarii nostri, pleniùs confidentes,
Ipsos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus, Assignavimus, & Constituimus, ac Tenore Praesentium Deputamus, Assignamus, & Constituimus nostros veros Deputatos, & Commissarios,
Dantes & Concedentes eisdem, Deputatis & Commissariis nostris, Tribus & Duobus eorum Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum tàm generale quàm speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ad Tractandum, Communicandum, Appunctuandum, & Concludendum cum Commissariis sive Nunciis Carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, Potestatem & Auctoritatem sufficientes ab eo in hac parte habentibus, de & super Treugarum, inter Regnum nostrum Angliae, ac Terras, & Dominia nostra quaecumque, & Regnum Scotiae initarum, firmà observatione, & de Novis ad ulteriora Tempora, si eis expedire videbitur, tàm per Terram quàm per Mare, Communicandum, Tractandum, Ineundum, Concordandum, & Concludendum,
Necnon ad Petendum & Exigendum, pro nobis & Nomine nostro, Reformationem quorumcumque Dampnorum & Deperditorum, Subditis nostris, contra vim Treugarum praedictarum, illatorum, & aliorum quorumcumque contra easdem Treugas Attemptatorum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, Expediendum, & Agendum quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros quicquid per dictos Deputatos & Commissarios nostros, Tres, vel Duos eorum, Nomine nostro, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Decimo quarto die Maii, Anno Regni nostri Tricesimo primo.
Tenor etiam Literarum Patentium praefati Serenissimi Principis Scottorum Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur sub hac forma,
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Legalitate, & Circumspectione carissimi Consanguinei nostri Jacobi Comitis de Douglas & Anandali Domini Galwidiae, ac Venerabilis in Christo Patris Ricardi Abbatis Monasterii de Dunfermlyne, & Roberti Liddale de Balmure Primi Dapiferi nostri, plurimùm confidentes,
De avisamento & deliberatione Concilii nostri deputavimus, assignavimus, & constituimus, ac tenore praesentium deputamus, assignamus, & constituimus ipsos tres, aut duos eorumdem conjunctim, nostros Ambaxatores &c. prout supra in Literis datis apud Struvelyne, Decimo octavo die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo tertio, & Regni nostri Decimo septimo.
Item, quia nonnunquam Subditi unius Partis, per Mare Navigantes, a Navigatione suâ plurimùm impediuntur, & alia Dampna patiuntur per hoc, quod per Subditos alterius Partis, sufficientem habentes notitiam per Koketa seu alia evidentia Documenta quòd sic alterius Partis Subditi sint, Vela sua conguntur subtrahere, seu in parte vel in toto deponere, inter Nos Commissarios & Ambassiatores praedictos Appunctuatum & Conclusum est, quòd nulli Subditorum unius vel alterius Partis liceat de caetero aliquos alterius Partis Subditos Navigantes, (dummodò per hujusmodi Koketa sive Documenta evidenter constet eisdem quòd alterius Partis Subditi, Navis, & Bona sint) cogere Vela seu Velum suum deponere, seu aliquo modo a licita Navigatione impedire; & si eorum aliquis vel aliqui contrafecerit vel contrafecerint, tanquam Effractores & Violatores Treugarum praesentium, arguantur & etiam puniantur.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium ac Fidem, huic Parti Indenturae, penes praefatum Excellentissimum ac Christianissimum Principem Angliae & Franciae Regem remansurae, Nos praefati Jacobus de Douglas &c. & Robertus Liddale, dicti Serenissimi Principis Scottorum Regis Commissarii memorati, Sigilla nostra apposuimus.
Parti verò ejusdem Indenturae, penes praefatum Serenissimum Principem Scottorum Regem remansurae, Nos, Ricardus Comes Sarum, Henricus Percy Dominus de Ponnyngs, Thomas Stanley Miles, & Ricardus Andrew Clericus, praedicti Excellentissimi ac Christianisimi Principis Angliae & Franciae Regis Commissarii memorati, Sigilla nostra apposuimus.
Dat. apud Westm. Londoniensi Dioecese, Vicesimo tertio die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo tertio.
James Erl Douglas.
Robert Lyddale.
Sub Sigillis suis cerae albae, Pendentibus a Caudis Pergamenae.
May 23. The English and Scotch ambassadors promise to have the truce proclaimed and observed on the debateable lands. Westm.
O. xi. 336. H. v. p. ii. 51.
Publicum Instrumentum super Gubernatione Terrarum Litigiosarum, vocatarum BATTABLE LANDES.
An. 31. H. 6. Ex Orig.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum Cunctis appareat evidenter quod,
Anno ab Incarnatione Domini, secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo tertio, Indictione Primâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Nicholai, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti Anno Sexto, Mensis verò Maii die Vicesimâ tertiâ
In Domo Capitulari Ecclesiae Conventualis Sancti Petri apud Westmonasterium, Londoniensi Dioecese,
Convenerunt adinvicem Nobilis Dominus Ricardus Comes Sarum, Henricus Percy Dominus le Ponyng, Thomas Stanley Miles, & Ricardus Andrew Clericus, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Commissarii sufficienter & legitimè, ut asseruerunt, Deputati, necnon Nobilis Dominus Jacobus Comes de Dowglas & Annandaly Dominus Galwydiae, & Robertus Lyddale de Balmure, Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotorum Ambassiatores & Commissarii similiter legitimè & sufficienter, ut asserebant, Deputati,
Et, post mutuam Communicationem sive aliqualem Tractatum, initum inter eosdem de Treugis, sive Guerarum Abstinentiis, inter Regna Angliae & Scotiae hincinde servandis, inter caetera, praefatus Nobilis Vir Jacobus Comes de Douglas quasdam Promissionem & Protestationem, in Linguâ Anglicanâ conceptas, & in quodam Membrano, quod in manibus suis tenuit, comprehensas, de unanimi Consensu & Assensu dicti Roberti Lyddale publicè Fecit, Legit, & Interposuit, sub hoc Tenore Verborum,
In The Name of Our Lorde,
In the Presence of you, Richard Erle of Sarum, Henry Lord Ponyng, Thomas Stanley, and Richard Andrew,
I, James Erl Dowglas &c. by th'expresse Will and Assent of Robert Lyddale, joyned with Me at this tyme in the Conmission of the right High and Mighty Prince James Kyng of Scottes, Promise in myne and the said Robert Lyddales Names, that, withinne the time of xxx Daies next after our Departing of this Cite of London, we shall do effectually to be Proclamed, in Places convenable and accustumed, that the Soldiours and Inhabitantes of the Towne and Castall of Berewyk and Rokisburgh, and othir English men, commyng to the same, shall be Tholed and Soufred to Occupie, during the Trewes, and have suffisaunce of Gresse, Hey, and Fewel, and Entircomyne in the Landes, Pastures, and Medewes aboute the said Places, with free Entre and Issue, with al maner of Vitaille and Cariage to the same Places, as largely, easely, paisibly, and favourably as the Souldeours and Inhabitantes of the forsaid Towne and Castell were Tholied or Had in eny tyme within eny Trewes taken afore this tyme:
And also, as towching the Landes called
BATABLE LANDES or THREPELANDES in the West Marches, it shal be Proelamed semblably, that alle the Claymers and Chalongiours of the saide Landes shal, in even maner, Entercomen in the same as wel by Lande as by Water, withoute Pynding, Parcage, or other Distourbing, During the saide Trewes, as it hath been doon in tyme of other Trewes,
And that noo Scottes Man, uppon Payn of Forfaiture of al that he may forfaite unto the
King of Scottes, Let nor Distourble the saide Souldeours, Inhabitantes, or Abiders of the saide Towne and Castell, nor the saide Claymers nor Chalengeours of Using, Haveing, and Entercomenyng in forme and maner aboven comprised;
Protesting alway that, by this Promise, it is not oure Ententes to do or cause any Prejudice, in the Right and Propriete of the saide Landes, Pastures, and Medues, to the Right High and Mighty Prince
King of Scottes oure Soverain Lorde, or eny of his Subgiettes, in eny Wise; and this to endure oonly during the saide Trewe, as oonly made in faveoure of the same Trewes.
Subsequenterque, statim & incontinenti & ante Diversionem ad Alia, Die, Loco, Mense, & Anno Domini supradictis, praefatus Nobilis Vir Ricardus Sarum Comes quasdam alias Promissionem & Protestationem, in Linguâ Anglicanâ etiam conceptas, & in quodam Membrano, quod in manibus suis tenuit, de unanimi Consensu, Assensu, Voluntate, & Rogatu dictorum Commissariorum Metuendissimi Principis Angliae & Franciae Regis, publicè Fecit, Legit, & Interposuit; quarum Tenor sequitur & est talis,
In The Name Of Oure Lord,
I, Richard Erle of Sarum, in my Name, and the Names of the Worshipful Sires Henry Percy Lorde Ponyng, Thomas Stanley, and Richard Andrew, Commissioners of the moost High and moost Christien Prince Henry, by the Grace of God, King of Englande and of France, before you James Earle Dowglas &c. and Robert Lyddale, Ambassiatours to the Right High and Mighti Prince James King of Scotes, by the Wille, Consent, and Desire of my saide Concomissaries, Promise that, withinne xxx Daies nowe next following, we shal do effectuelly to be Proclamed, at Berrewyk and Rokesborough, and on the Westmarche also, that noon Englishaman, under the Peyne of Forfaiture of al that he may forfaite unto the King of Englande and of France, shal Occupie the BATABLE LANDES in the Westmarch nor by Lande nor by Water, otherwise thanne it hath been used afore tyme in tyme of Trewes,
Protesting alwey that, bi this oure Promise, it is not oure Entent to do or cause any Prejudice, in the Right and Propriete of the said Landes, Pastures, Medues, or
BATAIL LANDES, to the moost Excellent and most Christian Prince Henry King of England and of France oure Soverayn Lorde, or eny of his Subgiettes, in eny Wise; and this to endure oonly during the said Trewes, as oonly made in favour of the same Trewes.
Quibus sic Gestis, Dictis, Factis, & Interpositis iidem, Nobiles Domini, Ricardus Sarum, & Jacobus de Douglas, Comites praedicti, caeterique Coambassiatores & Collegae sui praedicti, Nos Notarios subscriptos instanter requisiverunt quatinus sibi super eisdem Gestis, Habitis, & Interpositis omnibus & singulis per eosdem Nobiles Dominos successivè, Vice, Nomine, & rogatu eorumdem Coambassiatorum & Collegarum suorum, Publicum faceremus Instrumentum unum aut plura, prout necesse fuerit in hac parte.
Acta sunt haec, prout supra scribuntur &c. & Recitantur sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis;
Praesentibus tunc ibidem,
Venerabilibus & Discretis Viris,
Willielmo Domino de Faulcumberg,
Radulpho Gray,
Johanne de Mydilton
, Militibus Anglicis:
Jacobo de Dowglas Milite,
Johanne Shaw,
Marco de Haliburton
,
Scotis;
Et multis aliis ad praemissa Voctis specialiter & Rogatis.
Et Ego Edwardus Blake, Clericus Norwicensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolica Notarius, Praemissis Om- nibus & Singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Mense, Die, & Loco supradictis (primò) per Magnificum & Potentem virum Dominum Richardum Comitem Sarum, & Jacobum Comitem de Douglas, de unanimi Consensu, Voluntate, & Rogatu dictorum Commissariorum, Coambassiatorum, & Collegarum suorum praedictorum omnium & singulorum, agebantur & fiebant, unà cum praenominatis Testibus praesens personaliter Interfui, ac ea omnia & singula sic Fieri Vidi & Audivi, ac, aliunde impeditus, per alium Scribi Feci, & in hanc Publicam Formam Redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis Signavi, Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium Omnium Praemissorum.
Et constat mihi Notario supradicto de Rasurâ illius Dictionis
(PRIMO) in prima Linea a Capite computando, quam approbo ego Notarius supradictus.
E. Blake.
Et Ego Johannes Leche, Presbiter Glasguensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Imperiali Notarius, Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Mense, Die, & Loco supradictis, (primò) per Magnificum & Potentem Dominum Ricardum Dominum Comitem Sarum, & Jacobum Comitem de Douglas & de Anandale Dominum Galwidiae &c. de unanimi Consensu, Voluntate, & Rogatu dictorum Commissariorum, Coambassiatorum, & Collegarum suorum praedictorum omnium & singulorum, agebantur & fiebant, unà cum praenominatis Testibus praesens per sonaliter interfui, ac ea omnia & singula sic fieri Scivi, Vidi, & Audivi, & in Notam Recepi, Indeque hoc praesens Publicum Instrumentum Confeci, Approbavi, ac Signo & Nomine meis solitis & consuetis Signavi, Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium veritatis omnium Praemissorum.
J. Leche.
William The Lorde Faucunberg.
Sir RAUF GREY Knyght Angl.
Sir JAMES DOUGLAS.
John of Shaw.
And MARCO HALIBERTUN, Scot.
May 30. Safe conduct for Thomas abbot of Paisley, George Falowe, burgess of Edinburgh, Walter Steward, of Dalswington, and five other Scots, going on a pilgrimage. Westm.
O. xi. 338. H. v. p. ii. 52.
Pro Scotis Limina Apostolorum visitaturis.
An. 31. H. 6. Scot. 31. H. 6. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Annos proximò futuros duraturas, de avisamento & matura deliberatione Concilii Regis, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales,
Venerabilem Patrem, Thomam Abbatem de Pasley,
Georgium Falowe
Burgensem de Edinburgh,
Magistrum Walterum Steward de Dalswington,
Magistrum Jacobum Inglis Canonicum de Glasgu,
Ac Thomam de Fersith Vicarium de Legharwode,
Scotos, volentes peregrè Limina Apostolorum Visitare, cum Septem Personis in Comitiva sua vel infra, in Regnum Regis Angliae, conjunctim vel divisim, per Terram Mare vel Aquas &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
In cujus &c.
Dat. apud Wstmonasterium, Tricesimo Die Maii.
Rex &c. Suscepit in Salvum Conductum &c. Magistrum Jacobum Lindessay Praepositum de Lynclowden, Georgium de Fawlo, & Willielmum de Carrebris, Burgenses de Edinburgh, & Adam Cosour Burgensem de Stryvelyne Scotos, volentes peregrè Limina Apostolorum Visitare, cum Viginti Personis in Comitiva sua vel infra, in Regnum Regis Angliae &c. ut supra.
In cujus &c.
Dat. ut supra.
June 17. Order to Richard earl of Salisbury, warden of the West Marches and constable of Pontefract castle, for the release of Maletius earl of Monteth, a Scotch hostage, in exchange for Alexander Graham his son and heir. Westm.
O. xi. 339. H. v. p. ii. 52.
Super Financia nuper Regis Scotorum, de Recambio Obsidis.
An. 31. H. 6. Ibid. m 5.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Sarum, Custodi Westmerchiae Angliae versus Scotiam, & Constabulario Castri sui de Pountfret, Salutem.
Cùm Nos, de Gratia nostra speciali, & ad humilem Supplicationem Jacobi Comitis de Douglas, & jacobi Domini de Hamilton, Concesserimus quòd Maletius Comes de Menteth, unus Obsidum, in Regno nostro Angliae, pro Financia, clarae memoriae, Jacobi nuper Regis Scotorum, infra Castrum praedictum existens, Elargabitur,
Vobis mandamus quòd,
Recepto priùs vos Alexandro Graham, Filio & Haerede dicti Comitis de Menteth, ut Obside, Vice ejusdem Comitis de Menteth, in dicto Castro moraturo, & acceptâ Securitate de praefatis Comite Douglas & Domino de Hamelton, Nobis, Haeredibus, & Assignatis nostris fiendâ, sub certis & securis Conditionibus; videlicet,
Quòd, si praedictus Alexander, aliquo tempore futuro, Moriatur, dicto Maletio Patre suo Vivente, vel si contingat dictum Alexandrum Illicentiatum a Castro praedicto Recedere, seu quocumque alio modo in suam Libertatem sese recipere, tunc infra Quadraginta Dies post Summonitionem, praefatis Comiti de Douglas & Domino de Hamelton, seu alteri eorum, in ea parte faciendam, iidem Comes de Douglas & Dominus de Hamelton dictam Maletium in Castrum praedictum Restitui & realiter cum effectu Reponi faciant,
Ac etiam quòd dictus Alexander verus Haeres dicti Comitis de Menteth existit,
Quòdque Ipse, nullo Medio colore, nec causâ quacumque, de Aliquo, Statum & Haereditamentum sua infra dictum Regnum Scotiae concernente, quod sibi de praesenti competit, seu sibi exnunc Acrescere, Accidere, seu Descendere possibilitate quacumque continget, Exhaereditatus, Exclusus, neque Barratus ad praesens existit neque existet,
Necnon quòd dictus Comes de Menteth, incontinenti post Deliberationem suam praedictam, ac infra dictum Regnum Scotiae existens, Obligabitur, & Securitatem Nobis, Haeredibus, & Assignatis nostris supradictis, sub Sigillo Armorum suorum, faciet, juxta Tenorem cujusdam Cedulae Praesentibus interclusae,
Ac etiam quòd dicti Comes de Douglas & Dominus de Hamelton Obligabuntur, aliámque Securitatem Nobis, & Haeredibus, & Assignatis nostris, pro Complemento & Suppletione Praemissorum, sub Sigillis suis similiter faciant, juxta Tenorem cujusdam alterius Cedulae Praesentibus similiter interclusae,
Praefatum Comitem de Menteth extra Castrum praedictum Elargetis, praefatisque Comiti de Douglas & Domino de Hamelton, seu eorum Assignatis, Deliberetis seu Deliberari faciatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvij die Junii.
June 5. Ratification by James K. of Scotland of the truce with England dated May 23. Edinburgh.
O. xi. 339. H. v. p. ii. 52.
Treugarum Scotiae Ratificatio.
An. 31. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta,
Per Deputatos & Commissarios nostros, pro Nobis, & Successoribus, nostris, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, ex una Parte, & Serenissimum Principem Henricum Regem Angliae pro Se, ejusque Successoribus, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis, per Deputatos & Commissarios suos, ex altera Parte, facta de & super Novis, bonis, inviolabilibus, firmis, & stabilibus Treugis Guerrarumque Abstinentiis generalibus, tàm per Mare quàm per Terram, factis, captis, initis, concordatis, & conclusis,
Quorum quidem Appunctuamentorum Tenor sequitur in haec verba.
Haec Indentura, Facta inter Nos, Ricardum Comitem Sarum, Henricum Percy, Dominum de Ponyns, Thomam Stanley Militem, & Ricardum Andrew Clericum, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti &c. prout supra dat. apud Westm. 23 Maii, tunc sic,
Nos autem, Appunctuamenta Treugarum praedictarum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata, Grata, Firma habentes & Stabilia, ea Laudamus, Approbamus, & Tenore Praesentium Confirmamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Parte nostra, inviolabiliter Observabimus, & per Subditos nostros Observari faciemus.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras, sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes apud Edinburgh, quinto die Mensis Julii, Anno Regni nostri decimo septimo.
Sub Sigillo Magno Scotiae cerae Albae, pendente a cauda Pergamenae.