Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1453

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

339-344

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1453', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 339-344. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115377 Date accessed: 23 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1453

Syllabus EntryFoedera Text
July 9. Appointment of George Busshet as sergeant-at-arms in the castle of Bourdeaux, in return for his services in the retinue of the dean of S. Severin. Westm.
O. xi. 340. H. v. p. ii. 52.
Pro Servitio in Reductione Burdegaliae.
An. 31. H. 6. Vasc. 31. H. 6. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Bonum Servitium Nobis per dilectum Nobis Georgium Busshet impensum, ac magnos Labores & Custos per ipsum, in Ducatu nostro Aquitanniae, in Comitiva dilecti nobis Decani Sancti Severini, & praecipuè in Reductione Civitatis nostrae Burdegaliae & Patriae adjacentis in Obedientiam nostram, factos & sustentatos considerantes.
Concessimus eidem Georgio quòd Ipse sit unus Servientum nostrorum ad Arma Castri nostri Burdegaliae,
Habendum Officium praedictum pro Termino Vitae suae, cum omnimodis Feodis, Vadiis, Proficuis, & Commoditatibus dicto Officio ab antiquo debitis & consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, &c.
July 21. Licence to Robert Boyll, prior of S. John of Jerusalem in England, to levy certain impositions in England for the present occasion only. Westm.
O. xi. 340. H. v. p. ii. 53.
Pro Magno Magistro Rhodi.
An. 31. H. 6. Pell.
Henricus &c. Dilecto nobis in Christo, Roberto Botyll, Priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Salutem.
Dilecte.
Ex parte vestra Nobis Supplicatum extitit, magna cum instantia, quatinus vobis Licentiam impertiri dignaremur infra Regnum nostrum Angliae quasdam Levare Impositiones, atque de eisdem magno Magistro Ordinis vestri apud Rodum Respondere,
Pro quo & idem Magnus Magister per, dilectum Nobis, Johannem Langstrothre, Ordinis vestri Militem, nuper scripserat,
Nos verò, dictas Petitiones vestras contra Jura nostra existere considerantes, nos duximus Annuendum esse simpliciter eisdem, verumptamen cùm ita sit quòd Servitia, quae Nobis diversimodè per vos impensa sunt, non mediocriter Nos reddunt proclives in ea quae a Nobis petere decrevistis, contenti sumus, hac Vice tantum, ut de Impositionibus praefatis eidem Magno Magistro Respondeatis; nullam spem in futurum ponentes quòd similis Facultas (cum sit in Derogationem Jurium nostrorum, ut praefertur) Vobis aut cuiquam Subditorum nostrorum concedetur ullo modo.
Dat. &c. apud Westm. xxj die Julii, Anno &c. xxxj.
De Mandato Regis, per Avisamentum Concilii sui.
July 21. Letter on the same subject to John de Lascito, grand master of Rhodes. Westm.
O. xi. 340. H. v. p. ii. 53.
Litera ad Magistrum praedictum.
An. 31. H. 6. Pell.
Henricus &c. Religiosissimo, Potentissimo, & Magnifico Viro, Fratri Johanni de Lascito Magistro Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem, Magno Magistro Rodi, & Prioribus Ballivisque de Concilio suo, cum sincera dilectione, Salutem.
Recepimus nuper Literas, quas Circumspectiones vestrae, per, dilectum Nobis, Johannem Langstrothre Militem Ordinis vestri, Castellanum Rodi, ad Nos direxistis; per quas invitabamur nostrum adhibere Consensum quibusdam Impositionibus, persolvendis per Prio- rem & Religiosos Ordinis vestri ex Regno nostro:
Super quibus Paternitatibus vestris Respondemus, quòd Res haec directè est contra Leges & Jura nostra (ad quorum Observantiam, tanquam Statûs nostri Conservatricem, strictissimè astringimur) ut nequaquam sine magno nostro Praejudicio vestris Desideriis assentire valemus:
Verumptamen, pulsati Instantiâ ymmò Importunitate dilecti Nobis Prioris Ordinis vestri in Angliâ dictique Johannis Langstrothre, considerantes, unà cum hoc, quanta Nobis optima gratissimaque Servitia idem Prior in Anglia noster familiarissimus & fidelissimus Subditus ac Consiliarius multipliciter impendit, devicti quoque benevolentiâ quâ Nobis conjungitur, Licentiam impertiti sumus ut de dictis Impositionibus vobis Respondeatur ad praesens.
Restat ut Gratias habeamus Dominationibus vestris de magnis Humanitate & Favore, exhibitis praefato dilecto nostro Johanni Langstrothre Castellano; qui, ut ex ejus relatione habuimus, contemplatione Litterarum Nostrarum adaucti sunt: etiam confidimus in futurum, Nostri causâ, non minores erunt; quod quodammodo nostro Jure petimus, cum partim ejus Industriâ & Labore ad praesens inducti sumus ut Grati vobis reddamur.
Script. ex Palatio nostro Westm. xxj Die Julii, nostro sub Privato Sigillo, Anno &c. xxxj.
July 24. The K. restores to Peter de Mountferrant, Soldan de la Trau, his possessions in Aquitain which he had in the 20th year of the K.'s reign. Westm.
O. xi. 341. H. v. p. ii. 53.
Pro Petro de Mountferant.
An. 31. H. 6. Vasc. 31. H. 6. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, pro Parte dilecti nostri Petri de Mountferrant Armigeri Soldani de la Trau in nostro Ducatu Aquitanniae, Nobis expositum existit quòd,
Cùm, Anno Regni nostri Vicesimo Nono, magnâ Vi Armorum ac grandissimo numero Armatorum, Adversarius noster Franciae hostiliter intrasset praedictum Ducatum nostrum Aquitanniae,
Ipse Supplicans, ex toto Corde suo affectans Dominia nostra Illaesa conservari, & Se, cum Terris, Castris, & Dominiis suis, in nostra Obedientia permansurum,
Et ad hunc finem, sicut strenuum Virum decet, cum certo Numero Armatorum intravit Villam nostram de Blaie, postquam per Adversarios ibidem posita fuerat Obsidio, sperans illam per Dei Gratiam, & per suos Laborem & Diligentiam, cum adjutorio plurimorum aliorum nostrorum fidelium Subditorum, contra Insultus Adversariorum nostrorum praedictorum Defendere,
Quapropter dicti Adversarii nostri,
Considerantes & agnoscentes quòd, pro Complemento sui Incepti, & ut faciliùs Civitatem nostram Burdegalensem & alia notabilia Loca ejusdem nostri Ducatûs suae Ditioni subjugarent, dicta Villa de Blaie erat ipsis summè conveniens & necessaria,
Maximam Partem suae Potentiae, cum magna quantitate Instrumentorum Bellicorum, ante Villam illam posuerunt, & ad ipsam crudeliter Invadendum applicuerunt, in tantum quòd, Muris & Portis ejusdem Loci ad Terram prostratis, dicti Adversarii nostri, post aliquos dies, Locum illum per Insultum Pungnando intrârunt, in quo Actu Multi de nostris adversante Fortunâ Interfecti fuerunt, & quamplures viriliter Pungnando Prisonarii Capti sunt, & inter caeteros dictus Supplicans Vitam suam vix salvam habuit,
Set postquam dicta Civitas nostra Burdegaliae & quasi totus ille noster Ducatûs per Adversarios nostros occupati fuerunt, dictus Supplicans, nesciens quo se divertere posset, ut suae Terrae & Dominia ei remanerent, postulavit comprehendi, prout multi alii Nobiles viri ibidem fecerunt, sub Tractatu & Appunctuamento per Adversarios nostros cum praedicta Civitate factis,
Et sic coactus & contra intensionem sui animi sub Obedientia dictorum Adversariorum remansit usque in Mensem Octobris novissimè praeteritum, quod, dilectus & fidelis noster Consanguineus, Comes de Shrewesbury, noster Generalis Locumtenens in Ducatu nostro Aquitanniae praedicto pro parte nostra venit; ad quem dictus Supplicans, quamcito ei fuit possibile, Se direxit, ac tanquam verus & fidelis Ligeus Vassallus noster, Manu Armatâ, totis viribus, de Facto sibi Adhaesit, Se & Loca sua ad nostram Obedientiam Reponendo, aliosque sibi Propinquos, Amicos, & Affines ad similiter faciendum Movendo & Inducendo,
Nichilominus dictus Supplicans timet quòd, occasione vel sub umbra aliquorum, quae superiùs dicta sunt, aut aliorum quae fuissent aut dici possent fuisse per ipsum aut suos quoquo modo Dicta, Facta, aut Perpetrata, quam liu ipsi Adversarii nostri, ut praedictum est, in eodem Ducatu nostro viguerunt, nunc vel futuris temporibus, Personae suae aut Servitoribus suis, vel in Dominiis, Terris, Possessionibus, Officiis, aut Administrationibus, Rebus, ac Bonis suis mobilibus vel immobilibus, pro parte nostra, aliquod sibi poni sive dari posset Disturbium aut Impedimentum, quod ei permaximum cedere posset Praejudicium, Dampnum, atque Gravamen, nisi nostra Regalis Auctoritas super hiis de Remedio ei provideret oportuno, quod ex speciali nostra Gratia humilimè postulavit sibi impartiri,
Ea propter, consideratione Praemissorum, Nos, de Praemissis ad sufficientiam informati, & propter alias diversas Causas atque Considerationes Animum nostrum ad hoc rationabiliter moventes, ex matura deliberatione Concilii nostri, de Gratiâ nostra speciali, certa Scientia, ac plenitudine Potestatis Auctoritatis Regiae, praenominatum Petrum de Mountferrant Armigerum, Recepimus & Posuimus, Recipimusque & Ponimus per Praesentes, in nostram specialem Gratiam, Benevolentiam, & Favorem,
Restituendo Ipsum ad omnia & quaecumque sua Dominia, Feoda, Villas, Castra, Terras, Tenementa, Possessiones, Jura, Praeeminentias, & Praerogativas, Officia, Administrationes, Bona sua mobilia & immobilia, cum suis Pertinentiis & Appendentibus quibuscumque, quae Ipse Petrus, tàm de suo proprio, quàm ex Concessione vel Dono Regio, justo Titulo tenebat & possidebat, vel tenere & possidere de ratione debebat, in dicto Anno Regni nostri Vicesimo nono, antequam praedicti Adversarii nostri ipsum Ducatum nostrum sic violenter intraverint, & quae post haec eidem Petro, per Successionem a Majoribus suis, vel Titulo Emptionis, Doni, Legationis, Translationis, aut aliter quovismodo juridicè evenerunt,
Ad illa & illas per ipsum Petrum, & Successores suos, & ab illis causam habentes, perpetuò vel ad Vitam habendas & possidendas, prout ante haec tempora Habebat, Tenebat, & Possidebat, & de Jure rationabiliter Habere, Tenere, & Possidere poterat & debebat, juxta Leges, Jura, & Consuetudines praedicti Ducatûs nostri, & illis semper in omnibus inviolabiliter observatis,
Ad quae omnia & singula Ipsum realiter & de facto Restituimus, & quae, in quantum oporteret aut opus ei fuerit, sibi Confirmamus de Novo, Concedimus, Conferimus, & de praedicta Gratia nostra Donamus per Praesentes, absque qua occasione, aut sub umbra Praemissorum, aut aliquorum eorumdem, eidem Petro supplicanti, aut Successoribus suis, in Corpore vel in Rebus suis aliquod ponatur aut inferatur Impedimentum vel Disturbium, aut contra eos ista occasione aliqualis fiat Actio sive Impetitio in Judicio vel extra,
Quae Facta suprascripta, & alia quae eâ occasione evenerunt, cum suis Circumstantiis universis, eidem Petro Quitavimus, Pardonavimus, & Remisimus, Quitamus, Pardonamus, Remittimus, & penitùs Abolemus, de praedicta nostra Gratia, per praesentes,
Non obstantibus quibuscumque Juramento vel Juramentis, per ipsum dictis Adversariis in hac parte factis & praestitis, dummodò super hiis a suo Praelato aut alio ad hoc Potestatem habente fuerit dispensatus, Imponentes super hiis silentium perpetuum Procuratori nostro praesenti & futuro,
Proviso quòd dictus Petrus de omnibus & singulis praedictis de novo Nobis faciet, in manibus nostri dicti Locumtenentis Generalis, aut Senescalli nostri Aquitanniae, vel Locumtenentis alterius eorumdem, Juramentum Fidelitatis, & alia Juramenta in talibus consueta, nisi post ejus Reductionem fecerit,
Dantes praetereà strictissimè in Mandatis dicto Locumtenenti nostro, Gentibus Concilii nostri Burdegaliae, Senescallis nostris Aquitanniae & Laudarum, caeterisque Justiciariis & Officiariis nostris, aut eorum Locumtenentibus praesentibus & futuris, & eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, per Praesentes, quatinus praedictum Petrum, Haeredes, & Successores suos, ac ab illis causam habentes & habituros, ac eorum quemlibet de nostris praesenti Pardonatione, Remissione, Confirmatione, Abolitione, Concessione, atque novâ Donatione pacificè & quietè perpetuò uti & gaudere faciant & permittant,
Et, si (quod absit) aliquid in contrarium factum vel attemptatum fuerit, id ad pristinum & debitum Statum indilatè ponant & reducant, aut poni & reduci faciant per Judicem competentem,
Quod, ut perpetuum Robur Firmitatis obtineat, Praesentes Literas Sigilli nostri fecimus appensione muniri; in omnibus aliis salvo Jure nostro & alterius cujuscumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, &c.
July 27. Safe conduct for William bp. of Glasgow, Andrew de Duresdere, dean of Abirdene, William Carrebres, and George de Falowe, burgess of Edinburgh, going on a pilgrimage. Westm.
O. xi. 343. H. v. p. ii. 54.
Pro Episcopo Glasguensi & aliis Limina Apostolorum visitaturis.
An. 31. H. 6. Scot. 31. H. 6. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Annos proximò futuros duraturas, de avisamento & matura deliberatione Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales,
Venerabilem in Christo Patrem Willielmum Episcopum Glasguensem,
Magistrum Andream de Duresdere Decanum de Abirdene,
Willielmum Carrebres,
Et Georgium de Falowe Burgensem de Edinburgh,
Scotos, volentes peregrè Limina Apostolorum Visitare, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua, vel infra, in Regnum Regis Angliae, conjunctim vel divisim, per Terram, Mare, vel Aquas, equestrè vel pedestrè, cum Equis, Hernesiis, Bogeis, Jocalibus, Moneta, Auro, Argento monetato vel non monetato, Literis & Scripturis clausis & apertis, aliisque Bonis & Rebus suis quibuscumque, salvò & securè veniendo, ibidem morando, perhendinando, expectando, & conversando, ac, totiens quotiens eis visum fuerit expedire, conjunctim vel divisim, equestrè vel pedestrè, per Terram, Mare, vel Aquas, durante praesente salvo Conductu Regis, Repatriando, Revertendo, & Redeundo, necnon ad ipsorum beneplacitum, conjunctim vel divisim, ad Villam Regis Calesii, & per eandem, ac quaevis alia Loca & Dominia Ditioni Regis subjecta, per quoscumque Portus in Regis Ditione sitos, & absque impedimento vel arestamento, propter quaecumque Debita, Offensas, Treugarum Infractiones, Obsidiones, Financiam, Quaestiones, aut Querelas quaslibet, ante Datam Praesentium, quibuscumque Personis quavis ratione spectantia, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Dat. apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Julii.
Dec. 4. Licence to Robert Stowell to export merchandise to Calais for the purpose of paying his ransom. Westm.
O. xi. 343. H. v. p. ii. 54.
De Financia Roberti Stowell, in Comitiva Comitis Salopiae capti.
An. 32. H. 6. Franc. 32. H. 6. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus Nobis, Robertus Stowell Armiger, per Inimicos & Adversarios nostros, in Comitiva carissimi Consanguinei nostri Johannis nuper Comitis Salopiae, in Ducatu nostro Aquitanniae, nuper Captus fuerit, & ad grandem Finantiam cum Custubus & Expensis positus, quos minimè solvere potest, nec a Manibus Inimicorum suorum Liberari nisi per Consanguineos & Amicos suos, qui Pannos & alias Mercandisas sibi ex hac causa Tradere & Mutuare volunt,
Nos, Praemissa considerantes, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus praedicto Roberto quod per Se, vel per Deputatum suum, quotiens sibi placuerit, durante Termino Praesentium Literarum nostrarum, quandam Navem, Portagii Ducentorum Doliorum vel infra, cum Magistro & Marinariis pro Gubernatione ejusdem sufficientibus, a Regno nostro Angliae ad Partes quascunque ultramarinas, cum quibuscunque Mercandisis & Bonis, ad Stapulam nostram Calesii minimè spectantibus & pertinentibus, Traducere & Traduci facere possit, & Navem illam ibidem Recarcare & Recarcari facere, & in Regnum nostrum Angliae Reducere & Reduci facere,
Proviso semper quòd de Custumis, Subsidiis, ac aliis Deveriis, Nobis in hac parte debitis, fideliter persolvatur; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, aut aliquâ aliâ Re, in contrarium factis vel fiendis, non obstantibus.
In cujus &c. per Biennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Decembris.