Rymer's Foedera with Syllabus
1454

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

344-360

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1454', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 344-360. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115378 Date accessed: 17 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1454

Syllabus EntryFoedera Text
1454. Feb. 13. Commission to Robert duke of York to hold a parliament at Reading, the K. being unable to attend. Westm.
O. xi. 344. H. v. p. ii. 54.
Pro Duce Eborum de Potestate ad Parliamentum Tenendum.
An. 32. H. 6. Rot. Pat. 32. H. 6. m. 13.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, pro quibusdam arduis & urgentibus Negotiis, Nos, Statum, & Defensionem Regni nostri Angliae & Ecclesiae Anglicanae contingentibus, Parliamentium nostrum apud Redyng Teneri, & usque ad Quartum decimum Diem hujus instantis Mensis Februarii ad Palatium nostrum Westmonasteriense adjornari Ordinaverimus,
Quia vero dicto Parliamento nostro, propter certas justas & rationabiles Causas, in Persona nostra non poterimus interesse,
Nos,
De Circumspectione & Industria carissimi Consanguinei nostri Ricardi Ducis Eborum plenam fiduciam reportantes,
Eidem Consanguineo nostro ad Parliamentum praedictum Nomine nostro Tenendum, & in eodem Procedendum, & ad Faciendum omnia & singula, quae pro Nobis & per Nos pro bono Regimine & Gubernatione Regni nostri praedicti, & aliorum Dominiorum nostrorum eidem Regno nostro Pertinentium, ibidem fuerint facienda, necnon ad Parliamentum illud Finiendum & Dissolvendum, de assensu Concilii nostri, plenam, Tenore Praesentium, committimus Potestatem;
Dantes ulterius, de Assensu ejusdem Concilii nostri, tàm universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, & Militibus, quàm omnibus aliis quorum interest, ad Parliamentum nostrum praedictum conventuris, similiter, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eidem Consanguineo nostro intendant in Praemissis in forma praedicta.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, decimo tertio Die Februarii, Anno Regni nostri tricesimo secundo.
Per ipsum Regem & Concilium.
April 2. Richard earl of Salisbury is appointed chancellor. Westm.
O. xi. 344. H. v. p. ii. 54.
De Cancellario Constituto.
An. 32. H. 6. Claus. 32. H. 6. m. 8. d.
Memorandum quòd, Die Lunae (videlicet) Secundo Die Aprilis, Anno Regni Regis Henrici Sexti post Conquestum tricesimo secundo, inter Horam undecimam & duodecimam ejusdem Diei, Ricardus Comes Warrewicae, Johannes Comes Wygorniae Thesaurarius Angliae, & Johannes Vicecomes Beaumont, quandam Cistam Ligneam, Seratam & Sigillis,
Ricardi Ducis Eborum Locumtenentis dicti Domini Regis in praesenti Parliamento,
Willielmi Archiepiscopi Eborum,
Ac Willielmi Wyntoniensis,
Et Thomae Eliensis,
Episcoporum:
Necnon,
Ricardi Comitis Sarum,
Sigillatam,
In Magnam Cameram Parliamenti apud Westmonasterium, in Praesentia,
Praefati Locumtenentis,
Et praedictorum Archiepiscopi, Episcoporum, & Comitis Sarum,
Et Roberti Dunelmensis,
Reginaldi Coventrensis & Lichfeldensis,
Walteri Norwicensis,
Johannis Lincolniensis,
Johannis Wigorniensis,
Ricardi Sarum,
Johannis Herefordensis
,
Et Willielmi Karliolensis,
Episcoporum:
Necnon,
Johannis Norffolciae,
Et Humfridi Bukinghamiae,
Ducum:
Jasperi Pembrochiae,
Jacobi Wiltesiae,
Thomae Devoniae,
Johannis Oxoniae
,
Et Johanis Salopiae,
Comitum:
Henrici Vicecomitis Bourghchier,
Et Roberti Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia,
Ac Edmundi Grey de Ruthyn,
Willielmi Burgchier,
Willielmi Nevyle,
Edwardi Nevyle,
Ricardi Wylughby,
Radulphi Graystoke,
Johannis Duddeley
,
Et Johannis Stourton,
Militum;
Ac aliorum Dominorum Spiritualium & Temporalium in praedicto Parliamento tunc existentium,
Necnon,
Thomae Kirkeby Custodis Rotulorum Cancellariae dicti Domini Regis,
Johannis Faukes,
Willielmi Hill,
Roberti Kirkeham,
Willielmi Normanton
,
Et Ricardi Fryston,
Clericorum ejusdem Domini Regis de Cancellaria praedicta,
Secum detulerunt,
In quam quidem Cistam Tria magna Sigilla ipsius Domini Regis, unum (videlicet) de Auro, & alia duo de Argento, in Custodia Johannis nuper Cardinalis & Archiepiscopi Cantuariensis tunc Defuncti, tempore Obitûs sui, quo tempore ipse Cancellarius Angliae fuit, existentia, in Camera supradicta, de assensu Dominorum supradictorum, per prius (videlicet) dicto Die Obitûs dicti Cancellarii, post Mortem ejusdem Cancellarii posita, ac sub Sigillis praedictorum Locumtenentis, Archiepiscopi Eborum, Episcoporum Wyntoniensis & Eliensis, praefatique Comitis Sarum Sigillata, in Thesauraria ipsius Domini Regis ibidem salvo Custodienda liberata extiterunt,
Quam quidem Cistam, cum Sigillis praedictorum Locumtenentis, Archiepiscopi Eborum, Episcoporum Wyntoniensis & Elyensis, ac dicti Comitis Sarum, Sigillatam, cum dictis Sigillis de Auro & Argento, infra Cistam illam inclusis, in dictam Cameram, dicto Die Lunae, ut praefertur, delatam, iidem Comites Warwicae & Wygorniae, ac Vicecomes Beaumont, super quoddam Scabellum, super quod idem Locumtenens tunc Sedebat, deposuerunt,
Quâ ibidem sic depositâ, ac facto quodam intervallo quasi per Spatium Quartae Partis unius Horae, acceptoque per praefatum Comitem Sarum onere Exercitii, Occupationis, & Executionis Officii Cancellariatûs Angliae, captoque Sacramento suo tunc ibidem de Officio illo benè & fideliter per ipsum exercendo, occupando, & fiendo, more solito, idem Locumtenens dictam Cistam aperiri fecit, & unum Magnum Sigillum de Argento (videlicet) unum dictorum Trium Sigillorum, in dicta Cista sic inclusorum, a Baga, quâ tunc includebatur, sumi & extrahi, & praefato Comiti Sarum, simul cum praedictis aliis Duobus Sigillis, uno (videlicet) de Auro, & altero de Argento, in Bagis suis separatim ut praefertur inclusis, Liberari fecit,
Quo peracto idem Comes Sarum dictum Magnum Sigillum, a Baga sua, ut praedictum est, extractum, in eandem Bagam recludi fecit, Bagam illam cum Sigillo suo proprio adtunc comuniendo, necnon Sigillum illud, sic a Cista praedicta extractum, in eandem Cistam reponi, Cistamque illam, cum Sigillo illo, ac aliis Duobus Sigillis praedictis uno (videlicet) de Auro, & altero de Argento, infra eandem Cistam inclusis, serari & Sigillo suo proprio supradicto consignari similiter fecit, eandem Cistam usque Domum Habitationis suae infra Civitatem Londoniae, vulgariter nuneupatam le Erber, deportari faciendo,
In qua quidem Domo Habitationis suae eodem Die, videlicet, circa Horam Tertiam post Meridiem ejusdem Diei, praefatus Comes Sarum in quadam longa Camera, infra eandem Domum, quasdam Literas Domini Regis Patentes, carissimae Consanguineae dicti Domini Regis Annae Ducissae Exoniae, de Pardonatione, super Assignatione Dotis suae, per praefatum Dominum Regem, de assensu dictorum Dominorum Spiritualium & Temporalium, in Parliamento praedicto existentium, factas, necnon diversa Brevia originalia cum illo Magno Sigillo, incluso infra dictam Bagam, Sigillo ejusdem Comitis Sarum, ut supradictum est, consignatam in praesentia praedictorum Episcopi Dunelmensis & Willielmi Nevile, ac praedictorum Custodis Rotulorum, Johannis Faukes, Willielmi Hill, Roberti Kirkeham, Willielmi Normanton, & Ricardi Fryston sigillari fecit.
April 3. Richard duke of York is appointed protector and defender of the kingdom and chief councillor of the K., in consequence of his infirmity, till the majority of the K.'s son Edward. Westm.
O. xi. 346. H. v. p. ii. 55.
Pro Duce Eborum, Regni & Ecclesiae Anglicanae Protectore & Defensore ordinato.
An. 32. H. 6. Rot. Pat. 32. H. 6. m. 7. Rot. Parl. 31. H. 6. n. 38.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Consideratâ Infirmitate, quâ Altissimo Salvatori nostro Nos visitare placuit, si ad ea quae ad actualem Protectionem & Defensionem Regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae requiruntur personaliter intenderemus, Personae nostrae nimis Taediosum ac celeris Recuperationis Sanitatis nostrae impediosum existeret,
Nos pro eo,
De Circumspectione & Industriâ, carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Ducis Eborum plenam fiduciam reportantes,
De avisamento & assensu tàm Dominorum Spiritualium & Temporalium, quàm de assensu Communitatis Regni nostri Angliae, in instanti Parliamento nostro existentium, Ordinavimus & Constituimus ipsum Consanguineum nostrum dicti Regni nostri & Ecclesiae Anglicanae PROTECTOREM & DEFENSOREM, ac PRINCIPALEM CONSILIARIUM nostrum,
Et quòd ipse ejusdem Regni nostri Angliae & Ecclesiae Anglicanae praedictorum PROTECTOR & DEFENSOR ac PRINCIPALIS CONSILIARIUS noster sit & nominetur, quamdiu Nobis placuerit, in & juxta vim, formam, & effectum cujusdam Acti, in dicto Parliamento Die datae Praesentium habiti & concordati; autoritate dicti Ducis, quoad Exercitium & Occupationem Oneris PROTECTORIS & DEFENSORIS praedictorum, omninò cessante, cùm sive quando Edwardus Filius noster Primogenitus ad Annos Discretionis pervenerit; praesentibus Literis nostris Patentibus, necnon vigore & effectu earumdem extunc minimè valituris, si dictus Edwardus, cùm ad hujusmodi Annos pervenerit, Onus PROTECTORIS & DEFENSORIS praedictorum super se assumere voluerit;
Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Militibus, & omnibus aliis Fidelibus & Subditis nostris dicti Regni nostri Angliae, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Consanguineo nostro Duci Eborum, quotiens & quamdiu PROTECTIONEM & DEFENSIONEM hujusmodi sic habuerit & occupaverit, in Praemissis faciendis, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Tertio Die Aprilis, Anno Regni nostri Tricesimo secundo.
Per ipsum Regem Auctoritate Parliamenti.
April 3. The K.'s eldest son Edward is appointed protector when he comes to years of discretion. Westm.
O. xi. 346. H. v. p. ii. 55.
Consimilis Commissio pro Regis Primogenito (nondum Septem Menses Nato) cum ad Annos Discretionis pervenerit.
An. 32. H. 6. Ibid. n. 39.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Consideratâ Infirmitate, quâ Altissimo Salvatori nostro Nos visitare placuit, si ad ea quae ad actualem Protectionem & Defensionem Regni nostri Angliae & Ecclesiae Anglicanae requiruntur personaliter intenderemus, Personae nostrae nimis Taediosum ac celeris recuperationis Sanitatis nostrae impediosum existeret,
Nos pro eo,
De Circumspectione & Industriâ Edwardi carissimi Filii nostri Primogeniti plenam fiduciam naturalem reportantes,
De avisamento & assensu tàm Dominorum Spiritualium & Temporalium, quàm de assensu Communitatis Regni nostri Angliae, in instanti Parliamento nostro existentium, Ordinavimus & Constituimus quòd praefatus Edwardus, cùm sive quando ad Annos Discretionis pervenerit, Regni nostri & Ecclesiae Anglicanae PROTECTOR & DEFENSOR ac PRINCIPALIS CONSILIARIUS NOSTER sit & nominetur quamdiu Nobis placuerit, si idem Filius noster, cùm ad hujusmodi Annos pervenerit, Onus PROTECTORIS & DEFENSORIS praedictorum super se assumere voluerit, in & juxta vim, formam, & effectum cujusdam Acti, in dicto Parliamento Die datae Praesentium habiti & concordati;
Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Militibus, & omnibus aliis Fidelibus & Subditis nostris dicti Regni nostri Angliae, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Edwardo Filio nostro Primogenito, cùm ad praedictos Annos pervenerit, quotiens & quamdiu PROTECTIONEM & DEFENSIONEM hujusmodi sic habuerit & occupaverit, in Praemissis faciendis, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, tertio Die Aprilis, Anno Regni nostri Tricesimo secundo.
April 6. Commission to John Arundell, John Faceby, and William Hacclyff, physicians, and two surgeons, to treat the K. for his disease. Westm.
O. xi. 347. H. v. p. ii. 55.
De Ministrando Medicinas circa Personam Regis.
An. 32. H. 6. Pat. 32. H. 6. p. 2. m. 17.
Rex, dilectis sibi, Magistris, Johanni Arundell, Johanni Faceby, & Willielmo Hatclyff, Medicis, Magistro Roberto Wareyn, & Johanni Marchall, Cirurgicis, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos adversâ Valitudine, ex Visitatione divinâ, corporaliter laboremus, a quâ Nos, cùm ei placuerit, qui est omnium vera Salus, liberari posse speramus, propterea, juxta Consilium Ecclesiastici Consultoris, quia nolumus abhorrere Medicinam quam pro subveniendis humanis Langoribus creavit Altissimus de ejus salutari Subsidio, ac de Fidelitate, Scientia, & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
De avisamento & assensu Concilii nostri, assignavimus vos conjunctim & divisim ad liberè ministrandum & exequendum in & circa Personam nostram,
Inprimis (videlicet) quòd licitè valeatis moderare Nobis Dietam juxta Discretiones vestras & Casûs exigentiam,
Et quòd, in Regimine Medicinalium, liberè nobis possitis ministrare Electuaria, Potiones, Aquas, Sirupos, Confectiones, Laxativas Medicinas in quacumque forma Nobis gratiori & ut videbitur plus expedire, Clisteria, Suppositoria, Caputpurgia, Gargarismata, Balnea, vel universalia vel particularia Epithimata, Fomentationes, Embrocationes, Capitis Rasuram, Unctiones, Emplastra, Cerota, Ventosas cum Scarificatione vel sine, Emeroidarum Provocationes, modis quibus meliùs ingetuare poteritis, & juxta Consilia Peritorum Medicorum qui in hoc casu scripserunt vel imposterùm scribent;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Fidelibus & Ligeis nostris, quorum interest, in hac parte, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, pareant & intendant, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
April 9. The prior and convent of Christchurch, Canterbury, have congé d'élire on the death of John Kempe, late abp. Westm.
O. xi. 347. H. v. p. ii. 55.
De Licentia Eligendi.
An. 32. H. 6. Pat. 32. H. 6. m. 17.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Priori & Conventui Ecclesiae Christi Cantuariensis, Salutem.
Ex parte vestra nobis est humiliter supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae Memoriae, Johannis Kempe, ultimi Archiepiscopi Ecclesiae illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Archiepiscopum & Pastorem Licentiam vobis Concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Mandantes quòd talem vobis Eligatis in Archiepiscopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiae vestrae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
April 21. Grant of an annuity of 100l. to Gualliard de Durafort, lord of Duras and Blanquafort. Westm.
O. xi. 348. H. v. p. ii. 55.
Pro Domino de Duracio.
An. 32. H. 6. Vasc. 32. H. 6. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Exposuit lamentabiliter Nobis & Concilio nostro, noster humilis Subditus & fidelis Ligeus, Gualliardus de Durafort Miles, Dominus de Duracio & de Blanquafort, in nostro Ducatu Aquitanniae, quòd,
Anno praesenti, cùm Adversarius noster de Francia in parte occupâsset, contra Deum & Justitiam, Ducatum nostrum Aquitanniae,
Ipse Gualliardus, volens Fidelitatem suam, qua nostrae Regiae Magestati astringitur, observare, munivit Castra & Fortalitia sua tàm Gentibus quàm Victualibus,
Et ipse in loco de Blanquafort, ubi Comes de Claremont, Comes de Fuxo, Dominus de la Breto, Dominus Dorball, Potton de Sancarallia, cum multis aliis Capitaneis & grandi Armatâ Obsidionem tenebant, Personam suam posuit, & tantam Vexationem eisdem fecit quòd ipsi, de Captione dicti Loci diffidentes, abierunt eo non obtento, & tàm dictum Locum, quàm alia sua Terras, Castra, & Dominia idem Gualliardus in Obedientia nostra tenuit donec Civitas nostra Burdegalensis per eundem Adversarium Capta fuit,
Quâ per Adversarium nostrum sic occupatâ, vi compulsus, habuit idem Gualliardus sua dicta Terras, Castra, & Dominia deserere & providere Indempnitati Personae suae, quae, non dubium, si ad manus dicti Adversarii devenisset, salvo Conductu non obtento, Morti tradita fuisset, & sic idem Gualliardus, Destructus & totaliter Exhaeredatus, habuit Recurrere ad nostram Regiam Majestatem, Dominum suum Naturalem, pro Remedio opportuno,
Nos, obtentu Praemissorum & aliorum Bonorum Servitiorum quae hactenus Progenitores sui & ipse Nobis impenderunt & ipse Nobis impendet in futurum, de avisamento & assensu praedictis, Concessimus eidem Gualliardo Centum Libras per Annum, habendas & percipiendas ad Receptam Scaccarii nostri, per Manus Thesaurarii & Camerariorum nostrorum Angliae pro Tempore existentium, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, quousque dictus Gualliardus Restitutus fuerit ad Dominia sua in dicto Ducatu nostro Aquitanniae, vel aliter per Nos Recompensatus fuerit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
May 14. Letters of safeguard for Galihard de Dureford, lord of Duras, who has lost his property in Aquitain through his loyalty. Westm.
O. xi. 348. H. v. p. ii. 56.
De Salvis Gardiis pro Domino de Duracio.
An. 32. H. 6. Ibid. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, per Biennium duraturas,
Considerans bona & laudabilia Obsequia per Galihardum de Dureford Dominum de Duras de Ducatu Regis Aquitanniae Regi plurimùm impensa, quodque, ob Fidelitatem & Ligeantiam suam erga Regem servandam, idem Galihardus Bona & Hereditamenta sua quaecunque in praefato Ducatu Regis perdiderit, in extremaeque Paupertatis Abissum, non sui Culpâ sed Fortunâ adversante, pene incidit,
Suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam Regis speciales ipsum Galihardum, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem, ibidem ac in Dominiis, Potestatibus, & Jurisdictionibus Regis, cum Hominibus & Servientibus suis ad Numerum Duodecim Personarum vel infra in Comitiva sua, ac cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscunque, salvò & securè, Diebus & Noctibus, per Terram & Aquam, durante praesenti Salva Gardia Regis, Expectando, Morando, & Perhendinando, & per eadem Transeundo & Redeundo, absque Impetitione, Molestatione, Aresto, Perturbatione, Impedimento, vel Gravamine quocunque, eis vel alicui aliorum, in Corporibus aut in Bonis, Rebus & Hernesiis, per aliquos Ligeorum, Ministrorum, vel Officiariorum Regis quorumcunque inferendis, vel inferri permittendis;
Proviso semper quòd praedictus Galihardus ac Homines & Servientes sui praedicti se benè & honestè erga Regem & Populum suum gerant & habeant.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Maii.
May 19. Letter of credence for Garter king-of-arms going to James K. of Scotland concerning violations of the truce. Westm.
O. xi. 349. H. v. p. ii. 56.
Litera ad Regem Scotorum.
An. 32. H. 6.
Henricus &c. Serenissimo Principi Jacobo, eâdem Gratiâ, Scotorum Regi, Fratri nostro carissimo, Salutem cum sincera Dilectione.
Serenissime Princeps Frater noster carissime,
Conclamant plurimùm diversi Subditi nostri de Injuriis, Spoliis, & Depraedationibus, quae vestri Subditi, ut aiunt, intulerunt, inferunt, & perpetrant dietim in eosdem, contra Treugas quas inivimus,
De qua re quidem quamplures Querelas accipimus,
Hortamur igitur Fraternitatem vestram Manus apponere velit ut injustè Attemptata debitè Reformentur, & quòd similia cessent in futurum, quoniam itidem facturi sumus, & jam jussimus Proclamationes infra Regnum nostrum fieri, Locis praesertim Maritimis, de praefatis Treugis, sub Poenis contentis in eisdem, non violandis.
Garter Rex Armorum, harum Lator, de Praemissis latiùs informabit Excellentiam vestram; cui etiam dedimus alias Litteras nostras, ad Serenitatem vestram defferendas, Responsivas ad ea quae Nobis ex parte vestra aliàs exposuit Lyon Rex Armorum, qui easdem nostras Litteras, ad Manus paratas, festino suo Recessu apud Nos dimisit;
Excellentiamque vestram dirigat Altissimus.
Dat. &c. apud Westmonasterium, decimo octavo Die Maii, Anno &c. Tricesimo secundo.
W. Ebor.
W. Wynton.
T. B. Elien.
W. Norwicen.
J. Lincoln.
R. Salisbury.
Oxenford.
Bourgchier.
J. Worcestre.
Stourton
.
Dors.
Dictis Anno, Die, & Loco Rex, de avisamento Concilii sui, Mandavit Custodi Privati Sigilli sui Litteras facere secundùm Tenorem suprascriptum, Dominis se subscribentibus ut patet.
T. Kent.
June 8. Safe conduct for George Shoreswode bp. of Brechin, William earl of Orkney, chancellor of Scotland, and four other Scots. Westm.
O. xi. 349. H. v. p. ii. 56.
Pro Episcopo Brighensi & aliis de Scotia.
An. 32. H. 6. Scot. 32. H. 6. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quatuor Menses proximò futuros duraturas, de avisamento Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Reverendum in Christo Patrem Magistrum Georgium Shoreswode Episcopum Brighensem de Scotiâ, Willielmum Comitem de Orkeney Cancellarium Scotiae, Patricium Leon Dominum de Leon, Jacobum Levyngston Consanguinei Regis Regis Scotorum Camerarium, Johannem Maxwell Militem, Dominum Caldawode, & Magistrum Nicholaum Otyrburn Vicarium de Edynburgh de Scotia praedicta, ac Quadraginta Famulos sive Servitores suos vel infra in eorum Comitiva, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Octavo Die Junii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 16. Safe conduct for Beatrice countess of Douglas, John de Douglas, and Margaret countess of Douglas coming to England. Westm.
O. xi. 349. H. v. p. ii. 56.
Pro Comitissa de Dowglas.
An. 32. H. 6. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per Biennium duraturas, de Gratia sua speciali, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Beatricem Comitissam de Douglas, Johannem de Douglas, & Margaretam Comitissam de Douglas, de Scotia in Regnum Regis Angliae, cum Duodecim Famulis vel infra in Comitiva sua, conjunctim vel divisim, equestrè vel pedestrè, cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, expectando, Nocte Dieque perhendinando, & exindè versus Villam nostram Calesii, & alia Sacra Loca, Peregrinationis causâ, transeundo, & in Regnum Regis praedictum, quando sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, reveniendo, ibidem morando, expectando, & perhendinando, ac exindè versus partes Scotiae liberè & absque impedimento aliquo redeundo;
Proviso semper &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Junii.
Per ipsum Regem & de Dat. &c.
June 21. Letters of safeguard for Francis de Mountferant, lord of Dura in Aquitain, who has lost his property there on account of his allegiance to the K. of England. Westm.
O. xi. 350. H. v. p. ii. 56.
Pro Domino de Dusa.
An. 32. H. 6. Vasc. 32. H. 6. m. 5.
Rex,
Considerans bona & laudabilia Obsequia, per Franciscum de Mountferant Militem Dominum de Dusa, de Ducatu Regis Aquitanniae, Regi plurimùm impensa, quodque ob Fidelitatem & Ligeantiam suam erga Regem servandam, idem Franciscus Bona & Haereditamenta sua quaecunque in praefato Ducatu Regis perdiderit, in extremaeque Paupertatis Abissum, non sui Culpâ sed Fortunâ adversante, penè incidit,
Per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam Regis speciales ipsum Franciscum, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem, ibidem ac in Dominiis, Potestatibus, & Jurisdictionibus Regis, cum Hominibus & Servientibus suis, ad Numerum Duodecim Personarum, vel infra, &c. ut supra de Dat, xiv Maii.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo Die Junii.
June 24. Commission to the mayors of Sandwich and Winchelsea, Thomas Uvedale, and two others, to arrest John de Castelyon and other pirates, who took a ship belonging to John Guy, taken prisoner at the time the earl of Salisbury was killed. Westm.
O. xi. 350. H. v. p. ii. 56.
De Comite Salopiae in Aquitania Interfecto.
An. 32. H. 6. Pat. 32. H. 6. m. 9. d.
Rex, dilectis sibi, Majori Villae Sandewici, Majori Villae Winchelse, Thomae Uuedale, Johanni Copledyke, & Johanni Fresey, Salutem.
Gravem Querimoniam Johannis Guy recepimus, continentem qualiter ipse, Guerrae fortunâ non favente, Tempore quo carissimus Consanguineus noster Johannes nuper Comes Salopiae per Inimicos nostros Franciae in Ducatu nostro Aquitanniae Interfectus fuit, Prisonarius Captus extitit, & ad gravem Financiam positus,
Ipseque in Regnum nostrum Angliae, pro Solutione Financiae suae faciendâ & ordinandâ, cum quadam Navi vocatâ le Nicholas de Abroghwragh, quam ipse in partibus Britanniae pro Passagio suo in idem Regnum nostrum emit, supra Mare velans,
Supervenerunt quidam, Johannes Castelyon, Johannes Fox, Johannes Bristowe, & Willielmus Stanley, ac alii Piratae & Malefactores, in Duabus Bargeis, quarum una vocatur le George de Cales, & altera le George de Sandewico, & Navem praedictam Vino praedicti Johannis Guy Carcatam ceperunt, & usque Villam nostram Sandewici duxerunt, ac eadem Navem & Vinum inter se, & Johannem Stulle, & Johannem Bradford, Possessores, ac David Sewell Capellanum, & Johannem Paston Bocher, Vitellarios Bargearum praedictarum, diviserunt, & ad libitum suum inde disposuerunt, in ipsius Johannis Guy Dampnum gravissimum ac Depauperationem manifestam,
Unde Nobis humiliter supplicavit in sibi Remedium in hac parte gratiosiùs exhibere dignaremur,
Nos (debitam Restitutionem eidem Johanni Guy fieri volentes) assignavimus vos conjunctim & divisim ad praefatos Johannem Castelyon, Johannem Fox, Johannem Bristowe, Willielmum David, Johannem Stulle, Johannem Bradford, & Johannem Paston, ubicunque eos invenire poteritis, Arestandum & Capiendum, & eos statim, cùm capti fuerint, coram Nobis in Cancellaria nostra Ducendum & duci faciendum, ad Respondendum super Praemissis, & ad Faciendum ulterius & Recipiendum quòd Curia nostra consideraverit in ea parte;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Junii.
July 15. Petition to the K. to write to the pope requesting him to grant annum jubilœum in England and Ireland for the good of the order of S. John of Jerusalem in Rhodes, and to the doge of Venice to favour the order. Westm.
O. xi. 351. H. v. p. ii. 57.
Pro Ordine Johannitarum Rhodi ad Auxilium contra Turcos impetrandum.
An. 32. H. 6. Pen. Cler. Pell.
Please it the King, oure Souverain Lord, by th'avice of his Noble Counsail,
Havyn consideration to the Letters and Desires of the Greet Maister of the Hospitall of Saint Johns of Jerusalem in Rhodes, Baillifs, Priours, and Nobles of the said Ordre, and Motives conteigned in the same, and in Favour of the said Ordre and Defense of Christien Feith, to Graunte his gracious Letters of Prive Seel to the Holy Fadre the Pope, the College of Cardinalls, and other in the Court of Rome, in ample fourme, with alle Clauses and Motions necessarie and behovefull, for to Graunte Annum Jubilaeum in Lenton next commyng, in suche place or places withinne this Lande and his Land of Irlande as shal be thought good to the Priour of the said Ordre in England,
And, over this, to Graunt that his Letters of Prive Seel, in ample fourme, be directed to the Duc and Lordship of Venice, to Favour the said Religion in alle thinges apperteignyng to thaim, and to Revoke and Sette aside alle Ordenances made in Rigour and Hurt of the said Religion or any of thaim.
W. Ebor.
W. Wynton.
T. Elien.
W. Norwicen.
R. York.
H. Bukingham.
R. Salisbury.
J. Worcestre.
J. Duddeley.
Ric. Andrew.
Decanus Sancti Severini.
Decimo quinto Die Julii, Anno &c. Tricesimo secundo apud Westm. Rex de avisamento Concilii sui Mandavit Custodi Privati Sigilli sui facere Litteras in debita forma secundùm effectum Supplicationis praecedentis
.
T. Kent.
July 28. Richard duke of York is appointed captain of Calais and Rysbank, and the K.'s lieutenant in the Marches. Westm.
O. xi. 351. H. v. p. ii. 57.
Pro Ricardo Duce Eborum Capitaneo Villae Calesii.
An. 32. H. 6. Franc. 32. H. 6. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Magni Concilii nostri, Decimo septimo Die Julii ultimò praeterito, per INDENTURAM, FACTAM inter Nos & carissimum Consanguineum nostrum Ricardum Ducem Eborum, Retinuimus ipsum penes Nos, pro & durante Termino Septem Annorum proximò sequentium, Capitaneum Villae & Castri nostrorum Cales & Turris nostrae de Rysbank, & Locumtenentem nostrum in Marchiis ibidem, cum omnibus Juribus, Honoribus, Proficuis, Emolumentis, Praerogativis, & tàm amplâ Potestate, prout aliquis Capitaneus dictae Villae ante haec tempora habuit,
Et ulterius, de avisamento & assensu praedictis, Dedimus & Concessimus Licentiam & plenariam Potestatem praefato Consanguineo nostro quòd ipse Ordinabit & Stabiliet omnimodos Officiarios, quos sibi videbitur oportunos & convenientes, pro bona & salva Gardia Villae praedictae, durante tempore supradicto,
Et quòd ipse dare possit & concedere, sub Sigillo sive Signeto suo, salvos Conductus, Securitates, & alias Literas Gratiae Adversariis nostris veniendi Calesium & Marchias, morandi & recedendi tàm per Terram ex illa parte Maris, quàm per & super Mare, pro Vitellatione Villae praedictae, & pro Deliberatione Prisonariorum, si quos capi contigerit per ipsum vel per aliquem de Retinentia sua durante Tempore praedicto,
Et etiam quòd ipse Appatisare poterit, Tempore Guerrae, si Casus id requirat, omnes Parochias Disobedientes & Rebelles Nobis, ac pro eisdem dare Literas Salvae Gardiae & alias Literas sub Sigillo suo requisitas in hac parte, durante tempore supradicto.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta Auctoritate Parliementi.
July 24. The K. requests the pope to grant annum jubilœum in England and Ireland for the aid of the order of S. John of Jerusalem in Rhodes, and desires credence for John Langstrothier. Westm.
O. xi. 352. H. v. p. ii. 57.
Ad Papam, super Jubileo concedendo pro dicto Ordine Johannitarum.
An. 32. H. 6. Pell.
Beatissime Pater, post devotissima Pedum Oscula beatorum, filialem Recommendationem.
Cùm pro Re devotâ, honestâ Deo, & Hominibus acceptâ, Intercessuri sumus (cujus causa piissima habetur, finis laudabilis, gratus, & summâ commendatione dignus, allatura, sine cujusquam Nocumento aut Displicentia, magna Christianae Religioni comoda) currente Stilo nostro valdè familiariter, speramus fine vacillatione quod petimus a Sanctitate vestra cum gratia fore impetrandum,
Etenim, nostra cogitatione firmatum est, Sanctitas vestra si nostrae mentis conceptionem ante expressionem concepisset, non anticipassent instantiae rerum impetrandarum Concessionem; quoniam, palàm est, ubi de Favore Ortodoxae contenditur, inter currentes Canes Bravium Sanctitas vestra sibi vendicat; quod non tantum Dignitatis vestrae Officio attribuitur, quantum singulari zelo quo aestuat vestra Sanctitas in Christi Gregis Protectionem & Tutelam.
Cùm igitur, diebus nostris, advenerit, Monstrum illud Superbiae, Famae, Invidiae, Princeps Indignationis, & Vitiorum omnium Receptaculum & Officina, Blasphemus ille Teucer, Sacrilegus, & Christianorum Persecutor Immanis (cujus Elationem Aer, Tellus, & Maria continere non valent; cujus Rabies, Furor, & Vesania Coelum turbant & Elementa; cujus Impietas & Petulantia nephandae abominandae noscuntur) omnia omni solicitudine & diligentiâ quaerenda, investiganda, & imaginanda a Nobis sunt, quorum Praesidio ejus Tela Venenosa in ipsum torquere valeamus.
Nauseat certè super isto Maumeto Anima nostra; qui Christianorum Sanguine exhausto uti Lupus debacari oblectat; qui irreverenti Animo & effraenatâ Libidine saevit in Sanctae Matris Ecclesiae Ruinam Furibundus, ex Sinu ejus Regeneratos Filios Violentia eripiens turpissimâ crudelitate Trucidandos, & frustratim diro Ferro Dilacerandos: horremus, Naturâ solùm prohibente, illa exprimere quae sine verecundia exultat committere in sui Plasmatoris similitudinem.
Haec & infinita hujusmodi Scelera sua quamquam Fama frequens ad aures nostras saepè pertulit & nonnullorum Scripta, majori tamen in modo certiores de illis effecti sumus speciali & acceptissimo Nuncio Magni Magistri Ordinis Sancti Johannis, ad Nos nuperrimè transmisso cum Litteris plenis de iniquissimis Gestis praefati Teucri.
Cùm hoc quoque didiscimus quantis Aerumnis & Vexationibus quatitur ipsa Religio, praesertim in Insula de Rhodo, quam Perfidissimus Teucer suae Tirannidi Subjugare minatus est, Legatosque transmiserit ut eam constitueret sub Tributo (ut plurimas Christianorum, ut fertur, Urbes & Regiones jam effecit) licet constanti & forti Animo, ut veros Athletas Christi decet, in eum surgunt praefati Ordinis Viri, praeponentes Professionem, quam in Fidei Causam fecerunt, & Libertatem Christianae Religionis Inimicorum Minis, Terroribus, & Potentiae, Patientiam pro Christi Nomine Lucrum sibi putantes; non parùm illâ singulari Consideratione animati quòd Catholicarum Principum Imagines in ipso Ordine, qui ex omni Natione colligitur, quodammodo repraesentantur; qui si Tributum Infidelibus daturas foret, Aestimatio & Fama eorumdem Principum Scandalo versaretur.
Hinc est (Pater Beatissime) quòd praefatus Religiosissimus Magnus Magister, Ballivi, Priores, & Proceres sui Conventûs Nuncium (de quo supra) Johannem Langstrother (scilicet, Rhodi Castellanum) Virum utique probum & discretum ad Nos miserunt (cui etiam has Litteras nostras, ad Sanctitatem vestram differendas, commisimus) cujus Relatu, Declaratione, ac Literis, quas attulit, accepimus non mediocriter suffragari posse dictae Religionis Necessitati, ut fortius Gladium assumant pro Defensione Fidei, si apud Sanctitatem vestram ea impetraturi essemus, quae Adversario nostro Franciae, Duci Burgundiae, & aliis a Sede Apostolicâ, superioribus diebus, concessa extiterunt; Puta, si eadem Sanctitas vestra, de Thesauro Ecclesiae (cujus Claves manibus gestat) Christi Fidelibus elargiri dignaretur, & ANNUM JUBILEUM in hoc Regno nostro Angliae & Dominio Hiberniae, in Favorem & Adjutorium dicti Ordinis, Statuere proximo Quadragesimali tempore Locis vestrae Sanctitati declarandis per Priorem ejusdem Ordinis in Anglia.
Haec (Pater Sancte) ut assequamur, Sedis Apostolicae benignitate, Preces agunt devotae: Res ipsa quoque, pro cujus Favore instamus, etiam Nobiscum loquitur apud eandem Sanctitatem vestram dignissima Exauditione: hiis nostris Precibus adjutorium fore speramus quòd hic Populus noster magnâ laetitiâ gestiet, videns ante Lumina sua Remissionem suorum Peccaminum se consecuturum: Favor Religionis, pro qua intercedimus, quae magnum Jubar Christianorum habetur, & contra Inimicos Christi Clipeus excellens, agit quoque vices; Haec omnia (Beatissime Pater) optimâ spe Clementiam vestram deprecantur ut pias aures suas inclinare velit ad Rem petitam.
Nos verò arbitrabimur non modicum fecisse pro Salute nostra, cùm hanc Gratiam a Sanctitate vestra consecuti fuerimus, quod futurum fore omnino apud Nos persuasum habemus, praesertim quando experimento cognovimus non inferiori Loco Benevolentiae, aut praefato Adversario nostro, aut Duci Burgundiae, in oculis Sanctitatis vestrae Nos esse constitutos.
Et, quia Res ista propter Circumstantias indiget ampliori Communicatione, idem Vir Religiosus Johannes Langstrothir ad Sanctitatem vestram in Praesentiarum declinat, qui ad Nos, ut supra meminimus, ex parte ejusdem Magni Magistri transmissus fuit; cui eadem Beatitudo in Praemissis Fidem adhibere dignetur; quam incolumem servare dignetur Altissimus.
Dat. ex Palatio nostro Westm. nostro sub Privato Sigillo Vicesimo quarto die Julii, Regnorum verò nostrorum Anno Tricesimo secundo.
Ejusdem Sanctitatis Vestrae
Devotus Filius
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae &c.
Emanârunt Literae secundum Tenorem suprascriptum Anno & Die suprascriptis.
T. Kent.
Dors.
Sanctissimo in Christo Patri & Domino Domino NICHOLAO, Divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae SUMMO PONTIFICI.
July 24. Letter on the same subject to the cardinals at Rome. Westm.
O. xi. 353. H. v. p. ii. 58.
Ad Cardinales super dicto Jubileo.
An. 32. H. 6. Pell.
Henricus &c. Reverendissimis in Christo Patribus, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, Amicis nostris Carissimis, Salutem.
Reverendissimi in Christo Patres, Amici nostri Carissimi,
Scribendum ducimus de praesenti ad Sanctissimum Dominum nostrum impulsi pietate, conceptâ ex necessitate quâ constitutus est Ordo illi devotus Sancti Johannis Jerusalem, in quem saevit teterrimus Teucer Animo furibundo, quaerens suae Tirannidi Subjugare eundem, & Insulam Rhodi Tributariam facere,
Quae, nostra opinione, maximo Discrimine versabitur, si non ejusdem Sanctissimi Domini nostri Gratiâ & aliorum Christi Fidelium Manu & Devotione Adjuta fuerit & Relevata,
Quod non mediocriter futurum fore putatur, si Largitione & Gratiâ ejusdem Sanctissimi Domini, Paternitatibus vestris juvantibus, impetrari posset ANNUS JUBILAEUS, celebrandus proximâ Quadragesimâ, hoc Regno nostro ac Dominio Hiberniae, locis declarandis per, carissimum nobis Consiliarium, Priorem ejusdem Ordinis in Anglia,
Id acturam Beatitudinem suam Speramus, uti praefatis Scriptis nostris intimè petimus, si Benevolentiae vestrae simul vices agere dignarentur, & partes ad id conficiendum interponere apud Sanctitatem suam,
Cernite (Reverendissimi Patres) Pericula dictae Regionis, quae Christianorum Clipeus habetur & omnium Principum quoddam Monumentum, ut, sine immenso Fidelium Scandalo, aut Periri aut sub Tributo constitui minimè potest.
Quo fit ut Causa, pro qua dictum JUBILAEUM desideramus, justa, pia, & honestissima est; qui, si hoc Regno nostro habebitur, Populus sua Crimina expiabit, & infinitas Animas in Christo Regeneratas videbimus; Nos verò intelligemus praesentes nostras aliquid posse apud Sedem Apostolicam, cùm manu nostra fuerit quod petendum instituimus; & non verò Rem extraneam aut Novam, sed qualem Adversarius noster Franciae, Dux Burgundiae, & alii, non multis actis diebus, concessam habuerunt.
Hortamur igitur Paternitates vestras Reverendissimas & Prece petimus, velint Operam impartiri ut hoc nostrum Desiderium exaudiri valeat; quod confidimus acturas fore, cùm experimento cognovimus, quotiens duximus easdem in- terpellandas, benevolas Nobis fuisse hiis multùm majoribus,
Caetera, quae supersunt Paternitatibus vestris dicenda pro hac Re, Commisimus, Strenuo ejusdem Ordinis Militi, Johanni Langstrothir, Rhodi Castellano, Viro Probo & Nobis Acceptissimo (qui ad Nos Ambassiator venit ex magno Magistro praefati Ordinis pro hac re & aliis) cui in Praemissis Fidem adhibere velint Dominationes vestrae Reverendissimae; quas misericors Deus dirigat foeliciter.
Dat. ex Palatio nostro Westm. nostro sub Privato Sigillo, Vicesimo quarto die Julii, Regnorum verò nostrorum Anno Tricesimo secundo.
Anno & Die suprascriptis emanârunt Literae secundùm Tenorem suprascriptum.
T. Kent.
July 24. Also to card.—(N.N.) on the same subject. Westm.
O. xi. 354. H. v. p. ii. 58.
Ad N. N. Cardinalem.
An. 32. H. 6. Pell.
Henricus &c. Reverendissimo in Christo Patri Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Amico nostro carissimo, Salutem.
Reverendissime in Christo Pater,
Cùm singularem Confidentiam in vestra Benevolentia habeamus, seorsum scribere decrevimus ad Paternitatem vestram pro Rebus illis consequendis, pro quibus Litteras nostras in Praesentiarum transmissas fecimus Sanctissimo Domino nostro, item & alias venerabili Collegio Dominorum Cardinalium:
Petentes ex intimis velitis Operam impartiri ut Rem, quam desideramus, pro Communi Bono Christianorum & Salute Animarum multorum, cum effectu consequamur;
Dantes Fidem in Dicendis circa Praemissa harum Latori Strenuo Militi Johanni Lang strothir, quem Magnus Magister Rhodi ad Nos transmisit pro hac Re & aliis; quem etiam Dominationi vestrae recomissum facimus.
Et, ut clarè accipiat Paternitas vestra singula, Copiam Literarum nostrarum ad eundem Sanctissimum Dominum nostrum praefato harum Latori dedimus Paternitati vestrae ostendendam; foelicissiméque dirigat actus vestros Altissimus.
Dat. ex Palatio nostro Westm. nostro sub Privato Sigillo, Vicesimo quarto Die Julii, Regnorum verò nostrorum Anno Tricesimo secundo.
Anno & Die supradictis emanârunt secundum Tenorem suprascriptum.
T. Kent.
[July 24.] The K. desires Francisco Fuscari, doge of Venice, to remove ordinances injurious to the order of S. John of Rhodes.
O. xi. 354. H. v. p. ii. 58.
Pro Ordine praefato, Litera ad Ducem Venetorum.
An. 32. H. 6. Pell.
Henricus &c. Dilecto nobis, Francisco Fuscari, Duci Venetorum Illustri, ac Dominis de suo Concilio, Amicis nostris, ex intimis Salutem.
Illustres Egregii & Prudentissimi Viri,
Licet bono zelo nuper scripserimus pro Rigore illo Mitigando, quem austerè nimis in Devoti Ordinis Sancti Johannis Professores apud Rhodum Statuistis, captatâ occasione ex Re levissimâ: nichil tamen nostra Exhortatio profuit; aliter certè sperabamus, praesertim cùm id a nobis petitum fuerat quod, nostrâ Opinione, Vos ipsi, sine Intercessore, agere debuissetis.
Indignum putatur ut, pro Executione Justitiae, Homines ipsi, Militiae pro Fide Christiana ascripti, vestrûm aut quorumcumque Indignationem incurrant.
Non debuisset Vestras Gravitates tantùm commovere Inobedientis Hominis & Legum Transgressoris Punitio, quae maturâ Deliberatione & Juris Ordine inflicta sit, uti aptissimè apud vos ipsi Religiosi comprobârunt, sicut etiam Nostrae & cujuscunque Nationis Subditis & Nobilibus sine Delectu cotidie, earumdem Demeritis exigentibus, infligitur, ut est dignum, per ejusdem Ordinis Directores,
Quo fit, si forsan, primâ fronte, sinistra alicujus Discordiae Seminatoris Susurratio Animos vestros commoverit, quòd indignè Concivis, Cognatus, Affinisve vester occubuerit, re tamen cognitâ discretio, quâ maxime praediti estis, finem Displicentiae dedisset.
Quid insuper laudis famae vestrae aut honori superaddet Crudeles fore in ipsum Sanctum Ordinem ignoramus,
Quem a Christianorum Principum, piâ Devotione, pro Fide Catholica tutanda, erectum ad Barbas Infidelium conspicimus, ut neque laedi, inquietari, aut vexari potest a quoquam qui non Detrimento Christianae Religionis studet, cujus Inimici, uti vos qui propin- quiores estis satis concipitis, jamjam, furibundi Potentiarum copiis, saeviunt crudelissimè in Christi Sponsam, totius Christianitatis Subversionem & Ruinam,
Non aliud est ipsos Christi Milites de Rhodis turbare (qui Propugnatores pro Fide habentur) quam Teucris perfidis Subsidia impartiri.
Suademus igitur Amicitiis vestris desistant ab omni Molestia inferenda eisdem, placatis animis accipite eos in pristinum Amorem, diligite Amicos vestros, removete Ordinationes & Decreta, ultra modum rigida, ex fonte Caritatis radices non habentia,
Quod si feceritis dignam Rem Honore vestro vos egisse dicetur, ad quod tanquam Amicos & Benevolos vos hortamur, & ex corde desideramus quòd effectum nostrae Instantiae hac vice consequantur; praesertim cùm majora Circumspectiones vestrae a Nobis impetraturae sint, si ea duxerint postulanda; Et, si has nostras Petitiones declinare decreveritis, reddemur, sine dubio, in Favorem eorum, quos hoc Regno nostro de Natione vestra caros tenemus, remissiores; quod quidem ex eventu intelligent.
Super quibus cupimus responsa vivâ voce dare velitis harum Latori, Nobis ob sua Merita Carissimo, qui ad nos pro praemissis aliisque ab eodem Magno Magistro Ambassiator transmissus fuit, quemque caritativè acceptare & tractare velitis.
Dat. &c.
Anno & Die praedictis emanârunt Litterae secundùm Tenorem suprascriptum.
T. Kent.
July 24. The K. to the Emperor Frederick; was unable to attend the diet summoned by him to consult about resisting the Turks, as he received the Emperor's letters too late. Westm.
O. xi. 355. H. v. p. ii. 58.
Ad Romanorum Imperatorem.
An. 32. H. 6. Pell.
Friderico, Divinâ gratiâ, Romanorum Imperatori semper Augusto, Austriae Duci &c. Henricus, eadem gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnem Devotionem & felicissimorum Successuum continuum Incrementum.
Quamquam in Angustum Religio Christiana redacta videatur, plurimumque impugnata vera Fides nostra vehementi Strage Crudelissimi Teucri, qui, ut Leo rugiens, devorare festinat suâ Tirannide & altâ Superbiâ devotissimas Christianorum Animas, & inquinare suo foetidissimo anelitu Redemptoris nostri Nomen gloriosum, subvertens Dei Templa & Sanctuaria, sanctissimam Crucem vilipendens in qua pependit Dominus noster Jesus Christus, insatiabilique Fastu & elato Animo erigit Cornua saevissima in totius Europae Subversionem, habeatque nunc subjectam suae Voluptati (ob nostra sine dubio Facinora & Inobedientiam omnium Creatori) Orientalem ipsam Urbem Magnificam Constantinopolim, Priscis Seculis magnâ Laude Imperatorum partam, mirificè auctam Gloriâ, sitiatque subpeditare totum Occidentem, uti Majestas vestra sacris apicibus singula recensuit; Non eo tamen diffidendum Nobis est, ut aestimemus, propter hanc Petulantiam suam, a Christi Cultoribus cedendum fore ejus Furori, neque certe in animum cadit ut haec ejus superba Praesumptio in Naviculam Petri, quae mergi non potest, ad alium permissa sit finem, quàm in suimet Ruinam, Improperium, & finalem Confusionem,
Videmus namque, In primis (praeter secreta quae Deus reservat Judicia) in eorum fraena, qui sibi recalcitrare sunt ausi, Magestatis vestrae omnes Virtutes, item & Robora accincta accensaque in ipsius Teucri frontem, neque parcendum fore in ejus Exterminationem Laboribus aut Bonorum effusioni, nullaque omittenda quae exterminare poterunt ipsius acerrimi Hostis Crucifixi Conatus & temerarios Ausus; pro qua re interponit eadem Magestas Partes suas accuratissimè, ut non mediocris Commendatio & Laus, omnium opinione, Serenitatis vestrae accedit quòd, in ipsis rerum auspiciis, de celebranda Christianorum Principum Congregatione ipsa maturè cogitaverit, exortataque fuerit Catholicos Reges accessuros ad eandem, acturosque communiter de Pulsandis perfidissimi Teucri Rabie & Furore.
Ast verò ad Nos Scripta Clementiae vestrae (quorum supra meminimus) primùm allata fuere xv Die praecedentis Aprilis, parum, ut palam est, ante Festum Sancti Georgii, quo instituta Conventio fuerat celebranda; unde de facili intelligi potest, in tanta temporis artitudine, Nos ad Dietam ipsam nequaquam mittere potuisse; verumptamen, quid nostro incumbit Officio ac Dignitati regali qua decoramur in Terris ejus munere qui Sublimis residet in Coelis, non ignoramus fateri oportet & profiteri, sicuti Christi Gratià & singulari Dono excellentiori Loco positi sumus, & plus caeteris a Domino accepisse cernimur, majora a Nobis Obsequia debentur eidem, zelus quoque & Fervor Fidei, quâ Renati sumus & e Faucibus Gehennae ac Sathanae durissimo Imperio erepti, quâ suffocatâ nullus placendi locus Altissimo est relictus, Nos stimulant, incitant & incendunt ut Forti Animo & Totis Viribus insurgamus, pellamusque ab Oris Christianorum, quos Orthodoxae & Christianae Religionis Fimbrias lacerare, maculare, attingereve conspicimus,
Non est Fidei nostrae Zelator quisquam quem non inflammaret, incenderet, & provocaret ad Arma celerrima nephanda & abhominanda impietas ipsius Rabidi Canis, qui Redemptoris nostri peculiarem Gregem studet ubique absorbere, ut nullo alio gaudere ejus Vesania videatur quàm Christianorum Cruore inquinari.
Dùm igitur Progenitorum nostrorum Exempla Magnifica contemplamur, quibus abundè claruerunt, codices quoque pleni habentur de eorum in Infideles fortissimis Gestis, non abest Nobis Animus non intentio eos ipsos & eorum vestigia imitari, ymmò piâ aemulatione desiderio desideramus, si Fata sinant, non impares illis dici & haberi, in Christi Campo Triumphatores aeterna Praemia consecuturi, ubi nullum bonum irremuneratum relinquitur.
Inardescit verò Nobis desiderium exponendi Nos & Nostra ad tam Sanctum tamque Divinum Opus secundum ordinem rationis & opportunitatem temporis.
Pergat Ergo Serenitas vestra quo coepit, nec desistat ab Inceptis quousque placatus Dominus exurgat & dissipet Inimicos ejus.
Dat. in Palatio nostro Westm. xxiv Julii, Regnorum verò nostrorum xxxij.
W. Ebor.
W. Wynton.
T. Elien.
W. Norwicen.
R. York.
H. Buckingham.
J. Worcestre.
Beaumont.
Bourgchier.
R. Sancti Johannis
.
July 24. The K. informs John de Lascito, grand master of S. John of Jerusalem of Rhodes, that he has written to the pope and the doge of Venice, and dissuades him from recalling the prior of the order from England. Westm.
O. xi. 357. H. v. p. ii. 59.
Ad Magnum Magistrum Rhodi.
An. 32. H. 6. Pell.
Henricus &c. Religiosissimo, Potenti, & Magnifico Viro, Fratri Johanni de Lascito, Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem Magno Magistro Rhodi, plurimam Salutem.
Magnifice & Religiosissime Pater,
Litteras, ad Nos delatas per strenuum Militem Johannem Langstrothir Familiarissimum nostrum & Dominationis vestrae Oratorem, nuper libenti animo recepimus, quamquam in eisdem plangenda plurima contexta fuerant permaximè Christi Cultoribus, qui non sine animorum anxietate audire possunt tot Flagitia Ortodoxae & eorum Religioni imminere, quibus Miserrimus ille Teucer flagrat suâ libidine in Fidei nostrae Subversionem, ut non aliud quaerere videatur quàm nomen Christianorum radicitùs Extirpare:
Cum hoc videmus Paternitatem vestram & Ordinis devotissimi eo majori Periculo agitari, quo propinquiores ad Hostium Oras constituti estis in quos magno fastu furit Invidus Canis ille, ut omnibus magnae admirationi cedit, Tributi ejus elatione petiti per suos Oratores, ab Insula Rhodi repulsus; sed agite ut coepistis fortissimi Milites, quoniam Fortes Fortuna juvat; cogitate quòd Athletae Christi estis, in cujus Campo pro cujus Nomine pugnare triumphare est: Deus nunquam deserit suos, prope est dùm longè putatur, non enim deesse potest Diligentibus se: legimus celebritatem devotissimae Mulieris, quae super omnia Deum diligebat, & cui Peccata sunt dimissa quoniam dilexit multum, dùm a Jesu Christum quaereret & sublatum conqueritur, Jesus intus Mente latuit & sequitur.
O! quàm mire Jesu ludis hiis quibus diligeris, sed cum ludis non illudis nec fallis nec falleris, sed excludis quos includis, notus non agnosceris; Itaque hac nostrâ Procellâ, quâ flagellatur Religio Christiana, quaerendus est Nobis Salvator noster, qui, quamquam ob Peccata Populi nobis ludat, non deludit, quando absens putatur Praesens est & intus latet.
In primis ergo persuasum esse volo Paternitati vestrae, si omnes Cogitationes vestras & Spem in Dominum jactaveritis, eruet vos a Tribulationibus vestris; Nos verò, qui Dei Minister ejus Dispensatione sumus, & ob plurima in Nos vestra Benemerita fideles in Amicitia, hoc pollicemur, non deerit Nobis animus non voluntas illa attemptare quae levare poterunt Aerumpnas & Oppressiones quibus vexamini.
Nos quoque ad hoc agitat non mediocriter Amor & Benevolentia quibus Nobis adjungitur Carissimus Consiliarius noster Prior vestri Ordinis hoc Regno nostro Angliae, qui non cessat Instantiis plurimis Nos excitare ut ea faciamus quae Ordini vestro viderit comoda latura.
Itaque, vestris & ejus excitati precibus, jam scripsimus nostro modo ad Sanctissimum Dominum nostrum pro Anno Jubilaeo, pro quo apud Nos egistis praefatis vestris Literis; & ita a Nobis scriptum esse putamus quòd Rem manibus propediem Nos habituros fore arbitramur.
Insuper scripsimus ad Venetos, pro reintegrandis vobiscum antiquis Amicitiis, & usi sumus rationibus quae rem, quantum conicere possumus, ad bonos Terminos reducere debent; haec egimus grato animo, alia Acturi perlibenter quae vestris Comodis aut Complacentiis cedere valeant, ob zelum quem in Personam vestram, Religionem, & dictum hic Priorem habemus valde singularem.
Verumptamen non est a Nobis praetermittendum, ut Paternitatem vestram advisemus omninò supersedendum fore ab illo instituto, ut praefatum Priorem in Anglia ex hoc Regno nostro evocet; quoniam neque pro Religionis vestrae commodo aut nostro foret, cum maximè hic agat Res vestras & Ordinis, plurisque praetii sit hoc Regno ejus Negotiatio, in Rebus vestris gerendis, quàm Praesentia apud Rhodum.
Nos quoque industriam & fidem ejus sic experti sumus, quòd neque possumus nec intendimus quovis modo eum ex Regno nostro abfuturum.
Litteras, quarum supra meminimus, ad Sanctissimum Dominum nostrum & Venetos commisimus praefato Johanni Langstrothir, cum Declarationibus ad easdem; quem Dominatio vestra velit maximum Ordinis vestri zelatorem & Agendorum Promotorem aestimare, reputare, & accipere; qui nil Laboris aut Solicitudinis omittit, ut Res vestras ad felices exitus ducat; magnâ prudentiâ, diligentiâ, & singulari fide omnia agit, & dignissimus est quem a Nobis recommissum accipiatis & gratissimum pro sua industria & opera, in hiis praesertim quae sibi commissa hac sua Ambassiata extiterant a Paternitate vestra & Ordine; quorum Conservationem & Prosperitatem augeat Altissimus.
Dat. ex Palatio nostro Westm. sub nostro Privato Sigillo xxiv die Mensis Julii, Regnorum verò nostrorum Anno Tricesimo Secundo.
Anno & Die supradictis Litterae emanârunt secundùm praefatum Tenorem.
T. Kent.
Aug. 22. Restitution of the temporalities to Thomas archbp. of Canterbury, translated from Ely. Westm.
O. xi. 357. H. v. p. ii. 59.
De Restitutione Temporalium.
An. 32. H. 6. Pat. 32. H. 6. m. 15.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Kantiae & Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Nicholaus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Cantuariensi per Obitum, bonae memoriae, Johannis nuper Archiepiscopi ejusdem Ecclesiae, Venerabilem Patrem Thomam, nuper Eliensem Episcopum, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae Eliensi tenebatur, absolverit, & ipsum ad dictam Ecclesiam Cantuariensem Transtulerit, ac Eum Illi Praefecerit in Archiepiscopum & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Thomas, sic ad dictam Ecclesiam Cantuariensem translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae Nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Thomae, sic ad eandem Ecclesiam Cantuariensem Translati, & Temporalia Archiepiscopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Thomae, sic ad eandem Ecclesiam Cantuariensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo secundo Die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus Subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertf.
Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berk.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Eborum.
Escaetori Regis in Com. Buk.
Dilecto Regis
Johanni Norman Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 6. Restitution of the temporalities to William bp. elect of Ely, late archdeacon of Richmond. Westm.
O. xi. 358. H. v. p. ii. 60.
De Restitutione Temporalium.
An. 33. H. 6. Pat. 33. H. 6. p. 1. m. 12.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Cantebrigiae & Huntingdoniae, Salutem.
Cùm Dominus Nicholaus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Eliensi per Translationem Venerabilis Patris Thomae ultimi Episcopi Loci illius ad Ecclesiam Cantuariensem, de Persona perdilecti Clerici nostri Willielmi Electi Eliensis tunc Archidiaconi Richmundiae, in Ecclesia Eborum Notarii & Referendarii dicti Domini Summi Pontificis, providerit, ipsumque eidem Ecclesiae Eliensi in Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quod dictus Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs Eliensis praedicti, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Septembris.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertford.
Dilecto Regis Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Et Mandatum est dilectis Regis in Christo Priori & Conventui de Ely quòd se de Temporalibus Episcopatûs praedicti ulterius nullatenus intromittant.
Teste ut supra.
Sept. 23. Licence to John Constantyn to go to Bourdeaux to bring his wife and children to England. Sheriffhutton.
O. xi. 358. H. v. p. ii. 60.
Super Adversa Guerrae Fortuna, de Licentia Traducendi.
An. 33. H. 6. Vasc. 33. H. 6. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Exposuit Nobis Johannes Constantyn quòd,
Postquam, carissimus Consanguineus noster, Johannes nuper Comes Salopiae in Ducatu nostro Aquitanniae, adversante sibi Guerrae Fortuna, per Adversarios nostros ibidem Interfectus extitit, & Ducatus ille ad Obedientiam Magni Adversarii nostri Franciae subjugatus,
Ipse in Regnum nostrum Angliae, ut verus Ligeus noster, ad Fidelitatem suam erga Nos conservandam, Parentibus, Uxore, & Liberis suis, ac omnibus Bonis & Haereditate suis Relictis, pervenit, & ibidem hucusque permansit,
Quodque Pater ipsius Johannis viam universae Carnis nuperrimè est ingressus,
Idcirco idem Johannes in Ducatum nostrum praedictum, pro Reductione Uxoris & Liberorum suorum in Regnum nostrum praedictum, ac Salvatione Bonorum suorum quae in manibus Amicorum suorum ibidem reliquit, nostrâ mediante Licentiâ, transire intendit,
Unde nobis humiliter supplicavit ut Licentiam nostram in hac parte sibi gratiosiùs concedere dignaremur,
Nos, ejus Supplicationi favorabiliter inclinati, ac Praemissorum Consideratione, Concessimus & Licentiam dedimus praefato Johanni quòd ipse ad Civitatem nostram Burdegalensem, seu aliàs Partes Ducatûs nostri praedicti, cum Duobus Servientibus in Comitiva sua, Transire, ibidem Morari & Perhendinare, & Negotia sua perficere, & in dictum Regnum nostrum Angliae cum Uxore, Liberis, Servientibus, ac Bonis & Rebus suis quibuscumque Redire valeat licitè & impunè, absque Impetitione Nostri aut Officiariorum nostrorum quorumcumque.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Shiryshuton, vicesimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 4. The K. orders Edmund duke of Somerset to deliver Calais to the duke of York. Westm.
O. xi. 359. H. v. p. ii. 60.
Pro Duce Eborum, de Duce Somersetiae exonerando.
An. 33. H. 6. Franc. 33. H. 6. m. 22.
Rex, carissimo Consanguineo suo Edmundo Duci Somersetiae, Salutem.
Cùm Nos, de avisamento & assensu Magni Concilii nostri, Decimo septimo Die Julii ultimò praeterito, per INDENTURAM, FACTAM inter Nos & carissimum Consanguineum nostrum Ricardum Ducem Eborum, Retinuerimus ipsum penes Nos, pro & durante Termino Septem Annorum tunc proximò sequentium, Capitaneum Villae & Castri nostrorum Cales & Turris nostrae de Rysbank, & Locumtenentem nostrum in Marcheis ibidem, cum omnibus Juribus, Honoribus, Proficuis, Emolumentis, Praerogativis, & tàm amplâ Potestate, prout aliquis Capitaneus dictae Villae ante haec tempora habuit,
Concesserimus etiam & Licentiam Dederimus & plenariam Potestatem praefato Duci Eborum quòd ipse Ordinabit & Stabiliet omnimodos Officiarios, quos sibi videbitur oportunos & convenientes, pro bona & salva Gardia Villae praedictae, durante tempore supradicto, prout in Literis nostris Patentibus indè confectis pleniùs continetur,
Vobis, de avisamento & de assensu Concilii nostri, Mandamus quòd praefato Duci Eborum Villam, Castrum, & Turrim praedicta, seu ejus in hac parte Deputato seu Deputatis, sine dilatione deliberari faciatis, ac ipsum Capitaniam Villae Castri & Turris nostrorum praedictorum ac Loci nostri tenentiam in Marcheis ibidem, cum Juribus, Honoribus, Proficuis, Emolumentis, Praerogativis, & Potestate supradictis, habere & occupare permittatis, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Ipsum contra Tenorem earumdem non Molestantes in aliquo seu Gravantes, nec, quantum in vobis est, ab aliis molestari seu gravari ullatenus permittentes,
Volumus enim vos de omni ulteriori Custodia Villae Castri Turris & Marchiarum praedictorum erga Nos exonerari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Novembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 7. Vincent Clement is appointed the K.'s agent at the court of Rome. Westm.
O. xi. 359. H. v. p. ii. 60.
De Procuratore Regis Constituto.
An. 33. H. 6. Pat. 33. H. 6. p. 1. m. 20.
Rex, dilecto sibi in Christo, Vincentio Clement Sacrae Theologiae Professori & in Regno nostro Angliae Apostolico Collectori, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Discretione, Fidelitate, & Industria vestris plenam in Domino fiduciam habentes) ad Prosequendum in Romana Curia, pro Nobis & Nomine nostro, Promotiones quorumcumque Clericorum nostrorum ad Ecclesias Cathedrales, pro Tempore vacaturas, per Nos Recommendatorum ad easdem, necnon ad Gerendum, Exercendum, & Expediendum alia Negotia nostra quaecunque apud Sedem Apostolicam quomodolibet tangentia, cum Potestate Inducendi quascunque Probationes requisitas in hoc casu, de avisamento Magni Concilii nostri, vos nostrum verum legitimum & indubitatum Procuratorem, Actorem, Factorem, Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem Constituimus, Praeficimus, & Creamus per Praesentes, cum Emolumentis & Salario ejusdem Officii consuetis, Injungentes & firmiter Mandantes quibuscun- que Ligeis nostris apud Sedem eandem pro tempore existentibus (cujuscunque Statûs, Gradûs, seu Conditionis existant) quatenus Vobis, in Executione Praemissorum, cum suis sanis Consiliis, Auxiliis, & Favoribus effectualiter obediant & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Novembris.
Per ipsum Regem, & Concilium & de Data &c.
Nov. 12. William Hatclyf, the K.'s physician, is appointed keeper of the water of Fosse with 6d. a day. Westm.
O. xi. 360. H. v. p. ii. 60.
Pro Medico Regis.
An. 33. H. 6. Ibid. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione diutini & continui Servitii quod dilectus Servitor noster Magister Willielmus Hatclyf unus Medicorum nostrorum Nobis & praecarissimae Consorti nostrae Reginae impendit & impendere desiderat in futurum,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus ei Custodiam Stagni nostri sive Aquae de Fosse cum omnimodis Proficuis & Commoditatibus eidem Custodiae aliquo modo pertinentibus sive spectantibus,
Habendam & Occupandam dictam Custodiam per se vel per sufficientem Deputatum suum quamdiu Nobis placuerit, cum Vadiis Sex Denariorum per Diem Percipiendis de Exitibus, Proficuis, & Firmis Provenientibus de Comitatu nostro Eborum, per Manus Vicecomitis ejusdem Comitatûs pro Tempore existentis, absque aliquo Compoto vel aliquo alio Nobis vel Haeredibus nostris in hac parte Reddendo vel Solvendo, eisdem modo & formâ prout Thomas Frank Defunctus, nuper unus Clericorum & Filator in Officio Privati Sigilli nostri, in Vita sua habuit & occupavit,
Eo, quod dictus Servitor noster habet Quadraginta Libras, ex Concessione nostra, percipiendas annuatim, ad Receptam Scaccarii nostri, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Nov. 22. Letters of protection for Bartholomew archbp. of Ravenna. Westm.
O. xi. 360. H. v. p. ii. 60.
Pro Archiepiscopo Ravenatencensi.
An. 33. H. 6. Franc. 33. H. 6. m. 22.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, suscepimus in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam nostras speciales, Venerabilem Patrem Bartholomaeum Ravenatencensem Archiepiscopum, cum Centum Personis Familiariis suis, ac totidem Equis in Comitiva sua, vel infra, in Regnum nostrum Angliae, ac Villam & Marcheas Calesii per Terram, Mare, vel Aquas, cum Hernesiis, Bogeis, Jocalibus, Vasis, Moneta, Auro, Argento monetato vel non monetato, Sarcinis, Fardellis, Literis & Scripturis clausis & apertis, aliisque Bonis & Rebus suis licitis quibuscumque, salvò & securè veniendo, ibidem morando, Nocte Diéque perhendinando, expectando, & conversando, & exindè versus partes suas proprias, absque perturbatione seu impedimento quocumque revertendo & redeundo;
Proviso semper &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Sex Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Novembris.
Per ipsum Regem & Concilium.