Rymer's Foedera with Syllabus
1456

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

371-385

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1456', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 371-385. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115380 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1456

Syllabus EntryFoedera Text
1456. Jan. 26. Safe conduct for Virgil Bornadus, of Brescia, servant of the K. of Hungary. Westm.
O. xi. 371. H. v. p. ii. 64.
Pro Familiari Regis Hungariae.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 24.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de Gratia sua speciali, suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam suas speciales, Virgilium Bornadum Brixiensem, Familiarem Carissimi Fratris Regis Regis Hungariae, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem,
Qui, ut informamur, per nonnullas Mundi remotas Partes laboravit, cui etiam Regis Insignia, Armigeris suis dari solita, contulimus,
In Regno Regis praedicto, cum Tribus Famulis in Comitiva sua, vel infra, Morando, Expectando, Nocte Dieque Perhendinando, & exindè in Terram Regis Hiberniae peregrè, cum Famulis suis praedictis, ac Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque Transeundo, ibidem Morando, & Expectando, & exindè in dictum Regnum Regis Reveniendo, ibidem in forma praedicta Morando, Praestolando, & Perhendinando, ac extra idem Regnum Regis, tàm per Terram, quàm per Mare, cum Famulis, Rebus, & Hernesiis suis praedictis, liberè & absque impedimento aliquo Redeundo;
Proviso semper quòd praedicti Virgilius & Famuli sui se benè & honestè erga Regem & Populum suum habeant & gerant, absque aliquo, quod in Regis seu Populi sui praedicti Praejudicium sive Dampnum cedere valeat, faciendo vel attemptando.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Januarii.
Jan. 28. Licence to John Marshall, of Brixham, to convey 60 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. xi. 371. H. v. p. ii. 65.
De Licentia Traducendi Peregrinos usque Sanctum Jacobum.
An. 34. H. 6. Ibid.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis Johannes Marshall de Brixham, Magister cujusdam Bargeae vocatae le Jhesus de Brixham, Portagii Quaterviginti Doliorum vel infra, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Bargeam praedictam, cum Quinquaginta Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galacii traducere & cariare possit licitè & impunè,
Nos (Supplicationi praedictae annuentes) Licentiam illam, Tenore Praesentitum, duximus concedendam;
Dùm tamen Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, non transmittant, seu transmitti faciant quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Johannem Bargeam praedictam, cum Quinquaginta Peregrinis praedictis, versus Sanctum Jacobum, cariare & traducere permittatis;
Dùm tamen Peregrini praedicti aliqua Nobis seu Regno nostro praejudicialia secum non deferant quovis modo; & quod ipsi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Januarii.
Jan. 30. Licence to John Weston and John Towekar to convey 50 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. xi. 371. H. v. p. ii. 65.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 34. H. 6. Ibid. m. 23.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Weston & Johanni Towekar, Possessoribus cujusdam Navis vocatae le Trinite de Dertemouth, quòd ipsi Sexaginta Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, in Navi praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possint, absque Perturbatione nostri aut Officiariorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet Custodibus Passagii, ubi eos Eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent Corporale quòd ipsi aliqua Nobis seu Regno nostro Angliae Praejudicialia seu Dampnosa aut Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferant nec deferri faciant, nec Secreta dicti Regni alicui ad extra revelabunt; set quòd ipsi fideles Ligei nostri permaneant omnimodò, & quòd Navis praedicta ad aliquod Viagium nostrum non sit Arestata, nec Viagium illud Colore praesentis Licentiae nostrae impediatur ullo modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo Die Januarii.
Feb. 3. Safe conduct for a ship of Galiard de Durford, lord of Duras, coming to trade in England. Westm.
O. xi. 372. H. v. p. ii. 65.
Pro Domino de Duras.
An. 34. H. 6. Ibid. m. 25.
Rex ad humilem Supplicationem dilecti & fidelis sui Galiardi de Durford Militis Domini de Duras, in Ducatu Regis Aquitanniae Oriundi, qui, cùm Adversarius Regis Franciae Ducatum Regis praedictum invaserit & sibi subjugaverit, omnia Bona sua mobilia & immobilia, Fidelitatem Ligeantiae suae Regi observando, amisit, & in Regnum Regis Angliae venit per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de Gratia sua speciali, & in Relevamen praedicti Galiardi, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, quandam Navem vocatam le Barche de Sancta Maria de Verinoo in Ispannia, Portagii Quaterviginti Doliorum vel infra, unde Garsia de Corda est Magister, Bonis & Mercandisis quibuscumque Carcatam, in Regnum nostrum praedictum, aut alia Dominia & Jurisdictiones Regis, seu alibi quo sibi placuerit (praeterquam in Scotiam) cum Duobus Mercatoribus aut eorum Factoribus sive Attornatis vel infra, ac cum Magistro praedicto & Viginti Novem Marinariis vel infra, necnon Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram, quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens eis placuerit, durante dicto Salvo Conductu nostro, Veniendo, & Transeundo, ibidem Morando, Nocte Dieque Perhendinando, Discarcando, Mercandisando, aliaque Bona & Mercandisas licita Emendo, & cum eis Navem praedictam Recarcando, & cum eâ sic Recarcatâ, ac Magistro, Marinariis, Rebus, & Hernesiis praedictis extra Regnum, Dominia, & Jurisdictiones Regis praedicta, seu in eadem aut alibi quo sibi placuerit, ut praedictum est, liberè & absque impedimento aliquo Transeundo, Reveniendo, & Redeundo, aliquâ Marquâ, Contramarquâ, sive Reprisaliâ concessâ vel concedendâ non obstante;
Proviso semper quòd Regi de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Regi in hac parte debitis, fideliter Respondeatur, & quòd iidem Mercatores, Factores, sive Attornati, Magister & Marinarii se benè & honestè erga Regem & Populum suum habeant & gerant, absque aliquo quod in Regis seu Populi sui praedicti Praejudicium sive Dampnum cedere valeat faciendo vel attemptando,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum nostrarum Firmatarum, absque eo quòd ipsi dictas Literas Regis de Salvo Conductu, Capitaneis, Majoribus, sive Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur quovis modo,
Proviso etiam quòd, si contingat aliquem praedictorum Mercatorum, Factorum, sive Attornatorum, Magistri, vel Marinariorum dictum salvum Conductum suum Infringere, non vult tamen idem Rex aliis, praedictum Salvum Conductum suum minimè Infringentibus, aliquod Praejudicium vel Dampnum generari, set illi vel illis sic Infringenti vel Infringentibus; & quòd nullum Frumentum, Vigore dicti Salvi Conductûs sui, in Regnum suum praedictum adducatur seu carietur ullo modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 18. Licences for Philip Alere, Thomas Calbot of Lynn, and two others, to convey pilgrims to S. James of Galicia. Westm., various dates.
O. xi. 372. H. v. p. ii. 65.
De Traducendo Peregrinos.
An. 34. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis Philippus Alere, Possessor cujusdam Navis nuper vocatae la Marie de Dertemouth, jam vocatae le Antony de Dertemouth, Portagii Centum Doliorum vel infra, unde Thomas Broude est Magister, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Navem praedictam, cum Triginta Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis, Traducere & Cariare possit licitè & impunè,
Nos (Supplicationi praedictae annuentes) Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Dùm tamen Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, non transmittant, seu transmitti faciant quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Philippum Navem praedictam, cum Triginta Peregrinis praedictis, versus dictum Sanctum Jacobum, Cariare & Traducere permittatis;
Dùm tamen Peregrini praedicti aliqua Nobis seu Regno nostro Angliae Praejudicialia secum non deferant quovis modo; quodque ipsi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo Die Februarii.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Thomas Calbot de Lenn Episcopi Marchaunt, Possessor cujusdam Navis vocatae le Marie Calbot de Lenn Episcopi, Portagii Centum Doliorum vel infra, quòd ipse Navem praedictam, cum Centum Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo Die Januarii.
Vincentius Pytlesden Possessor cujusdam Navis vocatae le Marie Flour de Plymmouth, Portagii Centum Doliorum vel infra, quòd ipse Navem praedictam, cum Triginta Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Februarii.
Simon Farnecombe, Possessor cujusdam Navis vocatae le Helene de Wynchelsee, quòd ipse Navem praedictam, cum Quaterviginti Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Februarii.
Feb. 25. The duke of York is removed from the office of protector, in accordance with an act of parliament. Westm.
O. xi. 373. H. v. p. ii. 65.
Pro Duce Eborum, de exonerando.
An. 34. H. 6. Rot. Parl. 33. H. 6. n. 50.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Carissimo Consanguineo nostro Ricardo Duci Eborum, Salutem.
Licet Nos nuper, de avisamento & assensu tàm Dominorum Spiritualium & Temporalium, quàm de assensu Communitatis Regni nostri Angliae, in instanti Parliamento nostro existentium, ac Auctoritate ejusdem Parliamenti, Ordinaverimus & Constituerimus vos Regni nostri Angliae & Ecclesiae Anglicanae PROTECTOREM & DEFENSOREM, ac CONSILIARIUM NOSTRUM PRINCIPALEM, & quòd vos ejusdem Regni Angliae & Ecclesiae Anglicanae praedictorum PROTECTOR & DEFENSOR ac PRINCIPALIS CONSILIARIUS NOSTER essetis & nominaremini, quousque vos de Occupatione sive Onere & Nomine hujusmodi per Nos, in Parliamento, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in Parliamento existentium, exonerati fueritis in & juxta vim, formam, & effectum cujusdam Actûs, in dicto instanti Parliamento, decimo nono Die Novembris ultimò praeterito, habiti & concordati, prout in eodem Actu plenè liquet,
Quia tamen Nos, hoc instanti vicesimo quinto Die Februarii, in dicto instanti Parliamento nostro, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in eodem Parliamento existentium, vos de Occupatione sive Onere & Nomine hujusmodi Exoneravimus,
Vobis Mandamus quòd vos de omni ulteriori Occupatione sive Onere & Nomine PROTECTORIS & DEFENSORIS praedicti Regni nostri Angliae ac PRINCIPALIS CONSILIARII NOSTRI praedictorum nullatenus intromittatis; volumus enim vos de Occupatione sive Onere & Nomine praedictis penitùs exonerari; Actu praedicto in aliquo non obstante.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo quinto Die Februarii, Anno Regni nostri tricesimo quarto.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Feb. 26. Licence to John Cade, possessor of the barge "Le John de Dertemouth" to convey 20 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. xi. 374. H. v. p. ii. 66.
De Licentia Traducendi.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 21.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis Johannes Cade, Possessor cujusdam Bargeae vocatae le John de Dertemouth, Portagii Quinquaginta Doliorum vel infra, unde Nicholaus Irysshe est Magister, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Bargeam praedictam, cum Viginti Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè,
Nos (Supplicationi praedictae annuentes) Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus concedendam; dùm tamen Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, non transmittat seu transmitti faciat quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Johannem Bargeam praedictam, cum Viginti peregrinis praedictis, versus dictum Sanctum Jacobum Cariare & Traducere permittatis;
Dùm tamen Peregrini praedicti aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicilia, secum non deferant quovis modo, quodque ipsi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & fideles Ligei nostri permaneant.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto Die Februarii.
March 1. The sheriffs of London are ordered to publish the truce with Lubeck and the other cities of Prussia. Westm.
O. xi. 374. H. v. p. ii. 66.
De non Attemptando contra Mercatores de Hanza.
An. 34. H. 6. Claus. 34. H. 6. m. 1. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae Salutem.
Licet nonnullae Displicentiae, contra Foedera antiquarum Amicitiarum, quae inter Nos & Subditos nostros & Civitatem Hansae Alemanniae Inhabitatores a diu cum magna Humanitate & utriusque Partis Commodo viguerunt, inter Nos & Civitatis Lubicensis Hansae praedictae Inhabitatores jam nuper subortae sint & commotae,
Nos tamen,
Intelligentes mutuam Mercatorum Conversationem & Mercandisarum Intercursum, hinc inde haberi solitos, hujusmodi Displicentiarum Mediis multipliciter Diminutos fuisse & Subtractos,
Ad Precum quarumdam aliarum ejusdem Hansae Civitatum Inhabitatorum specialem interventum,
Treugas, inter Nos & Subditos nostros & Lubicenses praedictos, ac aliarum Civitatum Terrae Pruciae Incolas, ad Octo Annorum Spatium duraturas, ut interim de Reformatione Attemptatorum hincinde factorum tractari valeat, de assensu Concilii nostri iniri & capi fecimus;
Treugas praedictas omnibus & singulis Subditis nostris, nè ipsarum coecitate vel ignorantiâ contra vim & effectum earumdem attemptare praesumant, publicè Notificari volentes, Vobis Praecipimus quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, infra Civitatem praedictam & Suburbia ejusdem, ex parte nostra, publicè Proclamari faciatis & Inhiberi,
Nè quis Ligeorum seu Subditorum nostrorum aliquibus Mercatoribus Hansae praedictae Lubicensis, aut aliis quibuscumque, Dampnum vel Malum aliquod, in Corporibus, Bonis, seu Mercandisis suis, per Aquam sive Terram, inferre praesumat quovis modo (sub Poena Forisfacturae omnium quae Nobis forisfacere poterit, & Imprisonamenti Corporis sui ad Voluntatem nostram) set quòd ipsi omnes & singuli in Regnum nostrum Angliae & alia Loca Nobis subjecta quaecumque, cum Navibus, Bonis, & Mercandisis suis Veniendo, ibidem Morando, ac juxta antiquarum Amicitiarum praedictarum Foedera Conversando, mercandisando, & Redeundo, Manuteneantur, Protegantur, & Defendantur, absque Dampno vel Gravamine eis aut eorum alicui inferendis quovis modo,
Et Nos in Cancellaria nostra, in Crastino Ascensionis Domini proximò futuro, ubicumque tunc fuerit, de Diebus & Locis, quibus Proclamationes hujusmodi feceritis, sub Sigillo vestro distincte & aperte reddatis certiores, hoc Breve Nobis remittentes; Et hoc, prout Nobis Respondere volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo Die Martii.
Per ipsum Regem & Concilium.
March 3. Licence to Thomas Tregyn and John Blaunche to convey 100 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. xi. 375. H. v. p. ii. 66.
De Peregrinis Traducendis.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Thomae Tregyn & Johanni Blaunche, Possessoribus cujusdam Navis vocatae le Marie de Fowey, Portagii Centum & Sexaginta Doliorum vel infra, quòd ipsi Centum Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, in Navi praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possint, absque impedimento vel perturbatione nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet Custodibus Passagii, ubi eos Eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent Corporale quòd ipsi aliqua Nobis seu Regno nostro Praejudicialia seu Dampnosa, aut Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, fecum non deferant nec deferri faciant, nec Secreta dicti Regni alicui Adversariorum nostrorum revelabunt; set quòd ipsi fideles Ligei nostri permaneant omni modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Martii.
March 9. Licence to James earl of Wiltshire to go to S. James of Galicia on a pilgrimage. Westm.
O. xi. 375. H. v. p. ii. 66.
De Peregrinando ad Sanctum Jacobum in Galecia.
An. 34. H. 6. Ibid.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus carissimo Consanguineo nostro Jacobo Comiti Wiltesiae, quòd ipse ad Sanctum Jacobum in Galaciis, cum Triginta Personis Familiaribus suis in Comitiva sua, in quadam Navi suâ vocatâ le Jamys de Weymouth, aut aliqua alia Navi illuc Transire per Nos Licentiatâ, peregrè proficisci & transmeare possit licitè & impunè, absque impetitione vel impedimento nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd praefatum Consanguineum nostrum versus Locum praedictum, cum Personis praedictis, in forma praedicta, Proficisci & Transmeare permittatis; aliquo Mandato nostro, in contrarium facto, non obstante:
Dumtamen Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, Colore Praesentium, ultra rationabiles & necessarias Expensas suas, secum non deferant, seu deferri faciant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Martii.
March 10. Commission to Walter Halyday, Robert Marshal, and two others, to provide boys as minstrels for the K. Westm.
O. xi. 375. H. v. p. ii. 66.
De Ministrallis propter Solatium Regis providendis.
An. 34. H. 6. Pat. 34. H. 6. m. 19.
Rex, dilectis sibi, Waltero Halyday, Roberto Marshall, Willielmo Wykes, & Johanni Clyffe, Salutem.
Sciatis quòd Nos, considerantes qualiter quidam Ministralli nostri jam tardè Viam universae Carnis sunt ingressi, aliisque, loco ipsorum, propter Solatium nostrum de necesse indigentes, Assignavimus vos, conjunctim & divisim, ad quosdam Pueros, Membris Naturalibus Elegantes, in Arte Ministrellatûs instructos, ubicunque inveniri poterint, tàm infra Libertates, quàm extra, Capiendum, & in Servitio nostro ad Vadia nostra Poenendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
March 21. Restitution of the temporalities to George Neville, bp. elect of Exeter. Westm.
O. xi. 376. H. v. p. ii. 66.
De Restitutione Temporalium Exon.
An. 34. H. 6. Pat. 34. H. 6. m. 17.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Devoniae & Cornubiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Exoniensis per Mortem Venerabilis Patris Edmundi ultimi Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Dilecto Nobis in Christo Magistro Johanne Hals Archidiacono Norwicensi providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem,
Ac, pro eo quòd idem Johannes Regimini & Administrationi ipsius Ecclesiae, illorum Possessione per eum non habitâ, sponte cesserit, idem Dominus Summus Pontifex, Cessionem hujusmodi Ratam habens & Gratam, de Dilecto Consanguineo nostro Magistro Georgio Neville Electo Exoniensi providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Martii.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Somers. & Dors.
Escaetori Regis in Com. Suthampt.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Licences to Robert Sturmy of Bristol and three others to convey pilgrims to S. James of Galicia. Westm., various dates.
O. xi. 376. H. v. p. ii. 67.
De Licentia Traducendi Peregrinos versus Sanctum Jacobum.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 15.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Roberto Sturmy de Bristoll Merchant, Possessori cujusdam Navis vocatae le Katerine Sturmy, quòd ipse Sexaginta Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, in Navi praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, absque impedimento vel perturbatione nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet, Custodibus Passagii ubi eos Eskippare contigerit ante eorum Transitum, Sacramentum praestent Corporale, quodque ipsi aliqua, Nobis seu Regno nostro Praejudicialia seu Dampnosa, aut Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferant nec deferri faciant, nec Secreta Regni praedicti alicui Adversariorum nostrorum revelabunt, set quod ipsi fideles Ligei nostri permaneant omni modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Aprilis.
Ibid.
Rex universis & singulis Admirallis, Salutem.
Supplicavit Nobis Thomas Clement, Possessor cujusdam Navis vocatae la Marie de Landhelp, ut ei Licentiam conceder velimus quòd ipse Navem praedictam, cum Sexaginta Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè,
Nos, Supplicationi praedictae annuentes, Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Dumtamen Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, Colore praesentis Licentiae nostrae, non transmittat seu transmitti faciat quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Thomam Navem praedictam, cum Sex- aginta Peregrinis praedictis, versus dictum Sanctum Jacobum Cariare & Traducere permittatis;
Dumtamen Peregrini praedicti aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae Praejudicialia, secum non deferant quovis modo, quodque ipsi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & Fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Aprilis.
Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Marchaunt, Magistro cujusdam Balingerae vocatae le Mary de Estonhous, quòd ipse Quinquaginta Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, in Balingera praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, absque impedimento vel perturbatione nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet, Custodibus Passagii ubi eos eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent Corporale, quodque ipsi aliqua, Nobis seu Regno nostro Praejudicialia seu Dampnosa, aut Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferent nec deferri faciant, nec Secreta Regni nostri praedicti alicui ad extra revelabunt, set quòd ipsi Fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Aprilis.
Ibid.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis Willielmus Broun, Possessor cujusdam Navis vocatae la Edward de Blakeney, unde Simon Broun est Magister, ut ei Licentiam Concedere velimus quòd ipse Navem praedictam, cum Quaterviginti Peregrinis, versus Sanctum Jacobum Traducere & Cariare possit licitè & impunè,
Nos, Supplicationi praedictae annuentes, Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus Concedendam; Dumtamen Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, non transportet seu transportari faciat quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Simonem Navem praedictam, cum Quaterviginti Peregrinis praedictis, versus dictum Sanctum Jacobum Cariare & Traducere permittatis;
Dumtamen Peregrini praedicti aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia, secum non deferant quovis modo, quodque ipsi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio Die Maii.
May 13. Similar lieence to William George. Westm.
O. xi. 377. H. v. p. ii. 67.
De Licentia Traducendi Peregrinos versus Sanctum Jacobum.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 12.
Rex universis & singulis &c. Salutem.
Supplicavit nobis Willielmus George, Possessor cujusdam Navis vocatae le Andrewe de Plymmouth, Portagii Ducentorum Doliorum vel infra, ut ei Licentiam concedere velimus, quòd ipse Navem praedictam, cum Quaterviginti Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè,
Nos, Supplicationi praedictae annuentes, Licentiam praedictam, Tenore Praesentium, duximus concedendam,
Dumtamen Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, non transmittat seu transmitti faciat quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Willielmum Navem praedictam, cum Quaterviginti Peregrinis praedictis, versus dictum Sanctum Jacobum Traducere & Cariare permittatis:
Dumtamen Peregrini praedicti aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia, secum non deferant quovis modo, quodque ipsi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & Fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
April 23. Licence to Vincent Clement, papal collector, going to Rome, and to the K. of Aragon to take with him certain property. Westm.
O. xi. 378. H. v. p. ii. 67.
De Licentia pro Collectore Papae.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Pro eo quòd, dilectus & fidelis noster, Vincentius Clement Doctor in Theologia, Collector Sanctissimo Patri nostro Papae in isto Regno nostro Angliae, extra idem Regnum nostrum versus Curiam Romanam, & ad, carissimum Consanguineum nostrum, Regem Aragoniae, ad Servitium Nobis ibidem faciendum, transire intendit, ut dicit,
De Gratia nostra speciali Concessimus ei & Licentiam Dedimus quòd ipse Cariare possit extra dictum Regnum nostrum, tàm in una Carraca, quàm in diversis Carracis vel Galeis, unâ vice, vel diversis vicibus, omnia talia de Bonis suis, Jocalia Platae, Vestimenta, Ornamenta, & Stuffuras, tàm pro Persona sua, quàm pro Familia & Servientibus suis, & qualibet parte eorumdem; videlicet,
Quinque Lectos Plumales, & Quinque Hangyngbedys cum le Hanginges Camerarum, unde aliqui sunt de Worstede & aliqui de Verdure cum omnibus Pertinentiis,
Duos Spervers de Serico,
Decem Carpettos,
Quatuor Pecias de Arrace,
Suam Napperiam usitatam,
Et Ducentas Marcas Ponderis Platae, Ciphorum, Pelvium, & aliorum quorumdam, videlicet, Deargentatorum, & quorumdam Deauratorum,
Ac etiam quatuor Auterclothes,
Unam Copam,
Et Quinque Paria Vestimentorum,
Et Orphresia pro Quinque Capis & totidem Vestimentis de Auro & Serico,
Et Octo Baudekyns in quodam Lecto de Auro ad faciendum inde Capas,
Et Libros suos in Duabus Cistis seu Pipis,
Necnon Jocalia sua, Anulos, Monilia, & Aurum ad Valorem Centum Librarum,
Et, ad dandum dicto Sanctissimo Patri nostro Papae, & pro Seipso & Familia sua, Viginti Pecias Panni,
Quadraginta Pilios, & totidem Bursas & Cultellos,
Pro suo Passagio versus dictam Curiam, & Mora sua ibidem, necnon pro ejus Reversione in dictum Regnum nostrum, pro Honore Nostri & dicti Regni nostri, ac pro Gradu suo honesta & necessaria, absque Impedimento seu Impetitione Nostri seu aliquorum Officiariorum nostrorum dicti Regni nostri, absque Forisfactura eorumdem, seu aliqua Parcella eorumdem, seu alicujus alterius rei Nobis ex hac causa quoquo modo,
Et absque Solutione alicujus Custumae, Subsidii, aut aliorum Deveriorum quorumcumque, Nobis aliquo modo pro eisdem debitorum, & Nobis pro eisdem in aliquo modo fiendorum, seu reddendorum; eo quod expressa mentio, de certitudine dictorum Bonorum, Jocalium Platae, Vestimentorum, Ornamentorum, & Suffurarum, nec de Valore eorumdem, nec de certitudine Summarum dictarum Custumarum, Subsidiorum, & Deveriorum Nobis, de vel pro Praemissis, aliquo modo debitorum seu solvendorum, vel de aliis Donis eidem per Nos factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, seu Ordinatione, in contrarium habitis seu factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta Auctoritate Parliamenti.
May 14. Similar licence to Roland Ferlanduni, king-of-arms of Alfonso K. of Aragon. Westm.
O. xi. 379. H. v. p. ii. 67.
Pro Rege Armorum Regis Aragoniae.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 12.
Rex universis & singulis &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus dilecto nobis, Rolando Ferlanduni, Servienti, carissimi Fratris nostri, Alfonsi Regis Aragoniae & Ceciliae, Regi Armorum nuncupato, quòd ipse, per Se aut Attornatum suum,
Sex Virgas de viridi Panno Laneo,
Decem & Novem Virgas de Panno Laneo Russeti Coloris in Duobus Peciis,
Sex Virgas de Panno Blodio Laneo,
Quatuor Virgas & Dimidiam de Cromesyn,
Duas Virgas de Blonket,
Et Decem & Octo Virgas de Panno Lineo.
Et Pondus Centum & Quaterviginti Librarum de Vasis Stanneis,
In quocumque Portu, & in quacumque Carraca, Galea, seu alia Navi sibi placuerit Eskippare, & quo sibi placuerit, absque Custumâ seu Subsidio inde ad opus nostrum capiendis, transmittere possit licitè & impunè;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd ipsum Rolandum per se, aut Attornatum suum, hujusmodi Pannum & Vasa praedicta, in quocumque Portu, & quacumque Carraca, Galea, seu alia Navi sibi placuerit, Eskippare permittatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Maii.
May 31. Licence to John Fauceby, John Kirkeby, and John Rayny, to endeavour to discover the philosopher's stone or elixir of life, and to transmute metals. Westm.
O. xi. 378. H. v. p. ii. 68.
De Licentia ad Conficiendum Elixir Vitae & Lapidem Philosophorum, quocunque Statuto, in contrarium edito, non obstante.
An. 34. H. 6. Pat. 34. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm antiqui Sapientes & famosissimi Philosophi, in suis Scriptis & Libris, sub Figuris & Integumentis, docuerint & reliquerint ex Vino, ex Lapidibus pretiosis, ex Oleis, ex Vegetalibus, ex Animalibus, ex Metallis, & ex mediis Mineralibus multas Medicinas Gloriosas & Notabiles confici posse,
Et praesertim quandam Pretiosissimam Medicinam, quam aliqui Philosophorum Matrem & Imperatricem Medicinarum dixerunt, alii Gloriam inaestimabilem eandem nominârunt, alii verò Quintam Essentiam, alii Lapidem Philosophorum & Elixir Vitae nuncupaverunt eandem,
Cujus Medicinae Virtus tàm efficax & admirabilis existeret quòd per eam quaecunque Infirmitates curabiles curarentur faciliter, Vita humana ad suum Naturalem prorogaretur Terminum, & Homo in Sanitate & Viribus Naturalibus, tàm Corporis, quàm Animae, Fortitudine Membrorum, Memoriae Claritate, & Ingenii Vivacitate, ad eundem Terminum mirabiliter praeservaretur,
Quaecunque etiam Vulnera curabilia sine difficultate sanarentur, quae insuper contra omne genus Venenorum foret summa & optima Medicina, sed & alia plura Commoda, Nobis & Reipublicae Regni nostri utilissima, per eandem fieri possent, veluti Metallorum Transmutationes in verissimum Aurum & finissimum Argentum,
Nos frequenter meditatione multâ revolvimur quàm delectabile & quàm utile tàm pro Nobis quàm pro Regni nostri Republica foret, si hujusmodi Medicinae pretiosae, Divinâ favente Gratiâ, per Labores haberentur Virorum Doctorum, necnon quòd a retroactis Diebus & Annis plurimis datum fuit paucis aut nullis ad veram Praxim dictarum Medicinarum gloriosarum pertingere, tum propter arduas Difficultates circa earundem Compositionem incidentes & circumstantes, tùm quia Timor Poenalis ab Investigatione & Practica tantorum Secretorum multos Viros Ingeniosos, Naturalibus Scientiis doctissimos, & ad earundem Medicinarum Practicas dispositissimos, ab multis Diebus hucusque abduxit, abstraxit, & distrahit in praesenti, nè ipsi in Poenam incidant cujusdam Statuti Tempore Regni Henrici Avi nostri contra Multiplicatores editi & provisi,
Quapropter congruum & expediens visum est Nobis Viros aliquos ingenio- sos, in Scientiis Naturalibus sufficienter imbutos, & ad Practicandum dictas Medicinas benivolos & dispositos, qui timeant Deum, Veritatem diligant, & Opera Deceptoria & Fallaces Tincturas Metallicas odiant, providere, eligere, & assignare; quorum Securitati, Indempnitati, & Quieti sufficienter ex nostra Auctoritate & Praerogativa Regali provideamus, nè vel dùm in Opere & Practica fuerint, vel post eorum Labores & Diligentias, occasione hujusmodi Practicae quovismodo perturbentur, inquietentur, aut damnificentur in Personis, aut Bonis suis, seu eorum aliquis perturbetur aut inquietetur in aliquo,
Nos igitur,
Confidentes de Fidelitatibus, Circumspectionibus, profundis Scientiis, & Benevolentiis, Egregiorum Virorum, Johannis Fauceby, Johannis Kirkeby, & Johannis Rayny, in Scientiis Naturalibus eruditissimorum,
Elegimus, Assignavimus, Nominavimus, & Licentiavimus ipsos omnes & singulos, ac ex nostra Regali Praerogativa, Auctoritate, & certa Scientia, ipsis & eorum cuilibet Potestatem, Auctoritatem, Libertatem, Warantam, ac Licentiam Damus & Concedimus specialem, per Praesentes, ad omnes & singulas Medicinas praedictas, juxta Scientias & Discretiones suas, & Sapientum antiquorum Doctrinas & Scripta, conjunctim & divisim, Inquirendum, Investigandum, Principiandum, Prosequendum, Perficiendum, & completè Probandum, necnon Transmutationes Metallorum in verum Aurum & verum Argentum Faciendum & Excercendum; Statuto praedicto, aut quocunque alio Statuto Poenali, in contrarium vel contra Multiplicatores edito seu proviso, non obstante:
Dictos insuper Johannem, Johannem, & Johannem, ac etiam Servitores suos quoscunque, qui sibi, aliquibus aut alicui eorum, in hujusmodi Practica deservierint, ratione hujusmodi Práxis, & quemlibet eorum in Defensionem nostram, Tuitionem, & Protectionem nostram specialem ponimus & suscepimus per Praesentes,
Omnibus & singulis Judicibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Officiariis, Ministris, veris Ligeis & Subditis nostris quibuscunque Inhibentes nè ipsi eisdem aut eorum alicui, praetextu dicti Statuti, aut cujuscunque alterius coloris quaesiti, dùm in Practica praemissarum Medicinarum aut alicujus eorum Laborantes fuerint, aut aliquis eorum Laborans fuerit, seu post Complementum aut Dimissionem Practicae earundem, Occasione hujusmodi Praxis, ullum Gravamen, Impedimentum, seu Perturbationem quamcunque imponant aut inferant, seu permittant inferri, seu aliquis eorum alicui ex eis imponat, inferat, aut permittat inferri,
Et si aliquid tale fiat (quod absit) Mandamus omnibus Officiariis & Ligeis nostris, sicut Nos timent & diligunt, quòd sine mora tale emendaretur Gravamen sub Poena in nostram gravem Indignationem incurrendi, ac Forisfaciendi Nobis omnia quae Nobis Forisfacere poterit quicunque hiis nostris Scriptis Contraveniens fuerit aut Rebellis:
Ex habundanti insuper dicimus & declaramus quòd Intentionis nostrae Regalis est, quod hae Literae nostrae Patentes valeant & sufficiant eis omnibus & eorum cuilibet, necnon Servitoribus suis, ut ipsi Securi, Quieti, & Indempnes sint & conserventur ab omnibus Vexationibus & Inquietationibus, quae contra eos aut eorum aliquem qualitercunque, ex quacunque Occasione cujuscunque Statuti contra Multiplicatores editi seu provisi, possent inferri.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo die Maii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 20. Licence to John William to convey 40 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. xi. 380. H. v. p. ii. 68.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 10.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis Johannes William, Possessor cujusdam Navis vocatae le Edward de Southampton, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Quadraginta Peregrinos in Navem praedictam Recipere, & eos versus Sanctum Jacobum in Galiciis in eadem Navi Traducere & Cariare aut Traduci & Cariari facere possit licitè & impunè,
Nos (Supplicationi praedictae annuentes) Licentiam praedictam praefato Johanni, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Johannem Peregrinos praedictos in Navem praedictam Recipere, & eos versus Sanctum Jacobum traducere & cariare permittatis;
Dùm tamen Peregrini praedicti aliqua Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia secum non deferant quovis modo, quodque ipsi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & coram Custodibus Passagii, in Portu ubi eos in Navem illam recipi contigerit, Sacramenta sua praestent corporalia, quòd fideles Ligei nostri Transeundo & Redeundo permaneant, & Secreta Regni nostri Angliae alicui extra idem Regnum nostrum minimè revelabunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Junii.
July 15. Licence to Oliver Batirsby, of Lancashire, prisoner in France, to export tin for the payment of his ransom. Westm.
O. xi. 381. H. v. p. ii. 68.
Pro Servitio in Guerris Franciae.
An. 34. H. 6. Franc. 34. H. 6. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstravit nobis dilectus Nobis Oliverus Batirsby Armiger, in Ducatu nostro Lancastriae Oriundus, quòd, cùm ipse a tempore, quo carissimus Pater noster a Tonke descendebat, in Partibus Franciae & Normanniae, in Servitio dicti Patris nostri & continuè fuit, &, a Decessu suo, in Servitio & Guerris nostris in eisdem Partibus in diversis Armis, Obsidionibus, Bellis, & Viagiis nostris, incessabiliter continuebat, ac in Custodiendo & Defendendo diversa Loca nostra, Villas, & Fortalitia, de quibus Custodiam & Gubernationem habuit, & in Servitio nostro praedicto exposuit se in multimodis Periculis & Desperatione Vitae suae diversis temporibus, graviter Vulneratus, & per Inimicos praedictos Prisonarius Captus, quibus Summas excessivas & Finantias solvit, absque aliquibus Regardis vel Recompensationibus sibi, per carissimum Patrem nostrum praedictum, vel per Nos, hucusque factis,
Ac jam tardè, de tempore Subversionis earumdem Patriae & Ducatûs nostri Normanniae, Onus, Custodiam, & Gubernationem Castri & Villae nostrorum de Dompfront habuit, unde Dominus de Scales Miles Capitaneus fuit, qui quidem Oliverus, Villam & Castrum, contra Potentiam Inimicorum nostrorum tamdiu custodiebat, quousque, Vi & Potentiâ Obsidionis, ultima Loca Ducatûs nostri praedicti capta fuerunt per praedictos Adversarios nostros,
In quibus idem Oliverus omnia Bona, Terras, & Tenementa sua, quae propriis Bonis suis perquisivit, perdidit, & ibidem, per Inimicos praedictos, Prisonarius Captus, ac per Spatium Trium Annorum & amplius ibidem Detentus, necnon ad Financiam Excessivam ibidem positus fuit, pro qua Plegiagios, Hostagia, & Sigilla posuit, quae ipse nullo modo, absque Gratia nostra speciali sibi in hac parte exhibita, Quietare valeat;
Nos, Praemissa considerantes, de Gratia nostra speciali Concessimus & Licentiam Dedimus praefato Olivero quòd ipse, per Se, vel Attornatum suum, unâ vice vel diversis vicibus, in Navi sive Navibus, Quingentas Pecias sive Clogges Stanni, ubicumque sibi placuerit, absque Custuma ad opus nostrum solvenda seu capienda, Ducere & Cariare valeat licitè & impunè, pro Acquietatione & Liberatione Plegiorum, Hostagiorum, & Sigillorum praedictorum; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, vel Provisione, in contrarium ante haec tempora factis vel faciendis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
July 22. Assignment for the payment of the annuity of 500l. to James earl of Douglas. Westm.
O. xi. 381. H. v. p. ii. 69.
Pro Comite de Douglas.
An. 34. H. 6. Pat. 34. H. 6. m. 5.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, septimo Die Augusti ultimò praeterito, de Gratia nostra speciali, ac de avisamento Concilii nostri, pro bono Servitio quod dilectus & fidelis noster Jacobus Comes de Douglas Nobis impenderat, Concesserimus ei Quingentas Libras percipiendas annuatim, ad Receptam Scaccarii nostri, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Por- tiones, quousque praedictus Comes Recuperaret aut Restitueretur ad Possessiones suas vel ad majorem Partem inde per ipsum, dicentem seu vocantem se Regem Scotorum Captas,
Et si praedictus Comes Recuperaret vel Restitueretur ad Medietatem Possessionum suarum praedictarum, tunc praedictus Comes haberet Medietatem Summae praedictae ad Festa praedicta per aequales Portiones, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Jam idem Comes in Voluntate existit Literas praedictas in Cancellariam nostram Restituere Cancellandas, ad Intentionem quòd Nos alias Literas nostras Patentes, pro Solutione dictarum Quingentarum Librarum Annuarum, in formâ subsequenti Habendarum, Concedere dignaremur,
Nos, Praemissa considerantes, & pro eo quod idem Comes Literas illas Nobis in Cancellariam nostram praedictam Restituit Cancellandas, de Gratia nostra speciali, & de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus eidem Comiti Quingentas Libras habendas & percipiendas annuatim; videlicet,
Quadringentas Libras indè a dicto Septimo Die Augusti, ad Receptam Scaccarii nostri praedicti, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones,
Ac Duodecim Libras indè ab eodem Die de Exitibus & Proficuis Piscariae Aquae de Twede in Comitatu Northumbriae provenientibus, per manus Firmariorum ejusdem Piscariae pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Necnon Decem Libras indè ab eodem Die de Exitibus & Proficuis Villae Portûs & Dominii de Newbyggeng in eodem Comitatu provenientibus, per manus Firmariorum eorumdem Villae Portûs & Dominii pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Ac etiam Decem Libras inde ab eodem Die de Exitibus & Proficuis Piscariae de Oxstalle, Hexstalle, See, Cadman, & Stret in Aqua de Twede, in eodem Comitatu provenientibus, per manus Firmariorum ejusdem Piscariae pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Et Quindecim Libras, Sex Solidos, & Octo Denarios indè ab eodem Die de Exitibus & Proficuis Castri Manerii sive Dominii de Somerton in Comitatu Lincolniae provenientibus, per manus Firmariorum dictorum Castri Manerii sive Dominii pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Ac Sex Libras, Tresdecim Solidos, & Quatuor Denarios indè ab eodem Die de Exitibus & Proficuis unius Mesuagii & aliarum Terrarum & Pasturarum cum pertinentiis in Magore in Marchiis Walliae provenientibus, per Manus Firmariorum eorumdem Mesuagii Terrarum & Pasturarum pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Necnon Triginta Libras indè ab eodem Die de Exitibus & Proficuis Manerii & Domini de Gedyngton cum pertinentiis in Comitatu Northamptoniae provenientibus, per manus Firmariorum eorumdem Manerii & Dominii pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Ac etiam Decem Libras indè ab eodem Die de Exitibus & Proficuis Hundredi de Falwesle in eodem Comitatu Northamptoniae provenientibus, per manus Firmariorum ejusdem Hundredi pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Et Quatuor Libras indè ab eodem Die de Exitibus & Proficuis Manerii de Capell in Comitatu Kantiae provenientibus, per manus Firmariorum ejusdem Manerii pro tempore existentium, ad Festa praedicta, per aequales Portiones,
Quousque praedictus Comes Recuperet vel Restituatur ad Possessiones suas vel ad majorem Partem, indè per ipsum dicentem seu vocantem se Regem Scotorum Captas,
Et, si praedictus Comes Recuperet vel Restituatur ad Medietatem Possessionum suarum praedictarum, tunc praedictus Comes habebit Medietatem Summae praedictae ad Festa praedicta, per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
July 26. (fn. 1) The K. to James K. of Scotland; he asserts his right to the dominion of Scotland, and intends to chastise him for his infraction of the truce. Windsor.
O. xi. 383. H. v. p. ii. 69.
A Tempore quo ille Jakke Cade sive Mortemar, Capitaneus Kantii Nuncupatus, Insurrectionem suscitavit, omnia Turbata sunt ad Libitum Ducis Eborum a Mortemariis Prognati; sub Nomine Henrici Regis emittuntur Commissiones & Litterae, qualis ista quae sequitur ad Regem Scotorum, utpote Ducis Somersetensis ex Sorore Nepotem.
An. 34. H. 6. Scot. 32. 33. 34. H. 6. m. 1.
Rex Illustri Principi Jacobo, se pro Rege Scotorum gerenti, Salutem.
Verum & notorium est Suppremum Jus & Directum Dominium Regni Scotiae ad Regem Angliae, utpotè totius Britanniae Monarcham, de Jure pertinere,
Ipsumque Regem Scotorum, tanquam Vassallum, Regi Angliae, ut superiori Domino suo, Ligeitatem, Fidelitatem, & Homagium debere,
Nosque & Progenitores nostros Reges Angliae in Possessione Praemissorum, etiam per tempus cujus Initii non extat memoria Hominum, usque ad tempus vestrum extitisse:
Proinde, quid sit Subditum adversus Dominum Cervicem insolenter Erigere? seu in Laesionem Statûs & Personae suae quicquam temerè attemptare? quae sit Poena Criminis Laesae Magestatis? quae Rebellionis? quae Denegationis Fidelitatis & Homagii Domino debiti? non ignorant Sapientes:
Quae, si vobis forsan parùm intellecta fuerint, hortamur vos sic agere imposterùm, ne re ipsâ & experientiâ sentiatis:
Ad illas vestras, plenas Jactantiae, Levitatis, & Contumeliae, Literas, pridem exhibitas per quendam Lionnem quem vestrum Herraldum & Armorum Regem asseruistis, haec Respondisse sufficeat, Morem esse eorum, qui Dolis potius quàm Armis pugnant, primò Impetum facere, post deinde Bellum Denunciare, atque, quasi ipsi Culpâ carerent, Crimen suum in alios transferre, necnon, sub Umbra Pacis & Treugarum Velamento, Perniciem, Fraudes, & pestiferas Insidias machinari; sed, quia eludi dedignamur, aliàs fortasse, alio modo etiam, Rebus & Factis Respondebimus.
Quòd vos vestrique contra Religionem Jurisjurandi, atque contra Jus Gentium, & Fidem Treugarum, Nos & Nostros tot Dolis, tot Injuriis, Rapinis, Latrociniis, & Contumeliis, quae facile numerari non possunt, totiens indignè affeceritis, silentio potius praeterire duximus quàm Literis assignare; turpe & indignum Auctoritate nostrâ arbitrantes Probris & Contumeliis More vestro contendere.
Illud autem ad Notitiam vestram pro certo deducimus, quòd Nos Jactantiam & Procacitatem hujusmodi (in quâ Pusillanimes & Ignavi potissimùm delectari solent) non solum nullatenus Formidamus, sed etiam omninò Contempnimus: Quodque, cùm maximis jam Injuriis & Contumeliis lacessiti simus, vestram hujusmodi Insolentiam, Rebellionem, Arrogantiam, & Conatus temerarios (favente Altissimo) & fortiter Comprimere & severè Castigare intendimus; optantes nichilominus, uti Christiano Principi convenit, quòd Dominus noster Jesus Christus vos ab Errore in Viam Veritatis & Justitiae reducat, & Spiritu Consilii sanioris inspiret.
Data sub Magno Sigillo nostro apud Wyndsore, vicesimo sexto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 11. William bp. of Winchester is appointed chancellor of England, vice Thomas abp. of Canterbury. Coventry.
O. xi. 383. H. v. p. ii. 69.
De Sigillis liberandis.
An. 35. H. 6. Claus. 35. H. 6. m. 10. dor.
Memorandum quòd, undecimo Die Octobris, Anno praesenti, Venerabilis Pater Thomas Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas & Cancellarius Angliae,
In Praesentia, Venerabilium Patrum
, Thomae Episcopi Londoniae,
Johannis Episcopi Lincolniae,
Thomae Episcopi Wygorniae,
Et Reginaldi Episcopi Coventriae & Lichfeldiae,
Necnon,
Honorabilium Dominorum
,
Richardi Ducis Eborum,
Humfredi Ducis Bukinghamiae,
Henrici Ducis Somersetiae,
Jacobi Comitis Wiltesiae,
Et Johannis Comitis Salopiae Thesaurarii Angliae,
Ac aliorum quamplurimorum Dominorum Spiritualium & Temporalium,
Exhibuit Domino Regi, in Camera sua infra Prioratum de Coventre, Tria Sigilla sua Regia in Tribus Bagis de Corio, sub Sigillo praedicti Cancellarii sigillatis, inclusa, unum (videlicet) Magnum Sigillum Aureum, ac aliud Sigillum Argenteum de magna forma, & Tertium Sigillum Argentum de minori forma,
Quas quidem Bagas praedictus Cancellarius adtunc & ibidem aperiri fecit, & singula omnia Sigilla praedicta Manibus suis propriis praefato Domino Regi, in praesentia Dominorum praedictorum, ibidem Liberavit,
Ac idem
Dominus Rex Receptis per ipsum de praedicto Cancellario Sigillis supradictis, praefatum Archiepiscopum de Officio Cancellarii & de Sigillis praedictis penitus exoneravit.
Et eadem Sigilla Venerabili Patri
Willielmo Episcopo Wyntoniae, adtunc Cancellario Angliae, per praefatum Dominum Regem ordinato & constituto ad eadem Sigilla salvò & securè custodiendum, occupandum, & excercendum, necnon ad Brevia & Literas praedicti Domini Regis Patentes, cum Sigillis illis, quotiens opus fuerit & necesse, pro Commodo & Vtilitate ejusdem Domini Regis, ac Regni, Dominiorum, & Populi suorum sigillandum & sigillari faciendum Liberavit,
Praedictusque Episcopus Wyntoniensis, praestito per ipsum, in Praesentia dicti
Domini Regis & Dominorum praedictorum, prius Sacramento, in forma consueta, de Officio illo benè & fideliter faciendo & exercendo, praedicta Sigilla a praefato Domino Regerecepit, ac quasdam Literas Patentes de Pardonatione, praefato Archiepiscopo praedicto, Undecimo Die Octobris confectas, cum praedicto Sigillo Argenteo de Magna forma sigillari, deinde omnia & singula Sigilla supradicta in Bagis praedictis reponi, & Bagas illas Signeto suo per Johannem Bate, unum Clericorum Cancellariae praedicti Domini Regis, adtunc & ibidem sigillari fecit & demandavit.
Dec. 13. Pope Calixtus writes to the K. in favour of John Lax, his secretary, the K.'s agent. Rome.
O. xi. 384. H. v. p. ii. 70.
Pro Secretario Papae, Procuratore Regis.
Carissimo in Christo Filio Henrico Angliae Regi Illustri.
An
. 35. H. 6. Ex Autogr.
Calistus Episcopus
, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio Henrico Angliae Regi Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Quamobrem tanto tempore silueris, postquam ad Nos miseris Dilectum Filium Magistrum Johannem Lax tuum Procuratorem fidelem & Secretarium nostrum, indies sumus admirati; non tamen ea propter diffidimus de Devotione tua, ymò in cunctis, tui Statûs Honorisque tui Regnorum & Dominiorum tuorum exaltationem concernentibus, nullatenus postposuimus Officium nostrum.
Cùm tamen (Carissime Fili) inter caeteros Catholicos Principes, tuam Serenitatem Deo & Sanctae Ecclesiae, tuorum Progenitorum Vestigiis inhaerendo, devotissimam noverimus, cupimusque eandem Serenitatem non tàm Litteris & Verbis, (quas tibi copiosè sine Responsis dederimus) quin veriùs vivâ voce haec & alia dictae Serenitati nota facere, etiam ea quae tui animi Placitum totiusque Regni tui Consolationem concernunt; cùm dictum Johannem tibi tuisque Regnis & Dominiis Fidelem invenerimus, Nos, parem fidem de sua Probitate & Industriâ suscipientes, ei Mandavimus, in virtute Sanctae Obedientiae, ut ad Te quamprimùm proficiscatur, ea Acturus & Prosecuturus quae Tibi gratissima erunt tuisque Regnis & Dominiis digna, multas quidem Excusationes coram Nobis adduxit, omnium urgentiorem quòd potius Mortem pateretur quàm Obsequium tuum aut dictae Procurationis Officium neglectum faceret,
Nos (Carissime Fili) rem Dei pariter & Tuam cordi habentes, id Oneris in Nobis suscepimus, Mandantes ei ut quamprimùm se disponat ad lter antedictum, hoc significantes tuae Celsitudini nullum alium ad dictae Procurationis Officium apud Nos acceptiorem fore neque interim a Nobis acceptandum, cùm sciamus eum hoc Onus tàm periculosum utriusque causâ suscepturum; propter quod majorem potiùs Promotionem, quae Nobis cordi erit, praesertim si ad hoc tuae Preces accesserint, quàm in hoc Officio Detrimentum promeretur.
Idcirco, tui Statûs tuorumque Negotiorum omnium Curam singularem suscipientes, eandem Serenitatem rogamus ut eundem Johannem Secretarium nostrum, cùm accesserit, gratiosè recipias, & Adventum suum nostro Mandato veraciter ascribas; neque in aliquo dubites aliquid, tuum Honorem concernens, per ejus Absentiam periculo committendum, cùm omnia Celsitudinis tuae Negotia perinde sint Nobis cordi ut propria, ac ea exnunc sub nostra Protectione paternè libenterque suscipimus.
Si verò eadem Serenitas tua (quod optamus ejusdem Johannis Promotionem & Honorem omnem) Venerabili Fratri nostro ac dilectis Filiis Capitulo Saresberiensi recommissos feceris, Nobis quidem facies rem gratissimam tuoque Honori correspondentem.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo sexto, Id. Decembris, Pontificatûs nostri Anno Secundo.
A. De Veneriis.

Footnotes

1 A tempore quo ille Jakkes Cade, sive Mortemar Capitaneus Kantii nuncupatus, insurrectionem suscitavit, ominia turbata sunt ad libitum Ducis Eborum a Mortemariis prognati; sub nomine Henrici Regis emittuntur commissiones et litterae, qualis ista quae sequitur ad Regem Scotorum utpote Ducis Somersetensis ex sorore nepotis.—Note by Rymer.