Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1457

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

385-401

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1457', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 385-401. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115381 Date accessed: 28 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1457

Syllabus EntryFoedera Text
1457. Jan. 28. William abp. of York, William bp. of Winchester, Laurence Bouth, keeper of the privy seal, Humfrey earl of Stafford, John earl of Shrewsbury, and eight others, are appointed councillors to Edward prince of Wales. Westm.
O. xi. 385. H. v. p. ii. 70.
Pro Principe Walliae, de Tutoribus assignatis.
An. 35. H. 6. Pat. 35. H. 6. p. 2. m. 9.
Rex,
Willielmo Eborum Archiepiscopo Angliae Primati:
Willielmo Wintoniae,
Reginaldo Coventriae & Lichfeldiae, Johanni Herefordiae
,
Episcopis:
Et Laurentio Bouth Custodi Privati Sigilli sui:
Carissimis Consanguineis suis,
Humfredo Stafford,
Johanni Salop,
Jacobo Wiltesiae
,
Comitibus:
Et Johanni Vicecomiti Beaumont:
Necnon,
Dilectis & fidelibus suis,
Johanni Sutton,
Et Thomae Stanley,
Militibus, Salutem.
Noveritis quòd,
Cùm Nos, ex plenitudine Potestatis nostrae, ac de benigno Favore nostro & Gratia speciali, Dilectione naturali commoti, Dederimus & Concesserimus Edwardo carissimo Primogenito nostro Principatum Walliae & Comitatum Cestriae, & Liberaverimus extra Manus nostras praefato Primogenito nostro Ducatum Cornubiae, Habenda sub certa Forma, in quodam Actu facto in ultimo Parliamento nostro apud Westmonasterium tento, contentâ, prout in eodem Actu ad plenum continetur,
Quae omnia & singula, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium ac Comunitatis Regni nostri Angliae, in dicto Parliamento nostro existentium, Auctoritate ejusdem Parliamenti Ratificaverimus, Approbaverimus, & Confirmaverimus,
Hanc ob rem Nos,
Considerantes quòd dictus Primogenitus noster in Aetate Infantiae, & adeò tenerae Aetatis existat, quòd nondum perfectum habet animi judicium, ut necessarium & oportunum ei sit, Viros Praenobiles, Praeelectos, Industriosos, ac in Experientia Doctissimos habere in ejus Consiliarios,
Quorum Tutela & Regimine ipse & sua cunta habent disponi & administrari, tàm pro bono Statu necnon incremento Prosperitatis Personae suae, quàm pro Gubernatione, Appruamento, Dispositione, & Administratione Principatûs, Comitatûs, & Ducatûs praedictorum, ac omnium & singulorum eisdem Principatui, Comitatui, & Ducatui, ac eorum alicui qualitercumque pertinentium, spectantium, sive spectare debentium, sive ex eisdem vel eorum aliquo quovismodo exeuntium sive provenientium.
Ipsiusque Honoris Incrementum, Facultatum Locuplecitatem, Castrorumque & Maneriorum ac Dominiorum quorumcumque, dictis Principatui, Comitatui, & Ducatui, seu eorum alicui qualitercumque spectantium, condignam Reparationem lacessitis Visceribus intimè affectantes,
Nominavimus, Deputavimus, & Assignavimus vos, & unumquemque vestrûm, ad dicti Primogeniti nostri Consilium, Rerumque suarum exactè & diligenter gerere Curam, plenissimè intelligentes in arduis approbatam Industriam, Discretionem, & confisam Fidelitatem uniuscujusque vestrûm,
Volumus insuper &, firmiter Praecipiendo, Mandamus quòd omnes & singuli Officiarii sive Ministri dicti Primogeniti nostri omnia & singula, ipsum, ejusque Titulum, Jura, Pos- sessiones, seu Interesse in Arduis concernentia, sive ad dictum Principatum, Comitatum, & Ducatum, seu eorum aliquem spectatia sive qualitercumque pertinentia, faciant & exequantur ex Deliberatione, Praecepto, & Waranto, per vos seu ad omne minus Quatuor vestrûm, unà cum Assensu & Consensu Praedilectissimae Consortis nostrae Reginae, eis seu eorum alicui superinde fiendo & dirigendo,
Quodque Praecepta & Waranta praedicta, ut praemittitur fienda & dirigenda, adeò valida & sufficientia ac hujusmodi Valoris & Effectûs praefatis Officiariis & Ministris praedictis & eorum cuilibet, pro Exoneratione sua ac cujuslibet eorumdem, in hac parte existant, ac si ipsa per praefatum Primogenitum nostrum ad plenam Aetatem suam facta fuissent;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter & circumspectè Intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Et, si quid per aliquem Officiarium seu Ministrum dicti Primogeniti nostri contra formam praedictam in Praemissis attemptatum sive actum fuerit, id nullius Roboris sit seu Efficaciae:
Damus autem universis & singulis Firmariis & Tenentibus praefati Primogeniti nostri firmiter in Mandatis quòd, in Executione Praemissorum, modo & formâ praedictis, Obediant & Intendant in omnibus, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Feb. 15. John bp. of S. David's is exempted from attendance at parliament or council, in consequence of his infirmities. Coventry.
O. xi. 386. H. v. p. ii. 70.
Pro Episcopo Menevensi de exonerando.
An. 35. H. 6. Pat. 35. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Venerabilis Pater Johannes Episcopus Menevensis diversis Infirmitatibus Corporis sit detentus, quae indies Senectute crescente sibi accrescunt, quòd absque magno Corporis sui Periculo & inevitabili Dampno ad Parliamenta seu Concilia nostra de Mandato nostro venire non valeat,
Nosque nuper, Praemissorum consideratione, ipsum Episcopum de veniendo ad hujusmodi Parliamenta sive Concilia Secreta seu Generalia duximus Exonerandum,
Et, licet idem Episcopus, virtute Literarum nostrarum, de veniendo ad hujusmodi Parliamenta seu Concilia Generalia seu Secreta Exoneratus esset & deberet, idem tamen Episcopus, pro eo quod ad Parliamenta seu Concilia nostra, per Nos ante haec tempora summonita seu assignata, de Mandato nostro, Auctoritate & Vigore dictarum Literarum nostrarum, non venerit, graviter Vexatus & Turbatus, ac Auctoritate Parliamenti graviter Amerciatus fuerit, in ipsius Episcopi Dampnum non modicum & Gravamen, ac contra Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Undè dictus Episcopus, occasione praedicta & Infirmitatum sibi indies accrescentium, Nobis humiliter supplicavit ut Gratiam nostram sibi occasione Praemissorum exhiberemus, eumque indè penitùs exonerare gratiosè dignaremur,
Nos, Supplicationi suae praedictae, occasionibus praedictis, favorabiliter inclinati, de Gratia nostra speciali Concessimus, & per Praesentes Concedimus, eidem Episcopo, jam de novo, quòd ipse pro Termino Vitae suae hanc habeat Liberatatem, quòd, licet ipse, ratione sive causa Summonitionis alicujus Parliamenti nostri, vel Haeredum nostrorum, seu Assignationis aliquorum Conciliorum nostrorum seu Haeredum nostrorum, deveniendo ad eadem seu eorum aliqua sit Summonitus vel Assignatus, per Breve, seu sine Brevi, aut speciale Praeceptum nostrum, vel dictorum Haeredum nostrorum, idem tamen Episcopus de non veniendo ad hujusmodi Parliamenta seu Concilia nostra Generalia seu Secreta nostra, vel Haeredum nostrorum, exnunc de caetero omninò sit Exoneratus, absque Offensa seu Impetitione nostri vel haeredum nostrorum quorumcumque,
Nolentes quòd idem Episcopus, ratione sive causâ non veniendi sive non Apparentiae ad Parliamenta seu Concilia nostra hujusmodi, de caetero Occasionetur, Molestetur in aliquo, seu Gravetur, aut ad aliquam Redemptionem, Finem, Dampnum, seu quodcumque aliud Detrimentum, occasione praedicta, per Nos vel dictos Haeredes nostros quovismodo Ponatur, seu quovismodo de eo aliquid Levetur; aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione, in contrarium indè factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, decimo quinto die Februarii,
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
March 2. Licence for the exportation of 3,000 lbs. of tin, and 2,000 lbs. of lead, for the K. of Portugal. Coventry.
O. xi. 387. H. v. p. ii. 71.
De Licentia Traducendi Stannum pro Rege Portugaliae.
An. 35. H. 6. Franc. 35. H. 6. m. 6.
Rex universis & singulis Admirallis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, carissimo Consanguineo nostro, Regi Portugaliae quòd ipse, per Factorem, Servientem, sive Attornatum suum, aut Factores, Servientes, sive Attornatos suos, Pondus Trium Milium Librarum Stanni, & Pondus Duorum Milium Librarum Plumbi, in Portu Civitatis nostrae Londoniae, in una Navi sive diversis Navibus, Eskippari, & usque Partes Portugaliae (solutis nobis Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis Nobis indè debitis) Traduci & Cariari facere possit licitè & impunè,
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd praefatum Consanguineum nostrum per hujusmodi Factorem, Servientem, sive Attornatum suum, aut Factores, Servientes, sive Attornatos suos, Pondus Trium Milium Librarum Stanni, & Pondus Duorum Milium Librarum Plumbi, in forma praedicta Eskippari, Cariari, & Traduci facere permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, aut aliquo Satuto, Actu, vel Ordinatione, in contrarium factis vel ordinatis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, secundo die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, &c.
March 14. Licence to Michael abp. of Dublin to come to England. Banbury.
O. xi. 387. H. v. p. ii. 71.
De Licentia pro Archiepiscopo Dublinensi.
An. 35. H. 6. Pat. 35. H. 6. p. 1. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, ex Parte Venerabilis Patris Michaelis Archiepiscopi Dublinensis in Terra nostra Hiberniae, Nobis est Supplicatum ut ei concedere & Licentiam dare velimus quòd ipse a Terra nostra praedicta absentare, & in Regnum nostrum Angliae, ad nonnullas Materias, in eodem Regno nostro, Bonum Publicum tàm Terrae nostrae praedictae, quàm Ecclesiae suae Cathedralis Dublinensis & Se ipsum concernentes, Prosequendum, venire possit,
Nos, Praemissa considerantes, de avisamento Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, ac, Tenore Praesentium, Concedimus & Licentiam Damus praefato Archiepiscopo quòd ipse in Regnum nostrum praedictum a Terra nostra praedicta, quandocumque sibi placuerit, durantibus praesentibus Literis nostris, venire & ibidem morari, & sic Se a Terra nostra praedicta absentare possit licitè & impunè, & absque Impetitione, Impedimento, Perturbatione, Inquietatione, seu Molestatione nostri, aut Haeredum nostrorum, Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum, aut Haeredum nostrorum quorumcumque,
Nolentes quòd idem Archiepiscopus, ratione Absentationis suae hujusmodi a Terra nostra praedicta, in aliquod Deperditum, Forisfacturam, seu aliquod aliud Dampnum sive Gravamen, occasione alicujus Statuti, Actûs, sive Ordinationis, de Absentationibus a Terra nostra praedicta ante haec tempora factorum, ordinatorum, seu provisorum, erga Nos aut Haeredes nostros praedictos incurrat quovis modo; aliquo hujusmodi Statuto, Actu, vel Ordinatione, aut aliquo alio Statuto, Actu, vel Ordinatione, in contrarium Praemissorum factis seu ordinatis, non obstantibus.
In cujus &c. per Biennium proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Banbury, decimo quarto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
March 26. Licence to Edward prince of Wales to issue charters and writs. Westm.
O. xi. 388. H. v. p. ii. 71.
Pro Principe Walliae.
An. 35. H. 6. Pat. 35. H. 6. p. 1. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus carissimo Filio nostro Edwardo Principi Walliae, quòd ipse ad totam Vitam suam habeat & habere possit omnimoda Cartas, Literas Patentes, & Brevia sua quaecumque, in Cancellaria nostra, & in omnibus aliis Curiis nostris, de quocumque Feodo Sigilli nostri, tàm Magno, quàm Parvo, de Comunibus Finibus in Locis praedictis faciendis, Quieta, absque aliquo ad Opus nostrum indè capiendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
April 12. The K. orders proclamation to be made by the several sheriffs forbidding the giving of liveries. Westm.
O. xi. 388. H. v. p. ii. 71.
Contra Liberatas, de Proclamationibus.
An. 35. H. 6. Claus. 35. H. 6. m. 13. d.
Rex Vicecomiti Wigorniae Salutem.
Quia, quod displicenter gerimus, ante nostrae mentis oculos satis accepimus quae & quanta Inconvenientiae, Perturbationes, Riotae, Conventicula illicita, Murdra, Homicidia, & Mala inaudita infra Regnum nostrum Angliae,
Occasione Liberatarum, Signorum, & Liberatarum Pannorum, pro Confoederatione & Manutenentia, contra formam Ordinationum & Statutorum, de hujusmodi Signis & Liberatis minimè dandis sive utendis factorum & editorum, per quasdam Personas datorum & usorum,
Indies fiunt & perpetrantur, non solùm in nostri Contemptum, verum etiam in Pacis nostrae Laesionem & Populi nostri Oppressionem manifestam,
Nos,
Praemissa tolerare nolentes, ac Ordinationes & Statuta praedicta, juxta vim, formam, & effectum eorumdem, debitae Executioni demandari volentes,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, publicè proclamari facias,
Nè quis (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) amodò super se assumere praesumat aliqua hujusmodi Signa seu Liberatas alicui Personae, contra Formam Ordinationum & Statutorum praedictorum, dare, nec eis aliquo modo uti, nec Armatus cum Lanceis, Launcegayes, Gleves, & aliis Armis, contra Leges & Statuta in casu illo Edita & Provisa, eat sive equitet, tàm sub Poenis in Ordinationibus & Statutis illis contentis & specificatis, quàm sub Poenis & Forisfacturis per Nos & Concilium nostrum jam tradè Factis & Provisis (Liberatâ nostrâ & Liberatâ praecarissimi Primogeniti Filii nostri Edwardi Principis Walliae solummodò exceptis) & hoc, sicut te in hac parte erga Nos Indempnem praeservari volueris, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam
.
April 21. Grant of annuity of 40l. to Richard duke of York, in recompense for the offices of constable of the castles of Caermarthen, Aberystwith, and Caerkeny, which he has surrendered to Jasper earl of Pembroke. Westm.
O. xi. 388. H. v. p. ii. 71.
Pro Duce Eborum.
An. 35. H. 6. Pat. 35. H. 6. p. 1. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Pro eo quod Carissimus Consanguineus noster Richardus Dux Eborum Statum suum, quem ipse in Officiis Constabulariorum Castrorum nostrorum de Carmerdyn Abbrestwyth & Caerkeny, quae ex Concessione nostra habuit, ad Desiderium & Mandatum nostra, Praecarissimo Fratri nostro Jasparo Comiti Pembroch Concessit,
De Gratia nostra speciali Concessimus praefato Duci, in Recompensationem Officiorum praedictorum, Quadraginta Libras, percipiendas annuatim ad Receptam Scaccarii nostri apud Westmonasterium, per manus Thesaurarii & Ca- merariorum nostrorum ibidem pro tempore existentium, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones, quousque praefatus Dux habeat ex Concessione nostra, pro Termino Vitae suae, aliam Recompensationem Annui Valoris Quadraginta Librarum vel amplius,
Eo quòd expressa mentio de aliis Donis & Concessionibus, per Nos praefato Duci peranteâ factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione editis, ordinatis, vel provisis, non obstantibus.
In eujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Aprilis.
Per ipsum Regem & de Data praedicta.
April 27. Proclamation to be made by the several sheriffs ordering the assumption of knighthood by persons possessing 40l. a year. Westm.
O. xi. 389. H. v. p. ii. 71.
De Ordine Militari suscipiendo.
An. 35. H. 6. Claus. 35. H. 6. m. 13. d.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter Injungentes, quòd per totam Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi expedire videris, publicè proclamari facias,
Quòd omnes illi, qui Quadraginta Libratas Terrae vel Redditûs per Annum in Manibus suis, vel ad eorum Usum in Manibus Feoffatorum habent, & eas per Tres Annos sic habuerunt, & Milites non sunt, penes Praesentiam nostram Ordinem Militarem suscepturi, citra Festum Pentecostes proximò futurum ad ultimum, sub Periculo incumbenti, accedant,
Et de Nominibus eorum, qui Quadraginta Libratas Terrae vel Redditûs in Balliva tua, sicut praedictum est, habent, diligenter inquiras, & Nobis, de Nominibus illis, in Cancellaria nostra, ante Festum praedictum, constare facias; Et hoc nullatenus omittas, remittens Nobis hoc Breve.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, sub eadem data
.
June 11. Truce between England and Scotland till 6 July 1459, by land, and till 28 July by sea. Coventry.
O. xi. 389. H. v. p. ii. 71.
Indentura Treugarum Scotiae apud Coventre initarum.
An. 35. H. 6. Scot. 35. H. 6. m. 14.
Haec Indentura, Facta inter Nos,
Johannem Priorem Ecclesia beatae Mariae de Coventre, Magistrum Laurentium Both Custodem Privati Sigilli Serenissimi Domini nostri Regis & Archidiaconum Richemundiae, Magistrum Johannem Arundell Capellanum Regium, ac Philippum Wentworth Militem, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae Commissarios ex una,
Et, Claros, Nobiles, & Circumspectos Viros, Andream Abbatem Monasterii de Melros, Patricium Dominum le Grahame, Thomam Vause Decanum Glasguensem Secretarium Regium, & Georgeum de Faulu Mercatorem, Illustrissimi Principis, Jacobi, Dei gratiâ, Scotorum Regis similiter Commissarios & Ambassiatores, ad infrascripta sufficienter & legitimè Deputatos Partibus ex altera,
Testatur quod Nos, Johannes, Laurentius, Johannes, & Philippus, Auctoritate, Nobis in hac parte a dicto Christianissimo Principe Henrico per suas Literas Regias Patentes (quarum Tenor inferiùs annotatur) Concessâ, Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimus, Capimus, Inimus, Concordamus, & Concludimus per Praesentes,
Pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe Angliae & Franciae Rege, ejusque Successoribus, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus suis quibuscumque,
Cum praefatis, Claris, Nobilibus, & Circumspectis Viris, Andrea Abbate Monasterii de Melros, Patricio Domino le Grahme, Thomas Vaus, & Georgio Faulu, praedicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis Commissariis & Ambassiatoribus,
Ipsique, Andreas, Patricius, Thomas, & Georgius, Auctoritate, eis commissâ in hac parte a dicto Serenissimo Principe Scotorum Rege, per suas Patentes Literas (quarum Tenor similiter inferiùs annotatur) concessâ, unà Nobiscum Fe- cerunt, Ceperunt, Inierunt, Concluserunt, & Concordârunt, Faciunt, Capiunt, Iniunt, Concludunt, & Concordant per Praesentes,
Pro dicto Illustrissimo Principe Jacobo Scotorum Rege, ejusque Successoribus, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis,
Novas, bonas & inviolabiles, firmas & stabiles, Treugas, Guerrarumque Abstinentias Generales, tàm per Terram quàm per Mare & omnes Aquas dulces,
Incepturas per Terram ab Ortu Solis Sexti Diei Mensis Julii proximò venturi Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Septimo, & duraturas usque ad Occasum Solis Sexti Diei Mensis Julii, quòd erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Nono,
Et per Mare incepturas ab Ortu Solis Vicesimi octavi Diei Julii Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo septimo, & duraturas usque ad Occasum Solis Vicesimi octavi Diei Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo nono,
Et exindè similiter duraturas, tàm per Terram, quàm per Mare, quamdiu placebit Excellentissimo & Christianissimo Principi Henrico Angliae & Franciae Regi pro sua Parte, ac Illustrissimo Principi Jacobo Scotorum Regi ejus Consanguineo pro sua Parte,
Sic tamen quòd, si extunc, post dictum Occasum Solis Sexti Diei, aliquo Casu aliquando imposterùm, dictus Excellentissimus & Christianissimus Princeps, Angliae & Franciae Rex, aut Haeredes & Successores sui, noluerit dictas Treugas diutiùs Tenere aut ulteriùs Observare, set velit pro Parte sua ab eisdem Recedere, hoc benè licebit praesentibus Treugis non obstantibus; dùm tamen dictum Regem Scotorum, per suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillandas, ac eidem Regi Scotorum, ubicumque infra Regnum Scotiae fuerit, liberandas, faciet de hujusmodi sua Voluntate Recedendi a dictis Treugas certiorem:
Similique modo Rex Scotorum, Haeredes vel Successores sui, si ab hujusmodi Treugis etiam, extunc post dictum Occasum Solis Sexti Diei, pro sua Parte Recedere voluerit, praefatum Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, per suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillandas, eidemque Metuendissimo Principi Angliae & Franciae Regi, ubicumque infra aliquod Regnorum, Ducatuum, seu Dominiorum suorum fuerit, realiter liberandas, etiam de Voluntate sua Recedendi ab eisdem Treugis reddet Certiorem:
Hoc tamen semper observato quòd, in omni casu Discessionis hujusmodi a praedictis Treugis, sive per praefatum Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, sive per dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem, ejusque Consanguineum, ut praedicitur faciendae, tàm Metuendissimus Princeps Rex Angliae & Franciae, quam Serenissimus Princeps Scotorum Rex, maneat, sit, & stet, vigore Praesentium, firmiter astrictus ad easdem Treugas, per Sex Menses integros Kalendares, post Diem Liberationis & Traditionis Literarum Patentium praedictarum proximò sequentes & plenariè completos, juxta omnem vim, formam, & effectum earumdem, effectualiter observandum, easdemque faciant, & quilibet eorum per Se & Suos faciat, per eosdem Sex Menses Kalendares efficaciter observari.
Item, Appunctuavimus, Concordavimus, & Conclusimus, cum dictis Ambassiatoribus & Commissariis, ipsique unà Nobiscum sic Appunctuaverunt, Concordârunt, & Concluserunt, quòd, dictis Treugis durantibus, neque praefatus Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex adversus dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem suum Consanguineum, ejusve Subditos vel Ligeos; neque adversus Christianissimum & Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, ejus Ligeos aut Subditos, antefatus Serenissimus Princeps Scotorum Rex suus Consanguineus faciet, movebit, aut manutenebit per Se, nec procurabit aut permittet fieri, per aliquos seu aliquem Subditorum seu Ligeorum suorum, aliquam Guerram, seu aliquod Genus Guerrarum, vel Factum Guerrae, in aliquo Regno, Terra, vel Dominio, citra vel ultra Mare aut in Mari situato, neque per ipsum Mare, aut aliquam aliam Aquam dulcem sive salsam, &, generaliter loquendo, non erit Concilio, Auxilio, vel Favore quòd in aliquo Loco Mundi hujusmodi Guerra fiat aut moveatur, fierive aut moveri aliqualiter procuretur seu permittatur, Treugis durantibus supradictis.
Item, inter Nos & praedictos Ambassiatores Concordatum & Conclusum est quòd, si, durantibus Treugis seu Guerrarum Abstinentiis praedictis, contingat aliquos Subditos sive Ligeos dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, per Mare, ex quacumque justa, rationabili, vel licita Causa, Navigantes, sive Mercatores fuerint, sive Pere- grini, Piscatores, aut alii cujuscumque Conditionis Homines, Vi Tempestatis aut Ventorum, seu aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgenteque Causâ ad hoc eos omnino impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recessûs eorum a Patria sua non proposuerint) applicare in aliquo Portu sive alio Loco quocumque Regni Scotiae, vel in aliquo Loco juxta idem Regnum Naufragium pati (dummodò aliqua Persona Navi sic Naufragium passâ Superstes existat) non licebit Illustrissimo Principi Regi Scotorum Consanguineo suo aut alicui vel aliquibus Subditorum seu Ligeorum suorum, per se, vel alios, ipsos sic Appulsos seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta, Capere, Rapere, vel ab eisdem sic appulsis aut Naufragium passis vel passo auferre quovismodo vel detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae eadem Res, Bona, vel Mercandisas integraliter vel in parte arrestare vel arrestari facere, set licebit ipsis sic appulsis aut Naufragium passis, cum Navibus, Mercandisis, Bonis, & Rebus suis (Causâ hujusmodi cessante) prout sic appulsi & Naufragium passi, eorum Navi Refectâ, tenebuntur quamcitiùs commodè valeant, Recedere absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Aresto, sive aliâ Occasione quacumque, sibi per dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem, aliquem seu aliquos ejus Subditum seu Subditos, obiciendis seu etiam faciendis:
Et, simili modo, si contingat, eisdem Treugis vel Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliquos Subditos sive Ligeos dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, simili modo Navigantes, Vi Tempestatis seu Ventorum, vel aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgentéque Causâ eos omninò ad hoc impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recessûs eorum a Patria sua non proposuerint) applicare in aliquo Portu sive alio Loco quocumque dicto Domino nostro Regi Angliae & Franciae subdito sive subjecto, vel in aliquo Loco juxta Portus vel Loca praedicta Naufragium pati (dummodò aliqua Persona in Navi, sic Naufragium passâ, Superstes existat) non licebit dicto Excellentissimo Principi Angliae & Franciae Regi, aut alicui vel aliquibus Subditorum vel Ligeorum suorum, per se, vel alios, ipsos sic appulsos seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta, Capere, Rapere, vel ab eisdem sic appulsis aut Naufragium passis vel passo auferre quovis modo vel etiam Detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae easdem Res, Bona, vel Mercandisas integraliter vel in parte arrestare vel arrestari facere; set licebit ipsis sic appulsis aut Naufragium passis, cum Navibus, Mercandisis, Bonis, & Rebus suis (Causâ hujusmodi cessante) prout sic appulsi aut Naufragium passi, eorum Navi Resectâ, tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant, recedere, absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Arresto, sive aliâ Occasione quacumque, sibi per dictum Illustrissimum Principem Angliae & Franciae Regem, aliquem seu aliquos ejus Subditum sive Subditos, obiciendis sive etiam faciendis,
Item, Concordatum est & Conclusum, inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd, si aliquis seu aliqui Subditorum vel Ligeorum Metuendissimi Principis Angliae & Franciae Regis, sic ut praemittitur appulsus seu appulsi, aut Naufragium passus vel passi, sive in Regnum Scotiae sub salvo Conductu veniens vel venientes, ante Diem expirationis salvi Conductûs sui, adversâ Valitudine adeò vexetur vel vexentur, quòd sic appulsus vel appulsi, aut Naufragium passus vel passi, aut sub Salvo Conductu veniens vel venientes, cum Navi vel Navibus, quâ vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante Diem Expirationis sui Salvi Conductûs sic veniens vel venientes, nequeat vel nequeant commodè recedere, & in proprias Partes se recipere, tunc benè licebit sic appulso & appulsis, Naufragium passo vel passis, ac venienti & venientibus, infirmo vel infirmis cuicumque vel quibuscumque, salvò & securè, in Loco, quo sic appulsus vel appulsi Naufragium passus vel passi applicuerit vel applicuerint infirmari contigerit, expectare quousque reconvaluerit vel reconvaluerint: & extunc, cum Literis Testimonialibus Majorum, Ballivi, & Constabularii, aut alicujus alterius Officiarii Domini Regis, in loco quo sic eum vel eos infirmari contigerit, eidem vel eisdem sub moderatis Expensis concedendis & tradendis, Causâ Infirmitatis hujusmodi cessante, in Partes proprias recedere licebit; idemque Infirmus seu Infirmi hujusmodi sic recedere debebit & debebunt absque Impedimento vel Obstaculo quocumque, sibi per aliquem Subditorum vel Ligeorum Domini Regis Scotiae quomodolibet faciendis; ita tamen quòd interim nichil praejudiciale contra Regem, Regnum, seu Ligeos ejusdem attemptet vel at- temptent fierive procuret seu procurent;
Quae omnia, simili modo & formâ, fideliter, aequaliter, & efficaciter observabuntur ex Parte Metuendissimi Domini Regis Angliae, & etiam Subditorum & Ligeorum suorum quorumcumque, in casu quo aliquem, Regni Scotiae Subditum, in aliquem Locum, Regi Angliae Subditum & Subjectum, sic appulsum, aut Naufragium passum, vel venientem, contigerit infirmari, juxta formam & modum, in proximo praecedenti Articulo comprehensos.
Praeterea, inter Nos Commissarios utriusque Partis praedictos, Appunctuatum, Concordatum, Ordinatum, & Conclusum est quòd, si contingat, eisdem Treugis durantibus, aliquem non Subditum, vel aliquos non Subditos, dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, Navem vel Naves, Personam vel Personas, Res, Mercandisas, aut Bona quaecumque alicujus vel aliquorum Subditi vel Subditorum Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis Rapere, & eas vel ea in aliquem Locum vel Portum, eidem Scotorum Regi Illustrissimo subjectum, adducere; non licebit Illustrissimo Scotorum Regi, aut alicui Subdito sive Ligeo suo, eas vel ea, seu aliquem Partem earumdem, Emere seu quovismodo ad Utilitatem suam Receptare, absque Consensu ejus vel eorum ad quem vel ad quos Bona seu Res hujusmodi ante eorum Captionem verè pertinebant; quod si per aliquem eorum quicquam in contrarium hujusmodi Ordinationis factum vel attemptatum fuerit, tunc Personae, Bona, Mercandisae, & Res quaecumque hujusmodi, sic empta sive recepta, illi vel illis, ad quem vel ad quos Bona hujusmodi verè pertinebant (dolo, fraude, malove ingenio cessantibus quibuscumque) integraliter restituentur per sic ementes sive recipientes, eo modo quo restitui debent si a Subditis dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis capta fuissent: & nichilominus sic attemptans, tanquam Violator harum Treugarum, graviter & pro modo & qualitate Criminis punietur;
Quae omnia & singula, modo & formâ praemissis, Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex observabit, & per suos Subditos & Ligeos similiter, aequaliter, & efficaciter observari faciet, in casu quo aliqua Persona, Navis, Mercandisae, Res, vel Bona quaecumque dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, aut alicujus seu aliquorum Subditi vel Subditorum ejus, capta fuerint per aliquem vel aliquos, non Subditum vel non Subditos Excellentissimo & Christianissimo Principi Regi Angliae & Franciae supradicto.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si, durantibus Treugis supradictis, contingat aliquam Navem alterius Partium praedictarum Naufragium pati aut rumpi, & aliqua Personarum existentium in Navi sic Naufragium passâ vel ruptâ Superstes remanserit (cessantibus in ea Parte dolo, fraude, & malo ingenio quibuscumque) Mercandisae, Bona, & Res quaecumque, quae de dictâ Navi projecta sunt, ex eadem extracta, vel in Mari collecta, vel ad Terram velnientia, seu aliàs quovismodo Salva & Salvata, per eos, ad quorum Manus Res & Mercandisae & Bona hujusmodi devenerunt, nullatenus Dissipentur, Diminuantur, Alienentur, Dividantur, nec quovis modo Subtrahantur aut Concelentur; set integra, sine Diminutione quacumque, Gubernatori illius Dominii seu Loci, in quod vel in quem dicta Bona devenerunt, seu ejus Deputato, fideliter & sine fraude, deliberentur atque tradantur, ad Usum vel Utilitatem illius vel illorum, ad quem vel ad quos Bona ipsa, rei veritate inspectâ, pertinere noscuntur, conservanda: Cui vel quibus, infra Spatium unius Anni, a tempore Notitiae Naufragii vel Rupturae Navis hujusmodi computandi, licebit, pro Recuperatione & Restitutione Rerum, Mercandisarum, & Bonorum hujusmodi prosequi coram Judice in ea parte competente; cui vel quibus, sic prosequenti & prosequentibus, realiter & effectualiter tradi, liberari, restitui debent, solutis tamen & refusis Expensis & Sumptibus rationabilibus factis circa Collectionem & Salvationem Bonorum eorumdem:
Proviso semper quòd Persona vel Personae Superstes vel Superstites, ex eadem Navi ad Terram venientes, ad Statum, juxta Effectum & Tenorem Praesentium Treugarum, liberè dimittentur.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, dictis Treugis durantibus, aliqua Navis, unius Partis vel alterius, Personis, Rebus, Mercandisis, aut Bonis Onusta, sive Rupta, sive pro Victualibus de necessitate eis in Mari superveniente Emendis, applicuerit in aliquem Portum vel Locum alium alicujus Partium praedictarum, pro qua Reficienda Navem ipsam, Personas, Merces, Res, & Bona contenta in eadem oporteat ad Terram deponi; quòd in hoc Casu Personae, Merces, Res, & Bona ipsa sic deposita, absque impedimento & sine Solutione Custumae, in eadem Navi (cùm Refecta fuerit) vel in aliam reponantur, & liberè abducantur; Proviso tamen quòd pro Mercibus, Rebus, Bonis, & Mercandisis, ibidem pro emendis Victualibus eis necessariis pro Numero Personarum venditis, Custumae & caetera Deveria, in ea parte debita, fideliter persolvantur.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si quis de una Parte Partium praedictarum capiat, dictis Treugis durantibus, aliquod Fortalitium super aliquam Partem, ipse, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, poterit illud recuperare per Viam Facti, vel aliter prout meliùs poterit, & etiam poterit punire Malefactores in ea parte secundùm exigentiam Casûs; & tenebuntur Conservatores illius Partis, cujus Subditus Fortalitium hujusmodi ceperit, succurrere & juvare ipsum, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium captum fuerit, ad ipsum Recuperandum, quàm citiùs & quàm diligentiùs, Sumptibus illius Partis offendentis: vel, si magis placuerit, ipse, super quem hujusmodi Fortalitium captum fuerit, requirere poterit & summare Regem & Conservatores alterius Partis, seu eorum Deputatos, quòd sibi reddi faciant & restitui dictum suum Fortalitium, & Malefactores, qui hujusmodi Fortalitium ceperunt; quod ipsi, pro Posse, facere & perimplere tenebuntur, absque dolo, fraude, & malo ingenio.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, Treugis durantibus, aliquis vel aliqui, ex Vassallis Ligeis vel Subditis unius Partium praedictarum, Deliquerit seu Deliquerint in Territorio alterius Partis, liceat Parti, in cujus Territorio sic Deliquerit seu Delinquerint, ipsum & ipsos capere & & punire secundùm Leges Patriae, in qua sic Deliquerit seu Deliquerint, secundùm exigentiam Delicti per ipsum vel ipsos commissi vel perpetrati: Si verò sic Delinquens vel Delinquentes, Captus vel Capti non fuerit aut fuerint ut praemittitur, set se retraxerit vel retraxerint in Dominium ipsius Regis cujus Subditi fuerint, Conservatores illius Partis requisiti tenebuntur Liberare Personam vel Personas hujusmodi Malefactorum, puniendas ut praefertur, Conservatoribus alterius Partis hoc requirentibus, aut eorum Deputatis in Merchia ubi Deliquerit vel Deliquerint:
Si verò iidem Malefactores se occultaverint, latitaverint, seu effugerint, ita ut capi non possint, Rex, cujus Subditi extiterint, debet eos mox perpetuò Forbannire ab omnibus Locis suae Ditioni subjectis, quos extunc nullo unquam tempore restituet, nec permittet ingredi vel inhabitare Loca, ut praefertur, suae Ditioni subjecta, nisi Malefactores ipsi prius subierint Justitiam, & plenè satisfecerint alteri Parti, contra quam sic attemptaverint, de Attemptatis hujusmodi, sive Delictis per ipsos, ut praefertur, perpetratis:
Et, licet aliquis talis Malefactor, sic Bannitus fuerit, seu, absque Bannitione, sic, ut praefertur, captus extiterit, nichilominus tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus idem Malefactor Subditus extiterit, reparare Attemptata de Bonis hujusmodi Malefactorum quatinus sufficere poterint; si verò idem Malefactor, sic captus sive deprehensus, non habeat in Bonis unde satisfacere poterit, in hoc casu eo gravius punietur & luet in Corpore:
Et, insuper, qui Malefactorem hujusmodi scienter receptaverit, aut Consilium ei dederit seu Favorem, ad eandem in omnibus Satisfactionem & Poenam tenebitur, ad quam faciendam & subeundam teneretur hujusmodi Malefactor, si posset apprehendi.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, eisdem Treugis durantibus, aliquid contra easdem, vel aliquam Partem earumdem, per Terram sive per Mare, fieri vel attemptari contigerit, per hoc tamen praesentes Treugae non erunt nec censebuntur aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel Annullatae; sed nichilominus in suo Robore permanebunt & Vigore, nec Guerrae (nisi observatâ formâ in primo Articulo superiùs inter Principes declaratâ) pro eo fieri debent ab una Parte vel altera, nec Prisae Personarum, nec Districtiones aut Captiones Bonorum, nec Obsidiones Villarum aut Castrorum sive Fortalitiorum, nec Homicidia, Murdrave quaecumque, in contrarium Praemissorum, a quocumque attemptari sive committi; set reparabuntur & reponentur in Statum pristinum & debitum Maleficia & Attemptata hujusmodi, necnon Interprisae quaecumque, per Conservatores & Commissarios illius Partis cujus Subditi sic attemptaverint, offenderint, seu malefecerint; Qui verò contrafecerit (videlicet, Movendo Guerram, praeterquam in formâ superiùs recitatâ) sive Obsedendo, Invadendo, aut Capiendo Villas vel Fortalitia, aut faciendo Homicidia sive Murdra, propter aliquod Attemptatum ex Parte altera, aut propter Auctoritatem & Decretum Conservatoris, faciendo Prisas Personarum vel Destrictiones seu Captiones Bonorum, eo ipso cadat a Causa sua, & nichilominus punietur secundùm Delicti sui exigentiam, aut restituet & reparabit alteri Parti omne illud in quo eam laesit & cepit ab eadem.
Item, Concordatum est, simili modo, quòd, si, Treugis praedictis durantibus, aliquis Subditorum unius Partium vel alterius Contrahat vel quasi, seu Delinquat vel quasi, infra Regnum, Terram, sive Dominium illius Partis cujus Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc, causâ Vitandi Justitiam, se subtraxerit & effugiat in Locum quemcumque Subditum sive Subjectum alteri ex eisdem Partibus cujus Subditus non extiterat, & illuc deveniat Homo Ligeus illius Partis; nichilominus compelletur ad Respondendum, & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam, de Debito sive Delicto suo hujusmodi, coram Conservatoribus Treugarum utriusque Partis, sive eorum Deputatis, aequè ut Satisfacturus & Subiturus fuisset si permansisset sub Fide & Ligeantiâ ipsius Partis cujus Terram & Dominium effugit:
Si verò in sola Fuga perstiterit, nec devenerit Homo Ligeus illius Partis in cujus Terram effugit, eo Casu remittetur & restituetur illi Parti cujus Ligeus & Subjectus fuerat, pro Justitiâ de eo, prout sibi videbitur, faciendâ:
Si verò aliquis Subditorum unius Partium praedictarum se subtrahat in Regnum seu Dominium alterius, tanquam Fugitivus, Proditor, & Rebellis, & ibidem reperiatur sub Assecurantia aut Salvo Conductu, Pars illa, seu Gardianus vel Deputatus ejusdem, in cujus Regno seu Dominio hujusmodi Fugitivus seu Malefactor receptatur & assecuratur, requisitus super hoc per aliam Partem, Gardianum, seu Deputatum ejusdem, tenebitur, infra Quadraginta Dies post Requisitionem sequentes, omnem Assecurantiam & Salvum Conductum hujusmodi Fugitivo concessos annullare, & ipsum, ut superiùs est expressum, Remittere & Destinare: & quamquam talis Proditor aut Rebellis offerat ei, ad quem taliter subterfugit, Juramentum Ligeantiae seu Fidelitatis, in hoc Casu non recipietur ad Ligeantiam seu Juramentum, quousque Quadraginta Dies lapsi fuerint post Oblationem hujusmodi Juramenti & Ligeantiae taliter factam.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus praesentibus Treugis, non admittentur nec recipientur ad Officia, nec super Assisam, nec ad Perhibendum Testimonium, Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores, unius Partis vel alterius, aut convicti per Assisam; set Boni, Fideles, & Justi, Fidedigni, & non suspectae Personae.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus Treugis hujusmodi, nullus unius Partis vel alterius ingrediatur Terras, Boscos, Nemora, Forestas, Warennas, Loca, Dominia quaecumque alicujus Subditi alterius Partis, Causâ Venandi, Piscandi, Aucupandi, Disportum aut Solatium in eisdem Excercendi, aliave quacumque de Causa, absque Licentia ejus vel eorum ad quem seu quos Locum vel Loca ipsa pertinet seu pertinent, aut Deputati sui petitâ primitùs & optentâ; &, si contingat Bestias seu Animalia alicujus Subditi alterius Partium praedictarum Fundum, Argum, Solumve Subditi alterius Partis ingredi, & Granum aut Herbam ibidem crescentem depascere, aliove modo illi, cujus est Solum, Injuriam sive Dampnum inferre, quòd ab hoc neutra Partium hujusmodi Dampnum sive Injuriam, sibi facta, propriâ Auctoritate ulciscatur; set illud Malefactum, secundùm Legem & Consuetudinem, observatas in Partibus ubi Dampnum & Injuria talia facta sunt, effectualiter emendabitur ut est justum:
Item, ut Treugae supradictae eo firmiùs & meliùs observentur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum Conquerenti liberior pateat facultas Justitiam prosequendi, Ordinatum & Concordatum est quòd, si quis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi, contra quem sic attemptaverit, in Recenti, vel infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati sive Commissi, Auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Literis de Salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias sive Terram in quam idem Malefactor se retraxerit; dummodò, quamcitò hujusmodi Marchiam hac de causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae, Habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui (videlicet) ad Prosequendum Depraedationem suam, describatque & specificet eidem quibus Bonis, Catallis, vel Rebus fuerit Depraedatus, ac insuper requiret eundem quòd quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat, ut sic super Factis suis, tempore dictae Prosecutionis, possit, cùm requisitus fuerit super hoc, perhibere Testimonium Veritatis; vel, si sibi meliùs videbitur, poterit, infra praedictos Sex Dies, adire unum de Gardianis alterius Partis, vel ejus Deputatum, pro sua Justitia prosequenda.
Et, Insuper, consimili modo, Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est quòd semper & continuè, eisdem Treugis durantibus, fiant & erunt Duae Literae Patentes Salvi Conductûs, in bonâ & sufficiente formâ conceptae,
Una (videlicet) ex parte dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, suo Magno Sigillo sigillata, continuè manens in aliquo Loco ad hoc congruo infra Marchias Regni Scotiae, quem Serenissimus Princeps Rex Scotorum eligerit; virtute cujus valeant quandocumque, eisdem Treugis durantibus, Subditi Regis Scotorum quicumque, contra easdem Gravati, liberè ingredi Regnum Angliae & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competente Judice, infra idem Regnum,
Et Alia ex parte dicti Serenissimi Principis Scotorum Regis, ejusdem Magno Sigillo sigillata, manens continuè in aliquo Loco congruo infra Marchias Angliae, quem Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex elegerit; virtute cujus valeant quandocumque, dictis Treugis durantibus, Subditi ejusdem Angliae & Franciae Regis ingredi liberè Regnum Scotiae, & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competente Judice, infra idem Regnum Scotiae:
Judicem verò competentem, in utroque Casu praedicto, reputamus nos, praedicti Commissarii, Gardianum illius Marchiae ubi Delinquens fovet Larem;
Et si is, super quem Conquestio facta est, infra Limites alicujus Marchiarum Larem non foveat, aut infra aliquam earumdem, ubi moratur seu morari solebat, reperiri nequeat, tunc licebit Parti Conquerenti Billam sive Cedulam suae Querimoniae Gardiano Marchiae cui conqueritur tradere: qui Gardianus, quamcitò commodè poterit, Cedulam hujusmodi Querelae, simul cum Conquerente, si hoc velit ipse Conquerens, transmittet seu transmitti faciet, cum Literis suis Testimonialibus Salvi Conductûs (quas sibi tradet liberè & absque alicujus Pecuniae exactione) Cancellario Regni illius cujus ille de quo Conquestio facta est, Subditus extiterit:
Qui quidem Cancellarius Citabit Partem, de qua Querela sic facta fuerit, & cum omni celeritate possibili Parti conquerenti in illo casu Justitiam ministrabit;
Proviso semper quòd, virtute alicujus Literarum Salvi Conductûs hujusmodi, non plures quàm Tres vel Quatuor Personae, hujusmodi Causas prosequi volentes, ex unâ Parte vel ex alterâ Parte, Regnum alterius, simul & unâ vice, ingredi valeant quovismodo.
Itemque, tàm Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex, quàm Serenissimus Princeps Scotorum Rex ejus Consanguineus, benè considerant & perpendunt quòd, nisi praedicta omnia benè conserventur efficaciter & votivè, juxta eorum desideria, per magnam & debitam Diligentiam Officiariorum in puniendo Transgressores quoslibet pro qualitate Delictorum, contingere poterit, infra Breve, propter Insolentiam & ineffraenatam Multitudinem Delinquentium, praedictas Treugas multipliciter violari, quod absit; idcirco Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est quòd, quandocumque aliquis Regum praedictorum censerit se aut suos contra formam dictarum Treugarum Aggravatum vel Aggravatos, in defectu Executionis Justitiae ab altera Parte non factae, Princeps, taliter se aut suos censiens Laesum vel Laesos, per unum Heraldum aut alium Nuncium, avisabit & informabit alium Regem quòd, per Officiarios suos, nullum aut non debitum poterit de suis Conquerentibus habere Justitiae Complementum; in quo Casu sic informatis, & cui talis Conquestio facta sit, quamcitò commodè poterit, bis vel ad minus semel in Anno, mittet tres aut duos de suo Concilio, Justitiae & Pacis Amatores, ad aliquem Locum convenientem propè Marchias, obviaturos totidem consimilibus de Concilio Regis conquerentis, cum Potestate sufficienti oneratos non tantum ad puniendum Delinquentes, super quibus conqueritur, juxta qualitatem Delicti, verùm etiam ad Inquirendum, Examinandum, & ad Investigandum si Conservatores dictarum Treugarum, Gardiani, eorum Locatenentes aut Deputati, Negligentes fuerint aut Remissi in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus; quos etiam Punire, Corrigere, & Emendare habeant, si per talem Inquisitionem, Examinationem, & Investigationem Culpabiles inventi fuerint aut remissi.
Similiter Concordatum, Conclusum, & Provisum est, inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd licebit cuicumque Spoliato, Depraedato, aut Injuriato, contra formam Treugarum Praesentium inter praefatos Reges initarum, suum Spolium, Rapinam, seu Injuriam prosequi coram quibuscum- que Judicibus, in aliquo Regnorum praedictorum, in ea Parte competentibus, quandocumque sibi videbitur expedire, & Justitiae complementum optinere.
Item,
Quia nonnunquam Subditi unius Partis, per Mare Navigantes, a Navigatione suâ plurimùm impediuntur, & alia Dampna patiuntur, per hoc quod per Subditos alterius Partis, sufficienter habentes Notitiam per Koketam, seu alia evidentia Documenta, quòd sic alterius Partis Subditi sint, Vela sua coguntur subtrahere, seu in parte vel in toto deponere,
Inter Nos Commissarios & Ambassiatores praedictos Appunctuatum & Conclusum est, quòd nulli Subditorum unius vel alterius Partis liceat de caetero aliquos alterius Partis Subditos Navigantes (dummodò per hujusmodi Koketa sive Documenta evidenter constet eisdem quòd alterius Partis Subditi, Naves, & Bona sint) cogere Vela seu Velum suum deponere, seu aliquo modo a licita Navigatione impedire; &, si eorum aliquis vel aliqui contrafecerit vel contrafecerint, tanquam Effractores & Violatores Treugarum Praesentium, arguantur & punientur.
Item, Concordatum est & Conclusum, inter Nos Commissarios utriusque Partis antedictos, quòd, durantibus dictis Treugis, non licebit cuiquam Subditorum alicujus Regum memoratorum, aut alicui alteri Inhabitantium Regnum, Terras, Dominia, seu Loca alterius eorumdem, per se, vel alium, quascumque Lanas aut Pelles Lanutas emere vel alio modo recipere, de uno Regno in aliud ipsorum per Terram vel Mare Vehendas, Auferendas, vel Asportandas; set Lanae ipsae & Pelles Lanutae (prout aliàs pro eis Ordinatum & Dispositum est) absque fraude, malove ingenio quocumque disponantur, secundùm Leges & Consuetudines alterutrius Regnorum praedictorum.
Item, quòd, si, praesentibus Treugis durantibus, nichilominus aliqui Subditorum unius dictorum Regum de facto vadant in Auxilium Hostium sive Adversariorum alterius ipsorum Regum, licebit illi Regi & Subditis suis, adversus quem & in cujus Hostium seu Adversariorum Auxilium sic transierint, ipsos Eundo, Manendo, seu Redeundo Deprehendere, praesentibus Treugis non obstantibus.
Praeterea, ut eo fortiùs & inviolabiliùs praesentes Treugae observentur, quo bonis Provisionibus fuerint robo ratae, simili modo, Ordinatum & Conclusum est quòd omnes & singuli Gardiani Marchiarum, unius Partis & alterius, praesentes & futuri, ac omnes Viri Notabiles prope dictas Merchias, a Villis de Novo Castro & Penreth in Anglia versus Scotiam ex parte una, & a Villis de Edinburgh & Dumfers versus Angliam Inhabitantes Parte ab altera, ad Sacrosancta Dei Evangelia, coram eis posita & corporaliter per eosdem & eorum quemlibet tacta, jurabunt quòd praesentes Treugas in omnibus & singulis Capitulis & Articulis eorumdem, bonâ fide, absque dolo, fraude, malóve ingenio quibuscumque, observabunt, & per alios, quantum in eis est, observari facient, & quòd, nullo unquam tempore durationis earumdem Treugarum, per se, vel alios, clàm vel palàm, directè vel indirectè, eas in aliqua sui parte violabunt, nec violari faciant aut permittant quatinus poterunt quovismodo:
Quod quidem Juramentum omnium & singulorum praedictorum fieri debet, publicè & solempniter, citra Triginta Dies proximò sequentes post Datam Praesentium continuè numerandos;
Gardianorum verò Merchiarum Angliae in manibus Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, vel Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum,
Et Gardianorum Merchiarum Scotiae in Manibus Illustrissimi Principis Scotorum Regis, aut Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum,
Notabilium verò Virorum utriusque Partis praedictae in manibus Gardianorum Merchiarum eorumdem,
Anglicorum (videlicet) in Manibus Gardianorum Merchiarum in Anglia,
Scotorum in Manibus Gardianorum Merchiarum Scotiae:
Nomina autem eorum, qui sic juraverint, infra Mensem post praestationem ejusdem Juramenti, certificabuntur alterutrùm autenticè Gardianis singulis Merchiarum praedictarum, ut apud ipsos singulos Nomina sic Jurantium habere valeant de Recordo.
Item, simili modo, Concordatum est & Conclusum quòd utraque Partium Publicari & Notificari faciant dictas Treugas Subditis suis, infra Triginta Dies proximò post Datam Praesentium similiter continuè numerandos.
Conservatores verò Treugarum, pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe Angliae & Franciae Rege, ejusque Regnis, Terris, Dominiis, Locis, ac Personis quibuscumque eis Sub- ditis, tàm per Terram, quam per Mare, erunt,
Humfridus Dux Bukynghamiae,
Johannes Dux Norffolciae,
Ricardus Comes Sarum,
Henricus Comes Northumbriae,
Johannes Comes Oxoniae,
Johannes Vicecomes Beaumont,
Henricus Vicecomes Burghchyer,
Thomas Dominus de Clyfford,
Radulphus Dominus de Graystok,
Thomas Dominus Fizheu,
Thomas Dominus de Dacre,
Thomas Dominus de Stanley,
Thomas Newell,
Jacobus Strangwayis,
Henricus Fenwyke,
Robertus Ogle,
Thomas Haryngton,
Thomas Lumley,
Ricardus Musgrave,
Johannes Skelton,
Thomas de la More,
Radulphus Gray,
Johannes Heyron,
Robertus Manars
,
Et omnes Admiralli Marium, & Custodes Marchiarum Angliae versus Scotiam,
Pro Illustrissimo Principe Scotorum Rege erunt,
Johannes Comes Atholiae,
Johannes Comes Ross,
Georgius Comes Angusiae,
Alexander Comes de Huntley,
Willielmus Comes Cathaniae,
Johannes Dominus Somerwell,
Robertus Dominus Maxwell,
Alexander Dominus Montgomery,
Andreas Dominus de Anandailia,
Patricius Dominus de Halys,
Andreas Dominus le Gray,
Alexander Vicecomes Angusiae,
Archibaldus Vicecomes de Rexburgh,
Alexander Hume,
Walterus Scot,
Simon Glendynnyng,
Robertus Creichton
Vicecomes de Nithisdale,
Willielmus Crauston,
David Hume
,
Milites:
Thomas Crouston de eodem,
Jacobus Ruyford de eodem,
Johannes Johnston de eodem,
Andreas Ker de Cesford,
Georgius Ormston de eodem,
Karolus Murrefe de Kokxule,
Willielmus Karlele de Torthorwald Scutifer,
Et omnes Admiralli Marium & Custodes Merchiarum de Scotia versus Angliam;
Qui omnes & singuli, ex utraque Parte supranominati hinc & indè, habebunt plenam Potestatem, soli & in solidum, ac Gardiani & Admiralli in Locis Custodiae & Admirallitatis suarum, ad Reparandum, Reformandum, & Emendandum, Reparari, Reformari, & Emendari faciendum omnia Dampna, & Attemptata, Excessusque, facta & perpetrata, facienda & perpetranda, contra Tenorem dictarum Treugarum, & ad Puniendum Malefactores omnes & singulos secundùm Causam & Exigentiam Delictorum.
Tenor verò Literarum Patentium dicti Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis (de quibus supra fit mentio) sequitur, & est talis,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Assignavimus, Deputavimus, & Constituimus dilectum Nobis in Christo Religiosum Virum Johannem Shoteswell Priorem Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae de Coventre, ac Dilectum Clericum nostrum Magistrum Laurentium Bothe Custodem Privati Sigilli nostri Archidiaconum Richemondiae, necnon, dilectos Nobis, Magistrum Johannem Arundell Capellanum nostrum, & Philippum Wentworth Militem unum Dapiscidarum nostrorum, & Tres eorum, Commissarios nostros speciales,
Ad Conveniendum, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis Jacobi Regis Scotorum Consanguinei nostri carissimi, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus,
Et cum eisdem, de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, & ad Tempus, de quibus inter dictos Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios, ac praefatos nostros Commissarios conveniri ac concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Ineundum, Concordandum, & finaliter Concludendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Expediendum, & Excercendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint & oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Commissarios nostros, aut Tres eorum, Nomine nostro, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Coventre, Decimo die Junii, Anno Regni nostri Tricesimo quinto.
Tenor etiam Literarum Patentium praedictarum Serenissimi Principis Scotorum Regis (de quibus supra fit mentio) sequitur sub hac forma,
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Legalitate, & Circumspectione, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Venerabilis in Christo Patris Andreae Abbatis Monasterii de Melros Confessoris nostri,
Patricii Domini le Grahame Consanguinei nostri praedilecti,
Magistri Thomae Vause Decani Glasguensis nostri Secretarii,
Et Georgii de Faulau Mercatoris nostri quamplurimùm confisi,
Ex avisamento & maturâ deliberatione Deputavimus, Assignavimus, & Constituimus, ac, Praesentium Tenore, Deputamus, Assignamus, & Constituimus ipsos, Andream, Patricium, Thomam, & Georgium nostros Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Quatuor, Tribus, & Duobus eorumdem, nostram plenariam Potestatem, & Mandatum generale & speciale, ad Conveniendum, Nomine nostro, cum Serenissimo Principe Henrico Anglorum Rege Consanguineo nostro carissimo, suisque Consulibus, aut Commissariis, seu Deputatis ejusdem, consimilem seu sufficientem Potestatem habentibus, apud Civitatem Londoniae, vel alium Locum de quo convenientiùs concordari poterit,
De & super Treugis Specialitate, vel Guerrarum Abstinentiis, Capiendis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter praefatos carissimum Consanguineum nostrum Regem Angliae & Nos, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnóque nostro, Terris, & Subditis, Confoederatis, Benevolis, & Amicis nostris, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, & ad Tempus, de quibus inter dictum carissimum Consanguineum nostrum Regem Angliae, ejusve Consules, Commissarios, aut Deputatos praefatos, & dictos Commissarios & Deputatos nostros, conveniri & concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Ineundum, Concordandum, & similiter Concludendum,
Caeteráque omnia alia & singula Faciendum, Gerendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros quicquid per dictos, Andream, Patricium, Thomam, & Georgeum, Commissarios nostros, ipsorumque Tres, aut Duos eorumdem, Nomine nostro Actum, Gestum, Factum, Concordatum, Appunctuatum, vel Conclusum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
Dat. sub Magno Sigillo nostro, apud Strivelyng, vicesimo Die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Septimo, & Regni nostri vicesimo primo,
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium atque Fidem huic Parti INDENTURAE, penes praefatum Excellentissimum & Christianissimum Principem Regem Angliae & Franciae &c. remansurae, Nos praefati, Andreas, Patricius, Thomas, & Georgeus, Ambassiatores & Commissarii dicti Illustrissimi Principis Regis Scotorum Domini nostri Metuendissimi superiùs memorati, Sigilla nostra apposuimus, in Domo Capitulari infra Monasterium beatae Mariae de Coventre supradictae, undecimo Die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quiquagesimo septimo, Regnique dicti Metuendissimi Domini nostri Regis Anno vicesimo primo.
June 20. Confirmation by the K. of England of the above-mentioned truce. Westm.
O. xi. 399. H. v. p. ii. 75.
Treugarum Scotiae Confirmatio.
An. 35. H. 6. Scot. 35. H. 6. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta.
Per Ambassiatores & Commissarios nostros, pro Nobis, Regnis, Dominiis, ac Vassallis nostris quibuscumque, ex una Parte, & Serenissimum Principem Jacobum Scotorum Regem, Consanguineum nostrum, pro Se, Regno, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis, per Ambassiatores & Commissarios suos, ex altera Parte,
De & super novis, bonis, & inviolabilibus Treugis & Abstinentiis Guerrarum, Factis, Captis, Initis, Concordatis, & Conclusis,
Facta in haec verba,
Haec Indentura,
Facta inter Nos,
Johannem Priorem Ecclesiae Beatae Mariae de Coventre, Magistrum Laurentium Both Custodem Privati Sigilli Serenissimi Domini nostri Regis & Archidiaconum Richemundiae, Magistrum Johannem Arundell Capellanum Regium, ac Philippum Wentworth Militem, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae, Commissarios, &c. ut supra de Dat. 11 Die Junii.
Nos autem, Appunctuamenta Treugarum praedictarum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata, Grata, Firma habentes & Stabilia, ea Laudamus, Approbamus, & Tenore Praesentium Confirmamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Parte nostra, inviolabiliter Observabimus, & per Subditos nostros Observari faciemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
June 11. Promises of Andrew abbot of Melrose and John prior of Coventry, in the name of the Scotch and English ambassadors, to have the truce proclaimed on the marches and debateable lands. Coventry.
O. xi. 399. H. v. p. ii. 75.
Instrumentum de Treugis Scotiae.
An. 35. H. 6. Ex Autogr.
In Dei Nomine, Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum cunctis appareat evidenter quòd, Anno & Incarnatione Domini, secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Septimo, Indictione Quintâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Calisti, Divinâ Providentiâ, Papae Tertii Anno Tertio, Mensis verò Junii Die Undecimo, in Domo Capitulari Ecclesiae Conventualis Beatae Mariae de Coventre, Coventrensis & Lichefeldensis Dioecesis, in mei Notarii Publici Testiumque infrascriptorum Praesentia,
Convenerunt adinvicem, Nobiles, Egregii, Spectabiles, & Circumspecti Viri, Johannes Prior Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae de Coventre praedictae, Magister Laurentius Bothe Serenissimi & Christianissimi Principis, Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Fraunciae Dominique Hiberniae Privati Sigilli Custos & Archidiaconus Richemondiae, Magister Johannes Arundell Capellanus Regius, & Philippus Wentworth Miles, praefati Excellentissimi & Christianissimi Principis Commissarii sufficienter & legitimè deputati, necnon, Clari, Nobiles, & Circumspecti Viri, Andreas Abbas Monasterii de Melros, Patricius Dominus le Grahame, Magister Thomas Vaus Decanus Glasguensis, & Georgeus Faulau Mercator, Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotorum Ambassiatores & Commissarii similiter legitimè & suffienter, ut asserebant, Deputati,
Et, post mutuam Communicationem & Collocutionem aliqualem de Treugis sive Guerrarum Abstinentiis inter Regna Angliae & Scotiae hinc indè servandis, inter caetera, praefatus Andreas Abbas de Melros quasdam Promissionem sive Sponsionem & Protestationem, in Anglicana Lingua conceptas, & in quadam Papiri Cedula, quam in Manibus suis tenuit, descriptas, unanimi consensu & assensu dictorum Patricii, Thomae, & Georgei, publicè Fecit, Legit, & Interposuit sub eo qui sequitur Tenore Verborum,
In the Name of God Amen.
In Presence of you,
John Priour of the Chirche of oure Lady of Coventre, Maistre Laurence Bothe Keper of the King's Prive Seel and Archdeakon of Richemond, Maistre John Arundell the King's Chapellain, and Phelip Wentworth Knight,
I
Andrew Abbot of Melros,
By the expresse Wille and Assent of Patrik Lord of Grahame, Maistre Thomas Vaus Dean of Glasguen, and George Faulau Merchaunt, joigned with Me at this tyme in the Commission of the Right High and Mighty Prince James Kyng of Scotts,
Promitte, in Myne and the said Patryk, Thomas, and Georges Names, that, withinne the tyme of xxx Days, next after oure Departyng oute of this Citee of Coventre, we shall do effectuelly to be Proclamed, in Places convenable and accustumed, that the Soldeours and Inhabitaunts of the Towne and Castellof Berwyk and Rokesbugh, and other Englishmen, comyng to the same, shall be Tholed and Suffred to Occupie, duryng the Trewes, and have Suffisance of Gresse, Hey, and Fewell, and Entrecomyne in the Landes, Pastures, and Medewes aboute the said Places, with free Entre and Issue, with al maner of Vitaille and Cariage to the same Places, as largely, easily, peasibly, and favourably as the Souldeours and Inhabitants of the forsaid Towne and Castell wer Tholed or Had in any tyme within eny Trewes taken afore this tyme:
And also, as touching the Landes called
BATABLE LANDES or THREPELANDS in the Westmerches, it shal be Proclamed semblably, that alle the Claymers and Chalongiers of the said Lands shal, in even maner, Entercomyn in the same as wel by Lande as by Water, withouten Pindyng, Parcage, or other Disturbyng, duryng the said Trewes, as it hath been don in tyme of other Trewes,
And that noo Scottes Man, upon Payne of Forfaiture of alle that he may forfaite unto the
King of Scotts, Lette nor Distrouble the said Souldeours, Inhabitants, or Abiders of the said Towne and Castell, nor the saide Claymers nor Chalengiers of Using, Havyng, and Entercomenyng in fourme and maner above comprised;
Protesting alwey that, by this Promesse, it is not oure Entent to doo or cause any Prejudice, in the Right and Propriete of the said Lands, Pastures, and Medewes, to the Right High and Mighty Prince
the King of Scotts oure Souverain Lord, or eny of his Subgittes, in any Wyse; and this to endure oonly duryng the said Trewes, as oonly made in favour of the same Trewes.
Subsequenter verò, statim & incontinenti, Die, Loco, Mense, & Anno Domini supradictis, praefatus Johannes Prior de Coventre quasdam alias Promissionem sive Sponsionem & Protestationem, in Linguâ Anglicanâ etiam conceptas, & in quodam Cedula Papiri, quam in manibus suis tenuit, de unanimi Consensu, Assensu, & Voluntate dictorum suorum Commissariorum, publicè Fecit, Legit, & Interposuit;
Quarum Tenor sequitur & est talis,
In the Name of God Amen,
I, John Priour of the Cathedrall Chirche of oure Lady of Coventre,
In my Name, and in teh Names of, the Worshipful Sires Maistre Laurence Bothe Keper of the Kinge oure Souverain Lord's Prive Seal and Archdeakon of Richemond, Maister John Arundel the King oure Souverain Lord's Chapellain, and Phelip Wentworth Knight, Commissioners of the moost High and Christen Prince Henry, by the Grace of God, King of Englande and of Fraunce,
Before you,
Andrewe Abbot of Melros, Patryke Lord of Grahame, Maister Thomas Vaus Dean of Glasguen, and George Faulau Marchaunt, Ambassatours to the Right High and Mighty Prince James King of Scotts,
By the Will, Consent, and Desir of my saide Concommissaries,
Promitte that, withinn xxx Days nowe next following, we shal doo effectuelly to be Proclamed, at Berwyk and Rokesburgh, and in the Westmerches also, that noon Englisheman, under the Payne of Forfaitur of alle that he may forfaite unto the
King of Englande and of France, shal Occupie the BATABLE LANDS in the Westmerches, nor by Lande nor by Water, otherwise than it hath been used afore tyme in tyme of Trewes,
Protesting alwey that, by this oure Promisse, it is not oure Entent to do or cause any Prejudice, in the Right and Propriete of the said Lands, Pastures, Medewes, or
BATAIL LANDS, to the moost Excellent and moost Christen Prince Henry Kyng of England and of Fraunce oure Souveran Lord, or any of his Subgetts, in any Wife; and this to endure only duryng the said Trewes, as oonly made in favour of the same Trewes.
Quibus sic Gestis, Dictis, Factis, & Interpositis, iidem, Johannes Prior de Coventre, & Andreas Abbas de Melros, caeterique Commissarii, Ambassiatores, & Collegae sui praedicti, Nos Notarios subscriptos instanter requiserunt quatinus sibi super eisdem Gestis, Factis, & Interpositis omnibus & singulis per eosdem Johannem & Andream successivè Vice, Nomine, & Rogatu eorumdem Commissariorum, Coambassiatorum & Collegarum suorum praedictorum Publicum vel publica faceremus Instrumentum vel Instrumenta, prout necesse fuerit in hac parte.
Acta sunt haec, prout supra scribuntur & Recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis;
Praesentibus tunc ibidem,
Literatis, & Circumspectis, ac Generosis Viris,
Magistro Johanne Twysse in Legibus Bacallario Coventriensis & Lichfeldensis Dioecesis,
Magistro Ricardo Langport in Decretis Bacallario Bathoniensis & Wellensis Dioecesis,
Petro Danyell,
Edwardo Skelton,
Roberto Radclyff
,
Armigeris:
Domino Roberto Cowell Capellano Vicario de Preston,
Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et ego Willielmus Hudson Clericus Coventrensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolica Notarius, praemissis Promissioni, Sponsioni, & Protestationi, caeterisque omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, agebantur & fiebant, unà cum Notario subscripto & Testibus praenominatis, praesens per sonaliter interfui, ac ea omnia & singula sic fieri vidi & audivi, aliundè Occupatus per alium scribifeci, & in hanc Publicam Formam redegi, Signoque Nomine meis solitis & consuetis signavi, rogatus & requisitus, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum.
Will. Hudson.
Et ego Archibaldus Guhytlaw Clericus, Sancti Andreae Dyoecesis, Publicus Auctoritate Imperiali Notarius, quia praemissis Promissioni, Sponsioni, & Protestationi, caeterisque omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, agerentur & fierent, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, & in Notam sumpsi; ideo hoc praesens Publicum Instrumentum, manu alterius Scriptum, confeci, & in hanc Publicam Formam redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis signavi, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum, rogatus & requisitus.
Archibaldus Gwytlaw.