Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1457

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

401-408

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1457', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 401-408. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115382 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1457

Syllabus EntryFoedera Text
July 16. Commission to John duke of Suffolk and sir John Lovell to call out the sheriff of Oxford with the posse comitatus to resist rebels. Seven similar commissions to John viscount Beaumont and others. Kenilworth.
O. xi. 401. H. v. p. ii. 76.
De Conducendo Posse Comitatus ad Rebelles Reprimendos.
An. 35. H. 6. Pat. 35. H. 6. p. 2. m. 5. dor.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Johanni Duci Suffolciae, ac Dilecto & Fideli suo Johanni Lovell Militi, Salutem.
Cùm Nos,
Nuper accipientes qualiter quaedam Personae, suae Salutis immemores, nec Deum prae oculis habentes, neque nostram Regiam Magestatem offendere formidantes, Dei Timore & suae Fidelitatis & Ligeantiae Debito postpositis, Congregationes, & Covnenticula illicita, & Coadunationes Populi nostri, ad suum latens & nephandissimum propositum perimplendum, contra dictam Magestatem nostram suscitare & erigere satagebant,
In Resistentiam & Suppeditationem protervae Malitiae dictarum Malivolarum Personarum, per Breve nostrum, Praeceperimus Vicecomiti nostro Oxoniae & Berks, qui tunc erat & extunc foret, quòd hujusmodi Dominis, quos ad Resistentiam & Suppeditationem Personarum praedictarum Nominaverimus & Deputaverimus, cum Posse Comitatuum praedictorum, de tempore in tempus, Causâ imminente, Intendens sit & Assistens,
Nos,
Pro Conductione Populi nostri Comitatuum praedictorum in hac parte, si necesse fuerit, providere volentes, ac de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, ac vobis, Tenore Praesentium, plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, ad Advocandum praefatum Vicecomitem, cum Posse Comitatuum praedictorum, Causâ imminente, ad Proficiscendum vobiscum, ac ad Assistentiam & Auxilium suum vobis danda & imponenda adversus & contra quascumque Personas Nobis Rebelles, ad eas, & earum Praesumptionem, Temeritatem, & Audaciam Reprimendum & Suppeditandum, necnon ad ipsum Vicecomitem cum Posse praedicto Conducendum, Regendum, & Gubernandum, & ad omnia alia, quae Vobis circa Praemissa seu aliquod eorumdem videbuntur necessaria seu oportuna, de tempore in tempus, Excercendum & Exequendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris Comitatuum praedictorum, ac aliis quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Kenelworth, decimo Die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Eodem modo assignantur subscripti, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Johannes Vicecomes Beaumont in Com. Leic. & Rotel.
Humfredus Dux Bukyngh. & Humfredus Filius & Haeres ejusdem Ducis in Com. Staff. & Warr.
Johannes Vicecomes Beaumont & Leo de Wellys Miles in Com. Lincoln.
Radulphus de Sudeley Miles & Johannes Beauchamp de Powyk Miles in Com. Glouc. & Wygorn.
Johannes Comes Salop in Com. Notyngh. & Salop.
Jacobus de Audeley Miles & Johannes Barre Miles in Com. Hereford.
Edmundus Grey de Ruthyn Miles & Ricardus Wydevyle de Revers Miles in Com. Northampt. Bed. & Bukyngh.
Aug. 1. Congé d'élire to the prior and chapter of Durham on the death of Robert Nevile, late bishop. Westm.
O. xi. 402. H. v. p. ii. 77.
De Licentia Eligendi.
An. 35. H. 6. Pat. 35. H. 6. p. 2. m. 7.
Rex, dilectis sibi in Christo, Priori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Dunelmensis, Salutem.
Ex parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Magistri Roberti Nevile, nuper Episcopi Loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem ejusdem Loci Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem ejusdem Loci, qui Deo Devotus, Ecclesiae praedictae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo Die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 2. Grant of an annuity of 100 marks to Francis de Montferant lord of Dusa in Aquitain. Westm.
O. xi. 402. H. v. p. ii. 77.
Pro Francisco Monteferant.
An. 35. H. 6. Ibid. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione internae Dilectionis, Fidelitatis, & Veritatis, quas, dilectus & fidelis noster, Franciscus de Monteferant Miles, Dominus de Dusa, in Ducatu nostro Acquitanniae, Nobis & Regno nostro gerit & gerere non desistit,
Qui quidem Franciscus, per Adversarios & Inimicos nostros, Ducatum nostrum praedictum sibi falsò Opprimentes & Subjugantes, Fidelitatem & Ligeantiam suas Nobis observando, omnia Bona & Haereditamenta sua perdidit, & non habeat unde seipsum Relevare valeat,
De Gratia nostra speciali & in ipsius Francisci Relevamen in hac parte Concessimus eidem Francisco Centum Marcas, percipiendas annuatim, a Festo Paschae ultimò praeterito, quamdiu Nobis placuerit, de Custumis & Subsidiis, de quibuscumque Lanis, Pellibus lanutis, & aliis Mercandisis provenientibus & crescentibus, in Portu nostro Londoniae, per Manus Collectorum & Custumariorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum, ibidem pro tempore existentium, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c.
Aug. 5. John earl of Worcester, Robert Flemmyng dean of Lincoln, and sir Philip Wentworth are appointed ambassadors to pope Calixtus III. Westm.
O. xi. 403. H. v. p. ii. 77.
De Obedientia Regis Papae exhibenda.
An. 35. H. 6. Ibid. m. 7.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Johanni Comiti Wygorniae, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Magistro Roberto Flemmyng Capellano nostro ac Decano Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Lincolniae, & Philippo Wentworth Militi Famuliari nostro, Salutem.
Sciatis quòd, quamprimùm de Electione & Creatione Sanctissimi in Christo Patris & Domini Kalixti, Divinâ Providentiâ, Papae Tertii audivimus, Devotionem nostram, quam semper in Sacrosanctam Romanam Ecclesiam gerimus, pio mentis Affectu ardenter exolvimus;
Itaque (in ejusdem interioris nostrae Devotionis suae Sanctitati expressiorem declarationem) vos Oratores nostros & Nuncios speciales, & quemlibet vestrûm, ad Praestandum Obedientiam dignam, atque debitam Devotionem, Sanctissimo in Christo Patri, Kalixto Papae Tertio, vero & indubitato Christi Vicario, Exhibendam Constituimus, vobisque & cuilibet vestrûm ad id Prosequendum committimus Vices nostras per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 6. Confirmation by James K. of Scotland of the truce with England dated June 11. Stirling.
O. xi. 403. H. v. p. ii. 77.
Confirmatio Treugae, per Regem Scotorum.
An. 35. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd INSPEXIMUS quaedam Appunctuamenta,
Per Ambassiatores & Commissarios nostros, pro Nobis, Regno, Dominiis, ac Vassallis, & Subditis nostris quibuscumque, ex una Parte, & Serenissimum Principem Henricum Regem Angliae, Consanguineum nostrum carissimum, pro Se, Regno, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis, per Ambaxatores & Commissarios suos, ex Parte altera, Facta de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis Initis, Concordatis, & Conclusis,
Quorum quidem Appunctuamentorum atque Treugarum Tenor sequitur in haec verba,
Haec Indentura,
Facta inter Nos,
Johannem Priorem Ecclesiae Beatae Mariae de Coventre, Magistrum Laurentium Both Custodem Privati Sigilli Serenissimi Domini nostri Regis Archidiaconumque Richemundiae, Magistrum Johannem Arundell Capellanum Regium, ac Philippum Wentworth Militem, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae Commissarios ex una,
Et, Claros, Nobiles, & Circumspectos Viros, Andream Abbatem Monasterii de Melros, Patricium Dominum le Grahame, Thomam Vaus Decanum Glasguensem Secretarium Regium, & Georgeum de Faulau Mercatorem, Illustrissimi Principis Jacobi, eadem gratiâ, Scotorum Regis similiter Commissarios & Ambassiatores, ad infrascripta sufficienter & legitimè Deputatos Partibus ex altera,
Testatur quòd Nos, Johannes, Laurentius, Johannes, & Philippus, &c. prout supra in Literis Treugarum Datis apud Coventre undecimo Die Mensis Junii; tunc sic.
Nos autem, Appunctuamenta Treugarum praedictarum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata, Grata, Firma habentes & Stabilia, ea Laudamus, Approbamus, & Tenore Praesentium Confirmamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta prae- dicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Parte nostra, inviolabiliter Observabimus, & per Subditos nostros Observari faciemus.
In cujus rei Testimonium Praesentibus Magnum Sigillum nostrum apponi praecepimus,
Testibus,
Reverendis in Christo Patribus,
Jacobo Glasguen.
Thomae Dunkelden.
Johanne Moravien
.
Et Georgeo Brechinen. Cancellario nostro,
Ecclesiarum Episcopis:
Johanne Comite Atholiae Fratre nostro:
Dilectis Consanguineis nostris,
Georgeo Comite Angusiae,
Alexandro Comite de Huntle,
Willielmo Comite de Grow
, Regni nostri Constabulario:
Willielmo Domino Marescallo nostro:
Thomâ Dom. Erskin,
Johanne Dom. Lorn.
Jacobo de Levynston
, Magno Camerario nostro:
Magistris,
Thomâ Vaus Secretario nostro,
Et Nicholao de O    burn Clerico nostrorum Rotulorum Magistro,
Apud Striveling, Sexto Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo septimo, & Regni nostri vicesimo primo.
Sub Magno Sigillo Regis Scotiae de cera alba, pendente a cauda Pergamenae.
Aug. 23. Calixtus [III.] desires the K. to give his assent to the promotion of Lawrence Both, dean of London, to the bpric. of Durham. Rome.
O. xi. 404. H. v. p. ii. 77.
Papa ad Regem, super Episcopo Dunolmensi eligendo.
An. 35. H. 6. Ex Autogr.
Calistus Episcopus
, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Jam pridem, cùm Ecclesiam Dunelmensem, per Obitum, bonae memoriae, Roberti olim illius Episcopi, Pastore carere intelligeremus, audientibus eam in Confinibus tui Regni & Regno Scotiae Convicinam esse, cogitavimus tuo Statui (cui Nos semper praecipuâ quadam & Paternâ Caritate affecti fuimus) plurimùm expedire Pastorem eidem Ecclesiae praefici Honestate & Prudentiâ praeditum, Viribus praestantem, Gratum omnibus, ut suâ Auctoritate & Praesidio tuae Celsitudinis dictam Ecclesiam feliciter Gubernare posset.
Nobis autem hoc agitantibus, meminimus tuam Serenitatem, superioribus diebus, per suas Litteras efficaces, commendâsse dilectum Filium Laurentium Both, Licentiatum in Legibus, Decanum Londoniensem, ut, cùm Casus Vacationis alicujus Cathedralis Ecclesiae in tuo Regno accideret, quae sibi grata foret, ipsum illi praeficeremus in Pastorem,
In cujus etiam singularem & praecipuam Commendationem novissimè accipimus Litteras, carissimae in Christo Filiae nostrae, Margaretae Reginae Angliae Illustris Consortis tuae, & aliorum plurimorum Dominorum ac Nobilium tui Regni, quibus facile judicare potuimus quàm Utilis, Accommoda, & Laudabilis foret Provisio de Persona ipsius Laurentii ad eandem Dunelmensem Ecclesiam.
Et, licet postmodùm tuae Litterae supervenerint, dilectum Filium, Johannem Arundell, Physicum tuum, Commendates, ut ipsum eidem Dunelmensi Ecclesiae praeficeremus in Pastorem, Nos, Rei Gravitatem pensantes & maturè providere intendentes, habita inter Nos & Venerabiles Fratres nostros Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales diligenti Discussione & Examinatione Personarum, cùm Nobis peranteà Merita & Virtutes ipsius Laurentii notissima forent, ob suas Conditiones, & Doctrinae, Sanguinis, & Prosapiae, ac etiam quia Oriundus prope Dioecesim dictae Dunelmensis Ecclesiae Mores Patriae & Hominum intelligens, illi Utilis & Fructuosus plurimùm esse poterit, tandem, de eorumdem Fratrum Consilio, de Persona ipsius Laurentii eidem Dunelmensi Ecclesiae Motu proprio duximus Providendum, Praeficiendo ipsum illi in Episcopum & Pastorem, Curam, Regimen, & Administrationem ipsius Ecclesiae sibi in Spiritualibus & Temporalibus plenariè committendo,
Ad quod faciendum potissimè inducti fuimus, existimantes id gratum meritò & acceptum tuae Sublimitati fore, talem Virum, tui Statûs & Honoris praecipuum Zelatorem, promovere,
In qua quidem Promotione, quoniam constantes persistere, nec ab ea ullo modo variare intendamus, Sublimi- tatem tuam Paternâ Caritate precaremur & hortamur in Domino ut nostrae Voluntati tuam conformes, & a tuis prioribus Litteris non discedas, memoratoque Laurentio tuis Regiis Favoribus assistere velis, ut ipse sublatis quibuscunque Obstaculis, ad Possessionem Jurium & Bonorum suae Ecclesiae liberè admittatur:
Praefato verò Johanni Phisico tuo, contemplatione tuae Celsitudinis, & ob eximiam Virtutem suam, cùm Casus Vacationis se obtulerit, quantum cum Deo poterimus, providere curabimus;
In hoc siquidem Desiderio, prout in tua Regia & Filiali Devotione confidimus, expectamus ut ipso effectu Nobis satisfacias, & ipsum Laurentium in omnibus Commendatum suscipias, in quo rem te dignam & Nobis gratam plurimùm efficies, quae eo erit Gratior quia in Honorem tuae Sublimitatis redundabit.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo septimo, Decimo Kal. Septembris, Pontificatûs nostri Anno tertio.
A. de Veneriis.
Sub Filis Canabinis.
Aug. 14. Licence to John duke of Norfolk to go as a pilgrim to Ireland, Rome, Jerusalem, and elsewhere. Westm.
O. xi. 405. H. v. p. ii. 78.
De Licentia, pro Duce Norfolkiae.
An. 35. H. 6. Franc. 35. H. 6. m. 9.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Supplicavit Nobis, carissimus Consanguineus noster, Johannes Dux Norffolciae,
Qui Tempore Infirmitatis, quâ nuper Altissimo complacuit Nos visitare, ad diversa Loca Sanctorum, tàm in Hibernia, Scotia, Brittannia, Picardia, & Colonia, quàm ad Sacrosanctum Sanguinem de Wyndesnake, necnon ad Romam & Jerusalem, pro Relevamine & Sanitate Personae nostrae, mediante Gratiâ Salvatoris, consequendis, gratanter peregrè vovit proficisci,
Ut sibi Licentiam nostram Regiam, extra hoc Regnum nostrum, ad Partes Transmarinas, ad Vota sua praedicta devotè perimplendum, transire gratiosè concedere dignaremur,
Nos (Piam Intentionem praedicti Consanguinei nostri adimpleri affectantes) Licentiam nostram praedictam eidem Consanguineo nostro, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Et ideò vobis Mandamus quòd praefatum Consanguineum nostrum ad Partes praedictas liberè, & absque impedimento, molestatione, seu perturbatione quacunque transire permittatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Augusti.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Sept. 25. The K. informs pope Calixtus [III.] that he has given his assent to the election of James Sevenoke as abbot of S. Augustin's, Canterbury. Westm.
O. xi. 405. H. v. p. ii. 78.
De Regio Assensu.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 1. m. 11.
Sanctissimo in Christo Patri & Domino, Domino Calisto, Divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Summo Pontifici Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, devota Pedum oscula beatorum.
Noverit Paternitas vestra Sanctissima quòd Nos Electioni,
Nuper factae in Ecclesiâ Conventuali Monasterii Sancti Augustini juxta Cantuariam, Sanctae Romanae Ecclesiae immediatè subjectâ, de, dilecto Nobis in Christo, Fratre Jacobo Sevenoke, dicti Monasterii Commonacho, in Abbatem Loci illius,
Petitâ prius a Nobis Licentiâ Eligendi, &, prout moris est, optentâ,
Regium Assensum adhibuimus & Favorem:
Et hoc vestrae Sanctitati innotescimus per Praesentes, ut quod vestrum est in hac parte, exequi dignemini cum Favore.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Septembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
Oct. 18. Restitution of the temporalities to Laurence Bothe, elected bp. of Durham, on the death of Robert the last bp. Westm.
O. xi. 406. H. v. p. ii. 78.
De Restitutione Temporalium.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesia Dunelmensi, per Mortem Venerabilis Patris Roberti nuper Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Persona, praedilecti Clerici nostri, Magistri Laurentii Bothe, providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Eborum.
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Northumbr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Dec. 27. Licence to Richard earl of Warwick, who has engaged to serve at sea for the defence of the realm for three years, to treat with the enemy. Westm.
O. xi. 406. H. v. p. ii. 78.
Pro Comite Warrewici, de Potestate Appatizandi.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 2. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, vicesimo sexto die Novembris, ultimò praeterito, de avisamento & assensu Concilii nostri, Retinuerimus, carissimum Consanguineum nostrum, Richardum Comitem Warrewici, sub certis modo & forma, ad Proficiscendum in Servitio nostro supra Mare, super salva Custodia ejusdem, ac Defensione Inimicorum nostrorum, ibidem, pro Termino Trium Annorum, prout in INDENTURIS, indè inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum CONFECTIS, plenè liquet,
Ac Nos (de Fidelitate, Probitate, & provida Circumspectione ipsius Consanguinei nostri quamplurimùm confidentes) eidem Consanguineo nostro plenam & sufficientem Committimus & Damus Potestatem, & Auctoritatem generalem & specialem, ad quaecumque Loca & Patrias Inimicorum nostrorum, ubi pro Posse ipsius Consanguinei nostri meliùs fieri poterit, Appatizandi, & in eisdem Appatizamentum facere absque impetitione nostri seu alterius cujuscumque,
Dùm tamen non sit Praejudiciale Capitaneo Calesiae, vel ejus Locumtenenti ibidem, in aliquo quod ad Auctoritatem suam pertinet,
Volumus etiam & Concedimus quòd, si contingat praefatum Consanguineum nostrum vel aliquem de Retinentia sua aliquem Locum vel Fortalitium de Inimicis nostris adquirere, postmodumque Locus ille sive Fortalitium de eo Recuperatum fuerit & Evictum, quòd idem Consanguineus noster ac aliquis de Retinentia sua pro Perditione Loci sive Fortalitii illius nullo modo impetatur seu inquietetur, set indè Quietus sit & Exoneratus,
Necnon ad omnia & singula, quae eidem Consanguineo nostro in hac parte ex causa praedicta necessaria videbuntur & oportuna, juxta vim, formam, & effectum Indenturarum praedictarum, Faciendi, Excercendi, & Exequendi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Dec. 31. Prorogation by James K. of Scotland of the truce with England for four years. Stirling.
O. xi. 407. H. v. p. ii. 78.
Prorogatio Treugarum Scotiae.
An. 36. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm inter Commissarios nostros,
Pro Nobis, & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscunque ex una Parte,
Et Commissarios & Ambassiatores Excellentissimi Principis Henrici Regis Angliae Consanguinei nostri carissimi, pro ipso Rege Angliae, ejusque Successoribus, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis ex altera Parte,
Novae, bonae & inviolabiles, firmae & stabiles, Treugae, Guerrarumque Abstinentiae Generales, tàm per Terram quàm per Mare, & omnes Aquas dulces, apud Coventre, Undecimo Die Mensis Junii ultimò praeterito, Factae, Captae, Initae, Concordatae fuerant, & Conclusae,
Incepturae per Terram ab Ortu Solis Sexti Diei Mensis Julii ultimò jam praeteriti, & duraturae usque ad Occasum Solis Sexti Diei Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Nono,
Et per Mare incepturae ab Ortu Solis Vicesimi octavi Diei Julii similiter ultimò jam elapsi, & duraturae usque ad Occasum Solis Vicesimi octavi Diei Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo nono,
Et exindè similiter duraturae, tàm per Terram, quàm per Mare, quamdiu placeret Nobis ex parte nostrâ, & praefato Excellentissimo Principi Regi Angliae Consanguineo nostro pro sua Parte,
Sic tamen quòd, si extunc, post dictum Occasum Solis Sexti Diei, aliquo Casu aliquando imposterùm, Nos, aut Haeredes, seu Successores nostri nollemus dictas Treugas diutiùs Tenere aut ultetiùs Observare, sed vellemus pro Parte nostra ab eisdem Recedere, hoc benè liceret (dictis Treugis non obstantibus) dùm tamen dictum Excellentissimum Principem Regem Angliae Consanguineum nostrum carissimum, per Literas nostras Patentes, Magno Sigillo nostro sigillandas, & eidem Regi Angliae, ubicunque infra ipsum Regnum Angliae foret, Liberandas, faceremus de hujusmodi nostra Voluntate Recedendi a dictis Treugis certiorem:
Simili modo dictus Excellentissimus Princeps Rex Angliae, Haeredes, vel Successores sui, si ab hujusmodi Treugis, etiam extunc, post dictum Occasum Solis Sexti Diei pro sua Parte Recedere vellet, Nos, per Litteras suas Patentes, suo Magno Sigillo sigillandas, Nobisque, ubicunque infra Regnum Scotiae essemus, realiter liberandas, etiam de Voluntate sua Recedendi ab eisdem Treugis redderet Certiorem:
Hoc tamen observato quòd, in omni casu Discessionis hujusmodi a praedictis Treugis, sive per Nos, sive per dictum Regem Angliae Consanguineum nostrum, ut praedicitur, faciendae, tàm Nos, quàm dictus Excellentissimus Princeps Rex Angliae maneremus sic & staremus, vigore quarumdem INDENTURARUM indè inter Nos & eundem Regem Angliae confectarum firmiter astricti, ad easdem Treugas, per Sex Menses integros Kalendares, post Diem Liberationis & Traditionis Literarum Patentium praedictarum proximò sequentes & plenariè completos, juxta omnem vim, formam, & effectum earumdem, effectualiter observandum, easdemque faceremus, & quilibet eorum per Se & Suos faceret per eosdem Sex Menses Kalendares efficaciter observari, prout tàm per INDENTURAS, inter praefatos Commissarios & Ambassiatores hinc indè factas & sigillatas, quàm per Litteras nostras, ac Litteras dicti Excellentissimi Principis Regis Angliae Consanguinei nostri carissimi, de Confirmatione Treugarum praedictarum Patentes, similiter factas, pleniùs poterit apparere,
Nos igitur, Pacem & Tranquillitatem Subditorum nostrorum semper studiosè affectantes, volentesque Caritatis Vinculum cum universis, qui Christiana Professione censentur, inviolabiliter observare,
Attendentes memoratum Excellentissimum Principem Regem Angliae Consanguineum nostrum carissimum pro Se, suis Subditis, Ligiis, Consanguineis, Confoederatis, & Amicis id idem velle prosequi & amplecti, prout ex Litteris suis, sub suo Privato Sigillo Nobis de super transmissis, pleniùs intelleximus,
Corde etiam gerentes Sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri Domini Calisti Papae moderni Monita & Exhortationes percelebres, Nobis, ob Defensionem Catholicae Fidei Orthodoxae contra Infideles Christi Inimicos Thucros, ad Pacem cum universis Christi Fidelibus suadentes, salubriter ammonentis, quibus Exortationibus obtemperare non defugimus,
Hiis utique de Causis, ac utrorumque Regnorum communi Utilitate ac Republicâ diligenter pensatis, hujusmodi Abstinentiae, ac Paci, & Tranquillitati inclinati, praedictas Treugas, jam ut praemittitur inceptas, habitas, & conclusas, per Spatium Quatuor Annorum, proximò post Occasum Solis dicti Sexti Diei Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo nono, tàm per Terram, quàm per Mare, & omnes Aquas dulces, pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscunque supradictis, Prorogavimus, & Tenore Praesentium Prorogamus firmiter stabilityérque duraturas, & inviolabiliter observaturos in omnibus Articulis earumdem eisdem modo & formâ, prout inter Commissarios nostros & Commissarios praedicti carissimi Consanguinei nostri Regis Angliae supradictos praedictae Treugae, Captae, Initae, & Conclusae fuerunt, & adhuc Habitae & Observatae existunt.
In cujus rei Testimonium praesentibus Magnum Sigillum nostrum apponi praecepimus apud Striveling, ultimo Die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo septimo, & Regni nostri Vicesimo primo.
Sub Magno Sigillo Scotiae.