Rymer's Foedera with Syllabus
1458

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

408-419

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1458', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 408-419. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115383 Date accessed: 26 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1458

Syllabus EntryFoedera Text
1458. Jan. 22. Licence to Richard earl of Warwick to bring 24 foreigners with him to England. Westm.
O. xi. 408. H. v. p. ii. 79.
Pro Comite Warrewici.
An. 36. H. 6. Franc. 36. H. 6. m. 22.
Rex, carissimo Consanguineo suo Ricardo Comiti Warrewici, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Fidelitate vestrâ pleniùs confidentes) vobis Licentiam, ac plenam Potestatem & Auctoritatem Damus, Concedimus, & Committimus ad Assecurandum & Nomine nostro Securitatem dandum, Viginti & quatuor Personis Extraneis (cujuscunque Statûs, Gradûs, Nationis, seu Conditionis fuerint) ad & in Regnum nostrum Angliae, in Comitiva vestra, ex certis Causis, Veniendi, ibidem in & sub Comitiva, Tutela, & Gubernatione vestris, per Sex Menses, post Adventum vestrum in Regnum nostrum praedictum, Morandi, Perhendinandi, & Expectandi, absque Impetitione, Molestatione, Arestatione, seu Gravamine quocunque:
Et insuper Personas illas, & earum quamlibet, in Comitiva, Tutela, & Gubernatione vestris, in eodem Regno nostro, durante tempore praedicto Morantes, Perhendinantes, & Expectantes, in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam nostros speciales, pro Causis praedictis, ponimus & suscipimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Januarii.
Per ipsum Regem ore tenus.
Feb. 8. Licence to John Denyngton, abbot of Tavistock, to use pontificals while saying mass. Westm.
O. xi. 408. H. v. p. ii. 79.
Pro Abbate de Tavystoke, de Licentia utendi Pontificalibus.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 2. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Johanni Denyngton, Abbati Domûs & Ecclesiae beatae Mariae Sanctique Rumoni de Tavystoke, quòd ipse penes Dominum Summum Pontificem modernum Papam prosequi possit & habere Licentiam utendi Mitrâ, Almucio, Sandaliis, & aliis Insigniis Pontificalibus, & Benedicendi, in Missarum Solempniis & Gratiis dicendis, eisdem Auctoritate & Modis quibus aliquis Episcopus utitur,
Quodque idem Abbas quascumque alias Provisiones, Materiam illam concernentes, penes Pontificem praedictum similiter prosequi possit, ac eis gaudendi Sibi & Successoribus suis imperpetuùm:
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Abbati quòd ipse Literas & Bullas Apostolicas de Provisionibus praedictis accipere, & omnia & singula in eisdem contenta exequi & excercere, legere & legi facere, ac eis & earum qualibet liberè & integrè, quietè, pacificè, & impunè, juxta vim, formam, & effectum earumdem Literarum & Bullarum & cujuslibet earum, uti & gaudere valeat;
Nolentes quòd idem Abbas, aut ejus Procuratores, Fautores, Consules, Auxiliatores, & eidem Adhaerentes in hac parte, aut quicumque alii Solicitatores, Lectores, aut Publicatores Literarum & Bullarum praedictarum, vel alicujus earumdem, per Nos vel Haeredes nostros impetantur, inquietentur, perturbentur, molestentur in aliquo, seu graventur, nec eorum aliquis impetatur, inquietetur, perturbetur, molestetur in aliquo, seu gravetur; Statutis de Provisoribus, & quibuscumque aliis Statutis, Ordinationibus, Provisionibus, sive Actibus, in contrarium factis, aut aliis Rebus, Causis, & Materiis quibuscumque, quae pro Nobis in hac parte Dici, Allegari, aut Proponi poterunt, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio Die Februarii.
March 23. Licence to Michael abp. of Dublin to absent himself from Ireland for three years. Westm.
O. xi. 409. H. v. p. ii. 79.
De Licentia Absentandi.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 2. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos (fiduciam in Venerabilem in Christo Patrem Michaelem Dubliniensem Archiepiscopum habentes specialem) ut, pro diversis notabilibus Causis & Materiis, Prosperitatem nostram ac Terrae nostrae Hiberniae concernentibus, liberiùs in Angliam ab Hibernia, & e converso, quotiens sibi circa Praemissa ad reddendum Nos certiores magis videbitur oportunum, venire & redire poterit, Concessimus & Licentiam dedimus eidem Archiepiscopo quòd ipse, a Data Praesentium usque ad finem Termini Trium Annorum proximò sequentium, Se a Terra nostra Hiberniae Absentare possit, & in Anglia, vel in Terris sive Dominiis sub obedientia nostra, ubi melius sibi placuerit, morari valeat, & quòd ipse medio tempore omnimoda Procuratores, Sinodales, Decimas, Firmas, Oblationes, Obventiones, Redditus, Commoditates, Emolumenta, & alia Proficua quaecumque, de suo Archiepiscopatu infra Terram Hiberniae, & de omnibus aliis Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, & Possessionibus suis quibuscumque, infra eandem Terram, tàm de Spiritualibus, quàm Temporalibus, provenientibus, per Ipsum, Servientes, Deputatos, & Attornatos suos Habere, Colligere, Percipere, & eis Gaudere, & in Angliam, vel in Terras sive Dominia sub obedientia nostra, ubi meliùs sibi placuerit, Ducere valeat absque impetitione vel impedimento, perturbatione seu gravamine Nostri, Haeredum, Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque in futurum; aliquibus Statutis, Actibus, Provisionibus, aut Ordinationibus, contra absentes extra eandem Terram (Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, & alias Possessiones quaecumque infra dictam Terram habentes & super eisdem minimè residentes) nou obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
April 28. Proclamation to be made by the several sheriffs enjoining the assumption of knighthood by all persons having 40 librates of land or rents per annum. Westm.
O. xi. 409. H. v. p. ii. 79.
De Ordine Militari suscipiendo.
An. 36. H. 6. Claus. 36. H. 6. m. 28. d.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter Injungentes, quòd per totam Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi expedire videris, publicè proclamari facias,
Quòd omnes illi, qui Quadraginta Libratas Terrae vel Redditûs per Annum in Manibus suis, vel ad eorum Usum in Manibus Feoffatorum habent, & eas per Tres Annos habuerunt, & Milites non sunt, penes Praesentiam nostram Ordinem Militarem suscepturi, citra Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum ad ultimum, sub Periculo incumbenti, accedant,
Exceptis illis Personis, quae, pro hujusmodi Causis, Fines fecerint, coram Baronibus de Scaccario nostro, citra Festum Pentecostes ultimò jam elapsum,
Et de Nominibus eorum, qui Quadraginta Libratas Terrae vel Redditûs in Balliva tua, sicut praedictum est, habent, diligenter inquiras, & de Nominibus illis (exceptis praeexceptis) Nobis, in Cancellaria nostra, ante dictum Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, constare facias; Et hoc nullatenus omittas; Remittens Nobis hoc Breve.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, sub eadem Data
.
May 9. Grant of 100l. from the revenues of Guisnes, Marque, Oye, and Balingham, to Gaillard Durford, lord of Duras, Westm.
O. xi. 410. H. v. p. ii. 80.
Pro Domino de Duras.
An. 36. H. 6. Franc. 36. H. 6. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, ex humili Supplicatione, Dilecti & fidelis Subditi nostri, Galliardi Durford Militis, Domini de Duras & de Blankeford, in Ducatu nostro Aquitaniae oriundi, accepimus quòd,
Licet Nos, Vicesimo primo Die Aprilis, Anno Regni nostri Tricesimo secundo, per Literas nostras Patentes, de avisamento Concilii nostri, Concesserimus praefato Galliardo Centum Libras annuatim, quamdiu nobis placeret, percipiendas ad Receptam Scaccarii nostri, per Manus Thesaurarii & Camerariorum nostrorum pro Tempore existentium, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Idem tamen Galliardus Solutionem aliquam, virtute Literarum praedictarum (praeter Viginti Libras in Pecunia, & Tallias ad Summam Quatuor Viginti Librarum, quae sibi invalidae, quoad Solutionem aliquam indè habendam, existunt) minimè recepit; undè in magnâ Necessitate ad praesens existit, & Statum suum manutenere & Creditoribus suis satisfacere non potest, absque Gratia nostra sibi in hac parte exhibita.
Nos, Praemissa considerantes, de Gratia nostra speciali, & de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus praefato Galliardo Centum Libras, percipiendas de Primis Exitibus & Proficuis de omnimodis Terris, Tenementis, Piscariis, Pascuis, & Pasturis, infra Comitatum nostrum de Guysnes, & Dominia nostra de Marque, Oye, & Balingham, provenientibus, per Manus Firmariorum, Occupatorum, Ballivorum, vel Receptorum eorumdem pro tempore existentium,
Habendas in Partem Solutionis & Contentationis dictarum Trescentarum Librarum; eo quòd expressa Mentio de Nominibus Comitatûs & Dominiorum praedictorum in Praesentibus directè facta non existit, aut aliquâ Variatione, seu Omissione, in praesentibus factâ, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono Die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium & de Data praedicta &c.
May 14. Commission to Richard earl of Warwick, captain of Calais, Richard bp. of Salisbury, Henry Viscount Bourghchier, Robert Botell, prior of S. John of Jerusalem, and 18 others, to redress infractions of the truce with Burgundy. Westm.
O. xi. 410. H. v. p. ii. 80.
De Attemptatis contra Treugas cum Ducissa Burgundiae, Reformandis.
An. 36. H. 6. Ibid. m. 12.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm contra Vim, Formam, & Effectum Treugarum, nuper inter Nos & carissimam Consanguineam nostram Ducissam Burgundiae, Potestate & Auctoritate sufficienter sibi a carissimo Consanguineo nostro Duce Burgundiae Marito suo in hac parte attributis, initarum & conclusarum, & adhuc pendentium, nonnulla Attemptata (utpotè Homicidia, Imprisonamenta Hominuum, Captiones, Depraedationes, & Spoliationes Navium, Bonorum, & Mercandisarum, ac alia Dampna, Injuriae, & Gravamina) facta sint & perpetrata,
Nos,
Attemptata praedicta, quantum in nobis est, ultrò citroque debitâ cum celeritate Reformari cupientes,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Comitis Warrewici, Capitanei Villae & Castri nostrorum Calesii, ac Venerabilis Patris Ri- cardi Episcopi Sarum, necnon dilecti Consanguinei nostri Henrici Vicecomitis de Bourghchier, Dilectorumque & Fidelium nostrorum, Roberti Botell Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Henrici le Scrop de Bolton Militis, Magistri Vincentii Clement Collectoris Sanctissimi Patris & Domini nostri Papae in Anglia, Willielmi Bourghchier Militis, Thomae Nevill Militis, Johannis Nevill Militis, Humfridi Bourghchier Armigeri, & Johannis Wenlok Militis, ac, dilectorum nobis, Magistri Johannis Stratton, Magistri Roberti Hall, Magissri Thomae Chipenham, Thomae Vaghan Armigeri pro Corpore nostro, Johannis Thirsk Majoris Stapulae Villae nostrae Calesiae, Magistri Lodowici Galet, Willielmi Pirton Armigeri, Johannis Williamson de Louthe, Ricardi Whithille, Johannis Wodehouse, & Willielmi Obery, pleniùs confidentes,
Ipsos Viginti & unum, Viginti, Decem & novem, Decem & octo, Decem & septem, Sexdecim, Quindecim, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, & Sex eorum (quorum aliquem, praedictorum Comitis, Episcopi, Vicecomitis, & Prioris unum esse volumus) nostros legitimos, veros, & indubitatos, deputavimus & constituimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales:
Dantes & concedentes eis Viginti & unum, Viginti, Decem & novem, Decem & octo, Decem & septem, Sexdecim, Quindecim, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, & Sex eorum (quorum aliquem praedictorum Comitis, Episcopi, Vicecomitis, & Prioris unum esse volumus) Potestatem & Mandatum tàm generale quàm speciale Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praefati Ducis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem in hac parte habentibus, in Villa nostra Calesii Conveniendi,
Ac de & super quibuscunque Attemptatis praedictis hinc indè, contra vim, formam, & effectum dictarum Treugarum factis, necnon de & super Mediis congruis tàm de Reparatione Attemptatorum hujusmodi, quàm pro Securitate, Stabilimento, & Observantia earundem Treugarum in futurum, Communicandi & Tractandi,
Ac de & super eisdem Procedendi, Appunctuandi, Paciscendi, Concludendi, Componendi, sive Transigendi, Decidendi, Sententiandi, & finaliter Determinandi, etiam summariè, simpliciter, & de plano, absque strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis (si eis expedire videbitur) non servatis, aut aliàs de Consensu Partium recissis aut abreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon Dietas vel Dies, si necesse fuerit, pro mutuâ Reparatione & Reformatione Attemptatorum praedictorum, Statuendi, Praefigendi, Appunctuandi, Concludendi, Continuandi, & Prorogandi,
Necnon ad Consentiendum Confirmationi Treugarum, jam initarum & adhuc pendentium inter Nos & eundem Ducem, per Nos sub Magno Sigillo nostro fiendae,
Et, si necesse fuerit, novas sive alias Treugas, tàm inter Nos, Regna, Dominia, Jurisdictiones, Loca, & Territoria nostra, & praefatum Ducem, Dominia, Terras, Jurisdictiones, Loca, & Territoria sua, quàm inter Nos & Consanguineum nostrum Karolum Comitem de Charloys Filium ejusdem Ducis, Terras, Dominia, Jurisdictiones, Loca, & Territoria, quae idem Comes nunc habet & possidet, aut in futurum habebit & possidebit, sive inter Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios praedictorum Ducis & Comitis, seu eorum alterius, sufficientem Potestatem ab eis in hac parte divisim habentes, Capiendi, Concordandi, & Concludendi, tàm in genere, quàm specie, tamdiu & tanto Tempore duraturas, omnibus melioribus modis, viis, & formâ, quibus ipsis Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis meliùs videbitur expedire,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Expediendi;
Promittentes in Verbo Regio Nos Gratum, Ratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores & Commissarios nostros, Viginti & unum, Viginti, Decem & novem, Decem & octo, Decem & septem, Sexdecim, Quindecim, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, & Sex eorum (quorum aliquem praedictorum, Comitis, Episcopi, Vicecomitis, & Prioris unum esse volumus) Actum, Gestum, Conclusum, & Determinatum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 14. Safe conduct for John of Burgundy, count d'Estampes, and 16 other commissioners of the duke of Burgundy. Westm.
O. xi. 412. H. v. p. ii. 80.
De Salvo Conductu pro Commissariis Burgundiae.
An. 36. H. 6. Franc. 36. H. 6. m. 9.
Rex omnibus & singulis nostris Constabulariis, Locatenentibus, Marescallis, Admirallis, Vice-Admirallis, Custodibus & Capitaneis Villarum, Castrorum, & Fortalitiorum, Pontium, Portuum, Passagiorum, Jurisdictionum, & Districtuum, Capitaneis etiam Gentium Armorum & Sagittariorum, ac omnibus nostris Justiciariis, Officiariis, & Subditis, & aliis de Servitio nostro, Amicisque nostris, Benevolis, & Confoederatis, Salutem & Dilectionem,
Cùm per aliquos, pro Parte nostra ad hoc Commissos & Deputatos, teneri & celebrari debeat certa DIETA CONVENTIONIS, cum Commissariis pro parte carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae deputandis, in Villa nostra Calesii, aut alibi in Territoriis circumvicinis, super Materiis Bonum publicum & Utilitatem Patriarum, Dominiorum, & Subditorum tàm unius Partis quàm alterius concernentibus,
Dictusque Consanguineus noster intendit ad haec deputare & mittere Personas subsequentes ut accepimus; videlicet,
Consanguineum nostrum Johannem de Burgundiae Comitem d'Estampes:
Reverendos in Christo Patres,
Toulensem & Abianensem Episcopos:
Antonium Bastardum de Burgundia,
Theobaldum de Novo Castro, Dominum de Blaumont
, Marescallum Burgundiae,
Johannem Dominum de Crequy,
Johannem Dominum Dauxi,
Judocum de Halewyn
, Supremum Ballivum Flandriae,
Baldewinum Doigines, Gubernatorem Insularum,
Guillielmum Dominum de Contay, & Petrum Dominum de Goux,
Milites:
Magistros,
Johannem Lorfeure Praesidentem de Luxemburgo.
Anthonium Haveron Praepositum Ecclesiae Collegiatae in Villa Montium in Hanonia,
Et Ricardum Pinchon,
Consiliarios:
Magistros,
Petrum Milet,
Theodericum de Vitry
,
Et Simonem de le Kereste,
Secretarios praedicti Ducis,
Nos, ob causam praedictam, Personis superiùs nominatis & eorum cuilibet Dedimus & Concessimus, Damusque & Concedimus, per Praesentes, pro ipsis & aliis suis Gentibus, Familiaribus, & Servitoribus, de eorum Comitiva, usque ad Numerum Trescentarum Personarum, & totidem Equorum, aut aliarum Equitaturarum, vel infra illum Numerum, bonum, securum, & validum Salvum Conductum, duraturum a Die Datae Praesentium usque ad Primum Diem Mensis Octobris proximò futurum, pro veniendo de quibuscunque Locis eidem Consanguineo nostro Duci Burgundiae pertinentibus ad & in dictam Villam nostram Calesii, vel alia Loca ibidem circumvicina, in quibus dicta DIETA CONVENTIONIS assignabitur & teneri debebit, in illis Essendo, Residendo, & Morando, ac etiam pro Revertendo, & iterum Veniendo, Eundo, Transeundo, & Redeundo (durante tempore ejusdem CONVENTIONIS & praesentis Salvi Conductûs) adinvicem vel separatim, totiens quotiens eis placebit, Armatis vel non Armatis, pedestrè vel equestrè, aut aliàs per Aquam vel per Terram, in Itinere vel extra Itinera, unà cum suis Equis, aut aliis Equitaturis, Hernesiis, Sarcinis, Malis, Bougiis, Fardellis, Navibus per Aquam, Vectigalibus per Terram, Nautis, Marinariis, Aurigis, & aliis Vestibus, Jocalibus, Auro, Argento monetatis & non monetatis, Vassellamentis de Auro & de Argento, Libris, Literis, & aliis eorum Bonis quibuscunque,
Damus praeterea in Mandatis, per expressum etiam Injungentes, Vobis nostris Constabulariis, Locumtenentibus, Marescallis, Admirallis, Vice-Admirallis, Custodibus, & Capitaneis Villarum, Castrorum, & Fortalitiorum, Pontium, Passagiorum, Capitaneis etiam Gentium Armorum & Sagittariorum, ac omnibus nostris Justiciariis, Officiariis, & Subditis, & aliis de Servitio nostro, Rogamus & Requirimus vos Amicos nostros, Benevolos, & Confoederatos, quatenus superiùs nominatos, & alios de sua Comitiva, Gentes, Familiares, & Servitores eorum, usque ad praedictum Numerum Trescentarum Personarum, & totidem Equorum, aut aliarum Equitaturarum, vel infra, & eorum quemlibet facere uti & gaudere, durante dicto Tempore de nostro praesenti Salvo Conductu, per- mittentes eos cum quibuscunque eorum Bonis superiùs declaratis Venire, Intrare, Morari, Transire, iterum Retransire & Reverti, pariter aut seperatim, per Parcellas, & totiens quotiens necessarium & expediens eis erit, in & per omnia Loca, Villas, Territoria, & Passagia eis expedientia, eundo ad praedictam DIETAM & redeundo ab eadem, Armatos vel non Armatos, pedestrè vel equestrè, Diebus aut Noctibus per Itinera vel extra Itinera, & prout superiùs dictum est, Ministrando eis Duces & Conductores, & etiam Victualia rationabilibus suis Expensis, si egeant & indè fueritis requisiti,
Et tantum faciatis in hiis vos nostri Officiarii & Subditi quod de prompta obedientia debeatis commendari, & vos nostri Amici, Benevoli & Confoederati sicut velletis nos pro vobis esse facturos, quod libenti animo in casu consimili faceremus,
Scientes quòd de vobis nostris Officiariis & Subditis, si aliqui attemptarent in contrarium, Nos faceremus sumi talem Punitionem, quòd aliis cederet in Exemplum:
Proviso tamen (quod absit) si contingat quod per aliquem de praenominatis, vel per alium de eorum Comitiva, Gentibus, & Servitoribus, praesens Salvus Conductus infringeretur, quòd hoc cederet & redundaret solomodo ad Onus & in praejudicium Infractoris vel Infractorum; dicto praesenti Salvo Conductu, quoad alios, remanente valido in sua Vi atque Vigore.
In cujus &c. usque Primum Diem Octobris proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Maii.
June 8. Licence to George Morsteyn, merchant of Cracow, to bring a ruby, weighing 214 carats, for sale to England. Westm.
O. xi. 413. H. v. p. ii. 81.
Pro Mercatore Cracoviae.
An. 36. H. 6. Franc. 36. H. 6. m. 12.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, ex parte Georgii Morsteyn, Mercatoris de Crakowe infra Regnum Poloniae, accepimus quòd ipse quendam magnum Lapidem Pretiosum, vulgariter vocatum a RUBIE, ponderantem Ducentas & Quatuordecim Caraccas,
Quem in Regnum nostrum Angliae, ad eum ibidem Nobis, aut alicui alteri Statui infra idem Regnum, Vendendum, nostrâ mediante Licentiâ, afferre affectat,
Nos, Praemissa considerantes, de Gratia nostra speciali, Licentiam dedimus praefato Georgio quòd ipse in Regnum nostrum praedictum pacificè & liberè venire, & Lapidem praedictum secum afferre possit, absque aliquibus Custumis, vel aliis Debitis, Nobis pro eodem quovis modo solvendis, quousque Lapis ille vendatur,
Et, si praefatus Georgius Lapidem illum vendere nequierit, tunc idem Georgius eundem Lapidem extra Regnum nostrum praedictum, absque aliquibus hujusmodi Custumis seu Debitis, pro eodem solvendis, cariare possit; aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus;
Proviso semper quòd praefatus Georgius, post Adventum suum in Regnum nostrum praedictum, Lapidem illum Nobis & praecarissimae Consorti nostrae Margaretae Reginae Angliae primò monstret & praesentet, ad nostram Complicentiam requirendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Octavo Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c.
July 12. Safe conduct for James de Vinage, a commissioner from the duke of Burgundy. Westm.
O. xi. 413. H. v. p. ii. 81.
Pro Commissario Ducis Burgundiae.
An. 36. H. 6. Ibid. m. 3.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Consanguineus noster, Dux Burgundiae assignaverit & limitaverit Magistrum Jacobum de Vinage, Legum Doctorem, unum Consiliariorum suorum, ad Intendendum, Tractandum, & Communicandum, in Regno nostro Angliae, cum Commissariis nostris, de & super Reparatione Attemptatorum, contra formam Treugarum, inter Nos & praefatum Ducem habitarum & conclusarum, factorum,
Nos, de avisamento Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Con- ductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales praefatum Jacobum in Regnum nostrum Angliae, cum Decem Personis in Comitiva sua vel infra (cujuscunque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) & totidem Equis, aut aliis Equitaturis, ac Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis, Manticis, Bogeis, Literis, Papiris, Libris, Instrumentis, Auro & Argento monetato & non monetato, ex causa praedicta, tàm per Terram, quàm per Mare, equestrè vel predestrè, veniendo, ibidem Nocte Dieque morando, perhendinando, & cum Commissariis nostris praedictis de & super Reparatione Attemptatorum praedictorum Communicando, Tractando, & Appunctuando, & ab eodem Regno nostro ad Partes suas proprias Transeundo & Redeundo liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine quocunque, aliqua Marqua, Contramarqua, sive Reprisalia, concessa vel concedenda, non obstante;
Proviso semper quòd praedictus Jacobus, ac secum comitantes, se benè & honestè erga &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. usque primum Diem Aprilis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 20. William Sprever and John Derby are appointed commissioners to treat for redress of infractions of the truce with Burgundy. Westm.
O. xi. 414. H. v. p. ii. 81.
De Appunctuamentis super Intercursu Burgundiae.
An. 36. H. 6. Ibid. m. 2.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Magistris Willielmo Sprever & Johanni Derby, Legum Doctoribus, Salutem.
Cùm in certis Conventione & Dietâ, nuper in Villa nostra Calesii tentis & celebratis, inter Ambassiatores & Deputatos nostros Parte ex unâ, & Ambassiatores & Deputatos carissimi Consanguinei nostri Philippi Ducis Burgundiae ex altera, de & super Observatione Treugarum & Tractatu Intercursûs Mercandisarum, pridem inter Nos mutuò initarum, inter caetera, per dictos Ambassiatores & Deputatos hinc & indè Appunctuatum, Ordinatum, & Conclusum extiterit,
Quòd Octo Commissionarii (Quatuor, videlicet, ex qualibet Parte) committerentur ad Inquirendum & Examinandum Veritatem super Factis Attemptatorum hinc & indè praetensorum, & in praejudicium dictarum Treugarum & Intercursûs Mercandisarum, necnon praejudicium Subditorum hinc indè, ut fertur, tàm in Mari, quàm super Terram, perpetratorum,
Ac etiam ad Examinationem Testimoniorum, & Receptionem Literarum & aliarum legitimarum Probationum, prout expediens & requisitum fuerit per Attornatum & Procuratorem nostrum, & per Procuratorem dicti Ducis Consanguinei nostri,
Extiterit etiam ordinatum quòd Quatuor ex dictis Commissariis (videlicet, Duo ex Parte nostra, & alii Duo ex Parte ejusdem Consanguinei nostri, videlicet, Magistri, Jacobus de Vinage, & Simon de Moerkerke, aut alii Duo loco eorundem surrogandi) comparere debeant in Civitate nostra Londoniae, ad Inquisitionem dictorum Attemptatorum & plenariam Confectionem dictorum Processuum faciendas,
Quos Processus, confectos & in statu Judicandi positos, ipsi Quatuor Commissarii aut eorum Surrogati conjunctim Referre tenebuntur Ambassiatoribus nostris atque dicti Consanguinei nostri Ducis, destinandis & deputandis ad DIETAM CONVENTIONIS, Quintadecimâ Die Februarii proximò futurâ celebrandam, in hiis & singulis, summariè & de plano, sine strepitu aut figura Judicii, per eosdem Commissarios procedendo, Juris Ordine, si eis videbitur expedire, non servato,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, & providis Circumspectionibus vestris confisi, dicto Appunctuamento, quantum in Nobis est, acquiescere volentes,
Vos Duos pro Partibus Cismarinis Ordinavimus, Commisimus, & Deputavimus, & Tenore Praesentium pro Parte nostra Ordinamus, Committimus, & Deputamus, vobis Mandantes & per easdem Praesentes Injungentes quatinus, unà cum dictis Commissariis praedicti Consanguinei nostri Ducis, similem Potestatem habentibus, ad Recipiendum singula Attemptata & Querelas, hactenus factas & de novo faciendas & exhibendas, pro Parte nostra aut Subditorum nostrorum, ac etiam pro Parte dicti Ducis Consanguinei nostri aut Subdito- rum suorum, ut praedictum est, vacetis, & diligenter intendatis circa Executionem Praemissorum,
Et, ad Requestam Attornati sive Procuratoris nostri, pro Nobis, & Subditis nostris, necnon Procuratoris dicti Consanguinei nostri Ducis, pro eo, & suis Subditis, informetis vos de & super Attemptatis & Querelis hinc indè factis & faciendis, Veritatem super hiis diligenter & debitè inquirendo, tàm per Testes coram vobis producendos, quàm per Litteras & alia legitima Documenta vobis ministranda,
Et Processus, super Praemissis, per vos quatuor Commissarios, conjunctim, usque ad Sententiam Diffinitivam exclusivè confectos, ponatis & redigatis per bonam Redigationem in Scriptis,
Si verò circa Probationes Attemptatorum, supra Mare perpetratorum, Indigatio difficilis reperiatur, Agatis, Ordinetis, & Provideatis, ac generaliter & specialiter circa omnia & singula Procedatis & faciatis conjunctim, summariè, & de plano, cum dictis Commissariis praefati Consanguinei nostri Ducis, ut ex bona Aequitate & Justitia vobis & ipsis videbitur fore expediens,
Dictos Processus, sic confectos, apportetis aut dirigatis, fideliter Clausos sub Sigillo autentiquo, unà cum Sigillis vestris atque Sigillis dictorum Commissariorum dicti Consanguinei nostri Ducis, ad proximam CONVENTIONEM, Decimo quinto Die Februarii proximò celebrandam, in alteram Civitatum nostrarum Londoniae & Cantuariae, aut aliquam Villarum Calesii, Brugis, & Sancti Odomari tenendam, secundùm Formam & Tenorem dicti Appunctuamenti, nichil de contentis in dicto Appunctuamento praetermittendo aut omittendo,
De quibus omnibus & singulis, ut praemittitur, agendis, faciendis, & expediendis vobis & cuilibet vestrûm Damus & Concedimus per Praesentes Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale,
Omnes etiam & singulos, Citando & Evocando, coram vobis & Commissariis dicti Consanguinei nostri Ducis, ad nostri Attornati, vel Procuratoris ejusdem Ducis, seu Partis cujus intererit, instantiam, ad Respondendum ac etiam ad Testimonium Veritati Perhibendum, omnibus viis Juris ad hoc Compellendo;
Mandamus enim, Tenore Praesentium praecipiendo omnibus & singulis Officiariis & Subditis nostris, & eorum cuilibet prout ad eum pertinuerit, quatenus vobis & dictis Commissariis ejusdem Ducis Consanguinei nostri conjunctim, in Praemissis & circa Praemissa, cum eorum Circumstantiis, pareant, obediant, & intendant, alios verò, Nobis non Subditos, requirimus & rogamus, nostri contemplatione & reverentiâ, atque in favorem Justitiae & Aequitatis, tantum in hiis velle efficere, quantum Nos Favore & Amore suo vellent esse facturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Julii.
July 31. Commission to sir Richard Wydevile of Ryvers, sir Thomas Kyryell, sir Thomas Broun, Thomas Kent, clerk of the council, and six others, to make inquiry concerning the seafight between Richard earl of Warwick and certain persons of Lubeck, the K.'s allies. Westm.
O. xi. 415. H. v. p. ii. 82.
De Examinando, super quodam Conflictu supra Mare.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 2. m. 2. dor.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Richardo Wydevile de Ryvers Militi, Thomae Kyryell Militi, & Thomae Broun Militi, ac, Dilectis sibi, Magistro Thomae Kent Clerico Concilii nostri, & Magistro Johanni Derby, Legum Doctoribus, necnon, Willielmo Marowe, Thomae Urswyk, Radulpho Joslyn, Richardo Waller, & Richardo Wytherton, Salutem.
Quia datum est Nobis intelligi quòd quaedam Perturbatio, Contentio, sive Conflictus, supra Mare, inter carissimum Consanguineum nostrum Richardum Comitem Warrewici & suam Retinentiam, & quosdam de Lubyc sub Liga & Amicitia nostris existentes, nuper habita & perpetrata existit,
Nos (de Modo, & Formâ, ac Occasione, & verâ Causâ Perturbationis, Contentionis, & Conflictûs praedicti in hac parte pleniùs certiorari volentes) Assignavimus vos Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres vestrûm ad quascumque Personas, Notitiam Praemissorum meliùs habentes, coram Vobis Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus vestrûm, apud Civitatem nostram Roffensem, Nono Die Augusti proximò futuro, personaliter Evocandum,
Et personas illas, de & super Veritate Praemissorum, super Sancta Dei Evangelia Examinandum & Investigandum,
Ac Nobis & Concilio nostro de toto Facto vestro, in hac parte, cùm praesens Mandatum nostrum debitè fueritis Executi, citra Tertium decimum Diem Augusti proximò futurum, ubicumque idem Concilium nostrum tunc fore contigerit, sub Sigillis vestris, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Trium vestrûm, distinctè & apertè, Certificetis, unà cum hoc Brevi;
Et ideò vobis Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis, quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint & Obedientes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo die Julii.
Per ipsum Regem.
Aug. 20. Grant to John Faceby, physician to the K., of an annuity of 50 marks paid by S. Augustine's priory, Canterbury. Westm.
O. xi. 416. H. v. p. ii. 82.
Pro Physico Regis.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 1. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus H. nuper Rex Angliae, Pater noster, per Literas suas Patentes, quas Confirmavimus, Concesserit Roberto Shotesbroke illas Quinquaginta Marcas, quas Abbas, Prior, & Conventus Sancti Augustini Cantuariensis & Successores sui, pro Remissione, eis per Dominum Richardum nuper Regem Angliae Secundum post Conquestum, de quadam Majori Summa, quam ipsi in qualibet Vacatione Abbatiae praedictae reddere & solvere solebant, factâ,
Habendas & Percipiendas praedictas Quinquaginta Marcas praefato Roberto annuatim, durante Vitâ suâ, per manus ipsorum Abbatis, Prioris, & Conventûs, & Successorum nostrorum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, prout in Literis & Confirmatione praedictis pleniùs continetur,
Et, licet praefatus Robertus adhuc Superstes sit, & dictas Quinquaginta Marcas Annuas habeat ut est justum,
Nos, Attendentiam, Dilecti Servientis nostri, Magistri Johannis Faceby Phisici circa Personam nostram, ac bona & acceptabilia Obsequia per ipsum Nobis multipliciter impensa, intimè contemplantes, de Gratia nostra speciali, Concessimus ei illas Quinquaginta Marcas Annuas, quas praedicti Abbas, Prior, & Conventus, & Sucessores sui, pro Remissione, eis per dictum nuper Regem Richardum de quadam Majori Summa, quam ipsi in qualibet Vacatione Abbatiae praedictae reddere & solvere solebant, factâ,
Habendas & Percipiendas dictas Quinquaginta Marcas Annuas, pro Termino Vitae suae, immediatè post Mortem sive Decessum praedicti Roberti, vel quamcitò eaedem Quinquaginta Marcae Annuae per Sursum-Redditionem, vel per aliquam aliam quamcumque Causam, sive alio Modo vel Medio quocumque, ad nostram Donationem accidere, sive ad Manus nostras devenire in proximo contingent, per Manus praedictorum Abbatis, Prioris, & Conventûs, & Successorum suorum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, eisdem modo & formâ prout praefatus Robertus dictas Quinquaginta Marcas jam habet & percipit;
Eo quòd expressa mentio de aliis Donis sive Concessionibus, eidem Johanni per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, indè in contrarium factis, ordinatis, sive provisis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Augusti.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Aug. 20. Commission to Henry Sharp and William Oberey to meet the Burgundian commissioners at Bruges. Similar commission to William Sprever and John Derby, to meet the Burgundian commissioners at London. Westm.
O. xi. 417. H. v. p. ii. 82.
De Potestate Recipiendi Querelas super Observatione Treugarum.
An. 36. H. 6. Franc. 36. H. 6. m. 3.
Rex, Dilectis sibi, Henrico Sharp Legum Doctori, & Willielmo Oberey Mercatori, Salutem.
Cùm in certis Conventione & Dietâ, nuper in Opido Calesii tentis & celebratis, inter Ambassiatores & Deputatos nostros ex una, & Ambassiatores & Deputatos carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae ex alia Partibus, de & super Observatione Treugarum & Tractatu Intercursûs Mercandisarum, pridem inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum initarum, inter caetera, per dictos Ambassiatores & Deputatos, hinc indè, Appunctuatum, Ordinatum, & Conclusum fuerit,
Quòd Octo Commissarii (Quatuor, videlicet, ex utraque Parte) committerentur ad Inquirendum & Examinandum Veritatem super Factis Attemptatorum hinc inde praetensorum, & in Praejudiciùm dictarum Treugarum & Intercursûs Mercandisarum, necnon praejudicium Subditorum hinc indè, ut fertur, tàm in Mari, quàm super Terram, perpetratorum,
Necnon ad Auditionem Testium, ad Receptionem Literarum, & ad alias Literas & Probationes, prout expediens & requisitum fuerit per Attornatum nostrum & Procuratorem ipsius Consanguinei nostri,
Extiterit etiam Ordinatum quòd Quatuor ex dictis Commissariis, ultra Mare Ordinatis (Duo ex parte nostra, videlicet, vos Magistri Henricus & Willielmus supranominati, in parte ultramarina, per Nos Deputati, aut alii loco vestro Surrogandi, & ex Parte dicti Consanguinei nostri Duo) comparere debebuntur, apud Villam de Brugges, ad certum Diem in eodem Appunctuamento contentum, ad Inquisitionem dictorum Attemptatorum, & plenariam Instructionem dictorum Processuum faciendum,
Quos Processus, confectos & in statu Judicandi positos, ipsi Quatuor Commissarii conjunctim Referre & Reportare tenebuntur Ambassiatoribus nostris, ac Ambassiatoribus dicti Consanguinei nostri, ad Conventionem & Dietam, Quintadecimâ Die Februarii proximò futura celebrandas, destinandis & deputandis, in hiis & singulis, summariè & de plano, sine strepitu & figura judicii, per eosdem Commissarios Procedendo,
De Fidelitate & Probitate vestris confisi, dicto Appunctuamento, in quantum in Nobis est, satisfacere volentes, vos Duos Magistrum Henricum & Willielmum praefatos, pro Partibus Ultramarinis Ordinavimus, Commisimus, & Deputavimus, & pro Parte nostra Ordinamus, Committimus, & Deputamus, Praesentium per Tenorem,
Vobis Mandantes expressè, & per Praesentes Injungentes, quatinus ad praefatum Diem vos Transportetis usque Villam praedictam, & unà cum Commissariis praefati Consanguinei nostri, similem Potestatem habentibus, ad hoc deputandis, ad Recipiendum singula Attemptata & Querelas hactenus factas & de novo faciendas & exhibendas ipsius Consanguinei nostri suorumque Subditorum, & nostras & nostrorum Subditorum, ut praefatum est, vacetis, & diligenter intendatis ad Executionem Praemissorum,
Et, ad Requestam Attornati sive Procuratoris nostri, pro Nobis & Subditis nostris, & Procuratoris ipsius Consanguinei nostri, pro Se & suis Subditis, vos informetis, de & super Attemptatis & Querelis hinc indè factis & fiendis, ipsarum Veritatem, tàm per Testes, quàm per Literas, & Certificationes, & aliàs debitè & diligenter inquiratis & investigetis,
Processus desuper usque ad Sententiam diffinitivam exclusivè communi Manu instruatis & in Scriptis redigatis,
Et etiam circa Probationes Attemptatorum per Mare, si Indagatio difficilis comparetur, Agatis, Ordinetis, & Provideatis,
Ac generaliter & specialiter circa omnia & singula cum dictis Commissariis praefati Consanguinei nostri faciatis, ut in bonâ Aequitate & Justitiâ & communiter videbitur expedire, Processusque sic, ut praedictum est, instructos apportetis aut dirigatis ad proximam Conventionem, dictâ Die Quintadecimâ Februarii proximò venturâ, per Ambassiatores nostros & Ambassiatores dicti Consanguinei nostri, in alteram Villarum de Brugges, Sancti Audomari, Calesii aut Civi- tatum nostrarum Londoniae & Cantuariae celebrandam, secundùm Formam & Tenorem dicti Appunctuamenti, summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, Procedendo, & nihil de contentis in ipso Appunctuamento omittendo,
De hiis omnibus & singulis, sic ut praemittitur agendis & faciendis, vobis & cuilibet vestrûm Damus & Concedimus per Praesentes Auctoritatem, Potestatem, & Mandatum speciale, & maximè omnes & singulos, quos oportuerit citari & evocari coram vobis & Commissariis praefati Consanguinei nostri, ad Attornati nostri & ipsius Consanguinei nostri Procuratoris seu Partis cujus intererit Conquerentis instantiam, respondere aut Testimonium perhibere omnibus viis Juris ad hoc compellendo,
Damus autem universis & singulis Officiariis & Ministris, ac aliis Fidelibus Ligeis & Subditis nostris quibuscunque, quorum interest, in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd tàm vobis quàm Commissariis praefati Consanguinei nostri, in Praemissis faciendis & exequendis, pareant, obediant, & intendant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Augusti.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Magistro Willielmo Sprever, & Magistro Johanni Derby, Legum Doctoribus, Salutem.
Cùm in certis Conventione & Dietâ, nuper in Opido Calesii, &c. ut supra usque ibi, ex parte nostra, & tunc sic, videlicet, vos Magistri Willielmus & Johannes supranominati in parte citra Marina, per Nos Deputati, aut alii loco vestro surrogandi, & ex parte dicti Consanguinei nostri Duo comparere debebuntur apud Civitatem nostram Londoniae, ad certum Diem, in eodem Appunctuamento contentum, &c. ut supra mutatis mutandis.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Aug. 25. Restitution of the temporalities to John Hunden, bp. of Llandaff. Westm.
O. xi. 418. H. v. p. ii. 83.
De Restitutione Temporalium.
An. 36. H. 6. Pat. 36. H. 6. p. 2. m. 4.
Rex Escaetori suo in Comitatu Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesia Cathedrali Landavensi, per Mortem, bonae memoriae, Nicholai ultimi Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Persona Venerabilis Viri Johannis Hunden in Theologia Professoris Auctoritate Apostolicâ providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto Die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Hereford. ac March. Walliae eidem Com. adjacen.
Escaetori Regis in Com. Glouc. ac March. Walliae eidem Com. adjacen
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Nov. 9. Letters of protection for John de Sarra of Genoa. Westm.
O. xi. 418. H. v. p. ii. 83.
Pro Johanne de Sarra de Janua.
An. 37. H. 6. Franc. 37. H. 6. m. 31.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Annum duraturas, de Gratia Regis speciali, suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam Regis speciales, Magistrum Johannem de Sarra, Legum Doctorem, de Partibus Januae, a Partibus illis in Regnum Regis Angliae, ex certis Causis, cum una alia Venerabili Persona in Comitiva sua, ac cum Triginta Familiaribus suis vel infra, necnon Bonis, Rebus, Jocalibus, Auro Argento monetato seu non monetato, Bogeis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, conjunctim vel divisim, veniendo, ibidem Nocte Dieque morando, perhendinando, praestolando, & conversando, & ab eodem Regno Regis ad partes suas proprias, cum Persona praedicta, ac Familiaribus, Bonis, Rebus, Bogeis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, & Hernesiis suis praedictis, liberè & absque impedimento, impetitione, molestatione, perturbatione, inquietatione, aresto, seu gravamine, quocumque transeundo & redeundo; aliqua Marqua, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Novembris.