Rymer's Foedera with Syllabus
1459

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

419-437

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1459', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 419-437. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115384 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1459

Syllabus EntryFoedera Text
1459. Jan. 7. Pope Pius [II.] to the K., desiring credence for the bp. of Terni, papal referendary, Rome.
O. xi. 419. H. v. p. ii. 83.
Papa ad Regem, de Credentia.
An. 37. H. 6. Ex Orig.
Pius Episcopus
, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem,
Mittimus ad Serenitatem tuam Venerabilem Fratrem Episcopum Interamnensem, Referendarium & Oratorem nostrum, pro nonnullis arduis Causis & Negotiis, ad Statum Universalis Ecclesiae & Reipublicae Christianae pertinentibus:
Quocirca eandem Serenitatem tuam in Domino exhortamur ac requirimus ut eidem Episcopo, in hiis quae nostro nomine explicabit, Fidem plenariam adhibeat, & pro Reverentia Dei, proque tua tuorumque Progenitorum antiquissima ad Romanam Ecclesiam Devotione, de celeri & votiva expeditione provideat, atque illi in singulis, per eum agendis aut requirendis, assistat Auxiliis, Consiliis, & Favoribus oportunis, quemadmodum in Devotione tuae Serenitatis confidimus & speramus.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo octavo, septimo Id. Januarii, Pontificatûs nostri Anno Primo.
Jo. De Tartarinis.
March 26. Restitution of the temporalities to John Arundell, bp. elect of Chichester. Westm.
O. xi. 419. H. v. p. ii. 83.
De Restitutione Temporalium Chichester.
An. 37. H. 6. Pat. 37. H. 6. p. 1. m. 5.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Surriae & Sussexiae, Salutem.
Cùm Dominus Pius Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Cicestrensi, Dilectum Capellanum nostrum Magistrum Johannem Arrundell Electum Cicestrensem praefatae Ecclesiae Cicestrensi providerit, ipsum eidem Ecclesiae praeficiendo in Episcopum & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd praefatus Praefectus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Praefecti, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Praefecto Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Dilecto R. Thomae Scot Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Escaetori R. in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 27. Safe conduct for James Stewart, brother of the K. of Scotland, sir James Stewart, John de Rose, lord of Halksted, James de Crechtoun, lord of Carnys, and Crescent Pursuivant. Westm.
O. xi. 420. H. v. p. ii. 83.
Pro Jacobo Stewart, Fratre Regis Scotiae, & aliis.
An. 37. H. 6. Scot. 35. & 36. H. 6. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Jacobum Stewart Fratrem Regis Scotorum, Jacobum Stewart Militem, Johannem de Rose Dominum de Halksted, Jacobum de Crechtoun Dominum de Carnys, & Crescent Pursuvant, Scotos, cum Viginti Servientibus vel infra in eorum, Quatuor, vel Trium, Duorum, vel unius eorum Comitiva (cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Nationis, aut Conditionis existant) in Regnum Regis Angliae, conjunctim vel divisim, per Terram, Mare, vel Aquas salsas vel recentes, equestrè vel pedestrè, cum Equis, Hernesiis, Bogeis, Jocalibus, Moneta, Auro Argento monetatis sive non monetatis, Literis, & Scripturis clausis & apertis, aliis Bonis & Rebus suis quibuscumque, salvò & securè veniendo, ibidem morando, perhendinando, & conversando, ac totiens quotiens eis visum fuerit expedire, conjunctim vel divisim, equestrè vel pedestrè, per Terram, Mare, vel Aquas, durante praesenti salvo Conductu Regis, Repatriando, Revertendo, & Redeundo, necnon, ad ipsorum beneplacitum, conjunctim vel divisim, ad Villam Regis Calesii, & per eandem, ac quaevis alia Loca & Dominia Ditioni Regis subjecta, per quoscumque Portus Regis Ditionis sitos, absque Impedimento vel Arestamento, propter quaecumque Debita, Offensas, Treugarum Infractiones, Obsidiones, Financias, Quaestiones, aut Querelas quaslibet, ante Datam Praesentium quibuscumque Personis quavis ratione spectantes, & Literis etiam Marquae, Contramarquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, vel Conventionis, ac aliis motivis non obstantibus quibuscumque;
Proviso semper quòd, si contingat aliqualem praedictorum, Jacobi, Jacobi, Johannis, Jacobi, & Crescent, seu Servientium suorum praedictorum, praesentem salvum Conductum Regis infringere, non vult tamen aliis, dictum salvum Conductum Regis minimè Infringentibus, aliquod Dampnum seu Praejudicium generari, set illi vel illis sic Infringenti vel Infringentibus:
Et si, durante praesenti salvo Conductu Regis, contingat aliquem praedictorum, Jacobi, Jacobi, Johannis, Jacobi, & Crescent, aut dictorum Servientum suorum, Corporis Gravitate detineri, volumus quòd idem salvus Conductus noster servetur integer & illaesus infra unum Mensem postquam de hujusmodi Infirmitate sua plenariè convaluerint seu convaluerit, vel infra Mensem illum ad Partes suas proprias & Securitates redire possint seu possit,
Et quòd praedicti, Jacobus, Jacobus, Johannes, Jacobus, & Crescent, ac Servientes sui praedicti se benè & honestè erga Regem & Populum Regis gerant, absque quicquam, quod in Regis Contemptum seu Praejudicium, aut Populi Regis Dampnum seu Gravamen cedere valeat, attemptando vel faciendo,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur, nec eorum aliquis ingrediatur quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Martii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
April 21. Congé d'élire to the prior and convent of Coventry and the dean and chapter of Lichfield, on the death of Reginald late bishop. Westm.
O. xi. 420. H. vi p. ii. 84.
De Licentia Eligendi.
An. 37. H. 6. Pat. 37. H. 6. p. 1. m. 2.
Rex, dilectis sibi in Christo, Priori & Conventui Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Coventrensis, ac Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Lichfeldiae, Salutem.
Ex parte vestrâ nobis est humiliter supplicatum ut,
Cùm Ecclesiae vestrae praedictae, per Mortem, bonae Memoriae, Reginaldi ultimi Episcopi Ecclesiarum praedictarum, Pastoris sint solatio destitutae,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem Ecclesiarum illarum Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam;
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiis vestris praedictis necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
May 5. Warrant to the treasurer and chamberlains for the payment of the annuity to James earl of Douglas. Westm.
O. xi. 421. H. v. p. ii. 84.
Pro Comite de Douglas.
An. 37. H. 6. Claus. 37. H. 6. m. 11.
Rex Thesaurario & Camerariis suis, qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Cùm Nos, Vicesimo secundo Die Julii, Anno Regni nostri Tricesimo quarto, de Gratia nostra speciali, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concesserimus Dilecto & Fideli nostro Jacobo Comiti de Douglas Quingentas Libras, Habendas & Percipiendas annuatim; videlicet,
Quadringinta Libras indè a Septimo Die Augusti, Anno Regni nostri Tricesimo tertio, ad Receptam Scaccarii nostri, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones,
Quousque praedictus Comes Recuperaret vel Restituatur ad Possessiones suas vel ad Majorem Partem indè per ipsum dicentem seu vocantem se Regem Scotorum captas, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Et quia Literae praedictae, quoad Ducentas Libras, Parcellam praedictarum Quadringentarum Librarum, ad Receptam praedictam percipiendas, Cancellantur & Dampnantur, eo quòd Nos, Vicesimo tertio Die Novembris, Anno Regni nostri Tricesimo sexto, per alias Literas nostras Patentes, de assensu praedicti Comitis, Concessimus eidem Comiti Ducentas Libras modo & formâ in Literis illis specificatis percipiendas, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd eidem Comiti id, quod ei a retro est de Ducentis Libris annuis Residuis praedictarum Quadringentarum Librarum, a Festo Sancti Michaelis Archangeli, Anno Regni nostri Tricesimo sexto, & easdem Ducentas Libras Annuas Residuas, exnunc singulis Annis, de tempore in tempus, quousque plenè constare poterit Thesaurario & Baronibus de Scaccario nostro, per Materiam de Recordo, coram eis in Scaccario praedicto residente, d ctum Comitem Recuperâsse vel Restitutum fuisse ad Possessiones suas vel ad majorem Partem indè per ipsum dicentem seu vocantem se Regem Scotorum captas, de Thesauro nostro solvatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto Die Maii.
Et erat Patens.
May 10. Safe conduct for Andrew abbot of Melrose, John de Danripill, and two others. Westm.
O. xi. 421. H. v. p. ii. 84.
Pro Abbate de Melros, & aliis de Scotia.
An. 37. H. 6. Scot. 37. H. 6. m. 1.
Rex, per Literas suas Patententes, per unum Annum duraturas, de Gratia Regis speciali, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Andream Abbatem de Melros, Johannem de Danripill, Alexandrum Naper, & Willielmum Carribyrs, de Scotia, & eorum quemlibet in Regno Regis Angliae ad praesens existentes, ibidem ex certis Causis, cum Sexdecim Familiaribus suis vel infra, necnon Bonis, Rebus, Jocalibus, Auro & Argento monetato seu non monetato, Bogeis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, Instructionibus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, Nocte Dieque Morando, Perhendinando, Praestolando, Communicando, Tractando, & Conversando, & ab eodem Regno Regis Angliae, cum Familiaribus, Bonis, Rebus, Bogeis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, Instructionibus, & Hernesiis suis praedictis, conjunctim vel divisim, Transeundo, & iterùm in Regnum Regis praedictum, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, in forma praedicta, Reveniendo, Morando, Transeundo, & Re- deundo, & Repatriando, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque, aliqua Marqua, Contramarqua, sive Reprisalia, concessa vel concedenda, aut aliqua aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus;
Proviso semper quòd praedicti, Abbas, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo Die Maii.
May 16. John earl of Worcester, Robert Flemmyng, dean of Lincoln, and two others, are appointed ambassadors to the pope Pius II. Similar commission, omitting the earl. Westm.
O. xi. 422. H. v. p. ii. 84.
De Praestanda Obedientia Domino Papae.
An. 37. H. 6. Pat. 37. H. 6. p. 1. m. 1.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Johanni Comiti Wygornniae, ac, dilectis Clericis suis, Magistro Roberto Flemmyng Capellano nostro Decano Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Lincolniae, Magistro Henrico Sharp, & Magistro Ricardo Bole, Salutem,
Sciatis quòd quamprimùm de Electione & Creatione Sanctissimi in Christo Patris & Domini, Domini Pii, Divinâ Providentiâ, Papae Secundi, audivimus, Devotionem nostram, quam semper in Sacrosanctam Romanam Ecclesiam gerimus, per Mentis affectum ardenter exsolvimus,
Itaque, in ejusdem interioris nostrae Devotionis suae Sanctitati expressiorem declarationem, vos Oratores nostros & Nuncios speciales ad praestandum Obedientiam dignam, atque debitam Devotionem, Sanctissimo in Christo Patri Pio Papae Secundo, vero & indubitato Christi Vicario, Exhibendam Constituimus,
Vobisque & cuilibet vestrûm ad id Prosequendum & Exequendum Committimus Vices nostras per Praesentes.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Maii.
Per ipsum Regem.
Rex, dilectis Clericis suis, Magistro Roberto Flemmynge Capellano nostro Decano Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Lincolniae, Magistro Henrico Sharp, & Ricardo Bole, Salutem.
Sciatis quòd quamprimùm &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
June 8. The K. orders the customers of S. Botolph's to pay the arrears of the annuity to Mary, widow of Peter Mountferant, lord de la Sparre. Westm.
O. xi. 422. H. v. p. ii. 84.
Pro Maria, quae fuit Uxor Petri Mounteferant Militis.
An. 37. H. 6. Claus. 37. H. 6. m. 15.
Rex Custumariis sive Collectoribus Custumarum nostrarum in Portu de Sancto Botholpho, qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Cùm Nos,
In Consideratione magnorum Deperditorum, quae Dilecta & Fidelis nostra Maria, nuper Uxor Petri Mounteferant Militis, nuper Domini de la Sparre, Defuncti, habuit tàm in Expulsione de Possessione & Haereditamentis suis & ab omnibus aliis Bonis suis Mobilibus, quae ipsa in Aquitania per Decessum dicti Viri sui habuit, quàm etiam quod ipsa ad suum majus Gravamen Duos Filos Prisonarios in Manibus Adversariorum nostrorum Franciae habet de praesenti, & pro multis aliis lamentabilibus Causis Nos moventibus,
Nos Nono Die Maii ultimò praeterito, de Gratia nostra speciali, Dederimus & Concesserimus praefatae Mariae Viginti Libras, percipiendas annuatim, a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, durante Vitâ suâ, de Custumis nostris, in dicto Portu de Sancto Botholpho crescentibus, per Manus Custumariorum sive Collectorum earundem Custumarum pro Tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis aequis Portionibus, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus quòd eidem Mariae id, quod ei a retro est de praedictis Viginti Libris annuis, a dicto Festo Sancti Michaelis, & easdem Viginti Libras annuas, exnunc, singulis Annis, durante Vitâ ipsius Mariae, de Custumis praedictis, ad Festa praedicta, de tempore in tempus, solvatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipientes a praefata Maria, de tempore in tempus, Literas suas Aquietantiae, quae pro Nobis sufficientes fuerint in hac parte, per quas & praesens Mandatum nostrum Nos vobis indè, in Compoto vestro, ac Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Junii.
July 13. Safe conduct for Andrew bp. of Glasgow, Ninian bp. of Galloway, William earl of Orkney and Caithness, and eight other Scotch ambassadors, to come to Newcastle. Coventry.
O. xi. 423. H. v. p. ii. 84.
Pro Episcopo Glasguensi, & aliis de Scotia.
An. 37. H. 6. Scot. 37. H. 6. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Decembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales,
Venerabiles Patres,
Andream Episcopum Glasguensem,
Et Ninianum Episcopum de Galwey,
Ac Willielmum Comitem de Orkeney & de Catnais,
Andream Abbatem de Melros,
Archebaldum Abbatem Sanctae Crucis,
Patricium Dominum Gram,
Robertum Dominum Boyd,
Willielmum Dominum Borthwik,
Willielmum de Muray Dominum de Tulibardyn
,
Magistrum Johannem Arrons Archidiaconum Glasguensem Secretarium, Consanguinei Regis, Regis Scotorum,
Et Magistrum Nicholaum Ottirburn Vicarium de Edynburgh Clericum Registri ipsius Consanguinei Regis,
In Regnum Regis Angliae usque Villam Regis de Novo Castro super Tynam, ad Tractandum & Communicandum cum Commissariis Regis de & super Reformatione Attemptatorum, contra formam Treugarum, inter Regem & praefatum Consanguineum Regis captarum, hinc indè factorum, cum Ducentis Famulis suis, vel infra, & totidem Equis, ac Bogeis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, & Instructionibus, necnon aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram, quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exindè ad Partes suas proprias transeundo & redeundo, liberè & absque impedimento, impetitione, aresto, seu gravamine quocumque, aliqua Marqua, Contramarqua, sive Reprisalia, concessa vel concedenda, non obstante;
Proviso semper quòd praedicti, Episcopi, Comes, Abbates, Patricius, Robertus, Willielmus, Willielmus, Johannes, & Nicholaus, ac secum comitantes, se benè & honestè erga Regem & Populum Regis habeant & gerant, & quicquam quod in Regis Contemptum seu Praejudicium aut Populi Dampnum seu Gravamen cedere valeat non attemptent, nec eorum aliquis attemptet aut attemptari faciat,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur, nec eorum aliquis ingrediatur quovis modo,
Et si contingat aliquem Episcoporum, Comitis, Abbatum, Patricii, Roberti, Willielmi, Willielmi, Johannis, & Nicholai, ac secum commitantium, praedictum salvum Conductum Regis, aliquo Casu emergente, infringere, non vult tamen aliis, praedictum salvum Conductum Regis minimè infringentibus, aliquod praejudicium seu Dampnum generari, set illi vel illis sic infringenti vel infringentibus.
Teste Rege apud Coventre, decimo tertio die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 13. Safe conduct for George bp. of Brechin, chancellor of Scotland, to come to Durham. Coventry.
O. xi. 423. H. v. p. ii. 85.
Pro Cancellario Scotiae.
An. 37. H. 6. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Decembris proximò futurum duraturas, de Gratia Regis speciali, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Venerabilem Patrem Georgium Episcopum Birchensem Cancellarium Scotiae, in Regnum Regis Angliae, usque Civitatem Regis Dunolmensem peregrè, cum Quadraginta Famulis suis, vel infra, & totidem Equis, ac Bogeis, Manticis, Fardellis, Auro & Argento monetato & non monetato, necnon aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exindè ad Partes suas proprias transeundo & redeundo, liberè & absque impedimento, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Coventre, decimo tertio die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 25. Commission to Laurence bp. of Durham, keeper of the privy seal, John viscount de Beaumont, great chamberlain, Richard Andrewe, dean of York, and five others, to conclude a truce with Scotland. Coventry.
O. xi. 424. H. v. p. ii. 85.
De Tractando & Appunctuando cum Commissariis Regis Scotorum.
An. 37. H. 6. Ibid. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Assignavimus, Deputavimus, & Constituimus Venerabilem Patrem Laurentium Episcopum Dunolmensem Custodem Privati Sigilli nostri, ac Dilectum Consanguineum nostrum Johannem Vicecomitem de Beaumont Magnum Camerarium nostrum Angliae, necnon, Dilectos & Fideles nostros, Magistrum Ricardum Andrewe Decanum Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Johannem Nevill fratrem Comitis Westmerlandiae Militem, Jacobum Strangueys Militem, Johannem Heron de Forde Militem, Magistrum Thomam Kent, & Magistrum Johannem Lilleford, Legum Doctores, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum, Episcopi, Vicecomitis, & Decani unum esse volumus) Commissarios nostros speciales,
Ad Conveniendum, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis Jacobi Regis Scotorum Consanguinei nostri carissimi, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus,
Et cum eisdem de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub modo, formâ, & conditionibus, & ad tempus, de quibus inter dictos Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios, ac praefatos nostros Commissarios, conveniri ac concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Ineundum, Concordandum, & finaliter Concludendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Expediendum, & Excercendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint & oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale:
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Commissarios nostros, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum, Episcopi, Vicecomitis, & Decani, unum esse volumus) Nomine nostro Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, vicesimo quinto die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 25. Commission to the same commissioners to treat for redress of injuries. Coventry.
O. xi. 424. H. v. p. ii. 85.
De Attemptatis Reformandis.
An. 37. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certa Attemptata, contra vim, formam, & effectum Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum, inter Nos & Jacobum Regem Scotorum Consanguineum nostrum carissimum initarum, captarum, & adhuc pendentium, facta sint & perpetrata,
Nos,
Attemptata praedicta ultrò citroque debita cum celeritate Reformari cupientes,
Ac de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus Venerabilis Patris Laurentii Episcopi Dunolmensis Custodis Privati Sigilli nostri, ac dilecti Consanguinei nostri Johannis Vicecomitis de Beaumont Magni Camerarii nostri Angliae, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Ricardi Andrewe Decani Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Johannes Nevyll Fratris Comitis Westmerlandiae Militis, Jacobi Strangueys Militis, Johannis Heron de Forde Militis, Magistri Thomae Kent, & Magistri Johannis Lilleford, Legum Doctorum, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum, Episcopi, Vicecomitis, & Decani unum esse volumus) pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputamus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales;
Dantes & Concedentes eisdem Potestatem & Mandatum tàm generale quàm speciale, cum praefato Consanguineo nostro, sive cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, aut Procuratoribus suis, pro Se & Subditis suis, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus Conveniendi,
Ac eorum Petitiones, Voluntates, & Desideria Audiendi, & indè Tractandi,
Ac insuper Communicandi, Concludendi, & Appunctuandi cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum ac Subditorum utriusque Partium praedictarum, necnon de omnibus aliis tangentibus & concernentibus Reparationem & Emendationem Actorum, Attemptatorum, & Perpetratorum contra dictas Treugas, debitamque & celerem Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendi,
Similem insuper Reparationem & Reformationem fieri Petendi & Requirendi, ac cum effectu Optinendi, & pro Nobis & Subditis nostris Probationes Faciendi, & quodcumque Sacramentum, ad hoc necessarium, Nomine nostro & Subditorum nostrorum, Praestandi,
Ac Partium hujusmodi Querelas, ultrò citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Dependentiis, & Connexis, Audiendi, & Examinandi, & Fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi, Paciscendi, Transigendi, & Acquietandi,
Cautiones & Securitates, Nomine nostro & Subditorum nostrorum Praestandi,
Etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & Figura Judicii, legalibus Terminis si eis expedire videbitur non servatis, aut aliàs, concensu Partium, recissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint & oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris Temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid, quantum ad Nos pertinet, per dictos Commissarios nostros Septem, Sex, Quinque, vel Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum, Episcopi, Vicecomitis, & Decani unum esse volumus) Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, Vicesimo quinto die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 3. Safe conduct for Geminian Trinisan, knight of the palace of the K. of Denmark, and his son Andrew. Westm.
O. xi. 425. H. v. p. ii. 85.
Pro Milite Aulae Regalis Regis Daciae.
An. 37. H. 6. Franc. 37. H. 6. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Annum duraturas de Gratia Regis speciali, & certis de Causis Regem specialiter moventibus, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Geminianum Trinisano, Militem Aulae Regalis Regis Daciae Palatini, & Andream Filium ejusdem Geminiani, & eorum alterum, in Regnum Regis Angliae, cum Tribus Famulis suis vel infra, ac Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, Veniendo, ibidem Nocte Dieque morando, conversando, & perhendinando, & ab eodem Regno Regis ad Partes Exteras liberè & absque impedimento, impetitione, molestatione, perturbatione, inquietatione, aresto, seu gravamine quocumque transeundo & redeundo;
Proviso semper quòd praedicti, Geminianus & Andreas, ac Famuli sui praedicti, se benè & honestè erga Regem & Populum Regis habeant & gerant,
Et quicquam, quod in Regis Contemptum seu Praejudicium, aut Populi Regis praedicti Dampnum seu Gravamen cedere valeat, non attemptent, nec eorum aliquis attemptet, aut attemptari faciat quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Augusti.
Per ipsum Regem Ore tenus.
Sept. 12. Truce between England and Scotland until 6 July 1461 by land, and until 21 July by sea. Newcastle-on-Tyne.
O. xi. 426. H. v. p. ii. 86.
Appunctuamenta Treugarum inter Angliam & Scotiam.
An. 38. H. 6. Scot. 38. H. 6. m. 8.
Haec Indentura,
Facta inter Nos,
Laurentium Episcopum Dunolmensem Privatique Sigilli Serenissimi Illustrissimique Principis Domini nostri Regis Custodem, Johannem Vicecomitem de Bellomonte Magnum Camerarium Angliae, Ricardum Andrewe Decanum Ecclesiae Cathedralis Eborum, & Johannem Lilleford Decanum de Aukeland, Legum Doctores, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae Commissarios, ex unâ,
Et Nos,
Thoman Episcopum Aberdonensem Consiliarium Regium, Archibaldum & Andream Sanctae Crucis de Edynburgh & de Melros Monasteriorum Abbates, necnon Willielmum Dominum Borthwic, Robertum Leving ston de Drumry Militem, & Magistrum Nicholaum Otteburn Clericum Rotulorum & Registri, Illustrissimi Principis, Jacobi, Dei gratiâ, Scotorum Regis similiter Commissarios & Ambassiatores, ad Infrascripta sufficienter & legitimè Deputatos, Partibus ex altera,
Testatur quòd,
Cùm aliàs (videlicet, Undecimo Die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo septimo) apud Civitatem Coventrensem, per Commissarios utriusque Principum praedictorum, Auctoritate sufficiente fulcitos, certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae initae, captae, factae, & conclusae fuerunt, tàm per Terram, quàm per Mare, & omnes Aquas dulces,
Pro & Nomine eorumdem Principum, Successoribus, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus suis hinc indè quibuscumque,
Duraturae per Terram, ab Ortu Solis Sexto Die Julii proximò tunc venturo, usque ad Occasum Solis Sexti Diei Mensis Julii, quod tunc esset Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo nono,
Et per Mare, ab Ortu Solis Vicesimi octavi Diei dicti Mensis Julii, usque ad Occasum Solis Vicesimi octavi Diei Mensis Julii, Anno Domini similiter Milesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo nono,
Sub certis modo & formâ in Literis eorumdem ultrò citroque Commissariorum expressatis & contentis,
Quas quidem Treugas & Guerrarum Abstinentias ambo Principes supradicti, certis de Causis, ad hoc se moventibus, per suas Literas Patentes, Magnis eorum Sigillis roboratas, posteà Continuârunt, Ceperunt, Fecerunt, Inierunt, & Prorogârunt, cum effectu, in Quatuor Annos, Exitum dictarum Treugarum, per Commissarios suos, ut praefertur, captarum, immediatè sequentes, duraturas; videlicet,
Per Terram, usque ad Sextum Diem,
Et per Mare, usque Vicesimum octavum Diem inclusive Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo tertio, quemadmodum ex dictorum Principum Literarum serie pleniùs poterit in hac parte intueri volentibus apparere,
Quibus quidem Treugis factis, initis, continuatis, conclusis, & prorogatis, ut praefertur, in suis omninò Vigore Virtute ac Roboris firmitate persistentibus, prout sic easdem Treugas sic probatas, integras, stabiles, firmasque stare & permanere debere expressè Conclusimus & Concludimus de praesenti,
Nos, Commissarii utriusque Partis supradicti, juxta Auctoritates & Potestates, Nobis a praefatis Principibus, per suas Literas Patentes, attributas (quarum Tenores inferiùs describuntur) de communi & communicato consensu pariter & assensu nostris, Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimus, Capimus, Inimus, Concordamus, & Concludimus per Praesentes,
Pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe Henrico Angliae & Franciae Rege Dominoque Hiberniae, ejusque Successoribus, Regnis, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus suis quibuscumque,
Et pro dicto Illustrissimo Principe Jacobo Scotorum Rege, ejusque Successoribus, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis,
Bonas & inviolabiles, firmas & stabiles, Treugas, Guerrarumque Abstinentias Generales, tàm per Terram quàm per Mare & omnes Aquas dulces,
Incepturas, per Terram, ab Ortu Solis Sexti Diei Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo tertio, & duraturas usque ad Occasum Solis Sexti Diei Mensis Julii, quòd erit Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Octavo,
Et per Mare, Incepturas, ab Ortu Solis Vicesimi Octavi Diei Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo tertio, & duraturas usque ad Occasum Solis Vicesimi Octavi Diei Mensis Julii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Octavo,
Et exindè similiter duraturas, tàm per Terram, quàm per Mare, quamdiu placebit Excellentissimo & Christianissimo Principi Henrico Angliae & Franciae Regi pro sua Parte, ac Illustrissimo Principi Jacobo Scotorum Regi ejus Consanguineo pro sua Parte,
Sic tamen quòd, si extunc, post dictum Occasum Solis Sexti Diei Julii supradicti, Anno Domini, ut praedictum est Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Octavo, aliquando imposterùm, dictus Excellentissimus & Christianissimus Princeps, Angliae & Franciae Rex, aut Haeredes & Successores sui, noluerit dictas Treugas diutiùs Tenere aut ulteriùs Observare, set velit pro Parte sua ab eisdem Recedere, hoc benè licebit, praesentibus Treugis non obstantibus; dùm tamen dictum Regem Scotorum, per Literas suas Patentes, sub Magno Sigillo sigillandas, ac eidem Regi Scotorum, ubicumque infra Regnum Scotiae fuerit, liberandas, faciat de hujusmodi sua Voluntate Recedendi a dictis Treugis certiorem:
Similique modo Rex Scotorum, Haeredes vel Successores sui, si ab hujusmodi Treugis, etiam extunc post dictum Occasum Solis dicti Sexti Diei Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Octavo, pro Parte sua, Recedere voluerit, praefatum Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, per suas Literas Patentes, sub Magno Sigillo sigillandas, eidemque Metuendissimo Principi Angliae & Franciae Regi, ubicumque infra aliquod Regnorum, Ducatuum, seu Dominiorum suorum fuerit, realiter liberandas, etiam de Voluntate sua Recedendi ab eisdem Treugis redderet Certiorem:
Hoc tamen observato, quòd, in omni Casu Discessionis hujusmodi a praedictis Treugis, sive per praefatum Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, sive per dictum Illustissimum Principem Scotorum Regem, ejusque Consanguineum, ut praedicitur, faciendae, tàm Metuendissimus Rex Angliae & Franciae, quam Serenissimus Rex Scotorum, maneat, sit & stet, vigore Praesentium, firmiter astrictus ad easdem Treugas, per Sex Menses integros Kalendares, post Diem Liberationis & Traditionis Literarum Patentium praedictarum proximò sequentes & plenariè completos, juxta omnem Vim, Formam, & Effectum earumdem, effectualiter observandum, easdemque faciant, & quilibet eorum per Se & suos faciat, per eosdem Sex Menses Kalendares efficaciter Observari.
Item, Appunctuavimus, Concordavimus, & Conclusimus, cum dictis Ambassiatoribus & Commissariis, ipsique unà Nobiscum sic Appunctuaverunt, Concordârunt, & Concluserunt, quòd, dictis Treugis durantibus, neque praefatus Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex adversus dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem suum Consanguineum, ejusve Subditos vel Ligeos; neque adversus Christianissimum & Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, ejus Ligeos, aut Subditos, antefatus Serenissimus Princeps Scotorum Rex suus Consanguineus,
Faciet, movebit, aut manutenebit per Se, nec procurabit aut permittet fieri per aliquos seu aliquem Subditorum seu Ligeorum suorum, aliquam Guerram, seu aliquod Genus Guerrarum, vel Factum Guerrae, in aliquo Regno, Terra, vel Dominio, citra vel ultra Mare aut in Mari situato, neque per ipsum Mare, aut aliquam aliam Aquam dulcem sive salsam, &, generaliter loquendo, non erit Consilio, Auxilio, vel Favore quòd in aliquo Loco Mundi hujusmodi Guerra fiat aut moveatur, fierive aut moveri aliqualiter procuretur seu permittatur, Treugis durantibus supradictis.
Item, inter Nos & praedictos Ambassiatores Concordatum & Conclusum est quòd, si, durantibus Treugis seu Guerrarum Abstinentiis praedictis, contingat aliquos Subditos sive Ligeos dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, per Mare, ex quacumque justa, rationabili, vel licitâ Causâ, Navigantes, sive Mercatores fuerint, sive Peregrini, Pisca- tores, aut alii cujuscumque Conditionis Homines, Vi Tempestatis aut Ventorum, seu aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgenteque Causâ ad hoc eos omnino impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recessûs eorum a Patria sua non proposuerint) applicare in aliquo Portu sive aliquo alio Loco quocumque Regni Scotiae, vel in aliquo Loco juxta idem Regnum Naufragium pati (dummodò aliqua Persona in Navi sic Naufragium passâ Superstes existat) non licebit Illustrissimo Principi Regi Scotorum Consanguineo suo, aut alicui vel aliquibus Subditorum seu Ligeorum suorum, per se, vel alios, ipsos sic Appulsos seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta, Capere, Rapere, vel ab eisdem sic appulsis aut Naufragium passis vel passo auferre quovismodo vel detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae eadem Res, Bona, vel Mercandisas integraliter vel in parte arrestare vel arrestari facere, set licebit ipsis sic appulsis aut Naufragium passis, cum Navibus, Mercandisis, Bonis, & Rebus suis (Causâ hujusmodi cessante) prout sic appulsi & Naufragium passi, eorum Navi Refectâ, tenebuntur quamcitiùs commodè valeant, Recedere absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Aresto, sive aliâ Occasione quacumque, sibi per dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem, aliquem seu aliquos ejus Subditum seu Subditos, obiciendis seu etiam faciendis:
Et, simili modo, si contingat, eisdem Treugis vel Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliquos Subditos sive Ligeos dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, simili modo Navigantes, Vi Tempestatis seu Ventorum, vel aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgentéque Causâ eos omninò ad hoc impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recessûs eorum a Patria sua non proposuerint) applicare in aliquo Portu sive alio Loco quocumque dicto Domino nostro Regi Angliae & Franciae subdito sive subjecto, vel in aliquo Loco juxta Portus vel Loca praedicta Naufragium pati (dummodò aliqua Persona in Navi, sic Naufragium passâ, Superstes existat) non licebit dicto Excellentissimo Principi Angliae & Franciae Regi, aut alicui vel aliquibus Subditorum vel Ligeorum suorum, per se, vel alios, ipsos sic appulsos seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta, Capere, Rapere, vel ab eisdem sic appulsis aut Naufragium passis vel passo auferre quovis modo vel etiam Detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae easdem Res, Bona, vel Mercandisas integraliter vel in parte arrestare vel arrestari facere; set licebit ipsis sic appulsis aut Naufragium passis, cum Navibus, Mercandisis, Bonis, & Rebus suis (Causâ hujusmodi cessante) prout sic appulsiaut Naufragium passi, eorum Navi Refectâ, tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant, recedere, absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Arresto, sive aliâ Occasione quacumque, sibi per dictum Illustrissimum Principem Angliae & Franciae Regem, aliquem seu aliquos ejus Subditum sive Subditos, obiciendis sive etiam faciendis,
Item, Concordatum est & Conclusum, inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd, si aliquis seu aliqui Subditorum vel Ligeorum Metuendissimi Principis Angliae & Franciae Regis, sic ut praemittitur appulsus seu appulsi, aut Naufragium passus vel passi, sive in Regnum Scotiae sub salvo Conductu veniens vel venientes, ante Diem expirationis salvi Conductûs sui, adversâ Valitudine adeò vexetur vel vexentur, quòd sic appulsus vel appulsi, aut Naufragium passus vel passi, aut sub Salvo Conductu veniens vel venientes, cum Navi vel Navibus, quâ vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante Diem Expirationis sui Salvi Conductûs sic veniens vel venientes, nequeat vel nequeant commodè recedere, & in proprias Partes se recipere, tunc benè licebit sic appulso & appulsis, Naufragium passo vel passis, ac venienti & venientibus, infirmo vel infirmis cuicumque vel quibuscumque, salvò & securè, in Loco, quo sic appulsus vel appulsi Naufragium passus vel passi applicuerit vel applicuerint infirmari contigerit, expectare quousque reconvaluerit vel reconvaluerint: & extunc, cum Literis Testimonialibus Majorum, Ballivi, & Constabularii, aut alicujus alterius Officiarii Domini Regis, in loco quo sic eum vel eos infirmari contigerit, eidem vel eisdem sub moderatis Expensis concedendis & tradendis, Causâ Infirmitatis hujusmodi cessante, in Partes proprias recedere licebit; idemque Infirmus seu Infirmi hujusmodi sic recedere debebit & debebunt absque Impedimento vel Obstaculo quocumque, sibi per aliquem Subditorum vel Ligeorum Domini Regis Scotiae quomodolibet faciendis; ita tamen quòd interim nichil praejudiciale contra Regem, Regnum, seu Ligeos ejusdem attemptet vel at- temptent fierive procuret seu procurent;
Quae omnia, simili modo & formâ, fideliter, aequaliter, & efficaciter observabuntur ex Parte Metuendissimi Domini Regis Angliae, & etiam Subditorum & Ligeorum suorum quorumcumque, in casu quo aliquem, Regni Scotiae Subditum in aliquem Locum Regi Angliae Subditum & Subjectum, sic appultum aut Naufragium passum, vel venientem, contigerit infirmari, juxta formam & modum in proximo praecedenti Articulo comprehensos.
Praeterea, inter Nos Commissarios utriusque Partis praedictos, Appunctuatum, Concordatum, Ordinatum, & Conclusum est quòd, si contingat, eisdem Treugis durantibus, aliquem non Subditum, vel aliquos non Subditos, dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, Navem vel Naves, Personam vel Personas, Res, Mercandisas, aut Bona quaecumque alicujus vel aliquorum Subditorum vel Subditi Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis Capere, & eas vel ea in aliquem Locum vel Portum eidem Scotorum Regi Illustrissimo subjectum adducere, non licebit Illustrissimo Scotorum Regi, aut alicui Subdito sive Ligeo suo, eas, vel ea, seu aliquam Partem earumdem, Emere seu quovismodo ad Utilitatem suam Receptare, absque Consensu ejus vel eorum ad quem vel ad quos Bona seu Res hujusmodi ante eorum Captionem verè pertinebant;
Quod si per aliquem eorum quicquam, in contrarium hujusmodi Ordinationis, factum vel attemptatum fuerit, tunc Personae, Bona, Mercandisae, & Res quaecumque hujusmodi, sic empta seu recepta, illi vel illis, ad quem vel ad quos Bona hujusmodi verè pertinebant (dolo, fraude, malove ingenio cessantibus quibuscumque) integraliter restituentur, per sic ementes seu recipientes, eo modo quo restitui debent si a Subditis dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis capta fuissent; & nichilominus sic attemptans, tanquam Violator harum Treugarum, graviter & pro modo & qualitate Criminis punietur;
Quae omnia & singula, modo & formâ praemissis, Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex observabit, & per suos Subditos & Ligeos similiter, aequaliter, & efficaciter observari faciet, in casu quo aliqua Persona, Navis, Mercandisae, Res, vel Bona quaecumque dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, aut alicujus seu aliquorum Subditi vel Subditorum ejus, capta fuerint per aliquem vel aliquos, non Subditum vel non Subditos Excellentissimo & Christianissimo Principi Regi Angliae & Franciae supradicto.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, durantibus Treugis supradictis, contingat aliquam Navem alterius Partium praedictarum Naufragium patiaut rumpi, & aliqua Personarum, existentium in Navi sic Naufragium passâ vel ruptâ Superstes remanserit (cessantibus in ea Parte dolo, fraude, & malo ingenio quibuscumque) Mercandisae, Bona, & Res quaecumque, quae de dicta Navi projecta sunt, ex eadem extracta, vel in Mari collecta, vel ad Terram venientia, seu aliàs quovismodo Salva & Salvata, per eos, ad quorum Manus Res & Mercandisae, & Bona hujusmodi devenerunt, nullatenus Dissipentur, Diminuantur, Alienentur, Dividantur, necquovis modo Subtrahantur, aut Concelentur; set integra, sine Diminutione quacumque, Gubernatori illius Dominii seu Loci, in quod vel in quem dicta Bona devenerunt, seu ejus Deputato, fideliter & sine fraude, deliberentur atque tradantur, ad Usum vel Utilitatem illius vel illorum, ad quem vel ad quos Bona ipsa rei veritate inspectâ, pertinere noscuntur, conservanda; cui vel quibus, infra Spatium unius Anni, a tempore Notitiae Naufragii vel Rupturae Navis hujusmodi computandi, licebit pro Recuperatione & Restitutione Rerum, Mercandisarum & Bonorum hujusmodi prosequi coram Judice in ea parte competente; cui vel quibus, sic prosequenti & prosequentibus, realiter & effectualiter tradi, liberari, & restitui debent; solutis tamen & refusis Expensis & Sumptibus rationabilibus, factis circa Collectionem & Salvationem Bonorum eorumdem:
Proviso semper quòd Persona vel Personae Superstes vel Superstites ex eadem Navi, ad Terram venientes, ad Statum, juxta Effectum & Tenorem praesentium Treugarum, liberè dimittentur.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, dictis Treugis durantibus, aliqua Navis, unius Partis vel alterius, Personis, Rebus, Mercandisis, aut Bonis Onusta, sive Rupta, sive pro Victualibus de necessitate eis in Mari superveniente Emendis, applicuerit in aliquem Portum vel Locum alium alicujus Partium praedictarum, pro qua reficienda Navem ipsam, Personas, Merces, Res, & Bona contenta in eadem, oporteat ad Terram deponi; quòd, in hoc Casu, Personae, Merces, Res, & Bona ipsa sic deposita, absque Impedimento, & sine Solutione Custumae, in eadem Navi (cùm Refecta fuerit) vel in aliam reponantur, & liberè abducantur; Proviso tamen quòd pro Mercibus, Rebus, Bonis, & Mercandisis, ibidem pro emendis Victualibus eis necessariis pro Numero Personarum venditis, Custumae & caetera Deveria, in ea parte debita, fideliter persolvantur.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si quis de una Parte Partium praedictarum capiat, dictis Treugis durantibus, aliquod Fortalitium super aliquam Partem, ipse, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, poterit illud recuperare per Viam Facti, vel aliter prout meliùs poterit, & etiam poterit punire Malefactores in ea parte secundùm exigentiam Casûs; & tenebuntur Conservatores illius Partis, cujus Subditus Fortalitium hujusmodi ceperit, succurrere & juvare ipsum, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium captum fuerit, ad ipsum Recuperandum, quàm citiùs & quàm diligentiùs, Sumptibus illius Partis offendentis: vel, si magis placuerit, ipse, super quem hujusmodi Fortalitium captum fuerit, requirere poterit & summare Regem & Conservatores alterius Partis, seu eorum Deputatos, quòd sibi reddi faciant & restitui dictum suum Fortalitium, & Malefactores, qui hujusmodi Fortalitium ceperunt; quod ipsi, pro Posse, facere & perimplere tenebuntur, absque dolo, fraude, & malo ingenio.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, Treugis durantibus, aliquis vel aliqui, ex Vassallis, Ligeis vel Subditis unius Partium praedictarum, Deliquerit seu Deliquerint in Territorio alterius Partis, liceat Parti, in cujus Territorio sic Deliquerit seu Deliquerint, ipsum & ipsos capere & punire secundùm Leges Partiae, in qua sic Deliquerit seu Deliquerint, secundùm exigentiam Delicti per ipsum vel ipsos commissi vel perpetrati: Si verò sic Delinquens vel Delinquentes Captus vel Capti non fuerit aut fuerint ut praemittitur, set se retraxerit vel retraxerint in Dominium ipsius Regis cujus Subditi fuerint, Conservatores illius Partis requisiti tenebuntur Liberare Personam vel Personas hujusmodi Malefactorum, puniendas ut praefertur, Conservatoribus alterius Partis hoc requirentibus, aut eorum Deputatis in Marchia ubi Deliquerit vel Deliquerint:
Si verò iidem Malefactores se occultaverint, latitaverint, seu effugerint, ita ut capi non possint, Rex, cujus Subditi extiterint, debet eos mox perpetuò Forbannire ab omnibus Locis suae Ditioni subjectis, quos extunc nullo unquam tempore restituet, nec permittet ingredivel inhabitari Loca, ut praefertur, suae Ditioni subjecta, nisi Malefactores ipsi prius subierint Justitiam, & plenè satisfecerint alteri Parti, contra quam sic attemptaverint, de Attemptatis hujusmodi, sive Delictis per ipsos, ut praefertur, perpetratis:
Et, licet aliquis talis Malefactor, sic Bannitus fuerit, seu, absque Bannitione, sic, ut praefertur, captus extiterit, nichilominus tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus idem Malefactor Subditus extiterit, reparare Attemptata de Bonis hujusmodi Malefactorum quatinus sufficere poterunt; si verò idem Malefactor, sic captus sive deprehensus, non habeat in Bonis unde satisfacere poterit, in hoc casu eo gravius punietur & luet in Corpore:
Et, insuper, qui Malefactorem hujusmodi scienter receptaverit, aut Consilium ei dederit seu Favorem, ad eandem in omnibus Satisfactionem & Poenam tenebitur, ad quam faciendam & subeundam teneretur hujusmodi Malefactor, si posset apprehendi.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, eisdem Treugis durantibus, aliquid contra easdem, vel aliquam Partem earumdem, per Terram sive per Mare, fieri vel attemptari contigerit, per hoc tamen praesentes Treugae non erunt nec censebuntur aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel Annullatae; sed nichilominus in suo Robore permanebunt & Vigore, nec Guerrae (nisi observatâ formâ in primo Articulo superiùs inter Principes declaratâ) pro eo fieri debent ab una Parte vel altera, nec Prisae Personarum, nec Districtiones aut Captiones Bonorum, nec Obsidiones Villarum aut Castrorum sive Fortalitiorum, nec Homicidia, Murdrave quaecumque, in contrarium Praemissorum, a quocumque attemptari seu committi; set reparabuntur & reponentur in Statum pristinum & debitum Maleficia & Attemptata hujusmodi, necnon Interprisae quaecumque, per Conservatores & Commissarios illius Partis cujus Subditi sic attemptaverint, offenderint, seu malefecerint; Qui verò contrafecerit (videlicet, Movendo Guerram, praeterquam in formâ superiùs recitatâ) sive Obsedendo, Invadendo, aut Capiendo Villas vel Fortalitia, aut faciendo Homicidia sive Murdra, propter aliquod Attemptatum ex Parte altera, aut praeter Auctoritatem & Decretum Conservatoris, faciendo Prisas Personarum vel Districtiones seu Captiones Bonorum, eo ipso cadat a Causa sua, & nichilominus punietur secundùm Delicti sui exigentiam, aut restituet & reparabit alteri Parti omne illud in quo eam laesit & cepit ab eadem.
Item, Concordatum est, simili modo, quòd, si, Treugis supradictis durantibus, aliquis Subditorum unius Partium vel alterius Contrahat vel quasi, seu Delinquat vel quasi, infra Regnum, Terram, sive Dominium illius Partis cujus Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc, causâ Vitandi Justitiam, se subtraxerit & effugiat in Locum quemcumque Subditum sive Subjectum alteri ex eisdem Partibus cujus Subditus non extiterat, & illuc deveniat Homo Ligeus illius Partis; nichilominus compelletur ad Respondendum, & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam, de Debito sive Delicto suo hujusmodi, coram Conservatoribus Treugarum utriusque Partis, sive eorum Deputatis, aequè ut Satisfacturus & Subiturus fuisset si permansisset sub Fide & Ligeantiâ ipsius Partis cujus Terram & Dominium effugit:
Si verò in sola Fuga perstiterit, nec devenerit Homo Ligeus illius Partis in cujus Terram effugit, eo Casu remittetur & restituetur illi Parti cujus Ligeus & Subjectus fuerat, pro Justitiâ de eo, prout sibi videbitur, faciendâ:
Si verò aliquis Subditorum unius Partium praedictarum se subtrahat in Regnum seu Dominium alterius, tanquam Fugitivus, Proditor, & Rebellis, & ibidem reperiatur sub Assecurantia aut Salvo Conductu, Pars illa, seu Gardianus, vel Deputatus ejusdem, in cujus Regno seu Dominio hujusmodi Fugitivus seu Malefactor receptatur & assecuratur, requisitus super hoc per aliam Partem, Gardianum, seu Deputatum ejusdem, tenebitur, infra Quadraginta Dies post Requisitionem sequentes, omnem Assecurantiam & Salvum Conductum hujusmodi Fugitivis concessos annullare, & ipsum, ut superiùs est expressum, Remittere & Destinare: & quamquam talis Proditor aut Rebellis offerat ei, ad quem taliter subterfugit, Juramentum Ligeantiae seu Fidelitatis, in hoc Casu non recipietur ad Ligeantiam seu Juramentum, quousque Quadraginta Dies lapsi fuerint post Oblationem hujusmodi Juramenti & Ligeantiae taliter factam.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus praesentibus Treugis, non admittentur nec recipientur ad Officia, nec super Assisam, nec ad Perhibendum Testimonium, Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores, unius Partis vel alterius, aut convicti per Assisam; set Boni, Fideles, & Justi, Fidedigni, & non suspectae Personae.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus Treugis hujusmodi, nullus unius Partis vel alterius ingrediatur Terras, Boscos, Nemora, Forestas, Warennas, Loca, Dominia quaecumque alicujus Subditi Partis alterius, Causâ Venandi, Piscandi, Aucupandi, Disportum aut Solatium in eisdem Excercendi, aliave quacumque de Causa, absque Licentia ejus vel eorum ad quem seu quos Locum vel Loca ipsa pertinet seu pertinent, aut Deputati sui petitâ primitùs & optentâ; &, si contingat Bestias seu Animalia alicujus Subditi alterius Partium praedictarum Fundum, Agrum, Solumve Subditi alterius Partis ingredi, & Granum aut Herbam ibidem crescentem depascere, aliove modo illi, cujus est Solum, Injuriam sive Dampnum inferre, quòd ab hoc neutra Partium hujusmodi Dampnum sive Injuriam, sibi facta, propriâ Auctoritate ulciscatur; set illud Malefactum, secundùm Legem & Consuetudinem, observatas in Partibus ubi Dampnum & Injuria talia facta sunt, effectualiter emendabitur ut est justum:
Item, ut Treugae supradictae eo firmiùs & meliùs observentur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum Conquerenti liberior pateat facultas Justitiam prosequendi, Ordinatum & Concordatum est quòd, si quis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi, contra quem sic attemptaverit, in Recenti, vel infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati sive Commissi, Auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Literis de Salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias sive Terram in quam idem Malefactor se retraxerit; dummodò, quamcitò hujusmodi Marchiam hac de causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae, Habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui; videlicet, ad Prosequendum Depraedationem suam, describatque & specificet eidem quibus Bonis, Catallis, vel Rebus fuerit Depraedatus, ac insuper requiret eundem quòd, quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat, ut sic super Factis suis, tempore dictae Prosecutionis, possit, cùm requisitus fuerit super hoc, perhibere Testimonium Veritatis; vel, si sibi melius videbitur, poterit, infra praedictos Sex Dies, adire unum de Gardianis alterius Partis, vel ejus Deputatum, pro sua Justitia prosequenda.
Et, Insuper, consimili modo, Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est quòd semper & continuè, eisdem Treugis durantibus, fiant & erunt Duae Literae Patentes Salvi Conductûs, in bonâ & sufficiente formâ conceptae,
UNA (videlicet) ex parte dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, suo Magno Sigillo sigillata, continuè manens in aliquo Loco ad hoc congruo infra Marchias Regni Scotiae, quem Serenissimus Princeps Rex Scotorum eligerit; virtute cujus valeant quandocumque, eisdem Treugis durantibus, Subditi Regis Scotorum quicumque, contra easdem Gravati, liberè ingredi Regnum Angliae & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competente Judice, infra idem Regnum,
Et Alia ex parte dicti Serenissimi Principis Scotorum Regis, ejusdem Magno Sigillo sigillata, manens continuè in aliquo Loco congruo infra Marchias Angliae, quem Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex eligerit; virtute cujus valeant quandocumque, dictis Treugis durantibus, Subditi ejusdem Angliae & Franciae Regis ingredi liberè Regnum Scotiae, & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competente Judice, infra idem Regnum Scotiae:
Judicem verò competentem, in utroque Casu praedicto, reputamus nos, praedicti Commissarii, Gardianum illius Marchiae ubi Delinquens fovet Larem;
Et si is, super quem Conquestio facta est, infra Limites alicujus Marchiarum Larem non foveat, aut infra aliquam earumdem, ubi moratur seu morari solebat, reperiri nequeat, tunc licebit Parti Conquerenti Billam sive Cedulam suae Querimoniae Gardiano Marchiae cui conqueritur tradere: qui Gardianus, quamcitò commodè poterit, Cedulam hujusmodi Querelae, simul cum Conquerente, si hoc velit ipse Conquerens, transmittet seu transmitti faciet, cum Literis suis Testimonialibus Salvi Conductûs (quas sibi tradet liberè & absque alicujus Pecuniae exactione) Cancellario Regni illius cujus ille de quo Conquestio facta est, Subditus extiterit:
Qui quidem Cancellarius Citabit Partem, de qua Querela sic facta fuerit, & cum omni celeritate possibili Parti conquerenti in illo casu Justitiam ministrabit;
Proviso semper quòd, virtute alicujus Literarum Salvi Conductûs hujusmodi, non plures quàm Tres vel Quatuor Personae, hujusmodi Causas prosequi volentes, ex unâ Parte vel ex alterâ Parte, Regnum alterius, simul & unâ vice, ingredi valeant quovismodo.
Item, quia tàm Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex, quàm Serenissimus Princeps Scotorum Rex ejus Consanguineus, benè considerant & perpendunt quòd, nisi praedicta omnia benè conserventur efficaciter & votivè, juxta eorum desideria, per magnam & debitam Diligentiam Officiariorum in puniendo Transgressores quoslibet pro qualitate Delictorum, contingere poterit, infra Breve, propter Insolentiam & ineffraenatam Multitudinem Delinquentium, praedictas Treugas multipliciter violari, quod absit; idcirco Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est quòd, quandocumque aliquis Regum praedictorum censerit se aut suos contra formam dictarum Treugarum Aggravatum vel Aggravatos, in defectu Executionis Justitiae ab altera Parte non factae, Princeps, taliter se aut suos censiens Laesum vel Laesos, per unum Heraldum aut alium Nuncium, avisabit & informabit alium Regem quòd, per Officiarios suos, nullum aut non debitum poterit de suis Conquerentibus habere Justitiae Complementum; in quo casu sic Rex informatus, & cui talis Conquestio facta sit, quamcitò commodè poterit, bis vel ad minus semel in Anno, mittet tres aut duos de suo Concilio, Justitiae & Pacis Amatores, ad aliquem Locum convenientem propè Marchias, obviaturos totidem consimilibus de Concilio Regis conquerentis, cum Potestate sufficienti oneratos, non tantum ad puniendum Delinquentes, super quibus conqueritur, juxta qualitatem Delicti, verùm etiam ad Inquirendum, Examinandum, & ad Investigandum si Conservatores dictarum Treugarum, Gardiani, eorum Locatenentes aut Deputati, Negligentes fuerint aut Remissi in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus; quos etiam Punire, Corrigere, & Emendare habeant, si per talem Inquisitionem, Examinationem, & Investigationem Culpabiles inventi fuerint aut remissi.
Similiter Concordatum, Conclusum, & Provisum est, inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd licebit cuicumque Spoliato, Depraedato, aut Injuriato, contra formam Treugarum Praesentium, inter praefatos Reges initarum, suum Spolium, Rapinam, seu Injuriam prosequi coram quibuscum- que Judicibus, in aliquo Regnorum praedictorum, in ea Parte competentibus, quandocumque sibi videbitur expedire, & Justitiae complementum optinere.
Item,
Quia nonnunquam Subditi unius Partis, per Mare Navigantes, a Navigatione suâ plurimùm impediuntur, & alia Dampna patiuntur, per hoc quod per Subditos alterius Partis, sufficientem habentes Notitiam per Koketam, seu alia evidentia Documenta, quòd sic alterius Partis Subditi sint, Vela sua coguntur subtrahere, seu in parte vel in toto deponere,
Inter Nos Commissarios & Ambassiatores praedictos Appunctuatum & Conclusum est, quòd nulli Subditorum unius Partis vel alterius Partis liceat de caetero aliquos alterius Partis Subditos Navigantes (dummodò per hujusmodi Koketam sive Documenta evidenter conster eisdem quòd alterius Partis Subditi, Naves, & Bona sint) cogere Vela seu Velum suum deponere, seu aliquo modo a licita Navigatione impedire; &, si eorum aliquis vel aliqui contrafecerit vel contrafecerint, tanquam Effractores & Violatores Treugarum Praesentium, arguantur & punientur.
Item, Concordatum est & Conclusum, inter Nos Commissarios utriusque Partis antedictos, quòd, durantibus dictis Treugis, non licebit cuiquam Subditorum alicujus Regum memoratorum, aut alicui alteri Inhabitantium Regnum, Terras, Dominia, seu Loca alterius eorumdem, per se, vel alium, quascumque Lanas aut Pelles Lanutas emere vel alio modo recipere, de uno Regno in aliud ipsorum per Terram vel Mare Vehendas, Auferendas, vel Asportandas; set Lanae ipsae & Pelles Lanutae (prout aliàs pro eis Ordinatum & Dispositum est) absque fraude, malove ingenio quocumque disponantur, secundùm Leges & Consuetudines alterutrius Regnorum praedictorum.
Item, quòd, si, praesentibus Treugis durantibus, nichilominus aliqui Subditorum unius dictorum Regum de facto vadant in Auxilium Hostium sive Adversariorum alterius ipsorum Regum, licebit illi Regi & Subditis suis, adversus quem & in cujus Hostium seu Adversariorum Auxilium sic transierint, ipsos Eundo, Manendo, seu Redeundo Deprehendere, praesentibus Treugis non obstantibus.
Praeterea, ut eo fortiùs & inviolabiliùs praesentes Treugae observentur, quo bonis Provisionibus fuerint roboratae, simili modo, Ordinatum & Conclusum est quòd omnes & singuli Gardiani Marchiarum, unius Partis & alterius, praesentes & futuri, ac omnes Viri Notabiles prope dictas Marchias, a Villis de Novo Castro & Penreth in Anglia versus Scotiam ex parte una, & a Villis de Edinburgh & Dumfres versus Angliam Inhabitantes Parte ab altera, ad Sacrosancta Dei Evangelia, coram eis posita & corporaliter per eosdem & eorum quemlibet tacta, jurabunt quòd praesentes Treugas in omnibus & singulis Capitulis & Articulis eorumdem, bonâ fide, absque dolo, fraude, malóve ingenio quibuscumque, observabunt, & per alios, quantum in eis est, observari facient, & quòd, nullo unquam tempore durationis earumdem Treugarum, per se, vel alios, clàm vel palàm, directè vel indirectè, eas in aliqua sui parte violabunt, nec violari faciant aut permittant quatinus poterunt quovismodo:
Quod quidem Juramentum omnium & singulorum praedictorum fieri debet, publicè & solempniter, citra Triginta Dies proximò sequentes post Datam Praesentium continuè numerandos;
Gardianorum verò Merchiarum Angliae in manibus Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, vel Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum,
Et Gardianorum Marchiarum Scotiae in Manibus Illustrissimi Principis Scotorum Regis, aut Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum,
Notabilium verò Virorum utriusque Partis praedictae in manibus Gardianorum Marchiarum eorumdem,
Anglicorum (videlicet) in Manibus Gardianorum Marchiarum in Anglia,
Scotorum in Manibus Gardianorum Marchiarum Scotiae:
Nomina autem eorum, qui sic juraverint, infra Mensem post praestationem ejusdem Juramenti, certificabuntur alterutrùm autenticè Gardianis singulis Marchiarum praedictarum, ut apud ipsos singulos Nomina sic Jurantium haberi valeant de Recordo.
Item, simili modo, Concordatum est & Conclusum quòd utraque Partium Publicari & Notificari faciat dictas Treugas Subditis suis, infra Triginta Dies proximò post Datam Praesentium similiter continuè numerandos.
Conservatores verò Treugarum, pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe Angliae & Franciae Rege, ejusque Regnis, Terris, Dominiis, Locis, ac Personis quibuscumque eis Sub- ditis, tàm per Terram, quàm per Mare, erunt,
Humfridus Dux Bukynghamiae,
Johannes Dux Norffolciae,
Ricardus Comes Sarum,
Henricus Comes Northumbriae,
Johannes Comes Oxoniae,
Johannes Comes Salopiae,
Johannes Vicecomes Beaumont,
Henricus Vicecomes Burghchier,
Thomas Dominus de Clyfford,
Radulphus Dominus de Graystok,
Thomas Dominus Fitz Heu,
Thomas Dominus de Dacre,
Thomas Neville,
Radulphus Gray,
Jacobus Strangways,
Henricus Fenwyk,
Robertus Ogle,
Thomas Haryngton,
Thomas Lumley,
Ricardus Musgrave,
Johannes Heron,
Thomas de la More,
Robertus Manars
,
Et omnes Admiralli Marium, & Custodes Marchiarum Angliae versus Scotiam,
Pro Illustrissimo Principe Scotorum Rege erunt,
Johannes Comes Atholiae,
Johannes Comes Ross,
Georgius Comes Angusiae,
Alexander Comes de Huntley,
Willielmus Comes Cathaniae,
Johannes Dominus Somerwell,
Robertus Dominus Maxwell,
Alexander Dominus Montgomery,
Andreas Dominus de Anandailia,
Patricius Dominus de Halys,
Andreas Dominus le Gray,
Alexander Vicecomes Angusiae,
Archibaldus Vicecomes de Rexburgh,
Alexander Hume,
Walterus Scot,
Simon Glendynnyng,
Robertus Crechton
Vicecomes de Nithisdale,
Willielmus Crauston,
David Hume
,
Milites:
Thomas Crauston de eodem,
Jacobus Ruyford de eodem,
Johannes Johnston de eodem,
Andreas Ker de Cesford,
Georgius Ormston de eodem,
Karolus Murrefe de Kokpole,
Willielmus Carlele de Torthorwalde, Scutiferi,
Et omnes Admiralli Marium & Custodes Marchiarum de Scotia adversus Angliam;
Qui omnes & singuli, ex utraque Parte supranominati hinc & indè, habebunt plenam Potestatem, soli & in solidum, ac Gardiani & Admiralli in Locis Custodiae & Admirallitatis suarum, ad Reparandum, Reformandum, & Emendandum, Reparari, Reformari, & Emendari faciendum omnia Dampna, & Attemptata, Excessusque, facta & perpetrata, facienda & perpetranda, contra Tenorem dictarum Treugarum, & ad Puniendum Malefactores omnes & singulos secundùm Causam & Exigentiam Delictorum.
Tenores verò Potestatum (de quibus supra fit mentio) secuntur, & sunt tales,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Assignavimus, Deputavimus, & Constituimus Venerabilem Patrem Laurentium Episcopum Dunolmensem Custodem Privati Sigilli nostri, ac dilectum Consanguineum nostrum Johannem Vicecomitem de Beaumont Magnum Camerarium nostrum Angliae, necnon, Dilectos & Fideles nostros, Magistrum Richardum Andrewe Decanum Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Johannem Neville Fratrem Comitis Westmerlandiae Militem, Jacobum Strangweys Militem, Johannem Heron de Forde Militem, Magistrum Thomam Kent, & Magistrum Johannem Lilleford, Legum Doctores, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum, Episcopi, Vicecomitis, & Decani, unum esse volumus) Commissarios nostros speciales,
Ad Conveniendum, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis Jacobi Regis Scotorum Consanguinei nostri carissimi, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus,
Et cum eisdem, de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub Modo, Formâ, & Conditionibus, & ad Tempus, de quibus inter dictos Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios, ac praefa- tos nostros Commissarios conveniri ac concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Iniendum, Concordandum, & finaliter Concludendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Expediendum, & Excercendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint & oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Commissarios nostros, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum, Episcopi, Vicecomitis, & Decani unum esse volumus) Nomine nostro, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Coventre, vicesimo quinto die Julii, Anno Regni nostri tricesimo septimo.
Per ipsum Regem & Concilium.
IVE.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitiam praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Legalitate, & Circumspectione, Probitate, & Industriâ, Reverendi in Christo Patris Thomae Episcopi Aberdonensis Consiliarii nostri sincerè dilecti, Venerabiliumque in Christo Patrum, Archibaldi & Andreae Sanctae Crucis de Edynburgh & de Melros Monasteriorum Abbatum, Dilectis Consanguinei nostri Willielmi Domini Borthwik, Roberti de Levingston de Drumry Militis, & Magistri Nicholai Ottirburn Clerici Rotulorum & Registri nostri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum, nostros legitimos, veros, & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios speciales Deputavimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus;
Dantes & Concedentes eisdem, Thomae, Archibaldo, Andreae, Willielmo, Roberto, & Nicholao, Quinque, Quatuor, & Tribus eorumdem, plenam Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis praefati Serenissimi Regis Angliae, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus, in Villam Novi Castri, Decimo Die instantis Mensis Septembris, cum Continuatione Dierum, Conveniendi,
Ac de & super Treugis, specialitate, vel Guerrarum Abstinentiis, Capiendis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Serenissimum Regem Angliae Consanguineum nostrum carissimum & Nos, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnóque nostro, Terris, Dominiis, & Subditis, Confoederatis, Benevolis, & Amicis nostris, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, ac ad Tempus & Annos, de quibus inter dictum Serenissimum Regem Angliae, ejusve Ambassiatores, Deputatos, Commissarios aut Nuncios praefatos, & dictos Ambassiatores, Commissarios & Nuncios nostros, conveniri & concordari poterit, sive etiam super ulteriori Prorogatione Treugarum jam initarum ad certos Annos & Tempus, de quibus eis videbitur, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Ineundi, Concordandi, & Concludendi,
Caeteráque omnia & singula Faciendi, Gerendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros, ipsorum Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem, Actum, Gestum, Factum, Concordatum, Tractatum, Appunctuatum, vel Conclusum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
Dat. sub Magno Sigillo nostro, apud Edinburgh, Quarto Die Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo nono, & Regni nostri vicesimo tertio.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium atque Fidem huic Parti INDENTURAE, penes praefatum Excellentissimum & Christianissimum Principem Regem Angliae & Franciae, ac Dominum Hiberniae, remansurae, Nos praefati, Thomas, Archibaldus, Andreas, Willielmus, Robertus, & Nicholaus, Ambassiatores & Commissarii dicti Illustrissimi Principis Regis Scotorum Domini nostri Metuendissimi superius memorati, Sigilla nostra apposuimus, in Ecclesia Parochiali Sancti Nicholai apud Novum Castrum super Tynam, duodecimo Die Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo nono, Regnique dicti Metuendissimi Domini nostri Regis Anno vicesimo tertio.
Oct. 9. Power for Henry duke of Somerset as captain of Calais to appoint officers and grant letters of safe conduct. Westm.
O. xi. 436. H. v. p. ii. 90.
Pro Duce Somersetiae, Capitaneo Calesii, quamdiu Regi placuerit, constituto.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd Nos, de avisamento Concilii nostri, per INDENTURAS,
Factas inter Nos & Dilectum & Fidelem Consanguineum nostrum Henricum Ducem Somersetiae,
Retinuimus ipsum penes Nos, quamdiu Nobis placuerit, Capitaneum Villae & Castri nostrorum Calesii & Turris nostri de Risebank, & Locumtenentem nostrum in Marchiis ibidem, cum omnibus Juribus, Honoribus, Proficuis, Emolumentis, Praerogativis, & tàm ampla Potestate prout aliquis Capitaneus dictae Villae ante haec tempora habuit,
Et ulterius, de avisamento praedicto, Damus & Concedimus Licentiam & plenariam Potestatem praefato Consanguineo nostro, quòd ipse Ordinabit & Stabiliet omnimodos Officiarios, quos sibi videbitur oportunos & convenientes, pro bona & Salva Gardia Villae praedictae, durante Termino supradicto,
Et quòd ipse dare possit & concedere, sub Sigillo suo sive Signeto, salvos Conductus, Securitates, & alias Literas Gratiae Adversariis nostris veniendo Calesiis & Marchiis, Morando, & Recedendo, tàm per Terram ex illa Parte Maris, quàm per & super Mare, pro Vitellatione Villae praedictae, & pro Deliberatione Prisonariorum, si quos capi contigerit per ipsum, vel per aliquem de Retinentia sua, durante Termino supradicto,
Et etiam quòd ipse Appatisare possit, tempore Guerrae, si Casus id requirit, omnes Parochias Disobedientes & Rebelles Nobis, ac pro eisdem dare Literas salvae Gardiae, & alias Literas sub Sigillo suo requisitas in hac parte, durante Termino praedicto.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Oct. 31. Restitution of the temporalities to John Hals, bp. elect of Coventry and Lichfield. Westm.
O. xi. 436. H. v. p. ii. 90.
De Restitutione Temporalium.
An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 2. m. 4.
Rex Escaetori suo in Comitatu Staffordiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiis Coventrensi & Lichfeldensi, per Mortem, bonae memoriae, Reginaldi ultimi Episcopi Locorum illorum, eisdem Ecclesiis de, dilecto Nobis, Johanne Hals, Electo Coventrensi & Lichfeldensi, providerit, ipsumque in Episcopum Locorum illorum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, ultimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadam Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Warr.
Escaetori Regis in Com. Salop.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Camerar. Cestr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Dec. 19. Grants of anuuities of 20 marks to James earl of Douglas, Henry duke of Exeter, Thomas earl of Devonshire, and four others, for their assistance in resisting the rebellion of Richard late duke of York, Richard late earl of Warwick, and Richard late earl of Salisbury. Coventry.
O. xi. 437. H. v. p. ii. 90.
Pro Jacobo Comite Douglas.
An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, ac consideratione magnae, fidelis, & diligentis Assistentiae, necnon verae Fidelitatis, ac grandium Onerum & Laborum, quae Dilectus & Fidelis noster Jacobus Comes Douglas Nobis, tempore quo Nos, in Persona nostra Regiâ, in Resistentiam Rebellium & Proditorum nostrorum, Richardi nuper Ducis Eborum, Richardi nuper Comitis Warrewici, & Richardi nuper Comitis Sarum, ac aliorum Complicum suorum, ac in Repressionem Maledictorum Propositi & Intentionis suorum, Nobis exhibuit & sustinuit,
Dedimus & Concessimus eidem Comiti Viginti Marcas, Habendas & Percipiendas, singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Exitibus, Proficuis, Reventionibus, & Commoditatibus quibuscumque de Manerio sive Dominio de Wykes in Comitatu Essexiae, Nobis forisfacto, & in Manibus nostris, ratione Rebellionis, quam praedictus nuper Comes Sarum erga Magestatem nostram Regiam fecit, ac vigore cujusdam Actûs, in Parliamento nostro, apud Civitatem nostram Coventre, Vicesimo Die Novembris, ultimò praeterito, tento, versus ipsum nuper Comitem Sarum & alios praedictos editi, existente, crescentibus & provenientibus per Manus Ballivorum, Firmariorum, Receptorum, seu aliorum Occupatorum ejusdem Manerii sive Dominii pro tempore existentium, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones; eo, quòd expressa mentio de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos eidem Comiti peranteà factis, hic facta non existit, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre decimo nono Die Decembris.
m. 6.
Consimiles fiunt Literae pro Henrico Duce Exoniae,
Pro Thoma Comite Devoniae,
Pro Johanne Nevill Domino de Nevill,
Pro Leone de Wellys,
Pro Thoma Scroop de Upsale,
Pro Thoma Grey, de Rugemond-Grey, Milite.
Dat. ut supra.