Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1460

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

450-456

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1460', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 450-456. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115386 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1460

Syllabus EntryFoedera Text
April 3. Licence to Herman Quadebeke of Treves to hold benefices in England. Westm.
O. xi. 450. H. v. p. ii. 95.
De Hermanno Quadebeke.
An. 38. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ specialii, Concessimus & Licentiam dedimus, Dilecto Nobis, Hermanno Quadebeke, in Civitate Trevirensi in Almannia Oriundo, quòd ipse quaecumque Beneficia Curata vel non Curata, ac etiam Officia & Praebendas in Ecclesiis Cathedralibus & Collegiatis, infra Regnum nostrum Angliae, sub Statu Decanatûs existentia, cujuscumque Valoris extiterint, de Nobis, ac quacumque alia Persona, seu quibuscumque aliis Personis, tàm per Viam Donationis, Concessionis, sive Collationis, quàm per Viam Praesentationis, Admissionis, Institutionis, & Inductionis, ac per quamcumque aliam Viam Canonicam, Recipere & Acceptare, atque realiter Optinere & Habere, hujusmodique Beneficiis & Praebendis, ac eorum Fructibus, Juribus, & Pertinentiis universis & singulis frui possit uti & gaudere absque impetitione, impedimento, perturbatione, molestatione, inquietatione, seu gravamine nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; eo, quod expressa mentio de vero Valore annuo, seu quovis alio Valore Beneficiorum, Officiariorum, & Praebendariorum hujusmodi in praesentibus facto non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, seu Provisione, ante haec tempora factis, editis, seu provisis, aut aliquâ aliâ Causâ, Re, vel Materiâ quacumque, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
April 12. Protection for John de Foyx, earl of Kendal, and Arnold Brange, in the retinue of Henry duke of Exeter, admiral of England. Westm.
O. xi. 450. H. v. p. ii. 95.
De Protectione.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 17.
Johannes de Foyx Miles, aliàs dictus Johannes de Fowx, aliàs dictus Johannes Comes de Kendale, & Arnoldus Brange, seu quibuscumque aliis Nominibus censeantur, qui in Obsequio Regis, in Comitiva carissimi Consanguinei Regis Henrici Ducis Exoniae, Admiralli Angliae, Hiberniae, & Acquitanniae, ac Capitanei Maris, super Salvâ Custodiâ, ac Defensione ejusdem Maris, versus Inimicos, Rebelles, ac Proditores Regis morantur, habent Literas Regis de Protectione cum Clausula (volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c.
April 24. Commission to sir Baldwin Fulford to serve against the rebels at sea. Westm.
O. xi. 450. H. v. p. ii. 95.
De Rebellibus Expugnandis.
An. 38. H. 6. Ibid.
Rex, Dilecto & Fidelisuo, Baldewino Fulford Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, de avisamento Concilii nostri, Ordinaverimus quandam Armatam Potentiam, ad Proficiscendum supra Mare in Resistentiam Rebellium, Proditorum, & Inimicorum nostrorum, ibidem se tenentium,
Qui Mala inaudita Nobis, Regno, & Subditis nostris ejusdem nuperimè perpetrârunt, & ad Pejora pro Viribus perpetranda, nisi eorum Malitiae & Proterviae celeriùs & providè obviatur, se parant & fortificant,
Ac Nos, de Fidelitate & Circumspectione vestris plurimùm confidentes, de avisamento Concilii nostri praedicti, Assignavimus vos ad Proficiscendum supra Mare cum Armata Potentia,
Ac vobis, Tenore Praesentium, plenam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, tàm ad omnes & singulos de Armata praedicta, quàm alios Armatae illi confluentes, Ducendum, Regendum, & Gubernandum,
Ac ad quoscumque Rebelles, Proditores, & Inimicos nostros praedictos, viis, modis, & mediis quibus juxta sanam Discretionem vestram meliùs sciveritis & poteritis, tàm in Mari, quàm ultra Mare, & alibi Guerrandum, Gravandum, & Expugnandum,
Necnon ad omnes illos de Armata praedicta, & alios ad eam ut praemittitur confluentes, quos vobis Rebellantes seu aliter Delinquentes inveneritis, juxta eorum Demerita, Castigandum, Puniendum, & Justiciandum, ac Castigari, Puniri, & Justiciari faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris Armatae praedictae, tàm Magistris & Marinariis Navium & Vasorum, quàm aliis quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis in Executione Praemissorum intendant, consulant, pareant, & obediant in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Aprilis.
Per Concilium.
April 22. Commission to Henry duke of Exeter to receive the submission of rebels. Westm.
O. xi. 551. H. v. p. ii. 95.
De Potestate Promittendi Gratiam.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 5.
Rex, carissimo Consanguineo suo Henrico Duci Exoniae, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Fidelitate, Probitate, & providâ Circumspectione vestris quamplurimùm confidentes) vobis (cui Custodiam Maris commisimus) plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Concedimus, ad Gratiam nostram quibuscumque Personis (sub Gradu Generosorum) cum magnis Proditoribus nostris jam existentibus, & se Gratiae nostrae humiliter submittere volentibus, sub Magno Sigillo nostro fieri Promittendum; quibuscumque Personis, Auctoritate Parliamenti Attinctis, exceptis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 26. Power for Henry duke of Exeter to grant letters of safe conduct to prisoners taken by him. Westm.
O. xi. 451. H. v. p. ii. 95.
De Potestate Concedendi Literas de Salvo Conductu.
An. 38. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Pro eo quòd, Decimo nono die Martii ultimò praeterito, de avisamento Concilii nostri, Retinuimus carissimum Consanguineum nostrum Henricum Ducem Exoniae, ad Proficiscendum in Servitio nostro supra Mare pro tempore Trium Annorum, sub certis modo & formâ, in INDENTURIS, indè inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum CONFECTIS, specificatis, prout in eisdem INDENTURIS plenè liquet,
Praefato Consanguineo nostro Potestatem & Auctoritatem sufficientem Damus & Concedimus, quòd ipse Literas de Salvo Conductu, pro uno Viagio, cum omnibus hujusmodi Personis, quas per eundem Consanguineum nostrum vel Retinentiam suam Prisonarios capi contigerit, Dare & Concedere possit;
Proviso semper quòd dictae Literae de Salvo Conductu tantummodò fiant pro Solutione hujusmodi Financiarum, in Pecunia vel in Mercandisis, pro tanto quanto Financiae illae se extendent, quodque Summa Financiarum in eisdem Salvis Conductubus pleniùs expressetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 9. Safe conduct for a ship laden with Caen stone for the repairs of Westminster Abbey. Westm.
O. xi. 451. H. v. p. ii. 96.
De Salvo Conductu pro Lapidibus de Cadomo.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 23.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum a primo Die Septembris proximò futuro duraturas, ad humilem Supplicationem, Dilectorum Regis in Christo, Abbatis & Conventûs Beati Petri Westmonasteriensis, de Gratiâ suâ speciali, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, unam Navem, vocatam la Janete de Caen in Normannia,
Portagii Quaterviginti Doliorum vel infra, unde Petrus Aubert vel Radulphus Aleyn est Magister, ac Quatuor Mercatores, & eorum Factores & Attornatos, ac Viginti & Quatuor Marinarios vel infra pro Gubernatione ejusdem Navis,
Lapidibus de Caen, pro Reparatione Monasterii praedicti, ac aliis Bonis & Mercandisis quibuscumque Carcatam, necnon Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, in Regnum Regis Angliae, ac alia Loca sub Obedientia Regis quaecumque, conjunctim & divisim, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam dulcem, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, ibidem Veniendo, Morando, Nocte Dieque Perhendinando, Expectando, & Mercandisando, Lapides, Bona, & Mercandisas praedicta Discarcando, aliaque Bona & Mercandisas, ad Stapulam Villae Regis Calesii minimè pertinentia, Emendo, & cum eisdem Navem praedictam Recarcando, & cum eâ, sic Recarcatâ, Magistro, Marinariis, Rebus, & Hernesiis praedictis, extra praedictum Regnum Regis Angliae, & alia Loca sub Obedientia Regis quaecumque, ubicumque eis placuerit, liberè & absque Impedimento aliquo Redeundo, aliquâ Marquâ, Contramarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, seu Materiâ quacumque, non obstantibus;
Proviso semper quòd Regi de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Regi pro Bonis & Mercandisis praedictis debitis, fideliter Respondeatur,
Et quòd quicquam, quod in Regis aut Populi Regis Praejudicium sive Dampnum cedere valeat, non faciant nec attemptent, seu eorum aliquis faciat vel attemptet,
Et quòd nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum non intrabunt sine Licentia Capitaneorum, Majorum, sive Gubernatorum eorumdem;
Proviso etiam quòd, si contingat aliquem praedictorum praesentem salvum Conductum Regis Infringere, non vult tamen aliis, praedictum salvum Conductum Regis minimè Infringentibus, aliquod Dampnum seu Praejudicium generari, set Illi vel Illis sic Infringenti vel Infringentibus.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Maii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
May 13. Licence to sir Francis de Mounteferant, who has lost his property in Gascony, to export cloth. Westm.
O. xi. 452. H. v. p. ii. 96.
Pro Francisco Mounteferant Milite.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, ex humili Supplicatione dilecti Subditi nostri Francisci de Mounteferant Militis, in Vasconia Oriundi, accepimus qualiter Ipse, ob Custodiam & debitam Observantiam Fidelitatis & Ligeantiae suae penes nostram Regiam Magestatem, Loca, Castra, Dominia, & Bona, quae in Partibus Vasconiae possidebat, reliquit & amisit,
Qualiter etiam idem Franciscus de hujusmodi Bonis, quae Ipse pro Relevamine & Sustentatione suis secum deferebat, versus Regnum nostrum Angliae veniendo, supra Mare per Britones spoliatus extitit, ita quòd ipse ad praesens, de Victu suo Desolatus & Destitutus, in extrema Necessitate existit, non habens unde, juxta Exilem Gradum suum, vivere valeat, absque Gratia & Favore nostris sibi in hac parte exhibitis,
Nos, Praemissorum consideratione, de Gratiâ nostra speciali, concessimus & Licentiam dedimus praefato Francisco quòd Ipse, Factores, vel Attornati sui Duo Milia Pannorum, in Grano vel sine Grano, ad libitum & electionem suam, in Carracis, Galeis, vel in Navi vel Navibus de Hispania seu Flandria, Regnive nostri Angliae, aut alicujus alterius Loci, in quocumque Portu ejusdem Regni nostri, ubi sibi meliùs placuerit, Eskippare, & Pannos illos, extra Regnum nostrum praedictum, ad quascumque Partes Exteras, ubi sibi magis expediens fuerit, Transmittere possit; Nobis tantummodò Custumas & Deveria nostra, pro quolibet Panno, simili modo & formâ prout solvunt Nobis Mercatores Anglici, & non amplius, solvendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
May 20. Confirmation of the title of Michael Bovillion, prior of S. Helen's, Jersey, to lands in that and other islands, formerly belonging to the earl of Warwick, now held by the K. Coventry.
O. xi. 453. H. v. p. ii. 96.
Pro Priore & Conventu Sancti Helerii in Insula de Gersey.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis, quòd per humilem Supplicationem Fratris Michaelis Bovillion, Prioris Conventualis de Insuleto Sancti Helerii, in Insula nostra de Gersey situato, Nobis est ostensum, quòd jam, infra paucum tempus, placuit Nobis dictam Insulam nostram de Gersey, cum omnibus aliis Insulis, adtunc Ricardo nuper Comiti Warrewici pertinentem, in Manum nostram Resumere,
In quibus quidem Insulis praefatus Prior diversos Redditus & Reventiones, in Jure & Titulo Fundationis ac Confirmationis plurimorum Progenitorum nostrorum, habet & possidet,
Pro quibus quidem idem Prior ad Divinum Servitium dicendum, ac Reparationes & alia, infra dictum Insuletum debita & consueta, faciendum tenetur,
Quae Onera idem Prior, absque eo quod ipse Redditus & Reventiones praedictos habeat, perimplere non potest, nec eis pacificè gaudere nisi Confirmationem a Nobis habeat in hac parte,
Nos igitur,
Praemissis consideratis, & praecipuè pro eo quòd Altissimo, ob illius beati Hillerii Merita, plura & magna Miracula in Insuleto praedicto indies placuit ostendere,
De Gratia nostra speciali, & ad finem quod praefatus Prior Praemissa facere & ea perimplere valeat, Statum, Titulum, & Possessionem, quos idem Prior in Redditibus & Reventionibus, undè ipse ad praesens Possessionatus existit, quantum in Nobis est, pro Nobis & Haeredibus nostris, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus per Praesentes,
Nolentes quòd idem Prior, super Possessione sua Prioratûs praedicti, ac Reddituum & Reventionum praedictorum, per Nos, seu Haeredes nostros, aut Officiarios, vel Ministros nostros quoscumque, seu aliorum quorumcumque, impetatur, molestetur, perturbetur in aliquo, seu gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre Vicesimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 2. Safe conduct for Andrew bp. of Glasgow, Thomas bp. of Aberdeen, Andrew abbot of Holyrood, and seven other Scots, to meet the English commissioners at York, Durham, or Newcastle. Coventry.
O. xi. 453. H. v. p. ii. 96.
Pro Episcopo Glasguensi, & aliis de Scotia.
An. 38. H. 6. Scot. 38. H. 6. m. 3.
Rex Universis & singulis Admirallis &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Ob certas Materias, Conservationem Treugarum, inter Nos & Carissimum Consanguineum nostrum Regem Scotorum initarum, ac Reformationem Attemptatorum, contra easdem Treugas per Subditos utriusque Partis hinc inde factorum, concernentes & tangentes,
Suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, venerabiles Patres, Andream Episcopum Glasguensem cum Triginta Personis in Comitiva sua vel infra, & Thomam Episcopum Aburdene cum Viginti & Quatuor Personis in Comitiva sua vel infra, ac, dilectos Nobis in Christo, Andream Abbatem de. Halyrudehous cum Sexdecim Personis vel infra in Comitiva sua, Willielmum Abbatem de Melrose cum Sexdecim Personis vel infra in Comitiva sua, & Ricardum Abbatem de Dunfermlyn cum Sexdecim Personis vel infra in Comitiva sua, ac, dilectos nobis, Jacobum Dominum Levyngston cum Viginti Personis vel infra in Comitiva sua, & Andream Dominum Anendale cum Viginti Personis vel infrain Comitiva sua, & Alexandrum Dominum de Montgomery cum Viginti Personis vel infra in Comitiva sua, ac Magistrum Johannem Arrowes cum Duodecim Personis vel infra in Comitiva sua, & Magistrum Nicholaum Otterburn cum Duodecim Personis vel infra in Comitiva sua, in Regnum nostrum Angliae, cum Bonis, Jocalibus, Auro Argento monetato & non monetato, Bogeis, Baskettis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, ac aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Perhendinando, & Conversando,
Ac de & super Materiis praedictis,
Ad quandam DIETAM, indè inter Commissarios nostros, & praefatos Episcopos, Abbates, Dominos, ac Johannem & Nicholaum, apud Civitatem Eborum, aut Civitatem Dunelmensem, seu Villam de Novo Castro super Tynam, sive alium Locum vel Loca ad hoc convenientem, prout inter eosdem Commissarios nostros, & ipsos Episcopos, Abbates, & Dominos, ac Johannem & Nicholaum, in obviatione & congregatione suis, ad aliquem Locorum praedictorum concordari poterit, Tenendam,
Tractando, & exinde salvò & securè ad partes suas proprias Transeundo, ac in forma praedicta Reveniendo & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Coventre Secundo die Junii.
June 5. Power for Henry duke of Somerset, captain of Calais, to grant pardons to rebels, except William lord of Fawcomberge, John Courtenay, John Dynham, Richard Anson, and others, Coventry.
O. xi. 454. H. v. p. ii. 97.
De Potestate Promittendi Pardonationem.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 9.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Henrico Duci Somersetiae, Capitaneo Castri & Villae nostrorum Calesii, ac Turris nostrae de Rysebank & Marchiarum ibidem, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Concipientes qualiter Edwardus, nuper Comes Marchiae, Ricardus nuper Comes Warrewicae, & Ricardus nuper Comes Sarum, Publici & Notorii Rebelles, Proditores, & Inimici nostri, ac alii Complices sui, dictam Villam nostram Calesii ab Obedientia nostra proditoriè trahentes, quasdam Personas, quae veri Ligei nostri esse debeant, falsis & fraudulentis Verbis & Coloribus fictis & imaginatis a Ligeantia sua, quam nobis & debent, ad nephandissima Proposita & Intentiones ipsorum Proditorum, Rebellium, & Inimicorum nostrorum, ac Complicum suorum inclinare & adhaerere induxerunt,
Hinc est quòd Nos,
Praefatas Personas, taliter per praefatos Rebelles, Proditores, & Inimicos nostros caecatos, ad nostram Obedientiam attrahere, Misericordiam Rigori Justitiae anteferre volentes, ac de Fidelitate & provida Circumspectione vestris quamplurimùm confidentes,
Vobis plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, damus & committimus, ad quascumque Personas, infra Castrum & Villam praedicta existentes, se Gratiae nostrae submittere volentes, ad Gratiam nostram Recipiendum & Admittendum, ac Gratiam & Pardonationem nostras eis & earum cuilibet, pro Delictis suis, pro Nobis & Nomine nostro, Concedendum,
Exceptis quibuscumque Personis, Auctoritate Parliamenti nostri, apud Coventre ultimò tenti, Attinctis,
Exceptis etiam Willielmo Domino de Fawcomberge, Johanne Courtenay, Johanne Dynham, Ricardo Anson, Johanne Prudde, Ricardo Whetehull, Magistro Lodewico Galet, & aliis, quos, juxta sanam Discretionem vestram, ad eandem Gratiam nostram non fore videritis accepturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre Quinto die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 11. Proclamation to be made by the sheriffs of Oxford, Berks, Southampton, and Wilts, that all persons assisting Richard, late duke of York, Edward, late earl of March, Richard, late earl of Warwick, and other persons attainted of high treason at the late parliament at Coventry, shall be considered rebels. Similar proclamation to be made by the sheriffs of London, Middlesex, and five others. Coventry, 23 June.
O. xi. 454. H. v. p. ii. 97.
De Proclamatione facienda.
An. 38. H. 6. Claus. 38. H. 6. m. 5.
Rex Vicecomitibus nostris Comitatuum Oxoniae, Berks, Suthamptoniae, & Wiltesiae, & eorum cuilibet, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Comitatus praedictos & eorum quemlibet, ubi vobis meliùs videbitur expedire, ex parte nostra, publicè & frequenter Proclamationes faciatis, & quilibet vestrûm faciet in haec verba,
Where in the Statute, in the Parliament of King Edward the Third, the King's Noble Progenitour, holden at Westmynstre, the Yere of his Reign xxv made, among other things, it was or dained and established,
That, if any Man were Adherent to the King's Enmyes, wythyn his Reame, as yeving to them Eid and Comfort withyn his seid Roialme or elleswhere, and of that provably were Atteynted of opyn Dede, by Folke of their condition shuld be demed Traitor ayenst the King and his Royall Mageste, as in the said Statute more playnly is conteyned,
And, for as moche as Richard late Duke of York, Edward late Erle of March, Richard late Erle of Warrewik, Richard late Erle of Sarum, Edmund late Erle of Rutlond, John Clynton late Lord Clynton, Thomas Nevyll Knyght, John Nevyll Knyght, Sonnes of the said Erle of Sarum, Thomas Haryngton Knyght, John Wenlock Knyght, James Pykering Knyght, John Conyers Knyght, Thomas Parre Knyght, John Bourgchier Squyer Neveu of the said late Duke of Yorke, William Stanley Squyer Son of Thomas late Lord Stanley, Thomas Meryng late of Tonge in the County of Yorke Squyer, Thomas Colte late of London Gentylman, John Cley late of Chesthunt in the Counte of Hertford, Robert Eyton late of Shrewsbury in the County of Salop Squyer, Robert Boulde Broder of Henry Bould Knyght, Alice late Wyfe of the foresaid Erle of Sarum, William Oldhall Knyght, and Thomas Vaghan late of London Squyer, in the Parliament, last holden at Coventre, bi the King and bi th'Assent of all the Lordes Spirituelx and Temporelx and of the Communes of this Reaume in the sam Parlement assembled, and bi Auctorite of the same, of dyvers high horrible and haynous Tresons be Atteynted, and alsoe take and reputed and deamed Enmyes Rebells and Traitours ayenst the King and his Mageste Royall,
The Kyng our Soveraine Lord, of his high and noble Grace and tendre Zele, that he hath to his Subgettes, which bi ignorance myght offend his Hyghness, ayenst the fourme and effect of the said Statute, willyng the Wele and Suerte of his said Subgettis, in that Partie Charcheth and streitly Commandeth that no Person, of what Estat, Degree, or Condition he be, be Adherent to the seid late
Duke, and late Erles, John, Thomas, John, John, James, John, Thomas, John, William, Thomas, John, Roger, Robert, Henry, Alice, William, and Thomas, or any of theym, or theym or any of them Favoure, Ayde, Assist, or Comfort with Goodes, Men, Habylyment of Warre, Vitailles, Dedes, or any otherwyse, ayenst the foreseid Statute of Kyng Edward aforesaid, upon Payn of them, that doon the contrarie of this Proclamation, to be take, reputed, aud demed Enmyes, Rebells, and Traitours to the King our said Soveraigne Lord and his Royall Mageste:
And alsoe,
Where the King our said Soveraigne Lord understondeth that dyvers of his Subgetts, blynded with abused wilfulness, openly Noise and Afferme upon his Highness, that he is good and gracious Lord to the said late
Duke and Erles and other Persones above named, Atteinted, as is afore rehersed, and that his said Highness was not privy nor assenting to th' Act of Attaindre of theym,
His seid Highness will that it be openly Knowne, Proclaymed, and Understoud, among his Liege People and Subgettes, that he taketh, reputeth, and demeth the said late
Duke, and late Erles of March, Warrewick, Sarum, and Rutlond, John Clynton, Thomas Nevyll, John Nevyll, Thomas Haryngton, John Wenlock, James Pykering, John Conyers, Thomas Parre, John Bourgchier, William Stanley, Thomas Meryng, Thomas Colt, John Clay, Rogger Eyton, Robert Bould, Alice late Countesse, William Oldhall, and Thomas Vaughan, Enmyes, Rebelles, and Traitours, and every of theym his Enemy, Rebell, and Traitour ayeinst his said Highness and Mageste Roiall, according to the said Act of their Atteyndre:
And, ovir this, the Kyng our said Sovereigne Lord straitly Chargeth and Commaundeth that every Man (of what Degre or Condition he be) upon Peyn of Forfeiture of his Goodes and his Body to Prison, geve his due and diligent Attendaunce, in his most defensible Array, unto the King's Commissioners, assigned in the said Shires, and either of them, for the Resistens of the Kyng's Enmyes, Rebelles, and Traitours, as oft and when as by the said Commissioners or any of theym on the King's behalve he shall be thereto required
.
Et hoc sub Fide & Ligeantia, quibus nobis tenemini, & quilibet vestrûm tenetur, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Coventre, undecimo Die Junii.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus, in Comitatibus subscriptis, sub Data subscripta; videlicet,
London.
Middx.
Surr.
Sussex.
Kanc.
Essex.
Hertf
.
Teste Rege apud Coventre, vicesimo tertio die Junii.
June 26. Grant of 20l. to Nicholas Leveson, for services against the rebels at Blackheath and Bloreheath. Coventry.
O. xi. 456. H. v. p. ii. 97.
Pro Servitio Guerrae.
An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 2. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, humilis Subditus & Fidelis Ligeus noster, Nicholaus Leveson Armiger, diversis vicibus, ad Mandata nostra, in Servitio nostro, cum Persona nostra Regia, apud le Blakheth & alibi infra Regnum nostrum Angliae intendens extiterit,
Et specialiter jam tardè apud le Bloreheth in Comitatu Staffordiae in Comitiva Dilecti & Fidelis nostri Johannis Domini de Duddeley, in Itinere contra Rebelles nostros ibidem, ubi praefatus Nicholaus graviter Vulneratus & Mahemiatus, ac inibi pro Mortuo in Campo derelictus extitit, prout per diversa Vulnera, Laesus, & Mahemia super Corpus suum poterit apparere,
Necnon de Equis & omnibus Bonis & Hernesiis suis penitùs Spoliatus fuit, in ipsius Nicholai grave Dampnum,
Nos igitur, Praemissa considerantes, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus eidem Nicholao Viginti Libras, per viam Regardi & ex Dono nostro, percipiendas de Dominio de Walshale, cum Membris, in Comitatu nostro Staffordiae, per manus Receptorum, Ballivorum, Firmariorum, vel Occupatorum ejusdem pro tempore existentium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, vicesimo sexto die Junii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.