Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1460

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

456-468

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1460', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 456-468. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115387 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1460

Syllabus EntryFoedera Text
July 7. General pardons for Laurence Bothe, bp. of Durham, William bp. of Winchester, and John bp. of Hereford. Northampton.
O. xi. 456. H. v. p. ii. 97.
De Pardonationibus pro Episcopis.
An. 38. H. 6. Ibid. m. 2.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & ex certa scientia & mero motu nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Laurentio Bothe Episcopo Dunolmensi, seu quocumque alio Nomine censeatur, omnimodos Transgressiones, Offensas, Mesprisiones, Contemptus, & Impetitiones, per ipsum Laurentium Episcopum, ante Datam Praesentium, contra formam Statutorum de Liberatis Pannorum & Capitiorum, factos sive perpetratos, unde Punitio caderet in Demandam debitam, seu in Finem & Redemptionem, aut in alias Poenas pecuniarias, sive Imprisonamenta, Statutis praedictis non obstantibus:
Et insuper, ex motu & scientiâ nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Laurentio Episcopo Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Murdris, Raptibus Mulierum, Rebellionibus, Insurrectionibus, Feloniis, Conspirationibus, Cambipartiis, Manutenentiis, & Imbraciariis, ac aliis Transgressionibus, Offensis, Negligentiis, Extorsionibus, Mesprisionibus, Ignorantiis, Contemptibus, Concelamentis, Forisfacturis, & Deceptionibus, per ipsum Laurentium ante Datam Praesentium qualitercumque factis sive perpetratis, ac etiam Utlagariis si quae in ipsum Laurentium hiis occasionibus seu earum aliqua fuerint promulgatae, & firmam Pacem nostram ei indè Concedimus, ita tamen quod stet Recto in Curiâ nostrâ, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis vel de aliquo Praemissorum;
Et, ulterius, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Laurentio Episcopo omnimoda Escapia Felonum, Attinctorum, & Convictorum, necnon Catalla Felonum & Fugitivorum, Catalla Utlagatorum & Felonum de se, Deodanda, Vasta, Impetitiones, ac omnimodos Articulos Itineris, Destructiones & Transgressiones de Viridi vel Venatione, Venditiones Boscorum infra Forestas & extra, & aliarum rerum quarumcumque, ante Datam Praesentium, infra Regnum nostrum Angliae & Marchias Walliae emersarum & eventarum; unde Punitio caderet in Demandam debitam, seu in Finem & Redemptionem, aut in alias Poenas pecuniarias, seu in Forisfacturam Bonorum & Catallorum, aut Imprisonamenta seu Amerciamenta Comunitatum, Villarum, vel singularium Personarum, vel in Onerationem liberè Tenentium eorum qui nunquam transgressi fuerunt, aut Haeredum, Executorum, vel Terrae Tenentium, Escaetorum, Vicecomitum, Coronatorum, & aliorum hujusmodi, & omne id quod ad Nos versus ipsum Laurentium Episcopum per- tinet seu pertinere posset ex Causis supradictis:
Ac etiam Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Laurentio omnimodas Donationes, Alienationes, & Perquisitiones per ipsum de Terris & Tenementis, de Nobis vel Progenitoribus nostris quondam Regibus Angliae in Capite tentis; ac etiam omnimodas Donationes & Perquisitiones ad Manum Mortuam, factas & habitas absque Licentia Regia; necnon omnimodos Intrusiones & Ingressus in Temporalia Episcopatûs, & Haereditatem suam in Parte vel in Toto, post Mortem Praedecessorum suorum & Antecessorum suorum, absque debita Prosecutione, Liberatione, seu Restrictione eorumdem, extra Manum Regiam, ante Datam praesentium factos, unà cum Exitibus & Proficuis inde medio tempore perceptis:
Et, insuper, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Laurentio Episcopo omnimodas Poenas, ante Datam Praesentium, coram Nobis seu Concilio nostro, Cancellario, Thesaurario, seu aliquo Judicum nostrorum, pro aliqua Causa, & omnes alias Poenas, tàm Nobis quàm carissimo Patri nostro Defuncto, per ipsum Laurentium Episcopum, pro aliquâ Causâ, ante Datam Praesentium Forisfactas, & ad opus nostrum Levandas; ac omnimodas Securitates Pacis ante Datam Praesentium similiter Forisfactas; ac etiam Tertias & Tertiarum Tertias omnimodorum Prisonariorum in Guerrâ captorum, Nobis Die Confectionis Praesentium, qualitercumque debitas, pertinentes sive spectantes per eundem Laurentium Episcopum; necnon omnimodas Demandas, Transgressiones, Offensas, Mesprisiones, Contemptus, & Impetitiones per ipsum Laurentium Episcopum, ante Datam Praesentium,
Contra formam tàm quorumcumque Statutorum, Ordinationum, & Provisionum, ante Datam Praesentium factorum sive editorum, de Perquisitionibus, Acceptationibus, Lectionibus, Publicationibus, Notificationibus, & Executionibus quibuscumque quarumcumque Literarum & Bullarum Apostolicarum ante Datam Praesentium, & omnium aliorum Statutorum, Ordinationum, & Provisionum; praetextu quorum aliqua Secta versus eundem Laurentium Episcopum per Billam vel per Breve de Praemunire facias, seu alio modo quocumque, pro aliqua Materia, ante Datam Praesentium fieri valeat, quàm quorumcumque aliorum Statutorum,
Factos sive perpetratos; Statutis, Ordinationibus & Provisionibus illis non obstantibus:
Ac etiam Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Laurentio Episcopo omnimodos Fines adjudicatos, Amerciamenta, Exitus forisfactos, Relevia, Scutagia, ac omnimoda Debita, Compota Praestita, Arreragia Firmarum & Compotorum, Nobis ante Datam Praesentium qualitercumque debita & pertinentia, necnom omnimodas Actiones & Demandas, quas Nos solus vel Nos conjunctim cum aliis Personis vel alia Persona habemus seu habere poterimus versus ipsum Laurentium Episcopum, pro aliquibus hujusmodi Finibus, Amerciamentis, Exitibus, Releviis, Scutagiis, Debitis, Compotis, Praestitis, & Arreragiis, ante Datam Praesentium Nobis debitis, ac etiam Utlagariis in ipsum Laurentium Episcopum promulgatis pro aliqua Causarum supradictarum;
Omnimodis Debitis & Compotis, Nobis debitis & pertinentibus, quae, vigore Literarum nostrarum Patentium, seu Brevium nostrorum de Magno vel Privato Sigillo, aut per Estallamenta sive Assignationes respectuata existunt, omninò exceptis; & quòd praesens PARDONATIO NOSTRA, quòad Praemissa vel aliquod Praemissorum, non cedat in Dampnum, Praejudicium, vel Derogationem alicujus alterius Personae, quàm Personae nostrae dumtaxat; nec quòd praesens PARDONATIO NOSTRA, nec aliqua hujusmodi PARDONATIO NOSTRA ad aliquos Magnos Computantes nostros, qui nunc sunt vel qui nuper fuerunt; videlicet,
Ad Thesaurarium Calesii & Hospitii nostri,
Vitellarios Calesii,
Camerarios Cestriae, North-Walliae & Suth-Walliae.
Custodes Garderobae Hospitii nostri
,
Aut Custodes Magnae Garderobae nostrae,
Aut Custodes sive Clericos Garderobae nostrae,
Clericos Operationum nostrarum,
Constabularios Burdegalliae,
Thesaurarium Terrae nostrae Hiberniae
,
Et Receptores Ducatûs nostri Lancastriae & Ducatûs nostri Cornubiae,
Tàm generales, quàm particulares, quoad aliqua, hujusmodi Officia sua, seu hujusmodi Occupationes suas, seu alicujus eorumdem, tangentia, ullo modo se extendat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Northampton, septimo Die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, sub eadem Datâ; videlicet,
Willielmus Episcopus Wyntoniae, seu quocumque alio Nomine censeatur.
Teste ut supra.
Johannes Episcopus Herefordiae, seu quocumque alio Nomine censeatur.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
July 25. Memorandum of the resignation of the seals by Thomas abp. of Canterbury, and of their delivery to George bp. of Exeter. (fn. 1) London.
O. xi. 458. H. v. p. ii. 98.
De Sigillis Liberandis.
Rex, Fortuna Guerrae denuo inimicante, denuo in Rebellium Potestatem reducitur: Frater Comitis Sarum Cancellarius constituitur; & quae sequuntur sub Regis Nomine Literae ac Mandata, ad istorum Nutum emittuntur omnia.
An. 38. H. 6. Claus. 38. H. 6. m. 7. d.
Memorandum quòd, Die Veneris (videlicet) Vicesimo quinto Die Julii, Anno Regni Regis Henrici Sexti post Conquestum Tricesimo octavo, inter Horam Quintam & Horam Sextam post Nonam ejusdem Diei, Thomas Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas, Tria Magna Sigilla ipsius Domini Regis (unum de Auro, & alia Duo de Argento) in Tribus Bagis de albo Corio, Sigillo ejusdem Archiepiscopi sigillatis, inclusa, praefato Domino Regi, in quadam Camera infra Hospitium Thomae Episcopi Londoniensis,in Civitate Londoniae, vocatum le Bishops Paleys,
In Praesentia,
Ejusdem
Episcopi Londoniensis,
Ac Johannis Lincolniensis,
Walteri Norwicensis,
Georgii Exoniensis,
Johannis Cicestrensis,
Et Johannis Roffensis,
Episcoporum:
Edwardi Marchiae,
Ricardi Warrewicae,
Et Ricardi Sarum,
Comitum:
Ac
Henrici Vicecomitis de Bourghchier,
Johannis Beauchamp Senescalli Hospitii ipsius Domini Regis,
Edmundi Grey de Ruthyn,
Willielmi Nevyl de Faucomberge,
Johannis Scrop de Bolton,
Militum:
Et aliorum ibidem tunc existentium;
Liberavit, & ea supra Scabellum coram praefato
Domino Rege deponebat:
Quibus sic depositis idem
Dominus Rex facto quodam intervallo, quasi per Spatium quarterii unius Horae, captoque Sacramento de praefato Episcopo Exoniensi modo consueto,
In Praesentia praedictorum
, Archiepiscopi, Episcoporum, Comitum, Militum, ac Roberti Kirkham, & Ricardi Fryston Clericorum Cancellariae ejusdem Domini Regis, ac quamplurium aliorum ibidem tunc existentium,
Tria Magna Sigilla praedicta praefato
Episcopo Exoniensi Liberavit:
Ac idem
Episcopus Exoniae, receptis eisdem Sigillis Regiis, Sigilla illa usque ad Hospitium suum, infra Parochiam Sancti Clementis Dacorum, extra Barram Novi Templi Londoniae in Comitatu Middlesexiae, secum deferri fecit; & postea, Die Sabbati (videlicet) Vicesimo sexto Die Julii tunc proximò sequente, dictus Episcopus Exoniensis, tunc Cancellarius Angliae, Duo Sigilla de praedictis Tribus Sigillis (videlicet, unum de Auro, & aliud de Argento) in quadam Fenestra, infra supradictam Cameram, coram dicto Domino Rege deponebat:
Quibus sic depositis idem
Dominus Rex eadem Duo Sigilla sua sumpsit, & penes se retinebat & Custodiebat:
Praedictusque
Episcopus Exoniensis dictum Tertium Sigillum Regium usque ad Hospitium suum praedictum secum deferri fecit; & in Die Dominica tunc proximò sequente, inter Horam secundam & Horam tertiam post Nonam ejusdem Diei, praedictum Tertium Sigillum a Baga, qua ut praedicitur inclusum fuit, sumi & extrahi fecit, & Literas praefati Domini Regis Patentes cuidam, Willielmo Barton de Londonia Gentilman, aliàs dicto Willielmo Barton nuper de Londo- nia Yoman, de Pardonatione pro omnimodis Proditionibus, Feloniis, Transgressionibus, Offensis, & aliis Malefactis quibuscumque, per ipsum ante Vicesimum sextum Diem Julii qualiter cumque factis sive perpetratis, confectas, ac nonnulla diversa Brevia, in Praesentia praedicti Roberti Kyrkham & aliorum sigillavit.
Aug. 5. Henry duke of Somerset is ordered to deliver the castle of Guisnes to Richard earl of Warwick. Canterbury.
O. xi. 459. H. v. p. ii. 98.
Pro Comite Warrewici.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 4.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Henrico Duci Somersetiae, Salutem.
Licet Nos nuper, ad importunum Laborem & sinistram Excitationem quarundam Personarum, praecarissimum & praefidelem Consanguineum nostrum, Ricardum Comitem Warrewici, Capitaneum Castri & Villae nostrorum Calesii & Turris nostrae de Risebank & Marchiarum nostrarum ibidem, a Gratia, Favore, & Dilectione nostris subdolè expellere, ac Discordias & Inimicitias inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum seminare & interponere Machinantium, taliter inducti & informati quòd Nos, contra Vim, Formam, & Effectum Literarum nostrarum Patentium, eidem Consanguineo nostro de Capitania Castri, Villae, Turris, & Marchiarum praedictarum factarum, per alias Literas nostras Patentes vobis Capitaniam eorumdem Castri, Villae, Turris, & Marchiarum, sub certis modo & formâ Concessimus, prout in eisdem Literis plenè liquet,
Cujus quidem Concessionis occasione quamplures Depraedationes, & Populi nostri Interfectiones (quas displicenter gerimus & habemus) evenerunt,
Nos tamen,
Ob indubitatam, & veram Fidelitatem, quam in praedicto Consanguineo nostro modò, non Verbis, set veris Factis & Operibus non fictis, reperimus, ipsum Consanguineum nostrum Capitaniam praedictam, juxta vim, formam, & effectum Literarum nostrarum praedictarum, sibi ut praedicitur indè confectarum, habere, occupare, & excercere volentes,
Et insuper Commiserimus eidem Consanguineo nostro Custodiam Castri nostri de Guysnes,
Et ipsum ad Castrum illud a vobis Nomine nostro Recipiendum assignaverimus,
Vobis igitur, districtiùs quo possumus injungentes, Praecipimus & Mandamus quòd statim, post Receptionem Praesentium, dictum Castrum de Guysnes praefato Consanguineo nostro, seu ejus in hac parte Deputato sive Assignato, realiter & absque aliqua difficulate sive dilatione, Reddatis & Deliberetis, & ad Praesentiam nostram omni festinatione quâ poteritis personaliter accedatis, aliquos Insultus, Insidias, Dampnum, seu Gravamen, aliquibus seu alicui Villae nostrae Calesii, seu Marchiae nostrae ibidem, colore quocumque, nullatenus faciendo,
Aliquibus Literis seu Concessione, in hac parte factis, aut aliquo Actu, Statuto, Ordinatione, Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, in contrarium editis sive factis, non obstantibus; Et hoc, sub Fide & Ligeantia quibus Nobis tenemini, ac sub Forisfactura omnium quae Nobis forisfacere poteritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Cantuar. quinto die Augusti.
Per Concilium.
Aug. 5. Richard earl of Warwick, captain of Calais, is ordered to take possession of Guisnes Castle. Canterbury.
O. xi. 459. H. v. p. ii. 99.
Pro Comite supradicto.
An. 38. H. 6. Ibid.
Rex, Carissimo Consanguineo nostro Ricardo Comiti Warrewici, Capitaneo Castri & Villae nostrorum Calesii, & Turris nostrae de Rysebank, & Marchiarum ibidem, Salurem.
Sciatis quòd Nos (de Probitate, Fidelitate, & providâ Circumspectione vestris quamplurimùm confidentes) Assignavimus vos ad Castrum nostrum de Guysnes, a carissimo Consanguineo nostro, Henrico Duce Somersetiae, ac a quocumque alio Castrum illud Nomine suo Custodiente, Recipiendum & Custodiendum,
Ac quoscumque, in Castro illo existentes, Regendum & Gubernandum.
Mandavimus enim praefato Consanguineo nostro quòd ipse dictum Castrum de Guysnes vobis deliberet;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Capitaneis, & Soldariis, ac aliis quibuscumque, quorum interest, in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Auxiliantes, & Obedientes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. quinto die Augusti.
Per Concilium.
Aug. 8. The bailiffs and other officers in Jersey and Guernsey are to make a proclamation declaring Richard duke of York, Edward earl of March, Richard earl of Warwick, Richard earl of Salisbury, Alice his wife, and Edward earl of Rutland, are the K.'s true subjects and friends, and to restore their possessions. Canterbury.
O. xi. 460. H. v. p. ii. 99.
Pro Duce Eborum, de Proclamationibus.
An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 4.
Rex, Ballivis, Juratis, Constabulariis, & caeteris Officiariis, infra Insulas de Gersey & Guernsey constitutis, Salutem.
Cùm, ob indubitatam Fidelitatem, quam in, Praefidelibus & Praecarissimis Consanguineis nostris, Ricardo Duce Eborum, Edwardo Comite Marchiae, Ricardo Comite Warrewici, Ricardo Comite Sarum, Alesiâ Uxore ejus, & Edwardo Comite Rutlandiae, jam tardè, non Verbis, set veris Factis & Operibus invenimus, eosdem Consanguineos nostros veros Ligeos nostros Acceptaverimus, Habuerimus, & Reputaverimus, & eos Acceptamus, Habemus, & Reputamus,
Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in Curiis, Foris, Mercatis, Nundinis, & aliis Locis, infra Insulas antedictas, ubi meliùs videritis expediri, ex parte nostrâ publicè proclamari faciatis, quòd Nos praefatos Consanguineos nostros nostros veros Ligeos & non Proditores, veros Subditos & non Rebelles, ac praefideles Amicos nostros & non Inimicos, Habemus, Reputamus, & Declaramus, & sic eos & eorum quemlibet Haberi, Reputari, & Declarari volumus,
Ac etiam ipsos Consanguineos nostros, & eorum quemlibet, vel eorum & cujuslibet eorum in hac parte Deputatos seu Deputatum, in plenam & pacificam Possessionem omnium Honorum, Castrorum, Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, Tenementorum, Reddituum, Reversionum, Annuitatum, Officiorum, Feodorum, Advocationum, Feodi-Firmarum, Haereditamentorum, & aliarum Possessionum quarumcumque, quae ipsi, seu eorum aliquis, vigore seu virtute cujuscumque Actûs sive Statuti in Parliamento nostro, apud Coventre ultimò tento, editorum seu provisorum, forisfecerunt, seu forisfecerit, ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis,
Et quòd omnes & singulos Officiarios, per dictum Consanguineum nostrum Ricardum Comitem Warrewici infra dictas Insulas Commissos, ad sua Officia, cum Vadiis, Honoribus, Emolumentis, eisdem tàm pro tempore praeterito quàm futuro pertinentibus, ac omnes & singulos Capellanos, per eundem Consanguineum nostrum ibidem praesentatos, provisos, seu promotos, ad sua Beneficia, cum eorum Fructubus, restitui faciatis indilatè:
Et ulterius in singulis Curiis, Foris, Mercatis, Nundinis, & aliis Locis infra Insulas praedictas, ubi meliùs videritis expedire, ex parte nostra, publicè proclamari faciatis, quòd omnes & singuli Ligei & Subditi nostri praefatos Consanguineos nostros, & eorum quemlibet, omnia Honores, Castra, Dominia, Maneria, Terras, Tenementa, Redditus, Reversiones, Servitia, Annuitates, Officia, Feoda, Advocationes, Feodi-Firmas, Haereditamenta, & alias Possessiones praedictas, ac Bona sua quaecumque habere, tenere, seu occupare permittant adeò liberè, integrè, & pacificè prout ipsi, ante Parliamentum nostrum praedictum, aliquo tempore, habuerunt, tenuerunt, seu occupârunt,
Aliquo Actu, Statuto, sive Ordinatione, in Parliamento nostro praedicto editis, factis, seu provisis, aut aliquo alio Statuto, Actu, Provisione, sive Proclamatione, aut aliquibus Literis nostris Patentibus, seu Concessionibus, in contrarium factis, & aliâ Re, Causâ, vel materiâ quacumque, in aliquo non obstantibus:
Et quod nulli Ligei sive Subditi nostri, infra dictas Insulas, aliquas Congregationes, Insurrectiones, Coadunationes, Confoederationes, seu Conventiculas aliquo modo faciant seu facere praesumant sine speciali Mandato, sub Sigillo nostro sibi imposterùm dirigendo, sub Poena Ligeantiae suae & Forisfacturae omnium quae Nobis forisfacere poterunt;
Aliquibus Commissionibus, Mandatis, Brevibus, sive Literis nostris, eis seu eorum alicui ante haec tempora factis, non obstantibus:
Et hoc, sicut Nobis in hac parte respondere volueritis, exequi nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Cantuar. octavo die Augusti.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Aug. 12. Commission to Richard earl of Salisbury to raise men to rescue the town and castle of Roxburgh, besieged by the Scots. Canterbury.
O. xi. 461. H. v. p. ii. 99.
Pro Comite Sarum, de Potestate commissa, super Rescussu Castri de Rokesburgh, & Villae de Rokesburgh.
An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 2. m. 11.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Richardo Comiti Sarum, Salutem.
Sciatis quòd multùm credibiliter informamur quòd Adversarius noster Jacobus Rex Scotorum Marchias nostras versus Scotiam, cum Magna Armata & Multitudine Hominum armatorum, Ingressus est, & Regnum nostrum Angliae, ad Mala, quae poterit, Nobis & Ligeis nostris ejusdem, pro Posse suo, inferendum ingredi proponit, necnon separales Obsidiones ad Castrum de Rokesburgh & Villam nostram de Berewike imposuit, & ea fortiter ibidem tenet, eaque Ditioni suae subjugare intendit,
Nos igitur,
Tàm pro Defensione Regni nostri praedicti, quàm pro Rescussu Castri & Villae nostrorum praedictorum, ordinare volentes, ac de Fidelitate, Probitate, Militia, Strenuitate, & providâ Circumspectione vestris quamplurimùm confidentes,
Assignavimus Vos, ac Vobis plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, ad Congregandum & Advocandum Vobis, Nomine nostro, omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatuum Eborum, Notynghamiae, Derbiae, Cumbriae, Westmerlandiae, Northumbriae, & Lincolniae (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) ad Laborandum Potentes, ad Proficiscendum vobiscum tàm ad Rescussum Castri & Villae nostrorum praedictorum, quàm contra praefatum Adversarium nostrum & Posse suum, ad eum Debellandum, Destruendum, & Fugandum,
Ac Ei, Regno, & Subditis suis Mala quae facere poteritis Inferendum,
Et ad eosdem Ligeos & Subditos nostros Conducendum, Regendum, & Gubernandum,
Necnon omnia alia & singula, quae juxta sanam Discretionem vestram in hac parte, in Resistentiam praedicti Adversarii nostri, fore videritis necessaria & oportuna, Faciendum, Excercendum, & Exequendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, & Subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum Intendentes sint, Assistentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. duodecimo die Augusti.
Aug. 12. The sheriffs of Yorkshire, Cumberland, and four others, are ordered to summon all persons to assist Richard earl of Salisbury. Canterbury.
O. xi. 461. H. v. p. ii. 99.
De Intendendo praefato Comiti.
An. 38. H. 6. Ibid. m. 10. dor.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Cùm Nos, per Literas nostras Patentes, Assignaverimus, carissimum Consanguineum nostrum, Richardum Comitem Sarum, ac eidem Comiti plenam Potestatem & Auctoritatem Dederimus & Commiserimus, ad Congregandum & Advocandum, Nomine nostro, omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatûs praedicti (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) ad Laborandum Potentes, ad Proficiscendum cum praefato Comite tàm ad Rescussum Castri nostri de Rokesburgh & Villae nostrae de Berwyk, per Adversarium nostrum Jacobum Regem Scotorum separa- tim Obsessorum, quàm contra praefatum Adversarium nostrum & Posse suum, ad eum Debellandum, Destruendum, & Fugandum, ac Ei, Regno, & Subditis suis Mala quae poterit Faciendum, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi meliùs expedire videris, ex Parte nostra publicè Proclamari facias, quòd omnes & singuli Ligei & Subditi nostri Comitatûs tui praedicti, ad Laborandum Potentes, praefato Consanguineo nostro, in Executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant in omnibus diligenter; Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Cantuar. duodecimo die Augusti.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecom. Cumbr.
Vicecom. Northumbr.
Vicecom. Westmerl.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Notyngh. & Derb
.
Sept. 3. Licence to William Sauvage, Hugh Hurdeleston, and Henry Hyne, to transmute metals. Westm.
O. xi. 462. H.v. p. ii. 100.
De Transmutatione Metallorum.
An. 39. H. 6. Pat. 39. H. 6. p. 2. m. 23.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam dedimus Willielmo Sauvage, Hugoni Hurdeleston, & Henrico Hyne, cum suis tribus Servientibus, quòd ipsi & eorum quilibet Artem Philosophiae probare & operari, ac Metalla imperfecta de suo proprio Genere transferre sive transmutare, & ea in Aurum & Argentum Transubstantiare, ad omnimodas Probationes & Examinationes, sicut aliquod Aurum vel Argentum, in aliqua Minera crescens, expectanda & induranda, possint & possit absque impedimento, impetitione, seu perturbatione nostri, aut Officiariorum, sive Ministrorum nostrorum quorumcumque, aut alterius Personae cujuscumque in futurum, eisdem modo & formâ prout Ricardus Trevys Doctor Sacrae Theologiae, Johannes Billok, & Williemus Downes consimilem Licentiam ex Concessione nostra nuper habuerunt, prout in Literis nostris Patentibus, eisdem Richardo, Johanni, & Willielmo Downes factis, & in Rotulis Cancellariae nostrae irrotulatis, pleniùs continetur; aliquibus Statutis, Actibus, sive Ordinationibus, indè in contrarium factis, editis, sive ordinatis, non obstantibus,
In cujus &c. per Biennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Oct. 8. The K. orders the tenants of Middleham to pay their rents and services to Richard earl of Salisbury, who is the K.'s faithful subject. Westm.
O. xi. 462. H. v. p. ii. 100.
Pro Comite Sarum.
An. 39. H. 6. Ibid. m. 24. dor.
Rex Tenentibus & Inhabitantibus Villae Dominii sive Manerii de Medelham, ac de omnibus Membris & Pertinentiis ejusdem, & eorum cuilibet, Salutem.
Cùm Nos nuper, ad importunum Laborem & sinistram Excitationem quarumdam Personarum, finalem Destructionem, Praefidelis & Praecarissimi Consanguinei nostri, Ricardis Comitis Sarum Laborantium & Intendentium, taliter inducti & informati quòd praefatum Consanguineum nostrum a Gratia Favore & Dilectione nostris penitùs expulserimus, & ipsum in singulis Comitatibus, Civitatibus, & Villis Regni nostri Angliae nostrum fore Proditorem, Rebellem, & Inimicum publicè Proclamari fecerimus,
Postmodumque, ob indubitatam Fidelitatem, quam in praefato Consanguineo nostro, non Verbis, set veris Factis & Operibus, tunc invenimus, ipsum Consanguineum nostrum nostrum verum Ligeum & non Proditorem, verum Subditum & non Rebellem, ac praefidelem Amicum & non Inimicum, habuimus, reputavimus, & declaravimus,
Et hoc in singulis Comitatibus Regni nostri Angliae, per seperalia Brevia nostra, sub Magno Sigillo nostro, extitit publicè Proclamatum, prout in eisdem Brevibus plenè liquet,
Nos igitur, praefatum Consanguineum nostrum in omnibus ut verum Ligeum & Subditum nostrum haberi & pertractari volentes, vobis Praecipimus, firmiter injungentes, quòd praefato Consanguineo nostro omnia & singula Firmas, Redditus, Servitia, & Pecuniarum Summas,
Quae Nobis vel cuicumque aliae Personae pro Tenuris, Terris, & Tenementis vestris, in Villa, Dominio, sive Manerio praedicto, ratione seu vigore cujusdam Actûs in Parliamento nostro, apud Coventre ultimò tento, editi, aut alicujus Assignationis, Donationis, sive Concessionis habitae vel factae, solvere & facere tenemini,
Praefato Consanguineo nostro faciatis & solvatis; Actu praedicto, aut aliquibus Literis, Concessionibus, sive Assignationibus, in hac parte factis, non obstantibus:
Et si aliquis Receptor, Firmarius, Ballivus, seu alius Officiarius vel Minister noster, vel alicujus alterius Personae cujuscumque, praeterquam Officiarii & Ministri praefati Consanguinei nostri, vos seu aliquem vestrûm ad faciendum & solvendum Servitia, Firmas, Redditus, & Pecuniarum Summas praedicta distringere seu compellere vellent, ei in ea parte resistatis & resistentiam faciatis; nolumus enim vos seu aliquem vestrûm, pro Resistentia hujusmodi, in aliquo laedi, vexari, seu perturbari quoquo modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 12. Pardon for Thomas bp. of London, administrator of the goods and chattels of John cardinal of Canterbury, and executor of Henry, late cardinal of England. Westm.
O. xi. 463. H. v. p. ii. 100.
De Pardonatione pro Episcopo Londoniae, Administratore de Bonis nuper Cardinalium Angliae.
An. 39. H. 6. Ibid. m. 22.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex certâ scientiâ & mero motu nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Thomae Episcopo Londoniensi, Administratori Bonorum & Catallorum quae fuerunt Johannis nuper Cardinalis & Archiepiscopi Cantuariensis,
Aliàs dicto Thomae Londoniensi Episcopo, Administratori Bonorum & Catallorum quae fuerunt Johannis nuper Episcopi Sanctae Ruffinae Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis nuper Archiepiscopi Cantuariensis, totius Angliae Primatis & Apostolicae Sedis Legati, aliàs dicti Reverendissimi in Christo Patris Johannis nuper Cardinalis & Archiepiscopi Cantuariensis, aliàs dicti Johannis nuper Cardinalis & Archiepiscopi Eborum,
Aliàs dicto Thomae Londoniensi Episcopo, Administratori Bonorum & Catallorum quae fuerunt Venerabilis in Christo Patris Johannis Cardinalis & Archiepiscopi Eborum, nuper unius Executorum Testamenti Henrici nuper Cardinalis Angliae,
Aliàs dicto Venerabili in Christo Patri Thomae Londoniensi Episcopo,
Seu quocumque alio Nomine idem Episcopus Londoniensis censeatur, aut quibuscumque aliis Nominibus iidem Cardinales censebantur dùm vixerunt, seu alter eorum censebatur dùm vixit,
Omnimoda Transgressiones, Offensas, Negligentias, Extorsiones, Mesprisiones, Ignorantias, Contemptus, Concelamenta, & Deceptiones, per ipsum Episcopum Londoniensem seu dictos Cardinales & eorum alterum Nobis ante Datam Praesentium qualitercumque facta sive perpetrata:
Et insuper Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Episcopo Londoniensi Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum Episcopum Londoniensem pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Rebellionibus, & Insurrectionibus, per praefatum Episcopum Londoniensem ante Datam Praesentium qualitercumque factis sive perpetratis; ac firmam Pacem nostram ei indè Concedimus per Praesentes:
Et ulterius Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus praefato Episcopo Londoniensi omnimoda Escapia Felonum, Attinctorum, & Convictorum, necnon Catalla Felonum & Fugitivorum, Catalla Utlagatorum & Felonum de se, & omne id quod ad Nos versus ipsum Episcopum Londoniensem pertinet seu pertinere posset, ante Datam Praesentium, ex Causis supradictis:
Et insuper Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Episcopo Londoniensi omnimodos Demandas; Transgressiones, Offensas, Mesprisiones, Contemptus, & Impetitiones, per ipsum Episcopum Londoniensem, ante Datam Praesentium, tàm contra formam quorumcumque Statutorum, Ordinationum, & Provisionum,
Praetextu quorum aliqua Secta versus eundem Episcopum Londoniensem per Billam, vel per Breve de Praemunire facias, seu alio modo quocumque, pro aliqua Materia ante Datam Praesentium, fieri valeat,
Quàm quorumcumque aliorum Statutorum, factos sive perpetratos; Statutis, Ordinationibus, & Provisionibus illis non obstantibus:
Ac etiam Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Episcopo Londoniensi omnimodas Poenas, & Redemptiones, ac Forisfacturas Lanarum, & omnimoda Fines adjudicatos, Amerciamenta, Exitus, Forisfacturas, Relevia, Scutagia, ac omnimoda Debita, Compota, Praestita, Arreragia Firmarum & Compotorum, Nobis ante Datam Praesentium per praefatum Episcopum Londoniensem seu dictos Cardinales & eorum alterum qualitercumque debita sive pertinentia, necnon omnimoda Actiones, Sectas, Querelas, Impetitiones, Executiones, & Demandas, quas Nos solus, vel Nos conjunctim cum aliis Personis, vel alia Persona, habemus seu habere poterimus versus ipsum Episcopum Londoniensem pro Praemissis, vel aliquo Praemissorum, vel pro aliqua alia Re, Causa, seu Materia quacumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Oct. 20. Restitution of the temporalities to Robert bp. elect of S. David's. Westm.
O. xi. 464. H. v. p. ii. 100.
De Restitutione Temporalium.
An. 39. H. 6. Pat. 39. H. 6. m. 15.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Herefordiae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, per Literas suas Bullatas, Nobis directas, sibi Personam Roberti Electi Menevensis, ob suorum exigentiam Meritorum acceptam, Auctoritate Apostolicâ, duxerit Providendum, Praeficiendo ipsum eidem Ecclesiae in Episcopum & Pastorem, sicut per Literas Bullatas praedictas plenè liquet,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, Nobis pro Temporalibus Episcopatûs praedicti debitam, & Temporalia illa, cum Pertinentiis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine Dilatione, Liberes, Habenda in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Consimilia Brevia diriguntur Praecentori & Capitulo Ecclesiae Menevensis & Escaetori subscripto, sub eadem Data; videlicet,
Dilecto Regis Willielmo Hulyn Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Nov. 11. Pardon for John Danyell, prior of S. Pancras of Lewes, chamberlain and vicar general of John de Bourbon, abbot of Clugny, for breaches of the statute of provisors. Westm.
O. xi. 464. H. v. p. ii. 101.
Pro Priore Sancti Pancracii, de Pardonatione.
An. 39. H. 6. Pat. 39. H. 6. m. 20.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Johannes de Borbonio, Sanctae Amiciensis nullius Provinciae, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae & nulli alteri in quoquam subjectus, Episcopus, & Vallame Comes, Abbasque & Minister humilis Clunacensis Ecclesiae, nuper per Literas suas,
Eo quod Prioratus Montis Acuti, Bathoniensis Dioecesis, Ordinis Clunacensis, tunc de Priore seu Pastore vacabat,
De Religione, Honestate, & Conscientia Johannis Danyell, Prioris Prioratûs Sancti Pancracii Lewensis Ordinis praedicti Cicestrensis Dioecesis, praefati Abbatis in Spiritualibus & Temporalibus in Provinciis Angliae, Hiberniae, & Scotiae Camerarii & Vicarii Generalis ac Commissarii sufficienter & legitimè deputati, confidens,
De dicto Prioratu Montis Acuti de Priore ejusdem Clunacensis Ordinis ydoneo & sufficienti praefato Priori Sancti Pancracii providendi concesserit Potestatem & Facultatem, per Literas praedictas, illâ vice duntaxat,
Quarum quidem Literarum Auctoritate & Vigore, praefato Prioratui Montis Acuti idem Prior Sancti Pancracii Lewensis de Fratre Roberto Cryche, Monacho dicti Prioratûs Montis Acuti, qui dicti Ordinis Monachus professus, ac idoneus & sufficiens ad hoc existens, providerit in Priorem, & ipsum ejusdem Prioratûs Priorem ordinaverit, fecerit, & creaverit ut accepimus,
Qui quidem Prior Sancti Pancracii Lewensis timet eum Poenam Statutorum de Provisionibus, occasione praedictâ, incurrere,
Nos, ad Supplicationem praedicti Prioris Sancti Pancracii Lewensis, de Gratia nostra speciali, PARDONAVIMUS, REMISIMUS, & RELAXAVIMUS eidem Priori Sancti Pancracii Lewensis, seu quocumque alio Nomine censeatur, Contemptus, Transgressiones, Mesprisiones, Provisiones, & Forisfacturas quoscumque, per ipsum factos sive perpetratos, in hac parte, ac omne id quod ad Nos pertinet seu pertinere poterit de Praemissis seu aliquo Praemissorum:
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, Concessimus & Licentiam Dedimus praefato Priori Sancti Pancracii Lewensis, quòd Ipse Literas praedictas ac omnia & singula in eisdem contenta exequi & excercere, legere & legi facere possit, liberè, quietè, pacificè, & impunè, juxta vim, formam, & effectum earumdem,
Nolentes quòd idem Prior Sancti Pancracii Lewensis, aut ejus Procuratores, Fautores, Consules, & Auxiliantes, in hac parte, aut quicumque alii Solicitatores, Latores, seu Publicatores Literarum praedictarum, per Nos, vel Haeredes nostros, impetantur, inquietentur, perturbentur, molestentur in aliquo, seu graventur, nec eorum aliquis impetatur, inquietetur, perturbetur, molestetur in aliquo, seu gravetur; Statutis de Provisoribus, & quibuscumque aliis Statutis, Ordinationibus, Provisionibus, sive Actibus, in contrarium factis, aut aliis Rebus, Causis, & Materiis quibuscumque (quae pro Nobis in hac parte dici, allegari, aut proponi poterunt) in aliquo non obstantibus,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Undecimo die Novembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 14. Edward earl of March, eldest son of Richard duke of York, is appointed constable of Bristol and keeper of Kingswood and other forests. Westm.
O. xi. 465. H. v. p. ii. 101.
Pro Edwardo Primogenito Ducis Eborum.
An. 39. H. 6. Pat. 39. H. 6. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & ex certa scientia & mero motu nostris, Concessimus & per Praesentes Concedimus, Praedilecto Consanguineo nostro, Edwardo Filio Seniori Carissimi Consanguinei nostri Richardi Ducis Eborum, Comiti Marchiae, Officia Constabularii Castri Villae nostrae Bristolliae, & Custodis Forestarum nostrarum de Kingeswode in Comitatu Gloucestriae & Flywode in Comitatu Gloucestriae & Flywode in Comitatu Somersetiae, ac Forestae nostrae de Gyllingham in Comitatu Dorsetiae, & Parcorum nostrorum de Mere & Everley in Comitatu Wiltesiae, ac ei Custodias earumdem Forestarum & Parcorum nostrorum de Mere & Everley per Praesentes Concedimus,
Concessimus etiam eidem Edwardo quòd Ipse, Vitâ suâ durante, Nominare, Constituere, & Facere posset & faciet sub Se Unum Janitorem ejusdem Castri pro Custodia Portae ejusdem Castri pro Custodia Portae ejusdem Castri, ac Duos Vigiles ad Vigilandum tàm per Diem quàm per Noctem in Castro praedicto,
Habenda & Occupanda dicta Officia, Custodias, & singula Praemissa eidem Edwardo per Se, vel per sufficientem Deputatum suum, aut sufficientes Deputatos suos, cum omnibus & omnimodis Officiis, Vadiis, Feodis, Juribus, Regardis, Redditibus, Reventionibus, Proficuis, Commoditatibus, & Emolumentis quibuscumque, praedictis Officiis & Custodiis & caeteris Praemissis debitè pertinentibus & consuetis,
Percipiendo Annuatim, durante Vitâ suâ, pro dicto Officio Constabularii Viginti Libras ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones, ac pro Vadiis pro dicto Janitore ac Officio Janitoris ejusdem Castri Duos Denarios per Diem, necnon pro Vadiis Duorum Vigilum in Castro praedicto vigilare debentium Tres Denarios per Diem, & Unum Obolum per Noctem, ac etiam pro Vadiis Forestariorum dictae Forestae de Kyngeswode Septem Denarios & Unum Obolum per Diem, de Exitibus, Proficuis, & Reventionibus praedictae Villae Bristolliae, tàm de Firma ejusdem Villae, quàm de aliis Exitibus, Proficuis, & Reventionibus de Villa illa provenientibus, per Manus Majoris, Communitatis, & Ballivorum ejusdem Villae, ac Firmariorum, Occupatorum, seu Receptorum inde pro tempore existentium, unà cum aliis Feodis, Proficuis, & Commoditatibus, Officiis & Custodiis praedictis ac caeteris Praemissis quoquo modo pertinentibus, eisdem modo & formâ & adeò plenè & integrè sicut Richardus de Bello Campo, nuper Comes Warrewici, seu aliquis alius, Officia & Custodias illa seu earum aliqua ante haec tempora habens & occupans, melius & ulterius habuit & percepit in eisdem seu eorum aliquibus;
Ac etiam Concessimus eidem Consanguineo nostro Edwardo ut, Vitâ suâ durante, Nominare, Constituere, & Facere posset unum Scrutatorem in Portu Villae Bristolliae; eo, quod expressa mentio de vero Valore Annuo seu aliquo alio Valore Officiorum & Custodiarum praedictorum & caeterorum Praemissorum, aut de aliis Donis & Concessionibus, per Nos dicto Edwardo seu alicui Antecessorum suorum ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione, in contrarium factis, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Dec. 7. Licence to John de Foix, earl of Kendal, to export wool. Westm.
O. xi. 466. H. v. p. ii. 101.
Pro Comite de Kendall.
An. 39. H. 6. Franc. 39. H. 6. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Nedum gratuita laudabilia & fidelia Obsequia,
Tàm nobis, quàm nobilibus Progenitoribus nostris Regibus Angliae, per Dilectum & Fidelem nostrum Johannem de Foix Comitem de Kendale, & ejus Patrem, atque Antecessores, Nobis multipliciter impensa,
Verùm etiam gravia & importabilia Dampna, Exhaereditationes, & Deperdita, per ipsos, ob Ligeantiam & Fidelitatem suas erga Majestatem nostram Regiam conservandas, nuper sustenta,
Necnon dira & intolerabilia Imprisonamentua, quae ipse Johannes Comes, in Manibus Inimicorum nostrorum captus & detentus, ferè per Septem Annorum spatium, sufferre coactus fuit,
Ac etiam grandes ac excessivas Financias & Redemptiones, in quibus per dictos Inimicos positus est, & quas nec Ipse (cùm sit, Occasione Guerrarum nostrarum, & pro Servitio nostro, penitùs & in totum Destructus) nec ipsius Amici sufficiunt contentare & satisfacere,
Attentè considerantes,
De Gratia nostra speciali, & ut idem Comes de praedictis Financiis aliqualiter relevetur, & unum ex Filiis suis, quem pro eo in dictorum Inimicorum Potestate dimisit, redimere, Juramentumque suum ac Fidem & Promissionem, ea de Causa datas, servare possit,
Ex mero & proprio motu nostro, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, & plenitudine nostrae Regiae Potestatis, ac Vigore & Auctoritate Parliamenti, Concessimus & Licentiam Dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam Damus praefato Johanni de Foix, quòd Ipse per Se, aut Deputatos, Factores, sive Attornatos suos, Summam Duorum Millium Saccorum Lanae Bordatae, Forsatae, & Claccatae, aut non Bordatae, Forsatae, sive Claccatae, tàm de Lana sua propria, quàm aliorum Indigenarum sive Alienigenarum quorumcumque, in quibuscumque Portubus Regni nostri Angliae sibi placuerit, in quibuscunque Galeis, Carracis, Navibus, & aliis Vasis, una vice vel diversis vicibus, Carcare & Eskippare, seu Carcari & Eskippari facere, ac versus & usque quascunque Partes sibi placuerit, liberè & absque Impedimento aliquo Nostri, aut Haeredum, Officiariroum, seu Ministrorum nostrorum, & absque aliquibus Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis Nobis indè aliqualiter solvendis, aut pro Nobis quovismodo petendis seu clamandis, & absque aliquo Compoto seu Ratiocinio Nobis seu Haeredibus nostris quovis modo Reddendo, Traducere, Carcare, & Transmittere, ac Traduci, Carcari, & Transmitti facere possit per INDENTURAS,
Indè inter praefatum Johannem Comitem, aut Deputatos, Factores, seu Attornatos suos hujusmodi, & Custumarios sive Collectores Custumarum & Subsidiorum nostrorum, in quolibet Portu ubi hujusmodi Lanam vel aliquam inde Parcellam vigore Praesentium Eskippare contigerit, pro Tempore existentes, de Tempore in Tempus, debitè CONFICIENDAS:
Volumus insuper, ex motu, & avisa- mento, ac Vigore & Auctoritate praedictis, per Praesentes, Concedimus praefato Comiti quòd tàm Factores, Deputati, & Attornati sui praedicti, & eorum quilibet, quàm omnes Custumarii & Collectores hujusmodi, & eorum quilibet, de omnibus & omnimodis Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis de seu pro Lanâ praedictâ, vigore Praesentium, Eskippandâ debitis & debendis, & quae Nobis aliquo modo deberi seu pertineri poterunt si praesens Concessio nostra facta non fuisset, de omnibus Compotis, Ratiociniis, & alia Re quacunque, Nobis seu Haeredibus nostris indè reddendis seu faciendis, erga Nos & Haeredes nostros Quieti sint imperpetuùm & Exonerati: Et quòd Cancellarius noster Angliae, pro tempore existens, tot & talia Brevia, Warranta, & alia Mandata nostra, tàm Custumariis sive Collectoribus Custumarum sive Subsidiorum nostrorum, in Portu seu Portubus ubi Lanam praedictam in forma praedicta eskippari contigerit pro Tempore existentibus, quàm Thesaurario & Baronibus de Scaccario nostro, & aliis quibuscunque dirigenda, quot & qualia praefato Johanni Comiti, aut ejus Deputato, Factoribus, sive Attornatis hujusmodi videbuntur in hac parte necessaria & opportuna, de tempore in tempus, sub Magno Sigillo nostro fieri faciat, absque aliquâ Prosecutione penes Nos seu Concilium nostrum aliqualiter faciendâ, & absque Feodo indè ad opus nostrum Capiendo, praefato Johanni Comiti, aut ejus Deputatis, Factoribus, sive Attornatis praedictis, & eorum cuilibet deliberare:
Eo quòd Lana praedicta, vigore Praesentium eskippanda, sit vel fuerit propria Bona praedicti Comitis, aut aliorum Indigenarum sive Alienigenarum quorumcumque, aut eo quod expressa mentio de vero Valore Lanae, Custumarum, & Subsidiorum praedictarum, aut de aliis Donis seu Concessionibus praefato Comiti ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione (in contrarium factis, provisis, vel ordinatis, fiendis, providendis, vel ordinandis) aut aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacunque non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Dec. 7. Assignments for the payment of 443l. 6s. 8d., the largess of John Smert, otherwise called Garter, William Tendale, alias Lancastre, and John Wrixworth, alias Guyenne, kings of arms. Westm.
O. xi. 467. H. v. p. ii. 102.
Pro Regibus Armorum, de Arreragiis super Largitatibus proclamatis.
An. 39. H. 6. Pat. 39. H. 6. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Summa Ducentarum, Quadraginta Trium Librarum, Sex Solidorum, & Octo Denariorum, per Nos debeantur, dilectis Nobis, Johanni Smert aliàs dicto Garter, Willielmo Tendale aliàs dicto Lancastre, & Johanni Wrixworth aliàs dicto Guyenne Regibus Armorum, pro eorum Largesis, coram Nobis proclamatis Diebus Festivalibus, per Septem Annos, proximò post Annum Vicesimum septimum Regni nostri elapsos,
De qua quidem Summa ipsi aliquam Solutionem sive Contentationem hucusque minimè adepti sunt seu habuerunt,
Undè Nobis supplicârunt ut sibi Solutionem & Contentationem ejusdem Summae in forma sequente concedere dignaremur,
Nos,
Praemissa considerantes, & praefatis, Johanni, Willielmo, & Johanni hujusmodi Solutionem & Contentationem fieri cupientes ut tenemur,
De Gratiâ nostrâ speciali, & pro plenariâ Solutione & Contentatione dictae Summae Ducentarum, Quadraginta Trium Librarum, Sex Solidorum, & Octo Denariorum, de Custumis & Subsidiis Lanarum & Pellium lanutarum, in Portu Civitatis nostrae Londoniae, per Manus Collectorum sive Custumariorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum pro tempore existentium, per Indenturas inter ipsos Collectores sive Custumarios & praefatos, Johannem, Willielmum, & Johannem, conficiendas, Solutionem sive Contentationem Summae praedictae & cujuslibet ejusdem Parcellae Testificantes, per quas Volumus, &, Tenore Praesentium Concedimus, quòd praedicti Collectores sive Custumarii, in Compoto suo, ad Scaccarium nostrum, debitè indè habeant Allocationem; aliquibus Statutis sive Ordinationibus (in contrarium editis, factis, sive ordinatis) non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Dec. 9. Licence to Francisco de Coppinis, bp. of Terni, papal legate, to accept a bishopric in England. Westm.
O. xi. 468. H. v. p. ii. 102.
Pro Papae Legato, de Licentia Acceptandi.
An. 39. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certis Considerationibus & mero motu nostro, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili Patri, Francisco de Coppinis Episcopo Interamnensi,
Legato & Commissario Sanctissimi in Christo Patris & Domini Domini Pii, Divinâ Providentiâ, Papae Secundi, in Regnum nostrum Angliae, per eundem Sanctissimum Patrem nostrum nuper misso,
Quòd ipse Franciscus, per ipsum Sanctissimum Patrem Papam Pium, & Successores suos, ad quemcumque Episcopatum, infra dictum Regnum nostrum Angliae exnunc vacaturum, quem idem Franciscus accipere voluerit (Archiepiscopatibus Cantuariensi & Eborum, ac Episcopatibus Lincolniensi, Wyntoniensi, Dunolmensi, ac Bathoniensi & Wellensi, & eorum quolibet, omninò exceptis) Transferri posset & Provideri, ac hujusmodi Episcopatum ex Translatione & Provisione dicti Sanctissimi Patris Pii & Successorum suorum accipere, & Literas Bullatas superindè conficiendas recipere, & eas ubicumque ad Placitum suum Legi & Publicari facere, necnon eundem Episcopatum, cum omnibus Temporalibus, Proventibus, & Emolumentis, eidem Episcopatui qualitercumque pertinentibus sive spectantibus, Possidere & Tenere valeat, ac eis Gaudere absque impetitione Nostri, vel Haeredum, seu Successorum nostrorum aut alicujus alterius cujuscumque; aliquibus Statutis, Ordinationibus, Actibus, Provisionibus, seu Restrictionibus (in Parliamentis nostris, aut alicujus Progenitorum nostrorum, in contrarium habitis, factis, sive editis) non obstantibus:
Et ulterius Volumus & Concedimus eidem Venerabili Patri Francisco, quòd ipse, & quicumque Attornati, Factores, Famuli, Consiliarii sui, & Amici, circa Praemissa & eorum quotlibet prosequendo & exequendo, ac Praemissorum Executione, erga Nos, Haeredes, & Successores nostros sint Quieti & Impuniti, necnon per Nos, Haeredes, seu Successores nostros sint Quieti & Impuniti, necnon per Nos, Haeredes, seu Successores nostros impetantur, inquietentur, molestentur, nec graventur,
Quodque Cancellarius noster Angliae, Haeredum, & Successorum nostrorum, qui pro tempore fuerit, sub Magno Sigillo nostro, aut Magnis Sigillis Haeredum & Successorum nostrorum praedictorum, Vice & Nomine nostro, faciet tot & talia Brevia Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Decanis, Vicecomitibus, Ballivis, & omnibus aliis Ministris nostris dirigenda, Dantes, ex parte nostra, Haeredum, & Successorum nostrorum, eis & eorum cuilibet firmiter in Mandatis quòd ipsi praedictum Venerabilem Patrem Franciscum ad hujusmodi Episcopatum, ac ad omnia alia ad hujusmodi Episcopatum pertinentia, eidem Venerabili Patri Francisco, in forma praedicta providendo & transferendo, Auxiliantes sint & Confortantes, quot & qualia eidem Venerabili Patri Francisco videbuntur necessaria & oportuna;
Proviso semper quòd praefatus Venerabilis Pater Franciscus Nobis Obediat & Fidelitatem faciat, prout alii Episcopi Regni nostri Angliae Nobis obediunt & faciunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.

Footnotes

1 Rex fortuna guerræ denuo inimicante, denuo in rebellium potestatem reduciter: Frater comitis Sarum Cancellarius constituitor; et quæ sequuntur sub Regis nomin eliteræ ac mandata, ad istorum nutum emittuntur omnia ?—Note by Rymer.