Rymer's Foedera with Syllabus
1461

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

468-482

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1461', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 468-482. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115388 Date accessed: 27 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1461

Syllabus EntryFoedera Text
1461. Jan. 26. Safe conduct for Theobald lord of Neufchatel, marshal of Burgundy, John lord of Launoy, and two other ambassadors of the duke of Burgundy. Westm.
O. xi. 469. H. v. p. ii. 102.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Ducis Burgundiae.
An. 39. H. 6. Franc. 39. H. 6. m. 6.
Rex universis & singulis Constabulariis, & Locatenentibus generalibus & specialibus, Marescallis, Admirallis, Viceadmirallis, Capitaneis, & Conductoribus Gentium Armorum ac Sagittariorum, Castellanis, Custumariis, Majoribus, Vicecomitibus, Ballivis, Praepositis, Scabinis, Gubernatoribus, & Custodibus Civitatum, Opidorum, Castrorum, Fortalitiorum, Pontium, Portuum, Passagiorum, Jurisdictionum, Districtionum, & aliorum Locorum quorumcunque, necnon Gentibus Armorum, Sagittariis, & caeteris Guerram facientibus, omnibus quoque aliis Vassallis, Justiciariis, Officiariis, Subditis, Amicis, Confoederatis, & Benevolis nostris quibuscunque, tàm citra, quàm ultra Mare, ubilibet constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex certâ Scientiâ nostrâ, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Theobaldum Dominum de Novo Castro & de Castro supra Mezellam Marescallum Burgundiae, Johannem Dominum de Lannoy Locumtenentem Patriarum Holandiae, Selandiae, & Frisiae, Milites, Consiliarios, & Cambellanos, Magistrum Andream Colyn Praesidentem Camerae Concilii Flandriae, etiam Consiliarium & Magistrum Requestarum Hospitii, ac Magistrum Martinum Steenberch Decanum Ecclesiae Beatae Bruxellensis, Secretarium carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae & Brabantiae, suosque Ambassiatores sive Commissarios, & quemlibet ipsorum in Regnum nostrum Angliae, tàm ad Tractandum, Communicandum, Appunctuandum, & Concludendum, Nobiscum, sive Commissariis nostris, per Nos Deputatis sive Deputandis, de & super Facto Prorogationis Tractatûs, Intercursûs, sive Communicationis Mercantiarum seu Mercimoniorum inter dictum Regnum nostrum Angliae, Dominium nostrum Hiberniae, & Villam nostram Calesii, aliasque Patrias & Subditos nostros ex una Parte, & Ducatum Brabantiae, Communitatem ac Patriam Flandriae, Villam & Dominium Mechliniae & illorum Subditos ex alterâ Parte, quàm pro certis arduis Materiis & Negotiis, Utilitatem Publicam praedicti Regni nostri, caeterorumque Dominiorum nostrorum, & ipsius Consanguinei nostri Patriarum, Dominiorum, & Subditorum concernentibus, unà cum Centum & Quinquaginta Personis in aut de eorum Comitiva (etiamsi speciales Deputati Quatuor Membrorum Patriae Flandriae vel alii quicunque existant, & cujuscunque Statûs, Nationis, aut Conditionis fuerint) Armatis vel non Armatis, & totidem Equis aut paucioribus, ac cum Auro Argento monetato & non monetato, Bogeis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, Instructionibus, ac aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscunque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram, quàm per Mare, per Alveos, Riparias, & Aquas dulces, Navigio, Curribus, aut aliis Vecturis seu Vehiculis, equestrè vel pedestrè, veniendo, ibidem per Dies & Noctes Morando, Expectando, Perhendinando, Conversando, & Praestolando, ac de & super Praemissis Communicando, Tractando, Appunctuando, & Concludendo, & exindè versus eundem Consanguineum nostrum, & ad Partes suas, tàm citra quàm ultra Mare, atque in Mari & Ripariis hujusmodi Transeundo & Redeundo, vel aliàs Transmittendo, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, liberè, tutè, securè, pacificè, & quietè, in Corporibus & Bonis, non obstantibus quibuscunque Guerris vel Divisionibus, Marqua, Contramarqua, Prisaliis, Reprisaliis, & Arestis, concessis & concedendis, ad requestam Partium, vel aliàs, necnon Debitis, Obligationibus, Promissionibus, Captionibus, seu Emprisionibus, & Attemptatis, ante Datam Praesentium Literarum, quomodolibet per ipsos, vel alterum, sive eorum aliquem, factis & commissis, aut contra eos, quacunque Occasione vel Causâ praetensis;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsos Theobaldum, &c.
Proviso semper quòd &c. prout in hujusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto Die Januarii.
Per ipsum Regem Ore tenus.
Feb. 5. Pardon for John de la Beare, late bp. of S. David's. Westm.
O. xi. 469. H. v. p. ii. 103.
De Pardonatione pro Episcopo Menevensi.
An. 39. H. 6. Pat. 39. H. 6. m. 6.
Rex, omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex mero Motu nostro, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Johanni nuper Menevensi Episcopo, aliàs dicto Johanni de la Beare nuper Menevensi Episcopo, seu quocumque alio Nomine censeatur, omnimodas Transgressiones, Offensas, Mesprisiones, Contemptus, & Impetitiones,
Per ipsum Episcopum, ante vicesimum sextum Diem Januarii ultimò praeteritum,
Contra formam tàm quorumcumque Statutorum, Ordinationum, & Provisionum, ante dictum Vicesimum sextum Diem Januarii factorum sive editorum, de Perquisitionibus, Acceptationibus, Lectionibus, Publicationibus, Notificationibus, & Executionibus quibuscumque quarumcumque Literarum & Bullarum Apostolicarum, ante dictum vicesimum sextum Diem Januarii, & omnium aliorum Statuorum, Ordinationum, & Provisionum, praetextu quorum aliqua Secta versus eundem Episcopum per Billam vel per Breve de Praemunire facias, seu alio modo quocumque, pro aliqua Materia ante vicesimum sextum Diem Januarii fieri valeat, quàm quorumcumque aliorum Statutorum,
Factas sive perpetratas, & omne id, quod ad Nos versus ipsum Episcopum, ratione Praemissorum seu eorum alicujus, pertinet seu pertinere poterit; aliquibus Statutis, Ordinationibus, & Provisionibus (ante haec tempora in contrarium editis sive provisis) non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto Die Februarii.
Per ipsum Regem.
Exemption for Walter bp. of Norwich from attendance at parliament. Westm.
O. xi. 470. H. v. p. ii. 103.
Pro Waltero Episcopo Norwicensi de Absentatione.
An. 39. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Exposuit Nobis, Venerabilis Pater, Walterus Episcopus Norwicensis, Conssiliarius noster, quomodo ipse, a diutino tempore jam transacto, tàm in Partibus Regni nostri Franciae, quàm alibi, ad sua gravia Custus, Expensas, & Onera, per ipsum multipliciter facta, nostris vacabat Obsequiis,
Quorum occasione magnam suae Vitae Portionem non Divinis, ut debuisset & valuit, quin potiùs Seculi Rebus impendit,
Cumque inpraesentiarum idem Venerabilis Pater Senium ingressus, Curamque Animarum praegrandem, Divinâ permittente Clementiâ, assecutus sit, ipsamque Oculis conniventibus & sub Dissimulationis Clamide Necglectam praeterire nequeat, absque eo quod Animae suae Salutis grave Periculum & Offensam praemaximam erga Deum incurrat,
A qua etiam, transactis jam Annis quasi singulis ex quo Pastoralis Officii suscepit Insignia, tùm ut in nostri interesset Conciliis, tùm ad Parliamenta nostra, tùm ad alias Dominorum & Procerum ejusdem Regni Convocationes accederet, evocatus, Curae suae praedictae ac caeteris sibi ex sui Officii debito incumbentibus rarissimè vacare potuit, adeò quòd Rem aliquam perfectam & completam, in suis ac Ecclesiae & Curae agendis rebus, hucusque minimè valuit excercere, nec etiam absque Corporis sui totiens Advenientis & Redeuntis Confractione praemolestâ;
Super quibus Nobis instanter ac humili devotione supplicavit quatinus, hiis & aliis Personam suam tangentibus, piâ Compassione pensatis, sibi de oportuno Relevaminis subsidio providere gratiosissimè dignaremur,
Nos,
Nedùm Praemissa, set sperantes indubiè quod ipsius erga Deum & Salvatorem nostrum sincera Devotio, suis pro nostra nostrorumque Salute Regnorum Precibus sub mentis quiete effusis, non minus prodesse valebit, quàm ipsius vexato Corpore circa nostrae Sollicitudinis Temporalis Obsequia cùm caeteris insudaret,
Volentesque propterea eidem Venerabili Patri Gratiam facere specialem,
Personam ejusdem, durante Vitâ suâ, a Personali Comparitione in aliquo Conciliorum seu Parliamentorum, per Nos vel Haeredes nostros de caetero tenendorum, duximus Eximendam, & Eximimus per Praesentes,
Nolentes quòd idem Venerabilis Pater, etiam si per Nos vel Haeredes nostros de caetero ad hujusmodi Concilia vel Parliamenta vocatus extiterit, ratione non Comparitionis Personalis in aliquo eorumdem, vexetur, inquietetur, molestetur, vel gravetur in Persona quomodolibet aut in Rebus; set quòd, Mandato hujusmodi non obstante, hujus Exemptionis praerogativâ gaudeat & plenariâ Libertate:
Dùm tamen idem Episcopus, cùm ipsum ab hujusmodi Parliamento nostro vel Haeredum nostrorum personaliter abesse contigerit, per Procuratorem suum idoneum, seu Procuratores suos idoneos, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ipso Episcopo habentem, seu habentes, ad Consentiendum hiis, quae in hujusmodi Parliamento, Divinâ favente Clementiâ, contigerit ordinari, compareat ut est justum;
Volentes insuper eidem Episcopo Gratiam ostendere ampliorem, Volumus & Concedimus eidem, pro Nobis & Haeredibus nostris quantum in Nobis est, quòd, si aliquotiens in futurum contingat eum, pro suis fortasse aut Ecclesiae suae expediendis Negotiis, aut aliâ vel aliis Causis, ad aliquod Conciliorum seu Parliamentorum hujusmodi ultro accedere, per hoc tamen huic Gratiae nostrae, nec pro tunc, nec pro aliis temporibus, quomodolibet derogetur; quin, secundùm omnem vim & effectum praesen- tis Concessionis nostrae, a quibuscumque Conciliis nostris aut Parliamentis nostris, vel Haeredum nostrorum de quibus praefertur, absque Offensa Nostri vel Haeredum nostrorum, Se, quando placuerit, valeat ad propria divertere, & a quibuscumque aliis Se liberè absentare.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium.
Per ipsum Regem & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti
.
Feb. 12. Commission to Edward duke of York, to raise men in Bristol, Staffordshire, Shropshire, and other counties, to resist the rebels. Westm.
O. xi. 471. H. v. p. ii. 103.
Ricardi Ducis Eborum, in Conflictu apud Wakefield, occisi' Filius Primogenitus Edwardus, nunc Dux Eborum, habet Commissionem ad Debellandum Ligeos Regis.
An. 39. H. 6. Pat. 39. H. 6. m. 1. d.
Rex, Praecarissimo Consanguineo nostro, Edwardo Duci Eborum, Salutem.
Sciatis quòd quidam Subditorum nostrorum, qui veri Ligei nostri esse debeant & tenentur, Diabolicâ Fraude seducti, in Numero non modico, modo Guerrino Arraiati, in diversis Comitatibus Regni nostri Angliae se propriâ Temeritate & Audaciâ congregârunt & coadunârunt, & sic se tenent Congregatos & Coadunatos, & de tempore in tempus alios quoscumque ad Statum nostrum & Regni nostri politicum Regimen subvertendum sibi congregant & congregare intendant,
Unde Mala inaestimabilia ac Regni nostri praedicti Destructio & Subversio de verisimili sunt consecuturi, nisi citiùs de Remedio in hac parte provideatur oportuno,
Nos,
Eorum Temeritati, Praesumptioni, & Audaciae obviare volentes, ac de Nobilitate, Strenuitate, & providâ Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos, ac Vobis plenam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem ad Advocandum vobis omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Villae Bristolliae, ac Comitatuum nostrorum Staffordiae, Salopiae, Herefordiae, Gloucestriae, Wygorniae, Somersetiae, & Dorsetiae, & eorum cujuslibet (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) de quibus vobis meliùs expedire videbitur, ad proficiscendum vobiscum adversus & contra praefatos Praesumptores atque Rebelles nostros, ac ad Assistentiam & Auxilium suum vobis Dandum & Impendendum, ac ad eorum Praesumptionem, Temeritatem, & Audaciam Reprimendum, Cohercendum, & Castigandum, ipsosque Subjugandum, Arestandum, Capiendum, & Justiciandum, &, si Vobis Resistendum duxerint, adversus eosdem Praesumptores, si Res exigerit, tanquam Hostes & Rebelles nostros, procedendum, & eosdem Expugnandum,
Et ad omnia alia quae vobis circa Praemissa seu aliquod eorumdem videbuntur necessaria seu oportuna, de tempore in tempus, Faciendum, Excercendum, & Exequendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ,
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Assistentes, Auxiliantes, & Obedientes in omnibus diligenter; aliquibus Mandatis, Commissionibus, seu Proclamationibus, peranteà factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Februarii.
Per Concilium.
EDWARD IV.
4 March 1461–9 April 1483.
CONVENTIONES,
LITER AE,
ET
ACTA PUBLICA

Regnante Edvardo Quarto.
March 10. Memorandum that G. bp. of Exeter, appointed chancellor of England, took the accustomed, oath, and carried the great seal to his house called Le Herbert in the city of London. London.
O. xi. 473. H. v. p. ii. 104.
Super Liberatione Sigillorum.
An. 1. E. 4.
Memorandum quòd,
Die Martis, Decimo Die Martii, Anno Regni
Regis Edwardi Quarti primo, inter Horam Quintam & Horam Sextam ejusdem Diei post Meridiem,
In quadam alta Camera media in quadam Turri, infra Hospitium
Ricardi nuper Ducis Eborum juxta Aquam Thamesis, vocatum Baynards Castle, in Temystrete London,
Coram praefato Domino Rege, Venerabili in Christo Patre
Thomâ Archiepiscopo Cantuariensi, &, Venerabilibus Patribus, R. Sarum, W. Norwicensi, Episcopis, carissimis Consanguineis, R. Grey de Ruthen, Willielmo Faucomberge, Johanne Vicecomite Bourghchier, Militibus, ac, Dilectis & Fidelibus Regis, Johanne Wenlok, Willielmo Herbert, Militibus, aliisque ibidem tunc interessentibus,
Venerabilis Pater
G. Episcopus Exoniensis Sacramentum Cancellarii Angliae consuetum corporaliter coram praefato Domino Rege tunc praestitit,
Et Officium Cancellarii Angliae de assensu praedicti Domini Regis & caeterorum supradictorum adtunc super se & ibidem realiter sumpsit,
Et Magnum Sigillum ejusdem Domini Regis, de Auro factum, & in quadam Baga de Corio albo inclusum, & cum Signeto praefati
Domini Regis signatâ, penes se assumpsit, id usque Hospitium suum, vocatum le Herbert, infra Civitatem praedictam, secum deferendo & retinendo,
Et posteà (videlicet) Die Mercurii tunc proximò sequente, idem Cancellarius, in quadam alta Camera, infra Hospitium praedictum vocatum
Herbert, inter Horam Tertiam & Horam Quartam ejusdem Diei post Meridiem, dictum Magnum Sigillum Regni a Baga, qua ut supradictum est includebatur, extrahi fecit, ac quasdam Literas praedicti Domini Regis Patentes, Priori Ecclesiae Sanctae Trinitatis infra Civitatem Londoniae, de Resolutione Quingentarum Marcarum, per ipsum Priorem praefato Domino Regi tunc mutuatarum, eidem Priori & ejusdem Loci Conventui, sub certa forma, in eisdem Literis Patentibus contenta & specificata, fienda, ac diversa alia Brevia Regis sigillari fecit in Praesentia Ricardi Friston Clerici, Thomae Ywe unius Clericorum de Corona in Cancellaria Regis, & aliorum Notabilium Virorum tunc ibidem Praesentium.
March 12. Commission to Richard earl of Warwick to receive the submission of the adherents of Henry late K. of England, and seize the property of those who refuse. Westm.
O. xi. 474. H. v. p. ii. 104.
De Admittendo ad Gratiam.
An. 1. E. 4. Pat. 1. E. 4. p. 1. m. 18.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Warrewici, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, recto & vero Titulo ac Jure Haereditatis, Regimen Regni nostri Angliae suscepimus, Volentes proinde omnes Subditos ejusdem Regni ad suam debitam Obedientiam viis pacificis convocare, ac de Fidelitate & provida Circumspectione vestris quamplurimùm confidentes,
Assignavimus Vos ac Vobis plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus ad omnes & singulos, Partem Adversarii nostri Henrici nuper Regis Angliae tenentes, & cum eo seu sibi adhaerentibus existentes, ad Obedientiam & Gratiam nostras, si a parte dicti Adversarii nostri recedere & Nobis venire voluerint, juxta sanam Discretionem vestram, Recipiendum & Admittendum,
Et ad Proclamationes in hac parte, in Locis quibus melius videbitur expedire, fieri faciendum:
Et insuper Assignavimus vos ad omnia & singula Maneria, Terras, Tenementa, ac Bona & Catalla quorumcunque Nobis Rebellium, & ad Obedientiam nostram venire nolentium & contradicentium, ubicunque existant & inveniri poterunt, in Manus nostras Capi & Seisiri, & Nobis de Exitibus, Reventionibus, & Proficuis eorundem Responderi faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscunque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Obedientes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Duodecimo Die Martii.
Per ipsum Regem Ore tenus.
June 22. Power for James earl of Douglas, sir William Welles, John Kyngescote, and two others, to treat with John earl of Ross and Donald Ballagh. Westm.
O. xi. 474. H. v. p. ii. 104.
De Appunctuando cum Comite de Rosse.
An. 1. E. 4. Scot. 1. E. 4. m. 26.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & providâ Circumspectione carissimi Consanguinei nostri Jacobi Comitis Douglas, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Willielmi Welles Militis, & Johannis Kyngescote Legum Doctoris, necnon, Dilectorum Nobis, Johannis Douglas, & Johannis Stanley, pleniùs confidentes,
Assignavimus & Constituimus ipsos, Comitem, Willielmum, Johannem, Johannem, & Johannem, Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios nostros speciales, ad Conveniendum cum carissimo Consanguineo nostro Johanne Comite de Rosse & Dilecto & Fideli nostro Donaldo Ballagh, seu eorum Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis, sufficientem Potestatem ab eisdem Consanguineis nostris, Comite de Rosse & Donaldo in ea parte habentibus,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super certis Materiis & Negotiis, Nos & Ipsos Consanguineum nostrum Comitem de Rosse & Donaldum tangentibus sive concernentibus,
Ac de & in Materiis & Negotiis praedictis Procedendum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum,
Caeteraque omnia & singula in Praemissis & eorum Dependentiis debita & requisita Concedendum, Faciendum, & Expediendum;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, in hiis Seriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios praedictos Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia habebimus pro perpetuo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 18. Licence to Hermann Quadebek, of Germany, scholar of Cambridge university, to hold benefices in England. Westm.
O. xi. 475. H. v. p. ii. 104.
Pro Hermanno Quadebek.
An. 1. E. 4. Pat. 1. E. 4. p. 4. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus Hermanno Quadebek, Scolari Universitatis nostrae Cantebrigiae, in Partibus Almanniae oriundo, quòd ipse quae cumque Beneficia Curata vel non Curata, ac etiam Officia & Praebendas, in Ecclesiis Cathedralibus & Collegiatis, infra Regnum nostrum Angliae, sub statu Decanatûs existentia, cujuscumque valoris extiterint, de Nobis, ac quacumque alia Persona, seu quibuscumque aliis Personis, tàm per viam Donationis, Concessionis, sive Collationis, quàm per viam Praesentationis, Institutionis, & Inductionis, ac per quamcumque aliam viam Canonicam Recipere & Acceptare, atque realiter Optinere & Habere,
Hujusmodique Beneficiis & Praebendis, ac eorum Fructibus, Juribus, & Pertinentiis universis & singulis Fruipossit, Uti, & Gaudere, absque Impetitione, Impedimento, Perturbatione, Molestatione, Inquietatione, seu Gravamine Nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque,
Eo quod expressa mentio de vero Valore annuo, aut quovis alio Valore, Beneficiorum, Officiorum, & Praebendarum hujusmodi, in praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, seu Provisione, ante haec tempora in contrarium factis, ordinatis, editis, seu provisis, aut aliquâ aliâ Re vel Materiâ quacumque, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Aug. 2. Power for Richard earl of Warwick, warden of the east and west marches, to treat for a truce with Scotland. Westm.
O. xi. 475. H. v. p. ii. 104.
De Communicando super Treugis Scotiae.
An. 1. E. 4. Scot. 1. E. 4. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, providâ Circumspectione, & Industriâ, carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Comitis Warrewici Custodis & Commissarii nostri Generalis Marchiarum Regni nostri Angliae versus Partes Scotiae, tàm in Partibus de la Estmarche, quàm in Partibus de la Westmarche, & in Dominio nostro Scotiae, quamplurimùm confidentes,
Ipsum Consanguineum nostrum, nostrum verum, legitimum, & indubitatum Ambassiatorem, Procuratorem, Nuncium, & Deputatum specialem Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eidem Consanguineo nostro plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, ad Conveniendum, Communicandum, & Tractandum cum Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, & Deputatis carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ad hoc habentibus, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, inter Nos, Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra, ac Ligeos & Subditos nostros eorumdem, necnon Aligatos, Confoederatos, Amicos, & alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & ipsum Consanguineum nostrum, ac Regnum, Loca, & Dominia sua, necnon Ligeos, Subditos, Alligatos, Confoederatos, Amicos, & alios sibi Adhaerentes, tàm per Terram, quàm per Mare, pro tempore & ad tempus, capiendis,
Et super eisdem Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum,
Necnon ad Juramenta Nomine nostro, Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, & Literas Sigillatas, in hac parte faciendas, Concedendum & Promittendum,
Caeteráque omnia & singula, quae in Praemissis necessaria fuerint & oportuna, Faciendum & Excercendum;
Promittentes, in Verbo Regio, bonáque Fide, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per dictum Consanguineum nostrum sic Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Sept. 24. Safe conduct for Thomas bp. of Aberdeen, William earl of Orkney and S. Clair, James lord Levinston, chamberlain of Scotland, and eight other Scotch ambassadors. Westm.
O. xi. 476. H. v. p. ii. 105.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Scotiae.
An. 1. E. 4. Ibid. m. 25.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Thomam Episcopum Abirdonensem, Willielmum Comitem Orchadiae & de Sancto Claro, Jacobum Dominum Levinston Camerarium Scotiae, Jacobum Dominum Hamilton, Willielmum Dominum Borthwick, Magistros, Jacobum Lindesay Praepositum Ecclesiae Collegiatae de Lincloudane Custodem Secreti Sigilli carissimi Consanguinei Regis Regis Scotiae, Johannem Arons Archidiaconum Glasguensem, Georgium Liddale Rectorem de Foresta Secretarium dicti carissimi Consanguinei Regis, Duncanum de Dundaf, & Alexandrum Napare de Merchamstoun Militem Deputatum Admiralli Regni Scotiae, Ambassiatores dicti carissimi Consanguinei Regis, & eorum quemlibet, conjunctim & divisim, cum Sexaginta Personis Scotis vel infra, in Regnum Regis Angliae, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, unà cum bonis, Literis, Scripturis clausis seu apertis, Fardellis, manticis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, & absque aliqua aperitione seu Scrutinio eorumdem, Veniendo, ibidemque Morando, Perhendinando, Conversando, & Communicando, & iterùm versus Partes suas proprias, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, Transeundo & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Molestatione, Perturbatione, Vexatione, Aresto, seu Gravamine quocumque;
Proviso semper quòd, &c. prout in hujusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Septembris.
Nov. 1. Creation of the K.'s brother Richard as duke of Gloucester. Westm.
O. xi. 476. H. v. p. ii. 105.
Pro Ricardo Fratre Regis, de Titulo Ducis concesso.
An. 1. E. 4. Claus. 1. E. 4. m. 23.
Rex Vicecomiti Gloucestriae, qui nunc est & qui pro tempore erit, Salutem.
Cùm Nos, certis considerationibus Nos intimè moventibus, EREXIMUS praecarissimum & praedilectum Fratrem nostrum Ricardum IN DUCEM GLOUCESTRIAE,
Ipsumque Fratrem nostrum in Ducatu illo, CINGENDO SIBI GLADIUM AC PER APPOSITIONEM CAPPAE CAPITI SUO, Investiverimus, ut est moris,
Eidem Fratri nostro NOMEN, STILUM, TITULUM, & HONOREM DUCATUS ILLIUS DEDERIMUS, CONTULERIMUS, & CONCESSERIMUS,
Habenda & Tenenda Nomen, Stilum, & Titulum, & Honorem Ducatûs illius Sibi & Haeredibus Masculis de Corpore suo Exeuntibus,
Et, quia etiam, crescente Statûs Celsitudine, ex consequenti necessariò crescunt Sumptus & Onera grandiora, per Literas nostras Patentes, de Gratia nostra speciali, Praemissorum intuitu, & pro hujusmodi Statu Ducali decentiùs & honorificentiùs per ipsum Fratrem nostrum & Haeredes suos praedictos Manutenendo & Sustentando,
Concesserimus eidem Fratri nostro Quadraginta Libras, percipiendas annuatim Sibi & dictis Haeredibus suis Masculis de Corpore suo ut praemittitur exeuntibus de Firmis, Exitibus, Reventionibus, Proficuis, & Commoditatibus, de Comitatu praedicto provenientibus, per Manus Vicecomitis Comitatûs illius pro tempore existentis, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, prout in Literis nostris praedictis pleniùs continetur.
Tibi Praecipimus quòd eidem Fratri nostro praedictas Quadraginta Libras annuas exnunc singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Firmis, Exitibus, Reventionibus, Proficuis, & Commoditatibus praedictis, ad Terminos praedictos, de tempore in tempus, solvas juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipiens a praefato Fratre nostro, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro nobis sufficientes fuerint in hac parte; per quas & praesens Mandatum nostrum tibi indè, in Compoto tuo, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Novembris.
Erat Patens.
Nov. 5. Commission to sir Robert Ogle of Ogle, warden of the east march, to conclude a truce with Scotland. Westm.
O. xi. 477. H. v. p. ii. 105.
De Treugis concludendis.
An. 1. E. 4. Scot. 1. E. 4. m. 23.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Discretione, Providentia, & Circumspectione, Dilecti & Fidelis nostri, Roberti Ogle de Ogle Militis, Custodis & Commissarii nostri Generalis Marchiarum Regni nostri Angliae versus Partes Scotiae (videlicet) in Partibus de la Estmarche & in Dominio nostro Scotiae, quamplurimùm confidentes,
Ipsum Robertum nostrum verum, legitimum, & indubitatum Ambassiatorem, Procuratorem, Nuncium, & Deputatum specialem Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Dantes & Concedentes eidem Roberto plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, ad Conveniendum, Communicandum, & Tractandum cum Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, & Deputatis carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ad hoc habentibus, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis,
Inter Nos, Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra, ac Ligeos & Subditos nostros eorumdem, necnon Alligatos, Confoederatos, Amicos, & alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & ipsum Consanguineum nostrum, ac Regnum, Loca, & Dominia sua, necnon Ligeos, Subditos, Alligatos, Confoederatos, Amicos, & alios sibi Adhaerentes,
Tàm per Terram, quàm per Mare,
A Festo Sancti Martini in Yeme proximò futuro incepturis, & per unum Annum vel infra proximò futurum duraturis,
Capiendis, & super eisdem Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum,
Necnon ad Juramenta Nomine nostro, Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, & Literas sigillatas, in hac parte faciendas, Concedendum & Promittendum,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis necessaria fuerint & oportuna, Faciendum & Excercendum;
Promittentes, in Verbo Regio, bonaque Fide, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea, quae per dictum Robertum sic Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 7. Licence to John Langstrother, preceptor of Balsale, and Cincius de Ursinis, preceptor of the priory at Rhodes, to visit the houses in England and Ireland of the order of S. John of Jerusalem. Westm.
O. xi. 477. H. v. p. ii. 105.
Pro Magistro & Conventu Rhodi.
An. 1. E. 4. Pat. 1. E. 4. p. 2. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Nobilis & Potens Vir, Frater Jacobus de Mylly, Sacrae Dominus Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem Magister, Nobis sincerè Dilectus, & Conventus Rhodi, in Generali Capitulo suo, ibidem nuper celebrato, pro sano Regimine & prospera Conservatione Religionis praedictae, aliisque Confiderationibus in Bullis suis, quas inspeximus, pleniùs expressatis, per easdem Bullas fecerint, creaverint, constituerint, & ordinaverint, Dilectum Nobis, Johannem Langstrother, Praeceptorem de Balsale, & Cincium de Ursinis, Prioratûs Urbis Praeceptorem Alienum (de quorum Fide, Probitate, Curaque, & Diligentia confidebant) ipsorum Magistri, & Conventûs, Domusque praedictorum, & Communis Thesauri sui Visitatores in Prioratibus suis Angliae & Hiberniae, ad dictos (videlicet) Prioratus, Cameras Magistrales, Priorales, Praeceptorias, & Membra quaecumque eorumdem Visitandum, & Noscendum verum & legitimum Valorem supradictorum,
Et in hoc Faciendum & Sequendum in omnibus & per omnia Ordinationem quorumdam Stabilimentorum, per praedictos Magistrum, & Conventum Rhodi, aliàs in Generalibus Capitulis, super Visitationibus faciendis, factorum & editorum, & in Bulla praedicta pleniùs expressatorum,
Et ad alia, in eadem Bulla contenta, Visitationem praedictam concernentia, Faciendum & Exequendum, prout in eadem Bulla pleniùs continetur,
Ac iidem Johannes & Cincius Nobis, ex parte dictorum Magistri & Conventûs, humiliter supplicârunt ut eis Licentiam nostram Regiam ad Mandatum dictorum Magistri & Conventûs, in praedicta Bulla contentum, Visitationem suam in Regno nostro Angliae & Terra nostra Hiberniae concernentia, Exequendum gratiosè concedere dignaremur,
Et licet hujusmodi Visitatio, Auctoritate praefati Magistri vel Praedecessorum suorum in Regno nostro Angliae & Terra nostra Hiberniae, absque speciali Licentia Regia, temporibus Inclitorum Progenitorum nostrorum Regum Angliae, fieri non consuevit, secundùm Legem & Consuetudinem ejusdem Regni nostri,
Nos tamen,
Considerantes grandia Custus & Onera, quae praefati Magister & Conventus, pro Defensione Christianae Fidei, sustinuerunt, & indies sustinent, volentesque ut praefatis Magistro & Conventui Rhodi, per Incholas Regni nostri, Religionis praedictae, Obedientia debita tribuatur,
De gratia nostra speciali Concedimus & Licentiam Damus, quantum in nobis est & ad nos pertinet, praefatis Johanni & Cincio quòd ipsi Bullam praedictam, & Mandatum praedictorum Magistri & Conventûs Rhodi, in eadem Bulla contentum, secundum formam & effectum eorumdem ac dictae Regligionis exigentiam, in Regno nostro Angliae & Terra Hiberniae debitè exequantur;
Proviso semper quod, per eorum Visitationem, & Bullae praedictae Executionem, dilecto Nobis Roberto Botyll, Priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, primo Baroni Regni nostri Angliae, & Consiliario nostro carissimo, Ordinis & Religionis praedictae, quo ad Statum suum & Possessiones suas eidem Statui suo Priorali pertinentia, ordinata, & limitata, nullo modo praejudicetur, nec Praejudicium aliquod generetur, nec iidem Johannes & Cincius de eisdem aliqualiter se intromittant,
Nolumus enim quòd praedicti Johannes & Cincius, occasione executionis Bullae praedictae, per Nos vel Haeredes nostros, Justiciarios, Vicecomites, & Ballivos, vel alios Ministros nostros, vel Haeredum nostrorum, aut alios quoscumque, occasionentur, impetantur, perturbentur, molestentur in aliquo, seu graventur, nec eorum alter occasionetur, impetatur, molestetur in aliquo, seu gravetur; Dumtamen praefatum Priorem Hospitalis praedicti in Anglia, quo ad praedictum Statum suum, vel ad Possessiones suas praedictas, non praejudicent ullo modo, nec indè se aliqualiter intromittant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Nov. 12. Commission to Robert Botell, prior of S. John of Jerusalem in England, sir John Wenlok of Wenlok, chief butler of England, and Peter Taster, dean of S. Severin's, to receive complaints of infractions of the truce with Burgundy. Westm.
O. xi. 478. H. v. p. ii. 106.
De Querimoniis, super Attemptatis, contra Treugas Burgundiae, Audiendis.
An. 1. E. 4. Pat. 1. E. 4. p. 3.m. 5. dor.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Roberto Botell Priori Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Johanni Wenlok de Wenlok Militi Capitali Pincernae nostro Angliae, & Petro Taster Decano Sancti Severini, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nonnullae Depraedationes & Spoliationes quibusdam Subditis praecarissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae supra Mare, contra formam Treugarum, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum habitarum & conclusarum, per diversos Ligeos & Subditos nostros factae sint & perpetratae,
Sicut tàm per Literas Nobis ab eodem Consanguineo nostro, quàm per quasdam Supplicationes & Querimonias & alias Insinuationes, Nobis ex & pro parte Subditorum praedicti Consanguinei nostri porrectas & exhibitas, intelleximus,
Nos, debitam & celerem Justitiam in hac parte fieri volentes, ac de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes, Assignavimus, & Deputavimus vos, & Duos vestrûm, Commissarios & Deputatos nostros speciales,
Ac Vobis, & Duobus vestrûm, plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad Recipiendum omnes & singulas Querimonias & Querelas quorumcumque Subditorum praedicti Consanguinei nostri, se contra formam Treugarum praedictarum per Ligeos & Subditos nostros laesos fore seu gravatos Conquerentium,
Porrectas & porrigendas Recipiendum, & Querelas ac Querimonias illas Inspiciendum, Videndum, & plenè Intelligendum, & super eisdem Querelis & Querimoniis Procedendum, & eas cum suis connexis & dependentibus simpliciter, summariè, & de plano, inter dictos Subditos nostros & Subditos praedicti Consanguinei nostri Querelantes & Conquerentes, prout Casus exigit & requirit, Discutiendum, Determinandum, & finaliter Concludendum,
Ac ad quoscumque Ligeos & Subditos nostros, versus quos hujusmodi Querimoniae & Querelae porrectae fuerint, coram vobis, Locis & Diebus, per vos, & Duos vestrûm, sibi super hoc praefigendis, comparere ad Respondendum super Querimoniis & Querelis praedictis Evocandum & Evocari faciendum,
Et ad omnes & singulos, quos vos, vel Duo vestrûm, in Executione Praemissorum & eorum cujuslibet, Contrarios & Rebelles inveneritis, viis & modis quibus meliùs sciveritis vel poteritis, capi & arestari, & Prisonis nostris committi faciendum, in eisdem Prisonis quousque pro eorum Deliberatione duximus ordinandum moraturos,
Necnon omnia alia & singula, in hac parte debita, requisita, & oportuna, faciendum & exequendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ, ac Nobis & Concilio nostro de toto Facto vestro in hac parte, prout Mandatum nostrum executi fueritis, de tempore in tempus, debitè certificetis:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Assistentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 20. Francis de Copinis, bp. of Terni, is appointed the K.'s agent at Rome. Westm.
O. xi. 479. H. v. p. ii. 105.
De Francisco de Copinis, dudum Apostolicae Sedis Legato, Procuratore Regis constituto in Curia Romana.
An. 1. E. 4. Pat. 1. E. 4. p. 2. m. 9.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Francisco de Copinis, eadem Gratiâ, Interamnensi Episcopo, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Discretione, Fidelitate, & Industriâ vestris plenam in Domino fiduciam habentes (ad Prosequendum in Romana Curia pro Nobis & Nomine nostro, Promotiones quorumcumque Clericorum nostrorum, Sedi Apostolicae per Nos pro tempore recommendatorum,
Necnon ad Gerendum, Excercendum, & Expediendum alia Negotia nostra quaecumque apud Sedem Apostolicam, nos quomodolibet tangentia, cum Potestate inducendi quascumque Probationes, requisitas in hoc Casu, de & cum avisamento Magni Concilii nostri, vos nostrum verum, legitimum, & indubitatum Procuratorem, Actorem, Factorem, Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem Constituimus, Praeficimus, & Creamus per Praesentes, cum Emolumentis & Salario ejusdem Officii consuetis,
Injungentes & firmiter Mandantes quibuscumque Ligeis nostris, apud Sedem eandem pro tempore existentibus (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis existant) quatenus vobis, in Executione Praemissorum, cum suis sanis Consiliis, Auxiliis, & Favoribus, effectualiter obediant & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Novembris.
Nov. 25. Grant of an annuity of 100l. to Francis de Copinis, bp. of Terni. Westm.
O. xi. 479. H. v. p. ii. 106.
De Concessionibus, pro Legato memorato.
An. 1. E. 4. Ibid. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali & mero motu nostris,
Ob Benemerita & Servitia, per, Venerabilem Patrem, Franciscum de Copinis, Episcopum Interamnensem, & in Regno nostro Angliae dudùm Apostolicae Sedis Legatum, in Nos & Statum nostrum impensa, & quae continuè fideliter impendentur,
Concessimus eidem Francisco & Assignavimus quandam Pensionem sive Annuitatem Centum Librarum Sterlingorum, percipiendarum singulis Annis eidem Patri Francisco, aut, Consanguineis nostris, Reverendo Patri Georgio Exoniensi Episcopo Cancellario nostro Angliae, & Ricardo Comiti Warrewici, ac Praedilecto Nobis Willielmo Hastynges Militi Domino de Hastynges Camerario nostro, & Johanni Fogge Militi Thesaurario Hospitii nostrii, Procuratoribus suis, vel aliis Attornatis seu Commissariis pro eo assignatis vel assignandis, de quibuscumque Custumis & Subsidiis, in Portubus nostris Civitatis Londoniae & Villae nostrae Suthamptoniae, seu eorum altero, provenientibus & crescentibus, per manus Collectorum sive Custumariorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum pro tempore existentium, sive ad Scaccarium nostrum, ad Festa Natalis Domini, Paschae, Sancti Johannis Baptistae, & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, donec & quousque, eidem Venerabili Patri Francisco de sufficientibus Beneficiis & Introtibus Ecclesiasticis honestè & competenter fuerit in Regno nostro provisum;
Volentes etiam quòd idem Venerabilis Pater Franciscus, Episcopus Interamnensis, Liberatam de Cellari nostro aliquibus honestis Personis, de quibus sibi videbitur, usque ad Numerum Decem Personarum inclusivè (Sacramento Corporali Nobis Fidelitatem & Benivolentiam gerendi priùs ab eis praestito) donare & concedere valeat nostro Nomine, ad eorum & cujuslibet eorum beneplacitum deferendam,
Insuper, de uberiori Gratia nostra, & in signum verae ac perpetuae Dilectionis, Sinceritatis, & Fidei, quas in praefato Francisco, Episcopo, Interamnensi jugiter cognovimus & experti sumus, eidem Francisco Episcopo, Bartholomaeo & Thomasino de Coppinis Nepotibus suis, & eorum Successoribus per Lineam Masculinam, ut, in superiori Parte Armorum insignium suorum, UNAM ROSAM ALBAM (videlicet, DIVISAM NOSTRAM) deferre possint & valeant, perpetuis Temporibus, liberè & licitè, Concedimus & Donamus etiam per Praesentes; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione, indè in contrarium factis, editis, ordinatis, sive provisis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Dec. 3. Richard earl of Warwick is appointed to execute the office of Steward of England at the trial of Henry late K. of England and other rebels. Westm.
O. xi. 480. H. v. p. ii. 106.
De Senescallo Angliae constituto.
An. 1. E. 4. Ibid. m. 1.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Warrewici, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Officium Senescalli Angliae,
Quod in Processu cujusdam Actûs,
Adversus & contra tàm Henricum, nuper de facto, & non de Jure Regem Angliae, Adversarium Inimicum nostrum, quàm quosdam alios Rebelles nostros, aliosque,
Qui, Praenobilem Principem & Patrem nostrum, Richardum nuper Ducem Eborum apud Wakefeld crudelissimè & proditoriè Murdraverunt & Interfecerunt,
In praesenti Parliamento nostro, Auctoritate ejusdem Parliamenti, fiendo, ex certis Causis excerceri debet,
Jam vacat, & in Manibus nostris existit,
Ac Nos (de fidelitate, probitate, & provida circumspectione vestris quamplurimùm confidentes) Assignavimus & Constituimus vos Senescallum Angliae, Habendum, Gerendum, & Occupandum Officium illud in Processu praedicto, ac ad Faciendum, Excercendum, & Exequendum ea omnia & singula, quae ad Officium praedictum, ex causâ Processûs Actûs praedicti, hac vice tantùm, pertinent facienda;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Officium praedictum intendatis, & illud faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis, quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Officii praedicti, Intendentes sint, Auxiliantes, Consulentes, & Obedientes in omnibus, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Decembris.
Dec. 4. Safe conduct for Lewis lord Grutehus, chamberlain of the duke of Burgundy, coming to England to fight a duel with sir Ralph Gray. Westm.
O. xi. 481. H. v. p. ii. 107.
De Licentia, ad Puncta Armorum peragenda.
An. 1. E. 4. Franc. 1. E. 4. m. 10.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Lodowicus Dominus de Grutehus Miles, Consiliarius & Camerarius carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae, & Dilectus & Fidelis noster Radulphus Gray Miles, certa PUNCTA sive FACTA ARMORUM, nostrâ Licentiâ mediante, inter Se, in Praesentia nostra vel alibi, ad placitum ipsius Lodowici, peragere & determinare intendant & proponant,
Nos PUNCTA & FACTA illa inter ipsos, ut praedictum est, debitae Executioni demandari volentes, de Gratia nostra speciali, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales praefatum Lodowicum in Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Centum Personis vel infra in Comitiva sua (cujuscumque Statûs, Gradûs, Conditionis, seu Nationis fuerint) ac Auro Argento monetato & non monetato, Bogeis, Manticis, Kaskettis, Fardellis, Literis, Papiris Scripris, & Instrumentis quibuscumque clausis & apertis, necnon aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, Veniendo, ibidemque, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Morando, Perhendinando, & Conversando, ac ACTA & PUNCTA praedicta in Praesentia nostra, ut praedictum est, si voluerit, Peragendo, & exindè per totum Regnum nostrum praedictum usque Regnum Scotiae, vel alibi, Transeundo & Redeundo liberè & absque impedimento seu gravamine;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Lodowicum in Regnum, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra praedicta, cum Personis praedictis vel infra, ac Auro Argento monetato vel non monetato, Bogeis, Manticis, Kaskettis, Fardellis, Literis, Papiris Scriptis, & Instrumentis quibuscumque clausis & apertis, necnon aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare, & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, Veniendo, ibidemque, durante praesenti salvo Conductu nostro, Morando, Perhendinando, & Conversando, ac ACTA & PUNCTA praedicta in Praesentia nostra, ut praedictum est, si voluerit Peragendo, & exindè per totum Regnum nostrum praedictum usque Regnum Scotiae, vel alibi, Transeundo & Redeundo, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes eis, aut eorum alicui, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis seu eorum alicui Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet sine dilatione debitè Corrigi & Reformari faciatis:
Proviso semper quòd praedictus Lodowicus ac secum Commitantes se benè & honesssè erga Nos & Populum nostrum habeant & gerant, absque quicquam, quod in Nostri aut Populi nostri praedicti Praejudicium sive Dampnum cedere valeat, faciendo vel attemptando:
Et, si contingat aliquem praedictorum Lodowici & secum Commitantium praesentem Salvum Conductum nostrum infringere, nolumus tamen quòd Infractio illa alicui cedat in Praejudicium minimè Delinquenti.
In cujus &c. usque Primum Diem Maii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto Die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Dec. 26. Licence to Clarenseux, one of the heralds-at-arms, to go to Scotland. Westm.
O. xi. 481. H. v. p. ii. ii. 107.
De Licentia pro Clarenceux.
An. 1. E. 4. Scot. 1. E. 4. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & pro certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, Concessimus & Licentiam Dedimus Clarenseux, uni Haraldorum ad Arma, quòd ipse, cum Sex Personis & Septem Equis, unà cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, versus Scotiam liberè transire, & ibidem morari, perhendinare, & exspectare, ac certa Negotia ibidem facere & expedire, &, cùm sibi placuerit, in Regnum nostrum Angliae, cum Octo Personis vel infra in Comitiva sua, redire valeat licitè & impunè, absque aliqua Perturbatione, Molestatione, sive Gravamine Nostri, seu Officiariorum nostrorum quorumcumque.
In cujus &c. per Quatuor Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Decembris.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.