Rymer's Foedera with Syllabus
1462

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

482-497

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1462', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 482-497. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115389 Date accessed: 23 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1462

Syllabus EntryFoedera Text
1462. Jan. 15. Pope Pius [II.] confers the office apostolic notary on Walter Bedlow, clerk. Rome.
O. xi. 482. H. v. p. ii. 107.
Bulla, de Officio Tabellionatus concedendo.
An. 1. E. 4. Ex Autogr.
Pius Episcopus
, Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri Episcopo Lincolniensi, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Nè Contractuum memoria deperiret, inventum est Tabellionatûs Officium, quo Contractus legitimi ad cautellam Praesentium & memoriam Futurorum manu publicâ notarentur.
Unde interdum Sedes Apostolica praedictum Officium Personis, quae ad illud repperiuntur ydoneae, concedere consuevit, ut illud prudenter & fideliter ubilibet exequantur, & ad eas, cùm necesse fuerit, in hiis, quae ad Officium ipsum pertinent, fiducialiter recurrantur.
Hinc est quòd Nos, Dilecti Filii Walteri Bedlow Clerici Lincolniensis Dioecesis Supplicationibus inclinati, Fraternitati tuae (de qua fiduciam gerimus in Domino specialem) concedendi, Auctoritate Apostolicâ, praedictum Officium eidem Clerico (dummodò non sit Conjugatus, nec in Sacris Ordinibus constitutus) si ipsum Vigesimum quintum Aetatis Annum peregisse, honestaeque Conversationis & laudabilis Vitae & Famae, necnon aliàs, post diligentem examinationem, ad illud ydoneum esse reppereris, Juramento prius ab eo juxta formam, Praesentibus annotatam, recepto, plenam & liberam concedimus, Tenore Praesentium, Facultatem:
Forma autem Juramenti, quod ipse Walterus Bedlow praestabit, talis est;
Ego Walterus Bedlow Clericus, non Conjugatus nec in Sacris Ordinibus Constitutus, Lincolniensis Dioecesis, ab hac Hora inanteà Fidelis ero Beato Petro & Sanctae Romanae Ecclesiae ac Domino meo Domino Pio Papae II. & Successoribus suis canonicè intrantibus:
Nec ero in Consilio, Auxilio, Consensu, vel Facto ut vitam perdant aut Membrum, vel capiantur malâ Captione:
Consilium, quod michi per Se, vel Litteras, aut Nuncium manifestabunt, ad eorum Damnum, scienter nemini pandam:
Si verò ad meam Notitiam aliquid devenire contingat, quod in Periculum Romani Pontificis aut Ecclesiae Romanae vergeret seu grave Damnum, illud pro posse impediam; &, si hoc impedire non possem, procurabo bonâ fide id ad Notitiam Domini Papae praeferri:
Papatum Romanum, & Regalia Sancti Petri, ac Jura ipsius Ecclesiae specialiter (si qua eadem Ecclesia in Civitate vel Terra, de qua sum oriundus, habeat) Adjutor eis ero ad Defendendum & Retinendum, seu Recuperandum contra omnes Homines:
Tabellionatûs Officium fideliter excercebo:
Contractus, in quibus exigitur consensus Partium, fideliter faciam, nil addendo vel minuendo, sine voluntate Partium, quod substantiam Contractûs immutet:
Si verò, in conficiendo aliquod Instrumencum, unius solius Partis sit requirenda voluntas, hoc ipsum faciam, ut (scilicet) nil addam vel minuam, quod immutet Facti substantiam, contra Voluntatem ipsius:
Instrumentum non conficiam de aliquo Contractu, in quo sciam intervenire seu intercedere Vim vel Fraudem:
Contractus in Prothocollum redigam, &, postquam in Prothocollum redegero, malitiosè non differam, contra Voluntatem illorum vel illius, quorum est Contractus, super eo conficere publicum Instrumentum; salvo meo justo & consueto Salario
:
Sic me Deus adjuvet & haec Sancta Dei Evangelia.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo primo, Decimo Octavo Kal. Februarii, Pontificatûs nostri Anno Quarto.
Marcellus.
Sigillum deest.
Je De Sala.
Jan. 30. The sheriff of York is ordered to pay the annuity of 100l. to the K.'s mother Cecilia duchess of York. Westm.
O. xi. 483. H. v. p. ii. 107.
Pro Ducissa Eborum.
An. 1. E. 4. Claus. 1. E. 4. m. 2.
Rex Vicecomiti Eborum, qui nunc est, & qui pro tempore erit, Salutem.
Cùm Nos, primo Die Junii, ultimò praeterito, per Literas nostras Patentes, de Gratiâ nostrâ speciali, Concesserimus & Assignaverimus Carissimae Matri nostrae Ceciliae Ducissae Eborum Centum Libras, percipiendas annuatim, de Exitibus, Firmis, & Proficuis Comitatûs Eborum, per manus Vicecomitis ejusdem Comitatûs pro tempore existentis, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones,
Habendas, Tenendas, & Percipiendas eidem Matri nostrae, a penultimo Die Decembris tunc ultimò praeterito (quo Die Carissimus Dominus & Pater noster Ricardus Dux Eborum, nuper Vir ipsius Matris nostrae, obiit) prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus quòd eidem Matri nostrae id, quod ei a retro est de praedictis Centum Libris annuis, a dicto penultimo Die Decembris, pro Terminis Paschae & Sancti Michaelis ultimò praeteritis, & easdem Centum Libras annuas, eidem Matri nostrae, exnunc singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Exitibus, Firmis, & Proficuis praedictis, ad Festa praedicta, solvas juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipiens a praefata Matre nostra, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro Nobis sufficientes fuerint in hac parte,
Per quas & praesens Mandatum nostrum tibi indè, in Compoto tuo, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Januarii.
Et erat Patens.
Feb. 8. Commission to Laurence bp. of Durham, John earl of Worcester, and three others, to treat with John de Ile, earl of Rosse, lord of the Isles. Westm.
O. xi. 483. H. v. p. ii. 108.
De Tractando cum Comite Rossiae.
An. 1. E. 4. Pat. 1. E. 4. p. 4. m. 15.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos.
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus Venerabilis Patris Laurentii Episcopi Dunolmensis, ac Carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Wygorniae, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Roberti Botell Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Johannis Wenlok de Wenlok Militis, & Magistri Roberti Stillington Legum Doctoris Custodis Privati Sigilli nostri, pleniùs confidentes,
Assignavimus & Constituimus ipsos, Episcopum, Comitem, Priorem, Johannem, & Robertum, Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios nostros speciales, ad Conveniendum cum, carissimo Consanguineo nostro, Johanne de Ile, Comite Rossiae, & Domino Insularum, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis, sufficientem Potestatem ab eodem Consanguineo nostro, Comite Rossiae in ea parte habentibus,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super certis Materiis & Negotiis, Nos & dictum Consanguineum nostrum comitem Rossiae tangentibus sive concernentibus,
Ac de & in Materiis praedictis Procedendum, Appunctuandum, Concordandum, Concludendum, Determinandum, & Finiendum,
Ac Appunctuata, Concordata, Conclusa, Determinata, & Finita per eosdem, Vice & Nomine nostris, in Scriptis Redigendum, se redigi Faciendum, ac etiam Sigillandum,
Caeteraque omnia & singula in Praemissis & eorum Dependentiis debita & requisita Concedendum, Faciendum, & Expediendum;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios nostros praedictos, Quatuor vel Tres eorum, Appunctuata, Concordata, Conclusa, Determinata, & Finita fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia habebimus pro perpetuo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
March 17. Ratification by the K. of a treaty with John de Isle, earl of Rosse, lord of the Isles, Donald Ballagh, and John de Isle, son and heir of Donald Ballagh, whom the K. retains to assist him in the conquest of Scotland, dated London, 13 Feb. 1462. Westm.
O. xi. 484. H. v. p. ii. 108.
Appunctuamenta cum dicto Comite, super Homagio & Vadiis Guerrae; ac de Scotia Conquestanda; & Confirmatio Regis.
An. 1. E. 4. Scot. 3. E. 4. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum facimus quòd VIDIMUS & INTELLEXIMUS quaedam Appunctuamenta, Concordata, Conclusa, & finaliter Determinata inter Commissarios nostros ac Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios, carissimorum Consanguineorum nostrorum, Johannis de Isle Comitis Rossiae & Domini Insularum, Donaldi Balagh, & Johannis de Isle Filii & Haeredis ejusdem Donaldi, sub eo qui sequitur Tenore Verborum,
We, Laurence Bisshop of Duresine, John Erle of Worcestre, Robert Botill Priour of Seint Johns of Jerusalem in Englonde, John Lord Wenlok, and Maister Robert Stillyngton, Keper of the Kynges Prive Seal,
Deputees and Commissaries to the most High and Mighty Prynce Kynge Edward the Fourth Kynge of Englonde and of Fraunce, and Lord of Irlande,
And Reynold of Isles, and Duncan Archediaken of the Isles,
Ambassiatours, Commissaries, or Messagers of the full Honorable Lorde John de Isle Erle of Rosse and Lorde of the oute Isles,
To all thoo, that this presente Writyng Endented shall see or here, Gretyng.
Be It Known that we, the seid Deputees, Commissaries, and Ambassatours, by vertu of Power committed unto us (where of the Tenures bene expressed and wreten under) after longe and diverse Tretes and Communicacions, hadd betuix us upon the Matters that folwen, by vertu of the seid Power, have Appoynted, Accorded, Concluded, end finally Determined in maner and fourme as followeth;
Furst, it is Appointed, Accorded, Concluded, and finally Determined, betwix us, that the seid John de Isle Erle of Rosse, Donald Balagh, and John of Isles Son and Heire apparent to the said Donald, with all there Subgettez, Men, People and Inhabitantes of the seid Erldom of Rosse and Isles aboveseid, shall, att Feste of Whittesontide next commyng, become and be Legemen and Subjectes unto the seid most High and Christien Prince Kynge Edward the Fourthe, his Heires and Successours, Kynges of Englond, of the High and Mighty Prince Leonell Sonne to Kynge Edward the Thridde Lynially Descendyng, and be Sworne and do Homage unto Hym, or to suche as he shall committe Power unto, at the seid Fest of Whittesontide, or after; and, in semble wyse, the Heires of the seid John, th'Erle Donald, and John shall be and remaigne for ever Subgettis and Liegemen unto the seid Kyng Edward, his Heires, and Successours, Kynges of Englond, as it is above said; Yevinge unto his Highnesse and his seid Heires and Successours, as well the said John th'Erle Donald and John, as theire Heires and Successours, and eche of them, verrey and trewe Obeysaunce, in Obeinge His and There Commandementes, and do all thyng that a trewe and feithsull Subgette oweth to doo and bere to his Soverayne and Lige Lord, and as it accordeth to his Ligeaunce.
Item, the seid John th'Erle Donald and John, and eche of them, shall be alwaye redy, after the seid Feist of Whittesontyde, upon convenable and resonable Warnyng and Commandement, yeven unto them by the seid Most Mighty Prince Edward Kynge of Englonde, his Heires, and Successours, Kyngs of Englande of the seid Leonell in fourme aboveseid Desceyndyng, or be eny other on his or their behalfes, havyng Power therto, to do diligente and effectuall Service, with and to all their uttermost Myght and Power, in suche Werres as the said Most Hygh and Myghty Prince, his Heires, and Successours, Kynges of Englond, as is above seid, shall move or arreise, or to be moved or arreised in Scotlande, or ayenste the Scottes in Irlande, or ayenst the Kynges Ennemyes or Rebelles there, and in the same Werres remaigne and continue, with all their Aide, Might, and Power in such wyse, as they or eny of them shall have in commaundement by the seid High and Mighty Prince, his Heires, and Successours, and as long as it shall please hym or them.
Item, the seid John Erle of Rosse shall, from the seid Fest of Whittesontyde next comyng, Yerely duryng his Lyf, Have and Take, for Fees and Wages in tyme of Peas, of the seid Most High and Christien Prince C. Marc Sterlyng of Englysh Money; and, in tyme of Werre, as long as he shall entende with his Myght and Power in the seid Werres, in maner and fourme aboveseid, he shall have Wages of CC. Lib. Sterlyng of Englyssh Money Yerely; And after the Rate of the tyme that he shall be occupyed in the said Werres.
Item, the seid Donald shall, from the seid Feste of Whittesontide, have and take, during his Lyf, Yerly, in tyme of Peas, for his Fees and Wages xx. l. Sterlyng of Englyssh Money; and, when he shall be occupied and intend to the Werre, with his Myght and Power, and in manner and fourme aboveseide, he shall Have and Take, for his Wages, Yerly xl. l. Sterlynges of Englyssh Money; or for the Rate of the Tyme of Werre.
Item, the seid John, Sonn and Heire apparant of the said Donald, shall Have and Take, Yerely, from the seid Fest, for his Fees and Wages, in the tyme of Peas x. l. Sterlynges of Englyssh Money; and, for tyme of Werre, and his intendyng thereto, in maner and fourme aboveseid, he shall Have, for his Fees and Wages, Yerely xx. l. Sterlynges of Englyssh Money; or after the Rate of the tyme that he shall be occupied in the Werre:
And the seid John th'Erle Donald and John, and eche of them, shall have good and sufficiaunt Paiment of the seid Fees and Wages, aswel for tyme of Pees as of Werre, accordyng to thees Articules and Appoyntementes.
Item, it is Appointed, Accorded, Concluded, and finally Determined that, if it so be that hereafter the seid Reaume of Scotlande or the more part therof be Conquered, Subdued, and brought to the Obeissance of the seid Most High and christian Prince, and his Heires, or Successours, of the seid Leonell in fourme aboveseid Descendyng, be the Assistance, Helpe, and Aide of the seid John Erle of Rosse and Donald, and of James Erle of Douglas, then, the seid Fees and Wages for the tyme of Peas cessyng, the same Erles and Donald shall Have, by the Graunte of the same most Cristien Prince, all the Possessions of the seide Reaume beyonde SCOTTISHE SEE, they to be departed equally betuix them; eche of them, his Heires, and Successours, to Holde his Parte of the seid most Cristien Prince, his Heires, and Successours, for evermore, in Right of his Croune of Englond, by Homage and Feaute to be done therefore.
Item, if so be that, by th'Aide and Assistence of the seid James Erle of Douglas, the seid Reaume of Scotlande be Conquered and Subdued as above, then he shall Have, Enyoie, and Inherite all his own Possessions, Landes, and Inheritaunce on this syde the seid SCOTTISSHE SEE; that is to saye, betuix the seid SCOTTISSHE SEE and Englonde, such he hath Rejoiced and be Possessed of before this; there to holde them of the seid Most High and Christien Prince, his Heires, and Successours, as is aboveseid, for evermore, in Right of the Coroune of Englonde, as weel the seid Erle of Douglas, as his Heires, and Successours, by Homage and Feaute to be done therefore.
Item, it is Appointed, Accordett, Concluded, and finally Determined that, if it so be the seid Most High and Myghty Prince the Kynge, after the seid Fest of Whittesontide, and afore the Conquest of the seid Reaume of Scottelande, take eny Trewes or Abstinaunce of Werre with the Kynge of Scottes, then the seid Erle of Rosse, Donald, and John, and all their Men, Tenauntz, Officers, and Servauntes, and Lordships, Landes, Tenementz, and Possessions, whereof the same Erle Rosse, Donald, and John, or eny of them be nowe possessed within Scotteland, and the seid Erldom of Isles, and also the Isle of Arran, shall be comprysed within the seid Trewes or Abstinaunce of Werre; olesse then the seid Erle of Rosse signifie unto the seid High and Myghty Prince the Kynge, before Whittesontide next comyng, that he wold in nowe wyse be comprysed therein.
Item, It is Appynted, Accorded, Concluded, and finally Determyned that the seid John Erle of Rosse, Donald, and John shall Accepte, Approve, and Conferme all these presente Articles, Appoyntementes, Accordes, Conclusions, and Determinations, and thereunto geve thaire Aggrement and Assent, and in Wryting, under there Seeles of Armes, sende and delyvere it to the seid Most Christien Kynge, or his Chaunceler of Englonde, afore the Furst Day of Juyll next comynge; receyvinge at that tyme semblable Lettres of Ratification of the seid Appointementes, to be made under the Grete Seall of the seid Most High and Mighty Prynce,
All these Thinges, in maner and fourme aboveseid, we, the seid Commissaries and Ambassatours, have Appointed, Accorded, Concluded, and finally Determined,
And, that they shall be trewly observed and kepte, we Promitte, by verteu of our Powars and Commissions, yeven and made unto us,
Whereof the Tenures worde by worde ben suche as follwen,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus Venerabilis Patris Laurentii Episcopi Dunolmensis, ac Carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Wygorniae, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Roberti Botell Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Johannis Wenlok de Wenlok Militis, & Magistri Roberti Stillington Legum Doctoris Custodis Privati Sigilli nostri, pleniùs confidentes,
Assignavimus & Constituimus ipsos, Episcopum, Comitem, Priorem, Johannem, & Robertum, Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios nostros speciales, ad Conveniendum cum, carissimo Consanguineo nostro, Johanne de Ile, Comite Rossiae, & Domino Insularum, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis, sufficientem Potestatem ab eodem Consanguineo nostro Comite Rossiae in ea parte habentibus,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super certis Materiis & Negotiis, Nos & dictum Consanguineum nostrum Comitem Rossiae tangentibus sive concernentibus,
Ac de & in Materiis praedictis Procedendum, Appunctuandum, Concordandum, Concludendum, Determinandum, & Finiendum,
Ac Appunctuata, Concordata, Conclusa, Determinata, & Finita per eosdem, Vice & Nomine nostris, in Scriptis Redigendum, seu redigi Faciendum, ac etiam Sigillandum,
Caeteraque omnia & singula in Praemissis & eorum Dependentis debita & requisita Concedendum, Faciendum, & Expediendum;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores Commissarios, sive Nuucios nostros praedictos, Quatuor vel Tres eorum, Appunctuata, Concordata, Conclusa, Determinata, & Finita fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia habebimus pro perpetuo.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, octavo Die Februarii, Anno Regni nostri primo.
Bagot.
Johannes de Yle, Comes Rossiae, & Dominus Insularum omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & provida Circumspectione, Consanguineorum nostrorum, Ranaldi de Insulis, & Duncani Archidiaconi Insularum, pleniùs confidentes,
Assignavimus & Constituimus ipsos, Ranaldum & Duncanum, Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios nostros speciales,
Ad Conveniendum cum Excellentissimo Principe, Edwardo, Dei gratiâ, Rege Angliae & Franciae, & Domino Hiberniae, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis, sufficientem Potesta em sub eodem Excellentissimo Principe Edwardo, Dei gratiâ, Rege Angliae & Franciae, & Domino Hiberniae in ea parte habentibus,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super certis Materiis & Negotiis, Nos & dictum Excellentissimum Principem tangentibus sive concernentibus,
Ac de & in Materiis praedictis Procedendum & Appunctuandum, Concordandum, Concludendum, Determinandum, & Finiendum,
Ac Appunctuata, Concordata, Conclusa, Determinata, & Finita per eosdem, Vice & Nomine nostris, in Scriptis Redigendum, seu redigi faciendum, ac etiam Sigillandum,
Caeteraque omnia & singula, in Praemissis & eorum Dependentiis debita & requisita, Concedendum, Faciendum, & Expediendum,
Promittentes, bonâ Fide, & Christianitate quâ astricti sumus Deo, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios praedictos, vel unum eorum, Appunctuata, Concordata, Conclusa, Determinata, & Finita fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia habebimus pro perpetuò.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Ex Castello nostro Ardthornis, decimo nono Die Mensis Octobris, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo primo.
In Whittenesse whereof to that on Partie of thees INDENTURES, delyvered and remayning towards the Deputees and Commissaries of the High and Mighty Prince Kyng Edward, we the seid Raynald and Duncan, Ambassitours and Commissairs of the seid Erle of Rossie, have putte our Seales and Signe Manueles:
Written att London, the xiij Die of Feuer, the Yeir of the Birth of our Lord M.CCCC.LXII. and the Furst Yere of the Reigne of the High and Mighty Prince Kynge Edward the Fourth above rehersed.
Nos verò eadem Appunctuamenta, Concordata, Conclusa, & finaliter Determinata, ac omnia & singula in eisdem contenta & specificata, Rata & Grata habentes, eadem Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, eisdemque nostrum Assensum pariter & Consensum Damus & Adhibemus, & in eisdem Vigore, Robore, & Virtute remanere & haberi volumus ac si per Nos Appunctuata, Concordata, Conclusa & finaliter Determinata fuissent,
Necnon ad omnia & singula, ad omnem Juris effectum, qui exindè sequi poterit, Tenore Praesentium, Innovamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos dicta Appunctuamenta, Concordata, Conclusa, & finaliter Determinata, & omnia & singula in eisdem contenta, quatinus Nos concernant, pro Parte nostra, impleturos & observaturos imperpetuum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Feb. 18. The sheriff of Lincoln is ordered to pay the annuity of James earl of Douglas. Westm.
O. xi. 487. H. v. p. ii. 109.
Pro Comite Douglas.
An. 1. E. 4. Claus. 1. E. 4. m. 8.
Rex, Vicecomiti Lincolniae, qui nunc est & qui pro tempore erit, Salutem.
Cùm Nos, Quartodecimo Die Februarii ultimò praeterito, per Literas nostras Patentes, de Gratiâ nostrâ speciali, Concesserimus, Dilecto Nobis, Jacobo Comiti de Douglas Quingentas Libras, percipiendas annuatim a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, pro Termino Vitae suae; videlicet,
Quadraginta Libras indè de Firmis, Finibus, Exitibus, Amerciamentis, Proficuis, Redditibus, Reventionibus, & aliis Commoditatibus quibuscumque, de Comitatu Lincolniae provenientibus sive emergentibus, per Manus Vicecomitis ejusdem Comitatûs pro tempore existentis, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Tibi Praecipimus quòd eidem Comiti id, quod ei a retro est de praedictis Quadraginta Libris annuis, a dicto Festo Sancti Michaelis, & easdem Quadraginta Libras annuas exnunc singulis Annis, durante Vitâ suâ, ad Festa praedicta, solvas, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipiens a praefato Comite Literas suas Acquietantiae, quae pro Nobis sufficientes fuerint in hac parte, per quas & praesens Mandatum nostrum Tibi indè, in Comporo tuo, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem haberi faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Februarii.
Et erat Patens.
[Feb. 18.] Similar order to the customers of S. Botolph's.
O. xi. 487. H. v. p. ii. 109.
Pro eodem Comite.
An. 1. E. 4. Ibid.
Rex Custumariis sive Collectoribus Custumarum, Subsidiorum, & Pellium Lanutarum in Portu Villae nostrae de Sancto Botholpho, qui nunc sunt & qui pro tempore erunt, Salutem.
Cùm Nos, Quartodecimo Die Februarii, &c. ut supra usque ibi, vide- licet, & tunc sic, Sexaginta Libras, indè de Custumis & Subsidiis quibuscumque in Portu Villae nostrae de Sancto Botholpho provenientibus, per Manus Receptorum Custumariorum sive Collectorum nostrorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum ibidem pro tempore existentium, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Et erat Patens.
Feb. 24. Grant of the priory or manor of Totyngbeke in co. Surrey, parcel of the priory of Okeburn, with the advows. of Stretham, to Laurence bp. of Durham.
O. xi. 488. H. v. p. ii. 109.
Pro Episcopo Dunolmensi.
An. 1. E. 4. Pat. 1. E. 4. p. 4. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Dedimus & Concessimus Laurentio Episcopo Dunolmensi Prioratum sive Manerium nostrum de Totyngbeke in Comitatu Surriae, Parcellam Prioratûs de Okeburn, Cum omnibus suis Membris & Pertinentiis, unà cum Advocatione Ecclesiae de Stretham in eodem Comitatu,
Habenda eidem Episcopo, a Quarto Die Martii ultimò praeterito, ad Terminum Vitae ipsius Episcopi, sine aliquo Nobis vel Haeredibus nostris indè reddendo,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Februarii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
March 1. The sheriffs of London and Middlesex are ordered to pay the annuity of 40l. to John Smert, Garter king-of-arms. Westm.
O. xi. 488. H. v. p. ii. 109.
Pro Rege Armorum.
An. 1. E. 4. Claus. 1. E. 4. m. 9.
Rex Vicecomitibus Comitatuum nostrorum Londoniae & Middlesexiae, qui nunc sunt & qui pro tempore erunt, Salutem.
Cùm Nos, Quarto Die Septembris ultimò praeterito, ob certas notabiles Considerationes, tunc nos moventes, Dilectum nobis, Johannem Smert in Principalem Heraldum nostrum, Armorumque Regem de Gartera, ex Gratiâ nostrâ speciali, Erexerimus, Creaverimus, & Fecerimus,
Habendum cum Nomine, Titulo, Juribus, & Proficuis omnibus, illi Officio consuetis & debitis,
Et Concesserimus praefato Johanni Smert, in Regem Armorum ut praefertur Erecto, Quadraginta Libras, ratione & causâ Officii illius, percipiendas annuatim, a Festo Paschae tunc ultimò praetertio, pro Termino Vitae suae, de Firma Comitatuum Londoniae & Middlesexiae, & de Exitibus, Proficuis, Firmis, & Reventionibus, de eisdem Comitatibus Provenientibus, per Manus Vicecomitum eorumdem pro tempore existentium, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur;
Vobis Praecipimus quòd eidem Johanni id, quod ei a retro est de praedictis Quadraginta Libris annuis, a praedicto Festo Paschae ultimò praeterito, & easdem Quadraginta Libras annuas eidem Johanni exnunc singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Firma, Exitibus, Proficuis, Firmis, & Reventionibus praedictis, ad Festa praedicta, de tempre in tempus, solvatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipientes a praefato Johanne, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro Nobis sufficientes fuerint in hac parte,
Per quas & praesens Mandatum nostrum vobis indè, in Compoto vestro ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Martii.
Et erat Patens.
March 20. Power for Richard earl of Warwick, who is about to command a fleet for the defence of the country, to treat for the surrender of places belonging to the enemy. Westm.
O. xi. 488. H. v. p. ii. 110.
Pro Comite Wariwici, de Mari custodiendo, & Patria Inimicorum Appatisanda.
An. 2. E. 4. Pat. 2. E. 4. p. 1. m. 24.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, Tertiodecimo Die Februarii ultimò praeterito, de avisamento Concilii nostri, Retinuimus carissimum Consanguineum nostrum Ricardum Comitem Warrewici, sub certis modo & formâ, ad Proficiscendum in Servitio nostro supra Mare, super Salva Custodia ejusdem, ac Defensione Inimicorum nostrorum ibidem, pro Termino Trium Annorum, prout in INDENTURIS, indè inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum CONFECTIS, plenè liquet,
Ac Nos (de Fidelitate, Probitate, & providâ Circumspectione ipsius Consanguinei nostri quamplurimùm confidentes) eidem Consanguineo nostro plenam & sufficientem Committimus & Damus Potestatem, & Auctoritatem generalem & specialem, ad quaecunque Loca & Patrias Inimicorum nostrorum, ubi pro Posse ipsius Consanguinei nostri meliùs fieri poterit, Appatisandi, & in eisdem Appatisamentum facere, absque impetitione nostri seu alterius cujuscunque,
Dumtamen non sit praejudiciale Capitaneo Calesii, vel ejus Locumtenenti ibidem, in aliquo quod ad Auctoritatem suam pertinet,
Volumus etiam & Concedimus quòd, si contingat praefatum Consanguineum nostrum, vel aliquem de Retinentia sua, aliquem Locum vel Fortalitium de Inimicis nostris adquirere, postmodumque Locus ille sive Fortalitium de eo Recuperatus fuerit & Evictus, quòd idem Consanguineus noster nec aliquis de Retinentia sua pro Perditione Loci sive Fortalitii illius nullo modo impetatur seu inquietetur, set indè Quietus sit & Exoneratus,
Necnon ad omnia & singula, quae eidem Consanguineo nostro in hac parte ex Causa praedicta necessaria videbuntur & oportuna, juxta vim, formam & effectum INDENTURARUM praedictarum, Faciendum, Exercendum, & Exequendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data, &c.
March 22. Pope Pius [II.] congratulates the K. on his accession to the throne. Rome.
O. xi. 489. H. v. p. ii. 110.
Literae Pii Papae ad Edwardum Quartum, quibus congratulatur Regi quod ad tanti Regni Fastigium sit erectus.
An. 2. E. 4. Bibl. Cotton. Sub Domit. A. 9. n. 19.
Pius Episcopus, Servus Servorum Dei, Charissimo in Christo Filio Edwardo, Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Recepimus          itudo Nobis significavit se Gubernationem Possessionemque Regni Angliae adeptam esse; ad cujus Successionem per Lineam Rectam Te scribis devenisse, ut in Notula tuae Genealogiae, quam ad Nos misisti, continetur.
Congratulamur tuae Serenitati, quae, Dei Benignitate, ad tanti Regni Fastigium sit evecta; Confidimusque Prudentiâ tuâ, aequitate, & Consilii magnitudine Regnum ipsum benè & pacificè ac ad Honorem Dei & Christiani Populi Salutem Gubernatum iri: quod Nobis, qui Regnum praedictum praecipuâ Caritate prosequimur, & in ipso Pacem & Quietem vigere percupimus, gratissimum erit.
Caeterum perplacet Nobis filialis & prompta Oblatio tua; per quam Scribis Te Nostrum & Sedis Apostolicae devotissimum Filium fore, Nobisque Obedientiam daturum.
Non dubitamus haec ex optimo Zelo & laudabili Mente procedere; proinde Serenitati tuae Benedicimus; Eaque Nos in omnibus, quae cum Deo poterimus, semper ad Placita paratos offerimus.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo primo, Undecimo Kal. Aprilis, Pontificatûs nostri Anno Quarto.
G. De F.
Carissimo in Christo Filio Edwardo Regi Angliae Illustri.
July 22. Grant to George bp. of Exeter and John earl of Worcester of the forfeited possessions of Henry late duke of Exeter, for the use of his wife Anne, the K.'s sister. Westm.
O. xi. 489. H. v. p. ii. 110.
Pro Anna Sorore Regis.
An. 2. E. 4. Pat. 2. E. 4. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & ad humilem Supplicationem praedilectae Sororis nostrae Annae, Concessimus, Venerabili in Christo Patri, Georgio Episcopo Exoniensi Consanguineo nostro carissimo, ac carissimo Consanguineo nostro Johanni Comiti Wigorniae, omnia Bona, Debita, & Catalla, quae Henrico nuper Duci Exoniae, Marito ipsius Sororis nostrae, nuper spectaverunt, aut quae eidem nuper Duci aliquo modo spectare seu pertinere potuerunt,
Quae quidem Bona, Debita, & Catalla Forisfacta existunt, & in Manibus nostris de Jure esse debent per Forisfacturam praedicti Henrici nuper Ducis,
Habenda
Bona, Debita, & Catalla praedicta, ac eis Gaudenda praefatis Episcopo & Comiti, ad opus & usum praedictae Sororis nostrae, absque Impetitione nostri aut Officiariorum nostrorum quorumcumque,
Volumus insuper, &, per Praesentes, Concedimus quòd Cancellarius noster Angliae, pro Tempore existens, plenam habeat Potestatem & Auctoritatem fieri faciendi tanta Brevia, quanta in hac parte fuerint oportuna, dirigenda tali Personae seu talibus Personis quae aliqua hujusmodi Bonorum, Debitorum, & Catallorum in Possessione suâ habent, ac etiam Thesaurario & Baronibus nostris de Scaccario; Mandantes eisdem, per eadem Brevia, Bona, Debita, & Catalla praedicta praefatis Episcopo & Comiti deliberari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
July 30. William earl of Kent is appointed admiral of England. Westm.
O. xi. 490. H. v. p. ii. 110.
De Admirallo Angliae constituto.
An. 2. E. 4. Ibid. m. 7.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Willielmo Comiti Kantiae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos quandam Armatam, ad Proficiscendum supra Mare, Deo Duce, in Resistentiam Adversariorum & Inimicorum nostrorum ibidem existentium, Ordinaverimus,
Ac Nos, tàm pro hiis quae ad Officium Admiralli Angliae pertinent, quàm pro Regimine & Gubernatione Armatae praedictae, providere volentes,
Necnon de Fidelitate, Probitate, & providâ Circumspectione vestris quamplurimùm confidentes,
Assignavimus & Constituimus vos Admirallum Angliae, Habendum, Gerendum, & Occupandum Officium illud quamdiu Nobis placuerit, ac Excercendum & Exequendum omnia & singula quae ad Officium Admiralli Angliae pertinent Facienda,
Dantes insuper Vobis & Concedentes, Tenore Praesentium, plenam & sufficientem Potestatem, & Auctoritatem, ad Proficiscendum supra Mare, cum Armatâ praedictâ, pro Custodiâ ejusdem, pro Defensione Inimicorum & Adversariorum nostrorum praedictorum,
Ac ad eosdem, omnibus viis, modis, & mediis quibus, juxta sanam discretionem vestram, sciveritis & poteritis, Guerrandum, Gravandum, Expugnandum, & Suppeditandum, eisque omnia Mala quae poteritis Faciendum & Inferendum,
Necnon tàm ad omnes & singulos de Armatâ praedictâ, quàm quoscunque alios vobis confluentes, Ducendum, Regendum, & Gubernandum,
Et omnes & singulos, quos Delinquentes, seu Mandatis, Proclamationibus, & Ordinationibus vestris in hac parte faciendis & Ordinandis Contrarios seu Inobedientes inveneritis, juxta sanam discretionem vestram, & eorum Demerita, Castigandum & Puniendum, ac Castigari & Puniri faciendum,
Piratasque & Spoliatores Mercatorum & Piscatorum, tàm Anglicorum quàm Extraneorum, cum eorum Navibus & Vasis, Capiendum & Arrestandum, & eos, juxta Casûs ac Juris exigentiam, similiter Castigandum & Puniendum, ac Castigari & Puniri faciendum,
Et ad omnia & singula, quae vobis in hac parte necessaria videbuntur & oportuna, Faciendum, Exercendum, & Exequendum,
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Castellanis, Capitaneis, Vicecomitibus, Majoribus, Locatenentibus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscunque, necnon Soldariis, ac Magistris, & Marinariis quarumcunque Navium & Vasorum, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, Tenore Praesentium, firmiter in Manda- tis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendant, Obediant, Pareant, Auxilient, & Assistant in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Julii.
Sept. 17. Grant of an annuity of 40l. to Mary de Bedford, lady de la Sparre. Westm.
O. xi. 490. H. v. p. ii. 110.
Pro Domina de la Sparre.
An. 2. E. 4. Ibid. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, dilectae Nobis, Mariae de Bedford Dominae de la Sparre Quadragintà Libras per Annum,
Habendas & Percipiendas annuatim a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, durante Vitâ suâ, de Parvâ Custumâ nostrâ in Portu Londoniae, per Manus Custumariorum ejusdem Custumae, ibidem pro Tempore existentium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Septembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
Sept. 18. Power for sir John Wenlok of Wenlok, Thomas Vaghan, esquire of the K.'s body, and two others, to trent for prorogation of the truce with Burgundy. Westm.
O. xi. 491. H. v. p. ii. 111.
De Tractando super Treugis Burgundiae.
An. 2. E. 4. Franc. 2. E. 4. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certae Treugae seu Guerrarum Abstinentiae, pro Bono Pacis & mutui Intercursûs Mercandisarum, inter Subditos nostros ac Subditos carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae, sub certis modo & formâ inter Nos & Ipsum Consanguineum nostrum nuper captae fuerant & appunctuatae,
Ac Nos Treugas seu Guerrarum Abstinentias praedictas, pro Parte nostra, ex causâ praedictâ, observari volentes,
Necnon de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Wenlok de Wenlok Militis, & Thomae Vaghan unius Armigerorum pro Corpore nostro, ac, Dilectorum Nobis, Magistri Willielmi Godeyer, & Willielmi Obery, Trium, & Duorum eorum (quorum praefatum Johannem unum esse volumus) pleniùs confidentes,
Ipsos, Johannem, Thomam, Willielmum, & Willielmum, Tres & Duos eorum (quorum praefatum Johannem unum esse volumus) nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Procuratores, Nuncios, & Deputatos speciales, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, & Deputatis nostris, Tribus & Duobus eorum (quorum praefatum Johannem unum esse volumus) plenariam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, ad Conveniendum, Tractandum, & Communicandum cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, & Deputatis, sufficientem Potestatem ad hoc ab eodem Consanguineo nostro habentibus, de & super Prorogatione & Continuatione Treugarum & Abstinentiarum praedictarum, ac Intercusûs Mercandisarum hujusmodi habendi, & easdem, juxta vim, formam, & effectum earumdem, Prorogandum & Continuandum, aut alias Treugas seu Guerrarum Abstinentias de novo Capiendum, Appunctuandum, Faciendum, & Concludendum,
Necnon ad Juramenta Nomine nostro, Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, & Literas sigillatas in hac parte Faciendum, concedendum, & Permittendum,
Caeteraque omnia & singula, quae pro Bono Pacis & Intercursûs Mercandisarum ac caeterorum Praemissorum necessaria fuerint & oportuna, Faciendum & Excercendum;
Promittentesque, bonâ Fide & Verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Procuratores, Nuncios, & Deputatos nostros praedictos, Tres & Duos eorum (quorum praefatum Johannem unum esse volumus) sic Capta, Appunctuata, Facta, & Conclusa fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia, pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Septembris.
Per ipsum Regem Ore tenus.
Oct. 19. The K. promises that if James earl of Douglas makes war on his behalf on the K. of Scotland to include him expressly in any truce of peace. Westm.
O. xi. 492. H. v. p. ii. 111.
Pro Comite de Douglas, & sibi Associandis.
An. 2. E. 4. Scot. 2. E. 4. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Excertis probabilibus Cansis & Considerationibus, Concessimus atque Promisimus, Dilecto & Fideli Ligeo nostro, Nobili Viro, Jacobo Comiti de Douglas, quòd in eventum quo idem Comes, Nomine & Mandato nostro, Bellum seu Guerram Scotis intulerit, &, ad eundem effectum Scotiam Ingressus, aliquos forsan Scotos sibi in Auxilium associaverit,
Nos extunc dictum Comitem, omnesque & singulos Scotos hujusmodi, eidem Comiti in ea parte Adhaerentes, Associatos, & Auxilium praestantes, in quibuscumque Conventionibus, Tractatibus, & Concordiis Pacis, necnon Treugis, Judiciis, & Abstinentiis Guerrarum, inter Nos, & Regem Scotiae pro tempore existentem, forsan imposterùm ineundis & concludendis, pro Part nostrâ expressè comprehendi faciemus; ita, videlicet, si praedicti Scoti sic, ut praemittitur, ipsi Comiti Associati, Partem nostram, per se, juxta Vires Defendendam susceperint, Nobisque & Haeredibus nostris Regibus Angliae Assistentiam & Auxilium praebuerint, in Bellis & Guerris quibuscumque, contra quoscumque Reges & Principes, etiam contra Regem Scotiae, Regnáque & Nationes, & alias Personas quascumque, sub talibus, videlicet, modo & formâ, quibus dictus Comes nobis assistet & auxiliabitur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Octobris.
Per ipsum Regem,
Oct. 20. Restitution of the temporalities to John Kyngescotes, bp. elect of Carlisle, on the death of William, the last bishop. Westm.
O. xi. 492. H. v. p. ii. 111.
De Restitutione Temporalium Karliolen.
An. 2. E. 4. Pat. 2. E. 4. p. 2. m. 13.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Cumbriae & Westmerlandiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex de Persona, Dilecti Filii, Johannis Kyngescotes, Electi Karliolensis, ad Ecclesiam Karliolensem, per Mortem, bonae memoriae, Willielmi, ultimi Episcopi Loci praedicti, Vacantem, providerit, & ipsum Johannem in Episcopum dictae Ecclesiae Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs dictae Ecclesiae, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Northumbr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Oct. 24. Commission to sir John Wenlok, lord Wenlok, Thomas Vaghan, and Lewis Galette to prorogue the truce with Burgundy. Westm.
O. xi. 493. H. v. p. ii. 111.
De Appunctuando, super Treugis Burgundiae.
An. 2. E. 4. Franc. 2. E. 4. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certae Treugae seu Guerrarum Abstinentiae, pro Bono Pacis & mutui Intercursûs Mercandisarum, inter Subditos nostros ac Subditos carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae, sub certis modo & formâ inter Nos & Ipsum Consanguineum nostrum nuper captae fuerant & appunctuatae,
Ac nos Treugas seu Guerrarum Abstinentias praedictas, pro Parte nostra, ex causâ praedictâ, observari volentes,
Necnon de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Wenlok Domini Wenlok Militis Consiliarii nostri, Thomae Vaghan unius Armigerorum pro Corpore nostro, & Magistri Lodowici Galette & Duorum eorum (quorum praefatum Johannem unum esse volumus) pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Procuratores, Nuncios, & Deputatos speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Procuratoribus, & Nunciis, & Deputatis nostris, & Duobus eorum (quorum praefatum Johannem unum esse volumus) plenariam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, ad Conveniendum, Tractandum, & Communicandum cum Praefato Consanguineo nostro, seu ejus Ambassiatoribus, &c. prout supra Dat. 18 Septembris.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Octobris.
Oct. 24. Grant of an annuity of 40l. to Francis de Mounteferrant, lord of Dura. Westm.
O. xi. 493. H. v. p. ii. 111.
Pro Francisco de Mounteferant.
An. 2. E. 4. Pat. 2. E. 4. p. 2. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione grandium Deperditorum & Onerum, quae, Dilectus & Fidelis noster, Franciscus de Mounteferant Miles, Dominus Dura, in nostro Ducatu Aquitanniae Oriundus, propter suam Ligeantiam habuit & sustinuit, ac suas Baronias & Substantiam in nostro praedicto Ducatu reliquit,
De Gratiâ nostrâ speciali, ac pro Relevamine & Sustentatione ipsius Francisci, Concessimus eidem Francisco Quadraginta Libras annuatim, durante Vitâ suâ, Percipiendas (a Festo Sancti Michaelis, Anno Regni nostri Primo) ad Receptam Scaccarii nostri, per manus Thesaurarii & Camerariorum ibidem pro tempore existentium, ad Festum Sancti Michaelis; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, seu Provisione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto Die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 2. Charter to the clergy of England, exempting criminal clerks from the jurisdiction of the officers of the crown, and annulling suits commenced against the clergy by the K.'s judges, Westm.
O. xi. 493. H. v. p. ii. 111.
Pro Clero Angliae.
An. 2. E. 4. Ibid. m. 3.
Rex, universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Escaetoribus, Coronatoribus, Praepositis, Ministris, ac omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, inter alias Causas multarum & ingentium Calamitatum, quibus Omnipotens Deus hoc Regnum nostrum Angliae, peccatis exigentibus, hactenus incessanter affligi sustinuit, ea praecipua, ut sanè veremur & verè credimus, existere judicatur, quòd Praelati & Ministri Ecclesiae Anglicanae Libertatibus, Praerogativis, ac Consuetudinibus Ecclesiae universalis (quas violare, absque Poenâ multiplicis Censuare, nemo Fidelis potest) non sunt, pro Se, & Rebus suis, pacificè seu liberè, jam multis Annis, gaudere permissi,
Nè igitur Nos (qui jam dudum, divinâ opitulante Gratiâ, Regiae Dignitatis apicem, ad Nos Jure Haereditario pertinentem, consecuti sumus) Iram ipsius Dei adversum Nos exasperare videamur,
Cupientes, de caetero, non tàm universalis Ecclesiae Matris nostrae Institutis firmiter inhaerere, quàm caeteris Christianis & Catholicis Principibus (apud quos Canones & Decreta Sanctorum Patrum debitè honorantur) justè ac unanimiter consentire,
Ad Honorem ipsius Summi Dei, ac Christianae Fidei Incrementum, & ut Populus, Nobis Subditus, Excommunicationum Poenas & Ecclesiae Censuras cautiùs in futurum evitare, ac Regnum nostrum sub justis Legibus amodò prosperare, valeant,
Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, & exmero motu nostro, Dedimus & Concessimus, ac pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, praesenti Cartâ nostrâ Confirmavimus, Venerabilibus Patribus,
Thomae Cantuariensi,
Et Willielmo Eborum,
Archiepiscopis:
Thomae Londoniensi,
Willielmo Wyntoniensi,
Johanni Roffensi,
Johanni Wigorniensi,
Ricardo Sarum,
Thomae Bathoniensi & Wellensi,
Waltero Norwicensi,
Johanni Herefordensi,
Jacobo Bangorensi,
Johanni Lincolniensi,
Willielmo Eliensi,
Georgio Exoniensi,
Johanni Lichfeldensi & Coventrensi,
Johanni Landavensi,
Johanni Cicestrensi,
Roberto Menevensi,
Laurentio Dunolmensi
,
Et Johanni Karliolensi,
Episcopis;
Universisque ac singulis Praelatis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Officialibus, Commissariis, Rectoribus, Vicariis, & eorum Successoribus, Presbiteris, Capellanis, ac omnibus Clericis in Sacris Ordinibus constitutis, necnon Religiosis Personis (in quacumque Religione, per Sanctam Matrem Ecclesiam approbatâ Professis & Conversis) quibuscumque, praesentibus & futuris, ubique infra Regnum nostrum Angliae & Partes Walliae commorantibus,
Quòd, de caetero, nullus Juratus, Vicecomes, Commissarius, Escaetor, Coronator, Ballivus, aliusve Officiarius, aut Minister noster, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum (qui Curias legales, ex Concessione nostrâ aut Praedecessorum nostrorum, aliave Auctoritate, tenent) inquirat seu inquiri faciat de Excessibus,Feloniis, Raptibus Mulierum, Proditionibus, aliisve quibuscumque Transgressionibus, perpetratis seu perpetrandis, seu sic dictis perpetrata fuisse, per aliquem vel aliquos Archiepiscopum vel Archiepiscopos, Episcopum vel Episcopos, Abbatem vel Abbates, Priorem vel Priores, Decanum vel Decanos, Archidiaconum vel Archidiaconos, Officiales, Commissarios, Rectores, Vicarios, seu eorum Successores, Presbiteros, Capellanos, Clericos quoscumque, infra Sacros Ordines constitutos, aut Religiosas Personas supradictas, praesentes vel futuros,
Et, si contingat aliquam Duodenam Quaestamve aliquem vel aliquos hujusmodi Archiepiscopos, Episcopos, Praelatos, Abbates, Priores, Decanos, Archidiaconos, Officiales, Commissarios, Rectores, Vicarios, & eorum Successores, Presbiteros, Capellanos, vel aliquos Clericos in Sacris Ordinibus constitutos, de caetero indictare, praesentare, accusare, vel impetere, quòd tunc ipse vel ipsi Justiciarius, Vicecomes, Escaetor, Coronator, Praepositus, Minister, Ballivus, aliusve Officiarius, statim post receptionem hujusmodi Indictationis, Praesentationis, Accusationis, Impetitionisve, ipsam Indictationem, Praesentationem, Accusationem, vel Impetitionem, absque Arestatione, seu Captione, Incarcerationeve Clerici vel Clericorum hujusmodi Indictatorum, Bonorum, aut Catallorum eorumdem, Archiepiscopis, Episcopis, ac singulis Praelatis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, qui in hujusmodi Indicatione ordinariam habent Jurisdictionem, transmittant,
Et quòd liceat ipsis Ordinariis, contra hujusmodi sic Indictatos, Praesentatos, Accusatos, vel Impetitos, judicialiter, secundùm Jura Ecclesiastica, procedere, ipsamque Causam seu Causas, cum omnibus earum Consequentibus, Dependentibus, Emergentibus, Incidentibus, & Annexis, finaliter Decidere,
Licebit etiam ipsius Archiepiscopis, Episcopis, universisque ac singulis Praelatis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Officialibus, Commissariis, absque aliqua hujusmodi Indictatione, Praesentatione, Accusatione, vel Impetitione, ab hujusmodi Justiciariis, Vicecomitibus, Escaetoribus, Coronatoribus, Praepositis, Ministris, Ballivis, aliisve Officiariis sibi transmissâ, Indictationes, Praesentationes, Accusationes, Detectiones, Impetitionesve privatas hujusmodi Clericorum in Sacris Ordinibus constitutorum, necnon Religiosarum Persona- rum quarumcumque sibi subditarum, recipere, & super hujusmodi Indictatione, Praesentatione, Accusatione, Detectione, vel Impetitione Inquisitiones facere, ulteriusque, secundùm Jura Ecclesiastica, usque, ad Finem Negotii procedere, & id finaliter terminare cum effectu, absque aliqua Molestatione, Vexatione, aut Impedimento, vel Poena aliqua, ex parte nostra vel Haeredum nostrorum quoquo modo fiendis vel imponendis,
Et, si quis vel qui Justiciariorum, Vicecomitum, Escaetorum, Coronatorum, Ballivorum, Ministrorum nostrorum, seu Haeredum, aut Successorum nostrorum, aut aliorum Fidelium & Subditorum nostrorum, contra praemissam Voluntatem & Concessionem nostram, in toto vel in aliqua sui parte, contravenire vel facere praesumpserit vel praesumpserint, Archiepiscopi, Episcopi, & caeteri Judices Ecclesiastici, in ea parte pro tempore existentes, in Praesumentem vel Praesumentes hujusmodi Censuras Ecclesiasticas (contra hujusmodi Personas, Jurisdictionem Ecclesiasticam sic impedientes, aut impedire procurantes, consentientes, & agentes, Canonibus & Constitutionibus Sanctorum Patrum latas) declarare & praeferre nullatenus omittant,
Neque a Denunciatione seu Executione Censurarum hujusmodi, propter aliquam Prohibitionem, a Cancellariâ nostrâ, sive de uno Banco vel alio, aut alia Curia quacumque nostra, Haeredum aut Successorum nostrorum, imposterùm obtinendam, quovis modo Supersedeant; set plenè eorum Judicia secundùm Sacros Canones excerceant,
Et si quis Justiciariorum, Vicecomitum, Ballivorum, Escaetorum, Coronatorum, aut Ministrorum nostrorum, seu aliorum, quemcumque, verè vel praetensè, Malefactorem arrestaverit, attachiaverit, tenuerit, incarceraverit, vel custodierit, & sic Arestatus, Attachiatus, Tentus, Incarceratus, vel Custoditus, se Clericum dicens, ad Ordinarius Loci Ipsum petat aut repetat, statim & indilatè, etiam ante Causae Cognitionem seu Examinationem de Clericatu (quia de re praetensâ Spirituali fit Quaestio) ad Ecclesiasticum Judicem suum, vocato tamen Judice Seculari, aut alio cujus interest Dubitationis illius pertineat Decisio, &, si per Judicem Ecclesiasticum Clericus reperiatur, sub Jurisdictione Ecclesiastica Judicandus remaneat, aliàs autem ad Judicem sive Curiam Temporalem omnimodò Restituatur,
Concessimus etiam & Confirmavimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, praefatis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Rectoribus, Vicariis, & eorum Successoribus, Clericis & Ecclesiasticis Personis quibuscumque, praesentibus & futuris, infra Regnum nostrum Angliae, Partes Walliae, & Provincias praedictas, quòd, in Curiâ Ecclesiasticâ, de & super Causa Decimarum, etiam grossarum, Viginti vel Viginti & unius Annorum, aut majoris Aetatis, Arborum, ubi ad Partis instantiam vel Judicis Officio agitur vel proceditur, sive Executio quaecumque fiat vel petatur, liceat Judici Ecclesiastico, absque Metu & Poena cujuscumque Prohibitionis, aut Brevis de Praemunire facias, vel alterius etiam, nulla Consultatione ex parte nostra, Haeredum, vel Successorum nostrorum obtentâ seu habitâ, liberè & intrepidè procedere, ac Sententiam ferre, & indè Executionem facere; quibuscumque Prohibitionibus, Auctoritate nostra vel Haeredum nostrorum in dictis Causis impetratis, concedendis, vel impetrandis, etiam Statuto Ricardi, nuper Regis Angliae post Conquestum Secundi, in Parliamento, apud Westmonasterium Anno Regni sui Sextodecimo tento, facto, caeterisque omnibus Statutis nostrorum Praedecessorum, contra Libertatem & Jurisdictionem Ecclesiasticam qualitercumque editis, seu Declarationibus, Occasionibus eorumdem, factis, non obstantibus,
Quorum Statutorum Poenas & Actiones, in eisdem contentas, praefatis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Pricribus, Decanis, Archidiaconis, Rectoribus, Vicariis, eorumque Successoribus, necnon omnibus Personis, aliquam dictarum Cansarum in Foro Ecclesiastico Prosequentibus & in eis Defendentibus, dictarumque Partium Agentium & Defendentium Procuratoribus, Consiliariis, Testibus, & Notariis, pro Nobis & Haeredibus nostris, imperpetuum Relaxamus & Pardonamus.
Ac cum dictis Archiepiscopis, Episcopis, eorumque Successoribus, ut ipsi liberè & impunè, in omnibus Praemissis, per Nos recitatis & concessis, procedere, & Partes hujusmodi hinc indè ut praefertur prosequi, & in illis concludere, & ea secundùm Canones finaliter Terminare, & Executioni demandare valeant Licentiamus, & de Gratiâ nostrâ speciali Dispensamus, pro No- bis & Haeredibus nostris imperpetuum,
Mandantes omnibus Subditis nostris quòd nullus eorum aliquod Praemissorum infringere aut violare attemptet, seu faciat attemptari, secundùm quod voluerit Indignationem nostrae Regiae Magestatis evadere in futurum,
Et, si (quod absit) aliquis Justiciariorum, Vicecomitum, vel Escaetorum, Coronatorum, Ballivorum, per Se, aut suos Ministros, Praemissa vel aliquod Praemissorum facere recusaverit, aut eis contravenire, aut contra ea attemptare praesumpserit, quòd extunc, in Quindecim Dies, a tempore Requisitionis sibi factae per Ordinarium Loci aut ejus Officialem, Archidiaconum Loci vel ejus Officialem (cujus Returno seu Certificatorio stabitur omninò in hac parte) compareat personaliter in Cancellariâ nostrâ, sub Poena Ducentarum Librarum, ad dicendum Causam quare pro Contemptu hujusmodi Arbitrio nostro punire non debeat,
Cujus Poenae, sic commissae, Duae Partes ad Vsum nostrum levare debent, & Tertia Pars ejusdem Poena ad Vsum Clerici sic vexati levari debet, & sic fieri ac strictè observari Volumus & Mandamus,
Insuper Concessimus, de Gratiâ nostrâ speciali, quòd nullus Ordinarius, Judéxve Spiritualis, seu aliquis alius, Causam suam prosequens in Curia Ecclesiastica vel Spirituali, aliquo modo gravetur, inquietetur, vexetur, aut alio modo molestetur, per Breve de Praemunire facias, pro Prosecutione seu Decisione alicujus Causae, in Curia Spirituali Determinandae, & infra Regnum Inchoatae,
Et quòd nec Judex, nec Pars Prosequens Causam, vel Pars Defendens, neque earum Partium Consiliarii, in aliquam Poenam, in Statutis de Praemunire facias contentam, incidat;
Proviso quòd haec nostra Praesens Concessio ad Impetrantes Beneficia, vel Exemptiones, aut Capacitates cum Portione Monachali, nullatenus extendatur:
Et ulterius, ex uberiori Gratiâ nostrâ, Volumus & Ordinamus quòd, si praesentes Literae nostrae, in Formâ vel Materiâ, seu ex quacumque alia Causa, quoad debitum effectum & intentionem praesentis Concessionis nostrae seu Exonerationis praedictarum, minùs validae sive insufficientes existant existereve contigerint, aut aliquis Defectus vel Insufficientia in eisdem Literis reperiatur seu reperiri contigerit, quòd Cancellarius noster Angliae modernus existens, & quicumque alius de tempore in tempus futurus, tàm praesentes Literas nostras reformet, quàm fieri faciat alias Literas nostras in eâ Parte Validas & sufficientes, totiens quotiens ex Parte Cleri Cantuariensis Provinciae Petatur, quousque dicti Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Priores, Decani, Archidiaconi, Rectores, Vicarii, & Successores eorumdem debitum effectum & intentionem praesentis Concessionis nostrae & Exonerationis praedictarum habuerint Sibi & Successoribus suis imperpetuùm, absque aliquâ aliâ Prosecutione penes Nos, Haeredes, seu Successores nostros faciendâ, sive aliquo alio Waranto in hac parte prosequendo, & hoc absque Feodo indè ad opus nostrum capiendo seu solvendo;
Hiis Testibus,
Praecarissimis Fratribus nostris,
Georgio Clarenciae,
Et Ricardo Gloucestriae,
Ac,
Carissimis Consanguineis nostris,
Johanne Norffolciae,
Et Johanne Suffolciae,
Ducibus:
Necnon, carissimis Consanguineis nostris,
Ricardo Warrewici Camerario Angliae,
Johanne Wygorniae Thesaurario Angliae,
Henrico Essexiae,
Et Willielmo Kantiae Senescallo Hospitii nostri,
Comitibus:
Ac, Dilectis & Fidelibus nostris,
Johanne Nevill de Montagu,
Willielmo Hastyng
de Hastyng Camerario nostro,
Et Johanne Fogge Thesaurario Hospitii nostri,
Militibus;
Et aliis.
Dat. per Manum nostram apud Palatium nostrum Westmonasterii, secundo die Novembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Dec. 18. Prorogation of the truce with Burgundy for one year. Westm.
O. xi. 497. H. v. p. ii. 113.
De Prorogatione Treugarum Burgundiae.
An. 2. E. 4. Franc. 2. E. 4. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos & c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, pro Bono Intertenendae & augmentationis Mercandisae, inter Subditos Regni nostri Angliae ac Subditos Patriarum & Dominiorum praecarissimi Consanguinei nostri Philippi Ducis Burgundiae, necnon pro Seouritate Subditorum Regni ac Subditorum ejusdem Consanguinei nostri, a tempore longo quidam Intercursus Mercandisandi, sub Conditionibus in Literis, tàm ex parte unâ quàm alterâ factis, sigillatis, & expeditis, plenè specificatis & declaratis, in dictisque Regno, Patriis, & Dominiis publicatis,
Qui quidem Intercursus per certa tempora duravit, &, post Expirationem ejusdem, pluries & diversis vicibus Prolongatus extitit & Prorogatus, juxta Modum & Formam sicut habuerat Cursum a Principio, & usque jam tardè, sub spe quòd, durantibus dictis Continuationibus, & praesertim durante ultimâ Continuatione dicti Intercursûs, teneretur una Dieta Conventionis ad Negotiandum & Advisandum de & super certis Materiis, dictum Intercursum in generali tangentibus necnon Factum Mercandisae, per certum longum tempus duraturus,
Et, quia quaedam certa ardua Negotia & Materiae, Nos & Regnum nostrum Angliae intimè concernentia, interim supervenerunt, quòd Dieta praedicta commodè teneri non potuit, Dietam illam ad alium Diem continuari fecimus,
Volentesque dictum Intercursum Mercandisandi, modis in dictis Regno, Patriis, & Dominiis hucusque habitum, continuari,
Necnon pro eo quòd avisati sumus, & pro vero informati, quòd ipsi ex parte Patriarum & Dominiorum praedicti Consanguinei nostri grandia desiderium habent & voluntatem de Procendendo in Materiis supradictis,
Praedictum Intercursum Mercandisandi, talem & in tali formâ, quâ primitùs inter Regnum nostrum praedictum ac Patrias & Dominia praedicti Consanguinei nostri factus extitit & conclusus, & quâ postmodùm per Continuationem existit incontinuatus ut est dictum, usque Festum Omnium Sanctorum ultimò praeteritum Prorogavimus, Continuavimus, & Prolongavimus, ac Tenore Praesentium Prorogamus, Continuamus, & prolongamus, ad unum Annum, proximò post Datam Praesentium venturum, duraturas; proviso semper quòd praefatus Consanguineus noster consimiles Prorogationem, Continuationem, & Prolongationem in Praemissis pro Parte suâ faciat:
Et ulterius, ut Praemissa ad Congnitionem & Notitiam Subditorum nostrorum & aliorum Mercatorum, Regnum, Dominia, & Territoria nostra frequentantium, pervenire poterint, nè quis Velamen Excusationis & Ignorantiae praetendere valeat, Volumus quòd Praemissa per Officiarios nostros, quibus in hac parte pertinet, in Villis Principalioribus Regni nostri & aliis Locis peranteà consuetis publicè Notificentur; ita semper quòd praefatus Consanguineus noster Proclamationes pro Parte suâ consimiliter faciat:
Damus autem universis & singulis Justiciariis, Vicecomitibus, Majoribus, Capitaneis, Conservatoribus Treugarum, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, & Ministris nostris ubilibet constitutis, & eorum Locatenentibus & Deputatis, & cujuslibet eorum, prout ad eum pertinet & pertinere poterit, firmiter in Mandatis quòd Intercursum praedictum, formâ per prius habitâ, & postmodùm continuatâ, de Puncto in Punctum, durante dicto Termino unius Anni, teneant, & teneri faciant, absque Infractione ejusdem quacumque, sub Poenis in dictis Treugis contentis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Decembris.
Per ipsum Regem.