Rymer's Foedera with Syllabus
1463

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

498-512

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1463', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 498-512. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115390 Date accessed: 28 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1463

Syllabus EntryFoedera Text
1463. March 9. Grant to the German merchants of the Teutonic guildhall in London of their ancient privileges and exemption from subsidies for two years and a half from last Christmas. Westm.
O. xi. 498. H. v. p. ii. 113.
Pro Mercatoribus Alemaniae, de Concessionibus.
An. 3. E. 4. Pat. 3. E. 4. p. 1. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Primùm in Operibus nostris proponentes oculis mentis nostrae aeternam Legem & Voluntatem Dei, sub cujus Imperio Reges Regnantur & Principes Dominantur, cujusque immensâ Bonitate & Gratiâ legitimam Possessionem Regni nostri Angliae, Nobis de Justitiâ & Jure Haereditario debiti, cum omnibus Membris suis, justè & feliciter adepti sumus,
Et deindè, post maximas Divinae Magestati eo Nomine oblatas Gratias, considerantes ad Officium Christiani Regis nichil peculiarius pertinere quàm cum universis Christianae Nominis & Catholicae Fidei Cultoribus, quantum commodè & honestè potest, Pacem quaerere & habere, ut ipsi (videlicet) Regi Regum, & Pacis Auctori, pacatis Animis, ab omnibus Christi Fidelibus liberiùs, promtiùs, & solempniùs Serviatur,
Revocantesque ad memoriam nostram antiqua illa Foedera & veteres Amicitias inter Regna, Terras, Dominia, Civitates, Oppida, & alia Loca Alemanniae & Angliae, eorumque Populos & Incolas ab antiquo contracta, inita, & diutissimè observata,
Quae jam, superioribus diebus, variis modis, ut accepimus, procurante Pacis & Humani Generis Inimico, non mediocriter laesa sunt & violata,
Sub Spe Concordiae, & Amicitiae, & Pacis perpetuae inter Regna, Terras, Dominia, Civitates, Oppida, & Loca, eorumque Populos & Incolas, antedicta, assistente Dei Dexterâ, Redintegrandi, Reformandi, seu Componendi imperpetuùm, & ut hujusmodi Concordia, Amicitia, & Pax oportunis viis & modis celeriùs atque expeditiùs ad optatum exitum perduci valeat,
De Gratiâ nostrâ speciali & ex certâ Scientiâ nostrâ Concessimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, atque per Praesentes Concedimus, Mercatoribus Regni Alemanniae (illis (scilicet) qui habent Domum in Civitate Londoniae quae Guildehalla Teutonicorum vulgariter nuncupatur) quòd ipsi per Duos Annos & Sex Menses, a Festo Natalis Domini ultimò praeterito continue computandos, per totum Regnum nostrum Angliae praedictum, ac alia Loca Nobis subjecta, omnibus & singulis Privilegiis, Libertatibus, & Liberis Consuetudinibus, quibus ipsi Progenitorum nostrorum quondam Regum Angliae temporibus per eorum Cartas ibidem rationabiliter usi fuerunt & gavisi, liberè & pacificè uti & gaudere possint, eaque habeant & liberè exerceant absque Impedimento, Inquietatione, Molestatione, seu Perturbatione quacumque Nostri, seu Haeredum nostrorum, Officiariorum, & Ministrorum nostrorum aut suorum quorumcumque,
Et quòd praedicti Mercatores & eorum quilibet, a praedicto Festo Natalis Domini, per praedictos Duos Annos & Sex Menses, Quieti sint & Exonerati erga Nos & Haeredes nostros, de omnibus & omnimodis Subsidiis concessis &, durante Termino praedicto, concedendis Nobis, tàm pro Personis suis, quàm pro omnibus Bonis & Mercandisis suis, in Regnum nostrum Angliae, citra Festum praedictum, per quemcumque Mercatorum praedictorum adductis & imposterùm adducendis, & extra idem Regnum nostrum eductis & educendis, debitis & debendis; salvis Nobis & Haeredibus nostris antiquis nostris Prisis Juribusque, Consuetudinibus & Custumis quibuscumque, Nobis, absque praejudicio Privilegiorum & Consuetudinum praedictorum, qualitercumque debitis; & ita quòd ipsi Mercatores praedicti aliquem, qui de ipsorum Numero non existat, nec ejus Bona seu Mercimonia in fraudem advocent seu submittant quoquo modo;
Volumus etiam & per Praesentes Concedimus praefatis Mercatoribus quòd Cancellarius noster Angliae, aut Custos Privati Sigilli nostri, pro tempore existentes, & eorum uterque, tot & talia Literas Patentes, Brevia, & alia Mandata nostra ex Cartis praedictis & praesentibus Literis nostris, tàm sub Magno quàm Privato Sigillo nostris fienda, tàm Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in quocumque Portu Regni nostri praedicti, ac Custodibus Pacis & Vicecomitibus in quocumque Comitatu Civitate & Villâ Regni nostri praedicti pro tempore existentibus, quàm Thesaurario & Baronibus de Scaccario nostro, & omnibus aliis Officiariis, Ministris, & Ligeis nostris & Haeredum nostrorum Dirigenda, quot & qualia praefatis Mercatoribus seu eorum alicui, pro Executione Praemissorum, videbitur fore necessaria seu quomodolibet oportuna,
Ac consimilia Brevia & Waranta, sub eisdem Sigillis, qualia iidem Mercatores, praetextu alicujus Mandati nostri ante haec tempora habuerunt, de tempore in tempus, durante Termino praescripto, absque dilatione fieri faciant, & praefatis Mercatoribus deliberari;
Proviso semper quòd, si qui ex Mercatoribus praedictis, durante tempore Duorum Annorum & Sex Mensium praedictorum, Bellum forsan Nobis seu Subditis nostris quovismodo intulerint, aut contra Nos seu Subditos nostros Mortales seu Hostiles Inimicitias excercuerint, seu aliquid per Praedam, Vim armatam, aut Hostili more injustè seu alias malitiosè attemptaverint, quominus Redintegratio, Reformatio, seu Compositio Concordiae, Amicitiae, & Pacis perpetuae antedictae effectualiter procedat & debitum sortiatur effectum, ex tunc ipsi Beneficium aut Commodum aliquod ex praesenti Concessione nostrâ nullatenus consequantur, neque ad eos eadem Concessio nostra extendatur ullo modo; nullo tamen per hoc aliis, qui in ea parte minimè Culpabiles fuerint, praejudicio generando.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
March 20. Commission to Richard bp. of Down and Connor to receive the oath and homage of John de Isle, earl of Ross, lord of the Isles, Donald Ballagh, and John de Isle, son of the said Donald. Westm.
O. xi. 499. H. v. p. ii. 114.
De Juramentis & Homagiis recipiendis juxta Appunctuamentum cum Rossiae Comite.
An. 3. E. 4. Ibid. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm pridem, inter Commissarios & Procuratores nostros, atque Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios, carissimi Consanguinei nostri, Johannis de Isle, Comitis Rossiae, & Domini Insularum, quaedam Conventio seu Concordia, sub certis Modo & Formâ, in Literis indentatis superinde confectis, & Sigillis praefatorum Commissariorum, Procuratorum, & Nunciorum communitis, latiùs expressis, inita & facta fuerit,
Nos, Volentes, quantum ad Nos attinet, dictam Conventionem & Concordiam ad debitum produci effectum, Constituimus & Ordinavimus, prout Tenore Praesentium Constituimus & Ordinamus, Venerabilem Patrem Richardum Dunon, & Coronen, Episcopum Commisfarium, Procuratorem, & Nuncium nostrum ad Recipiendum, pro Nobis Viceque & Nomine nostro, de praedicto Consanguineo nostro Johanne de Isle, Comite Rossiae, & Domino Insularum, necnon de Donaldo Ballagh, & Johanne de Isle Filio & Haerede ejusdem Donaldi, Juramenta & Homagia, per eos & eorum quemlibet, juxta formam & effectum Conventionis, & Concordiae antedictae, Nobis praestari & fieri debita; Rata & Grata habituri quicquid idem Venerabilis Pater Nomine nostro fecerit in hac parte.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 30. Grant of an annuity of 40l. to Mary de Bedford, lady de la Sparre. Westm.
O. xi. 499. H. v. p. ii. 114.
Pro Domina de la Sparre.
An. 3. E. 4. Ibid. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, Decimo septimo Die Septembris ultimò praeterito, per Literas nostras Patentes, de Gratiâ nostrâ speciali, Concesserimus, Dilectae Nobis, Mariae de Bedford Dominae de la Sparre Quadraginta Libras per Annum, Habendas & Percipiendas annuatim a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, durante Vitâ suâ, de Parvâ Custumâ nostrâ in Portu Londoniae, per Manus Custumariorum ejusdem Custumae ibidem pro tempore existentium, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Quas quidem Literas eadem Maria in Voluntate existit Nobis in Cancellariam nostram Restituere Cancellandas, ad intentionem quod Nos alias Literas nostras Patentes, in forma sub- sequenti, sibi concedere dignaremur,
Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac pro eo quod eadem Maria Literas illas Nobis in Cancellariam nostram Restituit Cancellandas, Concessimus eidem Mariae Quadraginta Libras, Habendas & Percipiendas annuatim, a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, durante Vitâ suâ, de Parvâ Custumâ nostrâ in Portu Londoniae, ad Festa Natalis Domini, Paschae, Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, & Sancti Michaelis Archangeli per aequales Portiones, per manus Custumariorum ejusdem Custumae ibidem pro tempore existentium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo Die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
June 1. Sir John Nevill, lord de Montagu, is appointed warden of the east marches, with power to conclude monthly truces with Scotland. Westm.
O. xi. 500. H. v. p. ii. 114.
Pro Domino de Montagu, de Potestatibus.
An. 3. E. 4. Scot. 3. E. 4. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Discretione providâ, & Circumspectione, Dilecti & Fidelis nostri Johannis Nevill de Montagu Militis, pleniùs confidentes,
De avisamento Concilii nostri Assignavimus & Constituimus eundem Johannem Custodem & Commissarium nostrum Generalem Marchiarum Regni nostri Angliae versus Partes Scotiae (videlicet) in Partibus de la Estmarch & in Dominio nostro Scotiae:
Dantes & Concedentes praefato Johanni Potestatem & Mandatum speciale Faciendi & Excercendi omnia & singula quae ad Officium hujusmodi Custodiae & Commissionatûs nostri pertinent ibidem, & prout ante haec tempora in hac parte rationabiliter fieri & exerceri consuevit:
Assignavimus etiam praefatum Johannem ad Inquirendum de omnibus & singulis Personis qui Covinas cum Inimicis nostris in Nostri ac Regni nostri Praejudicium qualitercumque & quocumque Colore fecerunt & exnunc facere praesument, aut Secreta Consilia nostra & Regni nostri Angliae revelârunt & exnunc revelare praesumpserint, & ad hujusmodi Personas & alios Proditores nostros quoscumque in hac parte debitè, juxta eorum Demerita, Castigandum & Puniendum,
Necnon Querelas, Placita, & Debita praenotata Audiendum, & Discutiendum, & Fine debito Terminandum, secundùm Legem & Consuetudinem Partium & Dominiorum praedictorum,
Ac etiam ad Vigiles & alios, ad Explorandum, & Nos ac Fideles nostros, pro Defensione nostrâ & Regni nostri, contra Hostiles Incursus Inimicorum nostrorum Scotiae, si quos ad Mala aliqua Nobis seu Regno nostro faciendum venire contigerit, Praemuniendum, Sumptibus Ligeorum nostrorum Partium earumdem, de Assensu & Voluntate suâ, prout antea ibidem rationabiliter fieri consuevit, Ordinandum & Praefigendum,
Et ad omnes Homines Defensabiles, infra Aetatem Sexdecim & Sexaginta Annorum existentes, in Comitatu Northumbriae, ac omnibus aliis Comitatibus, Locis, & Marchiis, infra Libertates, & extra, in quibus Henricus Percy Chivaler, quondam Custos Marchiarum praedictarum, hujusmodi Homines, tempore quo idem Custos extiterat, arraiari fecit, per dictum Johannem seu Deputatum suum Arraiandum,
Et ad omnes Homines ad Arma, Armatos, Hobelarios, & Sagittarios (videlicet) quemlibet eorum juxta Statûs sui exigentiam, & Facultates, suas, Armis competentibus muniri, & in Millenis, Centenis, & Vintenis poni, & eos, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi Teneri faciendum, ita quòd omnes Homines ad Arma, Armati, Hobelarii, & Sagittarii prompti sint & parati ad proficiscendum in Defensionem Marchiarum & Regni nostri praedictorum, quotiens ex Hostium Incursubus Periculum aliquod eveniat, & super hoc per dictum Johannem seu Deputatum suum ex Parte nostrâ & Nomine nostro fuerint praemuniti,
Et ad omnes hujusmodi Homines ad Arma, Armatos, Hobbelarios, & Sagittarios ad se in formâ praedictâ Arraiandum, & in Defensionem Marchiarum praedictarum ac Regni nostri & Fidelium nostrorum, quotiens & quando indiguerit, & prout pro Salvatione & Defensione Marchiarum Regni & Fidelium nostrorum ejusdem meliùs videbitur expedire, Congregare & Unire, in Defensionem earumdem Marchiarum Regni & Ligeorum nostrorum Proficisci, & Duci, & Morari, per Incarcerationem Corporum suorum, ac Captionem Ter- rarum & Tenementorum suorum in Manum nostram, ac aliis viis & modis quibus meliùs pro Salvatione & Defensione Marchiarum Regni & Fidelium nostrorum praedictorum in hac parte expediri videbitur, Distringi & Compelli faciendum:
Assignavimusque vos ac vestros in hac parte Deputatos, & vobis ac eis Tenore Praesentium plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, Guerrarum Abstinentias, inter Nos ac Ligeos & Subditos nostros, & Jacobum Regem Scotorum ac ejus Ligeos & Subditos, cum praefato Jacobo, seu ejus Deputatis, Commissariis, & Nunciis, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, a Septimana in Septimanam, a Duabus Septimanis in Duas Septimanas, a Tribus Septimanis in Tres Septimanas, a Mense sive Mensibus in Mensem sive Menses, pro Nobis & Nomine nostro, juxta providam Discretionem suam, Capiendi, Ineundi, Appunctuandi, & Concludendi,
Assignavimus etiam dictum Johannem & ei Commisimus Vices nostras, ac Mandatum & Potestatem generale, ad omnes & singulas Personas, quae ad Fidem & Ligeantiam nostras se committere, venire, & morari voluerint (tam illas, videlicet, quae ab eisdem Fide & Ligeantiâ Recesserunt, quàm alias Personas quascumque ad easdem Fidem & Ligeantiam venire & morari volentes) ad Fidem & Ligeantiam nostras, viis & modis omnibus licitis & honestis, prout sibi videbitur ad Honorem nostrum fore expediens, Recipiendum, & eisdem Personis & earum cuilibet Cartas de Pardonatione Vitae & Membrorum, in quocumque Casu, Nomine nostro, Promittendum, & Nos eis, & eorum cuilibet, hujusmodi Cartas, ad Significationem dicti Johannis, sub Magno Sigillo nostro fieri faciemus;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid idem Johannes, seu ejus Deputatus, Nomine nostro, in formâ praedictâ, fecerit in Praemissis;
Dantes insuper sibi plenam Potestatem ad aliquas idoneas & sufficientes Personas, ad Praemissa omnia & singula, tàm in Absentia sua a Partibus praedictis, quàm in Praesentia sua in eisdem, facienda, excercenda, & exequenda Loco suo, sub Sigillo suo Constituendum & Deputandum.
In cujus &c. quamdiu Nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo Die Junii.
June 2. Commission to Richard earl of Warwick and sir John Neville of Montagu, wardens of the west and east marches, sir Ralph de Graystok, sir John le Scrop, the sheriff of Westmoreland, and six others, to array the men of Westmoreland for defence against the K.'s enemies in France and elsewhere, who are preparing to assist the late K. Henry and other rebels. Westm.
O. xi. 501. H. v. p. ii. 114.
De Arraiatione facienda.
An. 3. E. 4. Pat. 3. E. 4. p. 1. m. 6. dor.
Rex, carissimis Consanguineis nostris, Richardo ComitiWarrewici Custodi Westmarchiae Regni nostri Angliae versus Scotiam, & Johanni Neville de Montagu Militi Custodi Estmarchiae ejusdem Regni nostri versus Scotiam, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Radulpho de Graystok Militi, Johanni le Scrop Militi, Richardo Musgrave Militi, Willielmo Parre Militi, Launcelet Thirlkeld Militi, necnon, dilectis sibi, Richardo Musgrave Juniori Armigero, Thomae Wharton, & Thomae Wercop, ac Vicecomiti nostro Westmerlandiae, Salutem.
Sciatis quòd,
Pro eo quòd, tàm Inimici nostri Franciae, quàm aliarum Partium Exterarum. ad Exitationem, Procurationem, & Inductionem Adversarii & Inimici nostri Henrici nuper de Facto & non de Jure Regis Angliae, & aliorum Rebellium nostrorum sibi Adhaerentium, Regnum nostrum Angliae in diversis Partibus ejusdem, ad laedendum Magestatem nostram, Turbandum & Subvertendum Pacem & Tranquillum Statum Rei-publicae, aliaque Mala Nobis & Fidelibus Ligeis & Subditis nostris ejusdem Regni Inferendum, ingredi intendunt ut accepimus, necnon Insurrectiones & Rebelliones contra Magestatem nostram Regiam, viis & modis quibus poterunt, erigere & suscitare proponunt,
Nos igitur,
In Repressionem & Resistentiam Inimicorum, Adversariorum, & Rebellium nostrorum praedictorum, in propria Persona nostra, ad diversas Partes Regni nostri praedicti, laborare intendimus,
Ac pro Securitate Personae nostrae praedictae & Defensione dicti Regni nostri providere volentes,
Necnon de fidelibus & providis Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos ac Vobis conjunctim & divisim plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, ad omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatûs Westmerlandiae, ad Laborandum potentes, juxta Gradus suos benè & defensibiliter Arraiandum,
Ac ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem, in aliquo loco, sive aliquibus locis, juxta discretiones vestras, Capiendum & Supervidendum, ita quòd ipsos in Arraiatione hujusmodi, ad Attendendum super Personam nostram Regiam, pro Securitate ejusdem, seu ad alios, quos pro Defensione Regni nostri praedicti, erga Malitiam Inimicorum, Adversariorum, & Rebellium nostrorum praedictorum Ordinaverimus & Assignaverimus, super Praemunitione Vobis facienda, continuè parati existant,
Et ad eosdem Ligeos & Subditos nostros, super Praemunitione hujusmodi, omni festinatione possibili, ad Praesentiam nostram, vel ad alios praedictos, Conducendum, & eos in Conductione illa Regendum & Gubernandum:
Et insuper Assignavimus vos, ac vobis, & vestrûm cuilibet plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus ad Evocandum vobis, in Absentia nostra, omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatûs praedicti, ad Laborandum potentes (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) ad Proficiscendum vobiscum contra praefatos Inimicos, Adversarios, & Rebelles nostros, ac Assistentiam & Auxilium sua vobis in Resistentiam eorumdem Dandum & Impendendum, in casu quo iidem Inimici, Adversarii, & Rebelles nostri Comitatum praedictum, seu alias Partes quascumque infra Regnum nostrum Angliae, ingredi vel arripere, aut Congregationes seu Conventicula ibidem exigere & suscitare praesumant,
Et ad eosdem Inimicos, Adversarios, & Rebelles nostros & sibi assistentes Debellandum, Expugnandum, & Suppeditandum,
Necnon ad omnia alia & singula, quae juxta discretiones vestras, in Executione Praemissorum, magis necessaria & oportuna videritis, Faciendum, Excercendum, & Exequendum;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma pradicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, & Fidelibus Ligeis nostris quibuscumque Comitatûs praedicti, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, pareant, obediant, & intendant in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo Die Junii.
June 12. Safe conduct for John Steward, earl of Athol and lord of Balvane, James Steward, viscount of Angus, lord of Awterhous, uncle of the Scotch K., and six other Scots. Westm.
O. xi. 502. H. v. p. ii. 115.
De Salvo Conductu.
An. 3. E. 4. Scot. 3. E. 4. m. 20.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum integrum duraturas, de Gratia sua speciali, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Steward Comitem Adoliae & Dominum de Balvane, Jacobum Stuard Vicecomitem Angusiae & Dominum de Awterhous Avunculum Serenissimi Principis Regis Scotorum, Dominum Robertum Levynston de Druury Militem, Dominum Laurentium Marcer de Audy Militem, Dominum Silvestrum Ratracy Militem, Magistrum Nicholaum Kenedy, Magistrum Thomam Isaak Clericum, & Robertum Gawell de Clune Armigerum, cum Sexaginta aliis Personis de Regno Scotiae in Comitiva sua (cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, aut Conditionis existant) in Regnum Regis Angliae, conjunctim vel divisim, &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Junii.
June 22. The K. orders William de la Barre, the mayors of Cork and Youghal, and others, to assist the abp. of Cashel and the bps. of Exeter and Limerick, whom the pope has commissioned to inquire into the appointment of William Roche, archdeacon of Clon, as coadjutor to Jordan bp. of Cork. Westm.
O. xi. 502. H. v. p. ii. 115.
Pro Episcopo Corcagen.
An. 3. E. 4. Pat. 3. E. 4. p. 1. m. 5.
Rex, Locumtenenti nostro Terrae nostrae Hiberniae, & ejus Deputato ibidem, Willielmo de la Barre, David Roche, Edmundo Baret, ac Majori Civitatis nostrae de Corke, Majori de Toghell, & Suppriori de Kensale, necnon omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris Terrae praedictae, Salutem.
Ex Parte, Venerabilis Patris, Jordani Episcopi Corcagensis Ecclesiarum invicem canonicè unitarum Nobis, graviter conquerendo, est monstratum qualiter quidam Willielmus Roche Archidiaconus Clovensis, Machinans praefatum Episcopum in Possessione Episcopatûs sui praedicti inquietare & perturbare, quasdam Suggestiones minùs veraces Sedi Aposto- licae exposuit, asserendo praefatum Episcopum adeò Senio Confractum Viribusque & Visu destitutum quòd Pastorale Officium per seipsum excercere nequivit, &, illo quaesito Colore, praefatus Willielmus Se praefato Episcopo in Coadjutorem a Sede praedicta deputari procuravit & assignari, vigoreque illius praetensae Potestatis Fructus, Redditus, & Proventus, ad Episcopatum praedictum spectantes, apprehendit, & a praefato Episcopo injustè detinet, aliosque varios Excessus perpetrat & committit, in ipsius Episcopi Dampnum non modicum & Gravamen,
Subsequenter etiam quidam Geraldus de Geraldinis, ut asseritur, Clericus Clovensis Dioecesis, ipsius Episcopi quondam Famularis, Diabolico Spiritu seductus, praetendens antedictum Episcopum Bonis omnibus fore destitutum, & ob Paupertatem suam Justitiam prosequi non valentem, quaedam praetensa Instrumenta falsa & fabricata fieri fecit, in quibus idem Episcopus, ut dicebatur, praefatum Geraldum & Johannem Ohedian Achidiaconum Cassellensem, ad Cedendum Regimini & Administrationi dictarum Ecclesiarum, Procuratores Constituebat,
Et cum hujusmodi falsis Instrumentis, Cessione per Joh. Electum Ardakadensem, a dicto Johanne Archidiacono ut dicebatur Substitutum, in manibus Sanctissimi Patris nostri Pii, Divinâ Providentiâ, Papae Secundi, licet minus veraciter, factâ, & per ipsum admissâ, ad Cedendum Regimini & Administrationi dictarum Ecclesiarum, ipsis Ecclesiis Pastore, ut dicebatur, licet falsò, carentibus, de Persona sua provideri optinuit,
Provisionisque hujusmodi vigore praedictum Episcopum a Possessione Regiminis & Administrationis Bonorum Ecclesiarum praedictarum Expellere, & aliàs eum vexare & perturbare intendit,
Unde praefatus Sanctissimus Pater, tàm per Literas nostras Sanctitati suae in hac parte transmissas, quàm ad Prosecutionem ipsius Episcopi, sentiens eundem Episcopum in hac parte falsò & indebitè vexari & perturbari, per Apostolica Scripta, Venerabilibus Patribus, Archiepiscopo Cassellensi, & Exoniensi & Limuricensi Episcopis, mandavit quatinus ipsi, Duo, aut Unus eorum, per ipsos, vel alium, seu alios, de Praemissis omnibus & singulis, auctoritate Apostolicâ, eos diligenter informarent,
Et, si, per Informationem hujusmodi, per eos faciendam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figurâ Judicii, solâ Facti veritate inspectâ, ita esse reperierint, antedictum Willielmum a Coadjutoria praedicta ammoverent & declararent Ammotum, ipsumque & per eum Deputatos ad Respondendum & Tradendum eis Compota de, per eos, Receptis & Administratis compellerent, Fructusque superstantes eidem Episcopo Corcagensi Restitui & Assignari facerent, ac ipsum Episcopum Corcagensem in eum Statum, in quo ante Deputationem praetensi Coadjutoris existebat, Reintegrarent & Reponerent, & ad quaedam alia, in dictis Scriptis Apostolicis, coram Nobis in Cancellariâ nostrâ Angliae exhibitis, contenta & specificata, Faciendum, Excercendum, & Exequendum, prout in Literis illis plenè liquet,
Nos, pro Parte nostrâ quod justum est in Praemissis fieri volentes, vobis & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinet, Praecipimus & Mandamus quòd, praefatis Venerabilibus Patribus, Archiepiscopo Cassellensi, ac Exoniensi & Limuricensi Episcopis, in Executione omnium & singulorum Praemissorum ac aliorum quorumcumque, in dictis Scriptis Apostolicis specificatorum & contentorum, Intendentes sitis, Consulentes, Auxiliantes, Assistentes, & Faventes quotiens & quando per ipsos, seu eorum aliquos, vel aliquem requisiti fueritis vel aliquis vestrûm requisitus fuerit,
Et, si praefatos, Willielmum Roche & Geraldum, praefatis Venerabilibus Patribus, Archiepiscopo Cassellensi, ac Exoniensi & Limuricensi Episcopis, in Executione Praemissorum Resistentes & Contrarios inveneritis, seu vestrûm aliquis invenerit, eos, ut praefati Sanctissimi Patris Mandatorum Contemptores, necnon contra formam Ordinationum & Statutorum, tàm in Regno nostro Angliae quàm in Terrâ nostrâ praedictâ contra Provisores editorum, Delinquentes, capi & arestari, ac ipsos & eorum quemlibet Prisonis nostris committi faciatis, in eisdem quousque juxta eorum Demerita Castigati fuerint & Puniti moraturos,
Et insuper praefatum Episcopum Corcagensem, necnon Homines & Tenentes suos in Possessione ipsius Episcopi manuteneatis, protegatis, & defendatis quotiens & quando per ipsos Episcopum Corcagensem, Homines, & Tenentes suos, seu eorum aliquem, ex parte nostrâ, fueritis requisiti, seu aliquis vestrûm requisitus fuerit; & hoc, sub Poena perditionis Haereditatum vestrarum, Incarcerationis Corporum, & Confiscationis omnium Bonorum, ac Amissionis omnium Officiorum vestrorum, ubicumque fuerint inventa, nullatenus omittatis, seu aliquis vestrûm omittat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westm. xxij die Junii.
June 25. Safe conduct for Thomas bp. of Aberdeen, James Lynsey, cantor of Murray, Robert Forest, and six other Scots. Westm.
O. xi. 504. H. v. p. ii. 115.
De Salvo Conductu.
An. 3. E. 4. Scot. 3. E. 4. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de Gratia sua speciali, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem Patrem Thomam Episcopum Aburdunensem, Magistrum Jacobum Lynsey Cantorem Murrae, Magistrum Robertum Forest, Johannem Knolles, Willielmum Knolles, Andream Aleynson, David Dalrymple, Johannem Newton, & Willielmum Aleynson, de Regno Scotiae, cum Duodecim Personis in Comitiva sua (cujuscumque Nationis seu Conditionis fuerint) in Regnum Regis Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria Regis quaecumque, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, cum Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Auro Argento monetato vel non monetato, Literis, Scripturis clausis & apertis, ac Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, Veniendo, ibidem Nocte Diéque Morando & Conversando, & exindè ad quascumque Partes Exteras Transeundo, Reveniendo, & Redeundo, liberè & absque Impedimento, &c. prout in ejusmodi Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Junii.
Per ipsum Regem.
July 4. Warrant for the payment of the wages of George bp. of Exeter, Henry earl of Essex, John lord Wenlok, and seven other commissioners going to S. Omers to meet the Burgundian commissioners. Westm.
O. xi. 504. H. v. p. ii. 115.
Super Vadiis Ambassiatorum.
An. 3. E. 4. Pell.
Edward, &c. to the Tresorer and Chamberlains of oure Eschequyer Gretyng.
For as moche as we sende, at this tyme, in oure Ambassade, unto Saint Omers, to Mete with the Commissaries and Ambassateurs of oure Cousyn the Duc of Bourgoigne, our right trusty and welbeloved Cousins, the Reverend Fadre in God George Bisshope of Excestre our Chauncellir, Henry Erle of Essex, and oure right trusty and welbeloved John Lorde Wenlok, Maistres Piers Taster Dean of Saint Severyns, Thomas Wynterbourne, Thomas Kent, and Henry Sharp, Doctours of Lawe, Sir Waltier Blounte Knight, Maistre Lowys Galet, and Richard Whitehill, We Wol and Charge you that, for the space of forty Daies, ye make to thaym Payement for thair Wages the Somes that folowe, that is to say,
Unto the saide Reverent Fadre in God CCl.
To the said Erle Cxxxiii l. vis. viiid.
To the said Lord Wenlok lxxx l.
To everiche of the said Piers, Thomas,
Thomas
, and Henry, Doctours, xl l.
To the said Waulter Blounte xl l.
And to either of the said Lowys, Galet, and Richard Whitehill xxvi l. xiii s. iv d.
To have of oure Yifte, by wey of Reward, for the Cause abovesaid.
Yeven &c. at Westm. the fourth Day of Juill, the third Yere &c.
Anno, Mense, Die, & Loco praedictis Rex, de Avisamento Concilii sui, Voluit & Mandavit Custodi Privati Sigilli sui fieri facere Litteras, sub eodem Sigillo, secundùm Tenorem suprascriptum,
Praesentibus Dominis
,
Cancell.
Norwic.
Essex.
Wenlok.
Johanne Say.
Johanne Fogge Milite,
Thoma Colt, &c.
Langport.
July 20. Licence to William bp. of Meath to remain in England for three years. Northampton.
O. xi. 505. H. v. p. ii. 116.
Pro Episcopo Miden.
An. 3. E. 4. Pat. 3. E. 4. p. 2. m. 15.
Rex, universis & singulis Officiariis & Ministris nostris, in Terra nostra Hiberniae ubilibet constitutis, Salutem.
Cùm Principis cujuscumque interest Dampna, Vexationes, & Molestationes a suis Subditis, maximè hiis qui nedùm Bona & Corpora sua, set etiam Vitam & Membra pro Principibus suis posuerunt, ammovere, ut in Pace permaneant & illaesi praeserventur,
Hinc est quòd Nos,
Pro Quiete & Tranquilitate Dilecti Nobis Venerabilis in Christo Patris Willielmi Episcopi Midensis, qui a Terra nostra praedicta in Regnum nostrum Angliae, ob certas & notabiles Causas Personam nostram Regiam concernentes, nuper veniebat, & ad eandem Terram, nostrâ Licentiâ mediante, revertere se proponit, ut inibi quietiùs morari valeat, providere volentes,
Volumus & Concedimus praefato Episcopo quòd ipse, non obstantibus aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione in Regno nostro Angliae aut in Terra nostra praedicta editis sive edendis, provisis aut providendis, factis vel faciendis, a Terra nostra praedicta in dictum Regnum nostrum Angliae, quotiens sibi placuerit, durante Termino Trium Annorum, venire, & ibidem ad libitum suum morari & perhendinare, & ad eandem Terram redire valeat,
Et quòd idem Episcopus omnimodos Exitus, & Proficua, & Reventiones, de quibuscumque Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, Pensionibus, Annuitatibus, & Possessionibus suis, per Homines, Servientes, & Ministros suos, percipere, colligere, & recipere possit ad Usum & Proficuum ipsius Episcopi, & ea ei in Regnum nostrum Angliae, de tempore in tempus, mittere valeant, & quilibet eorum valeat, absque impetitione, seu impedimento, aut vexatione, Molestatione quacumque cujuscumque Justiciariorum, aut Locumtenentis nostri Terrae nostrae praedictae, seu ejus Deputati, aut Cancellarii, Thesaurarii, seu aliorum Officiariorum & Ministrorum nostrorum ejusdem Terrae nostrae,
Et, si quicquam in contrarium praesentium Literarum nostrarum per praefatos Justiciarios, aut Locumtenentem, vel ejus Deputatum, aut Cancellarium, Thesaurarium, Officiarios, seu Ministros nostros praedictos, colore seu vigore quorumcumque Statutorum, Actuum, vel Ordinationum, factum fuerit sive attemptatum, id Cassum, Irritum, & Inane, & nullius Vigoris fore decernimus per Praesentes, ita quòd praedictus Episcopus in aliquod Perditum, Forisfacturam, seu Poenam non incidat ullo modo,
Aliquâ Potestate, Auctoritate, Concessione, Ordinatione, Statuto, aut Actu, in Regno nostro Angliae, aut in Terrâ nostrâ praedicta, in contrarium Praemissorum factis seu faciendis, non obstantibus:
Et insuper, ex speciali Gratiâ & Scientiâ nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Episcopo Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, de omnimodis Proditionibus, Feloniis, Transgressionibus, Intrusionibus, Contemptibus & Offensis quibuscumque, per ipsum contra Nos aut contra Pacem nostram qualitercumque factis sive perpetratis, ac etiam Utlagariis si quae in ipsum hiis occasionibus seu earum aliqua fuerint promulgatae, & firmam Pacem nostram ei indè Concedimus per Praesentes; ita quòd stet Recto in Curia nostra versus quemlibet qui contra eum Loqui voluerit de Praemissis seu aliquo Praemissorum:
Pardonavimus etiam & Relaxavimus eidem Episcopo omnimoda Debita, ac Arreragia Debitorum, Fines, Exitus, & Amerciamenta, Defaltas, & Forisfacturas quaecumque, per ipsum Nobis indè debita, facta, forisfacta, seu quovis modo spectantia, ac etiam omnimoda Judicia versus ipsum reddita, & Executiones eorumdem;
Pardonavimus etiam & Relaxavimus eidem Episcopo omnimodos Fructus, Redditus, Exitus, Proficua, & Emolumenta quaecumque, de quibuscumque Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, Annuitatibus, & Possessionibus suis, ratione aliquorum Statutorum, seu alicujus Statuti, contra Absentes in Terra nostra Hiberniae editorum seu provisorum, Nobis debita, forisfacta, aut spectantia quoquo modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Northampton, vicesimo Die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Aug. 7. Commission to John earl of Worcester as commander of a fleet for defence of the country. Westm.
O. xi. 506. H. v. p. ii. 116.
Super Salva Custodia Maris, & de Patria Inimicorum Appatisanda.
An. 3. E. 4. Pat. 3. E. 4. p. 2. m. 20.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, Quinto Die instantis Mensis Augusti, de avisamento Concilii nostri, Retinuerimus carissimum Consanguineum nostrum Johannem Comitem Wygorniae, sub certis modo & formâ, ad Proficiscendum, in Servitio nostro, super Mare, super Salvâ Custodiâ ejusdem, ac Defensione Inimicorum nostrorum ibidem, ad certum Terminum Annorum, prout in INDENTURIS, indè inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum CONFECTIS, plenè liquet,
Ac Nos, de Fidelitate, Probitate, & providâ Circumspectione ipsius Consanguinei nostri quamplurimùm confidentes, eidem Consanguineo nostro plenam & sufficientem Committimus & Damus Potestatem & Auctoritatem generalem & specialem ad quaecumque Loca & Patrias Inimicorum nostrorum, ubi pro Posse ipsius Consanguinei nostri melius fieri poterit, Appatisandi, & in eisdem Appatisamentum facere, absque impetitione nostri seu alterius cujuscumque,
Dumtamen non sit praejudiciale Capitaneo Calesii, vel ejus Locumtenenti ibidem, in aliquo quod ad Auctoritatem suam pertinet,
Volumus etiam & Concedimus quòd, si contingat praefatum Consanguineum nostrum, vel aliquem de Retinentia sua, aliquem Locum vel Fortalitium de Inimicis nostris adquirere, postmodumque Locus ille sive Fortalitium de eo Recuperatus fuerit & Evictus, quòd idem Consanguineus noster, nec aliquis de Retinentia sua, pro Proditione Loci sive Fortalitii illius, nullo modo impetatur sive inquietetur, set indè penitùs sit Quietus & Exoneratus,
Necnon ad omnia & singula, quae eidem Consanguineo nostro in hac parte ex Causâ praedictâ necessaria videbuntur & oportuna, juxta Vim, Formam; & Effectum INDENTURARUM praedictarum, Faciendum, Excercendum, & Exequendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 21. Memorandum of the delivery of the great seal to Robert Kirkeham, keeper of the rolls of chancery at Dover, during the absence of George bp. of Exeter, chancellor, and its return to the chancellor on Oct. 25.
O. xi. 506. H. v. p. ii. 116.
De Magno Sigillo Custodiendo.
An. 3. E. 4. Claus. 3. E. 4. m. 3. d.
Memorandum quòd, Vicesimo primo Die Augusti, Anno Regni Regis Edwardi Quarti Tertio, Venerabilis Pater Georgius Episcopus Exoniensis, Cancellarius Angliae, circa Horam Septimam ante Meridiem, apud Dovorriam, in quadam alta Camera infra Prioratum Dovorriae, vocata le Grete Chambre, diversa Brevia Regia, & novissimè quasdam Literas Patentes de Licentia, Edmundo Jus Armigero concessas, factas, in praesentia Henrici Bourghchier Comitis Essexiae, Ricardi Wellys de Wylloughby Militis, Johannis Wenlok de Wenlok Militis, Magistri Petri de Tastar Decani Sancti Severini, ac aliorum ibidem tunc existentium, cum Magno Sigillo Regi, in Custodia ipsius Episcopi tunc existente, sigillari fecit,
Et postea Sigillum praedictum in quadam Baga de albo Corio includi, & Signeto suo
, Figuram vocatam le Griffon continente, in Cera alba impresso, consignavit, & illud, sic inclusum & consignatum, manibus suis propriis Willielmo Morland Clerico adtunc & ibidem liberavit, ad Sigillum illud Roberto Kirkeham Clerico, Custodi Rotulorum Cancellariae dicti Domini Regis, deferendum, juxta formam cujusdam Brevis ejusdem Domini Regis praefato Custodi indè directi, in Absentia ipsius Cancellarii usque Reditum suum benè & fideliter custodiendum:
Qui quidem
Willielmus postea (videlicet) Vicesimo tertio Die Augusti tunc proximò sequente, circa Horam Primam post Meridiem, Sigillum praedictum, sic inclusum & consignatum, unà cum Brevi praedicto, praefato Custodi, in quadam Camera sua exteriori, ad Finem Orientalem Aulae suae, infra Hospitium suum Domûs Conversorum Londoniae, in praesentia Ricardi Wetton, Ricardi Fryston, Johannis Chamberleyn, & Willielmi Bolton, Clericorum, ac aliorum ibidem tunc existentium, Deliberavit, ad Occupandum & Excercendum Sigillum illud juxta formam Brevis praedicti:
Ac idem Custos Breve & Sigillum praedicta a praefato Willielmo Morland ad tuncrecepit, juxta formam Brevis suprascripti, Custodiendum;
Cujus quidem Brevis Tenor sequitur in haec verba,
Edwardus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Dilecto Clerico suo, Roberto Kirkeham, Custodi Rotulorum Cancellariae nostrae, Salutem.
Cùm Nos, de avisamento Concilii nostri, Appunctuaverimus & Ordinaverimus quòd Venerabilis Pater ac carissimus Consanguineus noster Georgius Exoniensis Episcopus, Cancellarius noster, in Persona sua, ac carissimus Avunculus noster Henricus Comes Essexiae, & non nulli alii Conciliarii nostri Regni nostri Angliae, in Villa Sancti Audomari, obcerta Negotia Bonum Publicum nostri & dicti Regni nostri concernentia inibi Tractanda, convenire debeant,
Nolentes quòd, in sua Absentia, & propter eam, Justitia & Executio Legum, Consuetudinum, sive Statutorum Regni nostri Angliae in Cancellaria nostra quovis modo retardentur, quin potiùs quòd cuilibet interim, in dicta Cancellaria nostra prosequi volenti, Justitiae complementum impendatur,
Volumus & praefato Cancellario nostro, de avisamento & assensu Concilii nostri praedicti, per Breve nostrum de Privato Sigillo, Mandavimus quatinus Magnum Sigillum nostrum, in Custodia sua existens, pro tempore Absentiae suae hujusmodi, ad & in manus vestras liberet seu liberari faciat, usque ad Reditum suum Custodiendum, ad finem & effectum quòd vos, in Absentia sua, Sigillum illud occupare, & Executionem rerum Justitiae ac Cursus Cancellariae nostrae praedictae facere valeatis & excercere, vocatis vobis Ricardo Wetton & Ricardo Fryston Clericis ejusdem Cancellariae quandocumque per vos visum fuerit expediens & necesse;
Et ideò vobis Mandamus quòd Sigillum nostrum praedictum ab eo, qui illud Vobis ex parte praefati Cancellarii liberabit, Recipiatis, & interim illud ad usum praedictum Occupetis, & caetera Praemissa faciatis in formâ praedictâ, ac Sigillum illud eidem Cancellario nostro in Reditu suo Reliberetis.
Teste meipso apud Dovorriam, vicesimo primo die Augusti, Anno Regni nostri tertio.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et, eodem vicesimo tertio Die Augusti, inter Horam Quartam & Horam Quintam post Meridiem
, praedictus Custos, in Magna Capella beatae Mariae Virginis infra Hospitium suum praedictum, Sigillum praedictum extra Bagam praedictam extrahi fecit, & quasdam Literas Patentes, Magistro Leyton Geffrey de Collatione cujusdam Praebendae apud Wynde soreconfectas, ac diversa Brevia de Cursu, in Praesentia praedictorum Ricardi Wetton, & Ricardi Fryston, & Johannis Chamberleyn, & aliorum de Curia Cancellariae praedictae, apertè sigillavit; & sic, de tempore in tempus, quando necessitas exigebat, usque Vicesimnm quintum Diem Octobris tunc proximò sequentem;
Quo Die
praefatus Custos Sigillum illud, in Baga praedicta, Signeto suo consignatum, dicto Domino Cancellario, in Magna Camera sua, juxta Capellam, infra Hospitium suum in Parochia Sancti Clementis Dacorum, extra Barram Novi Templi Londoniae, existens, inter Horam Tertiam & Horam Quartam post Nonam, in praesentia Johannis Bate, Johannis Pemberton, Thomae Westhorp, & praedictorum Ricardi Wetton, Ricardi Fryston, Johannis Chamberleyn, & Willielmi Bolton, Clericorum ejusdem Cancellariae, & aliorum Magnatum ibidem tunc existentium, manifestè, Reliberavit;
Et idem
Dominus Cancellarius Sigillum praedictum a praefato Custode adtunc & ibidem Recepit custodiendum.
Oct. 26. Prorogation of the mercantile intercourse with Burgundy until All Saints' day, 1464. Westm.
O. xi. 507. H. v. p. ii. 117.
De Prorogatione Intercursus Mercandisae Burgundiae.
An. 3. E. 4. Franc. 3. E. 4. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm jam retroactis temporibus Intercursus Mercandisae inter Regnum, Terras, & Dominia nostra, & Terras, Patrias, & Dominia Illustris Principis Ducis Burgundiae Consanguinei nostri fuisset initus & concordatus, ac diu ex utraque parte observatus, secundùm Articulos, Conditiones, & Media in Literis, super hoc confectis, specificata & declarata,
Qui quidem Intercursus continuari & observari debebat per certum Tempus & Terminum in eisdem Literis expressata, & qui Terminus continuatus & prorogatus fuit diversis vicibus tàm per Nos quàm dictum Consanguineum nostrum, & ultimò usque ad Festum Omnium Sanctorum proximò futurum,
Notum facimus quòd, pro Bono Comuni dictae Mercandisae, ex qua plurimùm dependet universalis Reipublicae Utilitas, Concessimus, & Concordavimus, Consentimus & Concordamus per Praesentes, quòd dictus Intercursus Mercandisae, inter Regnum, Patrias, & Dominia nostra, & Patrias, Terras, & Dominia ejusdem Consanguinei nostri, observetur usque ad dictum Terminum Omnium Sanctorum, &, ultra eundem Terminum Omnium Sanctorum, Continuavimus & Prorogavimus, Continuamus & Prorogamus, per Praesentes, usque ad hujusmodi Festum Omnium Sanctorum proximò sequens, quod erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Quarto,
Quo Termino durante, Mercatores Subditi nostri poterunt ire & convesari, Mercandisando cum suis Mercibus, Rebus, & Bonis in Territoriis, Patriis, & Dominiis dicti Consanguinei nostri, & Mercatores Subditi ejusdem Ducis, eodem modo, poterunt venire & conversari, Mercandisando, in Regno nostro Angliae, Patria Hiberniae, ac Marchiis Calesii, prout faciebant ante haec tempora, juxta Conditiones & Media in primis & principalibus Literis, super dicto Intercursu confectis, contenta & declarata,
Qua propter Damus in Mandatis omnibus & singulis Justiciariis, Gubernatoribus, & Custodibus nostrorum Portuum, Passagiorum, Villarum, & Castrorum, necnon Ballivis, Majoribus, Vicecomitibus, Senescallis, ac aliis Justiciariis, Officiariis, & Subditis nostris, ad quos pertinet, ipsorum Locumtenentibus, & eorum cuilibet, quatinus praesentes Literas nostras faciant debitè publicari in omnibus Locis ubi expediens & necessarium erit, & quòd Contenta in eisdem observent, adimpleant, & custodiant, observari, adimpleri, & custodiri faciant, durante Termino praedicto, Modis & Formis supradictis,
Insuper Volumus quòd Literis de Vidimus hujus Originalis, sub Sigillo autentico confectis, tanta Fides adhibeatur quanta ipsi Orignali.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Octobris.
Oct. 27. The sheriffs of London and three others are ordered to proclaim the truce concluded with France until Oct. 1, 1464. Westm.
O. xi. 508. H. v. p. ii. 117.
De Proclamatione Treugarum Franciae.
An. 3. E. 4. Claus. 3. E. 4. m. 9. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, tàm infra Civitatem praedictam, quàm Libertatem & Portum ejusdem, ubi meliùs expedire videritis, ex parte nostra, publicas Proclamationes fieri faciatis in haec verba,
Our most Dradde and most Gracious Soverayne and liege Lord Edward, by the Grace of God, King of England and of Fraunce, and Lord of Irlond LATETH ALL MEN HAVE IN KNOWLEDGE that he, by Vertue and Power Teven by hym to the right Reverend Fadre in God George Bishop of Excestre his Cosyn and Chaunceller of Englond, to his right Trusty and right Well beloved Cousyn and Oncle th'Erle of Essex Viscount Bourghchier, his right Trusty and Well beloved the Lord Wenlok Grete Botiller of Englond, and to other his Ambassatours, for grete Causes and Considerations, and att the speciall Request and Desire of his Cosyn the Duc of Bourgougne, hath Take, Made, and Concluded with his Cosyn and Adversary Lewys of France an Abstinence of Werre,
Betwixt Hym and the said Lewys, by Land for the Reaume of England, and Lordship of Irland, Calys, Guysnes, Hammes, and the Marches of theym, and for all other his Lordships, Isles, and Landes, and Subgettis of the same, and for the Reaume of France, and all Lordshipps, Isles, and Lands that his said Adversary Lewys holdeth whatsoever they bee, and for all theym that ben of the said Lewys Obeissaunce,
To Begynne, for the said Reaume of Fraunce, Lordships, Isles, and Londes, occupyed by the said Adversary, and Caleys, Guysnes, Hammes, and Marches of the same, the xx Day of Octobre this present Yeare of our Lord
MCCCCLXIII. And for the said Reaume of Fraunce, Lordships, Isles, and Landes, and the Reaume of Englond, Lordship of Irlond, Isles, and othir Lands of our said Soveraine Lord, the xv Day of November than next ensuing, at the Rysing of the Sonne,
To endure into the First Day of Octobre next comyng, till the Goeing downe of the Sonne, that shall be in the Tear of our Lord M. CCCC. LXIV.
In maner and forme as followeth; that is to say,
During the said Time the
foresaid Lewys of Fraunce shall not make, nor suffer to be made, by Hymselfe, nor by none of his Obeysaunce (be they of the Reaume of Fraunce, of the Dolphinate, or of other his Countrees or Lordships whatsoever they be) any Werre or Hostillity to the Reaume of England, Lordship of Irland, Townes, Castelles, Marcheys of Caleys, Guysnes, or Hammes, nor to any Iland, Countre, or Lordshipp that be holden by oure said Soveraine Lord or by his Subgettis:
And, in likewyse, our said
Soverayne Lord, during the said Abstinence, shall not make, nor suffer to be made, by Hymselfe, nor by his Subgettes (be they of the Reaume of England, Marches of Caleys, Guysnes, Hammes, Irland, or any other Countrees or his Lordshipps) any Werre or Hostilitie to the Reaume of Fraunce, other Contrees, Isles, nor Lordshippes, that the seid Lewys, or other of his Obeysaunce, holdeth or holden:
And also, during the seid Abstinence, our said Sovereyne Lord, nor the said Lewys, shall not make, nor suffre to be made, by theym, nor none of theirs, Werre, Prise, or Hostilitie in Portes, Havenes, nor Ryvers on that on Partye, or on that other; but the People, Marchaundise, and the Navye, on bothe Partys, shall be and remaine in Suerte in the said Portes, Havennes, and Ryvers, where and as long as the said Ryvers bere and hold their Names:
And, as touching the See, that is not comprised in the said Abstinence, the Marchaunts on both Partys shall mowe have Saufconduytes, yfour said
Soverayne Lord or the said Lewys wol Graunte theym.
Alsoe, during the said Abstinence, the seid Lewes shall not Teve, nor suffre to be Teven, by Hymselfe, nor noon of his, any Help, Ayd, or Favour to
Henrylate calling himselfe Kyng of England, Margarette his Wyff, nor her Sonne, nor to Enimyes, or Adversarys of our said Soveraine Lord, to his Hurte or Greef, yn his Reaum of England, nor yn his Portes, Havennes, or Ryvers above specifyed, nor yn other Countrees or Lordshipps to hym or to his Subgetts belonging;
And yn likewise our said Soveraigne Lord shall not Teve, nor suffre to be Teven, by Hym, nor his Subgettes, any Help or Favour to the Ennemys of the said Lewes, to the Hurt or Greef of hym in the Reaume of Fraunce, nor in the Portes, Havennes, or Ryvers above specifyed, nor yn any Contre or Lordship to hym or his apperteyning;
And, if, any thing be attempted to the contrary of the things abovesaid, it shall be Refourmed, and the Attemptatours duely Punyshed, the seid Abstinence remayning in their Strength.
Wherefore our said
Soveraine Lord the King Wele, Chargith, and Commaundeth alle his Trewe Subgettes and Liegemen, that they and eche of them Surcesse of all mannere Werre, duryng the said Abstinences, and trewely kepe and observe all thing conteigned in the same, in manner and fourme above rehersed, as they wole eschew due Punyshment and his grevous Indignation.
Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo Die Octobris.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus, & aliis subscriptis, sub eadem Data, mutatis mutandis; videlicet,
Vicecomiti Essex.
Vicecomiti Kanc.
Vicecomiti Surr. & Sussex
.
Dec. 5. Safe conduct for James bp. of S. Andrew's, Andrew bp. of Glasgow, Archibald abbot of Holyrood, and seven other Scots. York.
O. xi. 509. H. v. p. ii. 118.
De Salvo Conductu pro Episcopo Sancti Andreae & aliis de Scotia.
An. 3. E. 4. Scot. 3. E. 4. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Omnium Sanctorum proximo futurum duraturas, de Gratiâ suâ speciali, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Venerabiles Patres, Jacobum Sancti Andreae, & Andream Glasguensem, Episcopos, ac, Dilectos Regis in Christo, Archibaldum Abbatem Abbatiae Sanctae Crucis de Edenburgh, & Magistrum Jacobum Lyndessay Praepositum de Linelonden. Custodem Privati Sigilli Illustris Principis Regis Scotorum, necnon, Nobiles & Egregios Viros, Colinum Comitem de Ergile, Jacobum Dominum de Levyng ston, Jacobum Dominum de Hamyldoune, Willielmum Dominum de Borthwic, Robertum Dominum Boyde, & Alexandrum Boyde Militem, Scotos, & eorum quemlibet, in Regnum Regis Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria Regis quaecumque, cum Ducentis Personis in Comitiva sua vel infra, ac Manticis, Bogeis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, Munimentis, Instructionibus, Instrumentis clausis vel apertis, Jocalibus, Auro Argento monetato & non monetato, ac aliis Rebus, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, veniendo, ibidem Nocte Dieque morando, perhendinando, praestolando, conversando, tractando, & communicando, & abindè versus & usque Partes suas proprias, cum Personis, Manticis, Bogeis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, Munimentis, Instructionibus, Instrumentis clausis vel apertis, Jocalibus, Auro Argento monetato & non monetato, ac aliis Rebus, Bonis & Hernesiis suis praedictis, liberè & absque Scrutinio, Impedimento, Impetitione, Molestatione, Inquietatione, Perturbatione, Vexatione, Aresto, seu Gravamine quocumque transeundo, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Eborum, quinto Die Decembris.
Per ipsum Regem Ore tenus.
Dec. 8. James earl of Douglas is appointed warden of Cragfergus castle in Ireland. York.
O. xi. 510. H. v. p. ii. 118.
Pro Comite de Douglas.
An. 3. E. 4. Pat. 3. E. 4. p. 2. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, in consideratione fidelis & diligentis Servitii, quod fidelis Ligeus noster Jacobus Comes de Douglas Nobis impendit & fideliter intendit impendere, Concessimus ei Custodiam Castri nostri de Cragfergus infra Terram nostram Hiberniae, Habendum & Occupandum quamdiu Nobis placuerit, cum Vadiis, Feodis, Proficuis, & Commoditatibus eidem Custodiae pertinentibus, & ab antiquo debitis & consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eborum, octavo Die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
Dec. 13. Thomas Saintviste, doctor of music, is appointed master of the college of the Kynges Halle, in Cambridge. Pontefract.
O. xi. 510. H. v. p. ii. 118.
Pro Doctore Musicae.
An. 3. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, Dilecto & Fideli Capellano nostro, Magistro Thomae Saintviste Doctori Musicae, quòd ipse sit Magister Collegii nostri in Cantebriggia, THE KYNGES HALLE vulgariter nuncupati, Habendum, Occupandum, & Gaudendum, per Se, vel Deputatum suum sufficientem, pro Termino Vitae ipsius Thomae, cum omnibus Proficuis, Commoditatibus, & Emolumentis eidem spectantibus, sive aliquo modo pertinentibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfret, duodecimo die Decembris.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Dec. 9. The K. promises to observe the truce with Scotland till Oct. 31, for the meeting of ambassadors. York.
O. xi. 510. H. v. p. ii. 118.
De Treugis Scotiae.
An. 3. E. 4. Scot. 3. E. 4. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm a quibusdam Catholicis, pro Parte inter Nos Regna & Dominia nostra ex Parte una, & Illustrissimum Principem & carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum Regnum & Dominia sua ex Parte altera, Suasio quaedam facta fuerit,
Nos,
Volentes Christianam Sanguinis effusionem (quae nimiùm, proh dolor! hiis temporibus crevit) evitare, & praesertim cùm ille nimiùm atro Inimicus Crucis Christi (occasione Guerrarum inter Principes & Regna Christianorum a diu habitarum) tantum Christiani Sanguinis Exhauserit, Nomen Domini Blasfemaverit, & Imperii sui Fines nimiûm Dilataverit,
Nolentésque tantorum Malorum continuationi, nostra pro parte, in aliquo, occasionem praestare,
Nobiscum ipsi statuimus quòd utriusque Partis Commissarii conveniant ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, & Concludendum in praedictae Pacis Negotio, omnibusque eam concernentibus, sufficientem Auctoritatem habentes,
Ac, ut ipsi ampliorem habeant Libertatem ea Dicendi Tractandique quae ad hujusmodi Pacis Negotium expedire videbuntur, Inducias cepimus Abstinentiásque Guerrarum,
Juxta Formam & Conditiones in quibusdam INDENTURIS, utriusque Partis Sigillis MUNITIS, specificatis,
Tàm per Terram & Aquas dulces, a Sextodecimo Die instantis Mensis Decembris, usque ad ultimum Diem Mensis Octobris proximò futurum,
Quàm per Mare, a primo Die Februarii, usque ad ultimum Diem Mensis Octobris,
Promittentes, in Verbo Regio, pro Parte nostra, dictas Inducias sive Guerrarum Abstinentias usque illum Diem inviolabiliter observare, & per nostros Subditos facere observari:
Quòd si (quod absit) contingat aliquem vel aliquos ex nostris Subditis dictas Inducias seu Abstinentias quovismodo violare, perturbare, aut contra easdem quicquam attemptare, de tali Attemptatione, Perturbatione, seu Violatione sufficienter informati, Parti in hac parte laesae reddi faciemus Justitiae complementum indilatè.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eborum, Nono Die Decembris.
Dec. 10. Safe conduct for John lord of Launoy, chamberlain of the duke of Burgundy, captain of Amiens. Pontefract.
O. xi. 511. H. v. p. ii. 118.
De Salvo Conductu, ad Requisitionem Ducis Burgundiae.
An. 3. E. 4. Franc. 3. E. 4. m. 6.
Rex universis & singulis &c. Salutem.
Sciatis quòd, in Favorem & ad Requisitionem Excellentis & Praepotentis Principis Praecarissimi & Praedilecti Consanguinei nostri Ducis Burgundiae, Dedimus & Concessimus, & per Praesentes Damus & Concedimus, bonum, securum, & legalem salvum Conductum, per Sex Menses duraturum, Incipientem Die Datae Praesentium, & postea minimè valentem, Johanni Domino de Launoy Militi Consiliario & Camerario Consanguinei nostri praedicti Ballivo & Capitaneo Villae de d'Amiens ac Gubernatori Insulae Dony & Bichies, usque ad Numerum Quinquaginta Personarum vel infra, Personarum Ecclesiasticarum, Militum, Armigerorum, Mercatorum, Servientum, & aliorum (cujuscumque Statûs, Dignitatis, Auctoritatis, Officii, Nationis, vel Conditionis fuerint, Rebellibus nostris exceptis) & cuilibet earum conjunctim vel divisim, armatorum, vel non armatorum, prout sibi placuerit, pro Defensione Personarum suarum contra eos qui eis Mala inferri voluerint, pro salvo & securo Transeundo, Veniendo, & Redeundo in & per Regnum nostrum Angliae, ac alia Territoria & Dominia nostra, versus & usque Praesentiam nostram, & alibi in Agendis suis, ibidem Existendo, Morando, Perhendinando, & Redeundo, versus & usque Marcheas de Obedientia sua, pedestrè vel equestrè, in Curribus vel alia Equitatura, prout sibi placuerit, per Terram, Mare, Aquas dulces, & Riparias quascumque, unâ vice vel pluribus vicibus, durante tempore praedicto, cum Auro Argento monetato vel non monetato, Bogeis, Manticis, Bagis, Cistis, Pixidibus, Fardellis, Literis, Papiris, Jocalibus, & aliis Bonis suis, in Vase, Vasis, vel Navibus quibuscumque, ac Magistris, Marinariis, Habilimentis Guerrae ac Armaturis defensabilibus, pro Conductu ipsius Johannis Domini Launoy & eorum de Comitiva sua,
Et poterint idem Dominus de Launoy & illi de dictâ Comitivâ suâ, usque ad praedictum numerum, praedicto tempore durante, ire & venire per omnia Villas, Loca, & Fortalitia Regni nostri praedicti, & aliorum Dominiorum nostrorum, & extra eadem egredi, ac ingredi & applicare in Portubus & Cricis ac Obedientia nostra, absque aliquâ Gardiâ seu Conductu, & absque Licentiâ de Janitoribus seu Custodibus Locorum Clausorum & aliorum petendo,
Quodque dictus Dominus de Launoy demonstrationem Praesentium facere non tenebitur in Ingressu dictorum Portuum & Locorum clausorum, nisi postquam ipse & illi de Comitivâ suâ in Hospitia sua descenderint, & hoc non nisi ipsi per Capitalem Officialem Loci illius ubi applicaverint Summoniti fuerint & Requisiti,
Et ideò Mandamus, expressè Injungimus, vobis Justiciariis, Officiariis, & Ministris nostris, Requirimus etiam omnes alios nostros Alligatos & Benivolos quòd de Contentis in praesentibus faciatis & permittatis dictum Dominum de Launoy & eos de dictâ Comitivâ suâ, usque ad dictum Numerum vel infra, durante tempore praedicto, gaudere & uti plenè & pacificè, absque aliquo Malo, Nocumento, Aresto, Perturbatione vel Impedimento eis faciendo, imponendo, vel impendendo, aut fieri imponi vel impendi permittendo, in Corporibus sive Bonis, aut aliter per Marquam, Contramarquam, Reprisaliam, ad Requisitionem Partis nec aliter quoquomodo,
Proviso semper quòd praedictus Dominus de Launoy nec illi de Comitivâ suâ praedictâ faciet nec prosequatur aliquod Nobis, Regno nostro, Terris, Dominiis, & Subditis nostris extat Praejudicium,
Et, si contingat quòd per aliquem eorum praesens salvus Conductus Infractus fuerit, Volumus quòd hoc non cedat in Praejudicium nisi tantùm Infringenti vel Infringentibus,
Et, quia forsitan praefatus Dominus de Launoy & illi de dicta Comitiva sua Necessitatem de Praesentibus in pluribus Locis habere poterunt, Volumus quòd Literis de Vidimus Praesentium, sub Sigillo Villae nostrae Calesiae seu Sigillis aliarum Bonarum Villarum nostrarum Factis, Fides adhibeatur sicut praesenti Originali.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfrect, Decimo Die Decembris.
Per ipsum Regem Ore tenus.
Dec. 12. Grant of the custody of the temporalities of the see of Carlisle on the death of John Kyngescote, the last bp., to Richard earl of Warwick and Salisbury. Pontefract.
O. xi. 512. H. v. p. ii. 119.
Pro Comite Warrewici.
An. 3. E. 4. Pat. 3. E. 4. p. 2. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Fidelitate & providâ Circumspectione carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrewici & Sarum pleniùs confidentes,
Commisimus eidem Consanguineo nostro Custodiam Temporalium Episcopatûs Karliolensis, in Manibus nostris, per Mortem, bonae memoriae, Magistri Johannis Kyngescote ultimi Episcopi ibidem, existentium,
Habendam Custodiam praedictam praefato Consanguineo nostro, a tempore Mortis praedicti nuper Episcopi, durante tempore Vacationis praedicti Episcopatûs, vel quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere, absque aliquo Nobis indè reddendo seu solvendo; eo quod expressa mentio de vero Valore Praemissorum, vel de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos eidem Consanguineo nostro peranteà factis, hic facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, Restrictione, vel Concessione, in Contrarium factis, editis, ordinatis, provisis, seu concessis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfret, Duodecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.