Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1464

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

512-531

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1464', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 512-531. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115391 Date accessed: 19 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1464

Syllabus EntryFoedera Text
1464. Jan. 19. Grant of an annuity of 10 marks to Walter Haliday, marshal of the K.'s minstrels, to be paid out of the fee farm of the manor of Berton near Gloucester, and the K.'s weir in his manor of Minstreworth, and the weir, of Denne, by the abbot of S. Peter's, Gloucester. Northampton.
O. xi. 512. H. v. p. ii. 119.
Pro Marescallo Ministrallorum.
An. 3. E. 4. Ibid. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, Dilecto Nobis, Waltero Haliday Marescallo Ministrallorum nostrorum Decem Marcas, percipiendas annuatim, a Festo Paschae ultimò praeterito, ad totam Vitam suam, de Feodi Firmâ Manerii de Berton juxta Gloucestriam cum Pertinentiis, ac Gurgite Regis in Manerio Regis de Minstreworth & Medio Gurgitis de Denne cum Pertinentiis, per manus Abbatis & Conventûs Sancti Petri Gloucestriae pro tempore existentium, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones; eo quòd expressa mentio de aliis Donis & Concessionibus, per Nos dicto Waltero ante haec tempora factis, in praesentibus mi- nimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, seu Provisione, in contrarium factis, editis, seu provisis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Norhampton, decimo nono Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Et Mandatum est Abbati & Conventui Sancti Petri Gloucestriae, qui nunc sunt & qui pro tempore erunt, quòd eidem Waltero id, quod ei a retro est de praedictis Decem Marcis annuis, pro Termino Sancti Michaelis ultimò praeterito, & easdem Decem Marcas annuas eidem Waltero exnunc, singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Feodi Firma praedicta, ad Festa praedicta, solvant juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum, Recipientes a praefato Waltero, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro Nobis sufficientes fuerint in hac parte, per quas & praesens Mandatum nostrum praefatis Abbati & Conventui indè, in Compoto suo, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste ut supra.
March 28. Commission to Richard earl of Warwick and Salisbury and John lord Wenlok, chief butler, to conclude a truce by sea with France. Westm.
O. xi. 513. H. v. p. ii. 119.
De Abstinentiis Guerrae cum Adversario Franciae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in DIETA & CONVENTIONE, nuper habitis & tentis in Villa de Hedyn, per nostros Ambassiatores & Commissarios ad hoc deputatos, & Ambassiatores Potentissimi Principis Consanguinei nostri Lodowici Adversarii nostri Franciae, inter alia, acceptae & conclusae fuerant certae Guerrarum Abstinentiae inter Nos & Subditos nostros hinc inde,
Quae Abstinentiae solùm per Terram acceptae & concordatae fuerunt & non per Mare, quo insequutum est, ut informamur, quòd Mercatores super Mare plurimùm per Guerram indies vexantur & dampnificantur,
Nos,
Publicae Utilitati consulere & Subditorum commodis providere desiderantes,
Ac de Fidelitate, Prudentiâ, & Circumspectione, carissimi & dilectissimi Consiliarii & Consanguinei nostri Richardi Comitis Warrewici & Sarum, ac Dilecti & Fidelis Militis nostri Johannis de Wenlok Domini de Wenlok Magni Pincernae nostri Angliae, plenè confidentes,
Deputavimus ac Ordinavimus, ac per Praesentes Deputamus & Ordinamus ipsos Commissarios nostros,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Auctoritatem & Potestatem ac Mandatum speciale ad Capiendum, Concordandum, Concludendum, & Promittendum, Nomine nostro, cum ipso Potentissimo Principe Consanguineo nostro Lodowico, vel cum Domino de Launy Commissario, Ambassiatore & Deputato suo, sufficientem Potestatem ad hoc habente, Abstinentias Guerrae per Mare, illis modis & formis & pro tali tempore ut captae fuerunt per Terram in dicta Villa de Hedyn, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum Lodowicum & Subditos hinc inde,
Et generaliter ad Faciendum omnia concernentia dictas Abstinentias Guerrae per Mare, ita & simili modo ut per Ambassiatores nostros factum, concordatum, & conclusum fuit, in dictâ Villâ de Hedyn, cum Commissariis & Ambassiatoribus dicti Consanguinei nostri Lodowici, circa Abstinentias Guerrae per Terram;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, quòd omnia & singula, Appunctuata, Concordata, Conclusa, & Promissa, per praefatum Consanguineum nostrum Comitem Warrewici & Sarum, & Dominum de Wenlok, in & circa Praemissa, Rata & Grata habebimus, observabimus, & per nostros observari faciemus, & super hoc Literas nostras dabimus modis & formis oportunis cùm ad hoc requisiti fuerimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
April 5. Power for George bp. of Exeter, chancellor of England, Richard earl of Warwick, John lord Montague, Ralph lord Graystok, and six others, to treat for a perpetual peace with Scotland. Westm.
O. xi. 514. H. v. p. ii. 119.
De Appunctuando cum Rege Scotorum.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 15.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis Venerabilis Patris & carissimi Consanguinei nostri Georgii Episcopi Exoniae Cancellarii nostri Angliae, ac carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrewici & Sarum, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis de Montague Militis Domini de Montague, Radulphi de Graystok Militis Domini Graystok, Roberti de Ogle Militis Domini Ogle, Magistri Jacobi de Goldewell Ecclesiae Cathedralis Sarum Decani Legum Doctoris, Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris, Jacobi Strangways Militis, & Roberti Constable Militis, ac dilecti nobis Rogeri Thornton Armigeri, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus;
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, & Nunciis nostris, Novem, Octo, Septem, Sex, Quatuor, aut Tribus eorum (quorum praefatum Venerabilem Patrem seu Comitem unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimo Principe Jacobo Rege Scotorum, seu ipsius Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, Conveniendi,
Ac Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super perpetua & reali Pace atque Concordiâ, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque, inter Nos, Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex parte una, & praefatum Principem, Regnum, Terras, Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex parte alterâ, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Necnon Pacem, Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, viis & modis quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi,
Et nichilominus, si eisdem Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris expediens visum fuerit, cum praefato Principe, aut ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, de & super Treugis, seu Guerram Abstinentiis,
Inter Nos Reges, ac Regna nostra, Terras, Dominia, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos capiendis, ineundis, & firmandis,
Conveniendi, ac Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi sub Modis, Formâ, & Conditionibus, de quibus inter dictos nostros Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, & praefatum Principem, seu ipsius Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praedictos poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in formâ praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Memorandum of the delivery of the great seal to Robert Kirkeham, keeper of the rolls of Chancery at S. Albans, during the absence of the chancellor on April 10, and its return to him on May 19 at York.
O. xi. 515. H. v. p. ii. 120.
Super Deliberatione Magni Sigilli.
An. 4. E. 4. Claus. 4. E. 4. m. 9. d.
Memorandum quòd, Decimo Die Aprilis, Anno Regni Regis Edwardi, Quarti post Conquestum, Quarto, Venerabilis Pater, Georgius Episcopus Exoniensis, Cancellarius Angliae, inter Horam Tertiam & Horam Quartam post Meridiem, apud Villam de Sancto Albano, in quadam Camera infra Abbatiam de Sancto Albano, vocatam le Kyngez Chamber, diversa Brevia Regia, & novissimè quasdam Literas Patentes Dilecto Regis Willielmo Taillour Civi & Aldermanno Civitatis Londoniae factas, per quas quidem Literas idem Dominus Rex suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales omnia & singula Maeremium, Petras, Tegulas, & alias Stuffuras quascumque, per praefatum Willielmum aut Deputatos suos, pro Aedificiis ipsius Willielmi, Ordinata & Provisa, in praesentia Johannis Abbatis, Willielmi Prioris, & Willielmi Archidiaconi ejusdem Loci, & Thomae Chipnam Clerici, ac aliorum ibidem tunc existentium, cum Magno Sigillo Angliae, in Custodia ipsius Episcopi tunc existentis, sigillari fecit,
Et postea Sigillum illud in quadam Baga de albo Corrio includi, & Signeto suo
, Figuram vocatam le Griffon continente, in Cera alba impresso, consignavit, & illud, sic inclusum & consignatum, Manibus suis propriis Willielmo Morland Clerico adtunc & ibidem liberavit, ad Sigillum illud Roberto Kirkeham Clerico, Custodi Rotulorum Cancellariae dicti Domini Regis, deferendum, juxta formam cujusdam Brevis ejusdem Domini Regis praefato Custodi indè directi, in Absentia ipsius Cancellarii usque Horam Duodecimam Vicesimi Octavi Diei Aprilis benè & fideliter custodiendum:
Qui quidem
Willielmus postea (videlicet) Undecimo Die Aprilis tunc proximò sequente, circa Horam Octavam & Horam Nonam ante Meridiem, Sigillum praedictum, sic inclusum & consignatum, unà cum Brevi praedicto, praefato Custodi, in quadam Camera sua exteriori, ad Finem Orientalem Aulae suae, infra Hospitium suum Domûs Conversorum Londoniae, in praesentia Ricardi Fryston, Johannis Chamberlyn, & Willielmi Bolton, Clericorum, ac aliorum ibidem tunc existentium, Deliberavit, ad Occupandum & Excercendum Sigillum illud juxta formam Brevis praedicti:
Ac
idem Custos Breve & Sigillum praedicta a praefato Willielmo adtunc recepit, juxta formam Brevis supradicti, Custodiendum;
Cujus quidem Brevis Tenor sequitur in haec verba,
Edwardus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Dilecto Clerico suo, Roberto Kirkeham, Custodi Rotulorum Cancellariae nostrae, Salutem.
Cùm Nos, de avisamento Concilii nostri, Ordinaverimus quòd Venerabilis Pater ac carissimus Consanguineus noster Georgius Exoniensis Episcopus Cancellarius noster versus Villam nostram Novi Castri super Tynam, pro Negotiis nostris ibidem expediendis, Iter arripiet,
Propter quod ipse Sigillationi Brevium & aliarum Literarum per certum tempus commodè intendere non potest,
Nolentes quòd Justitia & Executio Legum, Consuetudinum, sive Statutorum Regni nostri Angliae in Cancellaria nostra tempore illo quovis modo retardentur, quin potiùs quòd cuilibet interim, in dicta Cancellaria nostra prosequi volenti, Justitiae complementum impendatur,
Voluimus & praefato Cancellario nostro, de avisamento Concilii nostri praedicti, per Breve nostrum de Privato Sigillo, Mandavimus quatinus Magnum Sigillum nostrum, in Custodia sua existens, pro tempore praedicto, ad & in manus vestras liberet, seu liberari faciat, usque Horam Duodecimam Vicesimi octavi Diei Aprilis proximò futuri Cùstodiendum, ad finem & effectum quòd vos Sigillum illud usque Diem praedictum, & eodem Die usque Horam praedictam occupare, & Executionem Rerum Justitiae ac Cursûs Cancellariae nostrae praedictae facere valeatis & excercere,
Et ideò vobis Mandamus quòd Sigillum nostrum praedictum ab eo, qui illud Vobis ex parte praefati Cancellarii nostri liberabit, Recipiatis, & interim illud ad usum praedictum Occupetis, & caetera Praemissa faciatis in formâ praedictâ,
Et quòd, in Die praedicto, Sigillum illud Ricardo Fryston & Willielmo Morland Clericis, seu eorum uni, Liberetis, ut iidem Ricardus & Willielmus, aut eorum alter, Sigillum praedictum usque ad Civitatem nostram Eborum festinanter deferat, & ibidem praefato Cancellario nostro Deliberet.
Teste meipso apud Villam Sancti Albani, decimo die Aprilis, Anno Regni nostri quarto.
Et, eodem Undecimo Die Aprilis, inter Horam Decimam & Horam Duodecimam ante Meridiem, praedictus Custos, in Magna Capella beatae Mariae Virginis infra Hospitium suum praedictum, Sigillum praedictum extra Bagam praedictam extrahi fecit, & quasdam Literas de Protectione (cum Clausula Volumus) Johanni Mercer, nuper de Glastingbury in Comitatu Somersetiae Yoman, confectas, ac diversa Brevia de Cursu Cancellariae, in Praesentia Clericorum tàm Primi quàm Secundi Gradûs Cancellariae praedictae, ac aliorum ibidem tunc existentium, apertè sigillavit; & sic, de tempore in tempus, quando necessitas exigebat, usque Vicesimum quintum Diem Aprilis tunc proximò sequentem;
Et eodem Die idem
Dominus Rex, certis de Causis seipsum & Concilium suum specialiter tunc moventibus, per aliud Breve suum,
Cujus Tenor sequitur in haec verba,
Edwardus
, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Dilecto Clerico nostro, Magistro Roberto Kirkeham, Custodi Magni Sigilli ac Rotulorum Cancellariae nostrae, Salutem.
Licet Nos, de avisamento Concilii nostri, Mandaverimus quòd Venerabilis Pater ac carissimus Consanguineus noster Georgius Episcopus Exoniensis Cancellarius noster versus Villam nostram Novi Castri super Tynam, pro Negotiis nostris ibidem expediendis, Iter arriperet,
Propter quod ipse Sigillationi Brevium & aliarum Literarum per certum tempus commodè intendere non potuit,
Nolentes quòd Justitia & Executio Legum, Consuetudinum, sive Statutorum Regni nostri Angliae in Cancellaria nostra tempore illo quovis modo retardarentur, quin potiùs quòd cuilibet interim, in dicta Cancellaria nostra prosequi volenti, Justitiae complementum impenderetur,
Voluerimus & praefato Cancellario nostro, de avisamento & assensu Concilii nostri praedicti, per Breve nostrum de Privato Sigillo mandaverimus quatenus Magnum Sigillum nostrum, in Custodia sua tunc existens, pro Tempore praedicto, in & ad Manus vestras liberaret, seu liberari faceret, usque Horam Duodecimam Vicesimi Octavi Diei Aprilis tunc proximò futuri Custodiendum, ad finem & effectum quòd vos Sigillum illud usque Diem praedictum, & eodem Die usque Horam praedictam occupare, & Executionem Rerum Justitiae ac Cursûs Cancellariae nostrae praedictae facere valeretis & excercere,
Et per Breve nostrum Vobis Mandaverimus quod Sigillum nostrum praedictum ab eo, qui illud vobis ex parte Cancellarii nostri liberaret, reciperetis, & interim illud ad usum praedictum occuparetis, & caetera Praemissa faceretis in formâ praedictâ,
Et quòd, in Die praedicto, Sigillum illud Ricardo Fryston & Willielmo Morland Clericis, seu eorum uni liberetis, ut iidem Ricardus & Willielmus, aut eorum alter, Sigillum praedictum usque ad Civitatem nostram Eborum festinanter deferret, & ibidem praefato Cancellario nostro deliberaret,
Quibusdam tamen certis de Causis, Nos & Concilium nostrum specialiter moventibus, Vobis Mandamus quòd Sigillum praedictum penes vos, ad Usum praedictum, & caetera Praemissa, in forma praedicta Occupandum, Excercendum & Faciendum, usque Quartumdecimum Diem proximò futurum, & eodem Die usque Horam Duodecimam ejusdem Diei, retineatis,
Et quòd, in Die & Hora praedictis, Sigillum illud praefatis Ricardo & Willielmo, seu eorum uni Liberetis, ut iidem Ricardus & Willielmus, aut unus eorum, Sigillum praedictum festinanter praedicto Cancellario nostro, ubicumque fuerit, deferant, seu deferat, & Sigillum illud eidem Cancellario nostro liberent, seu liberet.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Aprilis, Anno Regni nostri quarto.
Idem Dominus Rex Mandavit praefato Custodi quòd ipse Sigillum illud, in Custodia sua tunc existens, penes se retineret, ad Usum praedictum, & caetera Praemissa, in forma praedicta Occupandum, Excercendum, & Faciendum, usque Quartumdecimum Diem Maii extunc proximò futurum, & eodem Die usque Horam Duodecimam ejusdem Diei, dicto Priori Brevi Domini Regis, eidem Custodi directo, non obstante:
Similiterque dictus
Dominus Rex dederit in Mandatis, per Breve suum praedictum, praefato Custodi quòd ipse Sigillum suum praedictum, praedictis Quarto decimo Die Maii & Horâ Duodecimâ ejusdem Diei Maii, deliberaret praefatis Ricardo & Willielmo, aut eorum alteri, ad intentionem & effectum quòd iidem Ricardus & Willielmus, aut unus eorum, Sigillum praedictum festinanter praedicto Cancellario nostro, ubicunque foret, deferant, seu deferat, & Sigillum illud eidem Cancellario nostro liberent, seu liberet:
Jamque
praefatus Custos, eisdem Quarto decimo Die Maii & Duodecimâ Horâ ejusdem Diei Maii, sigillavit cum Magno Sigillo praedicto Literas Patentes & Brevia de Cursu, & ultimò sigillavit quoddam Breve de Ordinatione pro Henrico Yole;
Et tunc Sigillum praedictum in quadam Baga nova de albo Corio includit, & Signeto suo, in Cera alba impresso, consignavit, & illud, sic Inclusum & Consignatum, Manibus suis propriis, Ricardo Fryston & Willielmo Morland Clericis Cancellariae praedictae ad tunc & ibidem, in Praesentia tàm Clericorum Primi Gradùs quàm Secundi Cancellariae praedictae, & aliorum tunc ibidem existentium, in basso Parlorio suo sub Magna Camera sua, apertè deliberavit juxta formam & effectum dicti posterioris Brevis dicti Domini Regis:
Qui quidem Ricardus & Willielmus Sigillum illud tunc & ibidem, ad intentionem & effectum praedictos, a praefato Custode receperunt, & illud usque Civitatem Eborum festinanter deportaverunt:
Ac
Decimo Nono Die ejusdem Mensis Maii, circa Horam Septimam post Nonam ejusdem Diei, in quadam parva Camera Alta, infra Hospitale Sancti Leonardi, infra Muros Civitatis praedictae, ex parte Orientali situata, iidem Ricardus & Willielmus Sigillum praedictum, in Praesentia Ricardi Comitis Warrewici, Johannis Mountague, Ricardi Wyloughby, & Jacobi Strangways, Militum, ac aliorum ibidem tunc existentium, Cancellario supradicto apertè deliberaverunt.
April 11. Commission of James K. of Scotland to Andrew bp. of Glasgow, Archibald abbot of Holyrood, and five others, to treat with the English ambassadors. Edinburgh.
O. xi. 517. H. v. p. ii. 121.
Commissio Jacobi Regis Scotorum, ad Tractandum super Treugis.
An. 4. E. 4. Ex Autogr.
Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis Reverendi in Christo Patris Andreae Episcopi Glasguensis, Venerabilis Patris Archebaldi Abbatis Monasterii Sanctae Crucis de Edinburgh, Magistri Jacobi Lindesay Praepositi de Linclend nostri Secreti Sigilli Custodis, Conciliariorum nostrorum Dilectorum, necnon, Consanguineorum nostrorum, Colini Comitis de Ergile Domini Cambel, Magistri D nostri, Wilelmi Domini Borthwic, Roberti Domini Boide, & Alexandri Boide de Druncol, Militum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorumdem plenam Potestatem & Mandatum, generale & speciale, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscunque, cum Serenissimo Principe Edwardo Rege Angliae Consanguineo nostro carissimo, seu ipsius Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, de & super Treugis & Guerrarum Abstinentis, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus,
Inter Nos, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones nostras, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscunque ex Parte unâ, & praefatum Principem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones suas, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscunque ex Parte alterâ, Contrahendis, Ineundis, Vallandis, Roborandis, & Firmandis,
Sub Modis, Formâ, & Conditionibus, & ad Tempus longum aut breve, de quibus inter dictum Serenissimum Principem, suosve Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, & nostros Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praefatos conveniri, tractari, communicari, appunctuari, & concordari poterit, & eisdem Commissariis nostris magis conveniens & expediens visum fuerit,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliqua, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiamsi Mandatum de se exigant magis speciale:
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in formâ praedictâ, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
Datum sub Magno Sigillo nostro apud Edinburgh, undecimo Die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo quarto, & Regni nostri quarto.
Sub Magno Sigillo de Cerâ Albâ pendente a Caudâ Pergamenae.
April 12. Power for Richard earl of Warwick, great chamberlain of England, and John lord Wenlok, chief butler of England, to treat with the lord of Launoy for an alliance with Lewis K. of France and Philip duke of Burgundy. Westm.
O. xi. 518. H. v. p. ii. 121.
De Communicando & Tractando cum Rege Franciae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Prudentiâ, & Circumspectione carissimi & dilectissimi Consiliarii & Consanguinei nostri Richardi Comitis Warrewici & Sarum Magni Camerarii Angliae, ac Dilecti & Fidelis Militis nostri Johannis Wenlok Domini de Wenlok Magni Pincernae nostri Angliae, plenè confidentes,
Deputavimus & Ordinavimus, ac, per Praesentes, Deputamus & Ordinamus ipsos Commissarios nostros,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale ad Communicandum, Tractandum, Concordandum, & Concludendum cum Domino de Launoy, Commissario, Ambassiatore, & Deputato Serenissimi Principis Consanguinei nostri Lodowici Adversarii nostri Franciae, pro Nomine nostro, de Amicitiis, Alligantiis, & Fraternitate inter Nos & dictum Serenissimum Principem Lodowicum & carissimum Consanguineum nostrum Philippum Ducem Burgundiae,
Et generaliter ad Comunicandum, Tractandum, Concludendum, Promittendum, & Concordandum, in omnibus & singulis supradictis eorum Circumstantiis & Dependentiis, aut aliis quibuscunque tangentibus & concernentibus Nos & Regnum nostrum Angliae, Terrasque & Dominia nostra, modis & formis quibus ipsis meliùs videbitur expedire, & ita & eodem modo sicut Nos faceremus & facere possemus si praesens essemus in propria Persona, dato quòd talia essent quae magis specialiter Mandatum exigerent,
Et de & super omnibus & singulis Praemissis facere & expedire Literas, quae erunt necessariae;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos omnia & singula, Concordata, Appunctuata, & Promissa per praefatum Consanguineum nostrum Comitem Warrewici & Sarum & Dominum de Wenlok, in Praemissis & singulis Praemissorum, unà cum eorum Circumstantiis & Dependentiis, Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, ac per nostros observari facturos, & super hoc Literas nostras modis & formis oportunis daturos cùm ad hoc requisiti fuerimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Duodecimo Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 15. Licence to Laurence bp. of Durham to reside where he pleases in England; and exemption from attendance at parliament for three years. Westm.
O. xi. 518. H. v. p. ii. 121.
Pro Episcopo Dunolmensi.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. m. 2. p. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis de Causis & Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, & per Praesentes Concedimus & Licentiam Damus, Reverendo in Christo Patri, Laurentio Episcopo Dunolmensi, quod ipse, durante Termino Trium An- norum proximò sequentium, intendere possit & vacare circa Negotia sua & ea quae sunt ei necessaria & utilia, ac Residere & Inhabitare ubi sibi meliùs placuerit infra Regnum nostrum Angliae:
Et quod non teneatur Venire ad aliquod Parliamentum sive Concilium nostrum, sed indè Exoneratus & Excusatus sit durante Termino praedicto; aliquo Mandato nostro, ei in contrarium dirigendo seu fiendo imposterùm, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
April 17. The K. orders sir John Fogge, treasurer of the household, sir John Scotte, comptroller of the household, and Thomas Colte, wardens of the temporalities of the see of Durham, to restore them to Laurence Bothe, bp. of Durham. Westm.
O. xi. 519. H. v. p. ii. 121.
Pro Episcopo supradicto.
An. 4. E. 4. Ibid.
Rex, Dilectis Nobis, Johanni Fogge Militi Thesaurario Hospitii nostri, Johanni Scotte Militi Contrarotulatori ejusdem Hospitii, ac Thomae Colte, & eorum cuilibet, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos (de Fidelitate & Circumspectione vestris plurimùm confidentes) ante haec tempora, per Literas nostras Patentes (quarum Data est apud Westmonasterium Vicesimo octavo Die Decembris Anno Regni nostri Secundo) vobis Custodiam Temporalium Episcopatûs Dunelmensis, in Manus nostras certis de Causis Seisitorum, Concesserimus,
Habendam & Tenendam Custodiam illam quamdiu Temporalia illa in Manibus nostris remanere contigerint, Reddendo indè Nobis debitum Compotum, ad Scaccarium Episcopatûs praedicti, & non alibi, coram Auditoribus nostris ibidem pro tempore existentibus,
Et ulterius, ex habundanti Gratiâ nostrâ, Concesserimus vobis praefatis Johanni, Johanni, & Thomae Auctoritatem & plenam Potestatem Assignandi & Faciendi, Nomine nostro, de tempore in tempus, sub Sigillo nostro in hac parte ordinato, Justiciarium, Cancellarium, Vicecomitem, Escaetorem, & omnes alios Officiarios infra eadem Temporalia, prout temporibus transactis extiterit consuetum,
Et quòd dicti Justiciarius, Cancellarius, Vicecomes, Escaetor, & alii Officiarii, taliter assignandi seu faciendi, haberent tàm magnam & largam Potestatem prout ipsi aut alii in casu consimili ante haec tempora habuerunt, prout in eisdem Literis nostris pleniùs continetur,
Nos tamen, certis de Causis & Considerationibus nos specialiter moventibus, Aggreavimus, Concensimus, & Permittere Volumus quòd Reverendus in Christo Pater Laurentius Bothe Episcopus Dunelmensis in Temporalia praedicta, ac omnia Terras, Tenementa, & alias Possessiones, Episcopatui praedicto pertinentia, cum omnibus & omnimodis Officiis, Debitis, & Juribus eis quoquomodo pertinentibus sive spectantibus, intrare possit, & ea sibi pacificè Habere, Occupare, & Gaudere, sine aliquâ Contradictione vel impedimento Nostri seu alicujus Nomine nostro,
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd de Custodia Temporalium praedictorum, ac de ulterius Assignando seu Faciendo, pro Nobis seu Nomine nostro, Justiciarium, Cancellarium, Vicecomitem, Escaetorem, seu alios Officiarios infra eadem Temporalia, virtute Literarum nostrarum praedictarum, Supersedeatis omninò & Omittatis,
Et quòd praedictum Episcopum & Officiarios suos quoscumque, in Excercendo & Occupando Temporalia sua praedicta, vel aliquid ad eadem pertinentia, non perturbetis, impediatis, nec in aliquo molestetis, set de Custodia illa ulterius non intromittatis; praedictis Literis nostris Patentibus, seu aliquo alio Mandato nostro, vobis factis, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
April 20. Letters of protection for Alexander prince of Scotland, duke of Albany. Westm.
O. xi. 520. H. v. p. ii. 121.
Pro Principe Scotorum.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, per Unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Alexandrum Principem Scotorum, Ducem Albaniae, Comitem de le Marche, & Dominum de Annanderdale & de Man, in vel per Regnum suum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria Regis quaecumque, aut alias Partes Exteras quascumque, de quibuscumque Partibus Exteris, cum Ducentis Servientibus suis in Comitiva sua vel infra, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint (Rebellibus nostris exceptis) ac cum Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesente Salvo Conductu Regis, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Perhendinando, Conversando, & Expectando, & exindè ad quascumque Partes Exteras, cum Servientibus, Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, & Hernesiis praedictis, Transeundo & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine quocumque, aliqua Marqua, Contromarqua, sive Reprisalia, concessis vel concedendis, non obstantibus;
Proviso semper quòd praedictus Princeps ac secum Comitantes se benè & honestè erga Regem & Populum suum habeant & gerant, & quicquam, quod in Regis Contemptum seu Praejudicium aut Populi Regis praedicti Dampnum seu Gravamen cedere valeat, non attemptent nec attemptari faciant,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de Salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur, nec eorum aliquis ingrediatur quoquo modo;
Proviso etiam quòd, si contingat aliquem praedictorum Principis aut secum Comitantium praesentem Salvum Conductum Regis infringere, non vult tamen alicui, praesentem Salvum Conductum suum minimè infringenti, aliquod Dampnum vel Praejudicium generari, set illi vel illis sic Infringenti vel Infringentibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Aprilis.
April 20. The K. approves of the diet arranged by his ambassadors and the lord of Launoy to be held at S. Omer's on July 1. Westm.
O. xi. 520. H. v. p. ii. 122.
Super Conventionibus Franciae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quamquam aliàs, in Dieta, tentâ in Villa de Hedyn (videlicet) Octavo die Mensis Octobris ultimò praeterito, per Ambassiatores, Commissarios, & Deputatos nostros, necnon Serenissimi & Excellentissimi Principis & Consanguinei nostri Lodowici Franciae Adversarii nostri, inter alia, Concordatum & Conclusum fuerit quòd alia Dieta haberetur & celebretur, in Villa Sancti Audomari, Vicesimo primo Die praesentis Mensis Aprilis, pro Conductione & Expeditione Rerum de quibus tunc comunicatum fuerat,
Ad quam Dietam Principes hinc indè suos Ambassiatores transmittere curarent, ut in Literis superinde confectis plenè liquet,
Nuper tamen,
Convenientibus, in Civitate nostra Londoniae, Carissimo & Dilectissimo Consanguineo nostro Richardo Comite Warrewici & Sarum Magno Camerario Angliae, ac Dilecto & Fideli Milite nostro Johanne Wenlok Domino de Wenlok Magno Pincerna nostro Angliae, Commissariis nostris, necnon Nobili Viro Domino de Launoy, Ambassiatore, Deputato, & Commissario dicti Serenissimi & Excellentissimi Principis Lodowici,
Post maturam Deliberationem & Comunicationem habitas in hac parte inter eosdem, sufficienter & legitimè hinc inde auctorisatos,
Iidem Commissarii & Ambassiatores, virtute Potestatis & Auctoritatis hujusmodi, ob certas urgentesque Causas eos specialiter moventes, Appunctuârunt, Concordârunt, & Concluserunt praedictam Dietam, dicto Vicesimo primo Die Hujus Mensis celebrandam in dicta Villa de Sancto Audomaro, fore Prorogandam usque ad Primum Diem Julii proximò futurum, &, Auctoritatibus quibus supra, eandem Dietam prorogârunt usque dictum Primum Diem Julii, ut praefertur, Tenendam & Celebrandam in eadem Villa Sancti Audomari, prout celebranda & constituta fuerat praefato Vicesimo primo Diehujus Mensis,
Et quamvis, dicto Vicesimo primo Die hujus Mensis, nulli Ambassiatores, ex una Parte vel alia, comparuerunt in dicta Villa Sancti Audomari, non tamen per hoc aliquod praejudicium fiet Abstinentiis vel Appunctuamentis, captis, initis, & acceptatis in dicta Conventione, tentâ apud Hedyn ut praefertur, set in suo Robore, & Virtute stabunt & remanebunt,
Promissumque sit hinc inde omnia praedicta debere per Nos & dictum Serenissimum Principem Lodowicum approbari & ratificari, Literasque super hoc Magnis Sigillis nostris, citra Primum Diem Junii proximò futurum, Illustrissimo Duci Burgundiae Consanguineo nostro carissimo destinari atque tradi, ut idem Dux eas deliberet (videlicet) Nobis illas dicti Serenissimi Principis & Consanguinei nostri Lodowici, & nostras eidem Serenissimo Principi Lodowico, prout ex Appunctuamentis desuper factis lucidiùs apparere poterit,
Notum facimus quòd, visis per Nos hiis quae per dictos Commissarios & Ambassiatorem ex utraque Parte Facta, Concordata, & Conclusa sunt in Praemissis, Nos, ut Promissioni dictorum Commissariorum nostrorum pro Parte nostra factae debitè satisfaciamus, Confirmavimus, Laudavimus, & Approbavimus, Tenoreque Praesentium Confirmamus, Laudamus, & Approbamus omnia & singula quae per eosdem Commissarios nostros, pro Parte & Nomine nostro, Tractata, Concordata, & Conclusa sunt in Praemissis, juxta vim, formam, & effectum Literarum super hoc, ut superius declaratum est, confectarum,
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, quod Nos ea Firma, Stabilia, & Grata habebimus, tenebimus, & observabimus absque veniendo in contrarium quoquo modo; omni fraude & malo ingenio penitùs seclusis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
April 23. The K. approves of the truce from 21 May to 1 Oct. concluded with France. Westm.
O. xi. 521. H. v. p. ii. 122.
Super Conventionibus praedictis.
An. 4. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm pridem, in Civitate nostra Londoniae,
Per & inter Carissimum & Dilectissimum Consanguineum nostrum Richardum Comitem Warrewici & Sarum Magnum Camerarium Angliae, ac Dilectum & Fidelem Militem nostrum Johannem Wenlok Dominum de Wenlok Magnum Pincernam nostrum Angliae, Commissarios nostros, ac Nobilem & Potentem Virum Dominum de Launoy, Ambassiatorem, Deputatum, & Commissarium Serenissimi & Excellentissimi Principis & Consanguinei nostri Lodowici Adversarii nostri Franciae,
Virtute & Auctoritate Potestatum & Commissionum, sibi hinc indè traditarum,
Certae Guerrarum Abstinentiae per Mare, Flumina, & Aquas dulces,
Incepturae Vicesimo Die Maii proximò futuro, & Duraturae usque ad Occasum Solis Primi Diei Mensis Octobris proximò extunc futuri,
Fuerint & sint Initae, Factae, Concordatae, & Conclusae, pro Parte & Nomine nostro & dicti Serenissimi Principis Lodowici, modis & formis prout aliae Treugae Acceptae, Initae, Concordatae, & Conclusae nuper fuerunt, in Villa de Hedyn, per Ambassiatores, Commissarios, & Deputatos utriusque Partis per Terram,
Sitque, per eadem Appunctuamenta, Promissum, ab utraque Parte, omnia supradicta debere per Nos & dictum Serenissimum Principem Lodowicum acceptari, approbari, & ratificari, Literasque super hoc Magnis Sigillis nostris, citra Primum Diem Junii proximò futurum, Illustrissimo Duci Burgundiae Consanguineo nostro carissimo destinari atque tradi, ut idem Dux eas deliberet (videlicet) Nobis illas dicti Serenissimi Principis & Consanguinei nostri Lodowici, & nostras eidem Serenissimo Principi & Consanguineo nostro Lodowico, prout in Literis, super hiis confectis, pleniùs continetur,
Notum facimus quòd,
Visis per Nos hiis quae per dictos Commissarios & Ambassiatores, ex utraque Parte, Facta, Concordata, & Conclusa sunt in Praemissis,
Nos, ut Promissioni dictorum Commissariorum nostrorum pro Parte nostra factae debitè satisfaciamus, Confirmavimus, Laudavimus, & Approbavimus, Tenoreque Praesentium, Confirmamus, Laudamus, & Approbamus omnia & singula quae per eosdem Commissarios nostros, pro Parte & Nomine nostro, Tractata, Concordata, Appunctuata, & Conclusa sunt in Praemissis, juxta vim, formam, & effectum Literarum, super hoc, ut superius declaratum est, confectarum,
Promittentes bonâ Fide & Verbo Regio, quòd Nos ea Firma, Stabilia, & Grata habebimus, tenebimus, & observabimus absque veniendo in contrarium quoquo modo; omni fraude & malo ingenio penitùs seclusis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
April 23. Commissions to Richard Caunton, archdeacon of Salisbury, Henry Sharp, the K.'s prothonotary, and two others, to treat for peace with Christiern K. of Denmark, and Casimir K. of Poland. Westm.
O. xi. 522. H. v. p. ii. 123.
De Communicando & Tractando cum Rege Daciae.
An. 4. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inter caetera, quibus Regum & Principum Gloriosa Fama procuratur & extollitur, ac Utilitati & Tranquilitati Subditorum consulitur, illud praecipuum fore dinoscitur, ut sibi invicem Reges & Principes Amicitiarum & Alligantiarum indissolubili Foedere conjungantur, quibus mediantibus alter alteri assistat in prosperis, & impendendo fructuosa Subsidia nullatenus deficiat in adversis,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, nostrorum Fidelium & Dilectorum, Magistri Richardi Caunton Archidiaconi Sarum, utriusque Juris, Henrici Sharp Prothonotarii nostri, Legum Doctorum, Henrici Bermycham & Walteri Cony de Lynne Episcopi Mercatorum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Quatuor, Tribus, aut Duobus ex illis (quorum praefatos Richardum aut Henricum Sharp unum esse volumus) plenam & liberam Potestatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Sucessoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subgectis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimo Principe Cristierno, Daciae, Sweciae, Norwegiae, Slavorum, Gottorumqne Rege, seu ipsius Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem in ea parte Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super perpetua & reali Pace atque Concordia, tàm per Mare quàm per Terram, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque,
Inter Nos, & Successores nostros, ac Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque ex Parte una, & praefatum Regem Cristiernum, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque ex Parte altera, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Necnon Pacem & Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, viis & modis omnibus quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi,
Et nichilominus, si eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris expediens visum fuerit, cum praefato Rege Cristierno, aut ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, ac Mercandisarum Intercursu, tàm per Mare quàm per Terram,
Inter Nos & ipsum, ac Regna, Terras, Civitates, Villas, Opida, Castra, Patrias, & Dominia tàm nostra quàm sua quaecumque, ac nostros & suos Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos, capiendis & firmandis,
Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub Modis, Formâ, & Conditionibus de quibus inter dictos nostros Ambassiatores, Commissa- rios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, & praefatum Cristiernum Regem, seu ipsius Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praedictos poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, seu circa ea, aut eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituors totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in formâ praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Consimilis Commissio dirigitur ejusdem Ambassiatoribus ad Comunicandum & Tractandum cum
Cazimiro Rege Poloniae, sub eadem Data.
April 24. The sheriff of Cornwall is ordered to publish the truce with France. Westm.
O. xi. 523. H. v. p. ii. 123.
De Treugis Franciae Proclamandis.
An. 4. E. 4. Claus. 4. E. 4. m. 10. d.
Rex Vicecomiti Cornubiae, Salutem.
Mandavimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens videris, ex parte nostra, publicas Proclamationes fieri facias in haec verba,
For as Moche as,
Betwyxt the ryght Trusty and ryght Welbelovyd Cosyn to oure Soveraine Lord the King, Richard the Erle of Warwyke and Sarum Grete Chambeleyn of Englond, and the right Trusty and Welbeloved Knight John Wenlok Lord of Wenlok, our said Soveraigne Lords Deputeez and Commissarez, on that one Party, and the Noble and Worthy Lord Launey, Ambassiatour, Depute, and Commissarie of the Excellent and Mighty Prince Lowes of Fraunce, Cosyn and Adversarie toour said Soveraine Lord, on that other Partye,
Certeyn Abstinence of Werre by See, Stremez, and fresh Waters, for the Partye and in the Name of our
said Soveraine Lord, and on the Partie and in the Name of his said Cousyn of Fraunce, be Appointed, Taken, and Concluded under certaine manere and fourme,
And other Trues by Land late were Acceptid, Accordid, and Concluded, by th' Ambassiatours and Commissaries of both Partys, in the Towne of Hedyn,
The said Trues by the See, Stremes, and Fressh Water to begynne the
xx. Day of May next commyng, and to endure to the Sonne goyng down the First Day of Octobre then next suyng,
The Kyng our said Soveraine Lord streitly Chargith and Commaundeth all his Liegemen and Subgiettes, and everych of them wele and duely to Observe and Kepe the same Abstinence of Werre by See, Stremes, and fresh Waters, duryng the tyme abovesaid, according to th'Effect, Tenure, and Contenue of the said Appoyntmentz, nothyng doyng or attempting to the contrary thereof, as they woll Aunswere at their Parell, and escheweto be punished as Brekers of the said Abstinence, according to the Lawes of our said Soveraine Lord and Statutez Ordeyned and Made in that behalve.
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Aprilis.
May 11. The several sheriffs are ordered to proclaim that all persons between 16 and 60 years of age must be ready to attend the K. armed at a day's notice. Westm.
O. xi. 523. H. v. p. ii. 123.
De Arraiatione facienda.
An. 4. E. 4. Ibid. m. 4. d.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens videris, ex parte nostrâ publice Proclamari facias in haec verba,
The King our Soveraine Lord streitly Chargeth and Commaundeth that every Man, from the Age of lx. Yeares to xvi. be Well and Defensibly Arrayed,
And that he, soe Arrayed, be redy to Attend upon his Highnesse, upon a dayes Warning, in Resistens of his Enemyes and Rebells, and the Defence of this his Realme, under the Peyn that shall fall thereupon
.
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis; videlicet,
Lincoln.
Nott.
Derb.
Northamp.
Warr.
Leicestr.
Wigorn.
Salop.
Norff.
Suff.
Cantebr.
Hunt.
Staff.
Oxon.
Berk
.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem. Praecipimus &c. ut supra.
The King our Soveraigne Lord straitly Chargeth and Commaundeth that all such Persones, as his Highnesse hath Written to, to Attend his Person, come with all haste possible to his said Highness wheresoever he be in Englond, accordyng to his Commaundment conteyned in the said Letters to them directed, undre the Peyn that shall fall thereupon
.
Et hoc &c. ut supra.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus Comitatuum praedictorum, ac Vicecomitibus subscriptis; videlicet,
Bedf.
Buk.
Surr.
Sussex.
Suthamp.
Somers.
Dors.
Wilts
.
May 26. Commission to George bp. of Exeter, chancellor of England, Richard earl of Warwick, John earl of Northumberland, and five others, to treat for an alliance with Scotland. York.
O. xi. 524. H. v. p. ii. 113.
Innovantur Literae ad Appunctuandum cum Rege Scotorum.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis Venerabilis Patris & carissimi Consanguinei nostri Georgii Episcopi Exoniae Cancellarii nostri Angliae, ac, carissimorum Consanguineorum nostrorum, Ricardi Comitis Warrewici & Sarum Magni Camerarii Angliae ac Custodis Marchiarum Occidentalium versus Scotiam, & Johannis Comitis Northumbriae & Domini de Montagu ac Custodis Marchiarum Orientalium versus Scotiam, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum Radulphi de Graystok Militis, Willielmi de Hastynges Militis Camerarii nostri, Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris, Jacobi Strangways Militis, & Roberti Constable Militis, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus;
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, & Nunciis nostris, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorum (quorum alterum praedictorum Venerabilis Patris & Comitis Warrewici unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumqne, cum Serenissimo Principe Jacobo Rege Scotorum, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, Conveniendi,
Ac Tractandi, &c. prout supra Dat. apud Westm. Quinto Die Aprilis.
Teste Rege apud Eborum, vicesimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 30. Safe conduct for William, bastard son of Giles de Bretaigne, deceased. York.
O. xi. 525. H. v. p. ii. 123.
De Salvo Conductu.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de Gratiâ suâ speciali, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Willielmum Filium Bastardum Egidii de Bretaigne Defuncti, in Regnum Regis Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria Regis quaecumque, in quacumque Navi & in quemcumque Portum Regni Regis praedicti sibi placuerit, cum Centum Personis Armatis vel non Armatis in Comitivâ suâ vel infra, cujuscumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerint (Proditoribus & Rebellionibus nostris exceptis) ac Magistro, Marinariis, & Pagettis pro Gubernatione Navis praedictae competentibus, necnon Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, Veniendo, ibidem Morando, Perhendinando, & Conversando, & ad Gloriosum Martirem Sanctum Thomam Cantuariensem Transeundo, & ab eisdem Regno, Dominiis, Jurisdictionibus, & Territoriis Regis praedictis, cum dictâ Navi, ac Magistro, Marinariis, & Pagettis praedictis, necnon Personis, Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, & Hernesiis suis licitis praedictis quibuscumque, Transeundo & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Regis, aut Officiariorum seu Ministroum Regis quorumcumque, aliqua Marqua, Contromarqua, sive Reprisalia concessa vel concedenda, non obstante;
Proviso semper &c. prout in ejusmodi Literis de Conductu.
Teste Rege apud Eborum, Tricesimo Die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
June 3. Ratification of the truce with Scotland for 15 years. Westm.
O. xi. 525. H. v. p. ii. 124.
De Confirmatione Treugarum Scotiae.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis cùm,
Per Reverendum in Christo Patrem Georgium Exoniensem Episcopum, Ricardum Comitem Warrewici & Sarum, Johannem Comitem Northumbriae Dominum de Montague, Consanguineos nostros, & alios Commissarios nostros, ex una Parte, & Reverendum in Christo Patrem Andream Episcopum Glasguensem, Colinum Comitem de Ergyle, & alios Commissarios Serenissimi Principis jacobi, eadem gratiâ, Scotorum Regis Fratris & Consanguinei nostri carissimi, ex Parte aliâ, Virtute & Auctoritate hinc inde in ea Parte eis concessis,
Nuper (videlicet, Primo Die hujus Mensis Junii) Treugarum Abstinentiae fuerunt initae & conclusae inter Nos & dictum Consanguineum nostrum Scotorum Regem, pro Nobis, Subditis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, Incepturae ultimò Die Octobris proximò futuro, & Duraturae per Quindecim Annos tunc proximò sequentes, prout per Literas Indentatas dictorum Commissariorum super hoc confectas, de Datâ dicti Primi Diei hujus Mensis, pleniùs continetur,
Nos verò Inspeximus easdem Literas, & omnia Capitula contenta in eisdem, quae omnia & singula Rata habentes & Grata, ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Ratificamus, Approbamus, & Confirmamus per Praesentes,
Et has Literas nostras Ratificatorias tanti Valoris & Firmitatis esse volumus, ac si Tenor Literarum Commissariorum nostrorum praesentibus de verbo in verbum insertus esset.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eborum, Tertio Die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
June 5. Restitution of the temporalities to Richard Scrope, bp. elect of Carlisle, on the death of John the last bp. York.
O. xi. 526. H. v. p. ii. 124.
De Restitutione Temporalium Karliolen.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 1. m. 10.
Rex Escaetori suo in Comitatu Cumbriae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Sede Ecclesiae Cathedralis Karliolensis, per Mortem, bonae memoriae, Johannis, ultimi Episcopi Loci illius, Personam Venerabilis Viri Magistri Ricardi Scrope ejusdem Ecclesiae Electi in ipsius Ecclesiae Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Jamque,
Pro eo quod idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae in hac parte humiliter se submisit,
Cepimus fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidom Electo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Eborum, Quinto Die Junii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Westmerl.
Escaetori Regis in Com. Derb
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 8. Commission to John lord Wenlok, chief butler of England, and Richard Whetehill, to meet the French ambassadors at S. Omer's on July 1. York.
O. xi. 526. H. v. p. ii. 124.
De Communicando & Tractando cum Adversario Franciae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certa Dieta, apud Sanctum Adomarum, ad Primum Diem Julii proximò futurum vel circa, tenenda, nuper inter Commissarios, Procuratores, sive Nuncios nostros, ac Ambassiatores, Procuratores, Deputatos, sive Nuncios carissimi Consanguinei nostri Lodowici in Francia Nobis adversantis appunctuata existat,
Certaeque Treugae sive Guerrarum Abstinentiae, inter Nos, ac Ligeos, & Subditos nostros, Regnaque, Terras, Dominia, & Territoria nostra, & dictum Consanguineum nostrum, Ligeosque, & Subditos suos, Regnaque, Terras, Dominia, & Territoria sua, per praefatos Commissarios, Procuratores, sive Nuncios nostros, ac dictos Ambassiatores, Procuratores, Deputatos, sive Nuncios dicti Consanguinei nostri, Captae, Initae, & conclusae fuerant,
Nos,
De fidelitatibus, providis Circumspectionibus, & Industriis Dilecti & Fidelis Militis nostri Johannis Wenlok Domini Wenlok Capitalis Pincernae nostri Angliae, & Dilecti Armigeri nostri Richardi Whetehill, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Procuratores, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Johanni & Richardo, ac eorum alteri, plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, ad Diem & Locum praedictos, seu alios, cum praefato Consanguineo nostro, aut ejus in hac parte Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, & Nunciis, sufficientem Potestatem in ea parte ab eodem Consanguineo nostro habentibus, Conveniendi,
Ac de & super Treugis praedictis, Comunicandi, Tractandi, Roborandi, & ad tempus seu tempora Prorogandi, seu finaliter Concludendi, aliasve Treugas sive Abstinentias de novo Capiendi, aliamque Dietam ad Locum & tempus assignandi & appunctuandi, prout eisdem Johanni & Richardo, & eorum alteri videbitur faciendum,
Universaque & singula, quae inter Vos & praefatum Consanguineum nostrum, ejusve Ambassiatores, Oratores, Procu- ratores, & Nuncios praedictos comunicari, tractari, roborari, & prorogari seu concludi contigerint, Roborandi & Assecurandi per fidei interpositionem & Juramentum in Animam nostram Praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis, ac Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, ac Literas sigillatas Faciendi & Expediendi, prout eisdem Johanni & Richardo & eorum alteri videbitur expedire, quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum Volumus realiter optinere, ac si ea in propriâ Personâ nostrâ fecissemus,
Caeteráque omnia & singula, quae in Praemissis necessaria suerint & oportuna, Faciendi & Excercendi,
Promittentésque, bonâ fide & Verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis, vel circa ea, per Ambassiatores, Oratores, Procuratores, & Nuncios nostros praedictos, seu eorum alterum, Facta, Gesta, Procurata, Composita, Appunctuata, Conclusa, Assecurata, & Jurata fuerint, Rata, Grata, firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eborum, Octavo Die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
June 11. Power for Richard earl of Warwick, great chamberlain of England, and John earl of Northumberland, wardens of the west and east marches, to receive the submission of all rebels, excepting Ralph Gray and Humfrey Nevile. York.
O. xi. 527. H. v. p. ii. 124.
De Admittendo ad Gratiam.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 1. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, carissimorum Consanguineorum nostrorum, Richardi Comitis Warrewici & Sarum Magni Camerarii Angliae ac Custodis Westmarchearum versus Scotiam, & Johannis Comitis Northumbriae Custodis Estmarchearum versus Scotiam, quamplurimùm confidentes,
Assignavimus eosdem Consanguineos nostros, ac eis & utrique eorum plenam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus, ad quoscumque Proditores & Rebelles nostros (Radulpho Gray & Humfredo Nevile Militibus exceptis) Gratiae nostrae se submittere volentes, ad Gratiam nostram recipiendi & admittendi, ac Gratiam nostram eis, & eorum cuilibet, pro Offensis suis, sibi sub Magno Sigillo nostro, si pro eis prosequi voluerint, fieri, quàm Terras, Tenementa, Bona, & Catalla sua, pro Nobis & Nomine nostro, juxta discretiones dictorum Consanguineorum nostrorum, Promittendi,
Et insuper eisdem Consanguineis nostri & eorum utrique plenam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem similiter Damus & Concedimus, ad Promittendum & Concedendum, pro Nobis & Nomine nostro, juxta discretiones suas, Militibus, Armigeris, & Valettis, fidelibus Ligeis nostris, qui Personas suas ad Captionem seu Reductionem quorumcumque Castrorum in Comitatu Northumbriae, in Manibus Rebellium & Proditorum nostrorum praedictorum existentium, imposuerint, ac Diligentias suas fideliter fecerint, Regarda de Terris, Tenementis, Bonis, & Catallis, praedictorum Radulphi & Humfredi & eorum alterius sibi pro Laboribus suis fieri & haberi, & Regarda illa nominandi; quae quidem Promissa & Concessiones tanti Vigoris & Effectûs haberi volumus ac si ea in Personâ nostrâ fecissemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eborum, Undecimo Die Junii.
Per ipsum Regem.
June 11. Commission to Richard earl of Warwick, sir Henry Fitzhugh, sir Ralph Graystok of Graystok, sir Richard Musgrave, and four others, to meet the Scotch commissioners for the redress of injuries at Loughmabenstone on July 23. York.
O. xi. 527. H. v. p. ii. 124.
De Attemptatis Reformandis.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrewici & Sarum Magni Camerarii Angliae ac Custodis Westmarchearum versus Scotiam, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Fitz-Hugh Militis, Radulphi Graystok de Gravstok Militis, Ricardi Musgrave Militis, Johannis Hodelston Militis, Willielmi Parre Militis, Cristoferi Conyers de Sokeborn Militis, & Magistri Roberti Kelyngale, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Deputatos, & Procuratores speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Comiti, Henrico, Radulpho, Ricardo, Johanni, Willielmo, Cristofero, & Roberto, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum, plenam Potestatem & Auctoritatem, Vicesimo tertio Die Julii proximò futuro, apud Loughmabenstone, Conveniendi cum praecarissimo Consanguineo nostro Rege Scotorum, seu ejus Commissariis, Deputatis, & Procuratoribus sufficientem Potestatem in ea parte ab eodem Consanguineo nostro Rege Scotorum habentibus,
Ac Tractandi & Communicandi de & super quibuscumque Querelis, & Gravaminibus, ac Offensis, & Attemptatis, tàm per Ligeos & Subditos nostros, quàm Ligeos & Subditos ipsius Consanguinei nostri Regis Scotorum, in Marcheis praedictis, contra Formam Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum Regem Scotorum captarum, initarum, & conclusarum hinc indè habitis ac qualitercumque factis sive perpetratis,
Necnon debitam Reformationem & Reparationem Querelarum, Gravaminum, Offensarum, & Attemptatorum praedictorum fieri Petendi, ac fieri Promittendi,
Et super Praemissis & eorum Dependentiis Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Universaque singula, quae pro Reparatione & Reformatione Praemissorum necessaria fuerint & oportuna, ac qualitercumque debita & requisita, juxta Leges & Consuetudines Marchearum praedictarum, Faciendi, Excercendi, & Exequendi,
Promittentesque, bonâ Fide ac Verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Commissarios, Deputatos, & Procuratores nostros praedictos, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres eorum Facta, Gesta, Procurata, Composita, Appunctuata, Conclusa, Assecurata, & jurata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilita pro perpetuo habebimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eborum, Undecimo Die Junii.
Per ipsum Regem.
June 14. Safe conduct for Alexander Forster, lord of Corstorfyn, sir John Lawidir of Hawton, Henry Liberton of Samy, and two other Scots, going as pilgrims to S. Thomas of Canterbury and S. John of Amayce [Amiens]. Middleham.
O. xi. 528. H. v. p. ii. 125.
De Salvo Conductu.
An. 4. E. 4. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de Gratiâ suâ speciali, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Alexandrum Forstar Dominum de Costorfyn, Johannem Lawidir de Hawton Militem, Henricum Liberton de Samy, Johannem Wardlawe de Recardton, & Gilbertum Forstar, Scotos, & eorum quemlibet, in Regnum Regis Angliae, usque Sanctum Martirem Thomam Cantuariensem, & Sanctum Johannem de Amyace in Partibus Picardiae, peregrè profecturos, cum Triginta Servientibus suis Scotis in Comitiva sua, vel infra, ac Bogeis, Manticis, Fardellis, & aliis Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, Veniendo, ibidem Nocte Diéque Morando & Perhendinando, & abindè versus & usque quascumque Partes suas proprias, cum Servientibus, Bogeis, Manticis, Fardellis, & aliis Hernesiis suis praedictis, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine, Transeundo, Reveniendo, & Redeundo;
Proviso semper quòd praedicti, Alexander, Johannes, Henricus, Johannes, & Gilbertus, & Servientes sui praedicti, non sint Proditores sive Rebelles Principis sui, & quòd praedicti, Alexander, Johannes, Henricus, Johannes, & Gilbertus, & Servientes sui praedicti se benè & honestè erga Regem &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Middilham, decimo quinto Die Junii.
June 23. Safe conduct for Alexander Preston, treasurer of Aberdeen, going to the pope. York.
O. xi. 529. H. v. p. ii. 125.
De Salvo Conductu ad Instantiam Papae.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, ad Instantiam & Contemplationem Literarum Patentium Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Papae, Regi in hac parte directarum, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales Alexandrum Preston Capellanum thesaurarium de Aberdyn in Scotia,
Qui versus praefatum Sanctissimum in Christo Patrem, in Assistentiam suae Sanctitatis versus Crudelitatem & Tiranniam saevissimi Teucri, ad finalem Destructionem Christianae Fidei assiduè agitantis, cum omni festinatione divertere se proponit,
In Regnum Regis Angliae, ac alia Loca Regi subjecta quaecumque, cum Duodecim Servientibus suis Scotis, Armatis vel non Armatis, in Comitivâ suâ, vel infra, ac aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando & Perhendinando, & abindè versus & usque quascumque suas proprias, cum Servientibus suis praedictis, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Regis, aut Officiariorum seu Ministrorum Regis quorumcumque, Transeundo, Reveniendo, & Redeundo;
Proviso semper quòd praedicti Alexander & Servientes sui praedicti se benè & honestè erga Regem & Populum Regis habeant & gerant, absque quicquam, quod in Regis contemptum seu praejudicium, aut Populi Regis praedicti dampnum seu gravamen, cedere valeat, faciendo vel attemptando,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de Salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur, nec eorum aliquis Ingrediatur quovis modo;
Et, si contingat praefatum Alexandrum, aut aliquem Servientum suorum praedictorum, praesentem Salvum Conductum Regis infringere, non vult tamen alicui, dictum salvum conductum Regis minimè infringenti, aliquod dampnum seu praejudicium generari, set illi vel illis sic infringenti vel infringentibus.
Teste Rege apud Eborum, Vicesimo tertio die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
June 30. Charter fixing the mode of election of the mayor of York. Pontefract.
O. x. 529. H. v. p. ii. 125.
De Modo Eligendi in Majorem Eborum.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 2. m. 20.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
Considerantes quae & quantae Dissensiones, Variationes, Controversiae, & Discordiae inter Concives Civitatis nostrae Eborum, in Electione Majorum ejusdem Civitatis, eo quod nec in Literis seu Cartis nostris aut aliquorum Progenitorum nostrorum fit mentio aliqua de Die, Loco, seu Forma Electionis Majoris Civitatis praedictae, peranteà quampluries subortae sunt, & imposterùm, nisi Remedium apponatur, de verisimili orientur, in ipsorum Concivium Dispendinm gravissimum,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ex mero motu nostro, ac pro Praemissorum Reformatione, Ordinavimus & Concessimus, ac, per Praesentes, Ordinamus & Concedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in Nobis est, Majori & Civibus Civitatis nostrae praedictae quòd ipsi & Successores sui imperpetuùm Auctoritatem & Potestatem habeant, singulis Annis, sibi Majorem Eligendi modo & formâ sequentibus;
Volumus, videlicet, & Ordinamus quòd Major Civitatis praedictae, pro tempore existens, annuatim, in Vigilia Sancti Mauri, videlicet, Quartodecimo Die Januarii, summonire faciat omnes & singulos Scrutatores cujuslibet Misterae infra eandem Civitatem & Libertatem ejusdem, quòd ipsi praemuniant seu praemuniri faciant omnes Artifices Misterae suae quòd personaliter compareant, in Guihalda Civitatis praedictae, in Festo Sancti Mauri, videlicet, Quintodecimo Die Januarii tunc proximò sequente, pro Electione Majoris dictae Civitatis ibidem pro Anno sequente fiendâ;
Volumus insuper & per Praesentes Ordinamus quòd Artifices, sic Convocati & in Guihalda praedicta Comparentes, Nominent & Eligant, ac Nominare & Eligere valeant Duos Probos & Abiles Aldermannos de Civitate praedicta ad tunc existentes, quorum neuter Bis Major Civitatis illius peranteà fuerit, nec per Quinque Annos immediate praecedentes Major dictae Civitatis extiterit,
Quorum Duorum Aldermannorum, sic Nominatorum & Electorum, Nomina Majori & Aldermannis atque Concilio Camerae Majoris, pro tempore existentibus, per Recordatorem, Vicecomitem Seniorem, & Clericum Communem ejusdem Civitatis, pro tempore existentes, seu Duos eorum, Tertio absente, adtunc in Scriptis praesentabuntur:
Quo facto dicti Recordator, Vicecomes, & Clericus, vel Duo eorum, Tertio absente, ibunt ad Locum ibidem idoneum, sibi per praedictos Majorem, Aldermannos, & Concilium limitandum & assignandum, & Major, & quilibet Aldermannus, necnon quilibet alius de Concilio supradicto, adtunc ibidem existentes, ad dictos Recordatorem, Vicecomitem, & Clericum, vel Duos eorum, Tertio absente, accedet, ipsisque secretè inter se narrabit utrum praedictorum Duorum Aldermannorum, in formâ praedictâ Nominatorum & Electorum, Majorem habere voluerit:
Et Clericus communis, ipsis Recordatore & Vicecomite supervidentibus, seu eorum altero supervidente, altero absente, Puncta vel Signa faciet super Nomina eorumdem Duorum sic Nominatorum & Electorum, prout in eos Voces suas conferent Electores:
Et ex eisdem Duobus ILLE, supra cujus Nomen plura Signa sive Puncta ut praemittitur ponentur, Declarabitur per Recordatorem, Vicecomitem, & Clericum antedictos, seu Duos eorum, Tertio absente, per eorum Sacramentum, ELECTUS IN MAJOREM CIVITATIS PRAEDICTAE in Festo Sancti Blasii tunc proximò sequente per unum Annum integrum:
Et, si Voces dictorum Majoris, Aldermannorum, & Concilii, aliquo tempore Electionis Majoris supradicti sic Nominandi & Eligendi, sint Pares seu Aequales in Numero, tunc ILLE dictorum Duorum Aldermannorum seu Nominatorum & Electorum, quem Major tunc existens Nominaverit, & Majorem habere voluerit, ERIT MAJOR ab eodem Festo Sancti Blasu pro Anno tunc proximo sequente:
Et, si forsan contigerit ipum Majorem, sic Declaratum & Electum, infra Annum sequentem Mori, vel Discedere, aut Officium Majoratûs sui infra dictum Annum ex quacumque Causâ dimittere, seu ab eodem Ammotum esse, tunc alter dictorum Duorum Aldermannorum, simul cum ipso sic Decedente seu Ammoto, dicto Quintodecimo Die Januarii, Nominatus & Electus, ERIT MAJOR pro toto Residuo Anni illius, vel Alter Aldermannus ejusdem Civitatis, per Discretionem & Assensum dictorum Duodecim Aldermannorum & Concilii Camerae, in formâ supradicta Eligetur:
Verumtamen Ille Major, qui eo tempore, videlicet, in dicto Quintodecimo Die Januarii, fuerit, perseverabit atque occupabit ut Major Civitatis praedictae, in omni Auctoritate & Potestate, usque ad Festum Sancti Blasii proximò secuturum:
Et illo ipso Die, videlicet, Festo Sancti Blasii, circa Horam Decimam ante Meridiem, in Guihalda praedicta, Ille, qui de Novo, ut praedicitur, in Majorem Declaratus & Electus fuerit, coram omnibus Civibus, ibidem tunc praesentibus, Juramentum praestabit consuetum, &, eo facto, SIT MAJOR Civitatis praedictae:
Et posteà dicti Aldermanni & Concives, ibidem praesentes, Jurabunt quod attendent & assistent eidem Majori, eumque supportabunt & manutenebunt, durante omni tempore sui Majoratûs, in omnibus & singulis ad idem Officium pertinentibus, & Honorem Utilitatem sive Prosperitatem Civitatis praedictae concernentibus:
Et insuper Ordinamus, Volumus, & Stabilimus quòd, si Quis Concivium Civitatis nostrae praedictae, pro tempore existens, quicquam contra formam Electionis praedictae fecerit aut attemptaverit, Amittet seu Forisfaciet ipso facto omnes & singulas Libertates & Franchesias suas in Civitate praedicta, & ulterius punietur secundùm Discretionem Majoris Civitatis praedictae pro tempore existentis, necnon solvet, ad Communem Utilitatem Civitatis ejusdem, Decem Libras Sterlingorum, si se ad tantam Summam Pecuniae Bona & Facultates sua extenderint; &, si Bona ac Facultates cujuspiam, sic contra praefatam Electionem facientis seu laborantis, ad praefatam Summam Pecuniae minimè se extenderint, solvet ad eandem Finem certam Summam Pecuniae, secundùm quantitatem seu ratam Facultatum Bonorumve suorum, per Discretionem Majoris, Aldermannorum, & Concilii supradictorum, pro tempore existentium, aestimandam; eo quod expressa mentio de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos aut aliquem Progenitorum nostrorum praefatis Majori & Civibus peranteà factis, in praesentibus facta non existit; aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis, editis, seu ordinatis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfret, tricesimo die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data, &c.