Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1464

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

531-538

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1464', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 531-538. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115392 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1464

Syllabus EntryFoedera Text
Aug. 10. The K. exempts William abp. of York from attending parliament on account of his age. Stamford.
O. xi. 531. H. v. p. ii. 126.
De Exemptione pro Archiepiscopo Eborum.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 1. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter, Venerabilis Pater, Willielmus Archiepiscopus Eborum, Angliae Primas, tanta Corporis Debilitate ac Senio variisque Infirmitatibus adeò Confractus existit, quòd ad Concilia seu Parliamenta nostra tenenda, absque Corporis sui Periculo, accedere nequeat seu vacare,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ex certâ Scientia & mero motu nostris, ac piae Compassionis intuitu, concessimus eidem Arciepiscopo quòd ipse, durante Vitâ suâ, ad personaliter Veniendum ad aliquod Concilium seu Parliamentum nostrum vel Haeredum nostrorum exnunc tenendum, ac Intendendum hujusmodi Concilio seu Parliamento, aut ad ibidem personaliter Comparendum ut Dominus Concilii seu Parliamenti nostri vel Haeredum nostrorum, prout alii Domini de Concilio seu Parliamento nostro faciant, nullatenus artetur, teneatur, neque compellatur,
Nec quòd ipse, ratione Absentiae suae ab eisdem Concilio & Parliamento, seu non Comparitionis suae personaliter in eisdem, aliqualiter impetatur, occasionetur, seu perturbetur,
Set quòd ipse de quovis Incursu in Contemptum, Mesprisionem, seu Defectum erga Nos vel Haeredes nostros, ex causâ praedictâ, penitùs sit Quietus; aliquo Mandato nostro vel Haeredum nostrorum, sibi exnunc in contrarium emanente, in aliquo non obstante:
Dumtamen idem Archiepiscopus, cùm ipsum ab hujusmodi Parliamento nostro vel Haeredum nostrorum personaliter abesse contigerit, per Procuratorem suum idoneum, seu Procuratores suos idoneos, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ipso Archiepiscopo habentem seu habentes, ad Consentiendum hiis, quae in hujusmodi Parliamento, Divinâ favente Clementiâ, contigerit ordinari, compareat ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Staunford, decimo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Aug. 12. Power for John earl of Worcester, steward of the household, John lord Audeley, and James Goldewell dean of Salisbury, master of the requests, to treat for a truce with Francis duke of Brittany. Stamford.
O. xi. 531. H. v. p. ii. 126.
De Tractando cum Duce Britanniae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Wygorniae Magni Senescalli Hospitii nostri, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Audeley Militis Domini Audeley, & Magistri Jacobi Goldewell Legum Doctoris Decani Ecclesiae Cathedralis Sarum & Requestarum Magistri, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Deputatos nostros Ordinamus, Constituimus, & Deputamus,
Dantes & Concedentes eis, & Duobus eorum, plenam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem Conveniendi cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Oratoribus, sive Nunciis Magni & Potentis Principis Francisci Ducis Britanniae, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis,
Inter Nos, ac Regna, Terras, Dominia, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros, & praefatum Ducem, ac Terras, Dominia, Loca, & Territoria sua, & Subditos suos, ad tempus seu tempora duraturis, Capiendis, Ineundis, & Firmandis,
Ac Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub Modis, Formâ, & Conditionibus de quibus inter dictos Commissarios, Procuratores, & Deputatos nostros, & Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, Oratores, sive Nuncios dicti Ducis poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, & Deputatos nostros, in formâ praedictâ, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Staunford, duodecimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Sept. 1. Commission to William Hatteclyff, one of the K.'s secretaries, to treat with Francis duke of Brittany concerning the truce concluded with him. Penley.
O. xi. 532. H. v. p. ii. 126.
Super Treugis Britanniae.
An. 4. E. 4. Ibid. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quaedam Treugae & Guerrarum Abstinentiae ac certa Appunctuamenta, inter Nos & Praecarissimum Consanguineum nostrum Franciscum Ducem Britanniae, jam tardè Inita, Concordata, & Conclusa fuerant,
Nos,
Ulteriorem Executionem eorumdem, ac Bona quae ex eisdem sequi possunt, fieri volentes,
Ac De Fidelitate & providâ Circumspectione, Dilecti & Fidelis nostri, Magistri Willielmi Hatteclyff, unius Secretariorum nostrorum, pleniùs confidentes,
Ipsum nostrum verum & indubitatum Ambassiatorem, Oratorem, & Nuncium specialem Facimus & Constituimus;
Dantes & Concedentes eidem Ambassiatori, Oratori, & Nuncio nostro plenam Potestatem & Auctoritatem cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus in hac parte Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, sive Nunciis, Plenariam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem habentibus, Conveniendi,
Ac Negotia & Materias, ex parte ipsius Consanguinei nostri Exprimenda & Proponenda, Audiendi,
Et tàm de & super eisdem Negotiis & Materiis, quàm de & super Treugis & Appunctuamentis praedictis, ac aliis Materiis, inter Commissarios & Deputatos nostros, & Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, sive Nuncios praedicti Consanguinei nostri, nuper habitis & comunicatis, Comunicandi, & Nos & Concilium nostrum indè Relationem Referendi & Certificandi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Penley, primo Die Septembris.
Sept. 3. Exemption from attendance at parliament for John bp. of Chichester. Penley.
O.xi. 532. H. v. p. ii. 126.
Pro Episcopo Cicestrensi.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 2. m. 27.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter Venerabilis Pater Johannes Cicestrensis Episcopus tanta Corporis Debilitate ac Senio variisque Infirmitatibus adeò Confractus existit, quòd ad Concilia seu Parliamenta nostra exnunc tenenda absque Corporis sui Periculo accedere nequeat seu vacare,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, ac piae Compassionis intuitu, Concessimus eidem Episcopo quòd ipse, durante Vitâ suâ, ad personaliter Veniendum ad aliquod Concilium seu Parliamentum nostrum vel Haeredum nostrorum extunc tenendum, ac Intendendum hujusmodi Concilio seu Parliamento, seu ad ibidem personaliter Comparendum, ut Dominus Concilii seu Parliamenti nostri vel Haeredum nostrorum, prout alii Domini de Concilio seu Parliamento nostro faciant, nullatenus artetur neque compellatur,
Nec quòd ipse, ratione Absentiae suae ab eisdem Concilio & Parliamento, seu non Comparitionis suae personaliter in eisdem, aliqualiter impetatur, occasionetur, seu perturbetur, set quòd ipse de quovis Incursu in Contemptum, Mesprisionem, seu Defectum erga Nos vel Haeredes nostros, ex Causâ praedictâ, penitùs sit Quietus, aliquo Mandato nostro vel Haeredum nostrorum, sibi exnunc in contrarium emanente, in aliquo non obstante,
Dumtamen idem Episcopus, cùm ipsum ab hujusmodi Parliamento nostro vel Haeredum nostrorum personaliter abesse contigerit, per Procuratorem suum idoneum seu Procuratores suos idoneos, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ipso Episcopo habentem seu habentes, ad Consentiendum hiis, quae in hujusmodi Parliamento, Divinâ favente Clementiâ, contigerit ordinari, compareat ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Penley, Tertio Die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Sept. 16. Grant to George bp. of Exeter of the custody of the temporalities of the abpric. of York. Penley.
O. xi. 533. H. v. p. ii. 126.
De Custodia Temporalium Eborum.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 1. m. 15.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac certis considerationibus Nos specialiter moventibus, Commisimus Venerabili Patri Georgio Episcopo Exoniae Consanguineo nostro carissimo Custodiam omnium & singulorum Temporalium Archiepiscopatûs Eborum, quae per & post Mortem Willielmi nuper Archiepiscopi Eborum ad Manus nostras devenerunt seu devenire debent, & in Manibus nostris jam existunt,
Habendam Custodiam praedictam praefato Episcopo, a tempore Mortis praedicti nuper Archiepiscopi, quamdiu in Manibus nostris contigerint remanere,
Et ulteriùs, de uberiori Gratiâ nostrâ, Concessimus eidem omnes & omnimodas Advocationes & Collationes Abbatiarum, Prioratuum, Hospitalium, Ecclesiarum, Praebendarum, Pensionum, Capellarum, Cantariarum, ac aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, Nobis ratione Temporalium praedictorum qualitercumque pertinentes sive spectantes,
Absque aliquo Compoto, aut aliquo alio, Nobis pro Praemissis seu eorum aliquo aliqualiter Reddendo seu Solvendo, eo quod expressa mentio de vero Valore Praemissorum, aut alicujus inde Parcellae, seu de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos eidem Episcopo peranteà factis, in praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, seu Provisione, in contrarium factis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Penley decimo sexto Die Septembris.
Per ipsum Regem, & de Data, &c.
Sept. 27. Congé d'élire to the dean and chapter of York on the death of William, late abp. Reading
O. xi. 533. H. v. p. ii. 127.
De Licentia Eligendi in Archiepiscopum Eborum.
An. 4. E. 4. Ibid.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Salutem.
Ex parte vestrâ Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, Recolendae Memoriae, Willielmi ultimi Archiepiscopi Loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium Vobis Eligendi in Archiepiscopum & Pastorem ejusdem Ecclesiae Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos, Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam;
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Archiepiscopum & Pastorem, qui, Deo Devotus, Ecclesiae vestrae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Redyng, vicesimo septimo Die Septembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
Oct. 3. Grant to Hugh Alcock, dean of Bangor, and William Conwey, canon of Bangor, of the custody of the temporalities of the see of Bangor, void by the death of James, the late bp. Reading.
O. xi. 534. H. v. p. ii. 127.
De Custodia Temporalium Bangoren.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 2. m. 27.
Rex omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex mero Motu & certâ Scientiâ nostris, Dedimus & Commisimus, ac Damus & Committimus, Tenore Praesentium, Dilectis Nobis, Magistro Hugoni Alcock Decano Ecclesiae Cathedralis Bangorensis, ac Magistro Willielmo Conwey dictae Ecclesiae Cathedralis Canonico, Custodiam omnium & singulorum Temporalium Episcopatûs Bangorensis, quae per & post Mortem Jacobi nuper Episcopi Bangorensis ad Manus nostras devenerunt & devenire debent, ac omnes & omnimodas Advocationes & Collationes Abbatjarum, Prioratuum, Hospitalium, Ecclesiarum, Praebendarum, Pensionum, Cappellarum, & Cantariarum, ac aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, Nobis ratione Vacationis Episcopatûs praedicti & Temporalium ejusdem, in Manibus nostris existentium, qualitercumque pertinentes sive ipectantes,
Habenda & Tenenda Custodiam praedictam ac Advocationes & Collationes ac alia Praemissa, unà cum Exitibus, & Proficuis, Reventionibus, & Emolumentis eorumdem, praefatis Hugoni & Willielmo, a tempore Mortis praedicti nuper Episcopi, quamdiu in Manibus nostris remanere contigerint, absque aliquo Compoto, Ratiocinio, aut aliquo alio, Nobis indè aliquo modo Reddendo seu Solvendo, eo quòd expressa mentio de vero Valore Praemissorum, seu alicujus indè Parcellae, aut de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos eisdem Hugoni & Willielmo aut eorum alteri ante haec tempora factis, in Praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Redyng, tertio die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 9. Bernard de la Forsse is sent as ambassador to the K. of Castile. Wycombe.
O. xi. 534. H. v. p. ii. 127.
De Communicando cum Rege Castellae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, de & super certis Materiis & Negotiis, inter Commissarios nostros ac Oratores sive Nuncios Serenissimi Principis & Consanguinei nostri Carissimi Regis Castelliae & Legionis, nuper Tractatum fuerat & Comunicatum,
Nos,
Ulteriorem Executionem eorumdem, ac Bona quae ex eisdem consequi possunt, fieri volentes,
Ac De Fidelitate & providâ Circumspectione, Dilecti & Fidelis nostri Bernardi de la Forsse pleniùs confidentes,
Ipsum nostrum verum & indubitatum Oratorem & Nuncium specialem Facimus & Constituimus;
Dantes & Concedentes eidem Oratori & Nuncio nostro plenam Potestatem & Auctoritatem cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus in hac parte Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, sive Nunciis, plenariam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem habentibus, Conveniendi,
Ac Negotia & Materias, ex parte ipsius Consanguinei nostri Exprimenda & Proponenda, Audiendi,
Et tàm de & super eisdem Negotiis & Materiis, quàm de & super Negotiis & Materiis praecomunicatis & tractatis, Comunicandi, & Nos & Concilium nostrum indè Relationem Referendi & Certificandi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wycombe, nono die Octobris.
Per ipsum Regem Ore tenus.
Oct. 9. Power for John earl of Northumberland, sir Ralph Graystok of Graystok, sir Henry FitzHugh, and four others, to treat for peace with Scotland. Wycombe.
O. xi. 535. H. v. p. ii. 127.
De Communicando & Tractando super Pace cum Rege Scotorum.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 12.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certae Treugae seu Guerrarum Abstinentiae, inter Nos & Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum, Regnaque & Dominia nostra & utriusque nostrûm, ad certum tempus duraturae, nuper initae, habitae, & captae fuerant,
Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Northumbriae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Radulphi Graystok de Graystok Militis, Henrici Fitz Hugh Militis, Johannis le Scrop de Bolton Militis, Magistri Ricardi Andrewe Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum, Jacobi Strangweys Militis, & Magistri Johannis Lounde, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Sex, Quinque, & Quatuor eorum, plenam Potestatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis ipsius Consanguinei nostri Regis Scotorum, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, apud Civitatem Karliolensem, Sexto Die Novembris proximò futuro, Conveniendi,
Ac Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super perpetua & reali Pace atque Concordiâ, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque,
Inter Nos, Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & praefatum Consanguineum nostrum Regem Scotorum, Regnum, Terras, Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte altera, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Necnon Pacem, Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, viis & modis quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi,
Universaque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea seu eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se magis exigant speciale:
Promittentes, bonâ Fide ac in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in Formâ praedictâ, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wycombe, nono Die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.
[Oct. 9.] Power for the same commissioners to treat for a prorogation of the truce with Scotland.
O. xi. 535. H. v. p. ii. 127.
De Tractando cum eodem super Prorogatione Treugarum.
An. 4. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certae Treugae seu Guerrarum Abstinentiae, &c. ut supra usque ibi, Sexto Die Novembris, proximò futuro, & tunc sic, Conveniendi,
Ac de & super Prorogatione sive Continuatione Treugarum seu Guerrarum Abstinentiarum praedictarum,
Necnon alias Treugas seu Guerrarum Abstinentias, ad Tempus seu Tempora duraturas, Faciendi & de novo Capiendi,
Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Universaque omnia & singula &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
Oct. 20. Power for Richard Whetehill and William Caxton to treat for the prorogation of the intercourse with Burgundy. Wycombe.
O. xi. 536. H. v. p. ii. 128.
Super Treugis Burgundiae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certa Appunctuamenta, Intercursum Mercandisarum inter Subditos nostros ac Subditos carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae concernentia, sub certis Modo & Formâ ante haec tempora Concordata fuerant & Conclusa, saepiusque interim Prorogata,
Nos,
Appunctuamenta illa pro Parte nostra teneri & observari volentes,
Ac de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Richardi Whetehill Armigeri, & Willielmi Caxton, pleniùs confidentes,
Ipsos Richardum & Willielmum nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Procuratores, Nuncios, & Deputatos speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, & Deputatis nostris, & eorum utrique, plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale ad Conveniendum, Tractandum, & Comunicandum cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, & Deputatis, sufficientem Potestatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, de & super Continuatione Intercursûs praedicti & Prorogatione ejusdem, &, si necesse fuerit, de novo Capiendâ, Appuctuandâ, & Concludendâ,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis necessaria fuerint & oportuna, Faciendum & Excercendum;
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Procuratores, Nuncios, & Deputatos nostros, seu eorum alterum, in formâ praedictâ, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wycombe, Vicesimo Die Octobris.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Nov. 1. Publication in Brittany of the truce with England.
O. xi. 536. H. v. p. ii. 128.
Publicatio Treugarum Britanniae.
An. 4. E. 4. Ex Autogr.
Comme, par cy devant,
Entre les Commis & Depputez, de Treshault, Tresexcellent, & Trespuissant Prince Edouart, par la Grace de Dieu, Roy d'Angleterre, aians Povoir souffisant de Lui, quant ad ce, sellon que peut apparoir par Lettres, donnes a Stamford le xiime Jour d'Aoust derrein passe, d'une Part, & le Vichancelier de Bretaigne, & autres Commis de Tres hault & Tres puissant Prince Francois, par celle mesmes Grace, Duc de Bretaigne d'autre,
Aient este Prinses, Fermmees, Promises, & Accordees, Treues generales, a durer & avoir fermete, entre les diz Princes, pour Eulx, leurs Paiis, & Subgez, pour ung An commanceant le Premier Jour de ce present Moys d'Octobre,
Les Lettres des quelles Treues, Dabtees le dit xiime Jour d'Aoust derrenier passe, aient este envoies, presentees, & baillees au dit Seigneur le Duc, & a son Conseil le x. Jour du dit Moys d'Octobre, ad ce que bon plaisir feust icelles Treues faire Publier, & Manifester par les Costes, Ports, Havres de son dite Duche de Bretaigne, & Commander a touz ses Subgies y Faire, Tenir, & Garder estat,
Sachent touz celx, qui ces presentes Lettres verront ou orront, que, par le Commandement expres d'icelui Seigneur Duc, desirans de sa part fournir & acomplir tout le Contenu es dittes Lettres, faisantes mention des dittes Treues, le xiime xivme & xvme Jours du dit Moys d'Octobre successivement, ont este acoustumez de faire criz & Proclamations publiques en telx & par toulz cas, tellement que des le dit xvme Jour du dit Mois d'Octobre derroin les dittes Treues ont este toutes Notoires & Manifestes par touz les Endroits & Mettes du ditte Duche, & que aucun n'y avoit que juste cause de Ignorance en peust ou deust pretendre & pour valoir a qui estre deura par ou il appartandra ont este ces Presentes baillees soubz les passemens des Notoires cy dessoubz escriptz.
Tesmoign les Seaulx establiz aux le Premier Jour de Novembre, l'An Mil, Quatrecens, Soixante Quatre.
Passe MILET.
Bouquet Passe.
Sub Sigillo de Cerâ nigrâ pendente a Caudâ Pergamenae.
Nov. 9. Safe conduct for William Douglas, warden of the east and middle marches, Hugh Dowe, and sir Alexander Nepayr. Wycombe.
O. xi. 547. H. v. p. ii. 128.
De Salvo Conductu.
An. 4. E. 4. Scot. 4. E. 4. m. 11.
Rex, per Literas suas Patentes, per Unum Annum duraturas, de Gratiâ suâ speciali, & ad Instantiam, carissimi Consanguinei Regis, Johannis Comitis Northumbriae, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Willielmum Douglas Gardianum Estmarchearum & Middel-marchearum in Partibus Scotiae versus Regnum Regis Angliae, Magistrum Hugonem Dowe, & Alexandrum Nepayr Militem, cum Quadraginta Personis Scotis in Comitiva sua, vel infra, in Regnum Regis Angliae, ac alia Loca Regi subjecta quaecumque, equestrè vel pedestrè, per Terram vel Mare, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Perhendinando, Communicando, & abindè versus & usque Partes suas proprias, cum Personis praedictis, Transeundo, Reveniendo, & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Regis, aut Officiariorum seu Ministrorum Regis quorumcumque;
Proviso semper quòd &c.
Proviso etiam quòd praedicti Willielmus, Hugo, & Alexander, aut Personae praedictae, non sint Proditores sive Rebelles Principis sui, &c.
Teste Rege apud Wycombe, nono Die Novembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 24. Safe conduct for Kanut bp. of Viborg, Daniel Kepkyn, chancellor of the K. of Denmark, and sir Erike Oto, Danish ambassadors. Westm.
O. xi. 537. H. v. p. ii. 128.
Pro Ambassiatoribus Regis Daciae.
An. 4. E. 4. Franc. 4. E. 4. m. 5.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Serenissimus Princeps Cristiernus Rex Daciae, Swesiae, & Norwegiae, Consanguineus noster carissimus, certos Ambassiatores suos (videlicet) Venerabilem Patrem Kanutum Episcopum Viburgensem, Egregiosque Viros, Danielem Kepkyn Cancellarium ipsius Consanguinei nostri, & Erike Otonem Militem, usque Praesentiam nostram destinare proponat,
Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, & ad specialem Requisitionem ipsius Consanguinei nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, praefatum Venerabilem Patrem Kanutum Episcopum Viburgensem, ac praedictos Danielem & Erike, & eorum quemlibet, ac Homines & Servientes suos, usque ad Numerum Quadraginta Personarum vel infra, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Bonis, Bogies, Manticis, Fardellis, Auro Argento monetato vel non monetato, Jocalibus, Literis, Papiris, Instructionibus, ac aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, ex causâ praedictâ veniendo, ibidem morando, conversando, tractando, comunicando, & perhendinando, ac ab eodem Regno nostro versus & usque quascumque Partes exteras transeundo, reveniendo, & redeundo, liberè & absque impedimento, impetitione, arestatione, perturbatione, inquietatione, vexatione, seu gravamine quocumque, aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, non obstante;
Et ideò vobis Mandamus &c.
Proviso semper quòd iidem Episcopus, Daniel, & Erike, ac secum comitantes, se benè & honestè, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
In cujus &c. per Decem Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.