Rymer's Foedera with Syllabus
1465

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

538-558

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1465', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 538-558. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115393 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1465

Syllabus EntryFoedera Text
1465. Feb. 19. Congé d'élire to the chapters of Bath and Walls, on the death of Thomas de Bekynton, the late bp. Westm.
O. xi. 538. H. v. p. ii. 128.
De Licentia Eligendi.
An. 4. E. 4. Pat. 4. E. 4. p. 2. m. 3.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Wellensis, Salutem.
Ex parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm Ecclesiae Cathedrales Bathoniensis & Wellensis, per Mortem, bonae Memoriae, Thomae de Bekyntona ultimi Episcopi Ecclesiarum illarum, Pastoris sint solatio viduatae,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos, Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam,
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui, Deo Devotus, Ecclesiae vestrae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo, &c.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Priori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis beatorum Petri & Pauli Apostolorum Bathoniensis, Salutem.
Et parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm, Ecclesiae vestrae Cathedrales Bathoniensis & Wellensis, per Mortem, bonae memoriae, Thomae de Bekyntona ultimi Episcopi Ecclesiarum illarum, Pastoris sint solatio viduatae,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos, Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam,
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiae vestrae necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existar.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
March 3. Restitution of the temporalities to William Albon, abbot of S. Alban's, vice John Whethamstede, deceased.
O. xi. 538. II. v. p. ii. 129.
De Restitutione Temporalium.
An. 4. E. 4. Ibid. p. 1. m. 1.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Cantebrigiae, Salutem.
Cùm nuper, ad Supplicationem Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, per Sedem Apostolicam Conventui Monasterii Sancti Albani, Romanae Ecclesiae immediatè subjecti, sit Indultum quòd omnes & singuli, qui successivè, perpetuis futuris temporibus, in Abbates dicti Monasterii, cùm illud vacare contigerit, per ipsum Conventum Electi fuerint, eo ipso, absque aliqua alia Confirmatione, sint veri Abbates ejusdem Monasterii, & pro talibus censeantur & habeantur, ac proinde administrare & Curam Animarum gerere, ac omnia alia & singula, quae ad Curam & Ministrationem ac Regimen dicti Monasterii pertinuerint, liberè & licitè facere & excercere in omnibus & per omnia possint imperpetuùm, ac si per Sedem praedictam eorum Electio foret Confirmata,
Et hujusmodi Abbates, ut praefertur, per dictum Conventum Electi, a quocumque maluerint Catholico Antistite, Gratiam & Communionem dictae Sedis habente, Benedici valeant, non obstantibus quibuscumque Constitutionibus, Literis, seu Privilegiis Apostolicis, Statutis seu Consuetudinibus Monasterii praedicti sive Ordinis ejusdem contrariis, Juramento, Confirmatione Aposto- licâ, vel quacumque aliâ Firmitate Roboratis, prout in Literis Bullatis dictae Sedis Apostolicae, coram Nobis in Cancellariâ nostrâ ostensis, vidimus contineri,
Nos igitur,
Electionem de Dilecto Nobis in Christo Fratre Willielmo Albon Decretorum Doctore, ejusdemque Monasterii Commonacho & Confratre, per Mortem Magistri Johannis Whethamstede ultimi Abbatis ejusdem Loci vacantis, per Conventum praedictum in Abbatem Loci illius, Licentiâ nostrâ super hoc petitâ & optentâ, Electo, & per dictam Sedem Apostolicam sic confirmato, acceptantes,
Eidem Electioni Regium Assensum adhibuimus & Favorem, & Fidelitatem ipsius Electi Cepimus, Temporaliaque Monasterii praedicti cum Pertinentiis Restituimus eidem,
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia Monasterii praedicti, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Bed. & Buk.
Escaetori Regis in Com. Sussex.
Escaetori Regis in Com. Northt.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertf.
Escaetori Regis in Com. Kanc. & Midd.
Escaetori Regis in Com. Eborum.
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Berk.
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Northumbr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 11. Grant to Richard Caunton of the custody of the temporalities of the see of S. Asaph, in the K.'s hands by the rebellion of Thomas bp. of S. Asaph. Westm.
O. xi. 539. H. v. p. ii. 129.
De Custodia Temporalium Episcopatus Assaven.
An. 5. E. 4. Pat. 5. E. 4. p. 1. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, commisimus Dilecto Clerico nostro Ricardo Caunton utriusque Juris Doctori, Viro in Onerosis Obsequiis, Nos ac Regnum Angliae plurimùm concernentibus, saepe impensis approbato, Custodiam omnium & singulorum Temporalium Episcopatûs Ecclesiae Cathedralis Assavensis,
Quae ratione Rebellionis Thomae Episcopi tunc ibidem ad Manus nostras nuper devenerunt,
Quorum Custodiam Roberto Roffensi Episcopo nuper Commisimus, & quae per Mortem dicti Roberti iteratò ad Manus nostras devenerunt seu devenire debent, & in Manibus nostris jam existunt,
Necnon omnes & omnimodas Advocationes & Collationes Abbatiarum, Prioratuum, Dignitatum, Hospitalium, Ecclesiarum, Praebendarum, Vicariarum, Pensionum, Portionum, Capellarum, Canteriarum, ac aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, & Officia Nobis ratione Temporalium praedictorum qualitercunque pertinentia sive spectantia,
Habendam Custodiam praedictam, ac omnia & singula Praemissa, praefato Ricardo & suis Deputatis quamdiu Temporalia illa in Manibus nostris contigerint remanere, absque aliquo Compoto, aut aliquo alio, Nobis, pro Praemissis, seu eorum aliquo, indè reddendo seu solvendo quovis modo in futurum:
Et ulterius cùm Episcopus Assavensis, pro tempore existens, ab antiquo quandam annuam Firmam Viginti Marcarum Principi Walliae, pro tempore existenti, ad Scaccarium suum Chestriae, ad Festum Sancti Michaelis, pro quodam Loco Prati Similitudinis Wodehith & Pasturâ vocatâ Grenantesmore, cum Pertinentiis, in Comitatu de Flynt, sub certâ Conditione annuatim reddere teneatur,
Qui quidem Locus & Pastura, unde eadem Firma annuatim levaretur & solveretur, jam vastati, & per Mare inundati, & ferè totaliter destructi, ut inoformamur, existunt,
Nos, eâ Consideratione, de uberiori Gratiâ nostrâ, Pardonamus, Remittimus, & Relaxamus pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in Nobis est, eidem Ricardo, Custodi Temporalium praedictorum, dictam annuam Firmam Viginti Marcarum, & quamlibet indè Parcellam, de & pro tempore quo idem Ricardus Custodiam habuerit su- prapradictam, ac ipsum Ricardum & Executores suos indè erga Nos aliosque quoscunque, durante Termino praedicto, Exoneramus & Acquietamus, ac Exonerari & Acquietari volumus totaliter per Praesentes, & prout omnes Episcopi, & hujusmodi Custodes Temporalium ibidem, indè longo tempore praeterito, consideratione praemissâ, per Nos & Praedecessores nostros continuè Pardonati, Quieti, &, prout justum fuerit, Exonerati extiterunt,
Eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo Praemissorum, aut alicujus eorundem, seu de aliis Donis sive Concessionibus per Nos aut alios quoscunque eidem Ricardo peranteà factis, in Praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Provisione, seu Ordinatione, indè in contrarium factis, ordinatis, seu provisis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacunque, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
March 30. Grant of an annuity of 400 marks to Margaret, the K.'s sister.
O. xi. 540. H. v. p. ii. 129.
Pro Margareta Sorore Regis.
An. 5. E. 4. Ibid. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Custus, Onera, & Expensas, quae carissimam Sororem nostram Margaretam indies sustinere oportebit, non tantum pro Vesturis & aliis Necessariis, quibus decet Corpus suum, pro nostri ejusdemque Sororis nostrae Regnique nostri Angliae Honore, ornari, quàm pro Vadiis & Sumptibus annuis Servientium suorum super Personâ suâ Attendentium, considerantes,
Concessimus & Concedimus, per Praesentes, dictae Sorori nostrae, ad Onera praedicta supportanda, quemdam annuum Redditum Quadringentarum Marcarum percipiendarum annuatim ad Receptam Scaccarii nostri, per Manus Thesaurarii & Camerariorum nostrorum ibidem, pro Tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis aequis Portionibus,
Habendum & Tenendum praefatae Sorori nostrae annuum Redditum praedictum, per Manus praedictas percipiendum, quousque sibi de Maritagio congruo & convenienti providerimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
March 28. Commission to Richard earl of Warwick and William lord Hastynges to treat with James de Luxemburgh, lord of Richeburgh, for an alliance with Charles of Burgundy, count of Charolois. Westm.
O. xi. 540. H. v. p. ii. 129.
De Communicando & Tractando cum Carolo de Burgundia Comite Carolesii.
An. 5. E. 4. Ibid. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Discretionibus, & providis Circumspectionibus praecarissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrewici & Sarum Magni Camerarii Regni nostri Angliae, ac Dilecti & Fidelis Consanguinei nostri Willielmi Hastynges Militis Domini de Hastynges Camerarii nostri, plurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios speciales Assignamus, Constituimus, Facimus, & Ordinamus, ac, Tenore Praesentium, Assignavimus, Constituimus, Fecimus, & Ordinavimus,
Ipsisque plenariam Potestatem & Auctoritatem Dedimus & Concessimus Conveniendi, Movendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, Determinandi, & finaliter Concludendi, Nomine nostro, cum Jacobo Luxemburgh Domino de Richebourgh Avunculo nostro, de & super Concordiâ, Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscunque, inter Nos & Clarissimum Consanguineum nostrum Carolum de Burgundia Comitem de Charloys, melioribus viis, modis, & mediis quibus expedire videbitur, pro Bono Pacis ac Utilitate Regni nostri Angliae ac Subditorum nostrorum ejusdem Regni,
Dantesque ulteriùs & Concedentes praefatis Commissariis nostris Auctoritatem ampliorem Promittendi, in Verbo vel in Scriptis, praefato Jacobo ea, quae pro bono Fine & Effectu Concordiae, Ligarum, Amicitiarum, & Confoederationum praedictarum discretionibus suis videbuntur necessaria, oportuna, & expedientia:
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, & Promissum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
March 28. Safe conduct for Andrew bp. of Glasgow, Thomas bp. of Aberdeen, Archibald abbot of Holyrood, and five other Scotch ambassadors. Westm.
O. xi. 541. H. v. p. ii. 129.
Pro Ambassiatoribus Scotiae.
An. 5. E. 4. Scot. 5. E. 4. m. 10.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabiles Patres, Andream Episcopum Glascowensem, & Thomam Episcopum Abordenensem, ac Archebaldum Abbatem Sanctae Crucis, Magistrum Jacobum Lyndesey Praefectum de Glyncloden, Andream Steward Cancellarium Scotiae & Dominum de Anendale, Colinum Cambill Argadiae, Jacobum Levyngston Dominum de Levyngston, & Alexandrum Boyde Militem, Ambassiatores Carissimi Consanguinei Regis Scotorum, in Regnum Regis Angliae, ex certis Causis cum Ducentis Personis in Comitivâ suâ, vel infra, &c. prout in hujusmodi Literis de Conductu.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Martii.
April 16. Safe conduct for John lord of Derval, William Chauvin, chancellor of Brittany, Tanguy du Chastel, grand master of Brittany, and six other Bretons. Westm.
O. ix. 541. H. v. p. ii. 130.
De Salvo Conductu pro Britanis.
An. 5. E. 4. Franc. 5. E. 4. m. 23.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Sextumdecimum Diem Decembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Johannem Dominum de Derval, Willielmum Chauvin Cancellarium Britanniae, Tanguy du Chastel Magnum Magistrum de Britannia, Dominum Johannem de Rouville Vicecancellarium de Britannia, Magistrum Johannem Loisal Praesidentem de Britannia, Guidonem du Fou Dominum de Quelenett, Philippum de Malestroit Dominum de Beaumont, Dominum Michaelem de Partenay Dominum de Parrigury, & Magistrum Oliverum de Broeul Procuratorem Generalem de Britannia, in Regnum Regis Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria Regis quaecumque, cum Centum Personis in Comitivâ suâ, vel infra (cujuscumque gradûs seu conditionis fuerint) & totidem Equis, ac Bogeis, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, Scriptis, & Instructionibus, necnon aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Aprilis.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
May 8. Commission to Richard earl of Warwick, great chamberlain of England, warden of the west marches, captain of Calais, William lord Hastings, the K.'s chamberlain, John lord Wenlok, and four others, to treat with the ambassadors of Philip duke of Burgundy for mercantile intercourse. Westm.
O. xi. 541. H. v. p. ii. 130.
De Communicando & Tractando cum Duce Burgundiae.
An. 5. E. 4. Franc. 5. E. 4. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus praecarissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrewici & Sarum Magni Camerarii Regni nostri Angliae ac Custodis Westmarchiarum nostrarum versus Scotiam ac Capitanei Villae & Castri nostrorum Calesii ac Marchiarum nostrorum ibidem, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Willielmi Hastynges Domini Hastynges Militis Camerarii nostri, Johannis Wenlok Domini Wenlok Militis, Magistri Petri Taster Decani Sancti Severini Burdegalensis Legum Doctoris, Magistri Thomae Kente utriusque Juris Doctoris, Thomae Colte, & Richardi Whetehill, Consiliariorum nostrorum, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, & Commissarios speciales, Assignamus, Constituimus, Facimus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, & Commissariis nostris, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quorum praefatum Consanguineum nostrum unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale ad Comunicandum, Tractandum, & Concludendum cum carissimo Consanguineo nostro Philippo Duce Burgundiae, seu ejus Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis de & super mutuo ac plenario & generali Intercursu Mercandisarum, inter Subditos nostros ac Subditos dicti Ducis Consanguinei nostri ac Loca & Dominia utriusque nostrûm hinc indè habendo,
Caeteraque omnia & singula, quae pro Bono Intercursûs praedicti necessaria fuerint & oportuna, Faciendum & Excercendum;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid per praedictos Ambassiatores, Oratores, & Commissarios nostros, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum praefatum Consanguineum nostrum unum esse volumus) Nomine nostro Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo Die Maii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
May 8. Power for the same commissioners to treat for a peace, intercourse, or truce with Francis duke of Brittany. Westm.
O. xi. 542. H. v. p. ii. 130.
De Tractando,
Cum Duce Britanniae.
An
. 5. E. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus praecarissimi Consanguinei nostri Richardi Comitis Warrewici & Sarum Magni Camerarii Regni nostri Angliae ac Custodis Westmarchiarum nostrarum versus Scotiam ac Capitanei Villae & Castri nostrorum Calesii & Marchiarum nostrarum ibidem, ac, Dilectorum Fidelium nostrorum, Willielmi Hastynges Domini Hastynges Militis Camerarii nostri, Johannis Wenlok Domini Wenlok Militis, Magistri Petri Taster Decani Sancti Severini Burdegaliae Legum Doctoris, Magistri Thomae Kente utriusque Juris Doctoris, Thomae Colte, & Richardi Whetehill, Consiliariorum nostrorum, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, & Commissarios speciales Assignamus, Constituimus, Facimus, & Ordinamus
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, & Commissariis nostris, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quorum praefatum Consanguineum nostrum unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale cum carissimo Consanguineo nostro Francisco Duce Britanniae, seu ejus Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Duce ad hoc habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, & Appunctuandi de & super Pace, Concordiâ, Amicitiâ, & Intercursu Mercandisarum, sive Treugis aut Guerrarum Abstinentiis, inter Nos & praefatum Ducem ac Subditos, Regna, Dominia, Loca, & Territoria nostra ac utriusque nostrûm capiendis, & si opus fuerit aliam Dietam, & Locum pro eadem, Assignandi, Appunctuandi, & Concludendi pro ulteriore Conclusione & Tractatu habendis,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Expediendi, & Excercendi quae in Praemissis seu eorum aliquo necessaria suerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum magis exigant speciale,
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid per praedictos Ambassiatores, Oratores, & Commissarios nostros, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum praefatum Consanguineum nostrum unum esse volumus) Nomine nostro Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Octavo Die Maii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta &c.
[May 8.] Power for the same commissioners to treat with Lewis [XI.], K. of France.
O. xi. 543. H. v. p. ii. 130.
Cum Adversario Franciae.
An. 5. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. ut supra usque ibi, speciale, & tunc sic, cum Serenissimo Principe Lodowico Adversario nostro Franciae, seu ejus Ambassiatoribus, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem &c. ut supra.
[May 8.] Power for the same commissioners to treat with Charles de Bourgoigne, count of Charolois.
O. xi. 543. H. v. p. ii. 130.
Cum Comite Carolesii.
An. 5. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. ut supra usque ibi, speciale, & tunc sic, cum carissimo Consanguineo nostro Karolo de Bourgoigne Comite de Charloys, seu ejus Ambassiatoribus, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem &c. ut supra.
June 11. Power for James Goldwell, dean of Salisbury, John lord Cheyne, and three others, to treat for peace with Christiern K. of Denmark. Westm.
O. xi. 543. H. v. p. ii. 130.
De Tractando,
Cum Rege Daciae.
An
. 5. E. 4. Franc. 5. E. 4. m. 18.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inter caetera, quibus Regum & Principum gloriosa Fama procuratur & extollitur, ac Utilitati & Tranquillitati Subditorum consulitur, illud praecipuum fore dinoscitur ut sibi invicem Reges & Principes Amicitiarum & Alligantiarum indissolubili Foedere conjungantur, quibus mediantibus alter alteri assistat in prosperis, & impendendo fructuosa Subsidia nullatenus deficiat in adversis,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, nostrorum Fidelium & Dilectorum, Magistri Jacobi Goldwell Decani Ecclesiae Cathedralis Sarum Legum Doctoris, strenui Militis Domini Johannis Cheyne, Henrici Sharp Legum Doctoris Prothonotarii nostri, Walteri Cony & Henrici Bermycham de Lenn Episcopi Mercatorum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Quatuor, Tribus, aut Duobus ex illis (quorum praefatum Jacobum aut Henricum Sharp unum esse volumus) plenam & liberam Potestatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimo Principe Cristierno Daciae, Sweciae, Norwegiae, Slavorum, Gottorúmque Rege, seu ipsius Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem in ea parte Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super perpetua & reali Pace atque Concordiâ, tàm per Mare quàm per Terram, necnon Ligis, Amicitus, & Confoederationibus quibuscumque,
Inter Nos, & Successores nostros, ac Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & praefatum Regem Cristiernum, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte altera, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Necnon Pacem & Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationis hujusmodi, viis & modis omnibus quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi,
Et nichilominus, si eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris expediens visum fuerit, cum praefato Rege Cristierno, aut ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem haben- tibus, de & super Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, ac Mercandisarum Intercursu, tàm per Mare quàm per Terram,
Inter Nos & ipsum, ac Regna, Terras, Civitates, Villas, Opida, Castra, Patrias, & Dominia tàm nostra quàm sua quaecumque, ac nostros & suos Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos, capiendis & firmandis,
Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub Modis, Formâ, & Conditionibus de quibus inter dictos nostros Ambassiatores, Commissarios, Procutatores, Deputatos, & Nuncios, per praefatum Cristiernum Regem, seu ipsius Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praedictos poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae de se Mandatum quantumcumque exigant speciale:
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in Formâ praedictâ, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium.
[June 11.] Power for the same commissioners to treat with Cazimir K. of Poland.
O. xi. 544. H. v. p. ii. 131.
Cum Rege Poloniae.
An. 5. E. 4. Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, quibuscumque, & tunc sic, cum Serenissimo Principe Cazimuro Rege Poloniae, seu ipsius Ambassiatoribus, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
[June 11.] Power for the same commissioners to treat with the master general of the Teutonic order.
O. xi. 544. H. v. p. ii. 131.
Cum Magistro Ordinis Theutonicorum.
An. 5. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Illa Consuetudo rectè Regnantium, ille Mos justè Principantium, semper fuit Bonum Comune Subditorum quibuscumque Privatis praeferre Commodis, talibusque Rempublicam munire Praesidiis per quae posset a Bellorum & Guerrarum Dispendiis secura & quieta persistere, ac sub Tranquillo Pacis votivâ Felicitate laetari, quod tunc satis utiliter creditur promoveri cùm Cristiani Principes & alii Seculo Potentes in vero Amicitiae & Amoris Foedere una mentis Consonantia conveniunt, ac indissolubili modo copulantur,
Hinc est quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, quibuscumque, & tunc sic, cum Magnifico & Magnae Religionis Viro Magistro Generali Domûs Hospitalitatis Jerosolimitanae Ordinis beatae Mariae Teuthonicorum, seu ejus Ambassiatoribus, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
[June 11.] Power for the same commissioners to treat with the governors of le Mesne Hanzœ.
O. xi. 544. H. v. p. ii. 131.
Cum Deputatis Hanzae Teutonicae.
An. 5. E. 4. Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, quibuscumque, & tunc sic, cum Spectabilibus & Egregiis Viris Gubernatoribus Patriarum & Civitatum Hanzae Teutonicae aliàs vocatarum le Mesne Hanzae, seu eorum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis sufficientem in ea parte Potestatem habentibus,
Ac etiam cum quibuscumque Universitatibus, Societatibus, Principibus, Dominis, Gubernatoribus, & Rectoribus Terrarum, Patriarum, Civitatum, Opidorum, Villarum, & Dominiorum quorumlibet Regni seu Terrae Alemanniae, aut cum ipsorum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis, sufficientem Potestatem habentibus, Conveniendi, &c. ut supra usque ibi, unà, & tunc sic, & praefatos Egregios & Spectabiles Viros, Gubernatores Patria- rum & Civitatum Hanzae praedictae, ac etiam inter Universitates, Societates, Principes, Dominos, Gubernatores, & Rectores Terrarum, Civitatum, Opidorum, Villarum, & Dominiorum quorumlibet dictorum Regni seu Terrae Alemanniae, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, &c. ut supra usque ibi, visum fuerit, & tunc sic, cum praefatis Spectabilibus & Egregiis Viris, ac Universitatibus, Principibus, & Dominis, Gubernatoribus & Rectoribus, aut eorum Ambassiatoribus, &c. ut supra usque ibi, Commissarios, & tunc sic, Deputatos & Nuncios, & praefatos Spectabiles & Egregios Viros, ac etiam Universitates, Societates, Principes, Dominos, Gubernatores, & Rectores praedictos, seu eorum Ambassiatores, &c. ut supra.
June 12. Restitution of the temporalities to John bp. elect of Exeter. Westm.
O. xi. 545. H. v. p. iv. 131.
De Restitutione Temporalium Exon.
An. 5. E. 4. Pat. 5. E. 4. p. 2. m. 32.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Devoniae & Cornubiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Reverendissimum in Christo Patrem, Georgium Eboracensem, nuper Exoniensem Episcopum, licet Absentem, a Vinculo, quo praedictae Ecclesiae Exoniensi, cui tunc praeerat, tenebatur, Apostolicae Potestatis plenitudine Absolvens, ipsum ad Ecclesiam Eboracensem, tunc Vacantem, Auctoritate Apostolicâ transtulerit, ac ad Ecclesiam Exoniensem, Pastoris Solatio destitutam, de Persona Dilecti Nobis Johannis Electi Exoniensis eadem Auctoritate duxerit Providendum, Praeficiendo ipsum eidem Ecclesiae Exoniensi in Episcopum & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, Nos volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, Duodecimo Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Suth.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 17. Restitution of the temporalities to George abp. of York, late bp. of Exeter. Westm.
O. xi. 545. H. v. p. ii. 131.
De Restitutione Temporalium Eborum.
An. 5. E. 4. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex ad Ecclesiam Eborum, Pastore carentem, Reverendum Patrem Georgium nuper Episcopum Exoniensem, a vinculo, quo eidem Ecclesiae Exoniensi tenebatur, Absolvens, de Fratrum Cardinalium Consilio & Potestatis Apostolicae plenitudine, Transtulerit, & ipsum eidem Ecclesiae Eboracensi in Archiepiscopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Georgius, sic ad dictam Ecclesiam Eborum Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem Georgii, sic ad dictam Ecclesiam Eborum Translati, & Temporalia Archiepiscopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Georgio, sic ad dictam Ecclesiam Eborum Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Northumbr.
Escaetori Regis in Com. Notyngh. & Derb.
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Glouc. ac March. Wall. eidem Com. adjacent.
Dilecto Regis Majori Villae suae de Kyngeston super Hull ac Escaetori suo in eadem Villa.
Dilecto Regis Majori Civitatis suae Eborum ac Escaetori suo in eadem Civitate
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 20. Power for John earl of Northumberland, Thomas abbot of S. Mary's, York, sir Robert Ogle of Ogle, sir Thomas Lumley of Lumley, and five others, to negotiate a marriage between the K. of Scotland and an English subject. Westm.
O. xi. 546. H. v. p. ii. 132.
De Tractando cum Rege Scotorum,
Super Sponsalibus.
An
. 5. E. 4. Scot. 5. E. 4. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, carissimi Consanguinei nostri, Johannis Comitis Northumbriae, ac Dilecti Nobis in Christo Thomae Abbatis beatae Mariae Eborum, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Roberti Ogle de Ogle Militis, Thomae Lumley de Lumley Militis, Magistri Ricardi Andrewe Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum, Jacobi Strangways Militis, Roberti Constable Militis, Magistri Johannis Launde, & Magistri Willielmi Newton, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Procuratoribus, Deputatis & Nunciis nostris, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum (quorum praefatum Comitem unum esse volumus) plenam Potestatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo Principe & Consanguineo nostro carissimo Jacobo Rege Scotorum, seu ipsius Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super Sponsalibus & Matrimonio,
Inter eundem Consanguineum nostrum Regem Scotorum, & aliquam Personam de Ligeis nostris, ac inter quascumque Personas Ligeos nostros, & quascumque Personas Ligeos ipsius Consanguinei nostri Regis Scotorum, Contrahendis,
Atque pro Vallatione, Robore, & Firmitate Sponsalium & Matrimonii hujusmodi Promissiones, Cautiones, Satisdationes, Securitates, & Obligationes quascumque Exigendi & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in Forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium.
June 20. Two commissions for the same persons to treat for perpetual peace with the Scotch ambassadors at Alnwick and Carlisle. Westm.
O. xi. 547. H. v. p. ii. 132.
Super Pace perpetua.
An. 5. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, pro Nobis, & tunc sic, & Successoribus nostris, Regnis, Terris, & Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimo Principe & Consanguineo nostro carissimo Jacobo Rege Scotorum, seu ipsius Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, apud Alnewyk Decimo Die Julii proximò futuro Conveniendi,
Ac Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super perpetua & reali Pace atque Concordia, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque,
Inter Nos, Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & praefatum Consanguineum nostrum Regem Scotorum, Regnum, Terras, Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte alterâ, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Necnon Pacem, Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, viis & modis quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi,
Et nichilominus, si eisdem Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis nostris expediens visum fuerit, cum praefato Consanguineo nostro Rege Scotorum, aut ejus Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis,
Inter Nos Reges, ac Regna nostra, Terras, Dominia, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos, jam initis, habitis, & conclusis,
Prorogandis, seu aliis de novo, ad tempus seu tempora duraturis, Capiendis Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, de quibus inter nostros dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, & praefatum Consanguineum nostrum Regem Scotorum, seu ipsius Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praedictos, poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se magis exigant speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in Forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis &c. ut supra usque ibi, Potestatem habentibus, & tunc sic, apud Karliolum, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
June 30. Grant to John Stanley, clerk, of the custody of the temporalities of the see of S. Asaph, in the K.'s hands for the rebellion of Thomas, late bp. of S. Asaph. Westm.
O. xi. 547. H. v. p. ii. 132.
De Custodia Temporalium Assaven.
An. 5. E. 4. Pat. 5. E. 4. p. 2. m. 21.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac certis considerationibus Nos specialiter moventibus, Commisimus Dilecto Nobis Jacobo Stanley Clerico Custodiam omnium & singulorum Temporalium Episcopatûs Ecclesiae Cathedralis Assavensis, quae, ratione Rebellionis Thomae nuper Episcopi ibidem, ad Manus nostras devenerunt,
Quorum Custodiam Ricardo Cauncton, utriusque Juris Doctori, nuper Commisimus, & quae per Mortem dicti Ricardi jam iteratò ad Manus nostras devenerunt, & in Manibus nostris jam existunt,
Necnon omnes & omnimodas Advocationes & Collationes Abbatiarum, Prioratuum, Dignitatum, Hospitalium, Ecclesiarum, Praebendarum, Vicariarum, Pentionum, Portionum Capellarum, Cantariarum, ac aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, & Officia Nobis, ratione Temporalium praedictorum, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habendam Custodiam praedictam, ac omnia & singula Praemissa, praefato Jacobo, a tempore Mortis praedicti Ricardi, quamdiu Temporalia illa in Manibus nostris contigerint remanere, absque aliquo Compoto aut aliquo alio Nobis, pro Praemissis, seu eorum aliquo, indè reddendo seu solvendo quovismodo in futurum,
Et ulteriùs cùm Episcopus Assavensis, pro tempore existens, ab antiquo, quandam annuam Firmam Viginti Marcarum, Principi Walliae pro tempore existenti, ad Scaccarium suum Cestriae, ad Festum Sancti Michaelis, pro quodam Loco Prati similitudinis Wodeheth, & Pasturâ vocatâ Grenantesmore, cum Pertinentiis in Comitatu de Flynt, sub certâ Conditione annuatim reddere teneatur,
Qui quidem Locus & Pastura, unde eadem Firma annuatim levaretur & solveretur, jam vastati, per Mare inundati, & ferè totaliter Destructi, ut informamur, existunt,
Nos, eâ consideratione, de uberiori Gratiâ nostrâ, Pardonamus, Remittimus, & Relaxamus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in Nobis est, eidem Jacobo dictam annuam Firmam Viginti Marcarum, & quamlibet indè Parcellam, de & pro tempore quo idem Jacobus Custodiam habuerit supradictam, ac ipsum Jacobum ac Executores suos indè erga Nos & alios quoscumque, durante Termino praedicto, Exoneramus & Acquietamus, ac Exonerari & Acquietari volumus totaliter per Praesentes, & prout omnes Episcopi & hujusmodi Custodes Temporalium ibidem indè longo tempore praeterito, consideratione praemissâ, per Nos & Praedecessores nostros, continuè Pardonati, Quieti, &, prout justum fuerit, Exonerati extiterunt; eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo Praemissorum, aut alicujus eorumdem, seu de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos aut alios quoscumque eidem Jacobo peranteà factis, in praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Provisione, seu Ordinatione, indè in contrarium factis, ordinatis, seu provisis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel materiâ quacumque, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
July 29. Grant of the castle and manor of Thurland, lands in Tunstell, the park called FayretWhyte Park, and other lands forfeited by sir Richard Tunstell, to James Haryngton, for his services in the capture of Henry VI. late K. of England. Westm.
O. xi. 548. H. v. p. ii. 132.
Super Captione Henrici Sexti, nuper Regis.
An. 5. E. 4. Pat. 5. E. 4. p. 2. m. 27.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Nedùm bonum & gratuitum Servitium, Nobis per Dilectum & Fidelem Militem nostrum Jacobum Haryngton multipliciter impensum, verùm etiam magnam & laboriosam Diligentiam suam circa Captionem & Retinentiam Magni Proditoris Rebellis & Inimici nostri Henrici nuper vocati Regis Henrici Sexti, per ipsum Jacobum factam, meritò contemplantes,
De Gratiâ nostrâ speciali Dedimus & Concessimus eidem Jacobo Haryngton Militi Castrum, Manerium, & Dominium de Thurland,
Ac omnia Mesuagia, Terras, & Tenementa, Redditus, & Servitia, cum suis pertinentiis, in Villa de Tunstell, ac unum Parcum vocatum Fayret-Whayte-Parke,
Ac etiam omnia Terras, & Tenementa, Redditus, & Servitia, cum suis Pertinentiis, in Villis sive Hamelettis de Warron, Overborowe, Netherborowe, Old-Wenyngton, Gale, & Ergham, infra Comitatum nostrum Lancastriae,
Necnon omnia Terras, & Tenementa, Redditus, & Servitia, cum suis Pertinentiis, in Villis sive Hamelettis de Bentham, Burton in Lonnesdale, infra Comitatum nostrum Eborum,
Ac etiam omnia Terras, & Tenementa, Redditus, & Servitia, cum suis Pertinentiis, in Villa de Holme in Kendell infra Comitatum nostrum Westmerlandiae,
Quae nuper fuerunt Richardi Tunstell Militis Rebellis nostri, aut alicujus alterius, vel aliquorum aliorum ad ejus usum,
Et quae ad Manus nostras, ratione cujusdam Actûs, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Quarto Die Novembris, Anno Regni nostri primo, tento, editi, devenerunt seu devenire debuerunt,
Ita tamen quòd praedicta Castrum, Manerium, & Dominium, Parcus, Mesuagia, Terrae, Tenementa, Redditus, & Servitia, cum suis Pertinentiis, vero Valore annuo, ultra omnes Reprisas, Summam Centum Librarum minimè excedant, prout per separales Inquisitiones, superinde captas, & in Cancellariam nostram Retornatas, plenè liquet de Recordo,
Habenda & Tenenda Castrum, Manerium, & Dominium, cum Parco, ac omnia & singula Mesuagia, Terras, & Tenementa, Redditus, & Servitia, cum suis Pertinenttis praedictis, eidem Jacobo Haryngton Militi, & Haeredibus suis imperpetuùm, de Nobis & Haeredibus nostris, per Fidelitatem tantum, pro omnibus Servitiis & Demandis, necnon Reddendo aliis Personis Redditus ab antiquo justè indè debitos & consuetos,
Concessimus etiam eidem Jacobo omnia Exitus & Proficua, de eisdem Castro, Manerio, Dominio, Parco, Terris, Tenementis, & caeteris Praemissis, a praedicto Quarto Die Novembris, usque in Diem Confectionis Praesentium, provenientia.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono Die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data, &c.
Sept. 8. Safe conduct for Andrew bp. of Glasgow, Thomas bp. of Aberdeen, David earl of Cranfurd, and five other Scotch ambassadors. Sheriffhutton.
O. xi. 549. H. v. p. ii. 133.
Pro Ambassiatoribus Scotiae.
An. 5. E. 4. Scot. 5. E. 4. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Octavum Diem Martii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Venerabiles Patres, Andream Episcopum Glasguensem, & Thomam Episcopum Aburdenensem, ac David Comitem Craufurdiae, Colinum Comitem de Ergile, Archibaldum Abbatem Sanctae Crucis, Jacobum Dominum Levingston Magnum Camerarium Scotiae, Magistrum Jacobum Lyndesaye Custodem Privati Sigilli Scotiae, & Alexandrum Boyde Dominum de Dyncol Militem, Ambassiatores Illustrissimi Principis Jacobi Regis Scotorum, in Regnum Regis Angliae, ac alia Loca nobis subjecta quaecumque,
Ad Tractandum & Communicandum cum Commissariis Regis, de & super certis Materiis, Regem & dictum Principem Regnaque Regis tangentibus, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, cum Ducentis Famulis suis in Comitivâ suâ vel infra & totidem Equis, &c.
Teste Rege apud Shirefhoughton octavo Die Septembris
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 28. Commission of James K. of Scotland to the above-mentioned persons to meet the English ambassadors at Newcastle on Dec. 4. Down, in Menteth.
O. xi. 549. H. v. p. ii. 133.
Commissio Regis Scotorum.
An. 5. E. 4. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei Gratia, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Deputamus, & Ordinamus, Reverendos in Christo Patres, Conciliarios nostros, Andream & Thomam, Glasguensem & Abirdonensem Ecclesiarum Episcopos, Venerabilem in Christo Patrem Archabaldum Abbatem Sanctae Crucis de Edinburgh, Magistrum Jacobum Lindessay Praepositum de Lincloudane nostri Secreti Sigilli Custodem, Dilectos Consanguineos nostros, David Comitem Craufurdiae, Colinum Comitem de Ergile Magistrum Hospitii nostri, Jacobum Dominum Levyngstonn Magnum Camerarium Regni nostri, & Alexandrum Boyd de Drumcoll Militem, ac Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorumdem conjunctim, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, ac Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorumdem conjunctim, plenam Potestatem, ac Mandatum, generale & speciale, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimo Principe Edwardo Rege Angliae Consanguineo nostro carissimo, seu ipsius Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, aut Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, apud Novum Castrum, Quarto Die Mensis Decembris proximò futuro, Conveniendi,
Ac Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram quàm per Mare, necnon super Concordiâ, Maritagiis, & Amicitiis,
Inter dictum Excellentissimum Principem, Regna, Terras, Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscunque, ex Parte unâ, & Nos, nostrum Regnum, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Amicos Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte alterâ, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Et nichilominus, si eisdem Commissariis, Procuratoribus, & Deputatis nostris expedire videbitur, cum praefato Excellentissimo Principe Rege Angliae, aut ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, aut Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, Treugas, inter nostra Regna, Terras, & Dominia, initas, habitas, & conclusas, Prorogandi, seu alias de novo, ad Tempus seu Tempora duraturas, Capiendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub modis, formâ, & conditionibus, de quibus inter Commissarios utriusque Regni meliùs concordari poterit,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Perimplendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos & Nuncios nostros, in formâ praedictâ, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
Datum sub Magno Sigillo nostro apud Down in Menteth, Vicesimo octavo Die Mensis Novembris, Anno Regni nostri sexto.
Sub Sigillo de Cerâ Albâ pendente a Caudâ Pergamenae.
Nov. 12. Exemplification of the restitution of the right of hunting in Bishopsbere and other places in Windsor Forest to the bp. of Salisbury, dated Westm., 15 April, 11 Edw. III. Westm.
O. xi. 550. H. v. p. ii. 133.
Pro Episcopo Sarum.
An. 5. E. 4. Pat. 5. E. 4. p. 2. m. 1.
Rex Justiciariis, Constabulariis, Viridariis, Regardatoribus, Forestariis, & aliis Officiariis quibuscumque, infra Forestam nostram de Wyndesore, & eorum cuilibet, Salutem,
Cùm Dominus E. Tertius, nuper Rex Angliae, Progenitor noster, accipiens, per Supplicationem Venerabilis Patris Roberti tunc Episcopi Sarum, quòd,
Cùm Praedecessores sui, Episcopi Loci illius, Liberam Chaceam in Bosco suo de Bisshoppesbere, & in omnibus aliis Terris & Boscis suis & Hominum ac Tenentium suorum, infra Forestam nostram de Wyndesore, necnon Libertatem infra Chaceam illam Venandi, Fugandi, & Feras Capiendi & Asportandi semper hactenus, a tempore cujus contrarii memoria non existit, habuissent, quousque praedicti Boscus de Bisshopesbere, Libera Chacea, ac Libertas, praetextu cujusdam Praesentationis, dudùm coram Rogero de Clyfford & Sociis suis tunc Justiciariis Domini E. quondam Regis Angliae Avi nostri ad Placita Forestae in Comitatu Berks apud Wyndesore Itinerantibus factae, de quibusdam Transgressionibus Venationis, factis in praedicto Bosco de Bishopesbere, per quosdam Familiares Roberti tunc Episcopi Loci praedicti, Praedecessoris dicti nunc Episcopi, capti fuerunt in Manu dicti Avi,
Et, licet dictus Boscus praefati Episcopi de Bishopesbere, per Finem Qudraginta Librarum, quem dictus Robertus, dudùm Episcopus, Praedecessor praedicti nunc Episcopi cum dicto Avo nostro, in Parliamento suo, pro Transgressionibus praedictis, & eodem Bosco, in Manum dicti Avi nostri, occasione Transgressionum praedictarum, Capto, Rehabendo, fecisset, fuisse eidem tunc Episcopo restitutus, dicta tamen Libertas Venandi infra Chaceam praedictam & Feras Capiendi in Manum dicti Avi nostri remansit,
Et nichilominus postmodmùm, per Johannem Mautravers & Socios suos nuper Justiciarios nostros itinerantes ad Placita Forestae in Comitatu praedicto, eo quòd Rogerus tunc Episcopus Loci illius coram eisdem Justiciariis clamabat habere liberam Chaceam praedictam in Locis praedictis, ipsumque & Praedecessores suos Chaceam illam ab antiquo & a tempore quo non extat memoria habere consuevisse, & in eadem Chaceâ Fugâsse & Fugare, ut de Jure Ecclesiae suae Sarum, debuisse, & aliud Warantum non ostendebat speciale, capta fuit in Manum nostram,
Velimus eidem nunc Episcopo Restitutionem Liberae Chaceae ac Libertatis praedictarum jubere fieri gratiosè,
Nos, ad Finem praedictum considerationem habentes, ac ob Devotionem quam ad gloriosam Virginem Mariam, in cujus Honore dicta Ecclesia Sarum per Progenitores nostros Fundata extitit, gerimus & habemus, necnon ad Requisitionem Dilecti & Fidelis nostri Willielmi de Monte Acuto Comitis Sarum, volentes praefatum nunc Episcopum in hac parte Favore prosequi gratioso, Restituimus eidem Episcopo & Ecclesiae suae praedictae Liberam Chaceam praedictam, ac Libertatem Fugandi & Capiendi Venationem & omnia Fera Animalia in Boscis & Terris ipsius Episcopi & Hominum & Tenentium suorum, infra Forestam praedictam, Habendas Sibi & Successoribus suis Episcopis Loci praedicti adeò liberè & integrè & eodem modo, quo Praedecessores sui Episcopi ejusdem Loci illas habuerunt ante Captiones earumdem sic in Manum dicti Avi nostri & nostram supradictas, imperpetuum, sine Occasione vel Impedimento nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Viridiariorum, Forestariorum, Ballivorum, seu Ministrorum nostrorum vel Haeredum nostrorum Forestae quorumcumque,
Nolentes quòd praefatus nunc Episcopus, seu Successores sui, ratione Transgressionum praedictarum per Nos, vel Haeredes nostros, Justiciarios, aut alios Ballivos seu Ministros nostros, vel Haeredum nostrorum supradictos, occasionentur, molestentur in aliquo, seu graventur.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Quintodecimo Die Aprilis, Anno Regni nostri Undecimo.
Nos autem Tenorem Irrotulamenti Literarum praedictarum, ad Requisitionem Venerabilis Patris Ricardi nunc Episcopi Loci praedicti, duximus EXEMPLIFICANDUM per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Novembris.
Nov. 15. The treasurer and chamberlains of the Exchequer are ordered to pay the arrears of the annuity due to the K.'s sister Margaret. Westm.
O. xi. 551. H. ii. p. v. 133.
Pro Margareta Sorore Regis.
An. 5. E. 4. Claus. 5. E. 4. m. 16.
Rex Thesaurario & Camerariis suis de Scaccario, qui nunc sunt & qui pro tempore erunt, Salutem.
Cùm Nos, Tricesimo Die Martii ultimò praeterito, per Literas Patentes, Concesserimus carissimae Sorori nostrae Margaretae quendam Annuum Redditum Quadringentarum Marcarum, percipiendum annuatim, ad Receptam Scaccarii nostri praedicti, per Manus Thesaurarii & Camerariorum nostrorum ibidem pro Tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis aequis Portionibus,
Habendum & Tenendum praefatae Sorori nostrae annuum Redditum praedictum, per Manus praedictas percipiendum, quousque sibi de Maritagio congruo & convenienti providerimus, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd eidem Margaretae id, quod ei a retro est de praedictis Quadringentis Marcis annuis, a praedicto Tricesimo Die, & easdem Quadringentas Marcas annuas exnunc, singulis Annis, quousque sibi de Maritagio congruo & convenienti per Nos provisum fuerit, de Thesauro nostro, de Tempore in Tempus, ad Festa praedicta solvatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv Die Novembris.
Et erat Patens.
Nov. 20. Confirmation of a treaty of alliance with Cristiern K. of Denmark, dated Hamburgh, 3 Oct. 1465. Westm.
O. xi. 551. H. v. p. ii. 134.
Tractatus, cum Rege Daciae, Confirmatio.
An. 5. E. 4. Franc. 6. E. 4. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Stiatis quòd,
Cùm nuper Transmiserimus, Dilectos & Fideles nostros, Magistrum Jacobum Goldwell Decanum Ecclesiae Cathedralis Sarum Legum Doctorem, Strenuum Militem Dominum Johannem Cheyne, Henricum Sharp Legum Doctorem Prothonotarium nostrum, Walterum Cony & Henricum Bermycham de Lenn Episcopi Mercatores, ad Regnum Daciae,
Ac ipso nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituerimus, Deputaverimus, & Ordinaverimus cum Serenissimo Principe Cristierno Daciae, Sweciae, Norwegiae, Sclavorum, Gothorumque Rege, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi de & super perpetuâ & reali Pace atque Concordiâ, tàm per Terram quàm per Mare, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque,
Inter Nos & Successores nostros, ac Regna, Terras, & Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque ex Parte una, & praefatum Regem Cristiernum, Regna, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque ex Parte altera, contrahendis, ineundis, & firmandis,
Necnon Pacem & Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, viis & modis omnibus quibus expedire videretur, Vallandi & Roborandi,
Et ita est quòd dicti Ambassiatores nostri quasdam Pacis & Amicitiarum Confoederationes, Uniones, & Ligas reales, firmas, & perpetuas cum Ambassiatoribus praefati Illustrissimi Principis Regis Daciae inierunt, contraxerunt, & concluserunt,
Ut latiùs in Literis inde confectis continetur, quarum Tenor talis est,
Universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Nos, Jacobus Goldwell Decanus Ecclesiae Cathedralis Sarum Legum Doctor, Johannes Cheyne Miles, Henricus Sharp Legum Doctor Notarius Regius, Walterus Cony & Henricus Bermycham de Lenn Episcopi Mercatores, Illustrissimi ac Christianissimi Principis Domini Edwardi Quarti Angliae & Franciae Regis ac Domini Hiberniae, Ambassiatores, Commissarii, Procuratores, & Nuncii generales & speciales, ad Infrascripta specialiter deputati, Salutem in omnium Salvatore.
Illa Consuetudo rectè Regnantium, ille Mos justè Principantium semper fuit, Bonum Comune Subditorum quibuscumque Privatis praeferre Commodis, talibusque Rempublicam munire Praesidiis, per quae posset continuè, semotis Guerrarum inquietantium & dispendiorum Turbinibus & Incommodis, Quieta & Secura persistere, ac sub suavissimae Pacis Felicitate letari,
Quod tunc satis utiliter promereri cùm Christiani Principes & alii Seculo Potentes, in veram Amicitiam conjuncti, in unam mentis Consonantiam affectuosè conveniunt, & simul indissolubilis Amoris Foedere & Modo copulantur.
Hoc siquidem, Serenissimus ac Invictissimus Princeps, & Dominus noster Metuendissimus suprascriptus, interioris Considerationis suae piae & catholicae revolvens examine, ad Renovanda Pacis & Amicitiarum Foedera, inter inclitae memoriae Progenitores suos Reges Angliae, ex unâ, ac ejusdem memoriae Reges Daciae, ex alterâ, Partibus, Nobis Conveniendi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, de & super perpetua & reali Pace atque Concordiâ, tàm per Mare quàm per Terram, necnon Amicitiarum Foedere & Ligis, cum Illustrissimo ac Gloriosissimo Principe Domino Cristierno, Daciae, Sweciae, Norwegiae, Sclavorum, Gothorumque Rege, seu ipsius Ambassiatoribus & Commissariis, sufficientem ad Praemissa Potestatem habentibus, plenam Facultatem & Potestatem commisit & tribuit per Literas suas Patentes in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inter catera, quibus Regum & Principum gloriosa Fama procuratur & extollitur, ac Utilitati & Tranquilitati Subditorum consulitur, illud praecipuum fore dinoscitur ut sibi invicem Reges & Principes Amicitiarum & Alligantiarum indissolubili Foedere conjungantur, quibus mediantibus alter alteri assistat in prosperis, & impendendo fructuosa Subsidia nullatenus deficiat in adversis,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, nostrorum Fidelium & Dilectorum, Magistri Jacobi Goldwell Decani Ecclesiae Cathedralis Sarum Legum Doctoris, strenui Militis Domini Johannis Cheyne, Henrici Sharp Legum Doctoris Prothonotarii nostri, Walteri Cony & Henrici Bermycham de Lenn Episcopi Mercatorum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Quatuor, Tribus, aut Duobus ex illis (quorum praefatum Jacobum aut Henricum Sharp unum esse volumus) plenam & liberam Potestatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimo Principe Cristierno Daciae, Sweciae, Norwegiae, Slavorum, Gothorúmque Rege, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem in ea parte Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Coneludendi de & super perpetua & reali Pace atque Concordiâ, tàm per Mare quàm per Terram, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque,
Inter, Nos, & Successores nostros, ac Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & praefatum Regem Cristiernum, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque ex Parte altera, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Necnon Pacem & Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, viis & modis omnibus quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi,
Et nichilominus, si eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris expediens visum fuerit, cum praefato Rege Cristierno, aut ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem habentibus, de & super Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, ac Mercandisarum Intercursu, tàm per Mare quàm per Terram,
Inter Nos & ipsum, ac Regna, Terras, Civitates, Villas, Opida, Castra, Patrias, & Dominia tàm nostra quàm sua quaecumque, ac nostros & suos Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos, capiendis & firmandis,
Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, de quibus inter dictos nostros Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, per praefatum Cristiernum Regem, seu ipsius Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praedictos poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interéssemus, etiam si talia forent quae de se Mandatum quantumcumque exigant speciale:
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in Formâ praedictâ, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, undecimo die Junii, Anno Regni nostri quinto.
Igitur,
Domini Nostri Jesu Christi, qui, cùm Discipulis suis ultimum in Terris Vale fecerat, ipsis caeterisque Fidelibus cunctis Pacem suam dedit Pacémque reliquit, NOMINE PRIMITUS INVOCATO,
Nos, Jacobus, Johannes, Henricus, Walterus, & Henricus, Ambassiatores suprascripti, vigore & auctoritate Literarum Patentium praedictarum, cum Reverendo in Christo Patre & Domino Domino Kanuto, Dei gratiâ, Episcopo Wibergensi in utroque Jure Doctore, ac, Spectabilibus Viris, Erico Ottonis Magistro Regalis Curiae Illustrissimi Principis Regis Daciae, Edgardo Frille Capitaneo Castri Huitzegavell, Militibus, Johanne Tyderici Canonico Roskyldensi in Artibus Magistro & in Theologia Bacallario praedicti Regis Cancellario Generali, Iwarco Wickingi Praeposito Capellae beatae Virginis Asloensis Cancellario Regni Norwegiae, memorati Illustrissimi Domini Regis Daciae, &c. Ambassiatoribus, ad Infrascripta agenda & perficienda deputatis per suas Literas Patentes, in haec verba,
Cristiernus, Dei gratiâ, Regnorum Daciae, Sweciae, Norwegiae, Sclavorum, Gotorumque Rex, Dux Slesvicensis, Comes Holsatiae, Stormariae, Oldemburg, & Delmenhorst, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inter caetera, quibus Regum & Principum gloriosa Fama promittitur & extollitur, ac Utilitati & Tranquillitati Subditorum consulitur, illud praecipuum fore dinoscitur, ut sibi invicem Reges & Principes Amicitiarum & Alligantiarum indissolubili Foedere conjungantur, quibus mediantibus Alter Alteri assistat in Prosperis, & impendendo fructuosa Subsidia nullatenus deficiat in Adversis,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, nostrorum fidelium & dilectorum, Reverendi in Christo Patris Domini Kanuti Episcopi Wibergensis & in utroque Jure Doctoris, Domini Erici Ottonis Magistri Curiae nostrae Regalis, Domini Edgardi Frille, Militum, Domini Johannis Tyderici Cancellarii nostri Generalis in Artibus Magistri & in Theologia Bacallarii, & Domini Iwari Wikingi Praepositi Capellae beatae Virginis Mariae Asloensis Regni nostri Norwegiae Cancellarii, Consiliariorum nostrorum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & Indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris plenam & liberam Potestatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subjectis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimi Principis Edwardi Angliae & Franciae Regis & Domini Hiberniae Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem in ea parte Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super perpetua & reali Pace & Concordia, tàm per Mare quàm per Terram, necnon Ligis, & Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque,
Inter Nos, & Successores nostros, ac Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & praefatum Regem Edwardum, Regna, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte altera, contrahendis, ineundis, & firmandis,
Necnon Pacem & Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes, viis & modis omnibus quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi,
Et nichilominus, si eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris expediens visum fuerit, cumpraefati Regis Edwardi Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem habentibus, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis ac Mercandisarum Intercursu, tàm per Mare quàm per Terram,
Inter Nos & ipsum Regem Edwardum, ac Regna, Terras, Civitates, Villas, Opida, Castra, Patrias, & Dominia tàm Nostra quàm Sua quaecumque, ac nostros & suos Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos, capiendis & firmandis,
Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi sub Modis, Formâ, & Conditionibus, de quibus inter dictos nostros Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, per praedicti Regis Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae de se Mandatum quantumcumque exigant speciale,
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per praedictos Ambassiatores, Commissarios & Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, & Secreti nostri Regalidis appensione roborari.
Dat. in Castro nostro Segeberge, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo quinto, Mensis Septembris Die Decima nona.
Pacis & Amicitiarum Confoederationes, Uniones, & Ligas reales, firmas, & perpetuas, post varias per nonnullos Dies Communicationes habitas, Inivimus, Contraximus, & Conclusimus, sicut & Tenore Praesentium, Inimus, Contrahimus, & Concludimus, & super eisdem Convenimus & Concordamus sub hac forma,
Inprimis, Concordatum est quòd Ligae, Confoederationes, & Amicitiae inter praefatos Reges Inclitissimos, quoad vixerint, absque Violatione omnimoda, perseverent: Cùm verò eorum Alter e vita excesserit, nichilominus Ligae, Confoederationes ipsae, & Amicitiae usque ad Biennium, a Die Obitûs Regis illius, irrevocabiliter permanebunt; & etiam, post Biennium ipsum, donec per aliquem de Regnorum illorum Regibus expressè ac legitimè fuerint Revocatae.
Item, omnes Gentes utriusque Regni vicissim per Mare, Flumina, Aquas dulces & salsas quascumque Navigare, Portus, Regna, Terras, & Dominia Intrare, ac in omnibus & omnimodis Portubus, Civitatibus, & Villis Regnorum, Terrarum, & Dominiorum praedictorum, ac cum quibuscumque Hominibus (cujuscumque Nationis, Ritûs, seu Conditionis fuerint) Mercandisare poterint; solutis Custumis & Theoloniis solvi consuetis.
Item, Serenissimus Rex Angliae provideat ne Subditi sui ad Terram seu in Terra Izlandiae, absque speciali Licentiâ Domini Regis Norwegiae petitâ & obtentâ, ullatinus Navigent, Accedant, seu Intrent, in praejudicium Domini Regis Norwegiae, sub Poena Amissionis Vitae & Bonorum: nec etiam ad Halgalandiam seu Findmarkam, nisi Anglicos illos evidens Maris Periculum aut Tempestatum impulsus accedere vel intrare coegit; ubitunc minimè ipsos Mercandisare licebit.
Item, omnes Mercatores & Subditi Domini Regis Angliae, in Regnis, Terris, & Dominiis Domini Regis Daciae & Norwegiae: ac, vice versâ, Mercatores omnes & Subditi Domini Regis Daciae & Norwegiae, in Regno & Dominiis Domini Regis Angliae, omnibus & singulis Privilegiis, Libertatibus, Franchesiis, & liberis Consuetudinibus uti plenè debeant & gaudere, prout usi sunt ante haec tempora & gavisi.
Item, neuter dictorum Regum aut Subditorum eorumdem Inimicis Partis alterius praestabit Auxilium quovis modo.
Item, si futuris temporibus unus Regum praedictorum alterius Auxilio vel Succursu indigeat, & pro hujusmodi Auxilio habendo alium Regem debitè se requisierit, Pars requisita hujusmodi Auxilium vel Succursum Parti Requirenti (si & quatenus, propter Occurrentia Sibi, Regnis, Terris, & Dominiis, ac Subditis suis Pericula, hoc facere poterit) cessantibus dolo & fraude seu Fictione quibuscumque, facere teneatur; Requirentis tamen rationabilibus Sumptibus & Expensis, prout inter dictos Reges vel eorum Deputatos seu Concilia poterit concordari; Proviso semper quod Requisitio hujusmodi fiat per Sex Menses antequam Executioni demandetur.
Item, si unius Regis Gentes in Succursum venerint alteri Regi, & in ejus Regno seu Dominiis Castra, Civitates, aut Terras adquisirint; Bona immobilia illi Cedant Regi, in cujus Regno aut Dominiis fuerint adquisita; Bona verò Mobilia, in Regno ipso aut Dominiis conquisita, insuper & Bona tàm Mobilia quàm Immobilia, in Locis non ad praedictos Reges pertinentibus adquisita, dividentur secundùm Capita Populorum existentium in Conflictu; exceptis Bonis captis hostiliter supra Mare, quarum Pars Tertia Regi qui fecerit Expensas applicabitur.
Item, unus Regum praedictorum, contra Alium non debet inferre, nec inferri consentiet nec procurabit ullo tempore Alteri, Ligiis, seu Subditis suis, Hominibusque quibuscumque Dampnum aliquod in Personis seu Rebus: Et praesertim quod Unus non permittat Subditos suos, ad Vadia vel Stipendia sua propria vel alterius, transire in Obsequium vel Auxilium contra Alium, Regna, Terra, Possessiones, aut Dominia eorum quaecumque.
Item, Neuter ipsorum Regum, si diffidaverit aliquos propter alterum, Treugas cum Diffidatis capiat, nisi alter Rex, Regna sua, Terrae, & Dominia sua comprehendantur.
Item, praesentibus Ligis & Confoederationibus durantibus, uterque Regum praedictorum, Haredes, & Successores, ac eorum Subditi omnes & singuli, ab omni & omnimoda Prosecutione Injuriarum & Dampnorum, si quae fuerint, ante Datam Praesentium illatorum aut perpetratorum, hinc inde penitùs supersedebunt & abstinebunt; Ligâ verò Finitâ, seu (quod absit) quovis modo Dissolutâ, Prosecutione praedictorum Dampnorum & Inju- riarum, si quae fuerint ut praemittitur, utrique Parti semper salvâ.
Item, si Temporibus futuris contigerit (quod absit) quòd aliquid contra praesentes Alligantias, per Subditum vel Subditos alterius Regum praedictorum, Haeredumve suorum, contra alium, per aliquas Incursiones, Invasiones, Depraedationes, Deroborationes, Personarum Mamium, seu Rerum Captiones seu Detentiones, vel quovis alio modo, attemptatum fuerit, vel quomodolibet injuriatum, quòd Rex ille (cujus Subditi taliter attemptaverint vel Injurias fecerint) & Haeredes sui, pro tempore existentes, teneantur, & quilibet eorum tempore suo teneatur, Justitiâ mediante, ad Statum debitum Attemptata hujusmodi reducere, ac Delinquentes debitè corrigere & punire cum omni celeritate possibili, & ad minus infra Annum, postquam super Reformatione & Punitione hujusmodi fiendis, probatis probandis, debitè fuerint Requisiti, vel eorum aliquis inde fuerit Requisitus, fraude, dolo, dilatione, & malitiâ cessantibus quibuscumque;
Proviso semper quòd praesentes Alligantiae pro tanto non censeantur, seu habeantur in aliquo, fractae, dissolutae, seu irritae; set semper in suo Robore permaneant & Virtute.
Et ulterius, pro Conservatione dictarum Alligantiarum fortius, Ordinatum existit quòd, si per aliquem vel aliquos Subditorum dictorum Regum contra aliquem Articulum de praedictis seu contra omnes simul vel separatim quovis modo attemptari contigerit, nichilominus praesentes Alligantiae, Confoederationes, & Ligae in suis Firmitate & Robore permanebunt & durabunt; & sic Attemptata, Justitiâ mediante, ut Praemissum est, reparabuntur.
Acta sunt haec omnia, prout suprascribuntur, in Civitate Hamburgensi, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo quinto, Die Tertia Mensis Octobris.
In quorum omnium & singulorum evidens Testimonium Nos, suprascripti Jacobus, Johannes, Henricus, Walterus, & Henricus, Sigilla nostra Praesentibus appendi fecimus.
Nos autem, Ligas, Confoederationes, & Amicitias praedictas, per praefatos nostros Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, in forma praedicta initas, contractas, & conclusas, pro parte nostra firmiter observari volentes, easdem Ligas, Confoederationes, & Amicitias, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata habentes & Grata, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, juxta vim, formam, & effectum earumdem, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, &, Tenore Praesentium, Confirmamus, easque, pro Nobis, Ligeis, & Subditis nostris, tantae esse Virtutis & Vigoris, ac teneri & observari volumus, ac si eas in Persona nostra fecissemus, contraxissemus, & conclusissemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo Die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 20. Commission to George abp. of York, chancellor of England, Richard earl of Warwick, John earl of Northumberland, and seven others, to treat with the Scotch ambassadors at Newcastle. Westm.
O. xi. 556. H. v. p. ii. 136.
De Communicando super Treugis Scotiae.
An. 5. E. 4. Scot. 5. E. 4. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis Reverendissimi Patris Georgii Archiepiscopi Eborum Cancellarii nostri Angliae Consanguinei nostri Carissimi, ac, Carissimorum Consanguineorum nostrorum, Ricardi Comitis Warrewici & Sarum, & Johannis Comitis Northumbriae, ac Dilecti nobis in Christo Thomae Abbatis beatae Mariae Eborum, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Scrop de Bolton Militis, & Roberti Ogle de Ogle Militis, Dilectorumque Clericorum nostrorum, Magistri Ricardi Andrewe Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum, & Magistri Johannis Shirwode Archidiaconi Richemundiae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Jacobi Strangways Militis, & Rogeri Thornton Armigeri, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constitutuimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum (quorum aliquem praedictorum Archiepiscopi & Comitum unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Serenissimo Principe Consanguineo nostro carissimo Jacobo Rege Scotorum, seu ipsius Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, aut Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, apud Novum Castrum super Tynam, Quarto Die Decembris proximò futuro Conveniendi,
Ac Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram quàm per Mare, necnon super Concordia, Maritagiis, & Amicitiis,
Inter Nos, Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & dictum Consanguineum nostrum Regem Scotorum, Regnum, Terras, Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte alterâ, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis,
Et nichilominus, si eisdem Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris expedire videbitur, cum praefato Consanguineo nostro Rege Scotorum, aut ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, Treugas, inter nostra Regna, Terras, & Dominia, initas, habitas, & conclusas, Prorogandi, seu alias de novo, ad tempus seu tempora duraturas, Capiendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, de quibus inter dictos Commissarios nostros & utriusque nostrûm meliùs concordari poterit,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Perimplendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in Forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec 12. Prorogation of the truce with Scotland until 31 Oct. 1519. Newcastle.
O. xi. 557. H. v. p. ii. 136.
Treugarum Scotiae Prorogatio.
An. 5. E. 4. Ex Autogr. Scot. 5. E. 4. m. 6.
Haec Indentura,
Facta inter Reverendissimum in Christo Patrem & Dominum Dominum Georgium, Dei Gratiâ, Archiepiscopum Eboracensem Angliae Primatem Apostolicae Sedis Legatum & Cancellarium Angliae, ac, Praenobiles Praepotentesque Dominos, Ricardum Warwici Sarumque Comitem Magnum Camerarium Angliae & Gardianum Marchiarum Occidentalium Regni Angliae versus Scotiam, & Johannem Comitem Northumbriae Dominum de Monte acuto Gardianum Marchiarum Orientalium ejusdem Regni versus Scotiam, necnon Thomam Abbatem Monasterii Beatae Mariae juxta Eborum, Robertum Dominum de Ogyl, Magistrum Ricardum Andrewe Decanum Ecclesiae Cathedralis Eboraci, Magistrum Johannem Sherwoyde Archidiaconum Richmundiae, Jacobum Strangways Militem, & Rogerum Thornton Armigerum, Commissarios Excellentissimi ac Christianissimi Principis Edvardi, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Iberniae ex unâ Parte, &, Reverendos in Christo Patres & Dominos, Andream, Dei Gratiâ Glasguensis, & Thomam, eâdem Gratiâ, Aberdonensis, Ecclesiarum Episcopos, ac Nobilem Dominum Colinum Comitem de Ergyl Dominum Cambel, necnon Archibaldum Abbatem Monasterii Sanctae Crucis de Edynburgh, Jacobum Dominum Lowynston, & Magistrum Jacobum Lyndesaye, Commissarios Excellentissimi Principis Jacobi, Dei Gratiâ, Scotorum Regis, ex alterâ Parte,
Testatur quòd dicti Commissarii Principum memoratorum,
Inspectis certis Literis Treugarum sive a Guerris Abstinentiarum,
Inter Principes antedictos, in Civitate Eboraci, Primo Die Mensis Junii Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Sexagesimo Quarto initarum, concordatarum, ac firmiter stabilitarum, videlicet,
Ab Ortu Solis ultimi Diei Octobris, Anno jam dicto, usque ad Occasum Solis ultimi Diei Octobris, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Septuagesimo nono, duraturarum, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Mutuò convenientes, post Ostensionem Commissionum suarum, considerantes quanta ex earumdem Treugarum seu a Guerris Abstinentiarum usu hucusque habito utrique Regno Commoda provenerunt, sperantesque ex diutinioribus Treugis seu Guerrarum Abstinentiis ampliora Commoda, ut est verisimilimum, proventura, dictas Treugas seu a Guerris Abstinentias (sic ut praemittitur captas, initas, habitas, & conclusas) quantum in ipsis est Confirmârunt, Ratificârunt, ac in omnibus & per omnia in suis plenissimis Robore & Effectu innovârunt,
Ac insuper, auctoritate Commissionum sibi in hac parte seperatim per antedictos Principes concessarum sive factarum, concordârunt, concluserunt, &, quantum in eis fuit, finaliter decreverunt quòd dicti Principes inter se Treugas & Guerrarum Abstinentias habeant Longiores,
Undè dicti Commissarii, auctoritate praedictâ, dictas Treugas & Guerrarum Abstinentias prorogârunt, ac Novas inierunt (videlicet) ab Occasu Solis dicti ultimi Diei Octobris, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Nono, usque ad Occasum Solis ultimi Diei Octobris, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quingentesimo, Decimo Nono, juxta omnem vim, formam, modum & effectum ipsarum prius initarum Treugarum & a Guerris Abstinentiarum,
Easdemque Novas Treugas & Guerrarum Abstinentias, incepturas ab Occasu Solis ultimi Diei Octobris, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo nono, ut praedicitur, decreverunt in omnibus & singulis ipsarum Capitulis & Articulis debere firmiter ac inviolabiliter observari; dummodò tàm memoratus Excellentissimus ac Christianissimus Princeps Edvardus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Iberniae, quàm Excellentissimus Princeps Jacobus, eâdem Gratiâ, Rex Scotorum Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, sic ut praemittitur Prorogatis & de novo Initis, suos assensus accomodent, easque habeant Ratas & Gratas, ac se invicem Primo Die Julii proximò futuro apud Anwyk, per Literas suas Patentes de suis in hac parte Consensibus Ratificationibusque certificent, mutuò deliberandas atque tradendas Commissariis sive Nunciis ad hujusmodi Literas Ratificatorias recipiendas sufficientem a dictis Principibus habentibus Potestatem.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem memorati Commissarii Excellentissimi ac Christianissimi Principis Edwardi Angliae & Franciae Regis & Domini Iberniae unae Parti INDENTURAE praedictae sua Sigilla apposuerunt, penes praefatum Excellentissimum Principem Jacobum Scotorum Regem remansurae,
Necnon Commissarii antedicti praefati Excellentissimi Principis Jacobi Regis Scotorum alteri Parti ejusdem INDENTURAE sua apposuerunt Sigilla, apud dictum Excellentissimum & Christianissimum Principem Edwardum Regem Angliae & Franciae ac Dominum Iberniae remansurae.
Datum apud Novum Castrum super Tynam Duodecimo Die Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Quinto.
Sigillis suis ceraerubrae a duplici cauda Pergamenae pendentibus.