Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1473

Rymer's Foedera Volume 11. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1473', in Rymer's Foedera Volume 11, (London, 1739-1745) pp. 767-783. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol11/pp767-783 [accessed 25 April 2024]

January–June 1473

Syllabus Entry Foedera Text
1473. Feb. 22. Safe conduct for Fernando de Conafrubias, Peter Lopes, of Catalainia, and five other Spanish merchants.
O. xi. 767. H. v. p. iii. 26.
De Salvo Conductu, pro Mercatoribus de Ispannia, ad Instantiam Regis Siciliae.
An. 12. E. 4. Franc. 12. E. 4. m. 7.
Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Quamquam Amicitiae inter Nos & Carissimum Fratrem nostrum Regem Castellae & Legionis adhuc durent & in suo Robore permaneant,
Tamen Fernandus de Conafrubias, Petrus Lopes de Calatainia, Johannes de Conastrubias, Johannes Lopes de Calatainia, Jacobus de Conafrubias, & Sancheus de Montesa, Mercatores de Ispannia, & Johannes Sebol Factor ipsorum Mercatorum, certis de Causis ipsos moventibus, metuant se, cum Bonis & Mercandisis suis, in hoc Regnum nostrum Angliae venire,
Unde iidem Mercatores nobis humilimè supplicârunt ut Literas nostras de Salvo Conductu in hac parte sibi gratiosè concedere dignaremur,
Nos, Praemissa considerantes, de Gratia nostra speciali, & ad Instantiam & Rogatum Carissimi Fratris nostri Fernandi Siciliae Jerusalem & Hungariae Regis, ac in Corroborationem Amicitiarum praedictarum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, praefatos, Fernandum, Petrum, Johannem de Confrubias, Johannem Lopes, Jacobum, & Sancheum, Mercatores, & Johannem Factorem ipsorum Mercatorum, ac quoscumque eorum & cujuslibet ipsorum Attornatos Factores & Servientes, ac Bona & Mercandisas sua quaecumque (Aluminibus dumtaxat Exceptis) in Regnum nostrum Angliae, Villam nostram Calesii, ac alia Dominia Jurisdictiones & Territoria nostra quaecumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Dat. 22 Februarii.
Feb. 24. Commission to J. bp. of Rochester, sir John Dynham, of Dynham, Sir Walter Blounte, of Mountjoye, and two others, to make restitution for the Portuguese ships taken by Thomas bastard Fauconberge. Westm.
O. xi. 767. H. v. p. iii. 26.
Contra Piratas, qui Naves Portugaliae saepe memoratas Spoliarunt, de Inquirendo.
An. 12. E. 4. Pat. 12. E. 4. p. 2. m. 5. dor.
Rex, Venerabili in Christo Patri, J. eadem Gratiâ, Episcopo Roffensi, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Dynham de Dynham Militi, Waltero Blounte de Mountjoye Militi, necnon, Dilectis & Fidelibus Clericis suis, Johanni Morton Custodi Rotulorum Cancellariae suae, & Johanni Russel Secundario in Officio Privati Sigilli nostri, Salutem.
Sciatis quòd, per Nobilem Virum Johannem de Elbys Militem, in Jure Civili Licentiatum, Oratorem, Ambassiatorem, & Procuratorem, sive Advocatum Fiscalem Praecarissimi Consanguinei nostri Alfonsi Regis Portugaliae, Nobis, ex Parte tàm ipsius Consanguinei nostri, quàm Subditorum & Vassallorum suorum, Conquerentem est Monstratum,
Qualiter quidem Rebellis noster vir Scelestissimus, Thomas Bastardus Fauconberge, caeterique quamplures Piratae Praedones & Malifici sui Complices ignoti, suae Temeritatis Ausu, nonnullas Naves dicti Regni Portugaliae, Bonis & Mercandisis dictorum Subditorum & Vassallorum ejusdem Consanguinei nostri Carcatas & Onustas, per Costeras sive Confinia Maris huic Regno nostro adjacentia, sub spe & confidentia Ligarum, Amicitiarum, & Guerrarum Abstinentiarum, inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum initarum & factarum, supra Mare Anno Regni nostri nono velantes, Ceperunt, & easdem Naves, cum Bonis & Mercandisis praedictis, ad diversos dicti Regni nostri Portus Duxerunt, easque de Bonis & Mercandisis illis necnon de Apparatu earumdem non modici Valoris ibidem spoliaverunt & ad Libitum suum inde disposuerunt, aliaque Dampna & Mala quamplurima eisdem Subditis dicti Consanguinei nostri perpetrârunt, in nostri Contemptum, ipsorumque Subditorum gravia Dampnum & Deperditum, ac contra formam Ligarum, Amicitiarum, & Abstinentiarum praedictarum,
Unde praefatus Johannes de Elbys, Auctoritate sufficienti ad hoc fulsitus, Nomine dicti Consanguinei nostri suorumque Subditorum sic Spoliatorum, Nos instanter requisivit ut debitam Restitutionem & Satisfactionem in hac parte fieri jubere dignaremur,
Nos,
Ligas, Amicitias, & Abstinentias praedictas pro Parte nostra firmiter Teneri, & eas Impugnantes juxta eorum Demerita Castigari, ulteriusque quod justum est in hac parte fieri volentes,
Assignavimus vos, Quatuor, Tres, & Duos vestrûm, ad Inquirendum, tàm per Sacramentum proborum & legalium Hominum, cujuscumque Comitatûs Regni nostri Angliae, tàm infra Libertates quàm extra, quàm omnibus aliis viis, modis, & mediis quibus melius sciveritis & poteritis, de Modo & Formâ Spoliationis Navium Bonorum & Mercandisarum praedictorum, & qui Malefactores & Piratae adtunc Complices dicti Bastardi, unà cum ipso Bastardo, dictas Naves cum Bonis & Mercandisis ceperunt & spoliaverunt, ac cujus Precii seu Valoris extiterunt, & ad cujus seu quorum Manus Bona & Mercandisae praedicta devenerunt, & ad eadem Naves, Bona, & Mercandisas, si extent, in quorumcumque Manibus inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra, Arestandum & Capiendum, eadem Naves Bona & Mercandisas, aut Precium seu verum Valorem eorumdem si non extent, juxta sanas Discretiones vestras Extendendum & AEstimandum, Subditis & Vassallis dicti Consanguinei nostri, hoc petentibus & sufficientem Potestatem & Interesse ad id petendum habentibus, Restituendum ac Satisfaciendum, Restituique & Satisfieri faciendum; Receptis tamen priùs penes vos separabilibus & sufficientibus Literis Acquietantiarum dictorum Subditorum, singulas hujusmodi Restitutiones Testificantibus:
Et insuper Assignavimus vos, praefati Johannes Dynham & Waltere, ad Piratas & Malefactores praedictos, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra, Arestandum & Capiendum, & eos statim, cùm Capti fuerint, coram Nobis & Concilio nostro Ducendum & Duci faciendum, ad Respondendum super hiis quae sibi obicientur tunc ibidem, & ad Faciendum ulterius & Recipiendum quod per Nos & dictum Concilium nostrum consideratum fuerit in hac parte;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta;
Nosque & dictum Concilium nostrum de toto Facto vestro in hac parte, cùm praesens Mandatum nostrum fueritis Executi, sub Sigillis vestris, Quatuor, Trium, vel Duorum vestrûm, distinctè & apertè, sine dilatione Certificandum, unà cum hoc Brevi.
Damus autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Februarii.
Feb. 25. Restitution of the temporalities to James Goldwell, bp. elect of Norwich. Westm.
O. xi. 768. H. v. p. iii. 26.
De Restitutione Temporalium Episcopatus Norwicensis.
An. 12. E. 4. Ibid. p. 2. m. 6.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Norffolciae & Suffolciae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Sede Episcopali Ecclesiae Cathedralis Norwicensis, per Mortem bonae memoriae Walteri ultimi Episcopi Loci illius, Personam Venerabilis Viri, Magistri Jacobi Goldwell, ejusdem Ecclesiae Electi in ipsius Ecclesiae Episcopum Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas ipsius Summi Pontificis, quas unà cum Praesentibus mittimus, constare poterit,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, per Johannem Fogge Attornatum suum, pro eo quod idem Electus in Curia Romana in Obsequio nostro existit, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, Fidelitatemque ipsius Electi, Nobis in hac parte debitam, usque Adventum suum in Angliam, duximus Respectuandam, & Restitutionem Temporalium Episcopatûs praedicti eidem Electo liberari volumus,
Et ideo tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Essex.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Dilecto Regis
Philippo Best Majori Civitatis Norwici, ac Escaetori in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Feb. 26. Acquittance of John de Elbis, Portuguese ambassador, for the restitution of the above-mentioned ships. Westm.
O. xi. 769. H. v. p. iii. 26.
Super Navibus Partugaliae Spoliatis, Relaxatio & Acquietantia.
An. 12. E. 4. Ex Autogr.
Universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Ego Johannes de Elbis Miles, in Jure Licentiatus, atque Procurator sive Advocatus Fiscalis Invictissimi Principis Alphonsi, Dei gratiâ, Regis Portugalliae & Algarbiorum citra & ultra Mare in Africa, Ambassiator Orator Nuncius & Procurator ad Infrascripta legitimè Constitutus, Salutem in omnium Salvatore.
Serenissimus enim ille Princeps,
Suo commendans Animo quae Belli sit Saevitia, quibusque Calamitatibus atque AErumpnis Regna premuntur Bellis Concussa, quàm celsa sit Gloria atque Beatitudo Principibus Quiete, Tranquillitate, atque Amicitia Confoederatis, quantisque retroactis temporibus firmae Pacis atque Amicitiarum Foedera, inter, inclitae memoriae, suos Progenitores Reges Portugalliae ex una, & Potentissimos Principes Reges Angliae gloriosissimè successivè Regnantes ex altera Partibus, ab olim infra, quasi Inconcussè Servata fuere, Ipsaque Foedera inviolabiliter servari totis visceribus affectans,
Michi Conveniendi, Paciscendi, atque Transigendi, Nomine suo, Regnorum atque Subditorum suorum, cum Victoriosissimo Principe Edwardo Rege Angliae & Franciae, & super quibuscumque Navibus, Mercibus, & aliis Rebus Subditorum Regis Portugalliae, superioribus temporibus, per Incolas sive Subditos ipsius Regis Angliae Depraedatis sive Spoliatis, plenam Potestatem atque Facultatem Dedit & Comisit per suas certas Literas,
Quarum Tenores sequuntur in haec verba,
Alphonsus, Dei gratiâ, Rex Portugalliae & Algarbiorum, &c. prout in Commissione Data Secundo Kalendas Septembris, Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Secundo.
Alphonsus, Dei Gratiâ, Rex Portugalliae & Algarbiorum citra & ultra Mare in Africa, Universis & singulis, praesentes Literas inspecturis seu audituris, NOTUM FACIMUS quòd Ordinavimus, Fecimus, & Constituimus nostrum verum & legitimum Procuratorem, providum virum Johannem de Elbis Militem nostrum, & in Jure Civili Licentiatum, atque Fisci nostri Advocatum, quem in Angliam Oratorem Dimittimus, cui Dedimus & Concessimus liberam Facultatem, & plenissimam Potestatem Requirendi, Petendi, & Exigendi a Potentissimo Edwardo Rege Angliae nonnullas Honorarias Naves, quos quidam suorum Regnorum Incolae & Subjecti, superioribus temporibus, de Manibus Subditorum nostrorum Arma- tâ Manu Vi abstulerunt, prout haec omnia & alia in dicto Mandato & Procuratorio pleniùs continentur,
Optantes verò quòd Res, per praedictum Procuratorem & Oratorem nostrum gerendae, ad prosperum & optatum perducantur Effectum, per hoc praesens Publicum Instrumentum, Mandatum, & Procuratorium, Damus, Concedimus, plenam Potestatem, cum omni libera Administratione, eidem Procuratori & nostro Oratori, & Nomine nostro & Subitorum nostrorum, Conveniendi, Pasciscendi, & Transigendi cum jam dicto Rege Edwardo de omnibus & singulis Mercibus & Rebus quae ab illius Regni Incolis Vi Ablatae & Derobatae fuerunt, super quacunque Pecuniarum Rerum aut Mercium Numero & Quantitate, prout sibi meliùs & opportuniùs videbitur, sub quocunque Pacto, Jure, Modo, & Forma videbitur oportunius, interposito quovis Jurejurando, aut quacunque Poenali Stipulatione, aut quacunque Pactione, si quam in dictâ Transactione aducere voluerit,
Volumusque Promittimus ea omnia Firmitate sempiternâ tenere, quae sic per dictum Procuratorem & Oratorem nostrum Gesta, Transacta, Firmata, Curataque fuerint, sub Obligatione omnium Bonorum.
In quorum omnium plenam Fidem has Mandati & Procurationis Literas, Nostro & Regnorum ac Subditorum nostrorum Nomine, fieri Mandavimus & Subscripsimus.
Dat. in Civitate nostra Columbria, Secundo Kalendas Septembris, Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo secundo.
Quarum igitur Literarum Vigore atque Auctoritate ego Johannes de Elbis, Ambassiator, Orator, Nuncius, & Procurator suprascriptus, maturâ mente revolvens quòd ipse Christianissimus Princeps Edwardus Rex Angliae & Franciae, quasdam Naves quorumdam Subditorum Regis Portugaliae,
Per Virorum Scelestissimum Bastardum Faucunbrige, & ejus Complices atque Adhaerentes, sive alios Rebelles ipsius Illustrissimi Principis Regis Edwardi, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Primo, & praesertim tempore calamitosae Turbinis dicti Regni Angliae atque nephandissimae Rebellionis ejusdem Bastardi, contra Ipsum indubitatum atque naturalem Dominum suum Supremum, praeter & contra Scitum Animum atque Ratificationem ejusdem Illustrissimi Principis sui Edwardi, nequiter Spoliatas atque Vi Depraedatas,
Quae ad Manus suas devenerunt, Restitui Mandavit, atque michi, Auctoritate qua supra Restitutionem petenti, realiter Restitui fecit,
Super aliisque Navibus, Mercibus, atque Rebus, per praefatum Bastardum, & ejus Complices atque Adhaerentes, sive Rebelles praedictos, tempore quo supra, ut praemittitur, a Subditis praedicti Illustrissimi Principis Regis Portugaliae spoliatis, Michi, Nomine ejusdem Principis mei Alphonsi, suorumque Regnorum & Subditorum, Jus reddere benignissimè promisit, Literasque suas, Magno ejus Sigillo munitas, certis Judicibus ad hoc per eum Delegatis, satis aeque superinde fieri fecit, cum eodem Illustrissimo Principe Edwardo, Nomine & Auctoritate qua fungimur in hac parte, dictis Navibus, ut praemittitur, per Sacram ejus Regiam Majestatem Michi Restitutis, & per Me Receptis, Conveni, Pepegi, atque Transegi, eidemque Illustrissimo Principi Regi Edwardo stipulanti, Serenissimi Principis mei Alphonsi antedicti suorumque Regnorum atque Subditorum Nomine, Auctoritate qua supra, spospondi atque Promisi, prout per Praesentes Spondeo atque Promitto, quòd nec ipse Potentissimus Princeps Rex Edwardus, nec sui Successores, neque aliquis Incola, Vassallus, aut Subditus ipsius aut Successorum Suorum, extra Regnum Angliae, in aliquo Regno, Provincia, Patria, aut Loco, pro Navibus, Mercibus, seu Rebus, per Bastardum de Faucumbrige, vel ejus Complices, sive Adhaerentes, aut Rebelles praedictos, à Subditis dicti Serenissimi Principis Reg. Port. ut praemittitur, Spoliatis & Depraedatis, neque pro ipsis Spoliatione & Depraedatione, per ipsum Illustrissimum Principem Alphonsum Regem Portugalliae, suosve Successores, aut ejus vel eorum Subditum sive Subditos quoscunque, post haec tempora Vexabitur, Inquietabitur, aut quovis modo Molestabitur, Vexabuntur, Inquietabuntur, Implacitabuntur, aut quovis modo in anteà Molestabuntur; sed quòd tantummodo Conveniri poterit & poterunt, si qui superinde sint Conveniendi per Subditos Regis Portugalliae, infra Regnum Angliae, coram Judicibus per ipsum Serenissimum Regem Angliae ad hoc Deputatis,
Atque eidem Serenissimo Principi Edwardo, suisque Successoribus, Nomine Illustrissimi Principis Alphonsi antedicti suorúmque Regnorum, Auctoriate Michi in hac parte commissâ, Relaxavi, Renunciavi, atque imperpetuum Remisi, sicuti per Praesentes & inpraesentiarum Relaxo, Remitto, atque imperpetuum Remitto Causam, Obligationem, Actionem, Jus, Titulum quaecumque, quae dicto Serenissimo Principi Alphonso Regi Portugaliae suisque Regnis competunt, aut amodò Sibi aut Successoribus suis competere poterunt pro dictis Navibus, Mercibus, aut Rebus, sive pro aliqua Parte eorumdem, per praefatum Bastardum, sive ejus Complices aut Adhaerentes, sive Rebelles praedictos, a Subditis Regis Portugaliae, ut praemittitur, Spoliatis & Depraedatis; ymmò eundem Serenissimum Principem Regem Edwardum, suosque Successores, pro ipsis Navibus, Mercibus, atque Rebus antedictis, Nomine & Auctoritate quibus supra, Acquietavi ac Quietos superinde Denunciavi, sicuti per Praesentes Acquieto & Quietos exinde Denuncio; Justitiâ tamen & Jure semper salvis atque reservatis Subditis & Vassallis dicti Serenissimi Regis Portugaliae, ad Petendum & Requirendum infra Angliam, ut praemittitur, a Subditis dicti Regis Angliae dictas Res & Merces, sic Captas & Derobatas & non Restitutas a praedictis Praedonibus & Derrobatoribus, cum eis in dicto Spolio Participantibus, coram praedictis Judicibus sic a Rege Angliae Deputatis:
Ad quae omnia & singula Praemissa, ex parte Invictissimi Principis Regis Portugaliae, suorumque Regnorum & Subditorum, ut praemittitur, Tenenda, Adimplenda, atque inviolabiliter Observanda, Nomine & Auctoritate quibus supra, ipsum Serenissimum Principem Regem Portugaliae, suosque Successores, ejus eorumque Regna atque Subditos efficacioribus modis & formâ quibus potero per Praesentes Obligo.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium, in Praesentia Notarii subscripti, &, Venerabilium Virorum Magistrorum Johannis Morton, & Johannis Russell, Legum Doctorum, Praesentibus, Manu meâ propriâ subscriptis, Sigillum meum apposui in Palatio ejusdem Potentissimi Principis Regis Angliae, infra Westmonasterium, propè London in Anglia, Anno Domini, secundum Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo secundo, Mensis Februarii Die Vicesimo sexto.
Johannes De Elbis
Et ego Henricus Sharp, Legum Doctor, Auctoritate Imperiali Notarius Publicus, & Metuendissimi Domini nostri Regis Edwardi Quarti suprascripti in Cancellaria sua & alibi Prothonotarius, qui Praemissis Subscriptioni, Sigillationi, & Recognitioni omnium supra scriptorum per suprascriptum Dominum Johannem de Elbis Militem, & caeteris Gestis & Habitis, ut praemittitur, unà cum praenominatis Testibus, personaliter interfui, eaque sic fieri vidi & audivi, ad specialem & per sonalem Rogatum praefati Domini Johannis de Elbis, Manu propria subscripsi, & Signo meo solito signavi in Fidem & Testimonium Praemissorum, Anno, Mense, Die, & Loco supra scriptis.
I. S. I.
H. S.
March 1. Grant to Thomas cardinal abp. of Canterbury of the wardship of the property of Robert Watton, and of Katharine his daughter and heiress. Westm.
O. xi. 771. H. v. p. iii. 27.
Pro Thoma Cardinali, Archiepiscopo Cantuariensi.
An. 12. E. 4. Pat. 12. E. 4. p. 2. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Custodia omnium Maneriorum, Terrarum, Tenementorum, Reddituum, & Servitiorum, ac aliorum Haereditamentorum quorumcumque, quae nuper fuerunt Roberti Watton Defuncti, qui de Nobis tenuit in Capite, in Comitatu Kantiae, Die quo obiit, & Katerinae Filiae & Haeredis ejusdem Roberti, ac Custodia & Maritagium ejusdem Katerinae, occasione Praemissorum, ad Nos pertineant,
Nos, pro certâ Pecuniarum Summâ, per Carissimum Consanguineum nostrum Thomam Cardinalem Archiepiscopum Cantuariensem, Nobis prae Manibus solutâ, Concessimus eidem, & per Praesentes Concedimus, tàm Custodiam omnium Maneriorum, Terrarum, Tenementorum, Reddituum, & Servitiorum, ac aliorum Haereditamentorum praedictorum quorumcumque, unà cum Exitibus & Proficuis eorumdem Maneriorum, Terrarum, Tenementorum, Reddituum, & Servitiorum, & caeterorum Praemissorum, quae tàm per Mortem praedicti Roberti, quàm ratione Minoris Aetatis praefatae Katerinae, ad Manus nostras devenerunt, quàm Custodiam & Maritagium ejusdem Katerinae absque Disparagatione,
Habenda & Tenenda Custodiam & Maritagium praedicta, cum caeteris Praemissis, praefato Thomae Cardinali, & Assignatis suis, a tempore Mortis praedicti Roberti, durante Minore Aetate ejusdem Katerinae, & usque ad plenam & legitimam Aetatem ejusdem Haeredis, & ulterius quamdiu Maneria, Terrae, Tenementa, & caetera Praemissa in Manibus nostris contigerint remanere:
Et, si de Haerede illo Humanitùs contingat antequam ad plenam & legitimam Aetatem suam pervenerit, Haerede suo infra Aetatem existente, tunc praefatus Thomas Cardinalis habeat Custodiam omnium Maneriorum, Terrarum, Tenementorum, Servitiorum, ac caeterorum Praemissorum, cum Pertinentiis, durante Minore Aetate ejusdem Haeredis, & ulterius quamdiu eadem Maneria, Terrae, Tenementa, & caetera Praemissa in Manibus nostris contigerint remanere, ac Custodiam & Maritagium illius Haeredis sic infra Aetatem existentis, sic de Haerede in Haeredem quousque aliquis Haeredum praedictorum ad plenam & legitimam Aetatem suam pervenerit, ac idem Thomas Cardinalis effectum Maritagii alicujus Haeredum illoram debitè fuerit assecutus; eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo Maritagii praedicti, seu de aliis Donis sive Concessionibns eidem Thomae Cardinali per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis, editis, sive ordinatis, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
March 25. James of Scotland, at the request of the duke of Burgundy, confirms the truce made with England for two years. Edinburgh.
O. xi. 772. H. v. p. iii. 28.
De Treugis, sub Majoris Specialitatis forma, ad Desiderium Ducis Burgundiae, stabiliendis, Commissio Regis Scotorum.
An. 13. E. 4. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciant universi, praesentes & futuri, quòd,
Cùm, ad Dei Omnipotentis Laudem, suadente Pacis & Tranquilitatis Utilitate Bonitateque percelebri, certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, ad multos Annos, adhuc eventuros, inter Excellentissimum Principem Edwardum Angliae Regem, Regnum, Dominia, & Subditos suos, ex Parte unâ, Nosque, Regnum nostrum, Dominia, & Subditos nostros, ex Parte alterâ, initae, captae, & firmatae, strictissimisque Compactionibus ac Juramentis vallatae, PRIMÒ apud Civitatem Eboracensem, SECUNDÒ apud Novum Castrum super Tinam, sub eisdem modo & formâ, ad longiora Tempora, per nostros Magnos Commissarios, sufficienti Auctoritate munitos, prorogatae, continuatae, & augmentatae extiterant, prout in INDENTURIS, desuper confectis, necnon Litteris Confirmatoriis, nostris Magnis Sigillis corroboratis, clariùs elucescit,
Nichilominus tamen, propter utriusque Partis Subditorum Insolentiam, Pravorumque Hominum Ambitionem & Iniquitatem, multa Enormia (veluti Homicidia, Incendia, Rapinae, Depraedationes) & Malificia plurima, contra praedictas Treugas indies perpetrantur, quae in tantum crescere possunt quòd, nisi de celerioris Reparationis Remedio ab utraque Parte provideatur, demùm ad dictarum Treugarum Violationem & in Parte Rupturam tendere veresimiliter conspiciuntur,
Quâ in re, ad uberioris Cautelae suffragium, & ut praedictae Treugae seu Guerrarum Abstinentiae confirmiùs observentur, ac Majoris Firmitatis robore stabiliantur, Spectabilium Prudentum & Disertissimorum Virorum, Magistrorum, Folpardi de Amerongen, ac Georgii Baert, Clarissimi Principis Consanguinei Cognati & Confoederati nostri Amantissimi Burgundionum Ducis Ambassiatorum, relatione, certis ex causis suum Inclitissimum Animum moventibus, suae Serenitatis Votum & Desiderium esse perpendimus quòd dictae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, inter Serenissimum Angliae Regem, & Nos, ac Regna, Dominia, Subditos, Vassallosque nostros, sub Majoris Specialitatis & Securitatis formâ (si major Firmitas aut Securitas dictis Treugis adici poterit) pro tempore competenti (quo durante dictas Treugas Revocare non liceat aut Bella Commovere) Munirentur, Corroborentur, & Ratificentur, absque tamen praejudicio Treugarum, primitùs apud Civitatem Eboracensem, & Prorogationum eorumdem apud Novum Castrum Initarum, eisdem Treugis & Guerrarum Abstinentiis in suis semper Robore Firmitate & Valitudine duraturis,
Nos igitur Jacobus Scotorum Rex, qui cum Universis Christi Fidelibus, & praesertim cum praefato Excellentissimo & Potentissimo Principe Edwardo Angliae Rege, quantum suadet honestas, Pacem semper habere & Vitam secum in Caritate agere & Tranquillitate concupiscimus, Serenissimi & Potentissimi Principis Clarissimi Burgundionum Ducis Carissimi nostri Consanguinei Cognati & Confoederati Amantissimi Votis & Desideriis annuentes, Treugas & Guerrarum Abstinentias cum dicto Serenissimo Principe Edwardo Angliae Rege ad Biennium, a die decimo Mensis Aprilis proximè & immediatè sequens, sub praedictâ Specialitatis formâ, & absque Treugarum sequentis temporis & Prorogationum earumdem praejudicio, Inimus, Confirmamus, Corroboramus, & Assecuramus, sic quòd, occasione praeteritorum Attemptatorum aut futurorum, Treugas & Prorogationem Treugarum non Infirmabimus aut Revocabimus, Guerram aut Strictam Aciem eidem Excellentissimo Principi Edwardo Angliae Regi Regno Dominiis aut Subditis suis non Movebimus, aut Bellum eidem Indicemus,
Quarum Treugarum ac etiam Specialitatis vigore, dicto durante Biennio, Attemptata praeterita Pollicitata & Adjudicata Reparari Resarciri & Reformari, quam citiùs commodè poterimus, fraude dolo malóve ingenio semotis, omni labore & diligentiâ pro nostrâ Parte faciemus: Et de futuris Attemptandis, pro nostra Parte pariformiter, secundùm Effectum & Formam Treugarum, per nostros Marchiarum Gardianos, Deputatos, Officiarios, Treugarum Conservatores, ac nostros Magnos Commissarios, effectualiter & indilatè ad debitum Reparationis, Solutionis, Reformationis, & Restitutionis effectum deducere curabimus; Praesupposito semper quòd, dicto durante Biennio, de singulis Attemptatis Adjudicatis & Pollicitatis, & de in futurum Attemptandis, Reparationem, Solutionem, & Restitutionem secundùm vim, formam, & effectum Treugarum (Guerris pro eodem Biennio omnino cessantibus) nostra pro Parte exigemus:
Quae omnia Nos observaturos (similibus Litteris Nobis per dictum Serenissimum Principem Edwardum Angliae Regem praestitis & donatis) sub Verbo Regio, bonâ Fide, Dolo Fraude Malo Ingenio semotis, Promittimus & firmiter Pollicemur,
In cujus rei Testimonium Magnum Sigillum nostrum praesentibus est appensum, apud Edinburgh, Vicesimo quinto die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo tertio, & Regni nostri decimotertio.
Sub Sigillo Magno, de cerâ albâ, pendente a Caudâ Pergamenae.
April 10. Similar confirmation by the K. of England. Westm.
O. xi. 773. H. v. p. iii. 28.
De Treugis, sub Forma praetacta, Literae Regis.
An. 13. E. 4. Scot. 13. E. 4. m. 17.
Rex universis & singulis, ad quorum Notitiam praesentes pervenerint, Salutem.
Sciant universi, praesentes & futuri quòd,
Cùm, ad Dei Omnipotentis Laudem, suadente Pacis & Tranquilitatis Utilitate Bonitateque percelebri, certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, ad multos Annos, adhuc eventuros, inter Excellentissimum Principem Jacobum Scotorum Regem, Regnum, Dominia, & Subditos suos, ex Parte unâ, Nosque, Regnum nostrum, Dominia, & Subditos nostros, ex Parte alterâ, initae, captae, & firmatae, strictissimisque Compactionibus ac Juramentis vallatae, PRIMÒ apud Civitatem Eborum, SECUNDÒ apud Novum Castrum super Tynam, sub eisdem modo & formâ, ad longiora Tempora, per nostros Magnos Commissarios, sufficienti Auctoritate munitos, prorogatae, continuatae, & augmentatae extiterant, prout in INDENTURIS, desuper confectis, necnon Literis Confirmatoriis, nostris Magnis Sigillis corroboratis, clariùs elucescit,
Nichilominus tamen, propter utriusque Partis Subditorum Insolentiam, Pravorumque Hominum Ambitionem & Iniquitatem, multa Enormia (veluti Homicidia, Incendia, Rapinae, Depraedationes) & Maleficia plurima contra praedictas Treugas indies perpetrantur, quae in tantum crescere possunt quòd, nisi de celerioris Reparationis Remedio ab utraque Parte provideatur, demùm ad dictarum Treugarum Violationem & in Parte Rupturam tendere verisimiliter conspiciuntur,
Quâ in re, ad uberioris Cautelae suffragium, & ut praedictae Treugae seu Guerrarum Abstinentiae eo firmiùs observentur, ac Majoris Firmitatis robore stabiliantur, Spectabilium Prudentum & Discretissimorum Virorum, Magistrorum, Folpardi de Amerogen, ac Georgii Baret, Clarissimi Principis Fratris & Confoederati nostri Amantissimi Burgundionum Ducis Ambassiatorum, relatione, certis ex causis suum Inclitissimum Animum moventibus, suae Serenitatis Votum & Desiderium esse perpendimus quòd dictae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, inter Serenissimum Scotorum Regem, & Nos, ac Regna, Dominia, Subditos, Vassallosque nostros, sub Majoris Specialitatis & Securitatis formâ (si major Firmitas aut Securitas dictis Treugis adici poterit) pro tempore competenti (quo durante dictas Treugas Revocare non liceat aut Bella Commovere) Munirentur, Corroborentur, & Ratificentur, absque tamen praejudicio Treugarum, primitùs apud Civitatem Eborum, & Prorogationum earumdem apud Novum Castrum initarum, eisdem Treugis & Guerrarum Abstinentiis in suis Robore, Firmitate, & Valitudine duraturis,
Nos igitur, qui cum universis Christi Fidelibus, & praesertim cum praefato Excellentissimo & Potentissimo Principe Jacobo Scotorum Rege, quantum suadet honestas, Pacem semper habere & Vitam secum in Caritate agere & Tranquillitate Concupiscimus, Serenissimi & Potentissimi Prinicipis clarissimi Burgundionum Ducis Fratris nostri Carissimi & Confoederati Amantissimi Votis & Desideriis annuentes, Treugas & Guerrarum Abstinentias cum dicto Serenissimo Principe Jacobo Scotorum Rege ad Biennium, ab hoc Die decimo Mensis Aprilis instantis proximò & immediatè sequens, sub praedicta specialitatis forma, & absque Treugarum sequentis temporis & Prorogationum earumdem Praejudicio, Inimus, Confirmamus, Corroboramus, & Assecuramus, sic quòd, occasione praeteritorum Attemptatorum aut futurorum, Treugas & Prorogationem Treugarum non Infirmabimus aut Revocabimus, Guerram aut Strictam Aciem eidem Excellentissimo Principi Jacobo Scotorum Regi, Regno, Dominiis, aut Subditis suis non movebimus aut Bellum eidem indicemus,
Quarum Treugarum etiam specialitatis Vigore, dicto durante Biennio, Attemptata praeterita pollicitata & adjudicata Reparari Resartiri & Reformari, quamcitiùs commodè poterimus, fraude, dolo, malóve ingenio semotis, omni labore & diligentiâ pro nostrâ Parte faciemus; & de futuris Attemptandis, pro nostrâ Parte pariformiter, secundùm Effectum & Formam Treugarum, per nostros Marchiarum Gardianos, Deputatos, Officiarios, Treugarum Conservatores, ac nostros magnos Commissarios, effectualiter & indilatè ad debitum Reparationis, Solutionis, Reformationis, & Restitutionis effectum deducere curabimus; praesupposito semper quòd, dicto durante Biennio, de singulis Attemptatis, Adjudicatis, & Pollicitatis, & de in futurum Attemptandis, Reparationem, Solutionem, & Restitutionem, secundùm Vim, Formam, & Effectum Treugarum (Guerris pro eodem Biennio omninò cessantibus) nostrâ pro Parte Exigemus:
Quae omnia Nos observaturos (attento quòd similes Literae nobis per dictum Serenissimum Principem Jacobum Scotorum Regem praestitae & donatae sunt) sub Verbo Regio, bonâ Fide, dolo fraude malo ingenio semotis, Promittimus & firmiter Pollicemur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Aprilis.
Per ipsum Regem, & de Dat. &c.
April 21. Safe conduct for Andrew bp. of Glasgow, Thomas bp. of Aberdeen, Henry bp. of Ross, David earl of Crauford, James earl of Buchquhane, and 12 other Scotch ambassadors. Westm.
O. xi. 774. H. v. p. iii. 29.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Scotiae cum 283 Personis in Comitiva sua.
An. 13. E. 4. Scot. 13. E. 4. m. 17.
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Senescallis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Venerabiles Patres, Andream Episcopum Glasguensem, Thomam Episcopum Aberdenensem, Henricum Episcopum Rossensem, ac David Comitem Crauford, Jacobum Comitem Buchquhane, Nicholaum Comitem de Ergyle, Willielmum Comitem Cathanesse, Jacobum Dominum de Hamilton, Johannem Dominum de Dernley, Willielmum Dominum de Borthwic, Georgium Dominum de Setoune, Ricardum Abbatem de Melros, Henricum Abbatem de Dumfermelyn, Magistrum Johannem Ottirburn Archidiaconum Candidae Casae, Magistrum Gilbertum Rerik Archidiaconum Glasguensem, Johannem Colquhoune de Luss Militem, & Johannem Ross de Halkhede Militem, & eorum quemlibet, in Regnum nostrum Angliae, cum Ducentis, Quaterviginti, & Tribus Personis in Comitivâ suâ, &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Aprilis.
May 1. The K. promises to observe the treaty with Denmark for two years, and to hold a diet for the settlement of differences. Westm.
O. xi. 775. H. v. p. iii. 29.
De Liga Daciae Resolidanda.
An. 13. E. 4. Franc. 13. E. 4. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem cum Prosperorum Successuum Incrementis.
Ejus, qui in Terris Nobis Ceptra commisit, Salvatoris nostri Jhesu Christi, qui Pacem suam donavit Nobis, Pacemque suam reliquit Nobis, insequendo Doctrinam, ea quae ad Pacem sunt summoperè duximus amplectanda.
Quamquam itaque, aliàs, per Nostros, atque Serenissimi Principis Domini Cristierni Daciae, Sueciae, Norwegiae &c. Regis Ambassiatores & Nuncios, tunc in Opido Hamburgensi, Bremensi Dioecese, ad hoc Congregatos, inter Nos, praefatumque Daciae, &c. Regem, Regnorumque nostrorum hinc inde Incolas & Subditos, Concepta, Inita, & Celebrata, atque expost Approbata & Confirmata, Pacis, Concordiae, & Amicitiae Lega seu Confoederatio, temporis successu, Perversorum (quorum totus Conatus ad Turbandum Pacem anhelat) sinistris Actibus Violata Interruptaque sit,
Nos tamen atque praefatus Rex Daciae (ad quos, pervigili Solicitudinis oculo, Regnorum atque Subditorum nostrorum Profectum atque Salutem contueri pertinet) Considerantes quòd veluti Discordiâ Res Magnae Periere, Concordiâ Res Parvae Crescere consueverunt, sic ex Pacis Interuptione praedictâ Regnorum nostrorum hincinde Incolis & Subditis nullus Fructus Salutis, set undicumque Dampnum & Detrementum subortum est, Perversorum itaque Conatibus hujusmodi obviare, Pacisque Reparationi summo Studio intendere decrevimus,
Et post, eo praetextu, de novo inter Nos habita Scripta, Ambassiatas, atque Tractatus, tandem (Septiformi Munere ab Alto gratiosè superinfuso) Nos atque praefatus Rex Daciae ad has Resolidatae devenimus Concordiae Metas & Puncta articulatim subinserta,
Primò itaque Confitemur, quòd inter Nos & dictum Daciae Regem Conventum atque Conclusum est, quòd, non obstantibus quibuscumque sinistris Actibus, quibus contra Confoederationem praedictam quomodolibet actum illaque Violata esse poterit, Volumus tamen Nos atque Rex Daciae praefatus, ex nunc Incipiendo, & ad Biennium proximò futurum inclusivè Continuando, Legam & Confoederationem praedictam, prout illa aliàs inter Nos Concepta, Celebrata, atque Sigillata est, in omnibus suis Punctis & Articulis firmiter & inconcussè, ac si nunquam interrupta fuisset, Observare, neque Eidem aliquatenus, quacumque Ratione vel Causâ, in Toto vel in Parte, Contravenire.
Secundo, Determinatum atque Conventum est, quòd omnes & singulae Actiones, per tempus interruptae Confoederationis praedictae, inter Nos & praefatum Daciae Regem & nostrorum & illius Regnorum Incolas exortae, atque Subditis nostris suisque quomodolibet vicissim (alteri videlicet, contra alterum) Competentes, in Amicitia integra manebunt suspensae usque ad Dietam infrascriptam, sub Biennio praedicto celebrandam, nec ante Finem ejusdem aliquis Subditorum nostrorum vel dicti Daciae Regis, conjunctim aut divisim, per Se vel per Alios, viâ Juris vel Facti, contra fe invicem quomodolibet ex Causis praedictis attemptabunt.
Tertio, Conclusum est quòd, Biennio hujusmodi currente, quamprimùm Oportunitas permiserit, aliqua competentia Loca & Tempora pro Dieta inter Nos & praefatum Daciae Regem celebranda deputentur; ubi tunc Inclitus Rex Scotiae, atque Illustris Dux Burgundiae, aut alii Principes Fratres (quos Nos & idem Rex Daciae duxerimus Eligendos) per Se aut suos Ambassiatores, tamquam Arbitri & amicabiles Compositores, omnia & singula, post & contra Confoederationem praedictam quomodolibet Acta Audiant, Examinent, Judicent, Reforment, atque Differentias & Causas praedictas in Amicitia aut Jure Terminent, ac perpetuo Silentio Finiant, Confoederationemque praedictam Renovent, Resolident, & in pristinos Punctos Reducant atque Continuent, prout ipsis Rationi consonum visum fuerit expedire.
Quarto, Diffinitum est quòd, infra Biennium antedictum, Mercatores Incolaeque nostrorum & dicti Daciae Regis Regnorum praenominatorum, & quilibet ipsorum, pro libito suae Voluntatis, securè & liberè, quotiens placuerit, Regna praefata hincinde (de Anglia, videlicet, ad Daciam, Sueciam, & Norwegiam, atque de Dacia, Suecia, & Norwegia, ad Angliam) potuerint, cum Rebus & Mercibus suis, tàm per Mare, quàm per Terram, Visitare, in omnibus & per omnia, juxta praedictae olim Conceptae, Celebratae, & Sigillatae Confoederationis Vim, Formam, & Tenorem, sub libero atque securo Salvo Conductu, quem Nos Edwardus Rex praefatus dicti Regis Daciae, & idem Daciae Rex nostris Incolis & Subditis, totiens quotiens requisiti seu requisitus fuerimus seu fuerit, Dabimus & Dabit, prout & Nos Edwardus Rex praelibatus hujusmodi securum & salvum Conductum exnunc Regis Daciae Subditis, melioribus modo & formâ quibus ipsis validiùs & efficaciùs Dare poterimus, per totum Biennium praedictum, validè atque plenariè, Vigore hujusmodi nostrarum Literarum, Concedimus & Impartimur; Hoc specialiter Excepto quòd Incolae Regni nostri Angliae, sine speciali Licentiâ atque Salvo Conductu a Cristierno Rege saepefato specialiter obtinendâ, per hujusmodi Biennium, Terram suam Island nullatenus visitabunt, aut inibi suas Mercantias excercebunt.
Quos quidem Articulos & Puncta, causâ Confoederationis inter Nos & praefatum Daciae Regem, pro Nostrorum atque Illius Regnorum eorumdemque Incolarum Salute, Renovandae, Reintegrandae, Resolidandae, atque Recontinuandae conceptos, Nos Edwardus, in Vim hujusmodi nostrarum Literarum, Acceptamus, Comprobamus, Gratificamus, Gratos & Ratos habere Volumus; Promittentes, sub Fide Regalis nostrae Majestatis, omnia & singula, in hujusmodi nostris Reconsiliationis Literis contenta, Firma & Inconcussa, quantum ad Nos spectat & pertinet, inviolabiliter Observari, nec Contravenire eisdem per Nos, neque per alium, seu per alios, quovis quaesito Colore vel Ingenio de Jure vel de Facto.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum majus Robur firmiorem Fidem ac evidentius Testimonium harum Literarum Duae, unius quidem Effectûs, set Una sub Nostris, alia verò sub dicti Daciae Regis Nominibus Sigillis atque Manuum nostrae & suae propriarum Subscriptionibus, Confectae, Conscriptae, atquae Sigillatae sunt; quarum Una, videlicet, praesens sub nostro Nomine, Sigillo, & Subscriptione, apud praefatum Regem Daciae, & Alia, videlicet, sub saepefati Regis Daciae Nomine, Sigillo, & Subscriptione expeditae, apud Nos erunt & remanebunt.
Dat. apud Westmonasterium, primo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 16. Commission to William bp. of Ely, Laurence bp. of Durham, Edward bp. of Carlisle, Richard bp. of S. Asaph's, Henry earl of Northumberland, John earl of Shrewsbury, and eight others, to treat for redress of injuries, and truce or peace with Scotland. Westm.
O. xi. 776. H. v. p. iii. 29.
De Attemptatis, contra Treugas Scotiae, Reformandis.
An. 13. E. 4. Scot. 13. E. 4. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, Venerabilium Patrum,
Willielmi Eliensis Episcopi,
Laurentii Dunolmensis Episcopi,
Edwardi Carliolensis Episcopi,
Ricardi Assavensis Episcopi
:
Carissimorum Consanguineorum nostrorum,
Henrici Comitis Northumbriae,
Et Johannis Comitis Salopiae:
Ac,
Dilectorum Nobis in Christo,
Thomae Abbatis Monasterii beatae Mariae extra Muros Civitatis nostrae Eborum,
Et Ricardi Prioris Dunolmensis:
Necnon,
Dilectorum & Fidelium nostrorum,
Humfridi Dacre Domini de Dacre Militis,
Magistri Willielmi Potman, Legum Doctoris,
Willielmi Parre Consiliarii nostri,
Jacobi Strangways,
Johannis Conyers,
Militum,
Et Thomae Witham,
Quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Deputatos, & Procuratores speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Deputatis, & Procuratoribus nostris, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum Episcoporum, Comitis Northumbriae, Thomae Abbatis, Prioris, & Willielmi Potman unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem, Sextodecimo Die Junii proximò futuro, apud Novum Castrum super Tynam, apud Annewike, vel in quocumque alio Loco congruo & oportuno, Conveniendi cum Commissariis, Deputatis, & Procuratoribus praecarissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus,
Ac Tractandi & Communicandi de & super quibuscumque Querelis, & Gravaminibus, ac Offensis, & Attemptatis, tàm per Ligeos & Subditos nostros quàm Ligeos & Subditos ipsius Consanguinei nostri Regis Scotorum, in Westmarchiis & Estmarchiis versus Scotiam, seu alibi, contra Formam Treugarum & Abstinentiarum Guerrae, inter Nos ac dictum Consanguineum nostrum Regem Scotorum captarum, initarum, & conclusarum, hinc indè habitis ac qualitercumque factis sive perpetratis,
Necnon debitam Reformationem & Reparationem Querelarum, Gravaminum, Offensarum, & Attemptatorum praedictorum fieri Petendi, ac fieri Promittendi,
Et super Praemissis & eorum Dependentiis Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Universaque & singula, quae pro Reparatione & Reformatione Praemissorum necessaria fuerint & oportuna, ac qualitercumque debita & requisita, juxta Leges & Consuetudines Marchiarum praedictarum, & aliàs prout expediens hinc indè visum fuerit, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, unà cum Prorogatione Dierum & Locorum:
Dantesque ulterius & Concedentes eisdem Commissariis, Deputatis, & Procuratoribus nostris, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praedictorum Episcoporum, Comitis Northumbriae, Thomae Abbatis, Prioris, & Willielmi Potman, unum esse volumus) plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, cum Commissariis, Deputatis, & Procuratoribus praefati Consanguinei nostri, sufficientem Potestatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, Conveniendi,
Ac Communicandi, ac Tractandi, Concordandi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi, tàm de & super Pace perpetua, quàm de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, ac Amicitiâ, Confoederatione, & Concordiâ, inter Nos, ac Haeredes & Successores nostros, ac Regna & Dominia nostra, ac Subditos, Alligatos, Confoederatos nostros, ac alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum consanguineum nostrum Regem Scotorum, Haeredes & Successores suos, ac Loca, Dominia, Subditos, Alligatos, & Adhaerentes suos ineundis, capiendis, & habendis,
Caeteraque omnia & singula, quae inter eos appunctuata, conventa, conclusa, & concordata fuerint, Roborandi & Assecurandi per Fidei interpositionem & Juramenti in Animam nostram praestationem,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis, & Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Promissiones, Alligationes, & Literas sigillatas Concedendi, Faciendi, & Expediendi, prout eisdem Commissariis, Deputatis, & Procuratoribus nostris videbitur expedire, quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum volumus realiter optinere, ac si ea in propria Personâ fecissemus,
Et, si necesse fuerit, Dietam, ac Diem & Locum pro eisdem, Appunctuandi & Assignandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis conclusa, concordata, & firmata fuerint, Expediendi & Perficiendi, & pro Parte nostrâ Perimplendi, ac debitè Exequendi, etiam si majora sint & Mandatum de sui natura magis exigant speciale, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus in Explicatione & Conclusione Praemissorum;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per Commissarios, Deputatos, & Procuratores nostros praedictos, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum aliquem praefatorum Episcoporum, Comitis Northumbriae, Thomae Abatis, Prioris, & Willielmi Potman unum esse volumus) in Formâ praedictâ Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem, & de Data &c.
May 20. Commission to William lord Hastings, John lord Howard, sir John Scotle, marshal of Calais, and six others, to attend a diet at Bruges to treat concerning mercantile intercourse with Burgundy. Westm.
O. xi. 778. H. v p. iii. 30.
De Difficultatibus, super Intercursu Burgundiae, Removendis.
An. 13. E. 4. Franc. 13. E. 4. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm pridem quaedam Dieta inchoata & tenta fuerit apud Brugez, inter nostros & Illustrissimi Principis Caroli Ducis Burgundiae Fratris nostri Ambassiatores & Commissarios, de & super nonnullis Differentiis & Difficultatibus, inter Subditos utriusque Partis hincinde super Facto, Usu, & Excercitio Mercandisae multipliter exortis & dependentibus, indiscussis,
Quodque licet varia Colloquia & Advisamenta, de & super Abolitione & Extirpatione Differentiarum & Difficultatum hujusmodi, per ipsos Commissarios facta, concepta, ac in Scriptis reddacta extiterint,
Obstantibus tamen nonnullis Articulis, super quibus ad ambarum Partium Principes pro pleniore Informatione eorumdem recurri ac relationem fieri oportebat, communicata & advisata hujusmodi nondum debitum sortita sunt Effectum,
Volentes igitur ut ad finalem Pacificationem Differentiarum & Difficultatum earumdem, ac aliarum de Novo Emergentium, si quae occurrerint, sine ulteriori dilatione, efficaciter procedatur,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Willielmi Hastynges Domini de Hastynges Militis, Johannis Howard Domini de Howard Militis, Johannis Scotte Militis Marescalli Villae nostrae Calesii, Magistrorum, Willielmi Hatteclyff Secretarii, Johannis Russell, Berks, ac Henrici Sharpe, Bedfordiae, Archidiaconorum, Consiliariorum nostrorum Johannis Crosseby Militis, Willielmi Rosse Vitellarii dictae Villae nostrae Calesii, Willielmi Bracebrigge Mercatoris Stapulae nostrae Calesii, ac Hugonis Brice Clerici in Officio Contrarotulatoris Monetae nostrae, pleniùs confidentes,
Ipsos, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorum (quorum dictorum Johannis Scotte, Willielmi Hatteclyff, Johannis Russell, & Henrici Sharp Duos esse volumus) Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales per Praesentes,
Damusque & Concedimus eisdem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorum, in forma praemissa, Potestatem generalem & Mandatum speciale ad dictam Villam Brugensem in Partibus Flandriae se Transportandi,
Et ibidem, seu alibi, si necesse fuerit, cum dicto Fratre nostro, Commissariisve aut Deputatis ab eodem, ad hoc sufficientem Potestatem habentibus, de & super Differentiis & Difficultatibus quibuscumque supratactis Communicandi, Tractandi, Ordinandi, Appunctuandi, Statuendi, & Concludendi,
Media & Articulos, pro Pacificatione & finali Abolitione Differentiarum earumdem utilia seu oportuna, Concipiendi ac eisdem Consentiendi, unamque seu plures Literam aut Literas, per modum Capitulorum seu Articulorum, aut aliter prout visum fuerit, desuper Conficiendas, Expediendi & Sigillandi,
Aliam seu Novam Dietam, pro Praemissis forsitan necessariam, Statuendi & Concludendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per dictos Ambassiatores nostros, in forma praemissa, Gestum Actum seu Conclusum fuerit in hac parte.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
May 21. The K. promises to send ambassadors to a diet at Utrecht, on July 1, to treat with the Hanse towns. Westm.
O. xi. 779. H. v. p. iii. 30.
De Appunctuando cum Hanza Teutonica.
An. 13. E. 4. Franc. 13. E. 4. m. 24.
Rex Universis & Singulis, ad quorum Notitiam praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Maturè considerantes quae Dampna, Depraedationes, Spoliationes, & Injuriae, quantaeque Calamitates ex Discordiis, Guerris, atque Inimicitiis, inter Nos, Regna, Terras, Dominia, atque Subditos nostros, & Civitates Hanzae Teutonicae Sacri Romani Imperii, & eorum Subditos atque Confoederatos, quantaque Dispendia propter Impedimenta Intercursûs Mercantiarum, qui superioribus temporibus inter Nostrates & Ipsos de Hanza praedicta opulentissimè viguit, cum maximo Incommodo a certis Annis jam nuper effluxis hincinde evenerunt,
Volentesque Unitatis atque Pacis Foedera inter Nos, Regna Terras Dominia, & Subditos nostros, atque Ipsos de Hanza, a nonnullis temporibus citra quasi inconcussè servata, Reformari, cunctaque Amicitiarum Impedimenta pro viribus Tolli atque Extirpari,
Primam Diem Julii proximò futuram pro unâ Dietâ in Civitate Trajectensi, inter Nos & ipsos de Hanza observanda, pro debita Reformatione hincinde Attemptatorum & Injuriarum Reparatione Illatarum, Abstinentia Guerrarum, Treugis, Pace, perpetua atque finali Concordia, inter Nos, Regna Terras Dominia, Subditos, Amicos, Alligatos & Confoederatos nostros, atque Ipsos de Hanza praedicta, per Oratores atque Legatos, sufficienti Auctoritate atque Potestate in ea parte fulcitos hincinde, tunc & illuc transmittendos, Reuniendis atque Stabiliendis, ad Laudem Omnipotentis Dei, & pro Bono Christianae Religionis, quantum in Nobis est & pro Parte nostra, Praefiximus atque Statuimus,
Ipsamque Dietam ex Parte nostra firmiter Tenebimus atque Observabimus, nostrosque Oratores Nuncios atque Legatos, sufficienti Potestate sic super Praemissis Auctorizatos, ad ipsam Dietam, Loco & Tempore sicuti praemittitur celebrandam, proculdubio Transmittemus,
Ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, Conveniendum, & Concludendum, pro Nobis & Nomine nostro, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Oratoribus & Deputatis praedictarum Civitatum dictae Hanzae, de & super Differentiis, Guerris, Inimicitiis, Discordiis, Injuriis, attemptatis hincinde & illatis, atque ea concernentibus ac ex eis emergentibus quibuscumque,
Ad finem bonarum Pacis & Concordiae de caetero habendarum, fovendarum, tenendarum & observandarum, per & inter Nos, Regna, Terras, Dominia, Subditos, Amicos, Alligatos, & Confoederatos nostros, & Ipsos de Hanza praedicta, suosque Confoederatos, Faventes & Adhaerentes quoscumque, ad finem quoque quòd, per Interruptionem & Suspensionem Guerrarum utrobique inter Nos, Regna nostra Terras Dominia & Subditos, ex unâ, & Civitates Hanzae praedictae, eorumque Subditos & Confoederatos, aliâ ex Partibus, congruentiùs & commodiùs Tractari, Communicari, & finaliter poterit Concordari, de bona & finali Pace atque Concordia, de caetero habenda fruenda & intertenenda inter Partes praedictas, per has Literas nostras Concordamus, Facimus, & Stabilimus pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, bonas & securas Treugas, cum omnimoda Guerrarum Abstinentia & Suspensione, per Terram Mare & Aquas dulces, a vicesima quinta die Mensis Junii proximò futura, usque ad primam diem Octobris extunc immediatè fequentem inclusivè, cum ipsis Civitatibus Hanzae praedictae Confoederatis & Subditis suis quibuscumque, duraturas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 10. The proconsuls and commonalty of Lubeck promise to send deputies to the diet at Utrecht. Lubeck.
O. xi. 780. H. v. p. iii. 31.
Super Appunctuatis praedictae Hanzae, Transumptum Authenticum.
An. 13. E. 4. Ex Transumpt.
Universis & singulis Christi Fidelibus, praesentes Litteras inspecturis lecturisque, seu legi audituris, Willielmus Brigham Armiger & Major Villae Calesii, ac Aldermanni ejusdem, Salutem in Domino & Fidem indubiam Praesentibus adhibere.
Ad Universitatis vestrae Notitiam deducimus, & deduci volumus per Praesentes, quòd, Anno Domini, Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo tertio, Indictione Sextâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Sexti, Divinâ Providentiâ, Papae Quarti Anno secundo, Mensis Junii die quartâ, coram Nobis, judicialiter & pro tribunali in Aula comuni Villae praedictae solito Loco Judicii nostri sedentibus, Praesentatae & Exhibitae fuerunt certae Litterae Suspensionis & Supersedentiae Guerrarum, Sigillo Burgensium de Lubeke, in Cera Glauca impresso, in cujus Medio erant forma Navis & effigies Duorum Hominum, ac in Circumferentia Sculpta haec Verba, SIGILLUM BURGENTIUM VILLAEDE LUBEKE, sigillatae,
Quarum Litterarum, de verbo in verbum, verus Tenor sequitur, & est talis,
Universis & singulis, inspecturis Praesentia lecturisque sen legi audituris, pateat evidenter quòd,
Anno praesenti ab Incarnatione Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo tertio, Indictione sextâ, Die verò Duodecimâ Mensis Aprilis, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Sexti, Divinâ Providentiâ, Papae Quarti Anno Secundo,
In Praesentiâ, Honorabilis Viri, Domini Johannis Scoditis Clerici Morinensis Dioecesis Bacallarii in Decretis Publici Sacris Apostolicâ & Imperiali Auctoritatibus Notarii, ac nonnullis Testibus ad hoc specialiter vocatis & rogatis,
In Refectorio Claustri Fratrum Ordinis Beatae Mariae de Monte Carmeli in Villa Burgensi, Spectabili Magistro Willielmo Hatteclif Oratore & Deputato Serenissimi Principis Domini Regis Angliae, &c. ex unâ, &, Honorabilibus Viris, Johanne Durkop & Bertrando Berchoff ad praesens Aldermannis Mercatorum Hansae Theotonicae Burgges Residentium, de Commissione & Nomine Communium Civitatum Hanzae praefatae, ex alia Partibus,
Ad finem quo de Loco Conventionis Oratorum & Deputatorum utriusque Partis, ad Extinguendum, Tollendum, & Adnichilandum omnes atque singulas Inimicitias, Discordias, & Guerras Capitales hincinde seu alterutrùm pluribus hucusque retroactis temporibus factas & illatas, in Derogationem non modicam ac Praejudicium Reipublicae praedictarum, quibuscumque Hominibus utrarumque Partium, ac Concipiendum Pacem & Concordiam quibus Mercantiarum Intercursus ammodò Revigere incipiat, Tenerique valeat inconcussè, Continuari & Observati, illamque finaliter Concludendum, tractari & concludi poterit, congregatis & existentibus,
Cùm iidem, ab utraque Parte Deputati, post plures Communicationes & Colloquia, Persuasionesque & Aperturas varias in Medium adductas ad Finem praenominatum, convenisse noscantur cum se invicem in certum modum,
Juxta Tenorem & Continentiam cujusdam Publici Instrumenti, per antefactum Dominum Johannem Scodits, tanquam Publicum Notarium ad hoc, in Fidem & Testimonium, coram eodem de & super eisdem Materiis hincinde peractis, Requisitum & Rogatum, desuper confecti,
Nos, Proconsules, Consules, & tota Communitas Imperialis Civitatis Lubicensis,
Nè per Nos, aut praefatae nostrae Hansae Civitates, &       es, quo minus ad effectum praedictorum perveniatur, aliquo modo stare putetur,
Primo & ante omnia Ratificando, Approbando, & Emologando omnia & singula Acta, Dicta, Gesta, Tractata, Concepta, & Conclusa per supradictos spectabilem Regium Oratorem & Aldermannos Mercatorum Hansae Theotonicae Burges Residentium, secundùm omnem Modum, Vim, & Formam praementionati Instrumenti Nobis exhibiti,
Tenore praesentium Litterarum, publicè Attestamur & Declaramus, pro ipsa Dieta supradicta Tenenda & Servanda, Nostros & totius Hansae nostrae Oratores, eoque Nomine sufficienter Fundatos & Auctorizatos, ad Trajectensem Civitatem prima die Julii proxima adveniente per Nos fore & esse mittendos,
Quos, ut praedicitur, inibi tunc, Deo dante, habebimus ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, Conveniendum, & Concludendum,
Pro & ex Parte Nostri & totius dictae Hansae, cum supradicti Serenissimi Domini Regis Angliae &c. Oratoribus & Deputatis & Deputandis,
De & super omnibus & singulis praetactis Differentiis, Guerris, Inimicitiis, & Discordiis Injuriisque, dictis Partibus & earumdem Subditis utrumque mutuò seu alterutrùm illatis, & eas vel eos concernentibus aut ex eis emergentibus quibuscunque,
Ad finem bonarum Pacis & Concordiae de caetero Habendarum, Fovendarum, Tenendarum, & Observandarum, per & inter ipsas Ambas Partes ac utrarumq; Subditos, Suspensionemque praedictarum Guerrarum & Supersedentiam,
Quas a vicesima quinta Die Mensis Junii, proximò adveniente, usque ad primam diem Octobris proximò futuram inclusivè continuè Suspensas esse Volumus, ac Praesentibus nostris Suspendimus,
Et, in quantum possibile fuerit, ipsas Pacem, Unionem & Concordiam, Firmandum & Concludendum, & alia supradicta omnia & singula concernentia Fine debito Determinandum,
Supradictis, ac aliis omnibus & singulis, Regiis Oratoribus, ad supradictam Dietam in dicta Civitate Tractensi venientibus, a praefato Serenissimo Domino Angliae Rege &c. Deputatis & Deputandis, nostrum bonum & Securum Salvum Conductum, cum suis Familia, Equis, Navibus, Bonis, & Rebus universis, in numero dicto Regi grato, per universas nostrae Hansae Terras, Civitates, Maria, & Aquas Dulces, ac alia quaecumque ejusdem Hansae Loca & Dominia, ad ibidem Veniendum, Standum, Manendum, Communicandum, Negotiandum, & abinde Redeundum ad Propria & aliàs quocumque voluerint, salvè, quietè & securè, prout melius & convenientius facere potuerint, usque ad dictam Primam Diem Octobris proximò futuram inclusivè, nostro Nomine & totius dictae nostrae Hansae, earumdem Tenore Litterarum, Dantes & Concedentes; omni Dolo & Fraude semotis.
Sub Testimonio Sigilli dictae Civitatis Lubecensis, Praesentibus appensi, Anno Domini, Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Tertio, Decima Mensis Maii.
Quas Quidem Litteras, seu verum Tenorem earumdem, Excellentissimo, Metuendissimo, & Invictissimo Principi & Domino nostro, Domino Edwardo, Dei gratiâ, Regi Angliae & Franciae, & Domino Hiberniae praestari, Ostenderi, & Exhiberi Nobis necessarium videbatur,
Et, nè Literae hujusmodi, dùm pro earum Praesentatione, Ostensione, & Exhibitione, portarentur, per viarum Discrimina, Aquarum impetum, incursumve Latronum, aut alios diversos Casus qui frequenter accidunt, verisimiliter deperirent, easdem Literas Suspentionis & Supersedentiae Guerrarum per Willielmum Dolling, publici Sacris Apostolica & Imperiali Auctoritatibus Notarii, transumi & exemplari jussimus & mandavimus, sub talibus modo & formâ, quòd hujusmodi Transumpto & Exemplari sicut & ipsis Litteris Originalibus Fides adhiberi valeat, eandem quoque Fidem faciant, sicut & ipsae Literae Originales, ubilibet in agendis.
Et quia Litteris praedictis, transumptis & exemplatis, Comperuimus & Invenimus Transumptum & Exemplar hujusmodi benè & per omnia cum dictis Litteris Originalibus concordare, per Nos factâ Collatione diligenti, ideò, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum, Sigillum nostri Majoratûs Officii, unà cum Signo Subscriptione & Nomine praefati Willielmi Dollyng solitis & consuetis, Praesentibus apposuimus.
Dat. & Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco, in Exordio Litterarum nostrarum pleniùs descriptis.
Et Ego Willielmus Dollyng, Clericus Sarum Dioecesis, Publicus Sacris Apostolicâ & Imperiali Auctoritatibus Notarius, praefatarum Litterarum Suspensionis & Supersedentiae Guerrarum Exhibitioni & Praesentationi (dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco, in principio praesentium Litterarum pleniùs Descriptis, Praesentatae & Exhibitae fuerunt) praesens per sonaliter intersui, ipsas quoque Litteras, de Mandato & speciali Rogatu praefati venerabilis Viri Willielmi Brigham Armigeri & Majoris antedicti, transumi & exemplavi, atque in hanc publicam formam redegi, aliunde quoque occupatus per alium scribi feci, Manuque meâ propriâ Me hic subscripsi, ac Signo & Nomine meis solitis & consuetis signavi rogatus & requisitus in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
Willielmus Dollyng.
Sub Sigillo Cerae rubrae, a duplici Cauda Pergamenae pendente.
July 27. Memorandum of the delivery of the great seal to Laurence bp. of Durham, whom the K. appoints chancellor. London.
O. xi. 782. H. v. p. iii. 31.
Memorandum de Magno Sigillo.
An. 13. E. 4. Claus. 13. E. 4. m. 11. d.
Memorandum quòd, quinto die Mensis Junii, Anno Regni Domini Regis Edwardi Quarti Tertiodecimo, idem Dominus Rex Mandavit Literas suas Missivas, Privato Signeto suo signatas, Venerabili Patri Bathoniensi & Wellensi Episcopo Cancellario Angliae,
In quibus, inter alia, continebatur quòd idem Cancellarius, ob diversas urgentes Causas dictum Dominum Regem moventes, eo citiùs quo comodè potuit, post Visum Literarum Domini Regis praedictarum, ad ipsum Dominum Regem accedere se disponeret, defferens secum Magnum Sigillum suum in ejus Custodia existens, quo ad tunc idem Dominus Rex carere non potuit:
Et quòd, si idem Cancellarius, ob Infirmitatem sive aliud Impedimentum, ad ipsum Dominum Regem in propria Persona accedere non valeret, tunc idem Cancellarius dictum Magnum Sigillum Domini Regis Dilecto & Fideli Clerico suo Magistro Johanni Morton Custodi Rotulorum Cancellariae suae Deliberaret; quem idem Dominus Rex, ad dictum Sigillum suum ab ipso Cancellario, casu quo supra, recipiendum assignavit, & illud sibi indilatè defferendum, per alias Literas suas Missivas, eidem Johanni mandavit:
Super quo idem Cancellarius, adversâ laborans Valitudine quo minus Celcitudinem Regiam personaliter aggredi valuit, prout asseruit, juxta Mandatum dicti Domini Regis, octavo die praedicti Mensis Junii, circa Horam secundam post Meridiem, in Praesentia Hugonis Danet Clerici, Thomae Ive, & Simonis Reynold, apud Chesewyk, infra Hospitium suum, in quadam Parlura juxta Thamesiam, Sigillum praedictum, in quadam Baga de Albo Coreo, & Signeto ipsius Cancellarii, Figuram LE LEOPARDES HEED continente, in Cera alba impresso, signatâ, praefato Johanni Morton, dicto Domino Regi ut praemittitur defferendum, Deliberavit:
Quod quidem Sigillum, ut praemittitur signatum, tunc & ibidem, in praesentia antedicta, idem Custos Rotulorum ab ipso Cancellario Recepit, & illud, in Baga praedicta sic Signatum, in Villa de Coventre, decimo octavo Die ejusdem Mensis Junii, in quadam alta Camera Prioris Prioratûs de Coventre, abuttante super Gardinum dicti Prioratûs, in Praesentia Venerabilis Patris L. Episcopi Dunolmensis, Johannis Comitis Salopiae, Thomae Stanley de Stanley Militis Senescalli Hospitii dicti Domini Regis, Ricardi Fowler, & aliorum, in Manus proprias Regis Deliberavit:
Illudque Sigillum, in Baga praedicta sic signatum, idem Dominus Rex ab ipso Custode Rotulorum tunc & ibidem Recepit, & aperiri fecit, & quasdam Literas Patentes, de Regio suo Assensu Abbati de Ramsey adhibituro, Venerabili Patri Thomae Episcopo Lincolniensi directas, & alias Literas Patentes & Brevia sigillari, & iterùm dictum Sigillum suum in dicta Bagâ, suo Signeto signatâ, includi fecit, & praefato Custodi Reliberavit; eidem Mandando, per Breve suum superinde confectum, quòd ipse illud Sigillum reciperet & custodiret, atque cum eo Brevia, Literas Patentes, Commissiones, & alia quae per ipsum Sigillum sigillari debeant, quousque aliud ab ipso Rege in mandatis haberet, sigillari faceret:
Et posteà idem Dominus Rex, Vicesimo Primo Die ejusdem Mensis Junii, per Breve suum, eidem Custodi Rotulorum directum, Mandavit quòd dictum Sigillum suum, in Bagâ praedictâ, Signeto suo signatâ, inclusum, Praecarissimo Consanguineo suo Henrico Comiti Essexiae Deliberaret:
Vigore cujus Mandati idem Custos Rotulorum dictum Sigillum, in dictâ Bagâ, sic signatâ, inclusum, Vicesimo Tertio Die ejusdem Mensis Junii, circa Horam Tertiam post Meridiem, in praesentia Willielmi Husey Attornati Regis, Henrici Ediall Clerici, Simonis Reynold, Cristofori Hanyngton, Willielmi Curteys, caeterorumque plurimorum, praefato Comiti, apud Londoniam, infra Hospitium suum, in quadam Parlura adjacente Gardino, Deliberavit:
Qui quidem Comes illud Sigillum, toto Termino Trinitatis tunc instanti, sub ejus Custodia servavit, & cum eo Brevia, Literas Patentes, Commissiones, & alia quae per ipsum Sigillum expediri debuerant Sigillari fecit:
Et postmodùm, ex Mandato Regis, idem Comes, Decimo septimo Die Mensis Julii tunc proximò sequente, Sigillum illud, in Bagâ praedictâ inclusum, & Signeto suo, Figuram LE CUFFE continente, in albâ Cerâ impresso, signatâ sive sigillatâ, praefato Custodi Rotulorum, in dictâ Parlurâ suâ, infra Mansionem suam apud Londoniam, circa Horam Novenam ante Meridiem, in Praesentiâ Thomae Tyrell Militis, Willielmi Bolton, & Ricardi Wodward, Clericorum Curiae Cancellariae, & aliorum, ad deferendum illud Domino Regi deliberavit:
Quod quidem Sigillum idem Custos Rotulorum tunc & ibidem in Praesentiâ antedictâ Recepit, & illud Vicesimo Septimo Die ejusdem Mensis Julii, circa Horam Undecimam ante Meridiem ejusdem Diei, in Bagâ praedictâ sic inclusum, & Signeto ejusdem Comitis sigillatâ, in Manus proprias dicti Domini Regis, in Refectorio Domûs Fratrum Minorum Villae de Staunford, in Praesentia Venerabilium Patrum, Willielmi Episcopi Wintoniensis, Willielmi Episcopi Eliensis, Johannis Episcopi Coventrensis & Lichfeldensis, Johannis Episcopi Exoniensis, Thomae Episcopi Lincolniensis Custodis Privati Sigilli, Henrici Comitis Essexiae, Henrici Comitis Kantiae, Johannis Sutton de Dudley Militis, Johannis Audeley de Audeley Militis, Henrici Grey de Bodenore Militis, Willielmi Hastynges de Hastynges Militis, Walteri Blount de Mountjoy Militis, Johannis Dynham de Dynham, Willielmi Stourton de Stourton Militis, & aliorum plurimorum de Concilio dicti Domini Regis, Deliberavit:
Habitoque modico Intervallo idem Dominus Rex, in Praesentiâ dictorum Dominorum & aliorum, Sigillum suum praedictum, sic in dictâ Bagâ inclusum, Venerabili Patri Laurentio Dunolmensi Episcopo Deliberavit, quem in ejus Cancellarium tunc ibidem constituit, & eidem Custodiam dicti Sigilli sui commisit:
Qui quidem Venerabilis Pater Episcopus Dunolmensis, eodem Vicesimo septimo Die Mensis Julii, circa Horam Secundam ejusdem Diei post Meridiem, illud Sigillum, sic in Bagâ praedictâ inclusum, & dicto Signeto Comitis Essexiae sigillatâ, in Hospitio suo, infra Prioratum Sancti Cuthberti juxta Staunford, in Praesentiâ Venerabilis Patris Thomae Episcopi Lincolniensis, Henrici Comitis Essexiae, Willielmi Hastynges de Hastynges Militis, & aliorum, aperiri, & cum eo nonnulla Brevia & Literas Patentes sigillari fecit; deindeque illud Sigillum sub Custodiâ ejusdem Episcopi Dunolmensis Cancellarii Auctoritate Regia praedictâ remansit.
June 21. Licence to Laurence bp. of Durham to coin halfpence. Coventry.
O. xi. 783. H. v. p. iii. 32.
Pro Episcopo Dunolmensi de Obolis Fabricandis.
An. 13. E. 4. Pat. 13. E. 4. p. 1. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Venerabilis Pater Laurentius nunc Episcopus Dunolmensis, ac Possessores sui Episcopi Loci illius, a tempore quo non extat memoria, Monetam Sterlingorum, inter alia, juxta Libertatem suam Regalem, Dunolmi fabricari fecerint & consueverint,
Hinc est quòd idem Episcopus Monetam Obolorum, infra Libertatem praedictam, nostra Displicentia minimè mediante, fabricari facere intendit ut accepimus,
Et, licet idem Episcopus hujusmodi Monetam Obolorum infra eandem Libertatem Fabricari usus non fuerit, Nos tamen, quòd ipse nunc Episcopus eandem Monetam tàm Sterlingorum quàm Obolorum ibidem, totiens quotiens sibi placuerit, absque Displicentiâ nostrâ, quamdiu Nobis placuerit, Fabricari facere valeat licitè & impunè, benè contenti sumus,
Et ulteriùs Volumus, & per Praesentes Concedimus praefato Episcopo, quòd benè licebit ei Standarda & Trussellos, pro hujusmodi Moneta Sterlingorum & Obolorum in Libertate praedictâ fabricanda, ad Libitum suum, cùm opus fuerit, de tempore in tempus, quamdiu nobis placuerit, fieri facere absque aliquâ Prosecutione, indè penes Nos aut Thesaurarium & Barones de Scaccario nostro aut alios Officiarios seu Ministros nostros quoscumque aliquo modo faciendâ,
Et quòd nec praefatus nunc Episcopus, nec Successores sui, occasione Praemissorum, seu alicujus eorum, per Acceptationem Praesentium, de Libertate praedictâ aliquo modo in futurum Estoppentur seu praejudicentur; set omnibus Li- bertatibus & Regaliis suis perantea usitatis gaudeant & utantur, Praesentibus non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, vicesimo primo die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.