Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1475

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

1-14

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1475', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 1-14. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115503 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1475

Syllabus EntryFoedera Text
CONVENTIONES,
LITERAE,
ET
ACTA PUBLICA
.
April 15. Sir John Dynham of Dynham is appointed commander of the fleet. Westm.
O. xii. 1. H. v. p. iii. 59.
De Conducendo Armatam Potentiam supra Mare.
An. 15. E. 4. Pat. 15. E. 4. p. 1. m. 5. dor.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos quandam Armatam Potentiam, ad proficiscendum supra Mare cum Dilecto & Fideli nostro Johanne Dynham de Dynham Milite, in Resistentiam Adversariorum & Inimicorum nostrorum ibidem se tenentium, ordinavimus,
Assignavimus praefatum Johannem (de cujus Fidelitate & providâ Circumspectione plenam fiduciam obtinemus) ad proficiscendum cum Armata praedicta,
Ac ei plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad Armatam praedictam Conducendum, Regendum, & Gubernandum,
Et ad Adversarios & Inimicos nostros, viis & modis quibus poterit, Expugnandum, & Debellandum,
Necnon tàm ad quoscumque de Armata praedicta, ac alios ad ipsum Johannem Confluentes, quos Regimini & Gubernationi, Mandatis, Proclamationibus, & Ordinationibus suis in hac parte faciendis & ordinandis Contrarios seu Inobedientes invenerit, quàm Ligarum, Amicitiarum, Treugarum, aut Salvorum Conductuum & Gardiarum nostrorum Infractores, juxta sanam Discretionem suam & eorum Demerita, secundùm Legem & Consuetudinem maritimam, Castigandum & Puniendum, ac Castigari & Puniri faciendum;
Omniaque alia & singula, in Praemissis necessaria & oportuna, Faciendum, Excercendum, & Exequendum;
Damus autem universis & singulis Magistris & Marinariis quorumcumque Navium & Vasorum, Soldariis, & omnibus aliis quibuscumque, quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Johanni, in Executione omnium & singulorum Praemissorum, Intendentes sint, Auxiliantes, Obedientes, Assistentes, & Sequentes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 1. The K. orders John lord Scrop to abstain from wearing the arms of the earl of Man, which are also claimed by Thomas lord Stanely, steward of the household, during the expedition to France.
O. xii. 2. H. v. p. iii. 60.
De non Ligigando, durante Viagio Regis.
An. 15. E. 4. Pat. 15. E. 4. p. 2. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Inspeximus Literas nostras, sub Signo nostro Manuali signatas, & per Milites Garterae nostrae inspectas, factas in haec verba,
Edward, by the Grace of God, King of England and of Fraunce, Lord of Ireland,
Remembryng the Pretence and Clayme of John Lord Scrop, shewed unto us, for the Beryng of th'Armes of th'Erle of Man, which nowe oure Right Trusti and Right wel beloved Thomas Lord Stanely Stuard of oure Housholde Berith, for brevenes of tyme havyng no convenyant Season to know the Determynation of the same, and provydyng that no Variaunce therefore be hadde nowe in oure Voiage,
Have Wolled and Desyred that, for the Tymes and Seasons that the seid Lordes shall contynue in oure Service, in oure Realme of Fraunce, Duchie of Normandie, and els where byyonde the See, and also unto oure and Their retournyng next to this oure Realme of Englond, or either of theym, that the said Lord Scrop shall Absteyne and Forbere the Use and Weryng of the seid Armes of th'Erle of Man, whereunto for the seid desire he is agrede,
Alwey forseyn that the said Wille, Desire, Abstinence, and Forberyng be not prejudiciall nor damage in that behave unto the seid Lord Scrop, ne to his Heyres, nor be of non effect, strengh, nor vertue but for the tyme above expressed.
Et hoc omnibus, quorum interest in hac parte, innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo Die Maii.
May 9. The K. renews with Ferdinand K. of Castile the treaty concluded with Henry K. of Castile, July 6, 1467. Westm.
O. xii. 2. H. v. p. iii. 60.
Appunctuata, prius cum Henrico nuper Rege Castellae, Ratificantur cum Rege Ferdinando.
An. 15. E. 4. Franc. 15. E. 4. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Venerabilis Pater, Alfonsus Civitatensis Episcopus, olim in Regnum nostrum Angliae, ab illustris memoriae Domino Henrico Rege Castellae & Legionis Consanguineo nostro carissimo, jam Vitâ functo, transmissus erat, ad Ineundum & Contrahendum Nobiscum, Nomine dicti Regis, certas Confoederationes & Alligantias infrascriptas,
Nosque, consequenter, Reverendo Patri, Consanguineo nostro praedilecto, Willielmo Episcopo Eliensi dederimus in Mandatis, per Literas nostras Patentes, ad Tractandum, Communicandum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum cum dicto Venerabile Patre Alfonso super eisdem Confoederationibus & Alligantiis ineundis & concludendis ut praefertur,
Ipsi quidem Episcopi, Commissarii, Procuratores, & Deputati Principum suorum ad Infrascripta sufficienter constituti, Vice Auctoritate & Nomine eorumdem mutuò Convenientes, tandem in quosdam Articulos realis & perpetuae Amicitiae atque Pacis condescenderunt, ipsosque Articulos conceperunt, formârunt, concordârunt, & concluserunt Tenore subsequenti,
Inprimis, Conventum & Concordatum est, inter Nos Commissarios, Procuratores, & Deputatos antedictos, nominibus dictorum Dominorum Henrici & Edwardi Regum, &c. ut supra in Literis Dat. sexto Die Mensis Julii, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo septimo;
Praesentibus discretis Viris, Magistris, Henrico Sharpe Legum Doctore Notario Regio, Ricardo Bole Eliensi, & Ricardo Langport Tantoniensi, Archidiaconis,
Necnon Fernando de Palen suela Thesaurario Placentinensis Ecclesiae in Hispannia, Petro Paratmen. Capellano praedicti Domini Alfonsi Civitatensis Episcopi, & Johanne de Rebas Armigero.
Nos autem Edwardus Rex Angliae & Franciae memoratus,
Volentes, ut justum est, Pacem, Amicitiam, Alligantiam, Concordiam, & Confoederationem hujusmodi cum Serenissimo & Potentissimo Principe Consanguineo nostro & Fratre Carissimo Domino Ferdinando, Dei gratiâ, Castellae & Legionis Seciliaeque Rege moderno, suisque Haeredibus & Successoribus Regnorum Castellae & Legionis Regibus, Tenere inviolabiliter & Servare,
Ad Quietem, Bonum, & Utilitatem nostri Regnorumque & Subditorum nostrorum hincinde,
Non obstante quòd Conventiones, Pacta, atque caeterea omnia & singula, praedictis Nominibus Nostri & dicti Henrici Regis, ut praefertur, facta & gesta, tàm per ipsum Regem, quàm per Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus utriusque nostrûm, in Personis nostris propriis, ac ex certis Scientiis & Auctoritatibus nostris Regiis Accepta, Approbata, Ratificata, & Confirmata sint, atque fuerint,
Ad uberiorem tamen Cautelam & Firmitatem Praemissorum, ipsam denuò Pacem, Amicitiam, Alligantiam, Concordiam, Confoederationem, Conventionesque, & Pacta, atque caetera omnia & singula praedicta, Nomine nostro, ut praefertur, facta & gesta, ex mero Motu certa Scientia ac Auctoritate nostrâ Regiâ Acceptamus, Innovamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, eaque omnia & singula, pro Parte nostrâ & quantum Nos & Successores nostros concernunt, in omnibus & per omnia benè & fideliter Tenere, Adimplere, & inviolabiliter Observare, sicque Teneri, Adimpleri, & Observari facere, absque Violatione & Contraventione quacumque, bonâ Fide & in Verbo Regio, Promittimus firmiter per Praesentes; omnem circa Praemissa, quantum in Nobis est, supplentes Defectum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Maii.
Per ipsum Regem.
May 15. Commission to Barnard de la Force and John Wyndesore, herald, to exchange ratifications of the above-mentioned treaty with Ferdinand K. of Castile. Westm.
O. xii. 3. H. v. p. iii. 60.
De Liga cum Ferdinando praedicto.
An. 15. E. 4. Ibid. m. 12.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quaedam Liga, Confoederatio, & perpetua Amicitia, inter Nos & praecarissimum Consanguineum nostrum Henricum nuper Regem Castellae & Legionis, ac Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria, Ligeos & Subditos nostros, Haeredes & Successores nostros, & utriusque nostrûm, sub certis Modo & Fromâ captae sint, initae, & conclusae,
Ac Nos,
Ligam, Confoederationem, & Amicitiam praedictas, inter Nos & Praepotentem Principem Fernandum Modernum Regem Castellae & Legionis Consanguineum nostrum carissimum pro Parte nostrâ firmiter Teneri & inviolabiliter Observari volentes,
Ligam, Confoederationem, & Amicitiam illas per Literas nostras Patentes pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris Approbaverimus, Ratificaverimus, & Confirmaverimus,
Nosque, de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Barnardi de la Force Armigeri, & Johannis Wyndesore Heraldi & Marescalli Armorum, pleniùs confidentes,
Assignavimus ipsos, Barnardum & Johannem, & eorum alterum, Oratores & Legatos nostros, ac eis & eorum alteri plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, per Praesentes, ad Literas nostras praedictas praefato Consanguineo nostro Fernando Regi Castellae & Legionis, seu ejus in hac parte Commissario sive Deputato, sufficientem Potestatem ad id ab eodem Consanguineo nostro habenti, Nomine nostro & pro Nobis Deliberandum;
Ita tamen quòd iidem, Barnardus & Johannes, seu eorum alter, Literas Patentes praefati Consanguinei nostri, de consimili Approbatione, Ratificatione, & Confoederatione Ligae, Confoederationis, & Amicitiae perpetuae praedictarum, pro Parte suâ, Haeredum & Successorum suorum, ab eodem Consanguineo nostro, seu ejus in hac parte Commissario sive Deputato, sufficientem ad hoc habente Potestatem, Recipiant seu Recipiat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 15. Safe conduct for James K. of Scotland going on a pilgrimage to Amiens. Westm.
O. xii. 4. H. v. p. iii. 60.
De Salvo Conductu pro Rege Scotorum.
An. 15. E. 4. Scot. 15. E. 4. m. 2.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Quia intelleximus Excellentissimum & Illustrissimum Principem Jacobum Regem Scotorum, Fratrem & Consanguineum nostrum Amantissimum, Devotionis ac Peregrinationis causâ, votique per eum emissi complementi, ad Partes Exteras, & praesertim ad Civitatem Ambianensem, se velle Transferre & Proficisci,
Dubitantemque Transitum Maris suae Complectioni ac Corporis Sanitati non mediocriter sibi fore nocivum,
Quâ in re, per suos Ambassiatores, Nos de securo Transitu & salvo Conductu per Regnum & Dominia nostra requirere mandavit,
Nos igitur, suis justis honestisque desideriis laeto animo annuere volentes, suscepimus ipsum Fratrem & Consanguineum nostrum in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra ubilibet constituta, cum Quadringentis Personis armatis vel non armatis, & totidem Equis, vel infra, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, & aliis Equitaturis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Literis, Papiris, Manticis, Fardellis, & Cariagiis suis quibuscumque, Veniendo, ibidem de die & de nocte Morando, Expectando, & Perhendinando, & abindè ad quascumque Partes Exteras Eundo & Transeundo, & iterum in Regnum, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra praedicta, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, in Formâ praedictâ, Reveniendo, ibidem Morando, Expectando, & Perhendinando, & ab eisdem Transeundo & Redeundo liberè & absque Impedimento aliquo Nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ Concessâ vel Concedendâ in aliquo non obstante,
Et ulterius, ad majoris Securitatis evidentiam Praemissorum, in Bona nostra & Pupplica Regni nostri Fide & Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostri, Promittimus quòd, eodem Excellentissio Principe Fratre & Consanguineo nostro in Regno nostro Angliae, vel aliquo Dominio seu Loco nostrae Ditioni & Obedientiae subjectis existente, eundem Fratrem & Consanguineum nostrum, omnesque & singulos in suo Servitio seu Comitiva existentes, usque ad dictum Numerum Quadringentarum Personarum vel infra, Manutenebimus, Protegemus, & Defendemus, & securum Commeatum seu Transitum eisdem Praestabimus, donec & quousque vel ad Regnum suum proprium redeat, seu ad alias Partes sibi securas, ubi sibi melius videbitur expedire, eveniat, & absque Molestiâ, Perturbatione, seu Impedimento quocumque, securè eundem Conducere faciemus durante praesenti salvo Conductu nostro;
Et ideò vobis Mandamus &c.
Non inferentes &c.
Et si quid eis seu eorum alicui &c.
In cujus &c. per Quindecim Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonast. decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem, & de Data &c.
May 27. Warrants to William Philpotte, master of the ship called la Petyr, of London, and to the masters of five other ships, to arrest mariners for the K.'s expedition to France. Westm.
O. xii. 4. H. v. p. iii. 61.
De Marinariis arestandis, pro Viagio Franciae.
An. 15. E. 4. Pat. 15. E. 4. p. 1. m. 7. dor.
Rex, dilecto sibi Willielmo Philpotte, Magistro cujusdam Navis vocatae la Petyr de Londoniis, Salutem.
Scias quòd,
Cùm quandam Armatam Potentiam, ad proficiscendum Nobiscum versus Regnum nostrum Franciae, in Recuperationem ejusdem Regni, Altissimo concedente, Ordinaverimus,
Nos, tàm pro Conductione Armatae praedictae, quàm Victualium & Ordinationum in hac parte necessariorum, ordinare volentes, Assignavimus Te ad tot Marinarios, quot pro Conductione Navis praedictae necessarii fuerint & oportuni, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra, Arestandum & Capiendum, & eos in Navi praedictâ, Nobis ad Vadia nostra ex causâ praedictâ deservituros, Ponendum & Poni faciendum;
Et ideò &c.
Damus &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo Die Maii.
Consimiles Literae diriguntur Personis subscriptis, in formâ praedictâ, sub eadem Datâ; videlicet,
Willielmo Bowland, Magistro cujusdam Navis vocatae le John of London.
Richardo Tood, Magistro cujusdam Navis vocatae la Trinite de London.
Thomae Longge
, Magistro cujusdam Navis vocatae la Marie de London.
Johanni Lokyngton
, Magistro cujusdam Navis vocatae la Clement de London.
Johanni Monde
, Magistro cujusdam Navis vocatae le Lytyll Trinite de London.
May 30. Exemption of Nicholas de Brignali, Genoese merchant, from customs to the amount of 100 marks, in payment of the same sum due from the K. to Prospero Camilio de Medicis, apostolic collector. Westm.
O. xii. 5. H. v. p. iii. 61.
Pro Prospero Camilio de Medicis.
An. 15. E. 4. Franc. 15. E. 4. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos Indebitati sumus Venerabili Patri Prospero Camilio de Medicis, Collectori Apostolico in Angliâ, pro certis Dispensationibus & Gratiis Apostolicis, de nostris Voluntate & Mandato per ipsum impetratis, in Summa Centum Marcarum.
Nos, pro Contentatione ipsius Collectoris in hac parte prout tenemur providere volentes, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero motu nostris, Concessimus ac Licentiam Dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam Damus, Nicholao de Briguali Mercatori Januensi quòd ipse per se, Factores, Attornatos, sive Servientes suos, tàm Indigenas quàm Alienigenas, quascumque Mercandisas (Stapulae nostrae Calesii non pertinentes) tàm de Bonis suis propriis, quàm alterius Personae cujuscumque, Indigenae seu Alienigenae, in Portu Villae Suthamptoniae, in quibuscumque Navibus seu Carracis, una Vice vel diversis Vicibus, quandocumque sibi placuerit, Eskippare seu Eskippari facere,
Quarum Mercandisarum Custumae & Subsidia ad Summam Centum Marcarum & non ultra se extendunt,
Ac mercandisas illas sic Eskippatas ad quascumque Partes Exteras, absque aliquibus Custumis seu Subsidiis Nobis pro hujusmodi Mercandisis seu aliqua Parcella earumdem solvendis, Traducere & Cariare, ac Traduci & Cariari facere possit licitè & impunè,
Absque Impetitione, Impedimento, seu Contradictione nostri vel Haeredum nostrorum, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum, vel Haeredum nostrorum quorumcumque,
Et absque Compoto seu aliquo alio Nobis aut Haeredibus nostris praedictis, pro hujusmodi Mercandisis, aut pro Custumis seu Subsidiis earumdem, seu alicujus indè Parcellae, Reddendo seu Solvendo quovis modo,
In plenam Contentationem & Satisfactionem dictae Summae Centum Marcarum, eidem Venerabili Patri Prospero Camilio ut praedictum est debitae,
Per Indenturas, indè inter ipsum Nicholaum de Briguali, Factores, Attornatos, seu Servientes praedictos, vel eorum aliquem, & Custumarios sive Collectores Custumarum & Subsidiorum in Portu praedicto pro tempore existentes, de tempore in tempus debitè conficiendas,
Per quarum quidem Indenturarum alteram Partem, & has Literas nostras, ac Brevia nostra superinde, Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum, in Portu praedicto pro tempore existentibus, dirigenda, volumus & per Praesentes Concedimus quòd tàm iidem Prosperus Camilius & Nicholaus de Briguali, ac Factores, Attornati, sive Servientes praedicti, & eorum quilibet, quàm Custumarii sive Collectores praedicti, & eorum quilibet, de omnimodis Pecuniarum Summis, Custumis, Subsidiis, Deveriis, Exactionibus, & Demandis, quae ab ipsis, seu eorum aliquo, pro Praemissis, seu aliquo Praemissorum, aut aliâ Exactione seu Demandâ quacumque, ad Opus nostrum seu Haeredum nostrorum exigi vel pertineri poterint quovis modo, sive undè ipsi aut eorum aliquis erga Nos vel Haeredes nostros impeti aut onerari poterunt, erga Nos & dictos Haeredes nostros omninò exonerentur & acquietentur, & eorum quilibet exoneretur & acquietetur imperpetuùm; aliquibus Statutis, Actubus, Ordinationibus, Concessionibus, Provisionibus, Assignationibus, Restri- ctionibus, aut Mandatis, in contrarium factis vel faciendis; eo quòd expressa mentio de vero Valore Praemissorum, seu alicujus indè Parcellae, aut aliis Donis sive Concessionibus eisdem, Prospero Camilio aut Nicholao, per Nos ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit; aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo Die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 1. Licence to sir Thomas Burgh, who is about to accompany the K. to France, to grant a moiety of the barony of Midforde and other lands in Northumberland, Westmoreland, and elsewhere, to Thomas bp. of Lincoln, Edward bp. of Carlisle, and others, in accordance with an Act of Parliament of 6 Oct., 12 Edw. IV. Westm.
O. xii. 6. H. v. p. iii. 61.
Super Regali Viagio, de Privilegiis concessis.
An. 15. E. 4. Pat. 15. E. 4. p. 1. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos,
Per quendam Actum, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Sexto Die Octobris Anno Regni nostri Duodecimo, inchoato & tento, editum,
De avisamento Dominorum Spiritualium & Temporalium ac Communitatum Regni nostri Angliae, in dicto Parliamento nostro existentium, ac Auctoritate ejusdem Parliamenti,
Inter alia, Voluerimus, Concesserimus, Ordinaverimus, & Inactitaverimus quòd omnes hujusmodi Personae & earum quaelibet, quae Gratiâ Divinâ Nobiscum in nostris Regali Viagio & Servitio Transfretabunt, & in eodem Servitio morabuntur, & Feoffati ad usum cujuslibet earum, habere valeant & habeant, habere valeat & habeat, Licentiam, sub Magno Sigillo nostro, absque Feodo vel Fine Nobis solvendis, faciendi Feoffamenta, Alienationes, & Concessiones de suis Honoribus, Castris, Maneriis, Terris, & Tenementis, Redditibus, Servitiis, Annuitatibus, vel aliis Haereditamentis & Possessionibus, cum suis Pertinentiis, hujusmodi Personis prout eis placeret, prout in Actu praedicto pleniùs continetur,
Nos, Actum praedictum, ac omnia & singula in eodem contenta, juxta vim, formam, & effectum ejusdem, in omnibus Observari volentes, de Gratiâ nostra speciali Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Dilecto & Fideli nostro Thomae Burgh Militi, qui Nobiscum in Viagio & Servitio nostris praedictis, Deo dante, infra breve transfretabit, & ibidem morabitur, quòd ipse, absque Fine seu Feodo ad Opus nostrum solvendis, juxta vim, formam, & effectum Actûs praedicti, Medietatem Baroniae de Midforde, & Castri sive Dominii de Midforde, in Comitatu Northumbriae, ac omnium Terrarum, Tenementorum, Reddituum, Reversionum, Feodorum Militum, Advocationum Ecclesiarum, Visuum Franciplegii, Curiarum Letarum, & Warennarum suorum, cum Pertinentiis, in Pount Eland, Parva Eland, Mersfyn, Hygh Calverton, Calverton Valens, & Mellesden, in Comitatu praedicto, necnon Medietatem omnium Terrarum & Tenementorum suorum, cum Pertinentiis, in Neuburgh, Thornton, Henshagh, Lowes, Walwyk, Quarnle, & Tresethall, in eodem Comitatu, ac etiam omnia Terras & Tenementa sua, cum Pertinentiis, in Kyrkeby Kendall in Comitatu Westmerlandiae, ac Manerium de Drayton cum Pertinentiis in Comitatu Middlesexiae, & omnia Terras & Tenementa sua cum Pertinentiis in Villa Calesii & Marchiis ejusdem, necon Reversionem Maneriorum de Lynwode, Thurswey, Grymesthorp, Edenham, Aylestrop, & Southorp cum Pertinentiis in Comitatu Lincolniae, ac omnium illorum Terrarum & Tenementorum vocatorum Beaumount Fee in Comitatu Lincolniae, quae Katerina Ducissa Norffolciae tenet ad Terminum Vitae suae, necnon Reversionem Manerii sive Dominii de Thorphall juxta Louth cum Pertinentiis in eodem Comitatu Lincolniae, ac etiam Reversionem Maneriorum de Riskyngton & Dygby cum suis Membris & Pertinentiis in eodem Comitatu Lincolniae,
Quae quidem Medietates, Reversiones, Manerium, Terrae, & Tenementa praedicta de Nobis tenentur in Capite ut dicitur,
Dare possit & concedere, Venerabilibus Patribus, Thomae Lincolniensi Cancellario nostro Angliae, & Edwardo Carliolensi, Episcopis, ac carissimo Consanguineo nostro Henrico Comiti Northumbriae, necnon, Dilectis & Fidelibus suis, Willielmo Hastynges Militi Domino Hastynges Camerario nostro, Thomae Mountgomery Militi, Johanni Gunthorp Clerico, Willielmo Skipwith Militi, Briano Rouclyff uni Baronum de Scaccario nostro, Guidoni Fairefax uni Servientum nostrorum ad Legem, Willielmo Husy Attor- nato nostro, ac, Dilectis nobis, Willielmo Paston Armigero, Roberto Sheffeld, Johanni Dawney, Johanni Topclyf, Richardo Page, Willielmo Paynell, & Richardo Ripley,
Habenda & Tenenda eisdem, Episcopis, Comiti, Willielmo, Thomae Mountgomery, Johanni, Willielmo, Briano, Guidoni, Willielmo, Willielmo, Roberto, Johanni, Johanni, Richardo, Willielmo, & Richardo, & Haeredibus suis, de Nobis & Haeredibus nostris per Servitia indè debita & consueta, imperpetuum,
Et eisdem, Episcopis, Comiti, Willielmo, Thomae Mountgomery, Johanni, Willielmo, Briano, Guidoni, Willielmo, Willielmo, Roberto, Johanni, Johanni, Richardo, Willielmo, & Richardo, quòd ipsi seu eorum aliqui vel aliquis Medietates, Reversiones, & Manerium praedicta, ac caetera Praemissa cum Pertinentiis, a praefato Thoma Burgh recipere possint, & tenere Sibi & Haeredibus suis praedictis de Nobis & Haeredibus nostris praedictis, per Servitia praedicta, sicut praedictum est, imperpetuum, Tenore Praesentium, similiter Licentiam dedimus specialem,
Nolentes quòd praesatus Thomas Burh, vel Haeredes sui, aut praefati, Episcopi, Comes, Willielmus, Thomas Mountgomery, Johannes, Willielmus, Brianus, Guido, Willielmus, Willielmus, Robertus, Johannes, Johannes, Richardus, Willielmus, & Richardus, vel Haeredes sui, ratione Praemissorum, per Nos vel Haeredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites, aut alios Ballivos seu Ministros nostros, vel Haeredum nostrorum quoscumque, futuris temporibus, Occasionentur, Molestentur in aliquo, seu Graventur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Junii.
June 6. Licence to Laurence and Julian de Medicis, Thomas de Portynariis, Fulk, and Alexander de Portynariis, and Thomas Guydetty, to export wool free of customs to the amount of 5,000l, owed to them by the K. Canterbury.
O. xii. 7. H. v. p. iii. 62.
Pro Laurentio de Medicis, super Pecunia mutuata.
An. 15. E. 4. Franc. 15. E. 4. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Summa Quinque Millium Librarum, Dilectis Nobis, Laurentio de Medicis, Juliano de Medicis, Thomae de Portynariis, Thomae Gudetty, Fulconi de Portynariis, & Alexandro de Portynariis, Civibus & Mercatoribus de Florentia, per Nos debeatur, prout in Recepta Scaccarii nostri pleniùs poterit apparere,
Nos,
Solutionem & Contentationem Summae praedictae praefatis, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, fieri volentes ut est justum,
De Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, praefatis, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, quòd ipsi, seu eorum aliquis, aut, ipsis Defunctis, Executores sui, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornati Indigenae vel Alienigenae, Lanas quascumque Berdare, Claccare, & Mundare possint vel possit,
Quodque ipsi seu eorum aliquis vel aliqui tàm tot & tantos Saccos & Clavos hujusmodi Lanarum Berdatarum, Claccatarum, & Mundatarum, sive non Berdatarùm, non Claccatarum, aut non Mundatarum, ac Pannos Laneos in Grano vel sine Grano, cujuscumque Coloris Panni illi fuerint, Pecias Stanni, & Fodras Plumbi, tàm de Bonis suis propriis, quàm alterius Personae cujuscumque, in Portubus Civitatis nostrae Londoniae, & Villarum nostrarum Sandewici & Suthamptoniae, vel in eorum aliquibus vel aliquo, in quibuscumque Galeis, Carracis, Navibus, vel Vasis, unâ Vice vel diversis Vicibus, Eskippare & Carcare, ac Eskippari & Carcari facere, & Lanas illas, sic Eskippatas, per Strictus de Marrok, ac Pannos Laneos Stannum & Plumbum praedicta ad quascumque Partes Exteras, Traducere & Cariare, ac Traduci & Cariari facere, quàm alias Mercandisas quascumque, de quacumque Crescentia, tàm de Bonis suis propriis quàm alterius cujuscumque, a Partibus Exteris, in hujusmodi Galeis, Carracis, Navibus, vel Vasis similiter eskippare & carcare, ac eskippari & carcari facere, & in Regnum nostrum Angliae, in Portus praedictos seu eorum aliquos vel aliquem, adducere valeant & valeat,
Quorum omnium Saccorum & Clavorum Lanarum praedictarum Gustumae & Subsidia, juxta Ratam (videlicet) Quatuor Marcarum tantum & non ultra, pro Custumis & Subsidiis, ac aliis Deveriis Calesii, de seu pro quolibet Sacco Lanarum praedictarum, ac Custumae & Subsidia Pannorum Lanarum Stanni & Plumbi, ac aliarum Mercandisarum praedictarum, ad dictam Summam Quinque Milium Librarum in toto se attingent,
Absque aliquibus Custumis seu Subsidiis, aut aliis Deveriis praedictis, pro eisdem Lanis, Pannis Laneis, Stanno, Plumbo, & Mercandisis, seu aliqua indè Parcella Nobis vel Haeredibus nostris, reddendis seu solvendis,
Et absque Impetitione nostri vel Haeredum nostrorum, aut aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, vel alterius cujuscumque,
Et absque Compoto seu aliquo alio, Nobis vel Haeredibus nostris praedictis, pro eisdem Lanis, Pannis Laneis, Stanno, Plumbo, & Mercandisis, seu aliqua indè Parcella, seu pro aliquibus Custumis aut Subsidiis eorumdem, seu alicujus indè Parcellae, aut aliis Deveriis praedictis, reddendo seu solvendo, quovis modo,
Et absque aliquâ Bullione, seu aliquâ Unciâ de Bullione Auri, vel Valore ejusdem de Argento, pro quolibet seu aliquo Sacco Lanarum praedictarum, Magistro Minetae Turris Londoniae seu alicui alii portandâ,
Et absque aliquâ Securitate, per ipsos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, vel Executores suos praedictos, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos in hac parte, seu eorum aliquem, Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum, in Portubus praedictis, seu eorum aliquibus vel aliquo, vel eorum alicui pro tempore existentibus, inveniendâ, sive per eorum aliquem Capiendâ, ad Reportandum sive Reducendum, a Partibus Exteris, in Regnum Angliae, sive aliter, aliquam Bullionem Massam sive Platam Auri vel Argenti, ad Cambium sive Minetam vel alibi Deliberandam pro quolibet sive aliquo Sacco Lanarum praedictarum, seu alicujus indè Parcellae, per ipsos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, vel Executores suos praedictos, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos praedictos, seu eorum aliquem, praetextu Literarum nostrarum Patentium eskippando,
Aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis sive ordinatis, non obstantibus,
In plenam Satisfactionem & Contentationem dictae Summae Quinque Milium Librarum, eisdem, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, per Nos, ut praedictum est, debitarum, & quousque eisdem, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, seu eorum alicui, vel Executoribus suis praedictis, seu eorum alicujus, aut ejus vel eorum Factoribus sive Attornatis praedictis, vel eorum alicui, de eâdem Summâ in formâ praedictâ plenariè fatisfactum fuerit & contentatum,
Per Indenturas, indè inter ipsos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, vel Executores suos praedictos, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos praedictos, seu eorum aliquem, & Custumarios sive Collectores Custumarum & Subsidiorum, in Portubus praedictis, seu eorum aliquibus vel aliquo, pro tempore existentes, extra quos vel quem Lanas, Pannos Laneos, Stannum, & Plumbum, seu aliquam indè Parcellam sic eskippari & traduci, aut in quos vel quem Mercandisas praedictas sic adduci contigerit, Eskippationem, Traductionem, sive Adductionem illas, de tempore in tempus, debitè conficiendas, Testificantes,
Per quarum quidem Indenturarum alteram Partem, & has Literas nostras, ac Brevia nostra, superinde custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum, in Portubus praedictis, & in eorum quolibet pro tempore existentibus, dirigenda, volumus & per Praesentes concedimus quòd tàm iidem, Laurentius, Julianus, Thomas, Thomas, Fulco, & Alexander, & eorum quilibet, & Executores sui praedicti & cujuslibet eorum, ac ejus vel eorum Factores & Attornati, & eorum quilibet, quàm Custumarii & Collectores praedicti & eorum quilibet, de omnimodis Pecuniarum Summis, Custumis, Subsidiis, Exactionibus, & Demandis, quae ab ipsis seu eorum aliquo pro Praemissis vel aliquo Praemissorum, aut aliâ Exactione seu Demandâ quacumque, ad Opus nostrum seu Haeredum nostrorum exigi seu pertinere poterint quovis modo, sive unde ipsi aut eorum aliquis erga Nos impeti aut onerari poterint, erga Nos & Haeredes nostros omnino exonerentur & acquietentur; aliquibus Statutis, Actibus, Ordinationibus, Concessionibus, Provisionibus, Assignationibus, Restrictionibus, aut Mandatis, in contrarium factis vel faciendis; eo etiam quod Lanae, Panni Lanei, Stannum, Plumbum, & Mercandisae praedictae non sint vel fuerint, aut aliqua indè Parcella non sit aut fuerit, propria Bona ipsorum, Laurentii, Juliani, Thomae, Thomae, Fulconis, & Alexandri, seu alicujus eorum, vel Executorum suorum praedictorum, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factorum sive Attornatorum praedictorum, vel eorum alicujus, eo etiam, quòd expressa mentio de vero Valore Praemissorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus, eisdem, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, seu eorum alicui, per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus,
Volumus etiam & per Praesentes Concedimus praefatis, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, & eorum cuilibet, ac Executoribus suis praedictis, & eorum cuilibet, quòd Cancellarius noster Angliae, aut Custos Privati Sigilli nostri qui pro tempore fuerit, fieri faciant & deliberari eisdem, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, & eorum cuilibet, ac Executoribus suis praedictis, & cujuslibet eorum, aut ejus vel eorum Factoribus sive Attornatis praedictis, & eorum cuilibet, tot & talia Brevia & Waranta tàm Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portubus praedictis, & eorum quolibet, pro tempore existentibus, quàm Thesaurario & Baronibus de Scaccario nostro pro tempore existentibus, & aliis quibuscumque dirigenda, quot & qualia dictis, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, vel eorum alicui, ac Executoribus suis praedictis, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factoribus sive Attornatis praedictis, & eorum cuilibet, tàm pro Solutione & Contentatione Summae praedictae, quàm pro Exoneratione Custumariorum sive Collectorum praedictorum, in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Concessimus etiam praefatis, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, & eorum cuilibet, ac Executoribus suis praedictis & cujuslibet eorum, quòd, si praesentes Literae nostrae, sibi, Factoribus sive Attornatis suis praedictis, vel eorum alicui, quoad Praemissa seu aliquod eorumdem, Invalidae sive minus Sufficientes existant vel existere contigerint, tunc Cancellarius noster Angliae, qui pro tempore fuerit, eisdem, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, & eorum cuilibet, vel Executoribus suis praedictis, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factoribus sive Attornatis praedictis, & eorum cuilibet, tot & tantas Literas nostras Patentes bonas & efficaces, ac Brevia nostra, sub Magno Sigillo nostro debitè conficienda, de tempore in tempus, fieri faciat & deliberari, absque aliqua Prosecutione indè penes Nos & dictos Haeredes nostros faciendâ, & absque aliquo Feodo Sigilli Nobis vel Haeredibus nostris pro Praesentibus ac aliis Literis Patentibus & Brevibus nostris Praemissa concernentibus aliquo modo solvendo sive reddendo, quot & qualia dictis, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, vel eorum alicui vel Executoribus suis praedictis, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factoribus sive Attornatis, & eorum cuilibet, pro Solutione & Contentatione Summae praedictae necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna; aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium facto, edito, sive proviso, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. Sexto Die Junii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta Auctoritate Parliamenti.
June 10. Intimation of the above-mentioned licence to the customers at London, Southampton, and Sandwich. Canterbury.
O. xii. 9. H. v. p. iii. 63.
Super Solutione Pecuniae memoratae.
An. 15. E. 4. Claus. 15. E. 4. m. 17.
Rex Custumariis sive Collectoribus Parvae Custumae nostrae in Portu Civitatis nostrae Londoniae, qui nunc sunt, & qui pro tempore fuerint, Salutem.
Cum Nos, Sexto Die Junii ultimò praeterito, per Literas nostras Patentes, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Concesserimus & Licentiam Dederimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Dilectis Nobis, Laurentio de Medicis, Juliano de Medicis, homae de Portynariis, Thomae Gwydetti, Fulconi de Portynariis, & Alexandro de Portynariis, Civibus & Mercatoribus de Florentia, quòd ipsi, seu eorum aliquis, aut, ipsis Defunctis, Executores sui, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornati Indigenae vel Alienigenae, Lanas quascumque Berdare, Claccare, & Mundare possent vel posset,
Quodque ipsi seu eorum aliquis vel aliqui tàm tot & tantos Saccos & Clavos hujusmodi Lanarum Berdatarum, Claccatarum, & Mundatarum, sive non Berdatarum, non Claccatarum, aut non Mundatarum, ac Pannos Laneos in Grano vel sine Grano, cujuscumque Coloris Panni illi forent, Pecias Stanni, & Fodras Plumbi, tàm de Bonis suis propriis, quàm alterius Personae cujuscumque, in Portubus Civitatis nostrae Londoniae, & Villarum nostrarum Sandewici & Suthamptoniae, vel in eorum aliquibus vel aliquo, in quibuscumque Galeis, Carracis, Navibus, vel Vasis, unâ Vice vel diversis Vicibus, Eskippare & Carcare, ac Eskippari & Carcari facere, & Lanas illas, sic Eskippatas, per Strictus de Marrok, ac Pannos Laneos Stannum & Plumbum praedicta ad quascumque Partes Exteras, Traducere & Cariare, ac Traduci & Cariari facere, quàm alias Mercandisas quascumque, de quacumque Crescentia, tàm de Bonis suis propriis quàm alterius cujuscumque, a Partibus Exteris, in hujusmodi Galeis, Carracis, Navibus, vel Vasis similiter eskippare & carcare, ac eskippari & carcari facere, & in Regnum nostrum Angliae, in Portus praedictos seu eorum aliquos vel aliquem, adducere valerent vel valeret,
Quorum omnium Saccorum & Clavorum Lanarum praedictarum Custumae & Subsidia, juxta Ratam (videlicet) Quatuor Marcarum tantum & non ultra, pro Custumis & Subsidiis, ac aliis Deveriis Calesii, de seu pro quolibet Sacco Lanarum praedictarum, ac Custumae & Subsidia Pannorum Laneorum, Stanni & Plumbi, ac aliarum Mercandisarum praedictarum, ad dictam Summam Quinque Milium Librarum in toto se attingerent,
Absque aliquibus Custumis seu Subsidiis, aut aliis Deveriis praedictis, pro eisdem Lanis, Pannis Laneis, Stanno, Plumbo, & Mercandisis, seu aliqua indè Parcella, Nobis vel Haeredibus nostris reddendis seu solvendis,
Et absque Impetitione nostri vel Haeredum nostrorum, aut aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, vel alterius cujuscumque,
Et absque Compoto seu aliquo alio, Nobis vel Haeredibus nostris praedictis, pro eisdem Lanis, Pannis Laneis, Stanno, Plumbo, & Mercandisis, seu aliqua indè Parcella, seu pro aliquibus Custumis & Subsidiis eorumdem, vel alicujus indè Parcellae, aut aliis Deveriis praedictis, reddendo seu solvendo, quovis modo,
Et absque aliquâ Bullione, seu aliquâ Unciâ de Bullione Auri, vel Valore ejusdem de Argento, pro quolibet seu aliquo Sacco Lanarum praedictarum, Magistro Minetae Turris Londoniae seu alicui alii portandâ,
Et absque aliquâ Securitate, per ipsos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, vel Executores suos praedictos, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos in hac parte, seu eorum aliquem, Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum, in Portubus praedictis, seu eorum aliquibus vel aliquo, vel eorum alicui pro tempore existentibus, inveniendâ, sive per eorum aliquem Capiendâ, ad Reportandum sive Reducendum, a Partibus Exteris, in Regnum Angliae, sive aliter, aliquam Bullionem Massam sive Platam Auri vel Argenti, ad Cambium sive Minetam vel alibi Deliberandam pro quolibet sive aliquo Sacco Lanarum praedictarum, seu alicujus indè Parcellae, per ipsos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, vel Executores suos praedictos, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos praedictos, seu eorum aliquem, praetextu Literarum nostrarum Patentium eskippando,
Aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis sive ordinatis, non obstantibus,
In plenam Satisfactionem & Contentationem dictae Summae Quinque Milium Librarum, eisdem, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, pr Nos debitarum, & quousque eisdem, Laurentio, Juliano, Thomae, Thomae, Fulconi, & Alexandro, seu eorum alicui, vel Executoribus suis praedictis, seu eorum alicujus, aut ejus vel eorum Factoribus sive Attornatis praedictis, seu eorum alicui, de eâdem Summâ in formâ praedictâ plenariè satisfactum fuerit & contentatum,
Per Indenturas, indè inter ipsos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, vel Executores suos praedictos, seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos praedictos, seu eorum aliquem, & Custumarios sive Collectores Custumarum & Subsidiorum, in Portubus praedictis, seu eorum aliquibus vel aliquo, pro tempore existentes, extra quos vel quem Lanas, Pannos Laneos, Stannum, & Plumbum, seu aliquam indè Parcellam sic eskippari & traduci, aut in quos vel quem Mercandisas praedictas sic adduci contingeret, Eskippationem, Traductionem, sive Adductionem illas, de tempore in tempus, debitè conficiendas, Testificantes,
Per quarum quidem Indenturarum alteram Partem, & Literas nostras dictas, ac Brevia nostra, superinde Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum, in Portubus praedictis, & in eorum quolibet pro tempore existentibus, dirigenda, Voluerimus & per Literas nostras praedictas Concesserimus quòd tàm iidem, Laurentius, Julianus, Thomas, Thomas, Fulco, & Alexander, & eorum quilibet, & Executores sui praedicti & cujuslibet eorum, ac ejus vel eorum Factores & Attornati, & eorum quilibet, quàm Custumarii & Collectores praedicti & eorum quilibet, de omnimodis Pecuniarum Summis, Custumis, Subsidiis, Exactionibus, & Demandis, quae ab ipsis seu eorum aliquo pro Praemissis vel aliquo Praemissorum, aut aliâ Exactione seu Demandâ quacumque, ad Opus nostrum seu Haeredum nostrorum exigi seu pertinere poterint quovis modo, sive unde ipsi aut eorum aliquis erga Nos impeti aut onerari possent, erga Nos & Haeredes nostros omnino exonerarentur & acquietarentur, prout in Literis nostris praedictis pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus quòd ipsos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, aut, ipsis Defunctis, Executores suos seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos Indigenas vel Alienigenas, tàm tot & tantos Saccos & Clavos Lanarum Berdatarum, Claccatarum, & Mundatarum, sive non Berdatarum, non Claccatarum, aut non Mundatarum, ac Pannos Laneos in Grano vel sine Grano, cujuscumque Coloris Panni illi fuerint, Pecias Stanni, & Fodras Plumbi, tàm de Bonis propriis quam alterius Personae cujuscumque, in dicto Portu Londoniae, in quibuscumque Galeis, Carracis, Navibus, vel Vasis, unâ Vice vel diversis Vicibus, eskippare & carcare, ac eskippari & carcari facere, & Lanas illas, sic Eskippatas, per Strictus de Marrok, ac Pannos Laneos, Stannum, & Plumbum praedicta ad quascumque Partes Exteras traducere & cariare, ac traduci & cariari facere, quàm alias Mercandisas quascumque, de quacumque Crescentia, tàm de Bonis suis propriis, quàm alterius cujuscumque, a Partibus Exteris in hujusmodi Galeis, Carracis, Navibus, vel Vasis similiter eskippare & carcare, ac eskippari & carcari facere, & in Regnum nostrum Angliae in pradictum Portum Londoniae adducere.
Quorum omnium Saccorum & Clavorum Lanarum praedictarum Custumae & Subsidia, juxta Ratam, videlicet, Quatuor Marcarum tantum & non ultra, pro Custumis & Subsidiis ac aliis Deveriis Calesii, de seu pro quolibet Sacco Lanarum praedictarum, ac Custumae & Subsidia Pannorum Laneorum, Stanni, & Plumbi, ac aliarum Mercandisarum praedictarum, ad dictam Summam Quinque Milium Librarum in toto se attingent,
Absque aliquibus Custumis seu Subsidiis aut aliis Deveriis praedictis, pro eisdem Lanis, Pannis Laneis, Stanno, Plumbo, & Mercandisis, seu aliqua indè Parcella, Nobis vel Haeredibus nostris reddendis seu solvendis,
Per Indenturas, indè inter vos & praefatos, Laurentium, Julianum, Thomam, Thomam, Fulconem, & Alexandrum, seu eorum aliquem, aut, ipsis Defunctis, Executores suos praedictos seu alicujus eorum, aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos praedictos, Eskippationem, Traductionem, & Adductionem praedictas, debitè, de tempore in tempus, conficiendas, Testificantes, eskippare permittatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum.
Teste Rege apud Cantuar. decimo Die Junii.
Consimilia Brevia diriguntur Custumariis sive Collectoribus in Portubus subscriptis, sub eadem Data, mutatis mutandis; videlicet,
Custumariis sive Collectoribus tàm magnae Custumae nostrae quàm Subsidii Lanarum, Coriorum, & Pellium Lanutarum in Portu Civitatis nostrae Londoniae.
Custumariis sive Collectoribus Subsidiorum Trium Solidorum de Dolio & Duodecim Denariorum de Libra in Portu Civitatis nostrae Londoniae.
Custumariis sive Collectoribus in Portu Villae nostrae Suthamptoniae.
Custumariis sive Collectoribus in Portu Villae nostrae Sandewici
.
June 12. John lord Audeley and Galliard Dureford, lord Duras, are appointed commanders of a fleet going to Brittany. Westm.
O. xii. 12. H. v. p. iii. 64.
Pro Domino Audeley & Galliardo Dureford.
An. 15. E. 4. Pat. 15. E. 4. p. 2. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos quandam Armatam Potentiam ad Partes Britanniae, cum, Dilectis & Fidelibus nostris, Johanne Domino Audeley, & Galliardo Dureford Domino Duras, ex certis Causis Transmittendam, Ordinaverimus,
Assignaverimus ipsos, Johannem & Galliardum, & eorum alterum (de quorum Fidelitatibus & providis Circumspectionibus plenam fiduciam obtinemus) ac eis & eorum alteri plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad Armatam praedictam ad Partes praedictas Conducendum, Regendum, & Gubernandum,
Necnon ad quoscumque de Armata praedicta, quos Regimini & Gubernationi, Mandatis, Proclamationibus, & Ordinationibus, Nomine nostro in hac parte faciendis & ordinandis, Contrarios seu Inobedientes invenerint, juxta Discretiones suas & Delinquentium Demerita, Castigandum & Puniendum, ac Castigari & Puniri faciendum,
Omniaque alia & singula, in Praemissis necessaria & oportuna, Faciendum & Exequendum:
Damus autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 20. Commission to the persons above-mentioned and to Oliver King to treat for peace with Francis duke of Brittany. Westm.
O. xii. 12. H. v. p. iii. 64.
De Communicando cum Duce Britanniae.
An. 15. E. 4. Franc. 15. E. 4. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Domini de Audeley, & Galliardi de Dureford Domini de Duras, Militum, ac Magistri Oliveri King in Legibus Licentiati unius Secretariorum nostrorum, Consiliariorum nostrorum, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Ordinamus & Constituimus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis, Tribus, Duobus, & Uni eorum, plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale cum praecarissimo Consanguineo nostro Francisco Duce Britanniae, seu ejus Ambassiatoribus, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis, sufficientem Potestatem, & Auctoritatem, ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, Conveniendi, Tractandi, Concordandi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi, & finaliter Concludendi tàm de Pace perpetuâ ac reali Ligâ & finali Concordiâ, si eis videbitur, faciendis, quàm de & super omnibus & omnimodis Treugis, Alligantiis, Confoederationibus, Pactionibus, mutuis Auxiliis, & Promissionibus, inter Nos, Haeredes, & Successores nostros, ac Regna & Dominia nostra, ac Subditos, Alligatos, & Confoederatos nostros & alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Consanguineum nostrum, Haeredes & Successores suos, atqùe Loca & Dominia sua, Subditos, & Alligatos suos & sibi Adhaerentes, ineundis, capiendis, & habendis,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis Conclusa, Concordata, & Firmata fuerint, Expediendi, Perficiendi, & pro parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, etiam si majora sint & Mandatum de sua natura magis exigant speciale, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus in Explicatione & Conclusione Praemissorum;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios nostros praedictos, Tres, Duos, & unum eorum, in forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
[June 20.] Edward prince of Wales is appointed regent of England during the K.'s expedition to France.
O. xii. 13. H. v. p. iii. 64.
De Custode Regni constituto.
An. 15. E. 4. Pat. 15. E. 4. p. 2. m. 18.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, pro Salvatione & Defensione Regni nostri Angliae, ac Expeditione Guerrae nostrae Franciae, simus ad Partes Transmarinas in proximo personaliter profecturi,
Et insideat intimè Nobis Cordi quòd Pax nostra, praesertim dùm sic absentes fuerimus, inviolabiliter observetur, & quòd Agenda dicti Regni providè dirigantur, & singulis Justitiae debitum impendatur,
Nos,
De Fidelitate Edwardi Filii nostri Primogeniti, Principis Walliae, Ducis Cornubiae, & Comitis Cestriae, confidentes,
Constituimus ipsum Custodem dicti Regni nostri ac Locum nostrum tenentem in eodem Regno dùm in dictis Transmarinis Partibus Moram fecerimus, vel donec aliud indè duxerimus ordinandum;
Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Communitatibus, Vicecomitibus, Liberis Hominibus, Ballivis, Ministris, & omnibus Fidelibus nostris, Tenore Praesentium, in Mandatis quòd praefato Principi, tanquam Custodi dicti Regni nostri & Locum nostrum tenenti in eodem, Intendentes sint, Respondentes, Consulentes, & Auxiliantes.
In cujus &c.
Teste ut supra.
June 20. Powers granted to Edward prince of Wales as regent. Sandwich.
O. xii. 13. H. v. p. iii. 64.
De Potestate Custodi concessa.
An. 15. E. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, pro Expeditione Guerrae nostrae Franciae, simus in proximo ad Partes Transmarinas profecturi,
Nos,
Volentes Quietudini Praelatorum, Magnatum, & aliorum Fidelium nostrorum dicti Regni, dùm sic Absentes fuerimus, providere,
Delecto & Fideli nostro Edwardo Filio nostro Primogenito, Principi Walliae, Duci Cornubiae, & Comiti Cestriae, Custodi dicti Regni & Locum nostrum tenenti in eodem, plenam, Tenore Praesentium, Concedimus Potestatem Capitulis Ecclesiarum Cathedralium & Conventualium, per Mortem vel Cessionem seu quovis alio modo Vacantium, cùm hujusmodi Vacationes praedicto Custodi per dicta Capitula praesentatae fuerint, Concedendi Licentiam Eligendi Personas idoneas in Pastores & Praesidentes Ecclesiarum praedictarum,
Et, cùm de Licentiâ praedictâ Electiones in dictis Ecclesiis fuerint celebratae, & Personae Electae per Literas dictorum Capitulorum Nobis vel Sibi nostro Nomine Praesentatae, Assensum & Favorem Regium Electioni factae de Minoribus Praelatis, nisi rationabilis Causa subfuerit quare dictis Electionibus hujusmodi Assensum denegare debeat, adhibendi,
Et ulterius, pro Confirmatione Electorum quibus sic prohibetur Assensus, illis, ad quos pertinet, more solito transcribendi,
Et, cùm Electi vel Electae hujusmodi confirmati fuerint, Fidelitates, Nobis in hac parte debitas, Recipiendi, ac Temporalia Ecclesiarum illarum dictis Electis Restituendi,
Ita quòd idem Custos Assensum Regium Electionibus, factis de Majoribus Praelatis, non adhibeat, nec Fidelitatem ab eis recipiat, nec Temporalia Ecclesiarum illarum, ad quarum Regimen eliguntur seu postulantur, liberet seu restituat, quousque Nos super hoc duxerit consulendum, vel aliud a Nobis indè habuerit in Mandatis,
Quascumque etiam Fidelitates, pro quibuscumque Terris, Tenementis, seu Haereditatibus Nobis debitas, Recipiendi, ac Terras, Tenementa, & Haereditates hujusmodi illis, ad quos pertinent, prout justum fuerit, Liberandi & Restituendi; Homagiis Nobis, pro dictis Terris, Tenementis, & Haereditatibus nobis debitis, Reservatis, quae usque ad Redditum nostrum in Angliam volumus per dictum Custodem Respectuari,
Necnon ad omnes Ecclesias, ad nostram Donationem seu quamcumque Dispositionem nostram spectantes, Taxationem Viginti Marcarum excedentes, & Taxationem Quadraginta Marcarum non excedentes, cùm vacaverint, praesentandi,
Reservantes Nobis Praesentationes, Donationes, & Collationes omnium aliarum Ecclesiarum, Dignitatum, Praebendarum, Decanatuum, Liberarum Capellarum, Hospitalium, & omnium aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum, ad Praesentationem, Donationem, seu Collationem nostram spectantes, cùm vacaverint; Ecclesiis Taxationis Viginti Marcarum & infra, ad quas Cancellarius noster praesentet, prout hactenus est fieri consuetum, dumtaxat exceptis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Sandewicum, vicesimo Die Junii.
Per ipsum Regem.
[June 20.] Power for Edward prince of Wales to appoint as marshal.
O. xii. 14. H. v. p. iii. 64.
Pro eodem Custode.
An. 15. E. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia volumus quòd Officium Marescalciae nostrae, dùm extra Regnum nostrum Angliae fuerimus, in eodem Regno, in Praesentiâ Edwardi Filii nostri Primogeniti, Principis Walliae, Ducis Cornubiae, & Comitis cestriae (quem Constituimus Custodem ejusdem Regni) teneatur,
Dedimus Potestatem eidem Custodi ad Constituendum Vice nostrâ aliquem idoneum ad Placita ejusdem Marescalciae Tenendum, & ad Ordinandum de Ministris ejusdem Marescalciae & omnibus aliis Officium illud tangentibus, sicut Nos faceremus si praesentes essemus.
In cujus &c.
Teste ut supra.
[June 20.] The K. desires the prince of Wales to grant to deserving clerks the pensions due from persons appointed to minor churches.
O. xii. 14. H. v. p. iii. 65.
Pro eodem Principe.
An. 15. E. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, inter alia, Commiserimus Potestatem Edwardo Filio nostro Primogenito, Principi Walliae, Duci Cornubiae, & Comiti Cestriae, Custodi Regni nostri Angliae, Recipiendi, Nomine nostro, Fidelitates Electorum de Minoribus Ecclesiis Regni nostri Angliae, & eisdem Electis Temporalia Ecclesiarum illarum Restituendi, prout in Literis nostris Patentibus indè confectis pleniùs continetur,
Volumus & Concedimus quòd idem Custos Pensiones, quas iidem Electi, ratione Novae Creationis suae, Clericis nostris concedere tenentur, det & concedat Personis benè meritis Vice nostrâ.
In cujus &c.
Teste ut supra.