Rymer's Foedera with Syllabus
March-June 1478

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

51-66

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: March-June 1478', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 51-66. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115507 Date accessed: 20 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

March–June 1478

Syllabus EntryFoedera Text
1478. March 3. Receipt of 10,000 crowns from Lewis K. of France, in payment of the 50,000 crowns for Margaret, late Queen. Westm.
O. xii. 51. H. v. p. iii. 79.
De Literis Acquietantiae pro Parte Financiae Margaretae Reginae.
An. 17. E. 4. Ibid.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die confectionis Praesentium, per Manus Johannis Howard Militis Domini de Howard, Ricardi Tunstall Militis, & Magistri Thomae Langton Decretorum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, ab, Illustrissimo & Potentissimo Principe, Lodowico Franciae, Consanguineo nostro Carissimo, Decem Millia Coronarum Auri, in Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito nobis solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Millium Coronarum Auri, Nobis, infra Quinque Annos, pro Praenobili Principissa Domina Margareta Regis Regnati Filia solvendarum, prout in Literis ejusdem Consanguinei nostri, superindè confectis, pleniùs continetur;
De quibus quidem Decem Millibus Coronarum Auri fatemur Nobis fideliter esse solutum, & eundem Consanguineum nostrum superindè fore Quietum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio Die Martii.
Per ipsum Regem.
March 5. Treaty of peace and mercantile intercourse with East and West Friesland. Westm.
O. xii. 51. H. v. p. iii. 79.
De Antiquissimis Confoederationibus cum Gentibus Frisiae Renovandis.
An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 10.
Rex, Nobilibus & Potentibus Viris, Gretemannis, Consulibus, Proconsulibus, Judicibus, Communitatibus, Societatibus, Hominibus, necnon eorum veris Haeredibus, Partium Terrae Frisiae (videlicet) de Hostergo & Westergo, Amicis & Confoederatis antiquissimis, Salutem.
Cùm olim, temporibus Progenitorum nostrorum & vestrorum, sicut accipimus, bonae Intelligentiae & Confoederationes inter Regnicolas & Subditos hujus Regni nostri Angliae, ex unâ Parte, vestrosque Majores & Praedecessores caeterosque Incolas Terrae Frisiae antedictae, ex alterâ Parte, habitae & inviolabiliter observatae fuissent Annis plurimis, ita quòd Homines utriusque Partis libero & amicabili Intercursu inter sese comuniter conversabantur, donec, aliquot transactis Annis, per nonnullos Viros Seditiosos & bonae Pacis Turbatores, libera Communicatio venerit in Rupturam, ita ut neutri Partium liceat, ut antiquitùs, liberè conversari & mutuò Mercandisam Excercere,
Volentes itaque jam Diebus nostris Veteres illas Confoederationes Intelligentiasque vobiscum quantum possumus Renovare, Convenimus, Contrahimus, & Concludimus bonam, sinceram, veram, & perpetuam Pacem atque Amicitiam, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Vassallis, Subditis, Regnis, Terris, Patriis, & Dominiis nostris praesentibus & futuris, vobiscum, vestris & Haeredibus & Successoribus, Vassallis, Subditis, ad dictam Terram seu Partes Frisiae qualitercumque pertinentibus, Tenendam imperpetuum pariter & Observandam, secundùm Modum & Formam Capitulorum & Articulorum subsequentium,
Inprimis, Conventum & Concordatum est quòd, a Primo Die Mensis Maii, proximò futuro post Datam Praesentium, usque in Sempiternum, erit & observabitur inter Nos, omnesque & singulos Subditos & Vassallos Regni nostri Angliae, Haeredes & Successores nostros Angliae Reges futuros, ex una Parte, Nobilesque & Potentes Viros Gretemannos, Consules, Proconsules, Judices, necnon Communitates, Societates, Homines, & eorum veros Haeredes, Partium Terrae Frisiae praedictarum (videlicet) de Hostergo & Westergo, singulosque Subditos & Vassallos ipsius Terrae & Partium Frisiae, ex alterâ Parte, pro Sese, Haeredibus, & Successoribus hincinde, perpetuis temporibus in futurum, vera, perpetua, & realis Pax, Amicitia, & Concordia, ita quòd Homines utriusque Partis possint salvò & securè, per Terram, Mare, & Aquas dulces, Ire, Redire, liberè invicem Conversari & Mercari, absque eo quòd per Homines hujus Partis Dampnum aut Detrimentum fiat aut inferatur Hominibus alterius Partis, in Personis, Bonis, aut Rebus quibuscumque, quavis arte aut occasione quovisve quaesito colore; salvis semper Regionum, Urbium, ac Locorum Legibus, Statutis, & Consuetudinibus, quibus nichilominus, quoad caetera, per Praemissa censebitur Derogatum.
Item, Conventum & Concordatum est quòd benè licebit Hominibus Regni caeterisque Subditis Coronae Angliae praesentibus & futuris, quotiens eis libuerit, ad Terram & Partes Frisiae supradictas, Portus, Civitates, Villas, atque Opida ejusdem Terrae, cum eorum Navibus, Bonis, Rebus, Mercibus, Equis, Plaustris, Vehiculis, & aliis sibi Necessariis quibuscumque, Applicare & Declinare, atque ab eadem Terra & Locis memoratis, cum eorum Navibus, Bonis, & Rebus supradictis, pro eorum beneplacito, Recedere & Abire quo duxerint Abeundum:
Et, versâ vice, quòd benè licebit Hominibus Terrae & Partium Frisiae memoratarum omnibus & singulis praesentibus & futuris, quotiens eis libuerit, ad Regnum Angliae supradictum, Dominium Hiberniae, Villam & Marchias Calesii, Portusque, Civitates, Villas, atque Opida, Regni & Domini supradictorum, cum eorum Navibus, Bonis, Rebus, Mercibus, Equis, Plaustris, Vehiculis, & aliis sibi Necessariis quibuscumque, Applicare & Declinare, atque ab eodem Regno & Locis memoratis, cum eorum Navibus, Bonis, & Rebus supradictis, pro eorum beneplacito, Recedere & Abire quo duxerint abeundum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 13. Power for John lord Howard, sir Richard Tunstall, and Thomas Langton, to prolong the term of arbitration mentioned in the treaty of Amiens to what time they shall think fit. Westm.
O. xii. 52. H. v. p. iii. 79.
De Termino, pro Querelis, inter Angliae & Franciae Reges pendentibus, per Arbitros Decidendis, Prolongando.
An. 18. E. 4. Ibid. m. 14.
Rex universis, Literas praesentes inspecturis, Salutem.
Cùm inita Pacis Foedera inter Principes, qui Christianorum Sanguinem sitire non deberent, observare Divinum quid, apud omnes Christianae Religionis sanae Mentis Viros, arbitratur;
Hinc est quòd Nos,
Consideratis Literis Patentibus Lodowici Illustrissimi Franciae Principis Consanguinei nostri Carissimi, Datis in Civitate Ambianensi, Die Vicesimâ nonâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto,
Quarum Tenor, in substantialibus Clausulis, quoad Propositum attinet, sequitur in hac forma,
Inprimis, Consentimus, Volumus, Convenimus, & Appunctuamus quòd omnes Lites, Quaestiones, Querelae, & Demandae, pendentes inpraesentiarum Indiscussae inter Nos & Consanguineum nostrum Regem Angliae, in Reverendissimum Patrem Karolum Archiepiscopum Lugdunensem & Galliarum Primatem, & Consanguineum nostrum Johannem Comitem de Dunesio, per Nos & ex parte nostra, & in Reverendissimum Patrem Thomam Archiepiscopum Cantuariensem Cardinalem, & Illustrissimum Principem Georgium Ducem Clarenciae, per dictum Regem Angliae Consanguineum nostrum & ex parte sua, Arbitros seu amicabiles Compositores in hac parte nominatos & electos, Supponantur & Compromittantur,
Sic quòd, si contingat aliquem vel aliquos dictorum Arbitrorum decedere, aut diversâ Valitudine laborare quominus dictarum Litium Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, alius seu alii in ejus eorumve Locum, per Nos si de nostris, aut per dictum Consanguineum suum si de suis sint, deputentur & subrogentur,
Dantes & Concedentes eisdem Arbitris Potestatem & Auctoritatem ipsas Lites & Quaestiones, a Data Praesentium, usque ad Tres Annos proximò futuros inclusivè, Componendi, Decidendi, & Terminandi,
Et quia temporis praefixi Terminus adeò instat, ut citra ejusdem Temporis Lapsum difficile erit finaliter praedictas Lites Decidere & Terminare, tùm quia fortè eorum Arbitrorum aliquis vel aliqui praepeditus vel praepediti sint Morte, Senectute, aut adversâ Valitudine, quavisve aliâ rationabili Causâ, quominus dictarum Litium Examinationi vacare valeat vel valeant,
Ac de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Johannis Howard Militis Domini Howard, Richardi Tunstall Militis, & Magistri Thomae Langton Decretorum Doctoris, plurimùm confisi.
Eosdem, Johannem Dominum Howard, Richardum Tunstall, & Magistrum Thomam Langton, Procuratores, Legatos, & Deputatos nostros speciales Constituimus, Ordinamus, & per Praesentes Deputamus,
Dantes eisdem Procuratoribus, Legatis, & Deputatis nostris plenam Auctoritatem & Potestatem praedictum Trium Annorum Terminum Prorogandi,
Novumque Terminum, ad tanta tempora, pro hujusmodi Litibus Terminandis, Statuendi & Praefigendi, prout eis melius videbitur expedire,
Necnon Arbitrum vel Arbitros, amicabilem Compositorem vel Compositores, novum vel novos, in Loco alicujus aliquorumve praedictorum Deputandi, Subrogandi, & Constituendi.
Eo tamen Moderamine semper adhibito, quòd, si contingat eorum aliquem vel aliquos ex Humanis decedere, aut adversâ Valetudine laborare, aliáve rationabili Causâ impediri, quo minus dictarum Litium Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, alium seu alios in ejus eorumve Locum Nominare, Deputare, Subrogaréque valeamus,
Eisdemque Arbitris, sic per eos, aut Nos & dictum Consanguineum nostrum nominatis, deputatis, subrogatisve, Mandatum, Potestatem, & Auctoritatem plenariam, pro Nobis & Nomine nostro, Concedendi, Tribuendi, & Conferendi ad Decidendum & Terminandum dictas Lites & Quaestiones, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum sic pendentes, nondum Sopitas & Discussas,
Damus etiam & Concedimus praefatis Legatis, Deputatis, & Procuratoribus nostris plenariam Potestatem Nos & Personam nostram sub Poena Trium Milium Milium Scutorum firmiter Obligandi, ad Standum, Obtemperandum, & Obediendum Laudo & Arbitrio dictorum Arbitrorum, per eos, ut praemittitur, aut Nos & dictum Consanguineum nostrum nominandorum, deputandorum & subrogandorum,
Aliaque Pacis Media honesta, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum Continuandae & Firmandae, Nobis & Subditis nostris Utilia, Tractandi & Componendi, novamq; Dietam Statuendi,
Caeteráque omnia & singula, in hac parte necessaria seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid quod per dictos Procuratores, Legatos, & Deputatos nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio Die Martii.
Per ipsum Regem.
March 17. Safe conduct for James K. of Scotland. Westm.
O. xii. 53. H. v. p. iii. 80.
De Salvo Conductu pro Rege Scotorum, cum Mille Personis in Comitiva sua.
R. E.
Memorandum quòd decimo tertio die Martii, Anno Regni Regis Edwardi Quarti decimo octavo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium Exequenda.
An
. 18. E. 4. Infra Tur. Ex Autogr.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Cùm inter Christianae Religionis Principes, saltem Majores, nil Amicitiae observantiâ praestantius, amabilius, copulatiusque sit, quâ eorum Jura tutantur & conservantur, suisque Ditionibus Subditi locupletiores efficiuntur, & Inmanissimi Barbari Thurcique Christi inimicissimi expugnantur,
Nec equidem Epistolis vel Internuntiis ipsa Amicitia ita copulata efficitur, sicuti cum Principibus coram celebratur & Celebrata firmatur,
Et quia Potentissimus Scotorum Princeps Confrater & Consanguineus noster carissimus, cum quo & Affinitate & Amicitiae Foedere connexi fuerimus, Ambianis Peregrinatum ire, Sancti Johannis Reliquias visurus, propedièm duxerit,
Sciatis quòd Nos,
Cui nil optatius quàm ipsum Confratrem nostrum hoc in Regno visere, eique pro viribus Morem gerere, coramque loqui, & pro utriusque nostrûm nostrorumq; Regnorum Subditorum Commodo ut maturiùs tractare valeamus,
Ex mero Motu & certâ Scientiâ nostris suscepimus in salvum Commeatum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, eundem Illustrissimum Principem Confratrem & Consanguineum nostrum Jacobum, Divinâ etiam gratiâ, Scotorum Regem, cum Mille Viris sive Servientibus vel infra in ejus Obsequio, Familiâ, Comitivave, Armatis vel non Armatis, cujuscumque Gradûs, Ordinis, Nationis, aut Conditionis existant, in Regnum nostrum Angliae, per Terram, Mare, vel Aquas dulces & recentes, equestrè vel pedestrè, cum Equis, Hernesiis, Bogeis, Jocalibus, Moneta, Auro, Argento monetato sive non monetato, Literis & Scripturis clausis & apertis, aliis Rebus & Bonis suis quibuscumque, salvò & securè Veniendo, ibidem Morando, Perhendinando, Peregrinando, & Conversando, ac totiens quotiens ei visum fuerit expedire, equestrè vel pedestrè, per Terram, Mare, vel Aquas, durante praesenti salvo Conductu nostro, Repatriando, Revertendo, & Redeundo, per quoscumque Portus nostrae Ditionis, absque impedimento vel arestamento propter quaecumque Debita, Offensas, Treugarum Infractiones, Obsidia, Finantias, Quaestiones, & Querelas quascumque, ante Datam Praesentium quibuscumque Personis quavis ratione spectantia, & Literis etiam Marquae & Contramarquae, Reprisaliarum, Debiti, Compoti, vel Conventionis, ac aliis Motivis non obstantibus quibuscumque:
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Confratrem & Consanguineum nostrum, cum Viris seu Servientibus suis praedictis, in Regnum nostrum praedictum, in forma praedicta, cum Equis, Hernesiis, Bogeis, Jocalibus, Moneta, Auro Argento monetato sive non Monetato, Literis, Scripturis, Bonis, & Rebus suis quibuscumque praedictis, salvò & securè Veniendo, ibidem Morando, Perhendinando, Peregrinando, & Conversando, ac totiens quotiens eis visum fuerit expedire, equestrè vel pedestrè, per Terram, Mare, vel Aquas, durante praesenti Salvo Conductu nostro, in formâ praedictâ, Repatriando, Revertendo, & Redeundo, cum eâ quâ decet Reverentiâ recipiatis, manuteneatis protegatis, & defendatis,
Non inferentes ei aut ejus alicui Servientum, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid ei seu ejus alicui Servientum Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id ei & ejus cuilibet Servientum sine dilatione debitè corrigi & reformari faciatis;
Concedimus insuper, & Volumus, licet per aliquem aliquosve quoscumque dictorum Virorum sive Servientum ejusdem Confratris nostri, ad hujus nostri Salvi Conductûs Forisfacturam, aliquid Actum, Gestum, sive perpetratum fuerit, quòd iste Salvus Conductus noster quoad eundem Consanguineum nostrum & caeteros praedictos Viros sive ejus Servientes non eo minus in suo robore maneat & effectu.
In cujus &c. per Duos Annos duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo Die Martii.
March 27. Restitution of the temporalities to Edward bp. of Chichester, translated from Carlisle the death of John Arundell, late bp. of Chichester. Westm.
O. xii. 54. H. v. p. iii. 80.
De Restitutione Temporalium pro Episcopo Cicestrensi.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 28.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Surriae & Sussexiae, Salutem.
Cùm, Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Cicestrensi, per Mortem, bonae memoriae, Johannis Arundell, nuper Episcopi Loci illius, Venerabilem Patrem Edwardum, nuper Karliolensem Episcopum, a Vinculo, quo dictae Ecclesiae Karliolensi tenebatur, absolverit, & ipsum ad dictam Ecclesiam Cicestrensem Transtulerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Edwardus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Edwardi, & Temporalia dicti Episcopatûs Cicestrensis Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Edwardo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub Datâ praedictâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Dilecto Regis
Humfrido Hayford Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori Regis in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 31. Receipt of 10,000 crowns from Lewis K. of France. Westm.
O. xii. 55. H. v. p. iii. 81.
De Acquietantia pro Parte Annui Census.
R. E.
Memorandum quòd Tricesimo primo die Martii, Anno Regni Regis Edwardi Quarti decimo octavo, ista Billa Liberata suit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
An
. 18. E. 4. Ex Autogr. Infra Tur.
Rex Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Lodowico Franciae Consanguineo nostro carissimo, per Manus Willielmi Restout, Decem Milia Coronarum Auri, Parcellam Viginti & quinque Milium Coronarum Auri in Festo Paschae ultimò praeterito Nobis solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Milium Coronarum Auri annuatim Nobis solvendarum, prout in Literis superinde consectis pleniùs continetur;
De quibus quidem Decem Milibus Coronarum Auri fatemur Nobis fideliter esse Solutum, & eundem Consanguineum nostrum superinde fore Quietum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo die Martii.
April 4. Pope Sixtus gives licence to John Lowe, rector of Esthildisley in dioc. Salisbury to hold two bencfiees. Rome.
O. xii. 55. H. v. p. iii. 81.
Dispensatio ad Incompatibilia.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Sixtus Episcopus
, Servus Servorum Dei, Dilecto Filio Johanni Lowe, Rectori Parrochialis Ecclesiae de Esthildisley Saresbiriensis Dioecesis, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Vitae ac Morum honestas aliaque laudabilia Probitatis & Virtutum Merita, super quibus apud Nos fidedigno commendaris Testimonio, Nos inducunt ut Te specialibus Favoribus & Gratiis prosequamur,
Hinc est quòd Nos,
Qui dudùm, inter caetera, Voluimus & Ordinavimus quòd, per quancunque Signaturam, deinceps faciendam, nulli (cujuscunque Diginitatis, Statûs, Gradûs, vel Conditionis foret, certis tunc expressis Personis duntaxat exceptis) daretur Dispensatio quòd Duas Parrochiales Ecclesias aut Dignitates, Majores post Pontificales in Cathedralibus, seu Principales in Collegiatis Ecclesiis, vel unam cum reliqua earum insimul, Retinere valeret, nisi ipsae Parrochiales Ecclesiae adeò contiguae & invicem propinquae forent quòd eis per Unum commodè deserviri posset, illarumque Fructus, Redditus, & Proventus ultra Viginti Quatuor Florenos Auri de Camera, secundum communem Aextimationem, non valerent annuatim,
Et, si per Praeoccupationem vel aliàs Litterae super tali Dispensatione confectae repperirentur, illae nullius existerent Roboris vel Momenti,
Volentes Te,
Qui, ut asseris, Parochialem Ecclesiam de Esthildisley Sarisbiriensis Dioecesis inter caetera obtines,
Praemissorum Meritorum tuorum intuitu, Favore prosequi gratioso,
Teque a quibuscunque Excommunicationis Suspensionis & Interdicti ac aliis Ecclesiasticis Sententiis Censuris & Poenis, a Jure vel ab Homine quavis occasione vel causâ latis, quibus forsan quomodolibet Innodatus existis, ad effectum Praesentium duntaxat consequendum, harum serie Absolventes & Absolutum forè censentes, necnon omnia alia & singula Beneficia Ecclesiastica sine Cura quae obtines, ac cum Cura & sine Cura quae expectas, necnon in quibus & ad quae Jus tibi quomodolibet competit quaecunque, quotcunque & qualiacunque sint,
Eorum ac dictae Ecclesiae de Esthildisley Fructuum, Reddituum, & Proventuum veros Valores annuos praesentibus pro expressis habentes,
Tuis in hac parte Supplicationibus inclinati, tecum, ut, unà cum dictâ Ecclesiâ de Esthildisley, quodcunque aliud, seu, illâ per Te Dimissâ, quaecunque Duo alia Curata seu aliàs invicem Incompatibilia Beneficia Ecclesiastica, etiam si Parrochiales Ecclesiae, vel earum Perpetuae Vicariae, seu Cantariae aut Dignitates, Personatus, Administrationes, vel Officia in Cathedralibus etiam Metropolitanis vel Collegiatis Ecclesiis, & Dignitates ipsae in Cathedralibus etiam Metropolitanis post Pontificales Majores, seu Collegiatis Ecclesiis hujusmodi Principales, aut tales mixti fuerint, & ad illas ac Personatus Administrationes vel Officia hujusmodi consueverint qui per Electionem assumi, eisque Cura immineat Animarum, si Tibi aliàs canonicè conferantur, aut eligaris, praesenteris, vel assumaris ad illa & instituaris in eis, recipere & quoad vixeris insimul retinere, illaque simul vel successivè simpliciter vel ex Causa Permutationis, quotiens tibi placuerit, dimittere, & loco Dimissi vel Dimissorum aliud vel alia simile vel dissimile aut similia vel dissimilia Beneficium seu Beneficia, Ecclesiasticum vel Ecclesiastica, duo duntaxat invicem Incompatibilia, similiter recipere, & quoad vixeris, ut praefertur, retinere liberè & licitè valeas,
Voluntate priori & Ordinatione praemissis, necnon Generalis Concilii aliisque Apostolicis, ac bonae memoriae Octonis & Octoboni, olim in Regno Angliae Apostolicae Sedis Legatorum, ac in Provincialibus & Sinodalibus Conciliis editis, Generalibus vel Specialibus, Constitutionibus & Ordinationibus Statutis, quoque & Consuetudinibus Ecclesiarum, in quibus Incompatibilia Beneficia hujusmodi forsan fuerint, Juramento, Confirmatione Apostolicâ vel quavis Firmitate aliâ Roboratis, caeterisque Contrariis nequaquam obstantibus,
Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, de speciali Gratiâ Dispensamus;
Proviso quòd Ecclesia de Esthildisley & alia Incompatibilia Beneficia hujusmodi debitis propterea non fraudentur Obsequiis, & Animarum Cura in Ecclesia de Esthildisley, & si qua immineat aliis Incompatibilibus Beneficiis praedictis, nullatenus negligatur.
Nulli ergo omninò Hominum liceat hanc Paginam nostrae Absolutionis, Dispensationis, & Voluntatis infringere &c.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, Pridie Non. Aprilis, Pontificatûs nostri Anno Septimo.
Ap. L.
M. Millinus.
Sub Filis sericis slavi rubeique Coloris.
April 24. Restitution of the temporalities to Richard bp. of Carlisle. Westm.
O. xii. 56. H. v. p. iii. 81.
De Restitutione Temporalium Karliolen.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 1. m. 5.
Rex, Escaetori suo in Comitatu! Cumbriae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper Ecclesiâ Cathedrali Karliolensi, Personam Dilecti & Fidelis nostri Richardi, ejusdem Ecclesiae Electi, in ipsius Ecclesiae Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Aprilis.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori suo in Com. Lincoln.
Escaetori suo in Com. Midd.
Escaetori suo in Com. Derb.
Escaetori suo in Com. Westmerl
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
April 26. The K. promises to observe the treaty with Cristiern K. of Denmark for two years, during which time a diet will be held. Westm.
O. xii. 57. H. v. p. iii. 81.
De Literis, Conventionum cum Rege Daciae Confirmatoriis tradendis & recipiendis.
An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 1.
Rex universis & singulis, ad quorum notitiam praesentes Literae pervenerint, Salutem, Gaudium, & Pacem.
Quamquam aliàs, per nostros atque Serenissimi Principis Domini Cristierni Daciae, Sueciae, Norwegiae, &c. Regis Ambassiatores & Nuncios, tunc in Opido Hamburgensi, Bremensis Dioecesis, ad hoc congregatos, inter Nos praefatumque Daciae &c. Regem Regnorumque nostrorum hincinde Incolas & Subditos concepta, inita, & celebrata, atque ex post approbata & confirmata Pacis, Concordiae, & Amicitiae Liga seu Confoederatio, temporum successu Perversorum, quorum totus conatus ad Turbandum Pacem anelat, sinistris Actubus violata interruptaque sit,
Nos tamen atque praefatus Rex Daciae,
Ad quos pervigili solicitudinis oculo Regnorum atque Subditorum nostrorum Profectum atque Salutem contueri pertinet,
Considerantes quòd, sicut Discordiâ Res magnae periere, atque Concordiâ Res parvae crescere consueverint, sic ex Pacis interuptione praedictorum Regnorum nostrorum hincinde Incolis & Subditis nullus fructus Salutis, set undecumque Dampnum & Detrimentum subortum est,
Perversorum itaque Conatibus hujusmodi obviare, Pacisque Reparationi summo studio intendere decrevimus,
Et post, eo praetexu, de novo inter Nos habita Scripta Ambaxiatas atque Tractatus, tandem, septiformis Munere ab alto gratiosè superinfuso, Nos atque praefatus Rex Daciae ad has resolidatae devenimus Concordiae Metas & Puncta articulatim subinserta,
Primo itaque confitemur quòd inter Nos & dictum Daciae Regem Conventum atque Conclusum est, quòd, non obstantibus quibuscumque Sinistris Actibus, quibus contra Confoederationem praedictam quomodolibet actum illaque violata esse poterit, Volumus tamen Nos atque Rex Daciae praefatus, incipiendo ad Decimum Diem Mensis Junii proximò futurum, & ad Biennium ab illo Die proximò futurum inclusivè continuando, Ligam & Confoederationem praedictas, prout illa aliàs inter Nos concepta, celebrata, atque sigillata est, in omnibus suis Punctis & Articulis firmiter & inconcussè ac si nunquam interupta fuisset observare, neque eidem aliquatenus quacumque Ratione vel Causâ in toto vel in parte contravenire.
Secundo, Determinatum atque Conventum est, quòd omnes & singulae Actiones, per tempus interuptae Confoederationis praedictae, inter Nos & praefatum Daciae Regem & nostrorum & illius Regnorum Incolas exortae, atque Subditis nostris suisque quomodolibet vicissim, alteri (videlicet) contra alterum, competentes in Amicitia integra remanebunt suspensae usque ad DIETAM infrascriptam sub Biennio praedicto celebrandam; nec, ante Finem ejusdem, aliquis Subditorum nostrorum vel dicti Daciae Regis, conjunctim aut divisim, per Se vel per alios, via Juris vel Facti, contra Se invicem quomodolibet, ex Causis praedictis, attemptabunt.
Tertio, Conclusum est quòd, Biennio hujusmodi currente, quamprimùm oportunitas permiserit, aliqua competentia Loca & Tempora, pro DIETA inter Nos & praefatum Daciae Regem celebrandâ, deputentur, ubi tunc Ambassiatores utriusque Partis omnia & singula, post & contra Confoederationem praedictam quomodolibet acta, Audiant, Examinent, Judicent, Reforment, atque Differentias & Causas praedictas in Amicitia aut Jure Terminent ac perpetuo silentio Finiant, Confoederationemque praedictam Renovent, Resolident, & in pristinos Punctos Reducant atque Continuent, prout Rationi consonum atque ipsis visum fuerit expedire.
Quarto, Diffinitum est, quòd, infra Biennium antedictum, Mercatores Incolaeque Nostrorum & dicti Daciae Regis Regnorum praenominatorum, & quilibet ipsorum, pro libito suae volun- tatis, securè & liberè, quotiens placuerit, Regna praefata hincinde, de Dacia (videlicet) Suecia & Norwegia ad Angliam, atque de Anglia ad Daciam, Sueciam, & Norwegiam, poterint, cum Rebus & Mercibus suis, tàm per Mare quàm per Terram, visitare in omnibus & per omnia, juxta praedictae olim conceptae, celebratae, & sigillatae Confoederationis vim, formam, & tenorem, sub libero atque securo salvo Conductu; quem Nos Edwardus Rex praefatus dicti Regis Dac. Incolis & Subditis, & idem Daciae Rex nostris Incolis & Subditis, totiens quotiens requisiti seu requisitus fuerimus seu fuerit, dabimus & dabit; prout & Nos Edwardus Rex praelibatus hujusmodi securum & salvum Conductum exnunc Regis Daciae Subditis, melioribus modis & formâ quibus ipsis validiùs & efficaciùs dare poterimus, per totum Biennium praedictum, validè atque plenariè vigore hujusmodi nostrarum Literarum concedimus & Impertimur; hoc specialiter excepto quòd Incolae Regni nostri Angliae praedicti, sine speciali Licentia atque salvo Conductu a dicto Serenissimo Principe Cristierno Rege Daciae saepefato specialiter optinendo, per hujusmodi Biennium, Terram Issandiam nullatenus visitabunt aut inibi suas Mercansias excercebunt.
Quos quidem Articulos & Puncta, causâ Confoederationis, inter Nos & praefatum Daciae Regem, pro nostrorum atque illius Regnorum eorumdemque Incolarum Salute, Renovandae, Reintegrandae, Resolidandae, atque Recontinuandae, Nos Edwardus, in vim hujusmodi nostrarum Literarum, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, Gratos & Ratos habere volumus, sub Fide Regalis nostrae Magestatis omnia & singula, in hujusmodi nostris Literis contenta, firma & inconcussa, quantum ad Nos spectat & pertinet, inviolabiliter observare, nec contravenire eisdem per Nos neque per alium seu per alios, quovis quaesito colore vel ingenio, de Jure vel de Facto.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Robur atque Fidem has Literas Patentes fieri fecimus, ut in Manu ipsius Regis Daciae remaneant; aliis, similibus & paris per omnia effectûs, ex Parte suâ Nobis & in Manum nostram pariformiter consignatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 2. Grant to Edmund abp. of Armagh of the custody of the temporalities of the see. Westm.
O. xii. 58. H. v. p. iii. 82.
Pro Edmundo Archiepiscopo Armachanensi.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 1. m. 12.
Rex &c. quibuscumque Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Rectoribus, & Personis Ecclesiasticis quibuscumque, Locumtenenti nostro infra Terram nostram Hiberniae, vel ejus Deputato ibidem, Comitibusque, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Legeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Terram nostram praedictam, tàm infra Libertates quàm extra, ubilibet constitutis, Salutem.
Cùm nuper, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, per Literas nostras Patentes, Dederimus & Concesserimus, Reverendo in Christo Patri, Edmundo, dicto sive nominato Archiepiscopo Armachanensi, Custodiam omnium Temporalium Archiepiscopatûs Armachanensis in Terrâ nostrâ praedictâ, cum omnibus suis Pertinentiis, Habendam & Possidendam Custodiam illam quamdiu Temporalia illa in Manibus nostris remanere contigerint, absque aliquo Compoto seu Ratiocinio indè Nobis reddendo seu solvendo,
Nos, praefatum Venerabilem Patrem Concessione nostrâ praedictâ ac intentione nostrâ in hac parte, juxta vim, formam, & effectum earumdem, plenariè uti & gaudere volentes, vobis & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinet & pertinere poterit, distritiùs quo possumus Injungimus, Mandamus, & Praecipimus, quòd praefatum Venerabilem Patrem Custodiam praedictam Habere, Occupare, & Tenere permittatis, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum, ipsum contra Tenorem earumdem, non Molestantes in aliquo sive Gravantes,
Et, si quis, Ausu temerario, super se assumere praesumat ipsum Venerabilem Patrem, in Custodia praedictâ, aut in Temporalibus, aut in Rebus quibuscumque Temporalibus illis pertinentibus, inquietare & perturbare, quominus ipse Custodiam Temporalia & Res illa per Se & Servientes suos Habere, Occupare, & ad libitum suum Disponere valeat, juxta vim, formam, & effectum Concessionis & Donationis nostrarum praedictarum, ipsum Venerabilem Patrem & ejus Servientes contra ipsum sic praesumentem Manuteneatis & Defendatis, & eidem Praesumenti Resistatis, necaliquem ad Archiepiscopatum praedictum, praeter dictum Venerabilem Patrem, absque expresso Consensu nostro, per Literas Patentes vobis in hac parte declarando & notificando, admittatis nec admitti permittatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 3. Protection for Agnellus de Pericho, captain of a galley of the K. of Naples, now in the port of Southampton. Westm.
O. xii. 59. H. v. p. iii. 82.
De Protectione pro Galeasia Regis de Neapole.
An. 18. E. 4. Ibid. m. 24.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Propter certas Nos moventes Causas ex ratione Regiae nostrae Praerogativae, Securitati Dilecti Nobis Agnelli de Pericho, Capitanei & Patroni unius Galeasiae de Neapole, modo existentis in Portu Villae nostrae Southamptoniae, & pertinentis praecarissimo Consanguineo nostro Regi de Neapole, prospicientes,
De Gratiâ nostrâ speciali & ex mero Motu nostro,
Nè illi aliqua Violentia, Arestum, Districtio, sive Imprisonamentum, vel aliquod aliud Detrimentum,
Occasione alicujus Debiti, Transgressionis, Conspirationis, vel alicujus alterius Actionis, Placiti realis sive personalis, seu Condempnationis ipsius Agnelli, occasione Praemissorum, seu alicujus vel cujuscumque alterius Rei sive Actionis, versus praefatum Agnellum seu versus Galeasiam suam praedictam, ad Sectam seu Sectas alicujus Personae seu Marinarii aut aliquarum Personarum vel Marinariorum dictae Galeasiae, ante haec tempora habitarum sive motarum, seu imposteriùm, durantibus praesentibus Protectione & salvâ Gardiâ nostris, habendarum seu movendarum,
Inferatur,
Pro Indempnitate ipsius Agnelli prospicere volentes ut tenemur,
Suscepimus ipsum Agnellum, & Deputatos suos, ac Galeasiam praedictam, unà cum omnibus indè Apparatubus quibuscumque, necnon omnia Bona & Catalla dicti Agnelli mobilia & immobilia, in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, & salvam Gardiam nostras speciales,
Nolentes quòd ipse Agnellus, ad Prosecutionem Marinariorum praedictorum, aut alicujus eorum, occasione Debiti, Transgressionis, Conspirationis, Actionis, Placiti, Contractûs, realis vel personalis, seu Condempnationis ipsius Agnelli, aut aliquarum Contentiarum vel Querelarum per ipsum Agnellum praedictis Marinariis aut eorum alicui debitarum, durantibus praesentibus Protectione & Salva Gardia nostris praedictis, per Justiciarios nostros, Vicecomites, Majores, Locumtenentes, Ballivos, Senescallos, Constabularios, Castellanos, Praepositos, Officiarios, seu alios Ministros nostros, & quoscumque nostros Subditos, vel aliquem eorumdem, tàm infra Regnum nostrum Angliae quàm alia Dominia nostra ubicumque constitutos, & eorum singulos Locumtenentes arrestetur, inquietetur, vexetur, perturbetur, seu in Prisona detineatur, aut per Galeasiam praedictam seu per Bona & Catalla sua distringatur, aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus;
Damus etiam universis & singulis Justiciariis nostris, Vicecomitibus, Majoribus, Locumtenentibus, Ballivis, Senescallis, Constabulariis, Castellanis, Praepositis, Officiariis, & omnibus aliis Ministris & Subditis nostris praedictis, tàm infra Regnum nostrum Angliae quàm alia Dominia nostra ubicumque constitutis, & eorum singulis Locumtenentibus tàm infra Libertates quàm extra, ad quos Praesentes pervenerint, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd ipsum Agnellum, & Deputatos suos praedictos, ac Galeasiam praedictam, cum omnibus indè Apparatubus, ab omni Actione, durantibus praesentibus Protectione & salva Gardia nostris, sine Impedimento, Aresto, Vexatione, vel Perturbatione, salvò & securè ire, permanere, accedere, & recedere permittant.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, per totum tempus praesentis Viagii dicti Agnelli duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 14. Release by William bp. of Durham to Laurence abp. of York, late bp. of Durham, for dilapidations.
O. xii. 60. H. v. p. iii. 82.
Pro Archiepiscopo Eborum Relaxatio.
An. 18. E. 4. Claus. 18. E. 4. m. 21. d.
Noverint universi
, per Praesentes, Nos, Willielmum, Dei gratiâ, Dunelmensem Episcopum Remisisse, Relaxâsse, & omninò, pro Nobis, Successoribus, & Executoribus nostris, Quietum Clamâsse, Reverendissimo in Christo Patri, Laurentio, Eborum Archiepiscopo, Angliae Primati, & Apostolicae Sedis Legato, omnimodas Actiones tàm Reales quàm Personales ac Demandas, quas versus eundem Laurentium Eborum Archiepiscopum, nuper Dunelmensem Episcopum, habuimus, habemus, seu quovismodo in futurum a Principio Mundi usque in Diem confectionis Praesentium habere poterimus, ratione non Reparationis, Emendationis, Vasti, & Dilapidationis Ecclesiae Cathedralis Dunelmensis, ac omnium & singulorum & quorumcumque Castrorum & Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, & Tenementorum, Domorum, Aedificiorum, Clausurarum, ac aliorum Locorum, necnon omnium & singulorum, ac quorumcumque Implementorum praedicto Episcopatui pertinentium sive spectantium, per praedictum Laurentium Archiepiscopum Eborum, nuper Episcopum Dunelmensem, aut ipsius Dolo, Negligentiâ, seu Desidiâ Dimissorum, Contingentium, seu Substractorum, ac ad quorum Reparationem, Emendationem, & Constructionem praefatus Laurentius Archiepiscopus Eborum, nuper Episcopus Dunelmensis, tenebatur seu quomodolibet artari potuit vel astringi,
Ita quòd nec Nos praedictus Willielmus Dunelmensis Episcopus, nec Executores aut Successores nostri, aliquam Actionem versus praefatum Laurentium Archiepiscopum Eborum, nuper Episcopum Dunolmensem, seu Executores suos, seu eorum aliquem, occasione Praemissorum, de caetero exigere, movere, vel vendicare poterimus, seu poterit in futurum; set per hoc Factum nostrum simus exclusi imperpetuùm & Praecludamur.
In cujus Rei Testimonium Praesentibus Sigillum nostrum apposuimus.
Dat. Quartodecimo Die Mensis Maii, Anno Regni Regis Edwardi Quarti Decimo octavo.
Et Memorandum, quòd praedictus Willielmus Episcopus Dunelmensis venit in Cancellariam Regis, Tertiodecimo Die Junii, Anno praesenti, & Recognovit Scriptum praedictum & omnia contenta in eodem in forma praedicta.
1478. June 1. The proconsuls and commonalties of Lubeck and the other Hanse towns inform the K. that the city of Colberg has left the community. Lubeck.
O. xii. 60. H. v. p. iii. 83.
Certificatio quod Civitas Colburgens ejusque Cives seperaverunt se ab aliis Civitatibus Hansiaticis, & ideo ab omnibus Privilegiis in Anglia sunt excludendi.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Serenissimo Potentissimoque Principi & Domino Domino Edwardo Angliae & Franciae Regi Hiberniaeque Domino, &c
. Domino Gratiosissimo, necnon aliis (quorumcumque Statûs, Dignitatis, Praeeminentiae, Gradûs, Nominis, aut Conditionis extiterint) quibus expedit, universis, Nos, Proconsulets totius Consulatûs & Communitatis Imperialis Civitatis Lubicensis, caeterarumq; Civitatum, Burgorum, Communium, Villarum, & Locorum totius Hansae Theutonicae Oratores & Nuncii, in ipsa Civitate Lubicensi specialiter constituti, Hansam praedictam Repraesentantes, post humilimas nostrorum Obsequiorum exhibitiones, Tenore Praesentium Literarum, Notum fore cupimus quòd,
Cùm inter, ab unâ, Praecellentissimi Domini Regis supradicti, ac nostros, ab aliâ Partibus, Venerabiles & Egregios Viros, Dominos Oratores, Comimssarios, atque Procuratores (Mandatis hincinde Partium ac Potestate plenè suffultos) earum Vice & Nominibus, certis Modis, Viis, & Formis, Causâ & Occasione Pacis & Treugarum, inter se alterutrum & earum Subditos, dudùm (videlicet) Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto, in Trajectensi Civitate appunctuâsse, convenisse, concordâsse, & conclusisse constiterit evidenter, prout in nonnullis dictorum Dominorum Oratorum, Commissariorum, & Procuratorum desuper expeditis, & aliis propterea Partium supradictorum Acceptationis, Approbationis, & Confirmationis indè emanatis Litteris, pleniùs expressum habetur, inter alia quendam Articulum in se continentibus Tenoris hujus subsequentis,
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, si quae Civitatum, Communitatum, aut Personarum quarumcumque Confoederationis Hansae Theutonicae, per aliarum Civitatum & Communitatum ejusdem Hansae Oratores, ex Causis eos moventibus, a caeteris Civitatibus & Locis Hansam facientibus Seperata aut Dimembrata existat, aut futuris ullis temporibus Seperetur aut Dimembretur, aut quae earumdem suâ sponte seipsam Seperet & Dimembret, Dominus Rex Angliae, ad Certificationem & Requisitionem Oratorum earumdem Civitatum & Communitatum Hansae hujusmodi, statim, sine ulteriori Causae cognitione, totiens quotiens ipsam fieri contigerit, reputabit Civitates, Communitates, aut Personas, sic sibi Certificatas, tamquam Alienigenas & Forenses, nulloque Privilegio munitas quoad Regnum suum Angliae, nec illis nova, majora, aut similia Hansae Privilegiis dabit, aut talibus in Regno Angliae gaudere permittet, donec per Litteras Oratorum Hansae, de Civitatum, Communitatum, aut Personarum hujusmodi Reunione & Reconsiliatione Certioratus fuerit,
Et jam Nobis innotuerit providos ac circumspectos Viros Proconsules & Consules Communitatis & Civitatis Colbergensis, Camniensis Dioecesis, pro se & eorum Concivibus universis, ipsorum Vice & Nominibus, a Nobis & caeteris Civitatibus atque Locis Hansam facientibus, se, in supradictarum Pacis & Treugarum Materia, suâ sponte Seperâsse & Dimembrâsse,
Ea propter de hoc, vos omnes certam & indubitatam Notitiam habere desiderantes, vobis Serenissimo Domino Regi, ac cunctis aliis supradictis, id ipsum Notificandum, Intimandum, & Insinuandum curavimus, illisque praesentibus Notificamus, Intimamus, & Insinuamus.
In cujus Fidem & Testimonium Praemissorumque omnium praesentes Literas Sigillo Civitatis Lubicensis eisdem appendente roborari fecimus, expressis ad hoc Voluntate & Consensu supradictorum Proconsulum & Consulum ejusdem Lubicensis Civitatis accedentibus; quòd Nos iidem Proconsules & Consules antefati publicè attestamur.
Datas in eadem Civitate Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, Primâ Die Mensis Junii.
June 6. The K. ratifies the prorogation until 29 Aug. 1481 of the term for arbitration of his differences with France dated Hesdin 7 April 1478. Westm.
O. xii. 61. H. v. p. iii. 83.
Prorogationis Termini, pro Litibus per Arbitros finiendis, Ratificatio.
An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 12.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Notum facimus quòd,
Cùm Johannes Howard Miles Dominus de Howard, Richardus Tunstall Miles, & Thomas Langton Decretorum Doctor,
Nostri Procuratores, Legati, & ad Infrascripta Deputati, nostris Auctoritate & Nomine, cum Illustrissimo ac Serenissimo Rege Ludovico Franciae nostro Consanguineo carissimo, apud Hisdinium, Mense Aprilis ultimò praeterito, Convenientes & Concordantes,
Compromissi, inter Nos nostrumque Consanguineum praedictum, de nostris Controversiis, Nonâ & vicesimâ Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto, prope Civitatem Ambianensem confecti, Diem protulerint, nonnullosque Arbitros, de & super eisdem Controversiis processuros & Finem per Dei Gratiam imposituros, nominaverint,
Pro feliciore hujus Compromissi Expeditione, quae in eorum Literis Hisdinii Datis, Septimâ Die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, pleniùs continentur,
Quarum quidem Literarum Tenor sequitur & est talis,
Universis & singulis, ad quorum Notitiam praesentes Literae pervenerint, Johannes Howard Miles Dominus de Howard, Richardus Tunstall Miles, & Thomas Langton Decretorum Doctor, Illustrissimi Principis Metuendissimi Domini nostri Supremi Edwardi Quarti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae Procuratores, Legati, & ad Infrascripta Deputati, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Serenissimus ac Potentissimus Rex noster, Vicesimâ nonâ Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo,, Septuagesimo quinto, ac Illustrissimus Princeps Ludovicus Franciae, Regis nostri Illustrissimi Con- sanguineus ac Frater Carissimus, tunc prope Civitatem Ambianensem existentes, zelo Christianae Religionis accensi, & eâ quae Catholicos Principes decet moti Clementiâ, ut Christianorum Sanguinis effusioni parceretur, Bellis, Querelis, & Dissidiis, quae inter eos eorumque Praedecessores ex multis ante hac temporibus extiterunt, Finem ponere cupientes, & Pacem, quod speciale Dei Donum est, summo studio amplecti, eamque suis Terris, Dominiis, & Subditis, quantum in eis est, elargiri voluerint, Convenerint, Consenserint, & Appunctuaverint quòd omnes Lites, Quaestiones, Querelae, & Demandae, pendentes Indiscussae inter eos, in Reverendissimum in Christo Patrem Thomam Cantuariensem Archiepiscopum Cardinalem nostri Principis Invictissimi Avunculum, & Regis nostri Serenissimi Carissimum Fratrem Georgium Clarenciae Ducem, per Regem nostrum Serenissimum ex sua Parte, & in Reverendissimum in Christo Patrem Karolum Archiepiscopum Lugdunensem nunc Cardinalem de Borbonio vulgariter nuncupatum, & Johannem Comitem de Dunesio, per dictum Regis nostri Incliti Carissimum Franciae Consanguineum & ex Parte suâ, Arbitros seu amicabiles Compositores in hac parte nominatos & electos, Supponerentur & Compromitterentur,
Et, si contingeret aliquem vel aliquos dictorum Arbitrorum decedere, aut adversâ Valitudine laborare quominus dictarum Litium Examinationi commodè vacare valeret aut valerent, alius seu alii in ejus eorumve Locum per Regem nostrum Serenissimum si de suis, aut per dictum Regis nostri Consanguineum si de suis, Deputarentur aut Subrogarentur,
Quibus supra nominatis Arbitris ab utroque Principe Data & Concessa fuit Potestas & Auctoritas, ipsas Lites & Quaestiones Componendi, Decidendi, & Determinandi, a Data Literarum, quae praedictâ Vicesimâ nonâ Die Augusti confectae fuerunt, usque ad Tres Annos tunc proximò futuros,
Promiseruntque & Obligaverunt Seipsos stare Laudo Arbitrio & Determinationi praedictorum Arbitrorum super Praemissis, sub Poena Trium Millium Millium Scutorum, ab eo qui dicto Laudo non steterit obtemperanti in Fine dictorum Trium Annorum solvendorum,
Et quòd dicti Arbitri, aut eorum Loco, ut praemittitur, Deputati & Subrogati, primò coram Illustrissimo Rege nostro in Angliâ, pro ipsarum Litium Decisione, citra Festum Paschae tunc proximè futurum, & de post coram dicti Regis nostri Consanguineo in Franciâ, citra Festum Sancti Michaelis extunc proximè futurum convenirent, ac utriusque Principis Jura debitè examinarent, & felici tramite terminarent, quemadmodum in Literis, ab utraque Parte confectis & traditis, latiùs continetur,
Cùm autem, non ex culpa nostri Serenissimi Principis, neque etiam praedicti Consanguinei sui, sed propter diversa quae utrique Principi supervenerunt Impedimenta, ipsae Conventiones Diebus statutis minimè fieri & celebrari hucusque potuerunt, nec posthac facile poterunt, cum & eorum Arbitrorum aliquis Mortem obierit, alii verò Senectute aut adversâ Valitudine impediti convenire non possint, & temporis praefixi Terminus adeò prope instat ut, si omnes Arbitri Superstites essent, secondáque Valitudine fruerentur, tantis tamque arduis Negotiis, ante Termini eis assignati Lapsum, vix Finem ponere valerent,
Serenissimus Rex noster suusque Consanguineus Franciae Carissimus, funestas Strages & crudelia Discrimina considerantes, quae, occasione Bellorum, Querelarum, & Quaestionum praedictarum, sibi ipsis Principibus, splendidissimisq; Angliae & Franciae Regnis, eorumque Subditis, frequenter acciderunt, & quae in futurum verissimile accidere poterunt, hoc tempore maximè quo Christianae Religionis Populus Infidelium oppugnatione opprimitur, nè tàm fructuosum, divinum, salutare & omnibus Bonis desiderabile Pacis Opus imperfectum remaneat, non solùm dignum & conveniens sed etiam necessarium duxerunt praedictum Terminum Trium Annorum in longius differre tempus atque prorogare, aliosque Arbitros seu amicabiles Compositores de novo eligi & deputari, ac in praedictorum alicujusve eorum Locum alios seu alium subrogari seu deputari,
Qui, eadem Auctoritate eademque Potestate, quae primò nominatis data fuerat, fungentes, eorum Jura examinare & terminare, felicemque perpetuam Pacem inter eos Principes Angliaeque Franciae Regna componere valeant,
Ob hanc igitur tàm Sanctam Causam Illustrissimus Princeps noster apud praedictum Consanguineum suum, ipseque nostri Principis Consanguineus apud eum, Oratores & Legatos hincinde plerumque miserunt, novissimè verò Nos suos antedictos Legatos, Procuratores, & Deputatos ad Illustrissimum suum Consanguineum Franciae carissimum noster Princeps Serenissimus venire jussit,
Qui, tàm Sanctae tamque piae rei Operam dare, nostrique Principis Illustrissimi Mandatis, ut Fideles Subditos decet, obsequi cupientes, cum Serenissimo ac Potentissimo Principe Ludovico Franciae, Regis nostri Illustrissimi Consanguineo, nostri Principis Nomine, ejusque Auctoritate per suas Literas Patentes Nobis commissâ,
Quarum Tenor sequitur & est talis,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm inter Pacis Foedera inter Principes, qui Christianorum Sanguinem sitiri non deberent, observare Divinum quid, apud omnes Christianae Religionis sanae Mentis Viros, arbitratur;
Hinc est quòd Nos,
Consideratis Literis Patentibus Ludovici Illustrissimi Francorum Principis Consanguinei nostri Carissimi, Datis in Civitate Ambianensi, Die Vicesimâ nonâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto,
Quarum Tenor, in substantialibus Clausulis, quoad Propositum attinet, sequitur in hac forma,
Inprimis, Consentimus, Volumus, Convenimus, & Appunctuamus quòd omnes Lites, Quaestiones, Querelae, & Demandae, pendentes inpraesentiarum Indiscussae inter Nos & Consanguineum nostrum Regem Angliae, in Reverendissimum Patrem Karolum Archiepiscopum Lugdunensem & Galliarum Primatem Consanguineum nostrum carissimum, & Consanguineum nostrum Johannem Comitem de Dunesio, per Nos ex parte nostra, & in Reverendissimum Patrem Thomam Archiepiscopum Cantuariensem Cardinalem, & Illustrissimum Principem Georgium Ducem Clarenciae, per dictum Regem Angliae Consanguineum nostrum & ex parte sua, Arbitros seu amicabiles Compositores in hac parte nominatos & electos, Supponantur & Compromittantur,
Sic quòd, si contingat aliquem vel aliquos dictorum Arbitrorum decedere, aut diversâ Valitudine laborare quominus dictarum Litium Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, alius seu alii in ejus eorumve Locum, per Nos si de nostris, aut per dictum Consanguineum nostrum si de suis sunt, deputentur & subrogentur,
Dantes & Concedentes eisdem Arbitris Potestatem & Auctoritatem ipsas Lites & Quaestiones, a Data Praesentium, usque ad Tres Annos proximò futuros inclusivè, Componendi, Decidendi, & Terminandi,
Et quia temporis praefixi Terminus adeò instat, ut citra ejusdem Temporis Lapsum difficile erit finaliter praedictas Lites Decidere & Terminare, tùm quia fortè eorum Arbitrorum aliquis vel aliqui praepeditus vel praepediti sint Morte, Senectute, aut adversâ Valitudine, quavisve aliâ rationabili Causâ, quominus dictarum Litium Examinationi vacare valeat vel valeant,
Ac de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Johannis Howard Militis Domini de Howard, Richardi Tunstall Militis, & Magistri Thomae Langton Decretorum Doctoris, plurimùm confisi,
Eosdem, Dominum Johannem Howard, Richardum Tunstall, & Magistrum Thomam Langton, Procuratores, Legatos, & Deputatos nostros speciales Constituimus, Ordinamus, & per Praesentes Deputamus,
Dantes eisdem Procuratoribus, Legatis, & Deputatis nostris plenam Auctoritatem & Potestatem praedictum Trium Annorum Terminum Prorogandi,
Novumque Terminum, ad tanta tempora, pro hujusmodi Litibus Terminandis, Statuendi & Praefigendi, prout eis melius videbitur expedire,
Necnon Arbitrum vel Arbitros, amicabilem Compositorem vel Compositores, novum vel novos, in Loco alicujus aliquorumve praedictorum Deputandi, Subrogandi, & Substituendi,
Eo tamen Moderamine semper adhibito, quòd, si contingat eorum aliquem vel aliquos ex Humanis decedere, aut adversâ Valitudine laborare, aliave rationabili Causâ impediri, quo minus dictarum Litium Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, alium seu alios in ejus eorumve Locum Nominare, Deputare, Subrogareque valeamus,
Eisdemque Arbitris, sic per eos, aut Nos & dictum Consanguineum nostrum nominatis, deputatis, subrogatisve, Mandatum, Potestatem, & Auctoritatem plenariam, pro Nobis & Nomine nostro, Concedendi, Tribuendi, & Conferendi ad Decidendum & Terminandum dictas Lites & Quaestiones, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum sic pendentes, nondum Sopitas & Discussas,
Damus etiam & Concedimus praefatis Legatis, Deputatis, & Procuratoribus nostris plenariam Potestatem Nos & Personam nostram sub Poena Trium Milium Milium Scutorum firmiter Obligandi, ad Standum, Obtemperandum, & Obediendum Laudo & Arbitrio dictorum Arbitrorum, per eos, ut praemittitur, aut Nos & dictum Consanguineum nostrum nominandorum, deputandorum, & subrogandorum,
Aliaque Pacis Media honesta, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum Continuandae & Firmandae, Nobis & Subditis nostris Utilia, Tractandi & Componendi, novamque Dietam Statuendi,
Caeteraque omnia & singula, in hac parte necessaria seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid quod per dictos Procuratores, Legatos, & Deputatos nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, decimo tertio Die Martii, Anno Regni nostri decimo octavo.
Et postea in eadem Linea sic signatum Morton,
Et inferiùs Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Convenimus, Consensimus, Conclusimus, & Appunctuavimus ea omnia & singula quae in sequentibus Articulis continentur,
Inprimis, Consentimus, Volumus, Convenimus, & Appunctuamus quòd Terminus Trium Annorum, qui in Vicesimâ Nonâ Die Mensis Augusti proximò fututuri finietur, sit Prorogatus,
Quem etiam dictus Regis nostri Consanguineus Carissimus & Nos dicti Legati, Procuratores, & Deputati, Auctoritate Nobis commissâ, Prorogavimus & Prorogamus ab hac Die usque ad Vicesimam nonam Diem Mensis Augusti, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Octuagesimi primi inclusivè.
Item, Consentimus, Volumus, & Appunctuamus quòd omnes Lites, Quaestiones, Querelae, & Demandae, pendentes inpraesentiarum Indiscussae, inter nostrum Principem Serenissimum & eundem Consanguineum suum Franciae antedictum, in Reverendissimum Patrem Thomam Archiepiscopum Cantuariensem Cardinalem nostri Principis Avunculum, & Illustrem ac Magnificum Incliti Regis nostri Carissimum Fratrem Richardum Glocestriae Ducem, Illustrem Henricum Bukkynghamiae Ducem, Reverendum Thomam Lincolniae Episcopum Angliae Cancellarium, & Spectabilem Anthonium Comitem de Revers, per Nos antedictos Legatos, Procuratores, & Deputatos & ex Parte Regis nostri Angliae Serenissimi, & in Reverendissimum Patrem Cardinalem de Borbonio Archiepiscopum Lugdunensem, Illustrem Ludovicum Aurelianensem Ducem, Illustrem Johannem Borbonii Ducem, spectabilem Petrum Doriole Militem Franciae Cancellarium, & Spectabilem Johannem Comitem de Dunesio, per eundem Regis nostri Consanguineum Franciae antedictum & ex Parte suâ, Arbitros seu amicabiles Compositores in hac parte nominatos & electos, Supponantur & Compromittantur,
Et, si praedicti Arbitri omnes Examinationi & Discussioni Litium dictarum interesse non poterint vel non interfuerint, Volumus, Consentimus, & Appunctuamus quòd Quatuor, Tres, vel Duo nominatorum sive nominandorum ex utraque Parte possint & valeant praedictas Lites discutere & componere, & felicem hujus Compromissi effectum terminare,
Ita tamen quòd non possit esse Major Numerus Arbitrorum nominatorum sive nominandorum pro Parte praedicti Serenissimi Regis Ludovici Illustrissimi Regis nostri Consanguinei quàm pro sua, nec pro sua quàm pro Parte dicti Consanguinei; sed nominatorum sive nominandorum Arbitrorum pro utraque Parte Numerus sit aequalis,
Et, si contingat aliquem vel aliquos dictorum Arbitrorum Decedere, aut adversâ Valitudine Laborare, aut aliâ quavis Causâ impediri quominus dictarum Litium Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, alius seu alii in ejus eorumve Locum, per Regem nostrum Illustrissimum si de suis, aut per dictum Consanguineum suum Franciae si de suis sint, deputetur & subrogetur, sive deputentur & Subrogentur,
Quibus Arbitris, superiùs nominatis sive nominandis, eo modo quo supradicitur, Nos, praefati Legati, Procuratores, & Deputati, & Serenissimi Regis nostri Consanguineus praedictus carissimus Damus & Concedimus Auctoritatem & Potestatem ipsas Lites & Quaestiones, a Data Praesentium usque ad Vicesimam Nonam Diem Mensis Augusti, Anni Domini Millesimi, Quadringente- simi, Octuagesimi primi inclusivè, Componendi, Decidendi, & Terminandi,
Promittentes etiam, virtute praedictae Auctoritatis Nobis commissae, Obligantésque Regem nostrum Serenissimum, eum stare Laudo Arbitrio & Determinationi dictorum Arbitrorum super Praemissis, sub Poena Trium Millium Millium Scutorum, ab eo qui dicto eorum Laudo & Arbitrio non steterit, obtemperanti in Fine temporis dictae Prorogationis solvendorum,
Et quòd iidem Arbitri primò coram Illustrissimo Rege nostro in Anglia, pro ipsarum Decisione Litium, citra Festum Paschae proximè futurum, & post coram Serenissimo Principe Regis nostri incliti Consanguineo Ludovico in Francia, citra Festum Sancti Michaelis Archangeli, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Septuagesimi noni, Conveniant, atque utriusque Principis Jura ritè ac debitè Examinent, & felici tramite terminent.
Insuper Promittimus, & eundem Serenissimum Principem nostrum Angliae Regem, per Praesentes, & Potestate ut praemittitur praemissâ, Obligamus quòd idem Princeps noster omnia & singula Praemissa Ratificabit & Confirmabit, eaque realiter & in effectu Observabit Exequetur & Faciet quae Praemissorum Tenor exigit, suasque Patentes Literas superinde, debitè & in formâ autenticâ confectas, Manûs suae Subscriptione Magnoque ejus Sigillo munitas, cùm super hoc fuerit requisitus, Illustrissimo Fratri & Consanguineo suo Franciae Ludovico antedicto Deliberabit deliberarive faciet.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium has nostras Patentes Literas Manibus propriis signavimus & Sigilla nostra apposuimus.
Datum apud Hisdinium Septimâ Die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo.
Nos igitur Edwardus, Rex Angliae & Franciae memoratus, volentes ut ea, quae per dictos nostros Oratores cum praefato Consanguineo nostro Rege Ludovico, de & super Prorogatione Termini praefati, caeterisque supra memoratis quibuslibet, Appunctuata, Concordata, & Conclusa sunt, optatum & felicem Effectum sortiantur, ea omnia & singula, prout superiùs in eorum Literis sunt expressa, Nomine nostro facta atque gesta, de certâ Scientiâ nostrâ, nullo Juris seu Facti errore ducti, atque omnem, in quantum in Nobis est, Defectum supplentes, gratanter Acceptamus, Ratificamus, Approbamus, & Confirmamus;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, quòd ea omnia & singula, quantum ad Nos attinet, realiter & cum effectu Observabimus Exequemur & Faciemus juxta & secundùm Tenorem suprascriptum.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium has nostras Patentes Literas Manûs nostrae Suscriptione signavimus, & Sigilli nostri appensione fecimus muniri.
Dat. apud Westmonasterium, sexto die Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, & Regni nostri Decimo octavo.
Per ipsum Regem.
June 14. Receipt of 15,000 crowns from Lewis K. of France. Westm.
O. xii. 65. H. v. p. iii. 85.
Pro Annuitate Franciae, de Acquietantia.
An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 8.
Rex Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, per Manus Johannis Crauford unius Valettorum Coronae nostrae, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Lodowico Franciae Confratre & Consanguineo nostro carissimo, Quindecim Millia Coronarum Auri, in plenam Solutionem Viginti & quinque Millium Coronarum Auri ad Festum Paschae ultimò praeteritum solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Millium Coronarum Auri annuatim Nobis solvendarum, prout in Literis superindè confectis pleniùs continetur;
De quibus quidem Quindecim Millibus Coronarum Auri fatemur Nobis fideliter esse Solutum, & eundem Consanguineum nostrum superindè fore Quietum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Junii.
June 20. Pardon for Robert bp. of Bath and Wells. Westm.
O. xii. 66. H. v. p. iii. 85.
De Pardonatione pro Episcopo Bathon.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 11.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Nobis denunciatum fuerit quòd Venerabilis Pater Robertus Episcopus Bathoniensis & Wellensis nonnulla, Nobis & Statui nostro praejudicialia, post & contra Juramentum Fidelitatis suae, jamdudûm Nobis ab eo praestitum, fecisset & perpetrâsset,
Postmodùm idem Episcopus, coram Nobis & aliis nonnullis Spiritualibus & Temporalibus Dominis Regni nostri Angliae, Nobis assistentibus, Innocentiam & Fidelitatem suam in ea parte, nichilque fecisse aut perpetrâsse contra Juramentum suum Fidelitatis praedictae, claris Probationibus & Evidentiis sufficienter ostendit & manifestavit,
Undè Nobis humiliter supplicavit ut Sibi, ac Statui suo, Opinionique & Famae suae (quam occasione Praemissorum non mediocriter laesam esse asseruit) oportunè providere, de Benignitate Regiâ dignaremur,
Nos igitur, hujusmodi Supplicationi suae annuentes ac Integritati Statûs Famae & Opinionis suae quantum in Nobis est providere cupientes, Tenore Praesentium Declaramus & Attestamur ipsum Robertum Episcopum antedictum fuisse & esse verum Fidelem nostrum, nichilque contra Juramentum suum Fidelitatis, Nobis ut praemittitur praestitum, fecisse aut perpetrâsse, ipsumque pro tali & ut talem Habemus, Reputamus, & Acceptamus,
Quae omnia vobis omnibus & singulis Notificamus per Praesentes;
Et ulterius, de uberiori Gratiâ nostrâ, volentes Securitati & Quieti dicti Episcopi oportunè providere, de Gratiâ nostrâ speciali ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus praefato Roberto Episcopo Bathoniensi & Wellensi, seu quocumque alio Nomine aut Additione Nominis censeatur, omnimoda Transgressiones, Mesprisiones, Contemptus, Conspirationes, Confoederationes, Impetitiones, Insurrectiones, Concelamenta, ac etiam omnimoda Proditiones, Felonias, Riotas, Routas, Conventicula illicita, ac alias Offensas & Malefacta quaecumque, per praedictum Robertum Episcopum ante praesentem Diem qualitercumque facta sive perpetrata, ac Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet pro Praemissis seu aliquo Praemissorum, ac etiam Utlagarias, si quae in ipsum Robertum Episcopum hiis occasionibus seu earum aliquâ fuerint Promulgatae, & Firmam Pacem nostram ei indè Concedimus; ita tamen quòd stet Recto in Curia nostra si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
Per ipsum Regem.