Rymer's Foedera with Syllabus
July 1478

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

66-88

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July 1478', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 66-88. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115508 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

July 1478

Syllabus EntryFoedera Text
July 4. Commission of Maximilian and Mary, duke and duchess of Austria and Burgundy, to Thomas de Plana, governor of the Chancery of Burgundy, and Justus Baldini, masters of requests, to conclude a treaty of mercantile intercourse with John Cooke, ambassador of the K. of England. Pons Wendinum.
O. xii. 66. H. v. p. iii. 85.
Commissio Maximiliani & Mariae super Intercursu Burgundiae & Gravaminibus Mercatorum.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Maximilianus
& Maria, Dei gratiâ, Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Luxemburgiae, & Gheldriae Duces, Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatini, Hannoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zutphaniae, Comites, Sacri Imperii Marchiones, necnon Frisiae, Salinarum, & Machliniae Domini, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm, superioribus Annis, inter, Excellentis & Recollendae memoriae, Dominum Karolum Ducem Burgundiae, Socerum & Patrem nostrum carissimum, nuper Defunctum, pro Ducatu Brabantiae, Comitatibus Flandriae, Hanoniae, Hollandiae, Zelandiae, Villâ & Territorio Machliniae, & aliis Patriis & Dominiis, Parte ex una, ac Serenissimum Principem Dominum Edwardum, eadem gratiâ, Regem Angliae, Dominum Hiberniae, &c. pro Regno suo Angliae, Dominio Hiberniae, necnon Villa & Marchiis Calesiae, Parte ex alterâ, pro Communi Bono & Utilitate ipsorum Regni & Ducatûs, Communitatum, Dominiorum, Villarum, Locorum praedi- ctorum, hincinde habitus, factus, & conclusus fuerit certus Modus Intercursûs, sive Comunicationis Mercansiae, & Piscationis super Mare, pro certis Annis nondum transactis,
Cumque etiam de & super multis variisque Querimoniis & Gravaminibus Subditorum praedicti Soceri & Genitoris nostri & praefati Serenissimi Domini Regis, tàm ab ipso Intercursu dependentibus, quàm Mercatores Stapulae Villae Calesiae & alios ad ipsam Stapulam pro Lanis emendis Confluentes concernentibus, necnon in Facto Monetarum & earum Exaltationibus, in Patriis nostris adtunc Cursum habentium, ipsisque Monetis ad Aequalitatem Reducendis, ac in aequabili & proportionabili Aestimatione & Valore ponendis, multae & variae Communicationes, Prolocutiones, & Dietae, inter nostros & ipsius Serenissimi Regis Oratores, Commissarios, & Deputatos, in diversis Locis, habitae & tentae, nullae tamen super hiis Conclusiones ad plenum factae fuerint,
Volentesque, pro Bono & Commodo Mercatorum & Subditorum Regni & Dominiorum praedictorum hincinde, praefatum Intercursum intertenere, necnon extendi & ampliari, ac praedictis Querimoniis & Gravaminibus caeterisque Praemissis Finem & Conclusionem imponi,
De Fidelitate igitur, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Magistrorum, Thomae de Plana Gubernatoris nostrae Cancellariae Burgundiae, & Justi Baldini, utriusque Juris Doctorum ac Requestarum Domûs nostrae Magistrorum, pleniùs confidentes,
Eosdem Magistros, Thomam de Plana & Justum Baldinum, Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Deputatos speciales per Praesentes,
Damusque & Concedimus eisdem Potestatem generalem & Mandatum speciale, cum Egregio Legum Doctore Magistro Johanne Cooke, Consiliario & Oratore praefati Serenissimi Domini Regis in hac parte specialiter Deputato, de & super hujusmodi Intercursu ac Comunicatione Mercansiae necnon Piscatione super Mare, ipsiusque Intercursûs sive Comunicationis Extensione & Ampliatione, & novis Capitulis sive Articulis super ipsis concipiendis & eisdem addendis; necnon Querimoniis & Gravaminibus Subditorum nostrorum & Subditorum ejusdem Serenissimi Regis, sive ab ipso Intercursu dependentibus, aut aliis quibuscunque; necnon super Facto Monetarum praedictarum, & earum Exaltationibus Reformandis, & ad Statum debitum Reducendis, Tractandi, Comunicandi, Concordandi pariter & Concludendi,
Unamque seu plures Litteram aut Litteras, per modum Capitulorum seu Articulorum, aut aliter prout visum fuerit, desuper conficiendi, Expediendi & Sigillandi,
Aliam seu novam Dietam, pro aliquibus forsan Praemissorum necessariam, Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet opportuna;
Promittentes, in Verbis Principum, Nos Rata, Grata, & Firma perpetuò habituros omnia & singula, per dictos Magistros Thomam de Plana & Justum Baldinum, Commissarios nostros, in forma praemissa, Acta, Gesta, seu Conclusa fuerint in hac parte, nostrasque Litteras Ratifficatorias & Confirmatorias in forma debita & autentica daturos.
In cujus Rei Testimonium has Litteras fieri fecimus Patentes, & Sigillo nostro, quo in talibus utimur, communiri.
Datum & Actum in Castris nostris apud Poutheiu Wendinum, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, Mensis Julii Die quartâ.
Per Dominos Duces.
Sub rubeo Sigillo pendente a Cauda Pergamenae
.
July 12. Commercial treaty between England and Burgundy. Lisle.
O. xii. 67. H. v. p. iii. 86.
Tractatus de Intercursu Burgundiae.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Johannes Cooke
, Legum Doctor, in Officio Privati Sigilli Christianissimi & Invictissimi Principis & Domini Domini Edwardi, Dei gratiâ, Regnorum Angliae & Franciae Regis, ac Domini Hiberniae Secundarius, & ad infrascripta ejusdem Domini Regis Ambassiator, Commissarius, Procurator, & Nuncius specialis, Parte ex unâ, Thomas de Plana Gubernator Cancellariae Burgundiae, & Justus Baldinus, utriusque Juris Doctores, Ordinariique Magistri Requestarum, ac Consiliarii Ilustrissimorum & Potentissimorum Principum Maximi- liani & Mariae, eadem gratiâ, Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Luxemburgiae, & Gheldriae, Ducum, Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatinorum, Hannoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zutphaniae, Comitum, Sacri Imperii Marchionum, necnon Frisiae, Salinarum, & Mechliniae, Dominorum, eorumdemque Principum Commissarii & Procuratores, ad Infrascripta sufficienter & legitimè deputati, ex alterâ, universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm, retroactis temporibus, inter dictum Dominum Regem, pro Regno suo Angliae, Dominio Hiberniae, necnon Villa & Marchiis Calesiae, Parte ex unâ, ac Excellentis & Recolendae memoriae Dominum Karolum Ducem Burgundiae Fratrem suum carissimum nuper Defunctum, pro Ducatu Brabantiae, Comitatibus Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Villa & Territorio Mechliniae, & aliis Patriis & Dominiis adtunc suis, hincinde habitus factus & conclusus fuerit certus Modus Intercursûs sive Communicationis Mercantiae & Piscationis super Mare, pro certis Annis nondum transactis,
Cumque etiam, vigore & auctoritate quarumdam Literarum Patentium, tàm ejusdem Domini Regis, quàm Dominorum Principum praedictorum, impraesentiarum tenta & habita fuerit inter Nos certa Dieta, in hoc Opido Insulensi, de & super hujusmodi Intercursu sive Communicatione Mercantiae & Piscatione super Mare melioribus modo & formâ intertenendis & observandis, ipfius quoque Intercursûs sive Communicationis Extentione & Ampliatione, novisque Capitulis sive Articulis super ipsis concipiendis & eisdem addendis, nonnullis insuper Subditorum ambarum Partium Querimoniis & Gravaminibus, tàm ab ipso Intercursu dependentibus, quàm aliis, ad bonum Finem & Conlusionem deducendis, multae & variae Communicationes & Prolocutiones habitae fuerint,
Quarum quidem Literarum Patentium Tenores sequuntur, & sunt tales,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, superioribus Annis, inter Nos, & pro Regno nostro Angliae, Dominio Hiberniae, necnon Villa & Marchiis Calesiae, Parte ex una, ac Excellentis & Recolendae memoriae Dominum Karolum Ducem Burgundiae Fratrem nostrum carissimum nuper Defunctum, pro Ducatu Brabantiae, Comitatibus Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Villa & Territorio Mechliniae, & aliis Patriis & Dominiis adtunc suis, pro communi Bono & Utilitate ipsorum Regni, Ducatûs, Comitatuum, Dominiorum, Villarum, & Locorum praedictorum, hincinde habitus, factus, & conclusus fuerit certus Modus Intercursûs sive Communicationis Mercantiae & Piscationis super Mare, pro certis Annis nondum transactis,
Cumque etiam de & super multis variisque Querimoniis & Gravaminibus Subditorum nostrorum ac Subditorum Fratris nostri praedicti, tàm ab ipso Intercursu dependentibus, quàm Mercatores Stapulae nostrae Calesiae & alios ad ipsam Stapulam pro Lanis emendis confluentes concernentibus; necnon & in facto Monetarum & earum Exaltationibus, in Patriis ejusdem Fratris nostri ad tunc Cursum habentium, ipsisque Monetis cum nostris ad Aequalitatem Reducendis, ac in aequabili & proportionabili Aestimatione & Valore Ponendis, multae & variae Communicationes, Prolocutiones, & Dietae, inter Nostros & ipsius Ducis Karoli Fratris nostri Oratores, Commissarios, & Deputatos, in diversis Locis habitae & tentae, nullae tamen super illis Conclusiones ad plenum factae fuerint,
Volentesque, pro Bono & Commodo Mercatorum & Subditorum Regni & Dominiorum praedictorum hincinde, praefatum Intercursum interteneri, necnon extendi & ampliari, & praedictis Querimoniis & Gravaminibus caeterisque Praemissis Finem & Conclusionem imponi,
De Fidelitate igitur, Circumspectione, & Industriâ, Dilecti & Fidelis Consiliarii nostri, Johannis Coke Legum Doctoris, in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii, pleniùs confidentes,
Eundem Magistrum Johannem Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus nostrum verum & indubitatum Ambassiatorem, Commissarium, Procuratorem, & Nuncium specialem, per Praesentes, Damusq; Concedimus eidem Potestatem generalem & Mandatum speciale se Transportandi ad Locum, ubi Potentissimus Princeps Maximilianus Dux Austriae & Burgundiae Consanguineus noster carissimus, ipsiusve Commissarii & Deputati ad Infrascripta, sufficienti Potestate suffulti, fuerit seu fuerint,
Et cum dicto Potentissimo Principe, Deputatisve aut Deputandis ab eodem, ad hoc sufficientem Potestatem haben- tibus, de & super hujusmodi Intercursu ac Communicatione Mercantiae necnon Piscatione super Mare, ipsiusque Intercursûs sive Comunicationis Extensione & Ampliatione, & novis Capitulis sive Articulis super ipsis concipiendis & eisdem addendis, necnon Querimoniis & Gravaminibus Subditorum nostrorum ac Subditorum ejusdem Consanguinei nostri, sive ab ipso Intercursu dependentibus, aut aliis quibuscumque, necnon super Facto Monetarum praedictarum, & earum Exaltationibus Reformandis, & ad Statum debitum Reducendis, Tractandi, Communicandi, Concordandi pariter & Concludendi,
Unamque seu plures Literam aut Literas, per modum Capitulorum seu Articulorum, aut aliter prout visum fuerit, desuper Conficiendi, Expediendi & Sigillandi,
Aliam seu novam Dietam, pro aliquibus Praemissorum forsitan necessariam, Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid, per dictum Magistrum Johannem Ambassiatorem & Commissarium nostrum, in forma praemissa, Actum, Gestum, seu Conclusum fuerit in hac parte, nostrasque Litteras Ratificatorias & Confirmatorias in forma debita & autentica, desuper daturum.
In cujus Rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, secundo Die Maii, Anno Regni nostri decimo octavo.
Sic Signatas,
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Morton.
Maximilianus & Maria, Dei gratiâ, Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Luxemburgiae, & Gheldriae, Duces, Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatini, Hannoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Namurci, & Zutphaniae, Comites, Sacri Imperii Marchiones, necnon Frisiae, Salinarum, & Machliniae Domini, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm, superioribus Annis, inter, Excellentis & Recollendae memoriae, Dominum Karolum Ducem Burgundiae, Socerum & Patrem nostrum carissimum, nuper Defunctum, pro Ducatu Brabantiae, Comitatibus Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Villâ & Territorio Mechliniae, & aliis Patriis & Dominiis, Parte ex una, ac Serenissimum Principem Dominum Edwardum, eadem gratiâ, Regem Angliae, Dominum Hiberniae, &c. pro Regno suo Angliae, Dominio Hiberniae, necnon Villa & Marchiis Calesiae, Parte ex alterâ, pro Communi Bono & Utilitate ipsorum Regni, Ducatûs, Communitatum, Dominiorum, Villarum, Locorum praedictorum, hincinde habitus, factus, & conclusus fuerit certus Modus Intercursûs, sive Comunicationis Mercansiae, & Piscationis super Mare, pro certis Annis nondum transactis,
Cumque etiam de & super multis variisque Querimoniis & Gravaminibus Subditorum praedicti Soceri & Genitoris nostri & praefati Serenissimi Domini Regis, tàm ab ipso Intercursu dependentibus, quàm Mercatores Stapulae Villae Calesiae & alios ad ipsam Stapulam pro Lanis emendis Confluentes concernentibus, necnon in Facto Monetarum & earum Exaltationibus, in Patriis nostris adtunc Cursum habentium, ipsisque Monetis ad Aequalitatem Reducendis, ac in aequabili & proportionabili Aestimatione & Valore ponendis, multae & variae Communicationes, Prolocutiones, & Dietae, inter nostros & ipsius Serenissimi Regis Oratores, Commissarios, & Deputatos, in diversis Locis, habitae & tentae, nullae tamen super hiis Conclusiones ad plenum factae fuerint,
Volentesque, pro Bono & Commodo Mercatorum & Subditorum Regni & Dominiorum praedictorum hincinde, praefatum Intercursum intertenere, necnon extendi & ampliari, ac praedictis Querimoniis & Gravaminibus caeterisque Praemissis Finem & Conclusionem imponi,
De Fidelitate igitur, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum & Fidelium Magistrorum, Thomae de Plana Gubernatoris nostrae Cancellariae Burgundiae, & Justi Baldini, utriusque Juris Doctorum & Requestarum Domûs nostrae Magistrorum, pleniùs confidentes,
Eosdem Magistros, Thomam de Plana & Justum Baldinum, Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Deputatos speciales per Praesentes, damusq; & concedimus eisdem Potestatem generalem & Mandatum speciale, cum Egregio Legum Doctore Magistro Johanne Cooke, Consiliario & Oratore praefati Serenissimi Domini Regis in hac parte specialiter Deputato, de & super hujusmodi Intercursu ac Comunicatione Mercansiae necnon Piscatione super Mare, ipsiusque Intercursûs sive Comunicationis Extensione & Ampliatione, & novis Capitulis sive Articulis super ipsis concipiendis & eisdem addendis; necnon Querimoniis & Gravaminibus Subditorum nostrorum & Subditorum ejusdem Serenissimi Regis, sive ab ipso Intercursu dependentibus, aut aliis quibuscunque; necnon super Facto Monetarum praedictarum, & earum Exaltationibus Reformandis, & ad Statum debitum Reducendis, Tractandi, Comunicandi, Concordandi pariter & Concludendi,
Unamque seu plures Litteram aut Litteras, per modum Capitulorum seu Articulorum, aut aliter prout visum fuerit, desuper conficiendi, Expediend & Sigillandi,
Aliam seu novam Dietam, pro aliquibus forsan Praemissorum necessariam, Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet opportuna;
Promittentes, in Verbis Principum, Nos Rata, Grata, & Firma perpetuò habituros omnia & singula, quae per dictos Magistros Thomam de Plana & Justum Baldinum, Commissarios nostros, in forma praemissa, Acta, Gesta, seu Conclusa fuerint in hac parte, nostrasque Literas Ratificatorias & Confirmatorias in forma debita & autentica desuper daturos.
In cujus Rei Testimonium has Literas fieri fecimus Patentes, & Sigillo nostro, quo in talibus utimur, communiri.
Datum & Actum in Castris nostris apud Pontem Wendinum, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, Mense Julii Die quartâ.
In Qua Quidem Dieta Nos, ejusdem Domini Regis & Dominorum Principum praedictorum Mandatis humiliter obtemperantes, post varios Tractatus & simultaneas Communicationes super Praemissis inter Nos factos & habitos, nonnulla Capitula sive Articulos, pro Communi Bono & Utilitate dictorum Regni, Ducatûs, Comitatuum, Villarum, Locorum, & Subditorum, tàm dicti Domini Regis, quàm Dominorum Principum praedictorum, super ipsius Intercursu ac Communicatione Mercantiae ac Piscatione super Mare, necnon Querimoniis & Gravaminibus Subditorum ambarum Partium praedictarum, Appunctuavimus, Fecimus, & Conclusimus, sicque, Tenore Praesentium, Appunctuamus, Facimus, & Concludimus sub modo & forma sequentibus,
Haec Sunt Capitula, super Intercursu Mercantiae & Piscatione super Mari, & Querimoniarum indè dependentium Discussione, concordata & conclusa;
Inprimis, Concordatum est quòd, ab Hodie in Sempiternum, omnes Mercatores, tàm Regni Angliae, quàm Dominii Hiberniae, Villae & Marchiarum Calesiae, quàm etiam Mercatores Patriarum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Villae & Terrae Mechliniae, & aliarum Patriarum & Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum, tàm Mercatores Lanarum, Coriorum, Victualium, quàm aliarum Mercantiarum quarumcumque, necnon eorum Factores, Familiares, & Ministri, poterunt deinceps ire securè per Terram, pedestres, equestres, aut quocunque alio modo, cum Bonis & Mercantiis suis invicemque Communicare & Mercari, quàm aliis quibuscumque,
Ipsaque Ducere & Reducere, sive Duci & Reduci facere ad eorum libitum & voluntatem, de Calesia in Brabantiam, Flandriam, Hannoniam, Hollandiam, Zeelandiam, Mechliniam, & alia Dominia Dominorum Ducum praedictorum, & de Brabantia, Flandria, Hannonia, Hollandia, Zeellandia, Mechlinia, & aliis Dominiis praefatis in Calesiam,
Quodque Mercatores unius Partis, eorum Factores & Familiares, & ipsorum quilibet qui magis indiguerit, poterunt a Mercatoribus alterius Partis Victualia liberè Emere, ipsaque per Terram Ducere (videlicet) illi de Anglia, Hibernia, & Calesiâ, in Brabantiam, Flandriam, Hannoniam, Hollandiam, Zeellandiam, Mechliniam, & alia Dominia Dominorum Ducum praedictorum, &, e contra, illi de Brabantia, Flandria, Hannonia, Hollandia, Zeellandia, Mechlinia, & aliis Patriis & Dominiis Dominorum Ducum praedictorum ab ipsis Patriis & Dominiis in Angliam, Hiberniam, & Calesiam, sine aliquo Impedimento aut Prohibitione quacumque in contrarium, absque eo quòd proptereâ aliquam Poenam incurrant, seu quod per Dominos Patriarum & praedictorum Dominiorum hincinde, aut eo- rum Officiarios & Justiciarios, possint inde redargui, accusari vel puniri.
Item, quòd omnes Mercatores Angliae, Hiberniae, Calisiae, tàm Coriorum, Victualium, quàm aliarum Mercantiarum quarumcumque, necnon eorum Factores, Familiares, & Ministri, Nautae seu Magistri Navium & Marinarii, poterunt de caetero ire & transire per Mare, & Eundo & Redeundo conversari, venire, esse, & morari securè in dictis Patriis Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliis Patriis & Dominiis Dominorum Ducum praedictorum, & in dictarum Patriarum & Dominiorum Littoribus & Portubus, cum eorum Bonis, Mercandisis, & Navibus,
Ibidemque cum Mercatoribus Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum, Dominorum Ducum praedictorum, & eorum Factoribus, Familiaribus, & Ministris mercari seu Mercandisam facere, tàm Victualium quàm cujuslibet alterius Generis Mercimoniorum,
Et, pari modo, Mercatores Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum, tàm Mercatores Coriorum Victualium quàm aliarum Mercantiarum quarumcumque, necnon eorum Factores, Familiares, & Ministri, Nautae seu Magistri Navium & Marinarii, poterunt Ire, Transire, & Redire per Mare, conversari esse & morari securè in Regno Angliae, Dominio Hiberniae, & Villa Calesiae, & etiam in Portubus seu Littoribus ipsorum per Regem auctorisatis, in illis (videlicet) ubi Custumarii & alii Officiarii Regni sunt ordinati super Introitu & Exitu Navium & Mercandisiarum, & non alibi, cum eorum Bonis, Mercandisis, & Navibus, & cum Mercatoribus Angliae seu eorum Factoribus, Familiaribus, vel Ministris de quibuslibet Mercantiis, tàm Victualium quàm aliis, mercari & Mercandisam facere,
Poteruntque, in praedictis Portubus Angliae, Hiberniae, & Calesiae, tàm eorum Bona propria, quàm etiam Bona ad alios praedictarum Patriarum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechlinae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum spectantia, ducere vel duci facere, & ab ipsis Portubus seu Littoribus Recedere & Redire securè cum eorum Bonis, Mercantiis, & Navibus,
Poteruntque Mercatores unius Partis, seu eorum Factores & Familiares, & ipsorum quilibet, qui magis indiguerit, habere & emere liberè Victualia a Mercatoribus alterius Partis, & ipsa per Mare Vehere & Ducere seu Vehi & Duci facere (videlicet) illi de Angliâ, Hiberniâ & Calesiâ, in Brabantiam, Flandriam, Hannoniam, Hollandiam, Zeellandiam, Mechliniam, & alias Patrias Dominorum Ducum praedictorum, & Mercatores ipsorum in Angliam, Hiberniam, & Calesiam, absque eo quod ipsi propterea per Dominos praedictarum Patriarum & Dominiorum hincinde, seu eorum Officiarios quovis Pacto Redargui vel aliqua Poena multari possint, seu quòd, per illos de Angliâ, Hiberniâ, & Calesiâ, ipsis Mercatoribus Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum aliquod Dampnum, Praejudicium, vel Impedimentum fieri aut inferri possit,
Nec e contra, per mercatores & Subditos Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum, Mercatoribus Angliae, Hiberniae, & Calisiae, per viam facti, occasione Guerrae vel Depraedationum, & Attemptatorum factorum vel fiendorum, aut alio modo ex quacumque Causa,
Solvendo tantum,
Quantum attinet, Mercatores Angliae, Hiberniae, & Calesiae, in dictis Patriis Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum de Mercantiis quas ibi adducent vel adduci facient,
Et similiter quantum attinet, Mercatores Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum, pro Rebus & Mercantiis quas in Regnum Angliae, Hiberniam, & Calisiam adducent vel adduci facient,
Antiqua Jura & Theolonea consueta & non alia:
Et nichilominus poterunt utriusque Partis Principes in Dominiis suis, quoad Subditos suos, talia Jura & Theolonea quae voluerunt instituere,
Poterunt etiam, non obstantibus praedictis, Causâ Necessitatis Victualium & aliâ justâ & rationabili Causâ, prohibere & defendere, quoad tale genus Victualium, quod eis magis videbitur expedire, nè a Dominiis extrahatur.
Item, quòd Mercatores Angliae, Hiberniae, & Calisiae, necnon eorum Factores, Familiares, & Ministri, Nautae seu Magistri Navium & Marinarii, po- terunt esse conversari & morari securè in Brabantiâ, Flandriâ, Hannoniâ, Hollandiâ, Zeellandiâ, Mechliniâ, & aliis Patriis Dominorum Ducum praedictorum, & in ipsarum Portubus seu Littoribus, cum eorum Bonis, Navibus, & Mercandisis Victualium & aliis quibuscumque,
Et, pari modo, Mercatores Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum, & eorum Factores, Familiares, Nautae, seu Magistri Navium & Marinarii, poterunt esse conversari & morari securè in Regno Angliae, Dominio Hiberniae, Villâ & Marchiis Calisiae, & in ipsorum Portubus seu Littoribus, absque eo quòd, per Mercatores & Subditos Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum, aut per alios (cujuscumque Nationis vel Conditionis existant) fiat aut fieri possit aliquod Dampnum vel Impedimentum Mercatoribus Angliae, Hiberniae, & Calisiae, seu per Mercatores & Subditos Angliae, Hiberniae, & Calesiae, aut alios (cujuscumque Nationis vel Conditionis existant) Mercatoribus Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum, seu Mercatorum utriusque Partis Factoribus, Ministris, Nautis, seu Magistris Navium & Marinariis, occasione Guerrae vel Depraedationum & Attemptatorum antea factorum vel fiendorum, aut quavis aliâ Causâ;
Proviso tamen quòd Mercatores aliarum Patriarum & Nationum erunt & morabuntur securè, cum eorum Bonis, Mercandisis, & Navibus, in Brabantiâ, Flandriâ, Hannoniâ, Hollandiâ, Zeellandiâ, Mechliniâ, & caeteris Patriis & Dominiis Dominorum Ducum praedictorum, & in ipsorum Portubus vel Littoribus, absque eo quod eis, per Mercatores Angliae, Hiberniae, & Calesiae, aliquod Malum vel Impedimentum fiat, seu fieri vel inferri possit; nec etiam, per Mercatores & Subditos aliarum Patriarum & Nationum, Mercatoribus Angliae, Hiberniae, Calisiae, eorum Factoribus, Familiaribus, & Ministris, in dictis Patriis Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliis Patriis Dominorum Ducum praedictorum, aliquod Dampnum vel Impedimentum in eorum Personis vel Bonis fieri vel inferri poterit.
Item, quòd omnes Piscatores, tàm Angliae, Hiberniae, & Calesiae, quàm etiam Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum (cujuscumque Conditionis existant) poterunt ire ubique per Mare securè Piscari absque aliquo Impedimento Licentiâ vel Salvo Conductu.
Et, si contingeret aliquos ex Piscatoribus Angliae, Hiberniae, & Calesiae, per Fortunam, Tempestatem Maris, Vim Hostium, aut alio modo, compelli intrare aliquem Portuum vel Districtuum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum; vel si contigeret aliquos ex Piscatoribus ipsarum Patriarum in aliquem Portuum vel Districtuum Angliae & Calisiae intrare, ibidem pacificè & amicabiliter recipientur & tractabuntur Piscatores unius Partis, quibus talia contingerent, a Subditis alterius Partis; solvendo in locis, ubi applicabunt, Jura & Theolonia praedicta; & ab illis Portubus & Locis poterunt liberè Recedere & Redire, cum eorum Navibus & Bonis, sine aliquo Impedimento; dummodo tamen per ipsos Piscatores non committatur Fraus, seu per ipsos aliis Dampnum fiat.
Item, quòd in Portubus sive Littoribus Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zeellandiae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum nulli Piratae, tàm Nationis Flandriae, Franciae, quàm alterius Nationis cujuscumque, aliquo modo Receptabuntur, nec eis erit, Permissum in ipsis Portubus habere Introitum vel Exitum ad Explorandum vel Dampnificandum Mercatores, seu eorum Factores, Familiares, Nautas, sive Magistros Navium, Marinarios, Clericos, Peregrinos, Piscatores, vel alios Subditos quoscumque Partium Angliae, in eorum Personis vel Bonis,
Et similiter, in Portubus Angliae, Hiberniae, & Calesiae, nullis Piratis Anglicis, Hibernicis, Francis, vel aliis quibuscumque licebit vel erit Permissum habere Introitum & Exitum, ad Dampnificandum Mercatores vel Subditos Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum praedictorum, in eorum Personis, Mercandisis, vel Bonis,
Et, si per aliquos Piratas aliqua Bona Mercatorum vel Subditorum Partium Angliae, Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum super Mari caperentur, & in aliquem Portum unius vel alterius Partis adducerentur, non poterunt Bona sic Capta & Depraedata ibidem per ipsos Piratas vel alios quoscumque Amicos vel Inimicos poni ad Terram, vendi vel alienari,
Et, si nichilominus contingeret eadem Bona ad Terram poni, ibidemque vendi, de ipsis Bonis vel eorum Valore per Officiarios Locorum Restitutio fiet Mercatoribus & Subditis Dampnificatis & Depraedatis, ad quas Restitutiones faciendas habebunt Officiarii Locorum Commissiones speciales in tali Casu requisitas, quibus mediantibus praedictas Restitutiones facere tenebuntur, sub Poena ab eis Recuperandi, si compertum fuerit, per eorum Dolum, Culpam, Permissionem, vel Negligentiam, ipsa Bona, prout supradictum est, Capta & Depraedata, ad Terram posita, vendita & alienata fuisse, absque eo quòd ipsi Officiarii de ipsis Bonis vel eorum Valore depraedatis vel dampnificatis Restitutionem fecerint,
Fierent insuper Edicto Publico Prohibitiones poenales in Portubus & Littoribus utriusque Partis, nè quisquam (cujuscumque Nationis existat) talia Bona, per Piratas Capta vel Depraedata, ad Terram poni permittat, vel ipsa aliquo modo emere praesumat.
Item, quòd Victualibus, Mercandisis, & aliis Bonis, venientibus de Partibus de Eost versus Regnum Angliae, vel de Calesiâ versus Brabantiam, Flandriam, per quascumque Personas, non Inimicas uni Parti nec alteri, in quibuscumque Vasis vel Navibus ducendis, non erit per unam Partem nec per alteram factum aliquod Impedimentum.
Item, quotienscumque contingeret quòd aliquae Naves, Oneratae & non Ordinatae ad Guerram, Partium Angliae, Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum, per Tempestatem Maris, Vim Hostium, vel aliam Causam compellantur in aliquem Portum unius Partis vel alterius applicare vel intrare, Navis illius Partis, quibus talia contingent, cum Mercatoribus & Nautis seu Marinariis in ipsis existentibus, in alterius Partis Portubus securè erunt & Recipientur, & ab ipsis Portubus poterunt liberè Recedere, cum eorum Bonis Mercandisis, sine Contradictione & Impedimento; proviso quòd Bona seu Mercantias, quae in ipsis Navibus erunt, non ponent ad Terram, nec in aliis Navibus, sine Licentiâ Officiariorum Principis Patriae, vel aliorum ad hoc Potestatem habentium.
Item, quòd Nautae seu Magistri Navium, & Marinarii Partium Angliae, post Adventum eorum ad Portum Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zeellandiae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum, poterunt imponere eorum Naves in eisdem Portubus, sive Littoribus ligare, eo modo quo poterunt Subditi ipsorum Dominorum Ducum praedictorum; & iisdem licebit Nautis seu Magistris Navium & Marinariis Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum praedictarum, in Portubus Angliae, Calesiae, & Hiberniae,
Item, Mercatores, Nautae, seu Magistri Navium, Marinarii & Subditi Patriarum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum, non adducent aut adduci facient per Mare, fraudulosè vel quocumque colore, aliqua Bona seu Mercandisas Inimicorum Angliae, Hiberniae, vel Calesiae; & de hoc, quotienscumque per Subditos Angliae, Guerrae Operam dantes, fuerint interrogati, tenebuntur facere justam & veram Confessionem & Declarationem:
Et, pari modo, Mercatores, Nautae, seu Magistri Navium, Marinarii, & Subditi Partium Angliae, non ducent vel duci facient, fraudulosè vel quocumque colore, aliqua Bona vel Mercandisas aliorum Foretium, Hostium, & Inimicorum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum; &, quotienscumque erunt super hoc per Subditos Patriarum praedictarum, in Guerrâ laborantes, interrogati, tenebuntur facere veram & justam Confessionem & Declarationem.
Item, quotienscumque contigerit aliquam Navem Partium Angliae, Bonis & Mercandisis Oneratam, per Tempestatem Maris, vel aliàs, tangere ad Terram, vel alio modo perire vel periclitari, prope Portus vel in Portubus Patriarum Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zeellandiae, & aliorum Dominiorum praedictorum, si in ipsa Navi remaneat Vir, Mulier, Puer, Canis, Cattus, vel Gallus vivens, Bona & Mercandisae, quae ad Terram applicabunt vel aliter salvari & recuperari poterunt, illis, ad quos spectabant, restituentur, solvendo tamen hiis, quorum Operâ & Diligentiâ talia Bona recuperabuntur, rationabile Salarium: nec poterunt, in Casu praedicto, talia Bona alligari seu dici Perdita vel Confiscata:
Et idem observabitur in Littoribus & Portubus Angliae, Hiberniae, & Calesiae, quoad Naves Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum, quae, tangendo ad Terram vel alio modo, peribunt seu periclitabuntur.
Item, quòd Mercatores Angliae, Hiberniae, & Calesiae poterunt habere & tenere, in Villis & Opidis Patriarum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliarum Patriarum Dominorum Ducum, Domos pro ipsis; ibique eisdem Privilegiis, Libertatibus, & Francisiis utentur & gaudebunt, quibus usi & gavisi sunt antea citra Sexaginta Annos, quibus Intercursus Mercantiae, fuit & habitus est inter Partes Angliae & praedictas Patrias; ibique adeò Recipientur & benignè Tractabuntur, sicut aliae Nationes ipsas Patrias & Villas frequentantes;
Et similiter Mercatores praedictarum Patriarum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Mechliniae, & aliorum Dominiorum Dominorum Ducum praedictorum, poterunt in Civitatibus, Opidis, Villis Angliae, Hiberniae, & Calesiae habere Domos pro eis, & ibi gaudebunt & utentur iisdem Privilegiis, Recipienturque & Tractabuntur prout superiùs de Mercatoribus Angliae dictum est.
Item, quòd, quotienscumque Mercatores Partium Angliae, pro Solutione habenda, suos convenient Debitores, in Patriis Dominorum Ducum praedictorum, coram Legislatoribus ad hoc ordinatis, & allegabunt Debitores suos suspectos fore de Fuga, & hac de Causâ petent ut ad statim Debitores sui Judicium subire cogantur, tunc Legislatores, sic Requisiti, probationes dictorum Anglicorum, si quas obtulerint ad Probandum hujusmodi Suspitionem Fugae, sine aliquibus morâ & difficultate eas admittent; &, si nullas habuerint, tunc ipsorum Anglicorum Juramento, quoad praedictam Fugae Suspitionem, praestitiâ per eos primitùs ydoneâ Cautione de Solvendo Expensas & Interesse hiis, quos sic ad Judicium trahi petent, casu quo ex eventu se Litem injustè movere constiterit; & hoc facto Debitores ponentur, absque aliis Monitionibus, ad statim sub Arresto, donec sufficientes Cautiones de Judicio sisti & Judicatum solvendo in eâ parte praestiterint: quibus tamen Debitoribus, sic Arrestatis & sub Arresto manentibus, si petant, dabitur Terminus Octo Dierum ad probandum se de Fugâ suspectos non esse; & hoc probato cessabit Arrestum: sed nichilominus, propter hujusmodi Dilationem Octo Dierum, Processus super Debito Principali nullatenus Retardabitur, sed omnia suo statu remanerent:
Et similis Justitia ministrabitur in Angliâ Mercatoribus & Subditis Patriarum Dominorum Ducum praedictorum adversus eorum Debitores in Tribus Curiis (videlicet) in Curiis Cancellarii, Connestabularii, & Magni Concilii, etiam super Oblationibus factis ultra Mare & in Monetâ Flandriae, etiam quarum Solutio Destinata est ad aliquem Locum Patriarum Dominorum Ducum, dummodo Dies Solutionis sit praeterita; non obstantibus quibuscumque Ordinationibus vel Consuetudinibus Civitatum, Opidorum, seu Locorum Angliae in contrarium: in quibus quidem Curiis tenebuntur Anglici Debitores peremptoriè procedere, absque eo quod ipsas seu earum alteram ex aliquâ Causâ possint declinare.
Item, quòd mandabitur Capitaneo Castri de Sclusa quòd, quotienscumque contigerit Mercatores vel Subditos partium Angliae, per ignorantiam intrare Portam ipsius Castri de Sclusa, quòd sic intrantes honestè & cum omni decentiâ tractet, absque eo quòd quicquam de eis propterea exigat.
Item, quòd Officiariis Dominorum Ducum praedictorum, ad Scrutandum Mercandisas in Navibus existentes ordinatis, strictè & sub certâ Poenâ mandabitur, ut, in visitando Anglicorum Mercantias vel Naves, nil Dampnificent de Bonis seu Mercibus ipsorum Anglicorum, absque violenter Frangendo, cum Pugionibus vel aliis Instrumentis, Pipas, Barillos, & Fardellos; sed quòd eas honestè visitent, & Contrafacientes punientur: Et idem fiet in Angliâ, per Officiarios Domini Regis, in Scrutando Mercantias Subditorum Dominorum Ducum praedictorum.
Item, quòd de caetero, in Patriis Dominorum Ducum praedictorum, non fient Scrutinia Billoniae super Anglicis, nisi per Commissarios Dominorum Ducum specialiter ad hoc deputandos, vel per Officiarios suarum Villarum, sine aliquâ Exactione ab ipsis Scrutandis petendâ seu exigendâ, & hoc solum in Opidis, aut Portubus, sive Littoribus dictorum Principum; ex parte quorum fient Edicta prohibitoria, per loca magis convenientia & oportuna, sub gravibus Multis & Poenis; alibi verò per alios non fient hujusmodi Scrutinia Billonae: Et idem observabitur in Angliâ quoad Subditos Dominorum Ducum scrutandos, nisi in Opidis, Portubus, vel Villis, ut supra.
Item, poterunt Mercatores & Subditi Regis Angliae deinceps quascumque Massas Auri vel Argenti, vocatas Billionem, extra Patrias, Excellentis quondam & Recolendae memoriae, Domini Ducis Karoli, noviter Defuncti, per eos seu eorum Deputatos vel Factores emptas vel aliter acquisitas, seu imposterum emendas vel acquirendas, licenter & impunè per quaecumque Loca Patriarum Dominorum Ducum praedictorum ducere seu duci facere, & ab eisdem Locis & Patriis in Regnum Angliae, totiens quotens voluerint, Conducere & Transportare poterunt & valebunt; Proviso quòd dicti Anglici, seu eorum Factores, hujusmodi Billonam, per Se aut Factores suos Emptam, seu, ut praemittitur, Acquisitam, unà cum Certificatione autenticâ Villae vel Opidi ubi ipsam Billonam emerint vel aliter acquisierint, & de Emptione seu Acquisitione ipsius Billonis & quantitatis ejusdem, principali Officiario Dominorum Ducum, vel in ipsius Absentia suas Vices gerenti, proximae Villae, post Introitum suum in Patrias Dominorum Ducum, exhibeant & ostendant; super quâ Ostensione ipsi Ostendentes Testimoniale seu Certificatorium, Manu dicti Officiarii, vel ipso absente suas Vices gerentis, signatum vel ipsius Sigillo sigillatum, ab eo cui talis Ostensio fiet recipient & habebunt; nichil penitùs pro dicto Testimoniali aut aliâ quacumque Causâ solvendo, praeter unum Solidum Grossorum Flandriae: Et Casu quo dictus Anglicus hujusmodi Billonam, per Se vel suos Factores Emptam, seu, ut praemittitur, Acquisitam, educere voluerit, & in Exitu a Patriis Testimoniale seu Certificatorium praedictum non exhibuerit; tunc Poenam illam incurret, quam incurrerent extrahentes Billonam, infra Patrias Dominorum Ducum praedictorum Emptam: Et idem licebit Subditis ipsorum Dominorum Ducum in Angliâ.
Item, quòd, quotienscumque contigerit Mercatores Partium Angliae venire ad Nundinas Andwerp. Bergenses, vel alias Patriarum Dominorum Ducum praedictorum, eis ibidem licebit Emere tales Mercantias quales voluerint, & pro tali Pretio in quo simul cum Venditoribus convenire poterunt, absque eo quod Superior ipsorum Mercatorum Angliae, vulgari Nomine Courtmeestre nuncupatus, per se seu cum aliquibus ejusdem Anglicanae Nationis possit Mercibus, per Anglicos emendis, Pretium constituere limitatum, seu ordinare aliquam Poenam in Transgredientes illud certum Pretium, prout antea aliquando factum est; unde saepiùs conquesti sunt Mercatores Patriarum Dominorum Ducum praedictorum.
Item, quòd de caetero non licebit Nationi Anglicanae Statuta seu Ordinationes facere contra aliqua Opida vel Personas Patriarum Dominorum Ducum praedictorum, ordinando quòd Merces vel Bona talis Villae vel Personae nullus Anglicorum Emat; & hoc quia Inhabitantes Villam Merces suas Vendere noluerunt Pretio per dictos Anglicos statuto, vel ad eorum beneplacitum & voluntatem, prout antea aliquando fecerunt, hujusmodi Personas per talia Statuta maximè dampnificando; unde etiam antea Mercatores Patriarum Dominorum Ducum praedictorum multas Querimonias fecerunt.
Item, non poterunt deinceps Anglici Statuere quòd in Foro & Nundinis Andwerp & Bergensibus, vel aliàs nullus Anglicus Mercator Emat Merces seu Bona, ad Subditos Dominorum Ducum spectantia, nisi usque ad Finem Nundinarum vel circa, sive de Prorogatione Nundinarum sint securi sive non, prout aliquando anteà fecerunt, quatenus Subditi Dominorum Ducum praedictorum taedio affecti, & per longam eorum Attendentiam, & ut citiùs ad proprios Fines Redirent, eorum Merces minori & viliori Pretio venderent, unde etiam saepissimè conquesti sunt.
Item, quia per Mercatores Patriarum Dominorum Ducum multotiens Conquestum est de eo, quod Anglici Ordinaverunt quòd nulli liberi Mercatores Angliae possent Emere a Subditis Dominorum Ducum aliqua Bona, nisi per Pondus Domini Regis: Quod Pondus adeò Magnum est & Exorbitans, quòd antedicti Mercatores super Centum Libris, quod etiam in Parte contingit ex eo, quod Magister Ponderis omnia Bona & Merces praedictorum Mercatorum dat & dare potest, ut asserit, ipsis Anglicis, ultra eorum debitum Pondus, tantum quantum trahere potest suis Digitis: Sed quando Anglici vendunt eorum Bona seu Merces Mercatoribus praedictis, ipsi illa ponderant proprio & privato Pondere, quod vocatur Pondus parvum, & non cum Pondere Regio quod Magnum Pondus appellatur; certè hujusmodi Error realiter & cum effectu Auctoritate Domini Regis tolletur.
Item, quotienscumq; contigerit, Anglicos a Subditis Dampnificari, non poterunt propterea alii Mercatores seu Subditi Dominorum Ducum praedictorum, qui Dampna non intulerint, ad Petitionem Dampnificatorum vel aliquo modo arrestari, in Personis vel Bonis debitis, Summationibus vel Monitionibus non praecedentibus; prout etiam antea aliquando factum extitit;
Notum facimus quòd Nos, Vigore & Virtute Facultatum, Auctoritatum & Potestatum, per supradictas Patentes Literas seu Commissiones Nobis traditarum & concessarum, omnia supradicta Capitula & Articulos, pro & Nominibus ipsius Domini Regis & Dominorum Principum praedictorum, in quantum ipsos ipsorumque hincinde Dominia & Subditos tangere seu concernere possunt, modo & formâ quibus superiùs sunt Concordata, Acceptata, & Conclusa, Acceptavimus, Emologavimus, & ipsis Consensimus, ac per Praesentes ipsa Acceptamus, Emologamus, & ipsis Consentimus;
Promittentes Nos, Thomas de Plana & Justus Baldinus, utriusque Juris Doctores, Commissarii, Deputati, & Procuratores antedicti, pro dictis Dominis Ducibus, quòd ipsi praedictum Intercursum, ac omnia & singula praescripta Capitula & Articulos, per Literas suas Patentes Ratificabunt, Confirmabunt, Approbabunt, tradenturque Literae Ratificatoriae Dominorum Ducum, in Villâ Calesiae, in Manibus Domini Locumtenentis, sive in ejus Absentiâ Marescalli dictae Villae Calesiae, infra Tres Menses proximò futuros;
A quo Domino Locumtenente sive Marescallo tunc & ibidem ille vel illi, qui Literas dictorum Dominorum Ducum tradet seu tradent, consimiles Literas pro Parte Domini Regis recipiet seu recipient.
In quorum omnium Fidem & Testimonium Praemissorum Nos, Commissarii, Deputati, & Procuratores praedicti, praesentes Manibus nostris subsignavimus, ipsisque Sigilla nostra apposuimus.
Datum in Opido Insulensi, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, Mensis Julii Die Duodecimâ.
J. Cooke.
T. De Pleine.
Justus Baldinus.
Sub Sigillis suis Cerae rubrae pendentibus a Caudis Pergamenae.
July 12. Complaints of the merchants of the staple of Calais and of the Netherlands, with the replies of the ambassadors, and the ordinances agreed upon for the staple at Calais. Lisle.
O. xii. 76. H. v. p. iii. 89.
Super Intercursu memorato & Gravaminibus Mercatorum.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Johannes Cooke
, Legum Doctor, in Officio Privati Sigilli Christianissimi & Invictissimi Principis & Domini Domini Edwardi, Dei gratiâ, Regnorum Angliae & Franciae Regis, ac Domini Hiberniae Secundarius, & ad infrascripta ejusdem Domini Regis Ambassiator, Commissarius, Procurator, & Nuncius specialis, Parte ex unâ, Thomas de Plana Gubernator Cancellariae Burgundiae, & Justus Baldinus, utriusque Juris Doctores, Ordinariique Magistri Requestarum Domûs, necnon Consiliarii Illustrissimorum & Potentissimorum Principum Maximiliani & Mariae, eadem Gratiâ, Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Luxemburgiae, & Gheldriae, Ducum, Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatinorum, Hannoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Namurci, & Zutphaniae, Comitum, Sacri Imperii Marchionum, necnon Frisiae, Salinarum, & Mechliniae, Dominorum, eorumdemque Principum Commissarii & Procuratores, ad Infrascripta sufficienter & legitimè deputati, Parte ex alterâ, universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm, de Mandatis & Auctoritatibus ejusdem Domini Regis & Dominorum Principum praedictorum, inpraesentiarum tenta & habita fuerit inter Nos certa Dieta, in hoc Oppido Insulensi, de & super variis Querimoniis & Gravaminibus Mercatorum Stapulae Calesiae, Parte ex unâ, & aliorum Mercatorum Patriarum Dominorum Ducum praedictorum ipsam Stapulam Frequentantium, Parte ex alterâ,
De quibus antea, diversis Dietis, inter alios Domini Regis & quondam Excellentis memoriae Domini Karoli Ducis Burgundiae jam Defuncti Oratores tentis & habitis, multae & variae Communicationes & Prolocutiones, nullae tamen Conclusiones habitae fuerunt, prout de ipsorum Principum Mandatis in hac parte, per eorum Patentes Literas ipsorum Sigillis sigillatas amplius constare potest,
Quarum quidem Literarum Tenores sequuntur, & sunt tales,
Edwardus &c. prout supra in Tractatu jam praeeunte, usque haec verba; viz.
In qua quidem DIETA Nos, Dominorum Principum nostrorum praedictorum Mandatis humilimè ut tenemur Obtemperando, multas super ipsis Querimoniis & Gravaminibus, per Nos hincinde expositis, simultaneas Communicationes habuimus, nonnulla ex Capitulis illis Concludendo & Concordando, & nonnulla ex eisdem Tractando & Proloquendo, inexpedita nichilominus & inconclusa, usque AD DIETAM proximam seu ALIAS DIETAS in futurum tenendas, in Suspenso, modo & formâ sequentibus, Relinquentes,
Sequuntur Capitula Concordata & Conclusa super Querimoniis & Gravamibus Mercatorum Stapulae Calesiae,
Inprimis,
Super eo quòd Mercatores Stapulae saepissimè Conquesti sunt, quòd excludebantur a Receptione suorum Debitorum, per hoc quod Subditi Dominorum Ducum suas Obligationes negabunt per eos in Calesia factas & admissas pro Lanis & Pellibus lanutis per eos ibidem Emptis, & quòd solo Juramento sic Negantium, secundùm Consuetudinem Patriae, creditur, in dictae Stapulae Mercatorum Praejudicium non modicum & Gravamen,
Inter Ambassiatores & Oratores dictorum Principum Concordatum, Conclusum, & finaliter Appunctuatum est, quòd deinceps hujusmodi Juramenta non admittentur contra Obligationes publicas vel privatas (non obstantibus Constitutionibus & Privilegiis Locorum in contrarium facientibus) nisi Creditor ad hoc consenserit.
Item,
Quoad Querimoniam Mercatorum dictae Stapulae Calesiae de & super Appellationibus, quae per Subditos Dominorum Ducum fiunt & emittuntur Parisius, a Sententiis per Legislatores Dominorum Ducum latis,
Inter eosdem Oratores & Ambassiatores Concordatum & Conclusum est, quòd hujusmodi Appellationes de caetero non Recipientur nec Admittentur.
Item,
Ubi per Mercatores Stapulae Conquestum fuerat, quòd in nonnullis Villis & Locis dictorum Dominorum Ducum practicatur quaedam Astutia (videlicet) quòd, dùm unus ex Subditis Dominorum Ducum tenetur alteri in certa Pecuniarum Summa, Creditor Debitori suo concedit aliam Summam, puta viginti vel triginta Libras vel ultra, quâ pergunt Calesiam & Emunt ibi Lanas partim in Promptu solvendas & partim sub Credentia; & quamprimùm ille, qui sic Emerit Lanas in Calesia, easdem conduxerit ad Villam seu Locum ubi Moram trabit, talis primus Creditor suus facit arrestari omnes hujusmodi Lanas per ipsum, ut praemittitur, Emptas, tanquam propria Bona Debitoris sui, & per Dolum & Fraudem facit ipsum condempnari, & sic Recuperat omne suum Debitum tàm primò quàm secundò malitiosè sibi praestitum; & sic Mercatores Stapulae dicunt se saepiùs Defraudatos, qui Lanas suas ad Credentiam vendiderunt,
Super quo Ambassiatores & Oratores Dominorum Ducum dicunt & promittunt quòd super Praemissis providebitur Dampnificatis debitè, ita quòd erit singulis aliis Truphatoribus in Exemplum Justitiâ mediante; & si Reperiant Bona sic dolosè Empta seu Vendita, Restituentur ipsis Venditoribus.
Item,
Quoad Queremoniam de Lanis & Pellibus lanutis, non Custumatis in Anglia, adductis in Patrias Dominorum Ducum, & ibidem Distributis,
Inter dictos Ambassiatores & Oratores Concordatum est & Conclusum, quòd Lanae & Pelles lanutae, quae de sui natura debnt Stapulari in Calesia, non adducentur neque permittentur Vendi in Patriis & Dominiis dictorum Dominorum Ducum, si prius non fuerant Stapulatae in Calesia, & Domino Regi Angliae in Anglia fideliter Custumatae: Et, si quae tales inposterùm Reperiantur, veniant Confiscandae; & ipsae, sic Confiscatae, in Tres Partes Dividentur, quarum Trium Partium unam Tertiam habebit Dominus Rex Angliae pro Custuma & Subsidio & Jure suo defraudato, aliam Tertiam habebunt hujusmodi Lanae Exploratores seu Denunciatores.
Item, Concordatum est, inter Oratores amborum Principum quòd Bona sive Debita Mercatorum seu alicujus Mercatoris Stapulae Calesiae, aut alicujus Inhabitantis Villam Calesiae, in Manibus Mercatorum seu aliorum Subditorum Dominorum Ducum vel infra Patrias eorumdem Dominorum Ducum jam existentia, & quae inposterùm erunt ex Mercandisiis Stapulae procedentia, durante Termino Sex Annorum proximè futurorum & plenariè complendorum, nullo modo applicabuntur in Restitutionem Attemptatorum seu Attemptandorum super Mare per aliquos de Subditis Domini Regis; etiamsi, occasione talium At- temptatorum seu Attemptandorum, Literae Reprisaliarum seu de Marqua, obdenegatam Justitiam, vel aliam Causam quamcumque, super Anglicos vel Bona Anglicorum aut aliorum Subditorum Domini Regis per Dominos Duces concessae fuerunt; dùm tamen Mercator Stapulae, vel alius Calesiam Inhabitans, talium Attemptatorum Perpetrator, Factor, Auxiliator, vel Consiliator non fuerit: Et, Casu quo fuerit hujusmodi Attemptator, Perpetrator, Factor, Auxiliator, vel Consiliator, ipse solus, sic perpetrans, faciens, auxilians, seu consulens, Tenebitur & nullus alius; proviso quòd dicti Mercatores Stapulae, & alii Calesiam Inhabitantes, Remaneant sub Obedientiâ Domini Regis Angliae, & ei sint Fideles durante toto tempore supradicto; & quòd Ligae & Amicitiae inter Dominos Regem & Duces remaneant & observentur.
Sequuntur Capitula, Concordata & Conclusa super Querimoniis & Gravaminibus Mercatorum & Subditorum Dominorum Ducum concernentibus Stapulam Calesiae,
Inprimis,
Super eo quòd dicebant se Gravatos in hoc quòd ipsi, volentes Emere Lanas in Calesia, non poterunt offerre minus Pretio statuto super ipsis; quod si fecissent, cogebantur, per modum Emendae, praecisè Emere ab eo cui sic minus offerebant; Compellebant etiam illi de Stapula tàm Emptorem quàm Venditorem sollemne Juramentum praestare, quòd non erant Transgressi Ordinationem Pretii per Stapulam ordinati,
Concordatum est, inter amborum Principum Oratores, quòd de caetero praetensa Gravamina non fient.
Item,
Ubi conquerebantur Mercatores praedicti de eo, quòd Pecunia, quae solvebatur, solebat tradi in manibus Thesaurarii Stapulae, & Distribui inter alios non Vendentes Lanas, cuilibet secundum suam Quantitatem; quòd Redundabat in Praejudicium Mercatorum tàm Anglicorum quàm Patriarum Dominorum Ducum,
Concordatum est quod talia de caetero amplius non fient.
Super alio Gravamine, quo conquerebatur, ex eo quòd Mercatores Stapulae exigunt & volunt aliquando habere Partem Solutionis Lanarum Venditarum in Billona; &, si non possunt, cogunt Emptores ad aliquam Recompensam Pecuniarum loco Billonae,
Concordatum est quòd, si haberi non possit Billona (ad quam tamen habendam Mercatores instare poterunt) nichil in Recompensam exigetur, & si quid Exactum sit, Restituetur.
Ubi autem conqueruntur Mercatores praedicti de eo, quòd Lanae Lavatae mixtae sunt cum non Lavatis, in grave praejudicium ipsorum,
Concordatum est quòd Lanae Lavatae de caetero Paccabuntur de per se, & apponetur Signum quòd sint hujusmodi, & punientur qui eas cum aliis Miscuerint, & super ipsis Lanis non statuetur Pretium per Stapulam.
Sequuntur aliae Querimoniae Mercatorum & Subditorum Dominorum Ducum praedictam Stapulam Calesiae concernentes, quae in parte Concordatae sunt, & in Parte manent in suspenso non Concordatae,
Conqueruntur insuper Mercatores & Subditi Dominorum Ducum de Duobus Gravaminibus, ab invicem satis dependentibus,
Primò, de Fraudibus, quae cotidiè inveniuntur in Paccaturis Lanarum, & aliàs causâ fraudulosae Nominationis Lanarum fiunt, nominando Lanas unius Patriae seu Regionis Lanas alterius, in maximum praejudicium Mercatorum Patriarum Dominorum Ducum,
Quare petunt (prout iteratis vicibus aliis Diebus petitum est) quòd talis Ordo & Provisio ponatur super ipsis Paccaturis, mediantibus quibus ipsae Fraudes de caetero non fiant aut comperiantur.
Secundò, de certa Consuetudine, ymò potius Corruptela, quam habent illi de Stapula, quia non permittunt Mercatoribus Patriarum Dominorum Ducum Emere Lanas Novas sine Antiquis, etiam licet Antiquas Emere noluerint, quin ymmò ipsos compellunt Emere Antiquas cum Novis; Quâ de Causâ ipsi Mercatores saepenumerò coguntur Inviti Emere Antiquas Lanas, licet Pejores & Deteriores sint Novis, pro cariori Pretio & in Pecunia prompta & numerata; quod nec Juricon- sonum est (secundùm quod non debet Invitus quis cogi ad aliquid Emendum) nec Aequitati, cùm Subditi Domini Regis Angliae possunt in Dominiis Dominorum Ducum quaecumque volunt Emere & Vendere, Aequum ergo est ut Subditis Dominorum Ducum liceat idem facere in Dominiis Domini Regis Angliae,
Quod, ut ita fiat, instanter Petunt & Requirunt Oratores Dominorum Ducum,
Ad quae Responderunt Oratores Domini Regis,
Et primò ad primum, quòd Regia Magestas, paucis jam lapsis Diebus, ob Bonum & Commodum tàm Mercatorum & Subditorum suorum quàm Subditorum Dominorum Ducum, cum magnis Laboribus, maturâ Deliberatione Consilii super hoc habitâ, ad Resistendum Fraudibus, ex Parte Subditorum Dominorum Ducum contra ipsos de Stapula praetensis, certas Ordinationes Statuta & Stabilimenta fecit, statuit, & ordinavit, Paccaturas Lanarum & Visitationes ipsarum tàm in Anglia quàm in Calesia concernentia; quibus tàm bona ac utilis Provisio facta est, quòd ammodò erunt benè, fideliter, & indifferenter Paccatae & Nominatae, sic quod Subditi Dominorum Ducum ex Ratione optimè erunt contenti.
Ad secundum dixerunt Oratores Domini Regis, Juri consonum esse & Rationi quòd Lanae Veteres, quae diù sine gravi Detrimento Mercatorum servando servari non possint, de quibus etiam Regia Jura sunt soluta & alia Onera a Mercatoribus supportata, in eorum Manibus omninò non pereant sed vendantur, quae, nisi cum Novis in Venditione concurrerent, saepissimè perirent, aut longè Deteriores fierent; verùm, quia Mercatores Patriarum Dominorum Ducum dicunt se multotiens in Emptione dictarum Lanarum antiquarum Gravatos fuisse in eo, quòd licet non sint ejusdem Bonitatis ut Novae, tamen pro Cariori Pretio & in Pecunia Prompta & Numerata Emere compellantur; dicunt ad hoc Oratores Domini Regis quòd, mediantibus illis Visitationibus, quae ex Ordinationibus Regis hodiè fieri debent, primò in Angliâ & deindè in Calesiâ, Veteres erunt aequè bonae sicut Novae, nec Antiquae super Novis in aliquo erunt Privilegiatae, in Pretio aut Solutione Promptae Pecuniae vel alio modo quocumque, praeterquam quòd in Venditione concurret Vetus cum Novâ, taliter quòd, Emens Quatuor Sarplerias Lanarum, cum Tribus Novis habebit unam de Antiquis: & dicent dicti Oratores hoc modo Mercatores Partium Dominorum Ducum non posse in Emptione Antiquarum Lanarum aliquod Dampnum consequi, & consequenter eos hoc Responso debere contentari.
Sed, isto Responso Oratores Dominorum Ducum non contenti, dixerunt quòd, etiam dato & praesupposito quòd praedictis Statutis & Ordinationibus Statutum & Ordinatum esset quemadmodum Oratores Angliae supradixerunt, attamen semper est Juri & Rationi contrarium quòd quis cogendus sit Rem aliquam Invitus Emere; verum, si Lana Vetus in eadem Bonitate vendetur sicut Nova, ut continet Responsio Oratorum Domini Regis, ita libenter emetur sicut alia, & maximè cum pro eodem Pretio dabitur, & consequenter nullum poterunt Mercatores Antiquarum Lanarum Dampnum consequi:
Et, quod arguitur, favorabile esse nè Vetus Lana pereat, sed in Venditione cum Novâ concurrat, cum soluta sint Jura Regia &c. Istud nichil concludit, quia in Emptione Rerum solum Inspicienda est Intrinseca Bonitas Rerum & Desiderium Emptoris; sicut videmus in Speciebus & aliis Rebus, quae ducuntur ex Candia & aliis Locis maximè distantibus cum multo majori Periculo & majoribus Expensis Theoloneorum & aliorum Jurium quàm ducantur Lanae Calesiam; tamen compellitur quisquam Emere Veteres cum Novis; sed possunt ipsas Anglici Emere tales quales volunt, quemadmodùm & Emere possunt omnes alias Mercandisas aut Mercimonia in Patriis Dominorum Ducum, etiam licet Antiquarum Mercandisarum omnia Jura & Theoloneorum & aliorum Onerum soluta fuerint, aut etiam servando servari non possint, sicut sunt Garantiae & multae aliae;
Quare iterùm Oratores Dominorum Ducum petunt quatinus Reciprocè idem liceat Mercatoribus & Subditis Dominorum Ducum in Dominiis Regis.
Ad quod dicunt Oratores Domini Regis quòd, licet regulariter verum sit Desiderium Emptoris in Rebus Emendis debere attendi, nec praecisè quem cogendum ad id Emendum quod habere non desiderat, tamen cùm Contractus Emptionis & Venditionis utrique Parti voluntarius esse debeat, nec in eo Emptor super Venditorem aliquod Privilegium habeat speciale, & negari non potest quòd Venditor imminens Dampnum vitando, & contra futura Pericula cautè sibi & Rebus suis consulendo, ac sic Res, quae simul Venditae majorem afferunt Commoditatem, eas non seperatim sed simul Vendens neminem offendit, & maximè ubi Emptor ex eo nullum subiturus est Incommodum vel Jacturam; quod fit dùm Mercator Stapulae, timens Lanas suas, diutiùs custoditas, Vermiculosas effici, vel aliter Corrumpi posse, Emptori, voluntariè venienti & ad Emendum non compulso, dicit Lanas suas non Vendendas nisi Antiquae cum Novis vendantur; & sic, cessante Coactione, utrasque Lanas Emptor simul Emat, vel ambas Inemptas dimittat.
Dixerunt ultra Oratores Domini Regis, si Subditis Dominorum Ducum liberè permitteretur Emere Lanas Novas sine Antiquis, ex Astutia Ementium veniret quòd semper Emerent Novas & nullas Antiquas, & sic Antiquae remanerent in Manibus Mercatorum quousque adeò Deteriorarentur, quòd dicti Mercatores pro Vili Pretio & Indigno eas, non sine gravi Dispendio, dare compellerentur.
Et, ubi per Oratores Dominorum Ducum dicitur Solutionem Custumarum Domini Regis & Supportationem aliorum Onerum non concludere ad effectum quod Veteres Lanae cum Novis vendi debeant, cum Mercandisae Novae, puta Species ductae de Candia in Patriis Dominorum Ducum, sine Veteribus licitè pro voto Mercatoris emantur, Theoloneorum Solutionibus ac aliorum Onerum Supportationibus in aliquo non obstantibus:
Ad hoc dixerunt Ambassiatores Domini Regis diversam Considerationem haberi debere super Lanis & Speciebus, quia Species sunt quoad Patrias Dominorum Ducum Commoditas adquisita & adventitia, & Lanae quoad Regnum Angliae Commoditas naturalis & intrinseca; pro quâ naturali Commoditate promovendâ non videbitur humana Industria errare, si ad hoc aliquando cum ipsa natura inclinet: Ipsaeque Species diutiùs quâm Lanae sine manifestâ & apparente Corruptione servari possunt, quae Species, licet etiam antiquae sint, si cum Novis misceantur, saepissimè pro Novis venduntur; post quarum Mixturam Novas a Veteribus discernere satis erit difficile, cùm omninò in Lanis contrarium reperiatur; & ideò non iniquum judicabitur, licet bona Provisio ponatur quomodo Mercandisae, in bono statu existentes, congruis loco & tempore Venditioni exponantur,
Qua de Re, cùm tota vis Responsionum Oratorum Domini Regis, super ambobus Gravaminibus praedictis, ex Statutis & Ordinationibus dependeat, Oratores Dominorum Ducum, pro majori eorum Informatione & ad plenius & securius super omnibus Deliberandum, petierunt ipsas eis dari in Scriptis, tàm eas quae super Visitationibus Lanarum in Angliae factae sunt, quàm quae super Visitationibus Lanarum in Calesia;
Quae quidem, per Oratores Angliae, ipsis traditae sunt, modo & formâ sequentibus,
Ordinationes concernentes Stapulam Calesiae,
Ordinatum est quòd, de caetero, nullus Ovium Possessor in Anglia, cui crescunt Lanae, neque alius quiscumque, qui solet Involvere Plicare vel Formare Vellera, involvet vel implicabit seu involvi vel implicari faciet in Vellus quaecumque alia Fragmenta Vellerum, aliquasve Pecias Lanae pejoris quàm sit illud Vellus plicatum seu formatum, neque imponet seu imponi permittet infra aliquod Vellus Terram, Sordes, Petras, Fimum, Sabulum, Arenam, Pilos, aut quicquam aliud in fraudem, deceptionem, seu detrimentum Ementis, sub Poena Forisfacturae & Amissionis vj Denariorum pro quolibet Vellere in quo poterunt hujusmodi Fraus & Defectus reperiri.
Item, Ordinatum est, quòd nullus Collector Lanarum, de Lanis unius Comitatûs, vel diversorum Comitatuum, extra Regnum Angliae Deportandarum, eas paccet aut paccari faciat extra Comitatum illum in quo eas colligit vel colliget deinceps, sub Poena Forisfacturae totius Lanae illius in uno Comitatu collectae & in alio paccatae:
Et, quia Comitatus Eboraci & Lincolniae sunt Comitatus ampli, habentes Patrias diversas, in quibus inveniuntur Lanae multùm differentes secundùm Diversitatem Locorum, distincti igitur sunt illi Comitatus quilibet in Tres diversas Patrias,
Ut, primò, Comitatus Eboraci in Tria Loca, comuniter vocata Rydings; Ordinatum est igitur in illo Comitatu quòd Lanae quaecumque, ortum habentes in unaquâque illarum Patriarum vocatarum Rydings, nullibi paccari debeant nisi in eadem Rydings unde Ortae sunt,
Comitatus Lincolniae dividitur in Tres diversas Partes sive Patrias (videlicet) Lindesey, Kesteven, & Hollandia; Ordinatum itaque est quòd Lanae, Ortum vel Crescentiam habentes in quavis istarum Partium sive Patriarum Plaga, paccari debeant omninò in eadem Patria ubi creverunt, & non alibi sub Poena praedictae Forisfacturae.
Item, Ordinatum est quòd quilibet Paccator de caetero, exerciturus Officium seu Occupationem Paccaturae in Angliâ, antequam ad hoc admittatur aut permittatur illud Exercitium exercere, praestet Juramentum, coram Thesaurario & Baronibus Scaccarii Regis, quòd, absque Fraude, Collusione, aut Deceptione quacumq; faciat Paccaturam Lanarum indifferenter & sufficienter: Et quòd fideliter nominabit quascussique pro Patriis suis sive unde Ortae sunt, & pro nulla alia Patria quovismodo; singnando vel signari faciendo quodcumque Sarplerium, Saccum, Poke, & Poket de Lanis, dictis Eude Welles, in Fine Sarplerii, Sacci, Poke, vel Poket, illis Signo vel Signis, per Dominum Regem ad hoc ordinatis, & de Lanis, dictis Clistewelles, super Latus Sarplerii, Sacci, Poke, vel Poket, talibus formâ & modo, quòd Signum vel Signa, sic apposita, nequeant tolli sine Ruptura Sarplerii, Sacci, Poke, vel Poket; & quisque Paccarius huic Ordinationi contraveniens, sic punietur ut aliis sit in Exemplum, & faciet Emendam Parti gravatae eâ occasione.
Item, Ordinatum est quòd Custumarii & Contrarotulatores cujuscumque Portûs, unde evehuntur Lanae, scribent seu scribi facient, seperatim & distinctè, in eorum Libris seu Registris, Nomina cujuscumque Mercatoris vel alterius immittentis Lanas vel Pelles lanutas in Navim vel Naves infra Portum illum, faciendo mentionem in suis Libris seu Registris de Anno & Die quo immittuntur Lanae vel Pelles lanutae hujusmodi in Navem vel Naves supradictas, simul de Numero & Pondere omnium Sarpleriorum, Saccorum, Pokes, vel Pokets: facient idem Custumarii & Contrarotulatores Transcripta fidelia Librorum seu Registrorum hujusmodi de tempore in tempus, & eadem transmittent Domino Thesaurario Angliae pro tempore existenti infra Mensem postquam hujusmodi Lanae fuerint Eskippatae.
Item, Ordinatum est quòd solùm illae Lanae, quae Apportatae fuerant Calesiam in Februario ultimò transacto vel ante, & Remanserunt ibidem non Venditae Sextâ Aprilis ultimò praeteritâ, Nominabuntur & Reputabuntur Lanae Veteres: Et quaecumque Apportatae sunt Calesiam citra Mensem Februarii praedicti, vel a tunc apportabuntur usque ad Sextam Aprilis, quae erit Anno Domini Lxxviij semper Nominabuntur & Reputabuntur Lanae non Veteres: & similiter de Pellibus lanutis; nullum omninò habiturae Praeferrementum, in expositione ad Venditionem, Privilegium vel Beneficium, juxta Modos & Regulas seu quascumque Ordinationes, antehac habitas seu usitatas in Stapulâ, super vel de Lanis aliàs ante dictis Veteribus, Pellibus lanutis Veteribus, aut aliter privilegiatis; quoad Lanas vel Pelles lanutas, nichilominus, ab eâ Sextâ Aprilis ultimâ Dicendas vel Reputandas Veteres, nullum habebunt Privilegium seu Beneficium vel Utilitatem Lanis Novis ampliorem; hoc solo Excepto quòd Praeferendae sunt in Venditione juxta hanc Ratam, unam Sarpleriam de istiusmodi Veteribus cum Tribus Lanarum Novarum; & eadem Rata conservanda est de Pellibus lanutis, ut praedicitur, dicendis Veteribus.
Ordinatum est insuper, quòd omnes hujusmodi Lanae & Pelles lanutae, ut praedicitur, Reputandae Veteres, juxta prioris Ordinationis formam, aperientur & visitabuntur in Calesia, super earum ad Venditionem expositione, eo modo & per omnia sicut aperientur & visitabuntur quaecumque Lanae Novae non Veteres cùm exponendae sunt Venditioni; sed Pannifex seu Mercator, Lanas Empturus seu Pelles lanutas, non artabitur ad plus solvendum, in promptis Pecuniis, seu ad Solutionum Terminos arctiores pro illis dictis Veteribus quàm pro aliis Novis ejusdem Crescentiae & Patriae cujus sunt Veteres; neque Mercator aut Pannifex hujusmodi artabitur ad aliquid pro illis Veteribus, ultra Ratam Pretii, pro quo appretiatae fuerant, quando primò apportabuntur in Calesiam.
Item, si fortè evenerit quòd Lanis hujusmodi Veteribus aut Pellibus Fraus vel Deceptio quaevis fuerit comperta, vel quòd Indebita Nominatio aut injusta Paccatura fiat, Venditor Emptori Reparabit Dampnum & Interesse, Judicio aliquorum Proborum Virorum de Calesia, per Capitaneum, Locumtenentem, seu ejus Deputatum limitandorum, non illorum qui primae Apperturae, seu Visitationi, seu noviter factae Paccaturae Venditioni ante in Calesiâ interfuerant.
Item, ut supra Ordinatum est quòd nullus Mercator seu Pannisex, qui consuetus est Emere dumtaxat unius Generis Lanas aut Pelles Veteres, praeterquam illius Generis aut Patriae Lanas seu Pelles, quas Mercator ille in suis Partibus aut Pannifex pannificare consueverat, Emere non artetur; Mercator verò, qui consuevit Lanas aut Pelles lanutas Emere, diversarum Patriarum simul Emet, earum tamen Patriarum quales Emere consuevit, dùm tales tamen fuerint in Stapula Veteres & pro tunc non venditae, ipsis nichilominus Lanis aut Pellibus Veteribus apertis Scrutatis & Visitatis ante earum expositionem Venditioni, necnon absque omni Privilegio, aut Beneficio, seu Commodo, quoad Venditionem ut praefertur.
Item, Ordinatum est, sub Gravibus Poenis, quòd nullus de Stapula Vendat alicui Mercatori seu Pannifici Lanas seu Pelles lanutas Veteres, absque eo quod in omnibus observet istam Ordinationem, neque aliquo modo eum artet aut inducat contra formam ejusdem, si contrarium fecerit, graviter punietur.
Ordinationes concernentes Visitationem Lanarum, quae fit in Calesia.
Primò, Commissarii, ad Infrascripta per Dominum Regem in Calesiâ specialiter deputati, videbunt & diligenter examinabunt utrum omnia & singula Capitula, concernentia Visitationem Lanarum & Pellium lanutarum in Angliâ, super Lanis & Pellibus lanutis ad Calesiam adductis, debitè sint Observata, an non; Et, si quâ Inquisitione invenient Custumarios, Contrarotulatores, Paccarios, vel alios quoscùmque dictas Ordinationes, pro manutenentia Stapulae positas, in aliquo Violâsse, vel eas debitè non Observâsse, dicti Commissarii, cum omni diligentiâ, Dominum Regem Certiorabunt de omnibus & singulis Offensis perpetratis & commissis, unà cum Nominibus & Cognominibus ipsorum Offendentium, ut Regia Magestas ipsos Offendentes condignâ Severitate puniat & castiget.
Item, dicti Commissarii non permittent aliquas Lanas seu Pelles lanutas, ad Calesiam adductas, exponi Venditioni priusquam per eosdem Commissarios diligens Inquisitio fiat, vocatis ad hoc Paccariis & aliis quos duxerint advocandos, an dictae Lanae & Pelles lanutae sint benè & fideliter, pro Patriis & Locis ubi creverunt, nominatae, & consignatae per Paccarios in Angliâ; &, si invenerint quòd non sint fideliter nominatae, tunc Lanae malè nominatae per dictos Commissarios in Manus Domini Regis venient confiscandae.
Item, erunt duo Paccarii Jurati, continuam Moram in Calesiâ facientes, qui, priusquam ad Exercitium Officii sui admittantur, Juramentum corporale praestabunt & subibunt, quòd ipsi in Personis suis omnes Ordinationes, Paccarios Lanarum in Angliâ concernentes, plenè & fideliter Observabunt: Qui quidem Paccarii Calesiae omnes Sarplerias Lanarum, ad Calesiam de tempore in tempus adducendas, aperient, & eas de Novo paccabunt, ac Nomina & Signa sua eisdem apponent, caeteraque facient quae de Paccariis in Angliâ superiùs sunt dicta.
Item, tàm Custumarii quàm Contrarotulatores, de & super Pellibus lanutis & Lanis ad Calesiam adductis & adducendis, Libros & Certificatoria sua Thesaurario & Baronibus Scaccarii Domini Regis in Angliâ danda & deliberanda facient & deliberabunt, modo & formâ quibus Custumarii & Contrarotulatores Portuum in Angliâ tradere & deliberare tenentur.
Item, si dicti Commissarii reperiant, per eorum Inquisitiones, vel aliis Mediis, Custumarios, Contrarotulatores, vel Paccarios Calesiae circa Praemissa Deliquisse, vel in aliquo Offendisse, sic Punient Offendentes quòd eorum Poena erit Metus multorum.
Quibus ad longum Visis, Lectis, & Intellectis, Oratores Dominorum Ducum, per modum Communicationis, Respondendo gradatim & articulatim super quolibet Articulo, dixerunt,
Protestando Dicendis per eos posse addere quaecumque, pro Bono & Commodo Mercatorum & Subditorum Dominorum Ducum, ante Recessum Oratorum Anglicorum, eis videbuntur addenda,
Quoad Primum, quo Statuitur quòd nullus Ovium Possessor, aut aliquis qui solet involvere Vellera, involvet Fragmenta Vellerum aut alias Petias pejoris Lanae quàm sit Vellus plicatum &c. quòd ille Articulus & rationabilis & utilis, si tamen benè observetur.
Secundus, quo cavetur quòd Collectores Lanarum Lanas suas paccari facient in Comitatibus ubi Ortum habuerunt, Divisio etiam per ipsum Articulum facta de Comitatibus de York & de Lincoln in Sex Partes, & Poenae indictae contra Infractores, & alia in ipso & praecedenti contenta, videntur rationabilia, dùm benè observentur.
Similiter Tertius, Quartus, & Quintus videntur rationabiles, & Concordatum est quòd de caetero contenta in ipsis fient & observabuntur.
Super primâ Parte Articuli, concernentis Ordinationem factam super Veteri Lanâ, qua declaratur quae Lanae usque ad Mensem Aprilis Anno Lxxviii. proximè futuri vocabuntur Veteres & quae Novae, non volunt ipsi Oratores insistere; Et Concordatum est quòd ita fiet, in quantum in Fine Articuli subjungitur, quòd Lanae Dicendae vel Reputandae Veteres a Sextâ Aprilis ultimò praeteritâ in hoc praeferendae sunt, quod concurrent in Venditione una Sarpleria de Antiquis cum Tribus de Novis, non possunt Oratores Dominorum Ducum cum eo contentari per rationes supradictas; Dixerunt tamen quòd, si aliter fieri non posset, quin compellentur Mercatores Dominorum Ducum Emere Antiquas Lanas cum Novis, magis grave foret & dampnosum si de Quatuor Sarpleriis cogerentur Emere unam de Antiquâ: Quare dictorum Dominorum Ducum Oratores, sub Protestatione de non desistendo ab eorum Petitione, qua petierunt ut liceat Subditis Dominorum Ducum Emere tales Lanas quales voluerint, instanter petierunt ut, per modum Provisionis, & quousque aliter fuerit super facto Lanae Veteris Ordinatum, non teneantur Subditi Dominorum Ducum Emere Antiquam Lanam nisi de Sex Sarpleriis Unam; Quodque, sub eadem Protestatione, & per modum Provisionis, compellatur Mercator Stapulae, habens Antiquam Lanam, ipsam Vendere Subditis Dominorum Ducum eam Emere volentibus, sive ab ipsomet Mercatore ipsi Subditi Dominorum Ducum Novam Lanam Emere voluerunt sive non.
Super Secundo Articulo ipsius Ordinationis noluerunt etiam dicti Oratores multum insistere; quâ de re (sub Protestatione praedictâ, non Consentiendo quòd Mercatores seu Subditorum Dominorum Ducum quicquam de Antiquâ Lanâ Emere compellentur) Concordatum est quòd, per Modum Provisionis donec aliter fuerit Ordinatum, de Lanis Veteribus eo modo fiat quemadmodum in ipso Articulo de ipsis Lanis, & de Pannifice seu Mercatore contentum est: Et, quia, per Textum ipsius Ordinationis, dubitari potest an contenta in ipso Secundo Articulo solummodò sunt duratura usque ad sextam Diem Aprilis Anno Lxxviii. proximè futuri, an etiam ultra, petierunt instanter Oratores Dominorum Ducum, sub Protestatione praedictâ, ut, per modum Provisionis, tempus, illud clarè & expressè prorogetur; super quo Oratores praedicti concesserunt quòd Ordinata in ipso Secundo Articulo, quoad hoc ut Lana Vetus, Biennio durante, nullum habebit Praeferrementum, nisi ut concurrat in Venditione cum Novâ modo ibi ordinato &c. etiam, ipso Biennio Elapso de caetero observabuntur; quare concordatum est quòd per Modum Provisionis ita fiet.
Quoad Sequentem Articulum, quo in effectu Statuitur quòd, si in hujusmodi Lanis Veteribus Fraus fuerit comperta aut indebita Nominatio facta, tenebitur Venditor ad Dampna, Expensas, & Interesse Emptoris, Judicio aliquorum Proborum Virorum, qui per Locumtenentem Calesiae Deputabuntur, non tamen iliorum qui Primae Visitationi interfuerunt, benè videbitur optimum Oratoribus Dominorum Ducum quàm Mercatoribus & Subditis suis, fiat in Calesiâ bona & brevis Justitia contra illos de quibus ibi conquerentur; verumptamen propterea non intelligunt quòd Mercatores & Subditi Dominorum Ducum teneantur solummodo Mercatores Stapulae, Venditores Lanarum in quibus comperientur Fraudes & Defectus in Calesiâ prosequi, sed quod, modo consueto per Wardarios aut aliis Mediis quibus de Jure melius poterunt, possint eorum Dampna & Interesse Recuperare; Dixerunt insuper, addendo in casu quo in Nominatione Lanarum inventa fuerit Fraus ex parte Mercatoris Stapulae, quòd, non obstante Punitione quâ hac de Causâ veniet Fraudator Puniendus, erit tamen in Optione Mercatoris, per ipsam fraudulosam Nominationem defraudati, Lanam ipsam capere vel dimittere, qui fortasse ipsam Lanam, si benè & justè Nominata fuisset, non emisset.
Quartus Verò Articulus videbitur rationabilis quoad Primam Partem, quo verò ad aliam Partem, concernentem Veterem Lanam, dicunt Oratores Dominorum Ducum ut supra, attamen sub praedictâ Protestatione de non Desistendo &c. per modum Provisionis, Concordatum est quòd contenta in ipso Articulo observabuntur, donec aliter super Facto Veteris Lanae Concordatum fuerit.
Tandem Ultimo Articulo ordinatur, Statuto Poenali, sub Gravibus Poenis, nè Mercator Stapulae de caetero vendat aliquas Lanas, absque servando praedicta in Ordinationibus contenta; super quo dixerunt Oratores Dominorum Ducum credere se ita fuisse Ordinatum, sed non omninò Observatum: Nam, ut asserunt Mercatores, citra tempus praedictarum Ordinationum, inventae sunt nonnullae Fraudes in Paccaturis Lanarum: dicunt etiam quòd, licet ab antiquo Statutum & Ordinatum fuerat certum Pretium seu certus Valor Libris, quibus emuntur Lanae (videlicet) cuilibet Librae Pretium xxii. Solidorum & viii. d. & quòd communi & antiqua Observantia consuetum sit certam Partem Pretii solvere in Pecunia prompta, & aliam Partem certis Terminis (videlicet) quoad aliquas Lanas de Sex Mensibus in Sex Menses, & quoad aliquas de Octo Mensibus in Octo; attamen saepenumerò Mercatores Stapulae, dictas Ordinationes & Consuetudinem Infringendo, compellunt Mercatores & Subditos Dominorum Ducum ad Solvendum pro qualibet Libra xxiv. Solidos, aliter nolunt ipsis Lanas suas vendere, nolunt etiam dare Terminum seu Tempus ad Solvendum: Cùm igitur parùm sit Statuta Condere nisi Observentur, Petunt & Requirunt Oratores Dominorum Ducum ut super Observatione praedictarum Ordinationum, in quantum concernunt Articulos per ipsos acceptatos, talis Provisio ponatur, mediante quâ imposterùm observentur.
Concordatum tamen est insuper, quòd praedictae Ordinationes, factae super Visitatione Lanarum in Calesia, tamquam bonae, deinceps observabuntur.
Angliae verò Oratores, ad dicta per Oratores Dominorum Ducum, super Articulis praedictarum Ordinationum non concordatis, Respondentes, dixerunt,
Et, Primo, quoad dicta super Secundâ Parte primi Articuli Ordinationis, concernentis Lanas Veteres, dixerunt Ordinationem ipsam quo ad hoc esse rationabilem, prout supra per eos dictum extitit, nec ipsi pro nunc posse addere vel minuere; & nichilominus Concordatum est quòd, per Modum Provisionis, quousque super Facto Veteris Lanae aliter fuerit concordatum, poterit Pannifex Subditus Dominorum Ducum pro Pannificio suo Emere in Calesiâ Unam vel Duas Sarplerias de Novâ Lanâ, absque eo quod compellatur Emere Antiquam, omni dolo & fraude semotis: sed, in quantum petunt Oratores Dominorum Ducum quòd, per Modum Provisionis, solùm concurrat in Venditione una Sarpleria Antiquae Lanae cum Quinque de Novis, Oratores Domini Regis Responderunt se ad longum super hoc cum ipsis de Stapulâ communicâsse, qui reputant se excessivè laedi per Praedictam Ordinationem, qua ordinatur quod tantum Una de Antiquâ Lanâ cum Tribus de Novis concurret, cùm ante illam Ordinationem visum non fuerat quin tot de Antiquis quot de Novis simul in Venditione concurrerent; quare praedictae Ordinationi se, quoad hoc, nil posse addere Dixerunt: Quo Responso Oratores Dominorum Ducum non fuerunt contenti, & sic mansit hic Articulus in Suspenso.
In quantum verò per praedictos Dominorum Ducum Oratores, per modum Provisionis, Petitum est ut compellatur Mercator Stapulae, habens Antiquam Lanam, eam vendere Mercatoribus & Subditis Dominorum Ducum eam emere volentibus, sive ab ipsomet Mercatores ipsi Subditi Dominorum Ducum Novam Lanam emere voluerint sive non, consentiunt Oratores Domini Regis quòd ita fiet de caetero; Concordatum ergo est quod ita fiet.
Quoad Dicta super sequenti Articulo, mentionem faciente de Punitione Fraudum, in Paccaturis vel fraudulosis Nominationibus compertarum, dicunt de Jure & Aequitate nullos talium Fraudum posse esse Judices alios quàm Deputatos in Calesiâ, cùm Actor teneatur sequi Forum Rei; Mercator igitur & Subditus Dominorum Ducum, qui de Fraude in Paccaturis Lanarum compertâ agere & conqueri vult, tenetur sequi Forum Rei Venditoris; est etiam Judicium, quod, mediantibus Wardariis, redditur in Patriis Dominorum Ducum super Defectibus Lanarum, iniquum & nullum, cùm fiat Parte absente & inauditâ, difficilimeque potest sciri in Partibus Dominorum Ducum an Fraus, quae in Lanis ibi invenitur, commissa sit in Stapulâ, an per Emptorem Mercatorum, qui mediat inter Mercatorem Stapulae & Pannarium, quod tamen per Remissionem Lanarum Calesiam clarè constare posset: Ex quibus inferunt Ordinata & Statuta in hac parte esse rationabilia, ipsosque Oratores Dominorum Ducum debere contentari; benè consentiunt quòd, quotienscumque fiet fraudulosa Nominatio Lanarum per Mercatorem Stapulae, in Emptoris optione sit tales Lanas accipere vel eas dimittere, aut Emendam prosequi; & Concordatum est quòd ita fiet.
Quoad Dicta ad ultimum Articulum, super Observantiâ Ordinationum, quòd Rex, qui cum magnâ Deliberatione & magnis Laboribus praedictas Ordinationes condidit, nè in vanum laborâsse videatur, ipsas strictissimè indubitanter observari faciet, neque credunt citra tempus ipsarum Ordinationum inventas fuisse Fraudes in Paccaturis Lanarum; & nichilominus offerunt Defraudatis, Fraude & Dolo in Calesiâ repertis, restitui facere omnia sua Dampna & Interesse, si ipsas Lanas Calesiam remittere voluerint.
Sed, quod attinet ad Valorem Libris Ordinatum, & Terminos Solutioni Lanarum statutos non Observatos, Dixerunt, verum esse quòd Libris, quibus emuntur Lanae, Pretium xxii. Solid. & viii. d. statutum est, quod, Exaltationibus Monetarum, in Partibus Dominorum Ducum Cursum habentium, debitè reformatis, prout super Facto Monetarum praesenti Dietâ per particularem Literam conclusum est, omninò observabunt, punienturque Transgressores; aliter verò ipsum Pretium xxii. Solid. & viii. d. non posset observari, cùm secundùm Valorem Monetarum quae in Partibus Dominorum Ducum Cursum habent, earumdemque Exaltationem vel Diminutionem, necesse sit Pretium Libris Calesiae staturum; attamen certus Modus Solutionis Pretii Lanarum non est ordinatus, sed talis in quo Venditor & Emptor simul convenire possunt: Oratores verò Dominorum Ducum, in eorum Responsionibus persistentes, Dixerunt, ut supra, quo attinet Forum & Judicium, Lanarum fraudulosarum Ordinationem ipsam nullo pacto esse rationabilem; tùm quia valdè Incommodum esset & Dampnosum Lanas defectivas ex Partibus Dominorum Ducum reducere ad Calesiam, & maximè Mercatori seu Pannifico Quantitatis Lanarum, cui melius & commodius esset supportare Fraudem quàm Calesiae suum Dampnum prosequi; tùm quia laudabili Consuetudine in Possessione sunt, a tanto tempore, cujus Initii non extat memoria, in contrarium, faciendi ipsas Visitationes & Judicia Recta desuper hoc dandi: Nichil autem est quod dicitur in Partibus Dominorum Ducum vix sciri posse an Fraus comperta, per Mercatorem Stapulae commissa sit, an per Emptorem &c. nunquam enim Inventum est quòd talis Fraus commissa fuerit per Mercatorem Emptorem Lanarum Partium Dominorum Ducum, vel etiam per Pannarium; etiam nulla est Causa quare per eos committeretur, quia Mercator Grossarius plus capit Detrimenti in Diffamatione Lanarum suarum, quàm extendere potest Emenda quae adjudicatur Pannariis; etiam non potest committere Fraudem, cùm Lanae suae per Juratos ad haec visitentur.
Item, super eo quòd Oratores Dominorum Ducum Querimoniam fecerunt de hoc, quòd Dominus Rex contra Institutionem Stapulae Calesiae, quae fuit Instituta pro omnibus Patriis Ultramarinis huic Regno contiguis, mittit in Franciam bonas & fines Lanas Calesiae non Stapulatas, Privilegiendo in hoc magis Francos quam Subditos Dominorum Ducum, qui non possunt tales Lanas non Stapulatas Emere; quod ut de caetero non fiat instantissimè petebant Oratores praedicti:
Responderunt Oratores Domini Regis solum Regem, qui Legibus & Ordinationibus quibuscumque solutus est, talia pro Commodo proprio semel solum fecisse, suamque Celsitudinem sine Causâ de caetero non facturam promiserunt:
Qua Responsione Oratores Dominorum Ducum non fuerunt contenti, Rationibus superius per eos allegatis; Et mansit hic Articulus in suspenso non Concordatus.
Notum facimus quòd Nos, pro Bono & Commodo Dominorum Principum nostrorum praedictorum, Dominiorumque & Subditorum suorum hincinde, nonnullis Capitulorum & Articulorum supradictorum Finem & Conclusionem imponere volentes, Virtute Facultatum, Auctoritatum, & Potestatum, per praedictas Patentes Literas seu Commissiones Nobis traditarum & concessarum, pro & Nomine ipsorum Principum, in quantum eos seu eorum alterum ipsorumque hincinde Dominia & Subditos trangere seu concernere potest, hiis Modo & Formâ & pro eâ Parte quibus per suprascripta sunt Concordata, Acceptata, & Conclusa, Acceptavimus, Emologavimus, & ipsis Consensimus, ac Tenore Praesentium ipsa Acceptamus, Emologamus, & ipsis Consentimus;
Promittentes Nos, Thomas de Plana & Justus Baldinus, utriusque Juris Doctores, Commissarii, Deputati, & Procuratores antedicti, pro dictis Dominis Ducibus, quòd ipsi praedicta Concordata per Literas suas Patentes Ratificabunt, Confirmabunt, & Approbabunt, tradenturque Literae Ratificatoriae eorumdem Dominorum Ducum in Villâ Calesiae, in Manibus Domini Locumtenentis, vel in ejus Absentiâ Marescalli dictae Villae, Calesiae, infra Tres Menses proximò futuros;
A quo Domino Locumtenente sive Marescllo tunc & ibidem ille vel illi, qui Literas dictorum Dominorum Ducum tradet seu tradent, consimiles Literas pro Parte Domini Regis recipiet seu recipient.
Dimittentes insuper alios Articulos superiùs contentos, qui in Difficultate & Differentiâ remanserunt non acceptati seu concordati, & quoscumq; alios praedictam Stapulam Calesiae concernentes, in anterioribus Dietis communicatos, & in Libro super hoc confecto declaratos, de quibus inter Nos praesente Dietâ nulla Communicatio fuit habita, per modum Recessûs praesentis Dietae, in quantum ipsos Articulos concernunt, in Statu in quo sunt, in Suspenso, usque ad proximam Dietam, vel alias futuras Dietas, inexpeditos inconclusos & non Determinatos.
In quorum omnium Fidem & Testimonium Praemissorum Nos, Commissarii & Procuratores praedicti, praesentes Manibus nostris subsignavimus, ipsisque Sigilla nostra apposuimus.
Dat. in Opido Insulensi Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, Mensis Julii Die Duodecimâ.
J. Cooke.
T. De Pleine.
Justus Baldinus.
Sub Sigillis Commissariorum, pendentibus a Caudis Pergamenae.
July 13. Commission of Lewis K. of France to Charles de Martigny, bp. of Elna, to prorogue the truce with England, and the pension of 50,000 crowns, until 100 years after the death of the K. who dies first. Arras.
O. xii. 86. H. v. p. iii. 93.
Procuratorium Pro Episcopo Eluensi Legato Franciae.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Ludovicus
, Dei gratiâ, Francorum Rex, universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm Treugas, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Amicitiam, Confoederationes, aliasque Conventiones cum Illustrissimo Principe Confratre & Consanguineo nostro carissimo Edwardo, eadem Gratiâ, Angliae Rege Potentissimo, ad Vitam utriusque nostrûm duraturas, partim per Nos, partim per Commissarios, Legatos, & Deputatos nostros, sufficientem ad hoc Potestatem a Nobis habentes, Iniverimus, Contraxerimus, Perfecerimus, Convenerimus, & Concluserimus,
Cumque etiam Promiserimus, Concesserimus, & Obligaverimus Nos Solvere, & in Civitate Londoniarum in Anglia realiter deliberare, eidem Confratri & Consanguineo nostro Regi Angliae, singulis Annis, Vitâ utriusque nostrûm durante, Quinquaginta Milia Scutorum Auri,
Necnon super omnibus Litibus, Quaestionibus, & Querelis, inter Nos & eundem Fratrem & Consanguineum nostrum pendentibus inpraesentiarum Indiscussis, Promiserimus & sub certis Poenis Obligaverimus Nos, ad certa Tempora inter Nos concordata & limitata, stare & obtemperare Laudo, Determinationi, Judicio, & Arbitrio diversorum Arbitrorum, seu amicabilium Compositorum inter Nos nominatorum & electorum, quemadmodùm in certis Literis, super omnibus & singulis Praemissis confectis, pleniùs, latiùs, diffusiusque continetur,
Notum facimus quòd Nos,
Non minus Luctu quàm Moerore, prae oculis habentes quo in Discrimine, Barbaras per Nationes, Orthodoxorum Sanguinem crebrò sitientes, Christiana Religio inpraesentiarum premitur atque laceratur, quae ad divam olim Felicitatem votivamque Prosperitatem & sanctiùs & celeriùs reduci nequeat quàm ipsius Religionis Principes, saltem potentiores, Pacis Amicitiaeque Foedere copulentur,
De Fidelitate, Literaturâ, Circumspectione, & Industriâ Dilecti & Fidelis Consiliarii nostri Karoli de Martigny Episcopi Eluensis plurimùm confidentes,
Ipsum nostrum verum & indubitatum Oratorem, Procuratorem, Legatum, Ambassiatorem, Commissarium, atque Nuncium specialem Ordinamus, Facimus, & Constituimus,
Dantes & Concedentes, per Praesentes, eidem Oratori, Procuratori, Legato, Ambassiatori, Commissario, atque Nuncio nostro plenam, perfectam, & sufficientem Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, & pro Nobis, Haeredibus, atque Successoribus nostris, Regno, Patriis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Illustrissimo Principe Confratre & Consanguineo nostro praecarissimo Edwardo Rege Angliae antedicto, seu ejus Commissario, Procuratoribus, Deputato, Commissariis, Procuratoribus, Deputatisve suis sufficientem Potestatem & consimilem Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro pro Se, Haeredibus, atque Successoribus suis, Regno, Patriis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Faventibus, & Adhaerentibus suis, ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, & Conveniendi,
Atque Treugas, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Amicitiam, Confoederationes, atque Conventiones antedictas, cum eodem Consanguineo nostro Angliae Rege, ut praemittitur, initas, contractas, & conclusas, Prorogandi, Elongandi, & Extendendi ad Centum Annos post Mortem primò nostrûm Decedentis duraturas & inconcussè observandas,
Treugasque, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Pacem, Ligas, Amicitias, Confoederationes, Pactiones, aliasque Conventiones, post Mortem primo Nostrûm Decedentis, ad Centum Annos, extunc proximè futuros, continuò duraturas & illibatè inconcusseque observandas, prout eis meliùs visum fuerit, Ineundi, Firmandi, Vallandi, & Roborandi,
Necnon Promittendi & Obligandi Nos, Haeredes, & Successores nostros, Regnum, Patrias, Terras, omniaque & singula Dominia nostra, & Subditos nostros, eorumque Bona quaecumque ubicumque fuerint reperta, ad Solvendum, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, dicto Consanguineo nostro Angliae Regi, Haeredibus & Successoribus suis, in Civitate Londoniae in Angliâ, Quinquaginta Milia Scutorum Auri, ejusdem Valoris & Aestimationis prout sunt inpraesentiarùm in Regno Franciae, singulis Annis, Centum Annorum, post Mortem primo Nostrûm Decedentis proximè futurorum, astringendique Nos Haeredes & Successores nostros Obligari Jurejurando & sub Poenis Camerae Apostolicae, necnon aliis modis sicuti eis videbitur ad firmam & securam ejusdem Solutionis Observantiam,
Ulteriusque, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Promittendi, atque Nos & Ipsos Obligandi, quòd Nos, Haeredes, & idem Successores nostri, durante Termino dictorum Centum Annorum, post Mortem illius Nostrûm qui primò Decesserit, si Lites, Quaestiones, & Differentiae, pendentes inter Nos & eundem Consanguineum nostrum nunc indiscussae, interim non Terminentur, Prorogabimus quoque & Innovabimus, de Trienniis in Triennium, aut in Tempora longiora, Potestatem Arbitrorum, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum, ut praemittitur, Electorum, aut in loco ipsorum alicujusve eorum Eligendorum,
Et si contingat aliquem vel aliquos dictorum Arbitrorum, ex Parte nostrâ Haeredum Successorumve nostrorum Electorum aut Eligendorum, Decedere, alive Causâ impediri quominus dictarum Litium, Quaestionum, & Differentiarum Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, quòd Nos, Haeredes, & Successores nostri, alium vel alios, in Locum ipsius ipsorumve, cum simili Potestate Deputabimus & Subrogabimus,
Damusque eidem Legato, Procuratori, & Oratori nostro plenam Potestatem & Auctoritatem Literas super omnibus & singulis Praemissis eaque concernentibus Conficiendi, & eidem Consanguineo nostro ejusve Commissariis eas Deliberandi, atque ad omnium eorum & singulorum Praemissorum Observantiam Nos, Haeredes, & Successores nostros, per easdem Litteras, modo & formâ quibus eis meliùs videbitur, Astringendi & Obligandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis vel circa eorum aliqua necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout Nos faceremus si personaliter interessemus:
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid quod per praefatum Legatum, Procuratorem & Oratorem nostrum Actum, Gestum, Conclusum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, vel eorum aliquo:
Nolumus tamen quòd, vigore aut colore hujus Commissionis nostrae, aliquae Confoederationes, Amicitiae, Ligae, Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Conventiones, Intelligentiae, Promissiones, seu Obligationes, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum seu Nominibus nostris, aut pro Nobis contractae & initae, in parte vel in toto violentur, invalidentur, aut infirmentur, nec earum aliqua violetur, invalidetur, aut infirmetur; ymmò volumus quòd ipsae & quaelibet earum atque omnia & singula in eis contenta, prout in Literis superindè confectis pleniùs continetur, in suo firmo Robore & Effectu, juxta vim, formam, & effectum earumdem Literarum, permaneant & inviolabiliter observentur.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium, praesentes Literas Manûs nostrae subscriptione signavimus, & Sigilli nostri fecimus appensione communiri.
Dat. in Civitate nostrâ Atrebatensi, Die Decimâ tertiâ Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, & Regni nostri Decimo Septimo.
Loys.
Per Regem, vobis Magistris, Johanne Chambon Magistro Requestarum Hospitii, Jacobo Louvet, & aliis praesentibus.
Sub Sigillo Magno suo cerae albae, pendente a Caudâ Pergamenae.