Rymer's Foedera with Syllabus
August 1478

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

88-90

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: August 1478', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 88-90. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115509 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

August 1478

Syllabus EntryFoedera Text
Aug. 8. The K. grants to sir William Hastynges of Hastynges, sir Thomas Burgh, and sir Thomas Sentleger, the sum due to him from the prior and convent of Ely, during the vacancy of the see since the death of William Gray, late bp., and the custody of the temporalities. Westm.
O. xii. 88. H. v. p. iii. 94.
Super Vacatione & Custodia Episcopatus Eliensis.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Ecclesia & Episcopatus Eliensis, per Mortem, bonae memoriae, Willielmi Gray nuper & ultimi Episcopi Loci illius, jam vacent & Pastoris Solatio sint destituti,
Et quòd Nobis, per Priorem & Conventum de Ely praedicta, & Successores suos, pro Custodiâ ejusdem Episcopatûs & Temporalium ejusdem Episcopatûs, Episcopatu illo Vacante, si per unum Annum vacaverit, de Duobus Millibus Librarum pro Anno illo, &, si minori vel majori tempore quàm per Annum hujusmodi Vacatio duraverit, tunc per eosdem Priorem & Conventum, & Successores suos praedictos, de Rata dictorum Duorum Millium Librarum per Annum, pro Rata Temporis, Nobis proinde responderi debeat,
De Gratiâ nostrâ speciali ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris Damus & Concedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, Willielmo Hastynges de Hastynges Militi, Thomae Burgh Militi, & Thomae Seintleger Militi, & Assignatis suis, quòd ipsi, a tempore Mortis dicti Willielmi Gray, quamdiu Episcopatum praedictum de Episcopo dictae Ecclesiae Eliensis vacare contigerit, habeant & percipiant, per Manus Prioris & Conventûs dictae Ecclesiae Eliensis & Successorum suorum, dicta Duo Millia Librarum, si Vacatio Episcopatûs illius a tempore Mortis dicti Willielmi Gray per unum Annum duraverit,
Et, si Episcopatum illum minori vel majori tempore quàm per unum Annum a tempore Mortis dicti Willielmi nuper Episcopi vacare contigerit, quòd tunc iidem, Willielmus Hastynges, Thomas Burgh, & Thomas Seintleger, & assignati sui habeant & percipiant per Manus dictorum Prioris & Conventûs & Successorum suorum, omnes ac tantas & hujusmodi Denariorum Summas, quae ad Nos per Mortem praefati Willielmi nuper Episcopi, & ratione Vacationis Episcopatûs illius, pertinent aut pertinere poterint seu debuerint, juxta Ratam Duorum Millium Librarum per Annum, pro Rata Temporis quo Episcopatum illum, a tempore Mortis dicti Willielmi nuper Episcopi, per minus vel majus Tempus vacare contigerit, & omne id quòd ad Nos de Duobus Millibus Librarum praedictis, occasione Vacationis praedictae, pertinet aut pertinere debeat seu poterit,
Habendas, Tenendas, & Percipiendas eisdem, Willielmo Hastynges, Thomae Burgh, & Thomae Seyntleger, & Assignatis suis praedictis, de Dono nostro, adeò plenè integrè & liberè prout Nos vel Haeredes nostri, occasione hujusmodi Vacationis Episcopatûs praedicti, haberemus aut perciperemus si praesens Concessio nostra facta non fuisset,
Et insuper, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris praedictis, Damus & Concedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris praedictis, praefatis, Willielmo Hastynges, Thomae Burgh, & Thomae Seyntleger, & Assignatis suis praedictis, omnia & omnimoda Feoda Militum, quae tenentur de Episcopatu praedicto, ac Advocationes Ecclesiarum, Capellarum, Cantariarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, & Escaetas Terrarum & Tenementorum, ac Bonorum & Catallorum quorumcumque, cum Pertinentiis, praedicto Episcopatui Eliensi qualitercumque pertinentia, spectantia, sive incumbentia, ac Custodiam omnium eorumdem, quae per Mortem dicti Willielmi nuper Episcopi, durante Vacatione hujusmodi ejusdem Episcopatûs, ad Manus nostras sive ad Nos devenerunt aut acciderunt, seu devenire aut accidere debuerunt, debent, aut debebunt, seu devenient, a tempore Mortis ejusdem nuper Episcopi, durante hujusmodi Vacatione ejusdem Episcopatûs, ac omnes Denariorum Summas de Praemissis sive eorum aliquo provenientium,
Habenda & Tenenda omnia eadem Feoda Militum, Advocationes, & Escaetas cum Pertinentiis, ac Custodiam omnium eorumdem, & Denariorum Summas, eisdem, Willielmo Hastynges, Thomae Burgh, & Thomae Seyntleger, & Assignatis suis praedictis, a tempore Mortis praedicti Willielmi nuper Episcopi, quamdiu Episcopatum illum Vacare contigerit, ac omnia caetera Praemissa, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis seu aliquo Praemissorum reddendo seu faciendo, & absque Impetitione, Molestatione, Perturbatione, sive Inquietatione Nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum seu Ministrorum nostrorum sive Haeredum nostrorum quorumcumque,
Et insuper, ex certa Scientia & mero Motu praedictis, Concedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris praedictis, quòd tàm praedicti Willielmus Hastynges, Thomas Burgh, & Thomas Seyntleger, & Assignati sui praedicti, quàm Prior & Conventus & Successores sui praedicti, & eorum quilibet, de dictis Duobus Millibus Librarum per Annum, & qualibet indè Parcella pro Rata, indè Nobis pertinentibus, pro Tempore quo Episcopatum praedictum, a tempore Mortis dicti Willielmi nuper Episcopi, Vacare contigerit, pertinet, pertinebit, aut pertinere debuerit, erga Nos & Haeredes nostros Exonerentur & Acquietentur per Praesentes; eo, quòd expressa mentio de vero Valore annuo Praemissorum, sive eorum alicujus, aut de aliis Donis seu Concessionibus per Nos eisdem Willielmo Hastynges, Thomae Burgh, & Thomae Seyntleger sive eorum alicui ante haec tempora factis, in Praesentibus facta non existet; aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, sive Restrictione quacumque, ante haec tempora facta, edita, sive provisa, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 9. Sir William Stanley, Thomas Molyneux, and three others, are ordered to muster at Conway 300 men-at-arms and archers, going to Ireland with Henry Gray, sub-lieutenant of the King's youngest son George, lieutenant of Ireland. Nottingham.
O. xii. 89. H. v. p. iii. 94.
De Monstro capiendo.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 25.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Willielmo Stanley Militi, Thomae Molyneux, Willielmo Griffith Seniori, Willielmo Bukley Seniori, & Johanni Boteler, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quandam Armatam, Trescentorum Hominum ad Arma & Sagittariorum, cum Dilecto & Fideli nostro Henrico Gray Sublocumtenente ultimi Geniti Filii nostri Georgii Locumtenentis Terrae nostrae Hiberniae, usque & versus Terram illam, in Resistentiam Inimicorum & Adversariorum nostrorum ibidem indies confluentium, ordinaverimus,
Et de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, ac vobis & cuilibet vestrûm plenam Potestatem & Auctoritatem per Praesentes Damus & Committimus, ad Monstrum sive Monstrationem Trescentorum Hominum ad Arma & Sagittariorum praedictorum, in aliquo Loco congruo propè Conwey, juxta sanas Discretiones vestras, Capiendum & Supervidendum, & Nos & Concilium nostrum tàm de Numero Hominum ad Arma quàm Sagittariorium praedictorum sine dilatione Certificandum.
Et ideò &c.
Damus autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Notyngham, nono Die Augusti.
Aug. 26. Power for sir Richard Tunstall and Thomas Langton to conclude the espousals of the K.'s daughter Elizabeth and Charles, son of the French K. Westm.
O. xii. 89. H. v. p. iii. 94.
De Tractando super Sponsalibus & Filiae Regis Dotatione, in Francia.
An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs, inter Nos & Serenissimum Principem Lodowicum Franciae Consanguineum carissimum, Promissum, Conventum, Concordatum, & Conclusum fuerit quòd Matrimonium contraheretur inter Illustrissimum Principem Karolum, dicti Serenissimi Principis Lodowici Franciae Consanguinei nostri carissimi Filium, & Serenissimam Dominam Elizabetham, Filiam nostram praecarissimam, cùm ad Annos Nubiles pervenirent,
Et quòd idem Serenissimus Princeps Lodowicus ipsam Dominam Elizabetham a Regno Angliae, pro Solempnizatione ejusdem Matrimonii, in partes Franciae, Sumptibus & Expensis suis, Conduceret Conducive faceret,
Ipsamque ad Sexaginta Millia Librarum Redditûs Annui in Assieta, secundùm Consuetudinem Regni Franciae, annuatim Dotaret, illaque Dos assignaretur eidem Dominae quamprimùm ipsa ad Annos Nubiles perveniret,
Ad quod quidem Matrimonium sic, ut praedicitur, absque fallo Celebrandum Nos Promiserimus, & uterque nostrûm in Verbo Principis & Fide praestitâ promiserit, omnibus suis viribus suas apponere Manus Adjutrices, & cum effectu suos ad hoc continuè impendere Labores, prout in Literis Patentibus, superindè confectis (quarum Data est, in Civitate Ambianensi, Die Vicesimâ Nonâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto) pleniùs continetur,
Cumque idem Illustrissimus Princeps Karolus (etsi Sponsalia contrahere valeat) indissolubile Matrimonium, ob suae Aetatis defectum, cum eadem Filia nostra Elizabetha (quae modo Duodecim est Annorum completè & ultra) inpraesentiarùm contrahere nequeat,
Nos,
Inviolabilem Amicitiae, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum contractae, Observantiam, dictumque Matrimonium felicem juxta Promissa consequi effectum (quo nil Nobis, Res inter secundas, placabilius contingere queat) summoperè anhelantes,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Richardi Tunstall Militis, & Magistri Thomae Langton Decretorum Doctoris, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Procuratores, & Deputatos speciales Ordinamus & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, & Deputatis nostris plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ac pro praefata Serenissima Domina Elizabetha & ejus Nomine, ut Sponsalia, ad Requisitionem dicti Consanguinei nostri, inter eundem Illustrissimum Principem Karolum ejus Filium & ipsam nostram Filiam Elizabetham ritè & debitè contrahantur, Promittendi, Assentiendi, & Consentiendi,
Dotemque dictarum Sexaginta Millium Librarum Redditûs Annui in Assieta, secundùm Consuetudinem Regni Franciae, eidem Serenissimae Dominae Elizabethae Filiae nostrae ad nunc, juxta effectum dictarum Literarum Patentium, debitam, pro eo quòd ipsa Duodecim Annos completè egit, & sic ad Annos Nubiles pervenit, per eundem Consanguineum nostrum assignari & realiter cum effectu dari ab eo Petendi, Requirendi, & Obtinendi,
Ejusdemque Dotis sic Assignatae vel Assignandae Possessionem naturalem & Civilem, pro praedicta Serenissima Domina Elizabetha Filia nostra, & ejus Nomine, Juris formâ & modo melioribus, & legalioribus Adquirendi & Nanciscendi, Possessionemque talem Naturalem & Civilem, sic Nactam & Adquisitam, a praefato Consanguineo nostro Carissimo Lodowico Franciae tutari & defendi Petendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exercendi, & Exequendi quae in Praemissis seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid, quod per praefatos Ambassiatores, Oratores, Procuratores, & Deputatos nostros Nomine nostro & ejusdem Dominae Elizabethae Filliae nostrae Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto Die Augusti.
Per ipsum Regem.