Rymer's Foedera with Syllabus
September 1478

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Page

91

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: September 1478', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 91. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115510 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

September 1478

Syllabus EntryFoedera Text
Sept. 18. Restitution of the temporalities to John Marshall, bp. of Llandaff. Dancaster.
O. xii. 91. H. v. p. iii. 95.
Pro Episcopo Landavensi de Restitutione Temporalium.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 25.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordiae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Sixtus Summus Pontifex, nuper vacante Sede Episcopali Ecclesiae Cathedralis Landavensis per Mortem, bonae memoriae, Johannis ejusdem Ecclesiae ultimi Pastoris & Episcopi, Personam Venerabilis Viri Magistri Johannis Marshall, ejusdem Ecclesiae Electi, in ipsius Ecclesiae Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Summi Pontificis, Nobis ostensas pleniùs constare poterit,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Dancastr. decimo octavo die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Consimile Breve dirigitur Escaetori subscripto, in Comitatu subscripto, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori suo in Comitatu Salopiae ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Et Mandatum est Militibus, &c.