Rymer's Foedera with Syllabus
March-June 1480

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

112-119

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: March-June 1480', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 112-119. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115513 Date accessed: 22 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

March–June 1480

Syllabus EntryFoedera Text
1480. March 21. Receipt for a similar sum, due last Michaelmas. Westm.
O. xii. 112. H. v. p. iii. 103.
Acquietantia pro Parte Annui Census.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 14.
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis, praesentes Literas nostras inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Lodowico Franciae Consanguineo nostro Carissimo, per Manus Petri le Roy Viginti & quinque Milia Coronarum Auri, in Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito Nobis solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Milium Coronarum Auri annuatim Nobis solvendarum, prout in Literis superinde confectis pleniùs continetur;
De quibus quidem Viginti & quinque Milibus Coronarum Auri fatemur Nos fideliter esse Solutos, & eundem Consanguineum nostrum superinde fore Quietum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo primo Die Martii, Anno Regni nostri Vicesimo.
[March 21.] Receipt for 10,000 crowns from Lewis K. of France, in full payment of 50,000 crowns for Margaret late Q.
O. xii. 112. H. v. p. iii. 103.
Acquietantia super plena Solutione pro Margareta Regina.
An. 20. E. 4. Ibid.
Rex universis, praesentes Literas nostras inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Ludowico Franciae Consanguineo nostro carissimo, per Manus Petri le Roy, Decem Milia Coronarum Auri, in Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito Nobis fuisse solvendarum, in plenam & perfectam Solutionem Quinquaginta Milium Coronarum Auri, Nobis pro Praenobili Principe Domina Margareta Regis Regnati Filia debitarum, prout in Literis ejusdem Consanguinei nostri superinde confectis pleniùs continetur;
De quibus quidem Quinquaginta Millibus Coronarum Auri fatemur Nos fideliter esse Solutos, & eundem Consanguineum nostrum superinde fore Quietum.
In cujus &c.
Teste ut supra.
April 29. The K. desires his subjects in Ireland to assist sir John Kendall, Turcopolier of Rhodes and lieutenant of the Grand Master in Italy, England, Flanders, and Ireland, in execution of bulls granted by the pope for the relief of Rhodes. Westm.
O. xii. 112. H. v. p. iii. 103.
Pro Turcuplerio Rhodi de Intendendo.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 1. m. 20.
Rex universis & singulis Archiepiscopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Officiariis, Ministris, necnon caeteris Fidelibus Subditis nostris in Terra nostra Hiberniae quibuscumque, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, capitalis & odiosissimus Inimicus Christianae Fidei, Magnus Turcus non solum totam Graeciam set etiam quamplures Provincias, Civitates, & Insulas adjacentes in Captivitatem & Tributum Subduxerat,
Ac jam Civitatem de Rhodes, & Insulas sibi pertinentes, necnon Castrum de Scynt Piere aliàs dictum Castrum de Seynt Petre, in Terra Turkiae situatum,
Quod quidem Castrum, per importibilia Onera & Custagia Magistri & Conventûs Ordinis Sancti Johannis Jerusolimitani in Rhodes praedicta, a longo tempore elapso, Custoditum extitit,
Totaliter Destruere & Subicere infra breve intendit ut accepimus, quod absit,
Super quibus Dilectus & Fidelis noster Frater Johannes Kendall Miles, Turcoplerius Rhodi & Locumtenens Magni Magistri in Italia, Anglia, Flandria, & Hibernia, cunctis Christicolis per totam Christianitatem, qui Manus Adjutrices ad Defensionem Christianae Fidei, & Manutenentiam dictorum Ordinis Sancti Johannis Insulae de Rhodes, ac aliarum Insularum eidem pertinentium, necnon dicti Castri de Seynt Piere apponent, a Sanctissimo in Christo Patre Sixto Papa moderno quamplures Indulgentias & Remissiones nuper optinuit, sicut per Literas Bullatas, & Transumpta earumdem superinde confecta, pleniùs poterit apparere,
Cujus rei Executionem, in praefata Terra nostra Hiberniae, idem Sanctissimus Pater praefato Johanni Kendall Turcuplerio ac ejus Commissariis sive Subrogatis injunxit & commisit,
Volumus igitur & Mandamus quòd eundem Johannem Kendall Turcoplerium, ejusque Commissarios, sive Subrogatos in hac parte, & eorum quemlibet, benignè, honestè & omni humilitate Recipere & Tractare curetis, adhibentes eidem Johanni Kendall Turcoplerio, ejusque Commissariis sive Subrogatis, & eorum cuilibet, prompto animo & diligentiâ Consilia, Auxilia, & Favores singulis suis Agendis; quâ in Re, ab Altissimo, magnam Remunerationem accepturi, Nobis singulariter complacebitis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 8. William Saunderson is appointed a knight of the K.'s alms in the college of St. George at Windsor. Westm.
O. xii. 113. H. v. p. iii. 103.
Pro Willielmo Saunderson Milite Elemosinae Regis constituto.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 1. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, consideratione laudabilis fidelis & continuati Servitii, quod Dilectus Nobis Willielmus Saunderson tàm inclito Principi Nobilis Memoriae Patri nostro quam Nobis ante haec tempora, in omnibus nostris Victoriosis Conflictibus & Necessitatibus, impendit, Concessimus eidem Willielmo quòd ipse, exnunc durante Vitâ suâ, sit unus Militum Elemosinae nostrae infra Collegium nostrum Sancti Georgii infra Castrum nostrum de Wyndesore,
Habenda & Percipienda in eodem omnimoda Jura, Deveria, Privilegia, & Commoditates, eidem aliquo modo de Jure debita & spectantia, durante Vitâ suâ, in tàm amplis modo & formâ prout aliquis Miles Elemosinae ibidem, temporibus Progenitorum sive Praedecessorum nostrorum, habuit & percepit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo Die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 12. Power for John lord Howard and Thomas Langton, treasurer of Exeter, to demand from Lewis K. of France the ratification of the treaty concluded with the bp. of Elna, and the performance of the marriage of the dauphin to the Lady Elizabeth. Westm.
Oii. x. 113. H. v. p. iii. 103.
De Communicando & Tractando super Conventionibus Franciae.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm dudùm, inter Nos & Serenissimum Principem Lodowicum Consanguineum nostrum Franciae carissimum, Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Amicitiae, Confoederationes, alia denique Pacta & Conventiones Ambianis tractatae, factae, initae, & conclusae fuerint,
Cumque hae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, quae Septem dumtaxat Annos duraturae fuerant, per nostros postea & praefati & Consanguinei nostri carissimi Oratores & Deputatos, pro Vita nostra suaque ac ad unum Annum post illius Obitum qui Priorè Vita Decesserit, Prolongatae Prorogataeque fuerant,
Postremumque, per certos nostros Commissarios, & Reverendum in Christo Patrem & Dominum Dominum Eluensem Episcopum, praefati Consanguinei nostri Procuratorem sufficiente Potestate & Auctoritate in ea parte suffultum, praefatae Treugae, Guerrarum Abstinentiae, aliaeque Conventiones ad Centum Annos, post illius Mortem qui prius Obiret fuerint Prorogatae, Initae, atque Factae,
Nos,
Ea omnia, quae inter Nos & carissimum Consanguineum nostrum, nostrosq; ac suos Commissarios, celebrata, facta, & conclusa sunt, pro singulari quadam Benivolentia, quae Nobis secum intercedit, inviolabiliter teneri & observari cupientes,
Unanimi Consensu ac Voluntate Dominorum de nostro Concilio Decrevimus, Dilectos & Fideles nostros Consiliarios, Johannem Howard Dominum de Howard Militem, ac Thomam Langton Ecclesiae Exoniensis Thesaurarium Decretorum Doctorem, ad nostri praefati Consanguinei Praesentiam Transmittere,
De Fidelitatibus igitur, Circumspectionibus, & Industriis ipsorum Consiliariorum nostrorum plenissimè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Commissarios, Procuratores, Negotiorum nostrorum Gestores, ac Nuncios speciales Facimus, Deputamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Damusque & Concedimus eisdem Oratoribus, Commissariis & Procuratoribus nostris Potestatem generalem & Mandatum speciale Exigendi, Requirendi, ac Petendi a Serenissimo Consanguineo nostro antedicto Literas,
Per Reverendum in Christo Patrem & Dominum Dominum Eluensem Episcopum, de & super Prorogatione Treugarum, Guerrarum Abstinentiae, caeterarumque Conventionum, ac nonnullis aliis Conventionibus, cum certis Commissariis nostris factas & expeditas,
Per eundem Consanguineum nostrum Approbari, Ratificari, & Confirmari,
Literasque suas Patentes approbatorias & confirmatorias desuper per eundem Consanguineum nostrum debitè & sufficienter fieri & expediri,
Ac ipsas, sic factas & expeditas, eisdem Commissariis nostris dari, tradi, & liberari,
Damus insuper & Concedimus Commissariis & Oratoribus nostris praedictis plenam & omnimodam Potestatem & Auctoritatem Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, cum eodem Consanguineo nostro, suisve in ea parte Deputatis aut Deputandis quibuscumque, de & super reali, effectuali, & celeri Traductione Elizabethae Filiae nostrae carissimae ab Anglia in Franciam, ac de Loco & Tempore Modo & Formâ hujusmodi Traductionis fiendae, aliisque in ea parte Necessariis & Requisitis quibuscumque,
Necnon Requirendi, Exigendi, & Petendi Dominia, Terras, & Possessiones, Redditus & Proventus, ad Valorem Annuum Sexaginta Millium Librarum in Assieta, dictae Filiae nostrae carissimae, ad Terminum Vitae suae, pro honorabili Sustentatione Statûs suae Personae ac Onerum ei incumbentium Supportatione, dari & assignari,
Ipsam quoque Filiam nostram carissimam ac ejus Nomine dictos nostros Commissarios in omnium & singulorum Dominiorum, Terrarum, Reddituum, & Proventuum, sic datorum & assignatorum, seu dandorum & assignandorum, naturalem & civilem Possessionem, ad omnem Juris effectum, poni, mitti, & realiter induci, necnon omnia & singula, dictam carissimam Filiam nostram quoad Praemissa concernentia seu qualitercumque respicientia, tàm per Tres Status Regni Franciae, quàm per Sacrosanctam Sedem Apostolicam, sub Poenis Camerae Apostolicae ac quibuscumque aliis Censuris & Poenis approbari, ratificari, & confirmari,
Damus insuper Potestatem eisdem Procuratoribus, Commissariis, & Oratoribus nostris, cum praefato Consanguineo nostro carissimo, de & super Treugis, Guerrarum Abstinentiis, inter eundem Consanguineum nostrum carissimum ex una Parte, & Dilectum Consanguineum nostrum Maximilianum Austriae Ducem ejusque Consortem Mariam Parte ex altera, ineundis, contrahendis, faciendis, & firmandis, ac Modis, Conditionibus, & Temporibus, sub & in quibus ipsae Treugae & Guerrarum Abstinentiae Incipere, Finire, & Durare valeant, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi,
Et generaliter omnia alia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos facere possemus si Praesentes personaliter interessemus, etiam & sit talia essent quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid, quod per dictos Procuratores, Commissarios, & Oratores nostros, sub eorum Signis manualibus & Sigillis, Communicatum, Tractatum, Appunctuatum, & Conclusum fuerit in Praemissis, seu eorum aliquo, aut aliquibus Praemissorum, sub Ypotheca & Obligatione omnium & singulorum Bonorum nostrorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 12. Order fixing the value of French coins in England. Westm.
O. xii. 115. H. v. p. iii. 104.
De Communicando super Pretio Monetarum.
An. 20. E. 4. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper, inter certos Oratores Serenissimi Principis Domini Lodowici Consanguinei nostri Franciae ex una, atque quosdam Consiliarios nostros per Nos Deputatos ex altera Partibus, de & super Pretio & Aestimatione Monetarum in Terris tàm Nobis quàm dicto Consanguineo nostro subjectis Fabricatarum, Tractatum sit eo modo, quo conveniens & rationabilis Aestimatio utriusque Monetae per ipsos Declarata extiterit,
Atque depost praefatus Consanguineus noster, Tractatum & Declarationem hujusmodi pro sua Parte insequendo, per Literas suas Patentes, voluerit & ordinaverit quòd, quantum ad Monetas nostras, quas infra Ditionem suam reperiri contigerit, Aestimatio sit & habeatur in forma sequenti; videlicet,
Quòd Nobile Anglicanum de Signo Rosae Ponderis Sex Denariorum sit, & aestimetur ad Sexaginta quinque Solidos Turonenses Dimidia seu Quarta Pars ejusdem Nobilis,
Et Nobile appellatum sub Nomine Angeli, cujus formae Tres Peciae aequipollent Duobus Nobilibus ad Rosam, singulae Peciae, secundùm Ratum suae Proportionis, Grossus Anglicanus de Argento, ad Duos Solidos, Sex Denarios Turonenses, Dimidia & Quarta Pars ejusdem Grossi, secundùm Ratam Aestimationis ipsius Grossi, aestimentur & cursum habeant,
Prout in praefatis Literis, de Data xxvij Die Januarii ultimò praeterito, pleniùs continetur,
Notum facimus quòd,
Cùm in dictis Tractatu & Declaratione Pretii Monetarum, in Regno Franciae Fabricatarum, per nostros Deputatos, advisatum sit quòd Scutum antiquum Franciae ad Quatuor Solidos Duos Denarios Monetae Anglicanae, Scutum Novum Franciae ad Solem ad Quatuor Solidos Tres Denarios Obolum & Quadrantem praedictae Monetae, Magnus Grossus Argenteus Franciae ad Quatuor Denarios Anglicanos & unum Obolum, Duae Peciae de Argento vocatae Duodenae cum Dimidia ad Quatuor Denarios Anglicanos, Duae Peciae de Argento vocatae Undenae cum Tribus Quartis unius hujusmodi Peciae ad Quatuor similes Denarios Anglicanos aestimantur,
Nos, pro nostra Parte vim & effectum Tractatûs & Declarationis hujusmodi pariformiter Observare volentes, Statuimus, Ordinamus, & Volumus, per Praesentes, quòd memoratae Monetae, si aliquando in Regno nostro Angliae, aut aliis Locis Nobis subjectis, reperti fuerint, sub altiori Pretio quàm supra limitatum est, nullatenus Recipi debeant sive possint.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 12. Richard duke of Gloucester is appointed commander of the army for the defence of the country from an invasion by the Scots. Westm.
O. xii. 115. H. v. p. iii. 104.
Pro Duce Gloucestriae, de Potestate commissa, contra Invasionem Scotorum.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quanquam Treugae Guerrarumque Abstinentiae inter Nos & Jacobum Scotiae Regem paulò ante contractae, conclusae, & initae fuerint, prout in Literis indè confectis pleniùs continetur, idem tamen Scotiae Rex, inveteratâ Inimicitiâ, induratâque Malitiâ involutus, spretâ ipsius Nominis omnisque Nobilitatis Famâ, perculsum per eum Foedusque suam in hac Parte Promissionem Violare cupiens, Bellum contra Nos, citiùs re quàm Verbo, Indicere, nostratesque Armis subitò Invadere, prout nobis datur intelligi, Decrevit,
Nos igitur, ejus Malitiis obviare, tantamque Injuriam propulsare intendentes, Praecarissimum Fratrem nostrum Ricardum Gloucestriae Ducem, in quem, non modo propter ejus Sanguinis Propinquitatem atque Fidelitatem, verumetiam propter ejus approbatam in Artibus Bellicosis Militiam caeterasque ejus Virtutes, plenissimè confidimus, Locumtenentem nostrum generalem, in nostri Absentia, ad dictum Scatiae Regem nostrum Inimicum Capitalem ejusque Sub- ditos Adhaerentes & Faventes Devincendum, Debellandum, & Expugnandum, quotiens opus fuerit, si nostri Regni sive Ditionis Fines Limitesve modo hostili Ingredi temptaverit temptaverintque, Nominavimus, Deputavimus, & Ordinavimus, prout per Praesentes Nominamus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eidem Fratri Locumtenenti nostro Potestatem & Auctoritatem plenariam, omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros, tàm in Marchiis nostris versus Scotiam, quàm in Comitatibus eisdem Marchiis adjacentibus (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis fuerint) Evocandi & Levandi, ut Nobis Serviant, ipsique nostro Locumtenenti Assistentiam, Succursum, Auxilium, & Juvamen, in Bello contra praefatum Scotiae Regem nostrum Inimicum gerendo, quotiens idem Frater noster in eodem personaliter interesse voluerit, praestent,
Eosdemque Subditos & Ligeos nostros, sic Evocatos & Levatos, cùm personaliter intererit, Ducendi, Regendi, & Gubernandi, atque Belli Ordinandi, necnon omnia & singula, quae pro Defensione Regni & Marchiarum praedictorum necessaria fuerint & oportuna, in propriâ Personâ suâ Faciendi & Exequendi, sicut ea faceremus si personaliter interessemus:
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris Marchiarum & Comitatuum praedictorum, tàm Gardianis Marchiarum illarum quàm aliis quibuscumque (cujuscumque Gradûs seu Conditionis fuerint) Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd praefato Locumtenenti nostro, cùm in Executione Praemissorum personaliter intererit, Intendentes sint, Assistentes, Auxiliantes, & Obedientes in omnibus diligenter quotiens & quando per ipsum, ex Parte nostra, requisiti fuerint seu eorum aliquis requisitus fuerit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. Grant to Thomas Rotherham, bp. of Lincoln, the K.'s chancellor, of the custody of the temporalities of the see of York, void by the death of Laurence, the last abp. Westm.
O. xii. 116. H. v. p. iii. 105.
Pro Thoma Episcopo Lincolniensi de Custodia Temporalium Eborum.
An. 20. E. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, necnon pro bono & gratuito Servitio, Nobis ante haec tempora impenso, Concessimus & per Praesentes Concedimus Venerabili in Christo Patri Thomae Rotherham Episcopo Lincolniensi Cancellario nostro Custodiam omnium Temporalium Archiepiscopatûs Eborum, cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem quaecumque, necnon quascumque Portiones & Pensiones, quae Nobis, per Mortem, bonae memoriae, Laurentii, nuper ultimi Archiepiscopi Loci praedicti, & ratione Vacationis ejusdem Archiepiscopatûs, aliquo modo pertinent seu pertinere poterunt aut debent,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Episcopo, Assignatis, & Executoribus suis, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, a tempore Mortis praefati nuper Archiepiscopi, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere,
Ac unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Ecclesiarum Collegiatarum, Decanatuum, Praepositurarum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praebendarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis reddendo aut solvendo, seu Compoto indè faciendo,
Et ulterius Concessimus praefato Episcopo plenariam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, omnia hujusmodi Ecclesias, Abbatias, Prioratus, Ecclesias Collegiatas, Praeposituras, Decanatus, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praebendas, Hospitalia, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque, Nobis ratione Vacationis praedictae pertinentia, cuicumque sibi placuerit, cùm & quotiens vacaverint, seu aliquod eorum vacaverit, ad libitum suum, Concedendi, Conferendi, Praesentandi, sive Donandi, & quoscumque Senescallos, Receptores, Ballivos, ac alios Officiarios quoscumque, & Officia quaecumque Archiepiscopatui praedicto pertinentia, ac quoscumque & quaecumque hujus- modi Officiarios & Officia, quos & quae aliquis Archiepiscopus Eborum perantea legitimè assignavit, fecit, seu donavit, durante Vacatione praedictâ, Assignandi, Faciendi, & Donandi, absque impetitione, impedimento, perturbatione, seu gravamine nostri, vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum, seu aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Eo, quòd expressa mentio de vero Valore annuo aut certitudine Praemissorum, seu alicujus eorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus, eidem Episcopo per Nos ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, indè in contrarium factis, editis, sive ordinatis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto Die Maii.
Per ipsum Regem.
June 12. Congé d'élire to the dean and chapter of York, on the death of Laurence, late abp. Westm.
O. xii. 117. H. v. p. iii. 105.
De Licentia Eligendi.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 1. m. 13.
Rex, Dilectis Nobis in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Salutem.
Ex Parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum quòd,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem felicis recordationis Laurentii nuper Archiepiscopi Loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Archiepiscopum & Pastorem Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis duximus Concedendam;
Mandantes quòd talem vobis Eligatis in Archiepiscopum & Pastorem, qui, Deo Devotus, Ecclesiae vestrae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo,
June 20. Commission of array to Richard duke of Gloucester, Henry earl of Northumberland, sir Ralph Graystok of Graystok, and seven others, in the east riding of Yorkshire. Similar commissions in the north and west ridings, and in Westmoreland, Northumberland, and Cumberland. Westm.
O. xii. 117. H. v. p. iii. 105.
Super Invasione Scotorum, de Manstrationibus capiendis.
An. 20. E. 4. Ibid. m. 14. dor.
Rex Praecarissimo Fratri nostro Ricardo Duci Gloucestriae, ac Carissimo Consanguineo suo Henrico Comiti Northumbriae, necnon, Dilectis & Fidelibus suis, Radulpho Graystok de Graystok Militi, Roberto Constable Militi, Willielmo Ivers Militi, Waltero Gryffith Militi, Marmaduco Cunstable, Roberto Hillyard, Johanni Melton, & Johanni Counstable, Salutem.
Cùm nuper quidam de Scotia, non obstantibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis inter Nos & Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum initis & conclusis, Regnum nostrum Angliae,
Villatas & Habitationes Ligeorum nostrorum in Marchiis nostris ibidem Comburendo, ac Ligeos nostros quosdam ex eis ut Prisonarios Capiendo, & quosdam Interficiendo & Depraedando, & Mala quamplurima eisdem Faciendo,
Hostiliter Ingressi fuerant, & iterùm Regnum & Marchias praedicta, ad Mala Prioribus Pejora si poterint faciendum & perpetrandum, cum Multitudine magna ingredi proponunt, & adhuc se parant & fortificant ut accepimus,
Nos (eorum Malitiae obviare & pro Defensione Regni & Marchiarum illarum prospicere volentes, ac de Fidelitatibus & providis Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes) assignavimus Vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines ad Arma, Armatos, Hobelarios, & Sagittarios ad Laborandum Potentes, in Estrithingo in Comitatu Eborum, tàm infra Libertates quàm extra (videlicet) quemlibet eorum juxta Statûs sui exigentiam & Facultates suas, Armis competentibus arraiari & muniri, & eos sic Arraiatos & Munitos in hujusmodi Arraiatione teneri, faciendum; ita quòd iidem Homines ad Arma, Armati, Hobelarii, & Sagittarii semper Prompti sint & Parati ad Proficiscendum, in Defensione Regni & Marchiarum nostrorum praedictorum, quotiens & quando opus fuerit & necesse, super brevi Praemunitione eis indè facienda,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorum Hominum ad Arma, Armatorum, Hobelariorum, & Sagittariorum, de tempore in tempus, cùm opus fuerit, Capiendum & Supervidendum,
Et ad Nos & Concilium nostrum de Numero Hominum ad Arma, Armatorum, Hobelariorum, & Sagittariorum praedictorum, & eorum Arraiatione, sub Sigillis vestris, vel unius vestrûm, distinctè & apertè, sine dilatione Certificandum;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, vos ipsos armari & parari, & omnes & singulos Homines Estrithingi praedicti, per quos Arraiatio & Munitio hujusmodi melius fieri poterit & debeat, ad certos Dies & Loca, quos ad hoc provideritis, venire & vocari, & eos armari, arraiari, & muniri, & eos armatos, arraiatos, & munitos in hujusmodi Arraiatione, ex causa praedicta, teneri faciatis.
Damus &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
Consimiles Literas Patentes Regis habent Personae subscriptae, in Comitatibus & Locis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Ricardus Dux Gloucestr.
Henricus Comes Northumbr.
Radulphus Graystok de Graystok
Miles.
Franciscus Lovell de Lovell.
Ricardus Fitzhugh de Fitzhugh.
Johannes Scrope de Bolton
Miles.
Thomas Scrope de Massam.
Robertus Graystoke
Armiger.
Willielmus Parre Miles.
Johannes Conyers Miles.
Ricardus Strangways Miles.
Edmundus Hastinges Miles.
Radulphus Asshton Miles.
in Northrithingo in Com. Eborum.
Ricardus Dux Gloucestr.
Henricus Comes Northumbr.
Humfridus Dacre de Dacre
Miles.
Christoferus Moresby Miles.
Thomas Strikland Miles.
Thomas Middelton.
Jacobus Pykering.
Willielmus Thornburgh.
Ricardus Musgrave
Jun.
Ricardus Musgrave Sen.
Thomas Wharton.
Reginaldus Wercop
.
in Com. Westmer.
Ricardus Dux Gloucestr.
Henricus Comes Northumbr.
Radulphus Graystoke de Graystoke
Miles.
Jacobus Haryngton Miles.
Willielmus Gascoyn Miles.
Willielmus Redman Miles.
Thomas Martynfeld Miles.
Henricus Vavasour Miles.
Robertus Ryder Miles.
Johannes Nevylde Leversegge
Thomas Fitz William.
Thomas Wirteley.
Johannes Sayvile.
Carolus Pylkington
.
in Westrithingo in Com. Eborum.
Ricardus Dux Gloucestr.
Henricus Comes Northumbr.
Radulphus Graystoke de Graystoke
Miles.
Robertus Maners Miles.
Rogerus Heron Armiger.
Johannes Wytheryngton.
Robertus Colyngwode.
Ricardus Ratclyffe.
Johannes Cartyngton.
Johannes Lilbourn
Jun.
Johannes Hagerston.
in Comitatu Northumbr.
Ricardus Dux Gloucestr.
Henricus Comes Northumbr.
Humfridus Dacre de Dacre
Miles.
Willielmus Parre Miles.
Johannes Huddelston Miles.
Christoforus Moresby Miles.
Willielmus Lee Miles.
Thomas Broughton Miles.
Ricardus Huddelston.
Ricardus Salkeld de Kerby.
Thomas Ratclyffe
.
in Com. Cumbr.
June 20. Commission to John Coke, secondary in the office of the privy seal, and John Fox, to treat with Ferdinand and Isabella [Elizabetha], K. and Q. of Castile, for redress of injuries. Westm.
O. xii. 119. H. v. p. iii. 106.
De Attemptatis, contra Amicitiam & Foedera Ispaniae, Emendandis.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, inter nostros ex una Parte, & Serenissimorum Principum Ferdinandi Regis ac Elizabethae Reginae Castellae & Legionum Consanguineorum nostrorum carissimorum Subditos ex alterâ, de & super nonnullis Captionibus, Spoliationibus, & Depraedationibus, contra Intelligentias, Foedera, & Amicitiam inter Nos & dictos Consanguineos nostros a diu habita & observata, hincinde factis, perpetratis, & commissis, nonnullae Quaestiones & Differentiae hucusque remaneant suspensae & indecisae,
Nos omnibus & omnimodis Dampnis, Rapinis, Depraedationibus, ac Attemptatis hujusmodi, necnon Quaestionibus & Differentiis quandam Obligationem, per quendam Henricum Aemulum & Adversarium nostrum notoriè existentem ac Jura nostra Regia aliquamdiu Usurpantem factam, concernentibus, licet ipsius praetensae Obligationis Onus, divino hamanove Jure, agnoscere in Nosve suscipere minimè teneamur, quantum tamen cum Deo & Aequitate possumus Finem imponi cupientes,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, Dilectorum Consiliariorum nostrorum, Magistri Johannis Coke Secundarii in Officio Privati Sigilli nostri, & Magistri Johannis Fox, Legum Doctorum, plenissimè confidentes,
Ipsos nostros veros & legitimos Commissarios, Procuratores, Factores Negotiorum nostrorum Gestores, ac Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Deputato vel Deputatis, Commissario seu Commissariis, Nuncio vel Nunciis, Procuratore vel Procuratoribus, dictorum Consanguineorum nostrorum Regis & Reginae Castellae Gubernatorumve, aut Communitatum Provinciae Biscaiae, necnon quorumcumque Subditorum ipsius Regis, tàm de & super omnibus & singulis hujusmodi Spoliationibus & Attemptatis, per nostros ipsorumve Consanguineorum nostrorum Subditos quomodocumque factis, perpetratis, & commissis, quàm super dictâ Obligatione & Contentis in eadem, Tractandi, Communicandi, Componendi, Concordandi, & Concludendi, necnon finaliter Determinandi, & Diffiniendi,
Ac de & super hujusmodi Tractatis, Communicatis, Compositis, Concordatis, & Conclusis Literas, Scripturas, Instrumenta quaecumque Faciendi, Dandi, Tradendi, & Liberandi,
Et alia quaecumque in Praemissis necessaria seu oportuna, ad Commodum & Utilitatem nostram, Petendi, Exigendi, & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis seu eorum aliquo necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendi & Excercendi;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Stabile habituros totum & quicquid quod per dictos Commissarios, Procuratores, Factores, Gestores, & Nuncios Nomine nostro Tractatum, Communicatum, Compositum, Concordatum, Conclusum, Determinatum, & Diffinitum fuerit in Praemissis seu eorum aliquo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
Per ipsum Regem.