Rymer's Foedera with Syllabus
1481

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

139-145

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1481', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 139-145. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115515 Date accessed: 24 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1481

Syllabus EntryFoedera Text
1481. Feb. 15. Warrants to Richard Symondes, master of the K.'s ship le Grace de Dieu, and to 11 other masters of the K.'s ships, to provide crews to serve against the Scots. Westm.
O. xii. 139. H. v. p. iii. 114.
Pro Armata Potentia supra Mare contra Scotos.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 2. m. 5.
Rex, Dilecto sibi, Ricardo Symondes, Magistro Navis nostrae vocatae le Grace de Dieu, Salutem.
Scias quòd,
Cùm Nos quandam Armatam Potentiam, ad proficiscendum supra Mare in Resistentiam illius Infidelis & antiqui Inimici nostri Regis Scottorum, Ordinaverimus,
Assignavimus Te ad tot Marinarios, quot pro Conductione & Gubernatione Navis praedictae necessarii fueint & oportuni, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra, Arestandum & Capiendum, & eos in Navi praedicta, Nobis ad Vadia nostra deservituros, Ponendum & Poni faciendum;
Et ideò &c.
Damus &c.
In cujus &c. per Dimidium Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto Die Februarii.
Consimiles Literae Regis Patentes diriguntur Personis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Roberto Michelson Magistro Navis Regis vocatae le Mary.
Ricardo Hubbard
Magistro Navis Regis vocatae le Antony.
Johanni Stevens
Magistro Navis Regis vocatae le Great Portingale.
Johanni Hamond
Magistro Navis Regis vocatae le Spaynard.
Waltero Cokke
Magistro Navis Regis vocatae le Mary Asshe.
Johanni Cappe
Magistro Navis vocatae la George Cobbam.
Simoni Miller Magistro Navis vocatae la Marye de Lynne.
Thomae Coke
Magistro Navis vocatae la Kervell de Gippewico.
Thomae Wilkilson
Magistro Navis vocatae la Pakker de Harwiche.
Ricardo Lokewode
Magistro Navis vocatae la Kateryne.
March 2. Warrants to William Tempyll, Richard Corry, and seven others, to provide artillery and workmen for the army against the Scots. Westm.
O. xii. 140. H. v. p. iii. 114.
Super Invasione Scotorum de Providendo.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 2. m. 14. dor.
Rex, Dilecto sibi, Willielmo Tempyll, Salutem.
Scias quòd, ut accepimus, Jacobus Rex Scotorum Regnum nostrum Angliae cum Armata Potentia, ad Mala quae Nobis & Ligeis nostris inferri poterit, ingredi intendit,
Nos, Malitiae suae obviare, & pro Defensione Marchiarum nostrarum versus Scotiam prospicere volentes, ac de Fidelitate & Circumspectione tuis pleniùs confidentes,
Assignavimus Te tàm ad Carpentarios vocatos Whelers & Cartwrightes, quàm alios Carpentarios, Lathamos, Fabros, Plumbatores, & alios Artifices & Operarios quoscumque pro Operationibus Ordinationum nostrarum, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris in hac parte rationabiliter solvendis, Arestandum & Capiendum, necnon ad Bumbardos, Canones, Culverynes, Fowelers, Serpentynes, & alios Canones quoscumque, ac Pulveres Sulphureos, Saltpetre, Petras, Ferrum, Plumbum, & omnimodas alias Stuffuras pro eisdem Canonibus necessarias & oportunas, necnon Arbalistas & Tractum pro eisdem, Arcus, Sagittas, Bowestrenges, Langdebeves, Lanceas, Gleyves, & Mallias, ac omnia alia pro Ordinationibus nostris praedictis necessaria & oportuna, necnon Cariagium sufficiens pro eisdem, tàm per Terram quàm per Aquas, ac Equos vocatos Hakeneys, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat similiter excepto) pro Denariis nostris, in hac parte ut praemittitur rationabiliter solvendis, Arestandum, Capiendum, & Providendum,
Ac etiam Assignavimus te ad omnes illos, quos tibi in Executione Praemissorum Rebelles inveneris, Prisonis nostris Committendum, ibidem moraturos quousque aliàs pro eis duxerimus ordinandum;
Et ideò &c.
Damus &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Martii.
Consimiles Literae Regis Patentes diriguntur Personis subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Ricardo Cony.
Johanni Leke.
Roberto Olyver.
Ricardo Copcot.
Johanni Muklowe.
Ricardo Reynold.
Willielmo Fareley.
Reginaldo Wellysburn
.
June 22. Power for Patrick Holyborton, chaplain, Henry Pole, captain of the fleet, and John Bayn, mayor of Cragvergus, to conclude an alliance with the lord of the Isles, earl of Ross, and Donald Gorne. Westm.
O. xii. 140. H. v. p. iii. 114.
De Tractando cum Domino Insularum.
An. 21. E. 4. Franc. 21. E. 4. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Nobis in Animo sit cum carissimo Consanguineo nostro Domino Insularum Comite Rossensi, &c. quasdam amicabiles Intelligentias, pro mutuis hincinde successibus, contractari,
De Fidelitatibus & Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Patricii Holyborton Capellani, Henrici Pole Capitanei Classis nostrae, ac Johannis Bayn Majoris Villae nostrae de Cragvergus, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, ac Duobus eorum, Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Comite Domino Insularum, ac cum Consanguineis & Consiliariis suis, de quibus eis videbitur signatis, cum Praedilecto Consanguineo nostro Donaldo Gorne de & super Ligis, Amicitiis, Confoederationibus, & Intelligentiis amicabilibus, inter Nos ex unâ Parte, ac dictum Comitem & suos ex alterâ, ineundis, compo- nendis, & firmandis, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Conveniendi, Concordandi, & Concludendi,
Ac hujusmodi Amicitias, Ligas, Confoederationes, & Intelligentias, sub Modis & Conditionibus quibus eis videbitur, Faciendi, Componendi, & Contrahendi,
Nosque ad firmam Observantiam earumdem, sub Sacramento in Animam nostram praestando, Obligandi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Pomittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per dictos Procuratores & Commissarios nostros, seu Duos eorum, Nomine nostro, Tractatum, Conventum, Factum, Contractum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Pignore & Ipothecâ omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Junii.
Per ipsum Regem.
June 22. The K. orders the justices to adjourn their courts until Michaelmas, for the purpose of resisting the Scots. Westm.
O. xii. 141. H. v. p. iii. 114.
De Curia Adjornanda, propter Resistentiam Scotorum.
An. 21. E. 4. Claus. 21. E. 4. m. 1.
Rex Justiciariis suis, ad Placita coram Nobis tenenda assignatis, Salutem.
Quia, ob certas Causas Nos & Bonum Regni nostri Angliae ad praesens tangentes, & praesertim propter Resistentiam Inimicorum & Adversariorum nostrorum Scotiae, de avisamento Concilii nostri, Ordinavimus quòd omnia Placita, Loquelae, Brevia, & Praecepta, quae coram Nobis ab Octabis Sanctae Trinitatis proximò futuris, ac, tàm in Crastino Sancti Johannis Baptistae & Quindena Sanctae Trinitatis, quàm in Octabis & Quindena Sancti Johannis Baptistae, extunc proximè futuris, aut interim, ab eisdem Octabis Sanctae Trinitatis, Diem habentia Placitari, seu Retornari deberent, vel Diem habent, ab eisdem Octabis Sanctae Trinitatis, usque Octabas Sancti Michaelis tunc proximò sequentes Adjornentur,
Vobis Mandamus quòd omnia Placita, Loquelas, Brevia, & Praecepta, coram Nobis, tàm in praedictis Crastino Sancti Johannis & Quindena Sanctae Trinitatis, vel in Octabis & Quindena Sancti Johannis, aut interim ab praedictis Octabis Sanctae Trinitatis ad aliquem Diem Retornanda, sive Diem habentia, ab Octabis Sanctae Trinitatis praedictis usque dictas Octabas Sancti Michaelis sine dilatione adjornetis & adjornari faciatis,
Et Partibus in eisdem Placitis, Loquelis, Brevibus, & Praeceptis, easdem Octabas Sancti Michaelis coram Nobis indè Praefigatis,
Mandantes insuper singulis Vicecomitibus, Officiariis, & aliis Ministris nostris quibuscumque, Regni nostri Angliae, quòd ipsi omnia & singula Brevia & Praecepta, coram Nobis, tàm in dictis Crastino Sancti Johannis & Quindena Sanctae Trinitatis, quàm in dictis Octabis & Quindena Sancti Johannis, aut interim, ab praedictis Octabis Sanctae Trinitatis ad aliquem Diem Retornabilia, penes se singillatim Retineant, & ea ad praedictas Octabas Sancti Michaelis coram Nobis Retornent,
Et quòd vos, ad easdem Octabas Sancti Michaelis, super eisdem Brevibus & Praeceptis, ac in aliis Praemissis, Procedatis & Processus faciatis, acsi Brevia & Praecepta illa in dictis Crastino Sancti Johannis, vel Quindena Sanctae Trinitatis, aut in dictis Octabis seu Quindena Sancti Johannis, aut interim, ad aliquem Diem ab eisdem Octabis Sanctae Trinitatis Retornata, ac caetera Praemissa absque Adjornatione fuissent.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Junii.
June 22. Ratification by Francis duke of Brittany of a treaty for the marriage of his eldest daughter Anne with Edward prince of Wales. Nantes.
O. xii. 142. H. v. p. iii. 115.
Pro Filia Ducis Britanniae, de Matrimonio cum Primogenito Regis.
An. 21. E. 4. Ex Autogr.
Franciscus, Dei gratiâ, Britanniae Dux, Montisfortis, Richemondiae, Estamparum, & Virtusiorum Comes, universis & singulis, ad quorum Notitiam praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm quemque Principem de ejus Subditorum Quiete Utilitateque cogitare, atque suae sic Posteritati consulere quòd ipsius Principatus nullâ aetate depereat, maximè deceat,
Quas ad Res conficiendas aliquid magis conveniens fieri nequeat, quàm Foedera cum illis Principibus percutere & stabilire, qui suis Confoederatis perpetuè velint & facile possint favere atque auxiliari,
Tum etiam animadvertamus quae Regna, Terras, atque Dominia amplissima nostris convicina habeat, quantaque Constantiâ Integritate & Fide splendeat Serenissimus Princeps Consanguineus noster carissimus Edovardus, eadem gratiâ, Angliae Rex, cui pro Foederis Sanguinis & Immortalis suae Benivolentiae jure usque adeò devincimur, ut nullius Principis Amicitiam, Affinitatem, & Confoederationem magis appetamus.
Notum facimus quòd, hiis & aliis justis de Causis rationi consonis permoti, Nos cum eo Contraximus, Fecimus, Perfecimus, & Conclusimus, atque per Praesentes Contrahimus, Facimus, Perficimus, & Concludimus, bonas, sinceras, veras, & perpetuas Amicitias, Ligas, & Confoederationes; in quibus utrinque & permixtim Haeredes & Successores, Regna, Ducátus, Patrias, Dominia, Vassallos, & Subditos comprehendimus, secundùm Articulorum & Capitulorum sequentium formam,
Quorum Tenor est talis,
Haec sunt perpetuarum Amicitiarum, Ligarum, Affinitatum, & Confoederationum Capitula,
Maturâ Consilii Deliberatione firmata & conclusa inter Serenissimum, Excellentissimum, & Potentissimum Principem Dominum Edovardum, Dei gratiâ, Angliae Regem, pro Se, suis Haeredibus & Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vasallis, & Subditis praesentibus & futuris, ex Parte unâ, & Illustrissimum ac Serenissimum Principem Dominum Franciscum, eadem gratiâ, Britanniae Ducem, &c. pro Se, suis Haeredibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis praesentibus & futuris, ex alterâ Parte, ad suam maximique Dei ac Gloriosae Virginis Laudem & Gloriam,
Inprimis, inter Edovardum Angliae Regem & Franciscum Britanniae Ducem, Principes antedictos, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd Matrimonium contrahetur inter Excellentissimum Principem Edovardum Principem Walliae, dicti Serenissimi Regis Primogenitum, & Inclitissimam Dominam Annam, praefati Ducis Filiam Seniorem, cùm ipsi ambo ad Annos nubiles pervenerint,
Item, quòd, si dicta Domina Anna (quod Deus avertat) Decedat ante Annos Nubiles hujusmodi, vel priusquam Matrimonium praefatum Contractum & Consummatum extiterit, Domina Ysabellis Secunda Filia praefati Ducis, aut, ipsâ Decedente, alia ipsius Ducis Filia, si qua in Humanis tunc fuerit, eidem Domino Principi, in Aetate suâ Nubili, ut praefertur, matrimonialiter conjungetur.
Item, quòd, quousque cum dicta Domina Anna Matrimonium praelocutum hujusmodi Solemnizatum & Consummatum fuerit, non fiet Contractus neque Tractatus Matrimonialis ubivis locorum pro dicta Domina Ysabella, neque pro alia qualibet dicti Ducis Filia, casu quo dicta Domina Anna praemortua fuerit, quousque dictam Dominam Ysabellem praefato Domino Principi Walliae matrimonialiter conjuctam esse constiterit;
Proviso tamen quòd Matrimonium ipsum, cum unâ aut aliâ de Filiabus supradictis contrahendum,       & solemnizetur incontinenti postquam ipsa Filia Duodecimum suae Aetatis Annum expleverit.
Item, quòd, si Dominus Princeps Walliae ab hoc migraverit Seculo (quod Deus avertat) ante Consummationem dicti Matrimonii, eo in Casu contrahetur Matrimonium inter alium dicti Serenissimi Regis Filium Seniorem non Maritatum, & Filiam dicti Ducis Seniorem tunc in Humanis agentem, dùm tamen Filius Regis sit Aetatis non nimiùm Discrepantis ab Aetate Filiae ipsius Ducis.
Item, quòd Dominus Dux Conducet Conducíve faciet Filiam suam hujusmodi, propriis suis Expensis, ad Civitatem       res       rien seu London, ubi Solemnizatione            institui contigerit; & hoc quamprimùm ipsa ad Aetatem ydoneam & legitimam pervenerit ut praedicitur.
Item, quòd in eventu Matrimonii praedicti, postquam Solemnizatum & Consummatum fuerit, si dictus Dominus Princeps Walliae venerit in Britanniam, Dominus Dux eum tractabit in omnibus sicut proprium Filium vel melius, nec erit sibi opus recurrere nisi ad Personam ipsius Ducis.
Item, Conventum & Concordatum est inter dictos Regem & Ducem, quòd Auctoritate & Consensu omnium quorum interest, Statuumque Parliamentorum tàm Regni Angliae quàm Ducatûs Britanniae, ita Statuetur quòd, in eventu quo Dominus Princeps Walliae ex Filiâ praedictâ Haerede Britanniae plures Masculos suscitaverit, ille Dux erit Britanniae, Arma ipsius Patriae portabit & in ea Moram faciet qui in ordine nascendi proximus post Haeredem Angliae Filius aut Frater extiterit, & quòd omnia supra & infra Concordata Auctoritate dictorum Parliamentorum confirmabuntur & approbabuntur.
Item, si, ante aut post Solemnizationem & Consummationem Matrimonii memorati, Dominus dederit praefato Duci aliquem Filium naturalem & legitimum, Domino Rege habente pro tunc aliquam Filiam innuptam, Aetatis non nimiùm discrepantis ab Aetate Filii hujusmodi, promittetur & concordabitur Matrimonium inter eos; si autem in eo casu Domino Regi talis Filia innupta defuerit, non poterit Dominus Dux tractare de Matrimonio Filii sui nisi de sano & bono Consilio dicti Domini Regis.
Item, Conventum & Concordatum est, quòd in casu, quo Filia dicti Domini Ducis, Domino Principi maritanda, per Nativitatem alicujus Masculi, Haeres Duci non extiterit, constituantur eidem Filiae in Dotem suam Ducenta Millia Scutorum Auri; quorum Centum Millia Scutorum solventur Die Solemnizationis Matrimonii, & altera Centum Millia in Quinque Annis proximò extunc sequentibus, per aequales Portiones, ad Onus ipsius Ducis:
Si autem, nullo nato Filio, Haereditas ipsius Ducatûs Britanniae in ea remanserit, Dos ipsius Filiae erit ad Centum Millia Scutorum praecisè; quorum Quinquaginta Millia solventur in Die Solemnizationis Matrimonii, & alia Quinquaginta Millia in Duobus Annis proximò extunc sequentibus, per aequales Portiones:
Et, quia tempus Nativitatis hujusmodi Masculi (videlicet) si accidat ante aut post Solemnizationem supradictam, plurimùm diversisicat Modum Solutionis praelibatae, Concordatum est inter dictos Regem & Ducem quòd, si post Solemnizationem Matrimonii Domini Principis Walliae supradicti Filius Domino Duci Haeres nascetur, quicquid de Centum Millibus Scutorum, ultra Quinquaginta Millia dicto Die Solemnizationis soluta, in tempore Nativitatis hujusmodi Filii restabit Insolutum, solvetur infra Annum Nativitatem hujusmodi Filii proximò sequentem; postrema autem Centum Millia, in eo casu debita, solventur in Quinque Annis exindè proximò futuris, per aequales Portiones;
Proviso tamen quòd, quocumque Casu qui accidere poterit, juxta Contingentiam Praemissorum, si Dominus Rex habuerit Filiam Filio Domini Ducis Aetate Parem, aut ab ipsius Aetate per Quatuor, Quinque, aut Sex Annos sub aut supra non discrepantem, quae quidem Filia, prout supradictum est, tali Filio Copulari debet, tunc postrema Centum Millia supradicta de Dote Filiae Domini Ducis detrahi debent, atque ita in suis manibus retineri tanquam a Domino Rege fuissent data in Dotem & pro Matrimonio Filiae suae, unà cum omnibus aliis quae, ultra Summam praedictam, placuerit Domino Regi donare pro Matrimonio Filiae suae supradictae.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, inter dictos Regem & Ducem, quòd Dominus Rex Teneatur Domino Duci in Verbo Regio & sub Honore suo, & dictus Dominus Dux teneatur Domino Regi in Verbo Principis & sub Honore suo, se facturos & curaturos quòd praefatae ipsorum Proles maritabuntur adinvicem, prout supratactum est, quamprimùm ad suos Aetates Nubiles pervenerint, aliasque Securitates, quas de Jure facere possunt, invicem praestabunt.
Item, habebit Filia Domini Ducis, pro Dotalitio suo, ratione Matrimonii inter ipsam & dictum Dominum Principem contrahendi, Viginti Millia Scutorum Angliae Annui Redditûs, casu quo dictus Dominus Princeps Walliae, post hujusmodi Matrimonii Solemnizationem, Decesserit ante Dominum Regem Patrem suum: quod si supervixerit, ipsa Dotabitur eo modo & tàm amplè, quemadmodum aliqua alia Regina Angliae Dotata fuerit temporibus retroactis.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd de caetero, sint & habeantur bonae & firmae Amicitiae, Ligae, & Intelligentiae inter dictos Dominum Regem & Ducem, eorumque Haeredes & Successores; per quas tenebitur Dominus Rex Adjuvare Dominum Ducem, ejusque Haeredes & Successores, de toto Posse suo, pro Deffensione ipsorum Patriaeque & Ducatûs sui Britanniae, contra quoscumque volentes Ipsos aut Patriam suam praedictam invadere: & per quas pariformiter Dominus Dux Tenebitur ad Adjuvandum Dominum Regem, & ejus Haeredes & Successores, de toto Posse suo, ad Defensionem eorum & Regni sui ac Terrarum & Dominiorum suorum, contra omnes qui Ipsos aut Regnum, Terras, & Dominia sua hujusmodi invadere voluerint.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, inter dictos Regem & Ducem, quòd, Casu quo Rex Ludovicus Franciae, Delphinus Vienniae, suive aut alterius eorum Haeredes & Successores, aut alia Persona seu Natio quaecumque, per Opem & Favorem dicti Regis Ludovici ejusve Haeredum & Successorum, invadat praefatum Dominum Ducem aut ejus Haeredes & Ducatum suum Britanniae, & fecerit sibi Guerram, Tenebitur Dominus Rex Angliae Succursum praestare Domino Duci, & ejus Haeredibus, de Tribus Milibus Sagitariorum, Stipendiandorum ad Expensas Domini Regis & de ejus proprio Aere, pro tempore & spatio Trium Mensium simul, & de alio Numero sufficiente quem Dux Britanniae antedictus ejusve Haeredes requirent ad proprias Expensas Domini Ducis sive Haeredum suorum, & usque ad Numerum Quatuor Millium Sagitariorum si tantum requirent:
Quos quidem Sagitarios, & Numerum alium sufficientem, ut praemittitur, a Duce aut ejus Haeredibus petitum, dictus Dominus Rex mittet versus Dominum Ducem, aut ejus Haeredes, infra Mensem aut Sex Septimanas a tempore Requisitionis per Ducem aut ejus Haeredes factae, in quantum possibile fuerit; Proviso quòd ipse Dominus Dux ejusve Haeredes facient Trajectum & Passagium eorum Expensis suis:
Et Dominus Dux Tenebitur, ejusque Haeredes & Successores Tenebuntur, postquam Guerram ita ut praefertur adversus se & Ducatum suum Britanniae incepta fuerit, dictumque Subsidium a praefato Domino Rege sibi impensum extiterit, ipse se declarabit ad faciendum Guerram, pro Domino Rege & in sua Querela, adversus praefatum Regem Ludovicum, seu alium Occupantem Regnum & Coronam Franciae, atque ad adjuvandum Dominum Regem de Numero pari (videlicet) Trium Millium Sagittariorum, ad suas proprias Expensas, pro simili spatio Trium Mensium, ut praefertur; & similiter eo tempore Dominus Rex se declarabit in Guerra, pro dicto Domino Duce, contra suos Inimicos praedictos; ita tamen quòd ipse Dominus Dux non Tenebitur Regem Ludovicum, nec alios Occupantes dictum Regnum & Coronam Franciae, nec Regnum Franciae, pro dictâ Querelâ Domini Regis, invadere, nec infra idem Regnum Franciae Guerram facere, quousque dictus Dominus Rex aut ejus Locumtenens, cum forti Armata, ad faciendum Conquestum in dicto Regno Franciae, Mare transfretaverit, & Conquestum suum inchoaverit: Quo facto ipsi Principes dictos communes eorum Hostes pro viribus infestabunt, Terrasque per communes eorum Hostes occupatas cum omni Conatu invadent, sibique invicem Auxilium praestabunt.
Item, post praesentem Tractatum, neque Dominus Rex, neque Dominus Dux, tractabit aliquas Ligas novas (unus, videlicet, cum Hoste aut Inimico alterius) absque scitu & consensu alterius.
Item, si Dominus Rex, in exequendo Guerram, in Francia, pro dictâ suâ Querelâ, pervenerit Conquaerendo ad Loca & Limites, ubi Terrae & Possessiones haereditariae dicti Domini Ducis, ejusve Subditorum in Ducatu suo Britanniae ad praesens commorantium, dicto Domino Duci Assistentium, & Guerram contra Dominum Regem Angliae seu contra Dominum Ducem non facientium, nec Opem seu Auxilium Inimicis Regis aut Ducis praestantium, si quae infra Regnum Franciae situantur, Dominus Dux ejusque Subditi supradicti gaudebunt Terris & Possessionibus suis, & specialiter ipse Dominus Dux gaudebit Comitatibus de Montfort, d'Estampes, & de Vertus, & aliis Terris & Haereditatibus suis dicto Conquestu novo       te simul & Comita         ensi sibi sub Ypotheca Ducentorum Millium Scutorum Auri obligato.
Item, quòd Mercatores Britanniae tractabuntur in Regnum Angliae, quantum ad Custumas & caeteras Res, concernentes Ini                 Nationes quaecumque non habentes Privilegia eorumdem      mea ibidem              fiet Continuatio & Prorogatio        Intercursûs merca     Regem ejusque Haeredes & Successores pro Se & Subditis suis, & dictum Ducem ejusque Haeredes & Successores pro Se & Subditis suis, ad tempora longiora, quamprimùm alter Principum alterum requisierit.
Quos quidem Articulos & Capitula suprascripta, omniaque & singula in eis contenta & specificata, modo & formâ superius descriptis & declaratis, Nos, Franciscus, Dei gratiâ, Britanniae Dux supradictus, Promittimus & Obligamus Nos, Haeredes, & Successores nostros, in Verbo Principis, sub Honore nostro, medio Juramento, & sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, Tenere, Adimplere, & inviolabiliter Observare.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium, & ad inviolabilem eorum pro Parte nostrâ Haeredum & Successorum nostrorum observantiam, Nos, Franciscus Britanniae Dux antedictus, hiis praesentibus Literis nostris Patentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. in Civitate nostra Nannetensi, Die vicesimâ secundâ Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo primo.
Francoys.
Per Ducem de ejus mandato.
Gueguen.
Sub Sigillo Magno suo, Cerae rubrae, pendente a Cauda Pergamenae.
Aug. 24. Receipt of 25,000 crowns from Lewis K. of France. Westm.
O. xii. 145. H. v. p. iii. 116.
De Acquietantia, super Solutione Annui Census.
An. 21. E. 4. Franc. 21. E. 4. m. 9.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Ludovico Franciae Consanguineo nostro carissimo, per manus Petri le Roy, Viginti & Quinque Milia Coronarum Auri, in Festo Paschae ultimò praeterito Nobis solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Milium Coronarum Auri annuatim Nobis solvendarum, prout in Literis superindè confectis pleniùs continetur;
De quibus Viginti & Quinque Milibus Coronarum Auri fatemur Nos fideliter esse solutos, & eundem Consanguineum nostrum superinde fore Quietum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Augusti.
Per ipsum Regem.