Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1482

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

145-158

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1482', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 145-158. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115516 Date accessed: 18 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1482

Syllabus EntryFoedera Text
1482. Feb. 8. John K. of Portugal renews the treaties which were made by his predecessor John with Richard and Henry, Kings of England. Montemayor.
O. xii. 145. H. v. p. iii. 116.
Renovatio Conventionum Portugaliae.
An. 21. E. 4. Ex Autogr.
Johannes, Dei gratia, Rex Portugalliae & Algarbiorum citra & ultra Mare in Africa, universis & singulis, has praesentes Literas inspecturis, Salutem, & sincerae dilectionis affectum.
Omnibus, qui honestam & tranquillam Vitam ducere cupiunt, Paci, quâ nichil melius Deus Optimus Generi humano dare potuit, studere oportet; ipsa certè facit ut in quietâ Vitâ aeternam beatitudinem consequantur.
Nos autem, hujusmodi Sententiam secuti quantum nobis possibile erit, Duce Altissimo Deo, omni Diligentiâ ipsam conservare conabimur, prout Majores nostri cum Christi Fidem colentibus facere soliti sunt.
Considerantes igitur inter Serenissimum & Clarissimum bonae memoriae Regem Dominum Jo. Dominum & Proavum meum, & Serenissimos felicis recordationis Ricardum & Henricum, quondam Reges Angliae & Franciae, summâ quadam Religione, veram Pacem, Amicitiam, Concordiam, & Confoederationem per longam temporum continuationem fuisse servatam & custoditam, animadvertimus honestissimum utilissimumque fore sanctissima quadam Perpetuatione inviolatam conservare manutenere & augmentare in melius semper velle,
Eaque de re videntes & examinantes Tractus inter praemissos Reges sic concordatos & firmatos, omniaque & singula in eis contenta (prius tamen de Consilio Ducum, Comitum, necnon aliorum de nostro Concilio Procerum) diligenter prospecta & examinata, nè fortè ob temporis diuturnitatem praelibatorum Regum sic tractantium aliqui oriantur Rumores, neve aliqua causaretur Oblivio quae ex hoc nasci posse videretur, nostra Voluntas & Intentio est dictam Pacem, Concordiam, Amicitiam, & Confoederationem in totum & qualibet ejus parte servare, custodire, & manutenere quantum, propitio Deo, in Nobis fuerit, meritò per has praesentes Literas, de Consilio praedictorum, Approbamus, Laudamus, Confirmamus, & Ratos habentes dictos Tractus, Amicitiam, Concordiam, Pacem, & Confoederationem in totum & eorum qualibet parte, cum omnibus & singulis Clausulis, Conditionibus, & quibuscunque aliis Incidentibus & Emergentibus, in dictis Tractibus apositis, & illos quovis modo concernentibus,
In quorum Corroborationem Promittimus & Juramus, ad Sancta Dei Evangelia, corporaliter tactis scripturis, pro Nobis Successoribusque nostris, quòd perpetuò & omni tempore illos semper in totum & qualibet eorum parte fideliter Servabimus, Manutenebimus, Custodiemus, & inviolabiliter Adimplebimus, & nullo tempore per Nos vel per alios illos in aliqua eorum parte Violabimus, Rumpemus, vel Infringemus, set toto nostro Posse semper operam dabimus quatenus, cessante omni dolo, & quacunque alia machinatione, per quam fraus fiat dictis Tractibus, praefata Pax, Amicitia, & Concordia manuteneatur, conservetur, & adimpleatur, secundùm sui totalem Formam,
Caeterùm Operam dabimus, quantum de jure ex forma dictorum Tractuum obligemur, ut semper Stabiles, Firmi, & omni tempore Inviolati permaneant sub quacunque Poenâ Conventionali & Juratoria, in dictis Tractibus, sive inter dictos Reges quondam Concordatis, Firmatis & Juratis, comprehensa,
Quâ quidem Poena commissâ, solutâ vel non solutâ, Volumus nichilominus & sic Promittimus & Juramus eo modo quo supra, quòd Tractus, Pax, Amicitia, Concordia, & Confoederatio, necnon omnia & singula in eis contenta, semper & omni tempore sint firma, rata, stabilia, & perpetuò duratura.
In cujus rei Testimonium has praesentes Literas Patentes, praesente publico Notario in Regnis nostris, nostra Regia Auctoritate, Testibus infra nominatis, fieri jussimus, nostro proprio Nomine firmatas & Sigillo plumbeo munitas.
Datas in Oppido Montis majoris, octavo Die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo secundo.
El Roy.
Sub Sigillo pendente a Filis sericis multicolor.
Feb. 22. Power for Robert Morton, keeper of the rolls of Chancery, John Coke, secondary in the office of the privy seal, and Henry Aynesworth, to treat with Sebastian de Olacaball and two other ambassadors of Guipuscoa for truce and mercantile intercourse. Westm.
O. xii. 146. H. v. p. iii. 116.
De Liga cum Incolis de Guipuscoa.
An. 21. E. 4. Franc. 21. E. 4. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, superioribus Annis, nonnullae Ligae, Guerrarum Abstinentiae, ac certae amicabiles Intelligentiae, inter Nos Ligeos & Subditos nostros ex una Parte, ac Inhabitantes & Incolas Nobilis & Fidelis Provinciae de Guipusca ex altera, factae, tentae, & observatae fuerint, quas non solum futuris temporibus observari, set etiam ampliari cupimus & desideramus,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Roberti Morton Rotulorum Cancellariae nostrae Custodis, Johannis Coke in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii, & Henrici Aynesworth, Legum Doctorum, plenissimè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Procuratores, Commissarios, & Deputatos speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Damusque & Concedimus eis, & eorum Duobus, Potestatem generalem & Mandatum speciale, Nomine nostro & pro Nobis, Ligeis, & Subditis nostris, cum, Discretis & providis Viris, Sebastiano de Olacaball Bacallario, Johanne de Ayunes, & Martino Petri de Percastegni, Procuratoribus, Deputatis, Oratoribus, & Commissariis Provinciae de Guipusca, ac Villarum, Locorum, & Inhabitantium in eadem, de & super Treugis, Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Foederibus, & aliis amicabilibus Intelligentiis, mutuaque Communicatione & Intercursu Mercandisarum, inter Subditos & Incolas utriusque Partis observandis, ac de & super Reformatione Attemptatorum, hincinde, contra Vim & Effectum Intelligentiarum hujusmodi, Communicandi, Tractandi, & Conve- niendi, Concordandi, & Concludendi secundùm Modos, Conditiones, & Formas, prout inter eos meliùs poterit concordari,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per dictos, Robertum, Johannem, & Henricum, aut Duos eorum, Tractatum, Conventum, Concordatum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Pignore & Ipothecâ omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Februarii.
Per ipsum Regem.
March 2. Commission to Henry Aynesworth, Bernard de la Force, and Arnold Trussell, to conclude a marriage of the K. of England's daughter Katharine with John, son of Ferdinand K. of Castile. Westm.
O. xii. 147. H. v. p. iii. 117.
Pro Filia Regis, de Matrimonio cum Primogenito Regis Castellae.
An. 21. E. 4. Ibid. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Licet non solùm, superioribus Annis, inter Nobiles Progenitores nostros, ex unâ, atque Serenissimos Regis Castellae & Legionum, ex alterâ Partibus, verùm etiam, temporibus nostris, inter Nos & bonae memoriae Dominum Henricum dictorum Regnorum Regem nuper Defunctum, nonnulla Capitula perpetuae Pacis & Amicitiae, ad Utilitatem Principum & Regnicolarum hincinde, contracta, firmata, & observata fuerint, perpetuis futuris temporibus, Domino annuente, inviolabiliter duratura,
Mediantibus tamen quibusdam gravibus & circumspectis Personis, perpetuum ipsius Pacis & Amicitiae robur summâ mente zelantibus, de superaddendo novo quodam Nexu atque firmissimo Vinculo ejusdem Pacis Sermo & Tractatus haberi cepit, ita (videlicet) ut Matrimonium inter Excellentissimum Infantem Johannem Serenissimi Principis Domini Ferdinandi Consanguinei nostri carissimi Regnorum Castellae, Legionum, Arragoniae, & Siciliae Regis suaeque Conthoralis Reginae eorumdem Regnorum Primogenitum & Haeredem, unamque de nostris Filiabus etiam in Aetate Infantili constitutam, superveniente Aetate legitimâ, Divinâ mediante gratiâ, contrahi posset & deberet,
Nos igitur,
Summoperè cupientes Sermonem & Tractatum ejusmodi quoad in Nobis est felicem sortiri effectum,
De Fidelitate, Probitate, & Circumspectione, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Henrici Aynesworth Legum Doctoris, Bernardi de la Force Armigeri & Servitoris nostri Domestici, ac Arnoldi Trussell, plenissimè confidentes,
Ipsos nostros Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis Potestatem generalem & Mandatum speciale ad Regna Castellae & Legionum, seu eorum alterum, versus praefatos Consanguineos nostros, ipsorum Regnorum Regem & Reginam, seu ipsorum Consiliarios, se transportandi,
Ibidemque, pro Nobis & Nomine nostro, de & super Sponsalibus & Matrimonio, inter dictum Excellentissimum Infantem Johannem nostramque Filiam Katerinam, aut, ipsâ (quod absit) decedente, Aliam convenientis Aetatis, sive (quod absit) dicto Johanne decedente, inter Alium eorumdem Regis & Reginae Filium & Haeredem, dictamque Katerinam seu Aliam de Filiabus nostris Aetatis aptioris contrahendo, Doteque & Dotalitio seu Donatione propter Nuptias, vi & virtute Matrimonii hujusmodi, Promittendis, Dandis, & Persolvendis, necnon super sic Promissis, Datis, & Persolutis Repetendi & Restituendi, cum dictis Serenissimis Rege & Regina Consanguineis nostris carissimis, aut suis Oratoribus, Commissariis, seu Procuratoribus sufficientem habentibus Potestatem, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Locorum, Modorum, Conditionum, Cautionum, & Securitatum, quibus Praemissa compleantur & perficiantur, certitudinem specificationem & qualitatem Statuendi & super eisdem Consentiendi & Concordandi,
De & super firmâ, perpetuâ, & reali Pace & Amicitiâ, Ligisque & Confoederationibus, Treugisve & Abstinentiis Guerrarum, pro Nobis, Amicis, Alli- gatis, Confoederatis, Ligeis, Subditis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, & Dominiis, hincinde Ineundis, Contrahendis, aut, prius Contractis, Renovandis, & Confirmandis, necnon super quibuscumque, per Subditos hincinde contra Pacem, Amicitiam, & Confoederationes, priùs contractas, perpetratis, & commissis, Reformandis, Tractandi, Communicandi, Conveniendi, Concordandi, Concludendi, & Componendi, aliamque Dietam pro Praemissis si oporteat Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Succestoribus nostris, ea omnia habituros Nos Rata, Grata, & Firma imperpetuum, quae per dictos nostros Ambassiatores, Oratores, & Nuncios, aut Duos eorum (quorum praefatum Magistrum Henricum Aynesworth unum esse volumus) Tractata, Communicata, Appunctuata, Concordata, seu Conclusa fuerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 9. Treaty of mercantile intercourse for 10 years with the province of Guipuscoa. London.
O. xii. 148. H. v. p. iii. 117.
Incolarum Guipuscoae, ex Licentia Ferdinandi & Isabellae Regis & Reginae Hispaniarum, Capitulationes.
An. 22. E. 4. Ex Autogr.
Universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, pateat, per Praesentes, quòd Nos, Sebastianus de Olacabal Bachalarius, Johannes Ayunes, & Martinus Petri de Percastegni, & ad Infrascripta Procuratores, Deputati, Oratores, & Commissarii Provinciae de Guipusca ac Villarum, Locorum, & Habitantium in eadem sufficienter & legitimè constituti, Tractantes & Communicantes cum, Honorabilibus Viris, Roberto Morton Rotulorum Cancellariae Domini Regis Custode, Johanne Coke Secundario in Officio Privati Sigilli ejusdem Domini Regis, & Henrico Aynesworth, Legum Doctoribus, Deputatis, Commissariis, & Procuratoribus dicti Domini Regis Angliae, de & super Materiis infrascriptis, tandem Appunctuavimus, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus cum Ipsis, & Ipsi Nobiscum, tàm vigore Literarum Dominorum nostrorum Regis & Reginae Castellae, Legionum, Arragoniae, &c. necnon Provinciae antedictae, quàm dicti Serenissimi Regis Angliae,
Quarum Literarum Tenores inferius describuntur,
Prout in subscriptis Articulis continetur; salvis semper Pacis & Amicitiae Foederibus ac aliis Intelligentiis, inter Castellae & Angliae Regna prius contractis, quibus per Infrascripta nolumus in aliquo derrogari.
Inprimis, quòd inter Serenissimum Regem Angliae antedictum, pro Se, Haeredibus, Successoribus, Hominibus, Vasallis, Ligeis, Subditis, Regnis, Patriis, Terris, & Dominiis suis quibuscumque, ex una Parte, ac Nobiles & Probos Viros Gubernatores, Incolas, Homines omnes & singulos dictae Provinciae de Guipusca, pro Se, Haeredibus, Successoribus, Terris, Patriis, Dominiis, Villis, & Locis quibuscunque, Parte ex altera, erunt de caetero bonae & firmae Ligae, Abstinentiae Guerrarum. & amicabiles Intelligentiae tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces; ita quòd Homines unius aut alterius Partium praedictarum sese mutuò ubique locorum amicabiliter tractabunt, & haec durante spatio Decem Annorum a Die Datae Praesentium proximò futurorum & plenariè completorum; nisi dictus Dominus Rex Angliae, per Sex Menses integros, Dominum Regem Castellae praemonuerit quòd sub hujusmodi Liga & Abstinentia diutiùs persistere noluerit, vel è converso Dominus Rex Castellae Dominum Regem Angliae, per hujusmodi Sex Menses integros, praemonuerit quòd Homines antedictae Provinciae hujusmodi Ligam & Abstinentiam diutiùs observare noluerint.
Item, quòd, durantibus Ligis, Abstinentiis, & Intelligentiis memoratis, benè licebit Hominibus unius Partis liberè accedere ad Terras, Patrias, & Loca alterius Partis, & ibidem cum Hominibus cujuscunque Nationis, illuc pro tempore repertis, conversari & mercari, Emendo, Vendendo, Communicando, seu quodlibet aliud genus Mercimonii cujuscumque Exercendo, taliter & eo modo sicut eis in eorum propriis Patriis liceret; salvis Juribus & Consuetudinibus, Civitatibus, Villis, & Locis hactenus ab antiquo concessis & ab eis usitatis.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, per publicas Proclamationes, in singulis Portubus utriusque Partis quamtociùs faciendis, mandabitur quòd nulla Navis Armata prius ad Mare exponatur, quàm Praesidentibus & Gubernatoribus hujusmodi Portuum & Locorum sufficienter Cautum fuerit, per Possessores Vittellarios seu Magistros ejusdem, quòd nihil attemptabitur per Homines illius Navis contra formam & effectum Ligarum, Abstinentiarum, & Intelligentiarum praedictarum: Et, si contingat, durantibus Ligis, Abstinentiis, & Intelligentiis supradictis, aliquid (quod absit) in contrarium attemptari, si Malefactores absint vel non sint Solvendo, statim, sine dilatione aliquâ, ad Literas Serenissimi Domini Regis Angliae, certificantes talem Praedam esse factam, facient Satisfieri Damnificatis de Bonis Fidejussorum; vel, si Fidejussores reperti fuerint non solvendo, tunc de Bonis Gubernatorum Villae, Opidi, vel Portûs, unde hujusmodi Malefactores cum Navibus exierunt; &, eis non solvendo existentibus, de Bonis publicis Villae, Opidi, seu Portûs hujusmodi dicti Domini Gubernatores fieri facient Damnificatis integram Satisfactionem; & simili modo, in omnibus & per omnia, Dominus Rex Angliae, pro Parte suâ fieri faciet & exequetur super Subditos suos aliquid contra hujusmodi Treugas & Intelligentias Attemptantes,
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, durantibus Intelligentiis supradictis, si contigerit aliquas Reprisalias ob praetensum Defectum Justitiae, per Principem unius aut alterius Regnorum praedictorum, super Homines aut Subjectos alterius Principis concedi, propter aliqua Attemptata quae Homines illius Provinciae originaliter non concernunt, non patietur Dominus Rex Angliae Reprisalias, a se contra Hispanos concessas, in Personis aut Rebus Hominum dictae Provinciae, nec illi de Provincia Guipuscae antedictae patientur Reprisalias, a Rege Castellae adversus Anglicos fortassis concedendas, infra Loca seu Portus ejusdem Provinciae, aut alibi in Personis & Rebus Anglicorum quomodolibet Executioni demandari.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd Oratores, Commissarii, & Procuratores dictae Provinciae de Guipusca, citra Festum Nativitatis Domini proximò futurum, procurabunt & optinebunt omnia & singula Praemissa, per Literas Serenissimorum Principum Dominorum Regis & Reginae Castellae, &c. ac dictae Provinciae de Guipusca Approbari, Ratificari, & Confirmari, ac ipsas Literas, eorum Magnis Sigillis sigillatas, citra Festum praedictum, ad Illustrissimum Dominum Regem Angliae transmittent, & ei liberabunt; quibus transmissis & liberatis Dominus Rex Angliae suas Literas conformes & consimiles, pro Parte sua, sine dilatione seu difficultate aliquâ, dabit & liberabit.
Quae omnia & singula dictos Dominos nostros ac omnes & singulos dictae Provinciae Incolas & Inhabitatores, quatenus ipsos ipsorumve aliquem concernunt, plenè & fideliter observaturos, facturos, & perimpleturos, & in contrarium non venturos Pollicemur Spondemus & Promittimus Nos Sebastianus, Johannes, & Martinus Oratores, Comissarii, Procuratores, & Nuncii antedicti.
Sequuntur Tenores Literarum Serenissimorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, ac Provinciae de Guipusca, per me Sebastianum de Olacabal antedictum, de vulgari nostro Ispanico, in Latinum fideliter Translatarum, necnon Tenor Literarum Serenissimi Domini Regis Angliae, & sunt tales,
Serenissime Rex, noster carissime & amantissime Consanguinee, Rex Castellae & Aragonum, Legionum & Sciciliae, &c. Salutem quamplurimam vobis mittimus, sicut ei quem multum amamus & preciamus, & pro quo vellemus tantam Felicitatem, Honorem, & Salutem quantam pro Nobismet ipso desideramus.
Serenissime Rex,
Novimus a Gubernatoribus Provinciae Guipuzcoae, cum quanta Benivolentia eos tractatis & tractavistis, recipiendo pro eis & Rebus suis, & mandando provideri eis de Victualibus & aliis Rebus eisdem necessariis; cum eodemet amore cupimus, quando casus evenerit, tractare res vestras, pro reddendo debi- tum Amicitiae & Confoederationis, quae inter Vos & Nos stant situatae, pro quo sumus parati semper, & quandocumque ad Nos recurrerint, & quòd in omnibus servetur Amicitia quae est inter Vos & Nos. per Domenjon Goncalez, Nomine praedictae Provinciae, Nobis supplicatum extitit demus Licentiam praedictis de dictâ Provinciâ ad situandum & capitulandum certas Res coucernentes Bonum & Proficuum vestrorum Subditorum & nostrorum, & ad conservationem Pacis & Amicitiae, taliter quòd Tractantes unius & alterius Partis securi possint ambulare, & Malefactores castigentur, & Damnificati satisfiant, pro quibus Nos & Serenissima Regina, nostra carissima & amantissima Uxor, providimus in certa forma, secundùm quòd per Latorem Praesentium vobis dicetur.
Proinde vos rogamus quòd, cum eadem Affectione & Voluntate, cum qua hucusque fecistis pro dictis de dicta Provincia, cum eademmet vos habeatis deinceps, habendo eos tàm in particulari quàm in generali specialirer recommendatos, sicut & Nos faciemus erga Subditos vestros & Res vestras quandocunque casus evenerit; nam Voluntas nostra est quòd ea, quae per eos, servato Servitio nostro, erunt situata & capitulata, circa dictam Pacem, ab eis serventur & adimpleantur, secundùm quod verbis locuti sumus cum Arnoldo Trussell Alumpno seu Servitore vestro, & latiùs de Voluntate nostrâ Vos informabit Lator Praesentium, quem pro eo mittimus; & oneravimus quòd, ex parte nostrâ, loquatur vobis; Rogamus Vos quòd eidem fides adhibeatur.
Serenissime Rex, noster Carissime & Amantissime Consanguinee, Sancta Trinitas sit vestra continua Protectio.
Dat. Barchinonae decimo sexto Septembris, Anno Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo primo.
E. Rex.
Celsissime ac Clarissime ac Potentissime Princeps, Rex, & Domine, humiles Servitores Celsitudinis vestrae, Procuratores & Gubernatores nobilis & legalis Provinciae Guipuzcoae, qui stamus coadunati in Juncta, in loco assueto de Ussarraga, cum humillima ac debita Reverentia, vestras Regias Manus osculamur, ac vestrae Celsae Dominationi Nos commendamus,
Cui scire placeat quòd ad Celsitudinem vestram mittimus Sebastianum de Olacabal Bacalarium Praesidentem nostrum, & Johannem de Ayunes, & Martinum Petri de Percastegni, & Johannem Antonii de Guihzteguius, Fratres nostros, pro aliquibus rebus condecentibus Servitio Dei, & Regis & Reginae, nostrorum Dominorum, ac Celsitudinis vestrae, & Conservationi priorum Intelligentiarum, & Quieti & amicabili Contractationi & Conversationi inter Subditos Celsitudinis vestrae, & inter Habitantes istius dictae Provinciae, praecedente Licentiâ, pro hoc & aliis Nobis, per Celsitudines suas Nobis concessâ.
Et quòd, Potentissime Domine, circa haec & alia, habuimus Practicas vestras cum Bernardo de la Forse, & Arnaldo Trussell, & quòd omnia haec & alia praedicti nostri Nuncii Celsitudini vestrae esplanabunt, non facimus verba latiora, salvo quod Regali vestrae Magestati supplicamus eisdem Fidem adhiberi placeat, & ea quae justa ex parte nostra petierint adimpleri mandare; in quibus Celsitudo vestra Deo Servitium impendet, & praefatis nostris Supremis Placitum, & Nobis maximam Mercedem.
Serenissime ac Potentissime Princeps, Rex, & Domine, Omnipotens conservet & arrestat Vitam & Statum Regalem vestrae Celsitudinis longaevè & prosperè, prout cor suum regale desiderat, ad Sanctum Servitium suum.
Et nostra Congregatione de Ussarraga xxiij Octobris, Anni lxxxj. ut Praesentibus Fides adhibeatur, easdem muniri mandavimus & fecimus Sigillo nostro, ac Subscriptione nostri fidelis Scribae praecepto Junctae.
Domenjon.
Dompnus Fernandus, & Dompna Isabel, Dei gratiâ, Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragoniae, Siciliae, Toleti, Valentiae, Galliciae, de Mallorcas, Siviliae, de Cerdena, de Cordaua, de Cortega, de Murcia, de Jahen, & Algarbae, de Algezira, de Gibralter, Comes & Comitissa de Barcalona, & Domini de Bizcaya & de Molina, Duces de Atenas & de Neapatria, Comites de Rosselon & de Cerdania, Marchiones de Orestayn & de Gociano, vobis Junctae & Procuratoribus Scutiferorum & nobilium Villarum & Locorum vestrae nobilis & fidelis Provinciae Guipuzcoae Salutem & gratiam.
Sciatis quòd vidimus vestram Petitionem, quam cum Domenjon Goncalez de Audia, nostrum Scribam fidelem ipsius dictae Provinciae, & Bachalario Petro de Vicunna, & Johanne Michaelis de Cacayo, & Ocoa de Vergora, Nobis misistis, sigillatam cum vestro Sigillo, & signatam de Martin Lopez.
Per quam Nobis retulistis quòd, Ratione & Causâ Assensûs Pacis, quam Rex Henricus Frater noster, qui Sanctam Gloriam possideat, fecit cum Rege Angliae, nostro Carissimo & Amantissimo Consanguineo, dictis quòd fecistis cum dicto Rege Angliae certum Assensum Pacis, ad hoc quod Tractantes utriusque Partis possint ambulare & ambulent securi, & quòd Dampna, quae ex una Parte alteri, & ex altera alteri fuissent facta, essent Satisfacta & Soluta, & quòd nunc de novo velletis facere eundem Assensum, & pro eo Nobis misistis supplicare quòd placeret Nobis dare nostram Licentiam ad hoc, quòd, servato in omnibus nostro Servitio, possitis facere vestram Contractationem & Capitulationem cum dicto Rege Angliae, vel cum Ambaxiatoribus suis, solummodo ad hoc quòd Tractantes unius & alterius Partis possint ambulare & ambulent securi, & Dampnificati qui fuerunt satisfiant, & possitis facere super Praemissis qualesvis Obligationes & Contractus & Scripturas quae opus fuerint, servato ut praedictum est in omnibus Servitio nostro,
Et Nos, viso quòd vestra Supplicatio est justa & decens Servitio nostro, & Bono comuni dictae Provinciae, habuimus illud pro bono, & Mandavimus dare & dedimus hanc nostram Cartam, per quam damus vobis Licentiam & Facultatem ad hoc, quòd nunc & inposterum, quamdiu nostra voluntas fuerit, possitis assentire & capitulare cum dicto Rege Angliae, vel cum Ambaxiatoribus suis, qualesvis Contractationes & Capitula, cum qualibusvis Obligationibus & Scripturis, quae opus fuerint,
Ad hoc quòd dicti Tractantes & aliae Personae unius ad alteram Partem & alterius ad alteram possint ambulare & ambulent securi, & quod Dampnificati utriusque Partis sint Satisfacti de Dampnis, quae ex una Parte alteri & alterius alteri fuerint illata.
Quam dictam Contractationem & Capitulationem, quam sic feceritis, Volumus & est Voluntas nostra valere & Firmam fore quamdiu nostra Voluntas fuerit, servato semper in omnibus Servitio nostro.
Rursùm volumus quòd, quandocumque Vobis Mandatum misserimus quòd ulterius non utamini dictâ Contractatione & Assensu, quam cum dicto Rege Angliae feceritis vel cum Ambaxiatoribus suis, quòd sic servetis & ponatis in opere sicut vobis Mandatum miserimus.
Sed, ut dictus Rex & dictum Regnum Angliae non patiantur Dolum, Volumus & est Intentio nostra quòd ex Die, quâ dictum Praeceptum nostrum vobis fuerit notificatum, usque ad Sex Menses primò sequentes, possitis uti dicta Contractatione & Capitulatione quam sic feceritis, non obstante dicto nostro Praecepto, eo quod, durante dicto tempore dictorum Sex Mensium, possitis notificare dicto Regi & Regno Angliae, & omnibus Locis dictae Provinciae, qualiter misimus vobis mandare quòd ulteriùs non servetis dictum Capitulationem & Assensum, quem cum dicto Rege & Regno Angliae fecistis,
Super quibus mandavimus dare hanc Cartam nostram, Nominibus nostris roboratam, & Sigillo nostro sigillatam.
Dat. in Nobili Civitate Barchinonae, Tertiâ Die Mensis Septembris, Anno a Nativitate Domini nostri Jesu Christi Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo primo.
Ego Rex.
Ego Regina.
Ego Alfonsus de Avila, Secretarius Regis & Reginae Dominorum nostrorum, feci eam scribi Mandato suo.
Concordata, Rodericus Doctor, Hmel. Doctor.
Registrata, Doctor Didacus Vazquez Cancellarius.
Et eo quòd Concesserimus certa Capitula in unum cum Magistro Bernardo de la Forsa & Arnaldo Trussell, Ambaxiatoribus dicti Domini Regis Angliae, & illi Nobiscum, ad Conservationem Quietis & amicabilis Contractationis unius & alterius Partis, ideò Concedimus & Confitemur quòd Facimus, Ordinamus, Constituimus, & Stabilimus nostros sufficientes & abundantes Procuratores, & totius dictae Provinciae, & Villarum & Locorum & Habitantium illius, Sebastianum de Olacabal Bachalarium, & Johannem de Ayunes, & Martinum Petri de Percastegni, & Johannem Antonii de Guihztegni, omnes in unum, & quemlibet eorum in solidum, taliter quòd dictus Sebastianus de Olacabal Bachalarius sit in illo,
Ad hoc quod pro Nobis & Nomine nostro possint Praesentare & Praesentent certa Capitula per Nos pro praedictis concessa, nostro Sigillo, & per Domenjon Gancalez de Audia nostrum Scribam fidelem, Custodem nostri Sigilli roborata, ante dictum Dominum Regem Angliae, vel ante eos quos Celsitudo sua pro eo deputaverit,
Et ad hoc praedictam Provinciam & Villas & Loca ejusdem possint Obligare & Obligent ad Observantiam dictorum Capitulorum, & sub Poena in eis contenta, vel alia majori vel minori,
Et ad hoc quòd, si viderint fore conveniens, possint Addere, & Minuere, & Corigere, & Emendare dicta Capitula, vel Facere & Concedere alia de novo, sub Poenis, & Vinculis, & Obligationibus, & Submissionibus, & Fortalitiis quae eis benè visa erunt, taliter quòd dictus Rex Angliae, vel hii qui Nomine ejus per Celsitudinem suam pro eo deputabuntur cum Potestate sua sufficiente, concedant eadem Capitula, & sub eisdem Poenis & Obligationibus & Submissionibus, & in eadem forma qua dicti nostri Procuratores concesserint,
Et ad Petendam Emendam & Satisfactionem de Dampnis, per Subditos dicti Regis Angliae & per quemlibet eorum, Vicinis dictae Provinciae, & cuilibet eorum, illatis,
Et ad Conveniendum & Componendum super iliis & super quolibet eorum,
Et ad Recipiendum & Recuperandum ea quae in Emendam & Satisfactionem eorum fuerint sibi data,
Et ad Dandum & Concedendum Apocam de Soluto de hiis quae receperint, & pro omnibus illis Rebus, quas viderint esse convenientes & concedentes Quieti & amicabili & pacificatae Contractationi Subditorum dicti Domini Regis Angliae cum Dictis de Provincia praedicta,
Et, quantam completam & sufficientem Potestatem pro hoc habemus, talem & tàm completam Damus & Concedimus dictis nostris Procuratoribus & cuilibet eorum, taliter quòd, sicut praedictum est, sit in ea praefatus Sebastianus de Olacabal Bachalarius,
Et ad Habendum pro Firmis, Ratis, Gratis, Stabilibus, & Valituris omnia, quae dicti nostri Procuratores & quilibet eorum, unà cum dicto Sebastiano de Olacabal Bachalario fecerint, tractaverint, & firmaverint, Obligamus Bona dictae Provinciae & Villarum, & Locorum, & Habitantium illius, & Relevamus dictos nostros Procuratores ab omni Onere satisdandi, &, pro eo quod haec sint certa, & indubitata, & firma, Concessimus hanc Cartam Potestatis ante dictum Domenjon Goncalez de Andia nostrum Scribam fidelem, & nostro Sigillo sigillatam.
Facta fuit & Concessa, in dicto loco de Vsarraga, Vicesimâ Die Mensis Octobris, Anno a Nativitate Domini nostri Jehu Christi Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo primo; Praesentibus, Auctoritate & Mandato Junctae, & Procuratorum dictae Provinciae Guipuzcoae,
Domensjon.
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, superioribus Annis, nonnullae Ligae, Guerrarum Abstinentiae, ac certae amicabiles Intelligentiae, inter Nos Ligeos & Subditos nostros ex una Parte, ac Inhabitantes & Incolas Nobilis & Fidelis Provinciae de Guipusca ex altera, factae, tentae, & observatae fuerint, quas non solum futuris temporibus observari, set etiam ampliari cupimus & desideramus,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Roberti Morton Rotulorum Cancellariae nostrae Custodis, Johannis Coke in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii, & Henrici Aynesworth, Legum Doctorum, plenissimè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Procuratores, Commissarios, & Deputatos speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Damusque & Concedimus eis, & eorum Duobus, Potestatem generalem & Mandatum speciale, Nomine nostro & pro Nobis, Ligeis, & Subditis nostris, cum, Discretis & providis Viris, Sebastiano de Olacaball Bacallario, Johanne de Ayunes, & Martino Petri de Percastegni, Procuratoribus, Deputatis, Oratoribus, & Commissariis Provinciae de Guipusca, ac Villarum, Locorum, & Inhabitantium in eadem, de & super Treugis, Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Foederibus, & aliis amicabilibus Intelligentiis, mutuaque Communicatione & Intercursu Mercandisarum, inter Subditos & Incolas utriusque Partis observandis, ac de & super Reformatione Attemptatorum, hincinde, contra Vim & Effectum Intelligentiarum hujusmodi, Communicandi, Tractandi, & Conveniendi, Concordandi, & Concludendi secundùm Modos, Conditiones, & Formas, prout inter eos meliùs poterit concordari,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per dictos, Robertum, Johannem, & Henricum, aut Duos eorum, Tractatum, Conventum, Concordatum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Pignore & Ipothecâ omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Februarii, Anno Regni nostri vicesimo primo.
Per ipsum Regem.
Ive.
In quorum omnium Fidem & Testimonium Praesentibus, super hoc confectis, Literis Sigilla nostra apposuimus.
Dat. in Civitate London, Nono Die Mensis Martii, Anno Domini secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo primo.
Haec Clausula sequens debet poni in lineâ tricesimâ primâ immediatè ante haec verba, DOMPNUS FERNANDUS.
Noverint universi, hanc Cartam Potestatis visuri, quòd Nos, Procuratores & Gubernatores Scutiferorum & Nobilium Nobilis & Fidelis Provinciae Guipuzcoae, qui sumus Juncti in Juncta, in loco de Ussarraga, Concedimus & Confitemur quòd, eo quòd Rex & Regina Hispaniarum nostri Supremi Concesserunt nobis Licentiam & Promissionem ad Capitulandum & Contractandum & Habendum Intelligentias nostras cum Serenissimo Domino Domino Rege Angliae, prout per Cartam dictae Licentiae suis Nominibus cum Consilio suorum Consiliariorum Nominibus suis roboratam & Sigillo suo sigillatam apparet,
Cujus Tenor est in forma sequenti.
Sebastianus Bachalarius.
Martynus Arcaztegny.
March 16. Receipt of 25,000 crowns from Lewis K. of France. Westm.
O. xii. 148. H. v. p. iii. 119.
Literae Acquietantiae pro Annuo Censu.
An. 22. E. 4. Franc. 22. E. 4. m. 18.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Ludovico Franciae Consanguineo nostro carissimo, per manus Petri le Roy, Viginti & Quinque Milia Coronarum Auri, in Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito Nobis solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Milium Coronarum Auri, annuatim Nobis solvendarum, prout in Literis superindè confectis pleniùs continetur;
De quibus Viginti & Quinque Milibus Coronarum Auri fatemur Nos fideliter esse solutos, & eundem Consanguineum nostrum superinde fore Quietum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 18. Restitution of the temporalities to Lionel Wydeville, made bp. of Salisbury on the death of Richard, the last bp. Westm.
O. xii. 153. H. v. p. iii. 119.
Restitutiones pro Episcopo Sarum.
An. 22. E. 4. Pat. 22. E. 4. p. 1. m. 16.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Suthamptoniae & Wiltesiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Sarum, per Mortem bonae memoriae Ricardi ultimi Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Dilecto Clerico nostro Magistro Leonello Wydeville providerit, & ipsum in Episcopum Loci illius Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Leonellus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palam & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Leonelli, & Temporalia dicti Episcopatûs Sarum Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Leonello Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Esc. Regis in Com. Somers. & Dors.
Esc. Regis in Com. Lincoln.
Esc. Regis in Com. Oxon. & Berk.
Esc. Regis in Com. Surr. & Sussex.
Esc. Regis in Com. Glouc. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Dilecto Regis
Willielmo Heryot Majori Civitatis Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 29. Thomas Holme alias Clarencew king-of-arms is created a poor knight of Windsor. Westm.
O. xii. 154. H. v. p. iii. 119.
Pro Paupere Milite in Collegio de Windesor.
An. 22. E. 4. Ibid. m. 27.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ specali, & pro certis considerationibus Nos specialiter moventibus, Concessimus Dilecto Servienti nostro Thomae Holme, aliàs dicto Clarencew uni nostrorum Regum Armorum, quòd ipse de caetero, durante Vitâ suâ, sit unus Pauperum Militum in Collegio nostro de Wyndesore, cum omnibus Juribus, Deveriis, & Proficuis, eidem pertinentibus, percipiendis in tàm amplis & eisdem modo & formâ prout David Thomas habet & percipit ibidem,
Et quòd praedictus Thomas Holme, aliàs dictus Clarencew, habeat unam Mansionem & Gardinam infra Castrum nostrum praedictum, in qua Johannes Sigemond, nuper ibidem unus Pauperum Militum, dùm vixit habuit & inhabitavit,
Habendas & Tenendas Mansionem & Gardinam praedictas, cum Pertinentiis, durante Vitâ suâ praedictâ, cum omnibus Proficuis & Commoditatibus eisdem Mansioni & Gardinae pertinentibus sive spectantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 9. The bp. of Lincoln, keeper of the privy seal, is ordered to make a warrant for the wages and victualing of the crew of the Carvell named Michell, of which James Douglas is master, and which conveyed the duke of Albany into England, and which the K. has engaged for his service. Westm.
O. xii. 154. H. v. p. iii. 120.
Pro Magistro Navis qui Ducem Albaniae in Angliam Conduxit.
R. E.
By The King.
An. 22. E. 4. Infra Bag. E. 4. Bund. 1. N. 11. Pen. Cler. Pell.
Right Reverend Fadre in God, Right Trusty and Welbeloved, We grete you wele, and Woll and Charge you that, undre oure Prive Seale, being in youre Warde, ye doo make oure Letters in fourme folowing,
Edward, By the Grace of God, &c. to the Tresorer and Chamberlains of oure Eschequier, Greting.
We late you wite that, for certaine Causes us moeving, we have appointed James Douglas Maister of the Carvell named the Michell, which of late conveyhed oure Cousin the Duc of Albony into this our Reilme, to doo us Service upon the See, with oon Hundred Souldyers in his Company, for the space of eight Wekes the Date hereof next ensuyng.
Wherfor we. Wol and Charge you that, of such oure Treasoure as restith in youre hands, ye doo Delivere, aswel for the said James and his Retynue, as for the Vitailing of the said Carvell, such Somes of Money as, during the said Season, other our like Souldyours rately have hade in tyme passed, withouten any Prest or other Charge to be had or sett upon hym or theim for the same,
And thise oure Letters shal be youre Warraunt sufficient anempst us in that behalve.
Yeven &c.
And thise oure Letters &c. Yeven undre oure Signet at oure Paloys of Westm. the ix Day of May the xxij Yere of oure Reigne.
Gregory.
Dors.
To the Right Reverend Fadre in God our Right Trusty and Welbeloved the Bishop of Lincoln Keper of our Prive Seall.
May 21. Perpetual league with Folker Reyner, lord (domicellus) of the islands of Schelling. Westm.
O. xii. 155. H. v. p. iii. 120.
De Liga cum Domicello Insularum Schellingiae.
An. 22. E. 4. Franc. 22. E. 4. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nostrae mentis intentio ea semper fuerit ut cum iis, qui nostram Pacem & Amicitiam expetunt, amicabiliter conversemur, hinc est quòd,
Animadvertentes gratum & benivolum Animum quem Spectabilis Vir Folkerus Reyner, Insularum Scellingiae Dominus sive Domicellus, Nobis & Subditis nostris debet, quantamque Affectionem gerit ut Regni nostri dictarumque Insularum Incolae sese mutuis Affectionibus, tàm in Mercandisarum Intercursu quàm omnibus aliis justis & rationabilibus Mediis, prosequantur,
Volentes cum dicto Folkero, suisque Civibus, Incolis quoque & Habitatoribus Insularum praedictarum omnibus & singulis, eorumque Haeredibus & Successoribus, Pacem & Amicitiam habere,
Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris praesentibus & futuris, cum dicto Folkero, pro Se, Haeredibus, Successoribus, Insulis, Terris, Patriis, Dominiis, Incolis, Civibus, Subditis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis suis quibuscumque praesentibus & futuris, bonas, veras, & sinceras Amicitias, Ligas, & Confoederationes, prout in sequentibus Articulis continetur,
Inprimis, inter Serenissimum Principem Dominum Edwardum Regem Angliae & Franciae, ac Dominum Hiberniae, ex una, ac Spectabilem Virum Folkerum Reyner, Dominum sive Domicellum Insularum Scellingiae, ex altera Partibus, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd de caetero cessabunt inter eos, suosque Haeredes, Successores, Subditos, Amicos, Alligatos, & Confoederatos, hincinde, omnes Bellorum Motus Hostilitates atque Inimicitiae ubique per Terram, Mare, & Aquas dulces, eruntq; inter Partes & Habitatores Partium praedictarum universos & singulos, a Die Datae Praesentium, imperpetuum bonae & firmae Ligae, Confoederationes, & amicabiles Intelligentiae ubique Locorum; Ita quòd Homines unius & alterius Partium praedictarum sese mutuò amicabiliter Tractabunt, possintque & debeant liberè, tutè, & securè, insimul aut separatim, ad eorum beneplacitum, inter Se aut cum aliis Personis quibuscumque Contrahere, Emendo, Vendendo, Commutando seu aliquod aliud genus Mercimonii cujuscumque Excercendo, Ireque & Redire, Navigare Morari & Conversari, in suis & alienis Terris & Locis quibuscumque, absque eo quòd una Pars super alteram aliquod Dampnum, Gravamen, seu Molestiam, per Captiones Personarum Navium, Mercium, Bonorum, seu Rerum quarumcumque, faciat, seu ex quacumque Causâ attemptet facere quovis modo.
Item, in eventu quo Homines unius aut alterius Partium praedictarum quicquam, per viam Facti, super Homines alterius Partis, in Terra aut Mari, quacumque Violentia (quod absit) contigerit attemptare, non fient Dampna pro Dampnis, aut Captiones pro Captionibus, sed omnia & singula Attemptata hujusmodi, ad Prosecutionem Dampnum passi, de & super Bonis eorum, qui Dampna intulerunt, per Judices suos competentes, debitè Reparabuntur Justitiâ mediante.
Quae omnia & singula Nos, Edwardus Rex Angliae memoratus, Promittimus, bonâ Fide & in Verbo Regio, per Nos, Haeredes, & Successores nostros, Vassallos, Ligeosque, & Subditos Coronae Angliae, dicto Folkero Civibusque, Incolis, & Habitatoribus Insularum praedictarum, eorumque Haeredibus & Successoribus, inviolabiliter esse Tenenda, Perimplenda, & Observanda.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 10. Alexander K. of Scotland [duke of Albany] promises to do homage to the K. of England when he has obtained his kingdom; to break the alliance between Scotland and France; and to surrender Berwick. Fotheringay Castle.
O. xii. 156. H. v. p. iii. 120.
Conventiones Ducis Albaniae, assumpto sibi Titulo Regis Scotiae.
An. 22. E. 4. Ex Autogr.
I Allexander, King of Scotlande, Promittis, Oblysis, and Bynddis me to tak, fra this Day furtht, the Parte of King Edverde the Fyrde King of Englande and of France, and Lord of Irlande, and of his Heyris, and to Help and Ayde Hym and thaim with all my Powar in all His and thare Tytillis and Qaharellis aganys all zerdly Pryncis and Personys, and never to gyf Help nor Aide to ony of his or thare Enymyes or Rebellis contrare to hym, thaim, or the Realme of England.
Item, I sall do my Fewte and Homage, for my Realme of Scotland, on to the saide King of Englande within vj Monetht efter that I am Possest of the Crown ande the Marpart of the Realme of Scotlande, without it be by the samy Kingis of Englande Assent to be put to ony langer Day; the quhilk Day, sa differit, I sal than in semable wyes obserfe and Kepe.
Item, I sall Breke and cause to be uterly Brokyn the Confederationes and Allyance, the quhylk has beyn maide and contenuyt betuexe the Realmys of Scotlande and France, and sall not fra this Day forwarde mak ony new Allyance or Confederationes, with ony King, Prince, or Communite, contrare to the said Kingis of England and hys Heyrs or hys Realme of Englande.
Item, I sall mak reall ande perpetuall Transport of the Town and Castell of Berwyk with thar Partenenc, ande Deliver or do to be Deliverit, to the utereste of my Power, the samy Town ande Castell, with the Partenantis, unto the saide King of Englande and hys Heyris, within Fourten Days next efter that the Ost of the samy King of England haf broht me unto Edinburg, or also efter as sal be thoht to the Lordis haffyng the Conduyt of the Ost of the King of England, than beande present, convenable and possible.
In Wytnes quharof I the saide Allexander haffe subscriwyt thir Presentis at the Castell of Fordingay, the Tenth Day of Juyn the Zer of God One thousande four hundred eighty two Zer.
Alexander R.
Sub Sigillo suo Cerae rubrae.
June 11. Treaty between the K. of England and Alexander K. of Scotland [duke of Albany] as above, and also for the marriage of the latter with the K.'s daughter Cecilia, when he can "make himself clear from all other women, according to the laws of the Christian church." Fotheringay Castle.
O. xii. 156. H. v. p. iii. 120.
Appunctuamenta inter Ipsum & Edvardum Regem.
An. 22. E. 4.
To All Cristyn Pepille, tyle quhom thir Presentis sal com,
Be It Knowyn that it is Promisite, Aggreyt, Cowennantit, and Contraitit betwen Edwarde, be the Grace of Gode, King of Englande and of France, and Lord of Irland, on the ta Parte, and Alexander King of Scotlande, be the Gyfte of the King of England, on the tother Parte, in Maner and Form as foloys.
First, the said Alexander King of Scotlande Oblyssis and Bynddis hymself and hys Heirs, fra this Day furtht, to tak the Parte of the said King of England and his Heyris, and to Help and Aide hym and thaim, at all thar Power, in all Titillis and Quharrelles partenyng to the said King of England, agains all zerdly Prince and Personnes, and to gyfe na Help nor Aide to ony of Enimyis of the said King, his Heyris, or the Realme of England.
Inlykwyis, the saide King of England Oblyssis and Bynddis hymselfe and his Heyris to Help and Aide the saide Alexander to the Gettyng and Enjossing of the said Realme of Scotland and of the Crown of the samyn Land, with all Landdis, and other Partenentis tharto belunging, the quhylk James, now holding the Crowne of Scotland, at this tyme occupyis or in ony thym passit hade occupyit, and to Deffend the said Alexander and his Heyris agains the same James, and all thaim that sall mak ony distribulans aganys hym, in Possession and Browking of the said Realme and Crowne of Scotland; sawyn alway to the King of Englande and his Heyris the Town and Castell of Berwyke, with the Pertenentis, Leddellesdayle, Esthdaill, Ewsdayll, Annanderdaill with the Castell of Lowmaban with thar Partenantis.
Item, the said Alexander Promyttis and Bynddis hymself, be thir present, that, within six Monethis, next efter that he shal be Possessit of the saide Crown and the Mar Parte of Scotlande, at the ferreste, he sall mak his Hommage and Fewte to the King of Englande, in sic wyse as other Kings of Scotland, quhylk had frendly Intelligence wyth the Realm of England, hafe done in ony Zer passit to the King of England; without that, be the King of England consent, it be towcht to be put to an langer delay, the quhylk Day, sa differryt, he sall than in semabille wyise obserfe and kepe.
Item, the saide Alexander Promyttis and Byndis himselfe to mak reall ande perpetuall Transport of the Town ande Castell of Berwyk with the Partenentis, ande the samyn to Deliver, or at the utereste of his Powar do to be Deliverit, to the saide King of Englande ande his Heyris within Fourten Days next efter that the Ost of the King of England hafe broht hym on to Edinburgh, or alsson efter as sal be thoht to the Lordis of the Kingis Consell of Englande, than beande present, to hym possibille.
Item, Alssone as the saide Alexander sall haf Possession of the Crown and Mar Parte of the Realm of Scotlande, he sal Brek and cause to be Brokyn the Confederationes and Allyance quhylk has beyn made and contenent betuext the Realmys of Scotland and France, ande newer he, na ony of hys Heyris sall mak ony newe Allyance or Confederation, with ony King, Prince, or Communite, contrare to the saide King of England, hys Heyris, or his Realme of Englande.
Item, It is Promisit ande Aggreit, betuexe the saide botht Princis, that gyf the said Alexander can mak hymself clere fro all other Women, according to the Lawes of Cristian Chyrche, within an Zer next ensuyng or sonner, the said Kinng of Englande sall gyf my Lady Cecille his Douchter on the saide Alexander, ande the samyn Alexander sall tak hyr till hys Wyfe; Ande, gyf he cannot sa clere hym, that than he sall not Mary his Son and Heyr, gyf ony sic sall be, but by the Kingis of England Ordinance unto sum Lady of hys Blude, sic as thai bacht can be aggreabill unto.
In Wytnessyng quher of the Princis abovesaide has Signect thir Presentis with thar Signetis Manuellis, ande interchangellabylly put to thar Selles, at the Castell of Fodringay, the xi. Day of Juyn, the Zer of oure Lorde a M. iv. C. Lxxxii Zer.
Alexander R.
Sub Sigillo suo manuali cerae rubrae, a duplici caudâ pergamenae pendente.
June 12. Richard duke of Gloucester is appointed commander of the army against Scotland. Westm.
O. xii. 157. H. v. p. iii. 121.
Pro Ricardo Duce Gloucestriae Locumtenente Generali constituto contra Scotos.
An. 22. E. 4. Scot. 22. E. 4. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quamquam Treugae Guerrarumque Abstinentiae inter Nos & Jacobum Scotiae Regem paulo ante contractae, conclusae, & initae fuerint, prout in Literis indè confectis pleniùs continetur,
Idem tamen Scotiae Rex, inveteratâ Inimicitiâ induratâque Malitiâ involutus, spretâ ipsius Nominis omnisque Nobilitatis famâ, perculsum per eum Foedus suamque in hac parte Promissionem violavit, Bellum contra Nos tàm Re quàm Verbo indicere, Nostratesque Armis subitò Invadere decrevit,
Nos igitur, ejus Malitiis obviare, tantamque Injuriam propulsare intendentes, praecarissimum Fratrem nostrum Ricardum Gloucestriae Ducem,
In quem non modò propter ejus Sanguinis Propinquitatem atque Fidelitatem, verumetiam propter ejus approbatam in Artibus Bellicosis Militiam caeterasque ejus Virtutes, plenissimè confidimus,
Locumtenentem nostrum Generalem, in nostri Absentia, ad dictum Scotiae Regem nostrum Inimicum capitalem, ejusque Subditos, Adhaerentes, & Faventes, Devincendum, Debellandum, & Expugnandum, quotiens opus fuerit, Nominavimus, Deputavimus, & Ordinavimus, prout per Praesentes Nominamus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eidem Fratri nostro Locumtenenti nostro Potestatem & Auctoritatem plenariam, omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros, tàm in Marchiis nostris versus Scotiam quàm in Comitatibus eisdem Marchiis adjacentibus (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis fuerint) evocandi & levandi ut nobis serviant, ipsiq; nostro Locumtenenti Assistentiam, Succursum, Auxilium & Juvamen in Bello, contra praefatum Scotiae Regem nostrum Inimicum gerendo, quotiens idem Frater noster in eodem personaliter interesse voluerit, praestent, eosdemque Subditos & Ligeos nostros sic Evocatos & Levatos, cùm personaliter intererit, Ducendi, Regendi, & Gubernandi, atque Acies Belli Ordinandi, necnon omnia & singula, quae tàm pro Invasione in dictum Regnum Scotiae quàm pro Defensione Regni nostri Angliae & Marchiarum praedictarum necessaria fuerint & oportuna, in propria Persona sua Faciendi & Exequendi, sicut ea faceremus si personaliter interessemus,
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris Marchiarum & Comitatuum praedictorum, tàm Gardianis Marchiarum illarum quàm aliis quibuscumque (cujuscumque Gradûs seu Conditionis fuerint) Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Locumtenenti nostro, cùm in Executione Praemissorum personaliter intererit, Intendentes sint, Assistentes, Auxiliantes, & Obedientes in omnibus diligenter, quotiens & quando per ipsum ex parte nostra requisiti fuerint, seu eorum aliquis requisitus fuerit.
In cujus &c. ad Placitum Regis duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Junii.
June 30. The bp. of Lincoln, keeper of the privy seal, is ordered to issue a warrant for the payment of 433l. 6s. 8d. for ordnance and arrows for the duke of Gloucester's army, going to Scotland. The Tower of London.
O. xii. 158. H. v. p. iii. 121.
Pro Viagio Scotiae de Provisionibus faciendis.
By The King.
An. 22. E. 4. Penes Pell. Infra Bag. E. 4. Bund. 1. n. 21.
Right Reverend Fadre in God, right trusty and welbeloved, we Grete you well, and Wol and Charge you that, undre oure Prive Seale, beyng in youre Ward, ye doo make our Letters in Fourme folowing.
Edward, by the Grace of God, &c. to our Trusty and Welbeloved Counselour John Elryngton Knight Tresorer of oure Houshold and Werres Gretyng.
Where we have appointed the Some of CCl. of Money of our Gyste to be delyvered unto our moost Dere Brothre Richard Duc of Gloucestre, for the Cariage of his Ordenance into Scotland, for the Subduyng of our Rebelles and Enemyes the Scotts in this his Viage.
Ann Cl. for the Beying of CXX. Draught Horsez for the Cariage of our Ordenance fro oure Towne of Newcastell Northwardes into the said Parties of Scotland.
And CC Marc, for the Bying of ii Mil. Sheves of Arrowes to be bought and spende in the seide Parties for the Subduyng also of oure said Rebelles and Enemyes in the said Viage,
Wyll and Charge you that, of such Money as ye have Receyved of Us into your Charge, towardes oure said Werres in the saide Viage, that ye Paye unto oure seid Brothre CCl. of Money for the Cariage of his seid Ordenance into the saide Parties of Scotland, and that ye Pay Cl. of Money unto the Maistre of oure Ordenance for the Bying of CXX. Draught Horsez for the Cariage of our seid Ordenance fro our seid Towne of Newcastell Northward into the seid Parties of Scotland, and also that ye paye CC Marc of Money for the Bying of ii Mil. Sheves of Arrowes to be spent in the seide Parties for the Subduyng of oure seid Rebelles and Enemyes the Scotts in the seid Viage,
And that ye overse aswel the Provision of the seid CXX. Draught Horses, as the Bying and Provision of the forseid ii Mil. Sheves of Arrowes,
And thise oure Letters, undre oure Prive Seale, shal be to you sufficiant Warrant and Discharge upon your Accomptez annempst Us at all tymes in that behalve.
Yeven &c.
And thise oure Letters shal be to you sufficiant Warraunt.
Yeven undre oure Signet at oure Touir of London the xxx. Day of Juyn the xxii. Yere of our Reigne.
Gregory.
Dors.
To the Right Reverend Fadre in God, Right trusty and welbeloved the Bishop of Lincoln, Keper of oure Prive Seale.