Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1483

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

192-209

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1483', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 192-209. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115519 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1483

Syllabus EntryFoedera Text
July 6. Grant of the custody of the temporalities to Thomas Langton, bp. elect of S. David's, similar to that dated May 21. Westm.
O. xii. 192. H. v. p. iii. 133.
Pro Episcopo Menevensi, de Custodia Temporalium Concessio.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 1. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus Praedilecto & Fideli Clerico Thomae Langton Custodiam Temporalium Episcopatûs Menevensis, simul cum Advocationibus Ecclesiarum, Praebendarum, Capellarum, Cantariarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, in Manibus nostris, per Mortem, bonae memoriae, Richardi Episcopi Menevensis, Vacantis, existentium,
Habendam Custodiam praedictam praefato Thomae, a tempore Mortis praedicti Richardi nuper Episcopi, absque aliquo Nobis indè reddendo seu Compoto indè faciendo, quamdiu in Manibus nostris remanere contigerint:
Et ulteriùs quòd, quamquam in Parliamento Domini E. nuper Regis Angliae, Progenitoris nostri, apud Westmonasterium tento, de Comuni Consilio ejusdem Progenitoris nostri, inter alia provisum sit & ordinatum quòd omnes illi, qui impetraverint in Curiâ Romanâ Decanatus, Archidiaconatus, Praeposituras, vel alias Dignitates, Officia, Capellas, vel alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque, ad Collationem, Donationem, Praesentationem, vel Dispositionem ipsius Progenitoris nostri, vel alterius Laicalis Patroni de Regno suo spectantia, vel impetrarent extunc hujusmodi Beneficia, per quae Dampnum, Praejudicium, vel Impetitio fuerit vel extunc fieri posset eidem Progenitori nostro vel Subditis suis, in Personis, Haereditatibus, Possessionibus, Juribus, vel Bonis quibuscumque, aut Legibus, Usibus, Consuetudinibus, Franchesiis, & Libertatibus ejusdem Regni & Coronae, unà cum omnibus Manutentoribus, Consiliariis, Abettatoribus, & aliis sibi Auxiliantibus & Fautoribus scientibus, tàm ad Sectam ipsius Progenitoris nostri, quàm Partis seu alterius cujuscumque de Regno invenientis Plegium & Securitatem de Prosequendo contra eos, in isto Casu Poenas, in Statuto praedicto contentas, incurrerent,
Nos tamen,
Ob sinceras Dilectionem & Affectionem quas ad Personam praedicti Consiliarii nostri Thomae Langton Clerici nunc Menevensis Electi gerimus & habemus, considerantesque quòd Bona, Beneficia, necnon Maneria, Terrae, Tenementa, Redditus, & aliae Possessiones, eidem Episcopatui pertientia, in tantum diminuta sunt & subtracta, tantamq; Dilapidationem patiuntur & Ruinam, quòd idem nunc Electus, cùm Gravamen Episcopatûs illius super se assumpserit, Statum & Dignitatem suas ac alia Onera eidem Episcopatui incumbentia honorificè, uti debeat sustentare minimè valeat seu manutenere,
De Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, & ut idem Electus Statum, Honorem, & Dignitatem Episcopatûs illius decentiùs & honorificenciùs sustentare valeat & manutenere, Concessimus & Licentiam dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quòd idem nunc Electus Procuratorem seu Procuratores suos usque Curiam Romanam transmittere valeat & destinare, & quòd ipsi quandam Provisionem, quòd idem Electus, postquam in Episcopum Loci illius sit Consecratus, Ecclesiam Parochialem de Pembrigge Dioecesis Herefordensis, nostri Patronatûs, quam dictus Thomas jam tenet, unà cum dicto Episcopatu habere & tenere, & ad Terminum Vitae suae in Commendam possidere possit, in Curiâ Romanâ apud Sedem Apostolicam, Nomine ipsius Electi, Prosequi, ac Literas Apostolicas sibi super hoc fieri impetrari, & eas in hoc Regnum nostrum Angliae transportare & conducere, ac transportari & conduci facere, ac debitè Executioni demandari valeant & valeat, licitè & impunè, absque Impedimento, Perturbatione, Arestatione, seu Gravamine quocumque nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Eo quòd expressa mentio de vero Valore Annuo aut certitudine Praemissorum, seu alicujus eorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus, eidem Thomae per Nos ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit; vel Statuto praedicto, aut aliquo alio Statuto, Actu, sive Ordinatione, indè in contrarium factis, editis, ordinatis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 12. Power for Bernard de la Forssa to treat with the K. and Q. of Castile for the redress of injuries. Westm.
O. xii. 193. H. v. p. iii. 134.
De Tractando cum Rege & Regina Castellae.
An. 1. R. 3. Franc. 1. R. 3. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Discretione, & Industriâ, dilecti & fidelis Servientis nostri, Bernardi de la Forssa pleniùs confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus ipsum Bernardum Oratorem, Procuratorem, Commissarium, & Nuncium nostrum specialem,
Dantes & Concedentes eidem Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimis Principibus Rege & Regina Castellae, Amicis & Consanguineis nostris carissimis, cumque Gubernatoribus Provinciarum Guipuscoae & Biscaiae, ac caeterorum Locorum Maritimorum dictis Principibus Subjectorum, de & super observatione Amicitiarum & Confoederationum inter dictorum Principum ex una parte, ac nostros Antecessores ex altera parte quomodolibet initarum, ac super Reformatione Attemptatorum hincinde Tractandi, Communicandi, Conveniendi pariter, & Concludendi,
Dietamque pro firmiori Executione Praemissorum Appunctuandi, Statuendi, & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia fuerint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum pro perpetuo habituros quicquid dictus Bernardus nomine nostro fecerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 13. Power for Thomas Hutton to treat with Francis duke of Brittany for redress of injuries. Westm.
O. xii. 194. H. v. p. iii. 134.
De Tractando cum Duce Britanniae.
An. 1. R. 3. Ibid. m. 30.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, discretione, & industriâ, dilecti & fidelis Servitoris & Capellani nostri Magistri Thomae Hutton Decretorum Doctoris, pleniùs confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus ipsum Magistrum Thomam Oratorem, Procuratorem, Commissarium, & Nuncium nostrum specialem,
Dantes & Concedentes eidem Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Francisco Duce Britanniae Amico & Consanguineo nostro carissimo, de & super observatione Amicitiarum & Confoederationum, Treugarumque & Intercursûs Mercandisarum, inter, Clarissimae Memoriae, Dominum Edwardum nuper Regem Angliae Fratrem nostrum ex unâ Parte, & ipsum Ducem ex altera Parte initarum, ac super Reformatione Attemptatorum hincinde Tractandi, Communicandi, Conveniendi pariter, & Concludendi,
Dietamque pro firmiori executione Praemissorum Appunctuandi, Statuendi, & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Exercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam talia fuerint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum pro perpetuo habituros quicquid dictus Magister Thomas, Nomine nostro, fecerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Julii.
Per ipsum Regem.
July 6. John Gunthorp is appointed keeper of the privy seal with 20s. a day. Westm.
O. xii. 194. H. v. p. iii. 234.
Pro Custode Privati Sigilli.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 5. m. 7. n. 47.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Vicesimo septimo Die Junii ultimo praeterito, ordinaverimus & constituerimus praedilectum & fidelem Clericum ac Consiliarium nostrum Magistrum Johannem Gunthorp Custodem Privati Sigilli nostri, habendum, occupandum, & custodiendum Officium illud quamdiu Nobis placeret, praetextu cujus ipse Johannes Officium illud ab eodem Vicesimo septimo Die Junii, hucusque habuerit & occupaverit, atque adhuc habet & occupat,
Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris Dedimus & Concessimus, & per Praesentes Damus & Concedimus eidem Johanni, in & pro dicto Officio Custodis Privati Sigilli nostri Viginti Solidos per Diem pro quolibet Die quo ipse Officium illud a praedicto Vicesimo Die Junii hucusque & exnunc, quamdiu idem Johannes Officium Custodis Privati Sigilli nostri supradicti excercuerit & occupaverit, & in Officio illo steterit & stabit,
Et pro solutione & contentatione eorum Viginti Solidorum per Diem, videlicet, pro quolibet hujusmodi Die quo idem Johannes Officium illud sic excercuerit & occupaverit, exercebit & occupabit, qui se attingunt ad Trescentas sexaginta & quinque Libras in toto per unum Annum integrum,
Concessimus & per Praesentes Concedimus eidem Johanni Sexaginta sex Libras, Tresdecim Solidos, & Quatuor Denarios indè habendos & percipiendos annuatim eidem Johanni a praedicto Vicesimo septimo Die Junii, de omnimodis Custumis & Subsidiis nostris, & de eorum quolibet, & qualibet indè Parte in Portu Villae nostrae Sandewici, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, provenientibus, & crescentibus, proventuris & crescituris, per manus Custumariorum sive Collectorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum ibidem, & eorum cujuslibet, sive eorum alicujus, pro tempore existentium,
Et etiam Sexaginta Libras indè habendas & percipiendas eidem Johanni annuatim ab eodem Vicesimo septimo Die Junii, de omnimodis Custumis & Subsidiis nostris, & de eorum quolibet & qualibet indè Parte in Portu Villae de Pole, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, provenientibus & crescentibus, proventuris & crescituris, per Manus Custumariorum sive Collectorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum ibidem, & eorum cujuslibet sive eorum alicujus pro tempore existentium,
Et Centum ac viginti Libras inde habendas & percipiendas annuatim eidem Johanni a dicto vicesimo septimo Die Junii, de omnimodis Custumis & Subsidiis nostris, & de eorum quolibet & qualibet indè Parte in Portu Villae nostrae Bristoliae, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, provenientibus & crescentibus, proventuris & crescituris, per Manus Custumariorum sive Collectorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum ibidem, & eorum cujuslibet sive eorum alicujus pro tempore existentium,
Et Centum Libras inde habendas & percipiendas annuatim eidem Johanni a dicto vicesimo septimo Die Junii, de omnimodis Custumis & Subsidiis nostris, & de eorum quolibet & qualibet indè Parte in Portu Villae nostrae Suthamptoniae, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, provenientibus & crescentibus, proventuris & crescituris, per Manus Custumariorum sive Collectorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum ibidem, & eorum cujuslibet sive eorum alicujus pro tempore existentium,
Ac etiam Decem & octo Libras, Sex Solidos, & Octo Denarios, residuum de dictis Trescentis sexaginta & quinque Libris per Annum habendas & percipiendas annuatim eidem Johanni a praedicto vicesimo septimo Die Junii, de omnimodis Custumis & Subsidiis nostris, & de eorum quolibet & qualibet indè Parte in Portu Villae nostrae de Briggewater, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, provenientibus, & crescentibus, proventuris & crescituris, per manus Custumariorum sive Collectorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum ibidem, & eorum cujuslibet sive eorum alicujus pro tempore existentium, quamdiu & pro toto tempore quo ipsum Johannem in Officio Custodis Privati Sigilli nostri, ut praedictum est, stare contigerit;
Eo quod expressa mentio de aliis Donis sive Concessionibus per nos eidem Johanni ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione quacumque, ante haec tempora facta, edita, sive provisa, in aliquo non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 16. Power for sir John Dynham, of Dynham, sir John Blount, of Mountjoye, John Coke, archdeacon of Lincoln, sir Richard Tunstall, and seven others, to treat with France for redress of injuries. Westm.
O. xii. 195. H. v. p. iii. 135.
De Tractando cum Commissariis Franciae.
An. 1. R. 3. Franc. 1. R. 3. m. 28.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia super Reformatione eorum, quae contra vim & effectum instantium Treugarum per Subditos Regnorum Angliae & Franciae attemptata hinc inde dinoscuntur, Communicatum & Tractatum extitit de quadam Dieta inter Commissarios utriusque Principis tenenda & observanda,
Nos,
Volentes, quantum in Nobis est, Reformationem hujusmodi debitum sortiri effectum,
De Fidelitatibus, Discretionibus, & Industriis, Praedilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Dynham de Dynham Militis, Johannis Blount de Mountjoye Militis, Magistri Johannis Coke Archidiaconi Lincolniae, Ricardi Tunstall Militis, Humfridi Talbot Militis, Johannis Scott Militis, & Thomae Thwayte Militis, ac, Dilectorum nobis, Majoris Villae nostae Calesii, Johannis Fortescue Armigeri, Adriani Whetehill Armigeri, & Johannis Fineux, Consiliariorum nostrorum, pleniùs confidentes,
Assignavimus, Fecimus, & Constituimus ipsos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum, Potestatem generalem & Mandatum speciale, cum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis Consanguinei nostri Franciae, in eventu praefixae Dietae hujusmodi, pro Locis & Temporibus oportunis, de & super viis & modis quibus attemptata hinc inde inter Subditos Regnorum Angliae & Franciae debitam Reparationem sortiri valeant, Tractandi, Communicandi, Conveniendi pariter & Concludendi,
Nostrosq; Subditos omnes & singulos, quos Praemissa tangunt seu tangere poterunt, nostris vice & auctoritate, ad Satisfactionem debitam Compellendi,
Citatione, Monitiones, Edicta, & publicas Proclamationes, quibus tàm Dampna facientes quàm Dampnificati ad Comparendum & sua Jura Prosequendum seu Defendendum legittimè admoneri debeant, Decernendi,
Faciendi & Expediendi Testes, Instrumenta, & alia Probationum Genera quaecumq; Recipiendi, Admittendi, Probandi, seu Reprobandi, ac in omnibus Justitiam debitam Dandi & Ministrandi,
Aliamque Dietam, si oporteat, pro executione Praemissorum Statuendi & Praefigendi
Caeteraque Faciendi, Exercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si illa fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ fide & in verbo Regio, quòd omnia & singula quae in Praemissis vel circa ea per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, Acta, Gesta, seu Procurata fuerint, Rata, Firma, & Stabilita pro perpetuo habebimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 16. Grant to John Payn, provincial prior of the Friars Preachers in England, of the custody of the temporalities of the see of Meath, void by the death of William late bp. Westm.
O. xii. 196. H. v. p. iii. 135.
De Custodia Temporalium Episcopatus Midensis.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. P. 1. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Excellentissimus Princeps Dominus E. Quartus Nobilis Frater noster, per Literas suas Patentes, quarum Data est apud Westmonasterium Quintodecimo Die Februarii Anno Regni sui Vicesimo senundo, de Gratiâ suâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu suis Concesserit, Dilecto sibi in Christo, Johanni Payn in Theologia Doctori, Priori Provinciali Ordinis Fratrum Praedicatorum in Angliae Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Midensis in Terrâ suâ Hiberniae, in Manibus suis per Mortem Willielmi ultimi Episcopi Loci illius existentium,
Habendam Custodiam praedictam praefato Johanni & Assignatis suis, unà cum Advocationibus Ecclesiarum, Praebendarum, Dignitatum, Capellarum, Cantariarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, eidem Episcopatui pertinentium, a tempore Mortis praefati Willielmi, & quamdiu Temporalia praedicta in Manibus suis contigerint remanere absque aliquo Compoto, seu aliquo alio praefato Fratri nostro, vel Haeredibus suis, pro Custodiâ praedictâ Reddendo seu Solvendo, prout in Literis illis pleniùs continetur,
Nos de certis Causis, Nos specialiter moventibus, Confirmamus, Ratificamus, & Approbamus dictas Literas praefatis Johanni & Assignatis suis esse bonas & efficaces, secundùm formam & effectum superiùs recitatos,
Et de uberiori Gratiâ nostrâ Concessimus, & per Praesentes Concedimus, praefato Johanni dictam Custodiam cum caeteris Praemissis a Nono Die Aprilis ultimò praeterito, quo Die idem Frater noster ab hoc migravit Seculo, & quamdiu dicta Temporalia ac caetera Praemissa in Manibus nostris contigerint remanere,
Habendam sibi & Assignatis suis, absque aliquo Compoto, seu aliquo alio Nobis vel Haeredibus nostris indè Reddendo seu Solvendo,
Eo quod expressa mentio de vero Valore omnium Praemissorum, aut ali- cujus indè Parcellae, aut de aliis Donis sive Concessionibus eidem Johanni per dictum Fratrem nostrum aut Nos ante haec tempora factis in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis, editis, sive Ordinatis, aliquibusve Donis sive Concessionibus de hujusmodi Vacatione Locumtenenti Terrae nostrae Hiberniae, aut alicui alii perantea factis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et pro Sex Solidis & Octo Denariis solutis in Hanaperio
.
July 24. Writs to the collectors at Sandwich, Poole, Bristol, Southampton, and Bridgewater for the payment of the wages of John Gunthorp, keeper of the privy seal. Westm.
O. xii. 197. H. v. p. iii. 135.
Pro Custode Privati Sigilli.
An. 1. R. 3. Claus. 1. R. 3. n. 67.
Rex Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in Portu Villae nostrae Sandewici, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, qui nunc sunt & quipro tempore erunt, Salutem.
Cùm Nos Sextodecimo Die instantis Mensis Julii, per Literas nostras Patentes, Dederimus & Concesserimus Praedilecto & Fideli Clerico ac Consiliario nostro magistro Johanni Gunthorp Custodi Privati Sigilli nostri Viginti Solidos per Diem, pro quolibet Die quo ipse Officium illud a Vicesimo septimo Die Junii ultimò praeterito usque dictum Sextum decimum Diem Julii, & extunc quamdiu idem Johannes Officium Custodis Privati Sigilli nostri supradicti excerceret & occuparet, & in Officio illo staret,
Et pro Solutione & Contentatione eorumdem Viginti Solidorum per Diem, videlicet, pro quolibet hujusmodi Die quo idem Johannes Officium illud sic excerceret & occuparet, quae se attingunt ad Trescentas Sexaginta & Quinque Libras in toto per unum Annum integrum,
Concesserimus eidem Johanni Sexaginta Sex Libras, Tresdecim Solidos, & Quatuor Denarios indè habendos & percipiendos annuatim eidem Johanni, a praedicto Vicesimo septimo Die Junii, de omnimodis Custumis & Subsidiis nostris, & de eorum quolibet & qualibet indè Parte in Portu Villae nostrae Sandewici, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, provenientibus, & crescentibs, proventuris & crescituris, per manus Custumariorum sive Collectorum eorumdem Custumarum & Subsidiorum ibidem & eorum cujuslibet pro tempore existentium, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus quòd eidem Johanni id quod ei a retro est, de praedictis Sexaginta Sex Libris, Tresdecim Solidis, & Quaturo Denariis annuis, a praedicto Vicesimo septimo Die Junii, & eosdem Sexaginta Sex Libras, Tresdecim Solidos, & Quatuor Denarios annuos eidem Johanni, exnunc singulis Annis quamdiu ipsum in Officio praedicto stare contigerit, de Custumis & Subsidiis praedictis, de tempore in tempus solvatis, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipientes a praefato Johanne, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro Nobis sufficientes fuerint in hac parte, per quas & praesens Mandatum nostrum vobis indè in Compoto vestro ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem haberi faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto Die Julii.
Consimilia Brevia diriguntur Custumariis sive Collectoribus subscriptis, in Portubus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in Portu Villae nostrae de Pole, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, &c. ut supra pro Summa Sexaginta Librarum.
Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in Portu Villae nostrae Bristolliae, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, &c. ut supra pro Summa Centum & Viginti Librarum.
Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in Portu Villae nostrae Suthamptoniae, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, &c. ut supra pro Summa Centum Librarum.
Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in Portu Villae nostrae de Briggewater, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, &c. ut supra pro Summa Decem & Octo Librarum, Sex Solidorum, & Octo Denariorum.
Aug. 30. Power for Bernard de la Forssa to treat with the K. and Q. of Castile for redress of injuries.
O. xii. 198. H. v. p. iii. 135.
De Tractando cum Rege & Regina Castellae.
An. 1. R. 3. Franc. 1. R. 3. m. 26.
Ricardus, Dei Gratiâ, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Discretione, & Industriâ, Dilecti & Fidelis nostri Bernardi de la Forssa unius ex Consiliariis nostris pleniùs confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus ipsum Bernardum Oratorem, Procuratorem, Commissarium, & Nuncium nostrum specialem,
Dantes & Concedentes eidem Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimis Principibus Rege & Regina Castellae, Amicis & Consanguineis nostris carissimis, cumque Gubernatoribus Provinciarum Guipuscoae & Biscaiae, ac caeterorum Locorum Maritimorum dictis Principibus subjectorum, de & super Observatione Amicitiarum & Confoederationum inter dictos principes ex una Parte, ac nostros Antecessores ex altera, quomodolibet initarum, ac super Reformatione Attemptatorum hincinde Tractandi, Communicandi, Conveniendi pariter, & Concludendi,
Dietamque pro firmiori Executione Praemissorum Appunctuandi, & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum pro perpetuo habituros quicquid dictus Bernardus Nomine nostro fecerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 30. Power for the same person to deliver to the K. and Q. of Castile the K.'s confirmation of Edward IV.'s treaty with Henry, late K. of Castile, and to receive their treaty in return. Westm.
O. xii. 198. H. v. p. iii. 136.
Super Liga Castellae Renovanda.
An. 1. R. 3. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, quaedam Liga, Confoederatio, & perpetua Amicitia inter, Illustris memoriae, Dominum Edwardum nuper Regem Angliae & Franciae Fratrem nostrum, & Serenissimum Principem Henricum nuper Regem Castellae & Legionis jam Vitafunctos, ac Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria, Ligeos & Subditos suos, Haeredes & Successores suos, & utriusque eorum, sub certis Modo & Formâ, captae sint, initae, & conclusae,
Ac Nos Ligam, Confoederationem, & Amicitiam praedictas, inter Nos & Illustrissimos Principes Carissimos Consanguineos nostros, Dominum Ferdinandum Regem & Dominam Isabellam Reginam Castellae & Legionis, pro Parte nostrâ firmiter teneri & inviolabiliter observari volentes.
Ligam, Confoederationem, & Amicitiam illas, per Literas nostras Patentes, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris Approbaverimus, Ratificaverimus, & Confirmaverimus,
Nosque,
De Fidelitate & providâ Circumspectione Dilecti & Fidelis nostri Bernardi de la Forssa unius ex Consiliariis nostris pleniùs confidentes,
Assignavimus ipsum Bernardum Oratorem & Legatum nostrum, ac ei plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus per Praesentes ad Literas nostras praedictas praefatis Consanguineis nostris, seu eorum in hac parte Commissario seu Deputato sufficientem Potestatem ad id ab eis Consanguineis nostris habenti, Nomine nostro & pro Nobis Deliberandum;
Ita tamen quòd idem Bernardus Literas Patentes dictorum Consanguineorum nostrorum, de consimili Approbatione, Ratificatione, & Confirmatione Ligae, Confoederationis, & Amicitiae perpetuae pro Parte sua Haeredum & Successorum suorum, ab eisdem Consanguineis nostris, seu eorum in hac Parte Commissario sive Deputato sufficientem ad hoc habente Potestatem recipiat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 31. The K. of England's confirmation of the above-mentioned treaty. Westm.
O. xii. 199. H. v. p. iii. 136.
De Confirmatione praedictae Ligae.
An. 1. R. 3. Ibid. m. 27.
Ricardus, Dei gratiâ, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Venerabilis Pater Alfonsus Civitatensis Episcopus, olim ab, Illustris memoriae, Domino Henrico, quondam Rege Castellae & Legionis Consanguineo nostro carissimo, jam Vitâ functo, ad Serenissimum principem Edwardum nuper Regem Angliae & Franciae Defunctum Fratrem nostrum carissimum Transmissus fuerat ad Ineundum & Contrahendum cum praefato Fratre nostro, Nomine dicti nuper Regis Castellae & Legionis, certas Confoederationes & Alligantias infrascriptas,
Ac idem Frater noster consequenter Reverendo Patri Consanguineo suo Praedilecto Willielmo Eliensi Episcopo similiter jam Defuncto, per Literas suas Patentes, dederit in Mandatis, ad Tractandum, Communicandum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum cum dicto Venerabili Patre Alfonso, super eisdem Confoederationibus & Allegantiis, ut praefertur, ineundis & concludendis,
Ipsi quidem Episcopi, Commissarii, Procuratores, & Deputati Principum suorum praedictorum, ad Infrascripta sufficienter constituti, Vice, Auctoritate, & Nominibus eorumdem mutuò Convenientes, tandem in quosdam Articulos realis & perpetuae Amicitiae atque Pacis condescenderunt, ipsosq; Articulos Conceperunt, Formârunt, Concordârunt, & Concluserunt Tenore subsequenti.
Inprimis, Conventum & Concordatum est, &c. ut in Tom. XI. f. 583. usque haec verba, & Johanne de Ribas Armigero.
Nos autem Ricardus Rex Angliae & Franciae memoratus, volentes, ut est justum, Pacem, Amicitiam, Concordiam, & Confoederationem hujusmodi, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, cum Serenissimo & Potentissimo Principe Consanguineo nostro & Fratre carissimo Dom. Ferdinando, Dei gratiâ, Castellae & Legionis, Aragonum, Ceciliaeq; Rege moderno, ac Nobilissimâ Dominâ Isabellâ, Conjuge suâ, dictorum Regnorum Reginâ, suisque Haeredibus & Successoribus Regnorum Castellae & Legionis Regibus, Tenere inviolabiliter & Servare ad Quietem, Bonum, & Utilitatem Nostri, Regnorumque & Subditorum nostrorum hincinde,
Licet hujusmodi Conventiones, Pacta, atq; caetera omnia & singula Nominibus antedicti Domini E. nuper Regis Angliae Fratis nostri, & dicti Henrici Regis, ut praefertur, acta & gesta, tàm per ipsum Henricum nuper Regem, quàm per praedictum Dominum Edwardum Fratrem nostrum, pro Se, Haeredibus, & Successoribus utriusque eorum, in Personis suis propriis, ac caeteris Scientiis & Auctotatibus suis Regiis, Acceptata, Approbata, Ratificata, & Confirmata sint atque fuerint,
Ad uberiorem tamen Cautelam & Firmitatem Praemissorum ipsam Pacem, Amicitiam, Alligantiam, Concordiam, Confoederationem, Conventionesque & Pacta, atque caetera omnia & singula praedicta, nomine praedicti Edwardi nuper Regis Angliae Fratris nostri, ut praefertur, facta & gesta, ex mero Motu, certâ Scientiâ, & Auctoritate nostrâ Regiâ Acceptamus, Innovamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, eaque omnia & singula pro Parte nostra, & quantum Nos, Haeredes, & Successores nostros concernunt, in omnibus & per omnia, benè & fideliter Tenere, Adimpleri, & inviolabiliter Observare, sicque Teneri, Adimpleri, & Observari facere, absque Violatione & Contraventione quacumque, bonâ Fide & in Verbo Regio Promittimus firmiter per Praesentes, omnem circa Praemissa quantum in Nobis est supplentes Defectum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo die Augusti.
Sept. 8. The K. confers the order of knighthood on Geoffrey de Sasiola, ambassador of the Q. of Spain. York.
O. xii. 200. H. v. p. iii. 136.
De Honore & Insigniis Militaribus datis.
An. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. b. 18. f. 2.
Ricardus, &c. omnibus, &c. Salutem, cum Celsitudine Magnificentiae.
Quoniam Principum & Regum Officium existat proprium, Magnificentias Liberalitatesque facere Honoribusque decorare eos, qui fideli animo eis serviunt vel servire cupiunt, praesertim Diebus & Festis Solempnibus, quibus similia facere consueverunt,
Igitur quia vos, Nobilis Vir Gaufridus de Sasiola, Legatus & Enbaxiator Serenissimae Dominae Reginae Ispaniarum Consanguineae nostrae carissimae, Consiliariusque Serenitatis suae ad Nos in Legationem destinatus, interfuistis Solempni Festo Creationique Dilectissimi Primogeniti nostri Principis Edwardi,
Et impenditis vos in Servitium dictae Serenissimae Dominae Reginae & Nostrum, amatisque inter Nos bonam Pacem & Confoederationem, fidelique Animo viribus eam procuratis,
Ob contemplationem dictae Serenissimae Dominae Reginae Consanguineae nostrae carissimae, ob Honorem tanti Festi, & propter Amorem & Affectionem quam in vos gerimus, & quia scimus vos esse de Nobili Genere, Creamus & facimus vos Militem, Decoramusque Honore Militari per impositionem Collari Aurei quod vobis imponimus in Collo vestro, & per trinariam percussionem nostri Gladii super Humeros vestros, cum verbis decentibus, & per alia Insignia nostra, prout Nobis moris est, in similibus conficienda,
Volumusque vos dicto Honori Militari & Insigniis nostris uti tàm in Regno nostro quàm extra ubique Regionum & Terrarum, tanquam Dono Regio ad Honorem Decoremque vobis dato.
In cujus rei Testimonium Mandamus vobis dari has nostras praesentes Literas sub nostro Privato Sigillo, quae acta fuerunt in Civitate Eborum in Aulâ Regiâ; Praesentibus Dominis Spiritualibus & Temporalibus Regiae Curiae in Actu Creationis dicti Serenissimi Principis Edwardi, die Visitationis Beatae Virginis Mariae, quae fuit Octavâ Die Mensis Septembris Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo tertio, & Regni nostri Anno primo.
Sept. 9. The K. to Isabella [Elizabetha] Q. of Castile; desiring credence for Bernard de la Forssa. York.
O. xii. 200. H. v. p. iii. 136.
Ad Hispaniarum Reginam.
An. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. B. 18. fol. 246. b.
Serenissimae Principi Elizabethae, Dei gratiâ, Reginae Castellae, Aragonum, Legionis, & Siciliae, &c. Consanguineae carissimae, Ricardus, eadem Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, ac Hiberniae Dominus, &c. Commendationem & felicium Successuum incrementa.
Attulit ad Nos Literas Serenitatis vestrae Orator ejusdem Gaufridus de Sasiola, eaque diligenter ac prudenter exposuit quae suae fidei commissa fuerunt, & quae Nos plurimâ Voluptate meritò affecerunt,
Neque enim facilè possumus, Serenissima Princeps, mediocri efferri laetitiâ, quandoquidem vestra Sublimitas, non immemor necessitudinis quae inter Nos est, &, Pacis Christianae cupientissima, percussa olim Foedera, inter istorum Regnorum vestrorum ac Angliae Principes, resarcire ymmò potiùs confirmare cupit,
Ingentes itaque gratias isti in Nos & Regna nostra animo ac benivolentiae vestrae singulari agimus & habemus, quibus nos cumulatè responsuros pollicemur si quid accidat in quo vestrae Sublimitati gratificandi locus dabitur,
Ad eas itaque res ex communi sententiâ conficiendas, quarum gratia huc idem Orator vester missus est, Dilectum Consiliarium ac Oratorem nostrum Nobilem Virum Bernardum de la Forssa istuc misimus ad Serenitatem vestram, quam maximum in modum oramus ut ei facilem ad eandem Aditum & integram Fidem, perinde atque Nobis ipsis, dare dignetur, erit id Nobis gratum inprimis acceptumque,
Feliciter ac diu vivat & valeat eadem vestra Serenitas; cui Nos & dictum Bernardum & quae acturus est omnia, plurimùm commendamus.
Ex Civitate nostra Eboraci, nono Septembris 1483.
Sept. 9. The K. to Cardinal Peter de Mendoço, abp. of Toledo, to the same effect. York.
O. xii. 201. H. v. p. iii. 137.
Reverendissimo in Christo Patri & Domino Domino Petro de Mendoca Cardinali Sanctae Crucis in Hierusalem ac Archiepiscopo Toletano Consanguineo nostro carissimo Hispaniarum Primati.
Super Ambassiata Hispaniae.
An
. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaeam 39. b. 18. sol. 246.
Reverendissime in Christo Pater Consanguinee carissime, post debitam Commendationem, & optatam Salutem vestram.
Mirâ nos voluptate affecit Venerabilis Orator Serenissimae Reginae Castellae, Arogonum, Legionis, & Siciliae, &c. Consanguineae nostrae carissimae Dominus Gaufridus de Sasiola,
Qui, cùm nobis prudenter graviterque Legationis suae summam exposuisset, de vestra quoque incolumitate ac singulari in Nos animo ac benivolentiâ certiores Nos vestris Verbis effecit,
Quâ quidem de re plurimùm gavisi sumus, curabimusque pro Viribus ut illius in Nos optimae voluntatis vestram Reverendissimam Paternitatem non poeniteat, Quam enixè oramus ut in cepto perseveret,
Ob eadem quoque negotia, quorum gratia huc idem Orator accessit, quaeque vos non latent, ex communi Sententiâ maturè conficienda, misimus Nobilem Virum Bernardum de la Forssa Consiliarium & Oratorem nostrum ad Serenissimos Principes Regem & Reginam Hispaniarum,
Rogamus eandem Paternitatem vestram Reverendissimam ut, in ipsis rebus conficiendis, industria ac favor ejusdem non desint dicto Bernardo, cui mandavimus ut omnia, quae ista Negotia tangunt, cum eadem vestra Paternitate tractet ejusque Consilio utatur; cui item fidem dari in Praemissis cupimus, ac eadem Reverendissima Paternitas dictum Bernardum & sua, quae isthic acturus est, Negotia habeat pro commendatissimis; Quaeque diu ac feliciter vivat & valeat.
Ex Civitate nostra Eboraci, ix Septembris 1483.
Consimiles Literae Episcopo Palentino.
Sept. 10. Letter on the same subject to the count of Leryn. York.
O. xii. 201. H. v. p. iii. 137.
Super dicta Ambassiata.
An. 1. R. 3. Ibid.
Illustris ac Magnifice Domine Consanguinee noster carissime, Commendationem & Votorum Compotem esse, &c.
Misimus inpraesentiarum ad Serenissimos Principes Regem & Reginam Hispaniarum Consanguineos nostros carissimos Nobilem Virum Bernardum de la Forssa Consiliarium & Oratorem nostrum, ad ea Negotia tractanda, &, Deo benè juvante, fine debito terminanda quae spectabilis Miles Dominus Gaufridus de Sasiola, Serenissimae Dominae Hispaniarum Reginae nostraeque Consanguineae carissimae Orator disertissimus, nobis ejus nomine exposuit, quae Nobis ac Regnis nostris utrunque profutura speramus,
Quae quidem Negotia, nè vos laterent, mandavimus eidem Bernardo de la Forssa (quem vos probè nôstis) ut ea omnia vobiscum communicaret,
Rogamus itaque vos, Consanguinee carissime, ut non minori vobis curae sint haec nostra quàm olim clarissimae memoriae Fratirs nostri negotia fuerunt,
Verecundè enim hoc oneris vestrae Spectabilitati imponeremus, nullis praefertim meritis nostris id poscentibus, nisi praefati Oratores ad hoc nos incitâssent, in seque recepissent omnia vobis grata fore quae scriberemus.
Porrò si quid a nobis fieri poterit in vestrum decus & ornamentum, ad id nos paratos promptosque fore pollicemur. Feliciter diuque valete Illustris ac Magnifice Domine Consanguinee carissime; Cui nos dictumque Bernardum, cui etiam fidem dari cupimus in Praemissis, etiam atque etiam commendamus.
Ex Civitate nostra Eborum, die decimâ Septembris 1483.
Consimiles Literae Comiti de Leryn.
Sept. 12. Letter on the same subject to Ferdinand K. of Castile. York.
O. xii. 202. H. v. p. iii. 137.
Ad Regem Hispaniarum.
An. 1. R. 3. Infra. Bibl. Harlaean. 39. b. 18. fol. 245.
Serenissimo ac Potentissimo Principi Ferdinando, Dei gratiâ, Castellae, Legionis, Aragonum, ac Siciliae &c. Regi, Consanguineo nostro carissimo, Ricardus, Dei gratiâ, &c. Salutem plurimam dicit.
Nobilem Prudentemque Virum Bernardum de la Forssa, nostrum Consiliarium fidissimum, vestrae in Praesentia Serenitati mittendum duximus,
Is nostram mentem nostramque Voluntatem in hiis Rebus, ob quas conficiendas Serenissimae Dominae Hispaniarum Reginae vestrae Consortis pudicissimae, nostraeque Consanguineae carissimae, Dominus Gaufridus fortissimus Miles ejusdemque Reginae Orator disertissimus Nobis ejus nomine copiosè prudenterque retulerit, vestrae Serenitati aperturus est,
Eum clementer benigneque audiat, eique Fidem det, in hiis quae nostro Nomine eidem Serenitati vestrae dicet, ac brevem & celerem Expeditionem in hiis communibus Negotiis vestra Serenitas faciat mirum in modum,
Rogamus porrò si vestra a nobis Serenitas quicquam petet, quod pro ea hic facere possimus, id libenti animo faciemus, & vestra serenitas diu feliciterque vivat.
Eboraci Duodecimo Die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo tertio.
Sept. 12. Letter on the same subject to Isabella [Elizabetha] Q. of Castile. York.
O. xii. 202. H. v. p. iii. 137.
Ad Reginam.
An. 1. R. 3. Ibid.
Serenissimae Dominae Elizabethae, Dei gratiâ, Castellae, Legionis, Arragonum, Siciliaeque, &c. Reginae, Consanguineae nostrae carissimae, Ricardus, eâdem gratiâ, &c. Salutem plurimam dicit.
Vestrae Serenitatis Literas, quae Nobis perdulces perjucundaeque fuerunt, Dominus Gaufridus de Sassiola Miles ejusdem vestrae serenitatis Orator nobis jamdudum reddidit,
Quae ab eo graviter prudenterque nobis vestro Nomine exposita sunt, ea omnia laeto jocundoque animo audivimus,
In omnibus enim suae Legationis partibus mirificam veram vestrae Serenitatis in Nos Benivolentiam egregiè ostendebat, quantique nos fecerit vix verbis, ut dixit, exequi potuit,
Agimus propterea vestrae Serenitati Gratias ingentes, ac maximas quas agere possumus referimus,
Sane siquid in nostra Potestate erit, quod per Negotia, ob quae conficienda dictus vestrae Serenitatis Orator huc accessit, felicem faustumque exitum consequi valeant, Bernardum de la Forssa nostrum Consiliarium Oratoremque ad vestram Serenitatem in Praesentia mittimus,
In hiis, quae ei in Mandatis dedimus ut vestrae Serenitati nostro Nomine referat, facilè eum audiat, Fidemque ei perinde atque nobis habere velit etiam atque etiam Rogamus,
Et, si quid hic sit quod vestra Serenitas Nos pro ea factum cupit, id optimo animo nos effecturum pollicemur, persuadeatque sibi vestra Serenitas maximè velimus nos semper ejus Honoris atque Laudis studiosissimos fore, & aeternùm benè valeat vestra Serenitas.
Eboraci Duodecimo die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo tertio.
Oct. 2. Licence to John duke of Norfolk to import 100 tuns of French wine. Westm.
O. xii. 202. H. v. p. iii. 137.
De Licentia pro Duce Norffolciae.
An. 1. R. 3. Franc. 1. R. 3. m. 25.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, & ad humilem Supplictionem Carissimi Consanguinei Johannis Ducis Norffolciae, Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Consanguineo nostro, quòd ipse, per Se, aut Factores, Attornatos, seu Deputatos suos, Centum Dolia Vini, de Crescentia Regni nostri Franciae & Ducatuum nostrorum Normanniae & Acquitanniae, quàm aliarum Partium quarumcumque, in Partibus Exteris emere & providere, & ea sic empta & provisa in quacumque Navi sive quibuscumque Navibus sibi placuerit de Partibus Franciae, Hispaniae, Britanniae, sive aliarum Partium Exterarum quarumcumque, infra unum Annum proximò sequentem post Datam Praesentium, eskippare, ac ea in Regnum nostrum Angliae adducere, eaque ibidem vendere, vel aliter libitum suum indè facere valeat licitè & impunè, & absque impetitione seu impedimento Nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, seu Restrictione, in contrarium factis, ordinatis, seu provisis, in aliquo non obstantibus;
Proviso semper quòd Nobis de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis pro Vinis praedictis debitis, fideliter respondeatur, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 19. Memorandum of the sending of the great seal to the K. at Graustun on Oct. 19, and its return to the chancellor at Westminster on Nov. 26.
O. xii. 203. H. v. p. iii. 137.
Super Magno Sigillo Deliberando.
An. 1. R. 3. Claus. 1. R. 3.
Memorandum, quòd, Duodecimo Die Mensis Octobris, Anno Regni Domini Ricardi Regis Tertii primo, idem Dominus Rex mandavit Literas suas missivas Privato Signeto suo sigillatas Venerabili Patri Johanni Episcopo Lincolniensi Cancellario Angliae, in quibus inter alia continebatur quòd idem Dominus Cancellarius, ob diversas causas ipsum Dominum Regem moventes, post visum Literarum Domini Regis praedictarum, Magnum Sigillum suum in Custodia praefati Domini Cancellarii existens, salvò & securè eo citiùs quo commodè poterit eidem Domino Regi mitteret,
Super quo idem
Dominus Cancellarius juxta Mandata dicti Domini Regis Die Jovis, videlicet, Decimo sexto Die dicti Mensis Octobris, circa Horam undecimam ante Nonam, in Praesentia, Willielmi Kellet Clerici unius Clericorum ejusdem Cancellariae, Galfridi Simeon Clerici, Ricardi Esoe Clerici Coronae Cancellariae praedictae, & Willielmi Nanson, & aliorum plurimorum apud Vetus Templum London, in quadam magna alta Camera ibidem juxta Gardinum Sigillum praedictum in quadam Bagâ de albo Corio inclusum, & Signeto ipsius Domini Cancellarii, Figuram Aquilae continente, Sigillatâ, Roberto Blackwall Clerico uni Clericorum Cancellariae praedictae, dicto Domino Regi, ut praemittitur, deferendum Deliberavit,
Quod quidem Sigillum, ut praemittitur, signatum tunc ibidem, in Praesentia antedicta, idem
Robertus Blackwall ab ipso Cancellario recepit, & illud in Baga praedicta sic signata, in Villa de Graustun decimo nono Die ejusdem Mensis Octobris, circa Horam Duodecimam ejusdem Diei, & in quadam Camera vocata la Kynges Chamber, infra Hospitium de le Angel, in Praesentia, Venerabilium Patrum J. Wygorniensis, W. Dunelmensis, Th. Menevensis, & R. Assavensis, Episcoporum, & Henrici Northumbriae, & W. Hunt. Comitum, necnon Th. Stanley de Stanley Militis, & Thomae Barowe Clerici Custodis Rotulorum Cancellariae praedictae, & aliorum, in manus proprias Regis Deliberavit, illudque Sigillum in Baga praedicta sic signata idem Dominus Rex ab ipso roberto Blackwall tunc & ibidem recepit, & de Baga praedicta extrahi & aperiri fecit, & iterum dictum Sigillum in Baga praedicta, sub Signeto sigillata reponi & includi fecit,
Qui quidem
Dominus Rex Sigillum praedictum a praedicto decimo nono Die Mensis Octobris, usque vicesimum sextum Diem Novembris tunc proximò sequentem, sub ejus Custodiâ servavit, & cum eo Brevia, Commissiones, & alia quae per ipsum Sigillum expedire debuerant, sigillari fecit;
Quo xxvj Die Novembris praefatus
Dominus Rex Sigillum illud in Baga praedicta inclusum, & suo Signeto signata sive sigillata, praefato Cancellario apud Westm. in Camera stellata infra Palatium ipsius Domini Regis Westm. in Praesentia, Venerabilium Patrum, Thomae Eborum Archiepiscopi, R. Bathon, & Wellen. W. Dunelm. R. Assaven. & Th. Meneven. Episcoporum, Johannis Gunthorp Custodis Privati Sigilli ipsius Domini Regis, & Tho. Barowe Custodis Rotulorum Cancellariae ipsius Domini Regis, necnon Johannis Ducis Norfolciae, Willielmi Arundell, Henrici Northumbriae Magni Camerarii Angliae, Francisci Vicecomitis Lovell Camerarii Hospitii praefati Domini Regis, Thomae Stanley Militis Constabularii Angliae, Ricardi Ratchliffe Militis pro Corpore praefati Domini Regis, & Willielmi Catesby Armigeri pro Corpore ipsius Domini Regis, & aliorum plurimo- rum, de Consilio ejusdem Domini Regis Deliberavit, eique Custodiam praedicti Sigilli commisit;
Qui quidem Cancellarius Sigillum praedictum ab eodem
Domino Rege in Baga praedicta sic inclusum recepit, idque usque Hospitium suum in Parochia Sanctae Andreae in Holborn London secum asportari fecit, deindeque Sigillum praedictum sub Custodia ejusdem Episcopi Lincoln. Auctoritate Cancellarii remansit.
Oct. 23. Proclamations to be issued throughout England offering rewards for the capture of the duke of Buckingham, the bps. of Ely and Salisbury, Thomas marquis of Dorset, and nine other rebels. Leicester.
O. xii. 204. H. v. p. iii. 138.
De Proclamationibus faciendis pro Morum Reformatione.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 1. m. 2. dor.
Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter injungentes, quòd statim post Receptionem Praesentium in singulis Locis infra Ballivam tuam, tàm infra Liberatates, quàm extra, ubi magis expediens videris, ex parte nostrâ publicas Proclamatines fieri facias in haec verba,
Forasmuch as the King our Soverain Lorde, remembryng his solempne Profession which he made at the tyme of his Coronation to Mercy and Justice, and folowyng the same in dede; first beganne at Mercy in yevyng unto all maner Personnes his Full and Generall Pardon, trustyng therby to have caused all his Subgettes to have be surely Determyned unto hym according to the Duety of their Ligeance; and eftson his Grace, in his owne Person, as is well knowen, hath dressed himselfe to divers Parties of this his Reame for the indifferent Admynystracion of Justice to every Persone havyng full Confidence and Trust that all Oppressours and Extortioners of his Subjectes, orible Adultres and Bawdes, provokyng the high Indignation and Displeasure of God, shuld have be reconsiled and reduced to the wey of Trouth and Ventue, with the abiding in good Disposition.
This yet notwithstanding
Thomas Dorset, late Marques Dorset, which not feryng God, nor the Perille of his soule, hath many and sundry Maydes, Wydowes, and Wifes dampnably and without Shame Devoured, Defloured, and Defouled, holding the unshampfull and myschevous Woman called Shores Wife in Adultry, Sir William Noreys, Sir William Knevet, Sir Thomas Bourghchier of Barnes, Sir George Broun, Knyghtes, John Cheyne, John Noreis, Walter Hungerford, John Russh, and John Harecourt of Staunton, with other unto theym Traytourly Associat, without the Kinges Auctorite have Assembled and Gadered his People by the Comforte of his grete Rebell and Traytour the late Duc of Bukyngham, and Busshoppes of Ely and Salesbury, entending not oonly the Destruccion of the Riall Person of oure seid Soveraign Lord and other his true Subjectes, the brech of his Peace, Tranquillite, and Commen Wele of this his Reame, but also in letting of Vertue, and the dampnable Maintenaunce of Vices and Syn as they have done in tymes passed to teh grete Displeasur of God and evyll Exemple of all Cristen People,
Wherfor the
Kinges Highnes of his tender and lovyng Disposicion that he hath and bereth unto the Commyn Wele of this his Reame, and puttyng downe and rebuking of Vices, Graunteth that no Yoman nor Commoner thus abused and blynded by thes Tratours, Adultrers, and Bawedes, or eny of theym, shall not be hurte in their Bodies ne Goodes if they withdrawe theym self fro their False Company, and medell no ferther with theym,
And over this oure
seid Soveraigne Lorde Graunteth that whoo so ever put hym in devoier, and taketh the seid Duc and bringeth hym unto his Highnes, shall have a M I. in Money, or C I. in Land, and for every of the seid Busshopps and Marques a M. Marke in Money, or C. Marke in Land, and for every of the seid Knyghtes D. Marke in Money, or xll. in Lond in Reward, and that nowe every true Subjecte and Lover of Vertue and Peace put his Hand in Resistyng the Malicious entent of the seid Traytours, and Punysshing of the grete and dampnable Vices of the seid Traytours, Adultrers, and Bawedes, so that by their true and feithfull Assistens Vertue may be lyfte up and praysed in the Reame to the Honour and Pleasure of God, and Vice utterly rebuked and dampned to the suertie and comfort of all the true and good Commons of this Reame,
And over this the
Kynge's Grace woll that it be knowen that all thoo that in any wise Eyde, Comforte, or Assist the seid Duc, Busshoppes, Marques, or any other of the Kinges Rebelles and Traytours aforesaid after this Proclamation other with Goodes, Vitelles, or otherwise, be reputed and taken for his Traytours.
Et hoc sub Fide & Ligeantiâ tuis nullatenus omittas.
Teste Rege apud Leycestr. vicesimo tertio Die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus, Majoribus, & Ballivis in Comitatibus, Civitatibus, ac Villis, subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Cornub.
Salop.
Wiltes.
Somers. & Dors.
Staffordiae.
Suthampt.
Oxon. & Berks.
Surriae & Sussexiae.
Kantiae.
Middlesexiae.
Hereford.
Glouc.
London.
Bristoll.
Coventr.
Bathon.
Wynton.
Suthampton.
Villa de Devise.
Nova Sarum.
Brigwater
.
Rex, Carissimo Consanguineo suo Willielmo Comiti Arundell Constabulario Castri Regis Dovorriae, ac Custodi Quinque Portuum Regis, seu ejus Locumtenenti, Salutem.
Praecipimus vobis, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Oct. 24. Sir Ralph Assheton is appointed vice-constable of England. Coventry.
O. xii. 205. H. v. p. iii. 138.
De Viceconstabulario Angliae constituto.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 1. m. 2.
Rex, dilecto & fideli suo, Domino Radulpho Assheton Militi, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, Circumspectione, & probitate vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus, Deputavimus, & Ordinavimus vos hac vice Viceconstabularium nostrum Angliae ac Commissarium nostrum,
Dantes & Concedentes vobis, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem generalem & Mandatum speciale ad Audiendum, & Examinandum, ac Procedendum, contra quascumque Personas de Crimine laesae nostrae Regiae Magestatis suspectas & culpabiles, tàm per viam Examinationis Testium quàm aliter, prout vobis melius visum fuerit ex Officio mero seu promoto,
Necnon in Causis illis judicialiter & sententialiter juxta Causas, Exigentiam, & Delinquentium demerita, sine strepitu & figura Judicii, Appellatione quacumque remotâ, quandocumque vobis videbitur Procedendum, Judicandum, & finali Executioni Demandandum,
Cum omnibus etiam Clausulis, Verbis, & Terminis specialibus ad Executionem istius Mandati & Auctoritatis nostrorum de jure vel consuetudine requisitis, quae etiam omnia hic expressa habemus assumpto vobiscum aliquo Tabellione fidedigno qui singula conscribat, unà cum aliis quae in Praemissis vel circa ea necessaria videbuntur seu qualitercumque requisita,
Mandantes, & firmiter vobis Injungentes quòd, aliis quibuscumque praeteritis, circa praedicta quotiens & quando opus fuerit intendatis, causasque antedictas audiatis, examinetis, & in eisdem procedatis, ac eas judicetis, & finali Executioni, ut praefertur, demandetis:
Damus etiam omnibus & singulis, quorum interest, in hac parte, Tenore Praesentium firmiter in Mandatis quòd vobis in Praemissis faciendis pareant, assistant, & auxilientur in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, vicesimo quarto Die Octobris.
Per ipsum Regem Ore tenus.
Nov. 28. Pardon for Richard Lessy, papal chamberlain. Westm.
O. xii. 206. H. v. p. iii. 138.
Pro Cubiculario Papae.
To The King Oure Lige Lord
.
Memorandum quòd Vicesimo octavo Die Novembris Anno Regni Regis Ricardi Tertii post Conquestum Angliae Primo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
An. 1. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim n. 124. tempore R. 3.
Please it your Highness, of your moost noble and benigne Grace, to Grante unto youre daily Orator and Subjette Richard Lesse Clerk, oon of the Cubiculers of our Holy Fader the Pope, youre gracious Lettres Patentes of Pardon, to be sealed under youre Grete Seale, after the fourme and effecte here folowyng, and youre said Oratour shall dayly Pray God for the Preservation of youre moost Noble and Roiall Astate.
R. R.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Ricardo Lessy Clerico uni Cubiculariorum Sanctissimi Patris nostri Papae, aliàs dicto Ricardo Lessy Clerico, aliàs dicto Ricardo Lessy nuper de London Gentilman, aliàs dicto Ricardo Lessy, seu quocumque alio Nomine idem Ricardus censeatur, omnimoda Proditiones, Murdra, Felonias, Raptus Mulierum, Insurrectiones, Rebelliones, Conspirationes, Confoederationes, Cambipartias, Congregationes, Coadunationes, Conventicula illicita, Riotas, Routas, falsas Alligantias, Transgressiones, Offensas, Mesprisiones, Deceptiones, Concelamenta, & Cognitiones eorumdem, Forisfacturas, Contemptus, Impetitiones, Manutenentias, Imbraciarias, Negligentias, & alia Malefacta quaecumque per ipsum Ricardum ante praesentem Diem qualitercumq; facta sive perpetrata, unde idem Ricardus Indictatus, Appellatus, Impetitus, Rectatus, Attinctus, Convictus, vel Adjudicatus existit, aut Indictari, Appellari, Impetiri, Rectari, Attinctari, Convinci, vel Adjudicari contigerit in futurum, necnon Sectam Pacis nostrae, quae ad nos versus ipsum Ricardum pertinet seu pertinere poterit, ratione aut occasione Praemissorum, vel alicujus eorumdem, ac etiam omnimodas Utlagarias, si quae in ipsum Ricardum hiis occasionibus seu earum aliqua fuerint promulgatae,
Et ulterius Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus, &, per Praesentes, Pardonamus, Remittimus, & Relaxamus praefato Ricardo omnimoda Judicia, Executiones, & Poenas Mortis super ipsum Ricardum reddita sive adjudicanda,
Ac omnimoda Poenas Punitiones, & Deperdita quas vel quae occasionibus praedictis seu earum aliqua erga Nos incurrere debet vel deberet,
Necnon Forisfacturas quorumcumque Terrarum & Tenementorum, ac Bonorum & Catallorum suorum, Nobis, occasionibus praedictis, seu earum aliquâ ante praesentem Diem Forisfactorum sive Deperditorum, & Firmam Pacem nostram ei inde Concedimus; ita tamen quòd stet recto in Curiâ nostrâ, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis vel aliquo Praemissorum.
Et insuper Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Ricardo omnimoda Exitus Forisfactos, Fines adjudicatos, Amerciamenta Exituum Forisfactorum, Debita, Compota, Praestita & Arreragia Firmarum & Compotorum Nobis per ipsum Ricardum debita sive pertinentia,
Necnon omnimodas Actiones, Executiones, Sectas, Demandas, & Impetitiones quas Nos versus ipsum Ricardum habemus seu habere poterimus ullomodo, ratione Praemissorum vel alicujus eorumdem; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione, in contrarium indè editis, factis, seu provisis, in aliquo non obstante.
In cujus &c.
Teste &c.
Nov. 29. Safe conduct for William bp. of Aberdeen, David earl of Crawford, George de Carmighell, bp. elect of Glasgow, and eight other Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 207. H. v. p. iii. 139.
De Salvo Conductu.
Memorandum quòd, Vicesimo nono Die Novembris Anno Regni Regis Ricardi Tertii Primo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
R. R.
An
. 1. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 7. temp. R. 3.
Rex universis & singulis Admirallis, Salutem.
Sciatis quòd, ad rogatum Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Reverendum Patrem Willielmum Episcopum Aberdonensem, ac Nobilem & Strenuum Virum David Comitem de Craweford, necnon, Venerabiles Viros, Dominum Georgium de Carmighell Electum Glascuensem, Magistrum Alexandrum English Electum Dunkeldensem, &, Nobiles & Discretos Viros, Robertum Dominum de Lyle, Magistrum David Levingstone Custodem Privati Sigilli, Johannem de Drummonde de Cargyll, Dominum Willielmum Knolles Praeceptorem de Torfekyn Ordinis Sancti Johannis Jerosolimitani, Magistrum Johannem Irland Archidiaconum Sancti Andreae, Magistrum Gilbertum Ray_ke Archidiaconum Glascuensem, & Dominum de Dundasse, Ambassiatores, Oratores, & Commissarios dicti Consanguinei nostri, in Regnum nostrum Angliae, cum Sexaginta Personis de Regno Scotiae, in Comitivâ suâ, & totidem Equis vel infra, ac cum Bogeis, Manticis, Rebus, Bonis, Jocalibus, Literis, Papiris, Auro & Argento monetato, necnon Fardellis, Capsulis, & Sarciunculis suis quibuscumque, conjunctim & divisim, Veniendo, ibidem Morando, Sojornando, Conversando, & Expectando, & iterùm in Regnum Scotiae quando & quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, Redeundo & Reveniendo, absque impedimento aut impetitione nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, aliquâ Marquâ, Contramarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, non obstante,
Ita tamen quòd infra dictum Regnum nostrum Angliae, praesenti salvo nostro Conductu durante, ipsi ipsorumve aliquis nichil attemptent seu attemptet quod in Nostri aut ejusdem Regni nostri cedere queat Praejudicium quoquomodo,
Sic tamen, quod si aliquid per eorum aliquem in contrarium attemptatum fuerit, quod ipse sic attemptans pro eo juxta ejus demerita puniatur, nostro praesenti salvo Conductu quoad alios in suo robore permanente.
Et ideò vobis Mandamus &c.
In cujus &c. usque Quintumdecimum Diem Martii proximò futurum duraturas.
Teste &c.
Dec. 4. Warrant to John Taillour, the K.'s almoner, to receive felons' goods and deodands. Westm.
O. xii. 208. H. v. p. iii. 139.
Pro Eleemosinario Regis.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 2. m. 23.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Nos Concessisse, Dilecto Clerico nostro, Johanni Taillour, Eleemosinario nostro, in Augmentationem Eleemosinae nostrae, tàm omnia & omnimoda Bona & Catalla quarumcumque Personarum Felonum de Se, & cujuslibet Felonis de Se, tàm infra Libertates, quàm extra, infra Regnum nostrum Angliae inventa & invenienda, forisfacta & forisfacienda, aut Nobis tàm nunc quàm in futurum quovismodo pertinentia, quàm omnes Deodandas quae Nobis infra Regnum nostrum praedictum, tàm infra Libertates quàm extra, pertinent, aut unquam, post Primum Diem Regni nostri, Nobis pertinuerunt aut pertinere debebunt aut contingent ullo modo, quamdiu ipsum Johannem Eleemosinarium nostrum fore contigerit;
Et Volumus & Concedimus eidem Eleemosinario nostro quòd benè liceat Sibi aut Deputatis & Servientibus suis omnia hujusmodi Bona & Catalla Felonum de Se & Deodandas, ubicumque inveniri poterint, tàm infra Libertates quàm extra, Capere, Seisire, Levare, & Colligere,
Assignantes praefatum Eleemosinarium nostrum & Deputatos suos ad Inquirendum, de tempore in tempus, viis & modis quibus meliùs scire poterint, de hujusmodi Bonis & Catallis ac Deodandis, & ad eadem Seisiendum, Capiendum, & Levandum per Se sive Deputatum suum sive Deputatos suos sufficientes, ubicumque infra Regnum nostrum praedictum fuerint inventa, tàm infra Libertates quàm extra,
Et ad ipsa sic Levata & Collecta per Se ubi sibi melius videbitur in Eleemosina Distribuendum, absque aliquo Compoto seu Ratiocinio nobis inde reddendo seu faciendo,
Mandantes & Praecipientes universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Coronatoribus, Escaetoribus, Constabulariis, ac omnibus aliis Officiariis & Ministris nostris, tàm infra Libertates quàm extra, & eorum cuilibet, Tenore Praesentium, quòd praefato Eleemosinario nostro ac Deputatis suis praedictis in Executione Praemissorum Supportantes sint, Intendentes, Confortantes, Auxiliantes, & Defendentes, sub periculo quòd incumbit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 6. Grant of two pipes of Gascon wine annually to Thomas Barowe, keeper of the rolls of Chancery. Westm.
O. xii. 208. H. v. p. iii. 139.
Pro Custode Rotulorum.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 3. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, ac pro bono & laudabili Servitio quòd, Dilectus & Fidelis Clericus noster, Thomas Barowe Custos Rotulorum Cancellariae nostrae Nobis impendit & in futurum impendere desiderat,
Concessimus eidem Thomae unum Dolium vel Duas Pipas Vini Vasconiae, Habendum & Percipiendum singulis Annis pro Termino Vitae suae de Vinis nostris, citra Festum Natalis Domini, aut aliquo tempore depost, juxta quod Vindagia se habent, in Portu Civitatis nostrae Londoniae, per manus Capitalis Pincernae nostri Angliae & Haeredum nostrorum vel ejus Deputati ibidem pro tempore existentis; eo quòd expressa mentio de vero Valore Annuo Vini praedicti, aut de aliis Donis & Concessionibus, per Nos eidem Thomae ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, sive Restrictione, in contrarium factis sive ordinatis, aut aliquâ Causâ, Re, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 13. Pardon for Thomas cardinal abp. of Canterbury. Westm.
O. xii. 208. H. v. p. iii. 139.
Pro Thoma Cardinale Archiepiscopo Cantuariensi de Pardonatione.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 2. m. 25.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Thomae Cardinali Archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae Primati & Apostolicae Sedis Legato, seu quocumque alio nomine censeatur, omnimoda Proditiones, Felonias, Murdra, Mesprisiones, Concelamenta, Conventicula illicita, Riotas, Routas, Contemptus, Transgressiones, Forisfacturas, Offensas, & alia Malefacta quaecumque per ipsum Cardinalem ante Duodecimum diem Decembris ultimò praeteritum qualitercumque facta sive perpetrata, ac Sectam Pacis nostrae quae ad Nos versus ipsum pertinet pro Praemissis seu eorum aliquo,
Pardonavimus etiam Remisimus, & Relaxavimus eidem Cardinali omnimodas Executiones & Poenas Mortis quas versus ipsum, occasione Praemissorum seu eorum alicujus, habemus seu habere poterimus,
Necnon omnimodas Utlagarias in ipsum, hiis occasionibus seu earum aliqua, promulgatas, & firmam Pacem nostram ei inde Concedimus; ita tamen quòd stet Recto in Curiâ nostrâ si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 16. Thomas lord Stanley is appointed constable of England. Westm.
O. xii. 209. H. v. p. iii. 140.
De Constabulario Angliae constituto.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 2. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Probitate, & Industriâ Praedilecti Consiliarii nostri Thomae Stanley Militis Domini de Stanley plurimùm confidentes,
Concessimus eidem Thomae Officium Constabularii Angliae,
Habendum, Occupandum, & Excercendum Officium illud eidem Thomae pro Termino Vitae suae, Percipiendo annuatim, in & pro Occupatione Officii praedicti, Feoda & Vadia Centum Librarum legalis Monetae Angliae, de Reventionibus Castrorum, Dominiorum, Terrarum, & Tenementorum nostrorum infra Comitatum nostrum Lancastriae, per manus Receptorum, Ballivorum, Firmariorum, sive aliorum Occupatorum eorumdem, pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, unà cum omnibus aliis Proficuis, Juribus, Libertatibus, Franchesiis. Commoditatibus, & Emolumentis eidem Officio qualitercumque pertinentibus sive spectantibus in tàm amplis modo & formâ quibus aliquis alius Officium illud peranteà occupans pro eodem habuit & percepit,
Et ulterius de uberiori Gratiâ nostrâ Concessimus, & per Praesentes Concedimus eidem Thomae quòd ipse licitè facere & substituere possit quendam Deputatum suum ad Excercendum Officium praedictum, in Absentiâ ipsius Thomae, quandocumque necesse fuerit, & ad Exequendum sub Se omnia & singula quae ad Officium praedictum pertinent facienda per Praesentes; eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo aut alio Valore Officii praedicti, aut de aliis Donis sive Concessionibus per Nos eidem Thomae ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione, in contrarium factis, editis, sive ordinatis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 20. Thomas cardinal abp. of Canterbury is ordered to summon a convocation of his province at S. Paul's. Westm.
O. xii. 209. H. v. p. iii. 140.
De Convocatione facienda.
Memorandum quòd, Vicesimo Die Decembris Anno Regni Regis Ricardi Tertii Primo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
R. R.
An
. 1. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 10. tempore R. 3.
Rex Reverendissimo in Christo Patri, Th. eâdem gratiâ, Cardinali Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Consanguineo nostro carissimo, Salutem.
Quibusdam arduis & urgentibus Negotiis, Nos, Securitatem & Defensionem Ecclesiae Anglicanae, ac Pacem, Tranquilitatem, Bonum Publicum, & Defensionem Regni nostri & Subditorum nostrorum ejusdem concernentibus, vobis in Fide & Dilectione quibus nobis tenemini Rogando Mandamus quatinus, Praemissa debito intuitu attentis & ponderatis, universos & singulos Episcopos vestrae Provinciae, ac Decanos & Priores Ecclesiarum Cathedralium, Abbates & Priores, & alios Electivos Exemptos & non Exemptos, necnon Archidiaconos, Capitula, Conventus, & Collegia, totumque Clerum cujuslibet Dioecesis ejusdem Proviniciae, ad Comparendum coram vobis in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae, vel alibi prout melius expediri videritis, cum omni celeritate accomodâ, modo debito Convocari faciatis,
Ad Tractandum, Consentiendum, & Concludendum super Praemissis, & aliis quae sibi clariùs exponentur tunc ibidem ex parte nostrâ,
Et hoc, sicut Nos & Statum Regni nostri, ac Honorem & Utilitatem Ecclesiae praedictae diligitis, nullatenus omittatis.
Teste &c.
R. R.