Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1484

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

210-229

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1484', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 210-229. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115520 Date accessed: 19 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1484

Syllabus EntryFoedera Text
1484. Jan. 4. Grant of the custody of the manor of Huntingfield in co. Kent to Gloucester king-of-arms. Westm.
O. xii. 210. H. v. p. iii. 140.
De Custodia commissa.
An. 1. R. 3. Fin. 1. R. 3. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, per Manucaptionem Johannis Garter Capitalis Regis Armorum, & Thomae Clarencewe Regis Armorum in Australibus, Commisimus Ricardo Champeney, aliàs dicto Gloucestre Regi Armorum, Custodiam Manerii de Huntyngfeld in Comitatu Kantiae,
Habendam a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito usque ad Finem Viginti Annorum extunc proximò sequentium & plenariè completorum,
Reddendo indè Nobis per Annum pro Custodia praedicta Decem Libras & Duodecim Denarios prout nobis Responsum est, & Duodecim Denarios ultra de Incremento per Annum, ad Festa Pafchae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones,
Ac sustentando Domos Clausuras & Aedificia,
Necnon supportando omnia alia Onera dictae Custodiae pertinentia, sive aliquo modo incumbentia, quamdiu Custodiam habere voluerit supradictam;
Proviso semper quòd, si aliquis alius plus dare voluerit de Incremento per Annum, sine fraude vel malo ingenio, quòd tunc dictus Ricardus tantum pro eadem solvere teneatur, si Custodiam habere voluerit supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Januarii.
Per Billam Thesaurariae.
Jan. 18. General request of the emperor Frederick for letters of safe conduct for Nicholas de Popplair. Vienna.
O. xii. 219. H. v. p. iii. 140.
De Requestu; ex Parte Imperatoris.
An. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. b. 28. fol. 255.
Fredericus, Divinâ favente Clementiâ, Romanorum Imperator semper Augustus, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, &c. Rex, ac Austriae, Suaviae, Karinthiae, & Charnolae Dux, Comesque Tirolis, &c. universis & singulis Regibus Amicis nostris carissimis Salutem & Fraterni Amoris continuum incrementum: necnon Principibus Ecclesiasticis & Secularibus, Ducibus, Marchionibus, Clientibus, Baronibus, Nobilibus, Clientibus, Officialibus quibuscumque, Capitaneis, Burggraviis, Vicariis generalibus, Potestatibus, Ancianis, Gubernatoribus, Praesidibus, Judicibus, Theoloneariis, Tributariis, Boletariis, Passuum Custodibus, Civitatum, Opidorum, Villarum & Locorum Communitatibus, ac Rectoribus eorumdem, caeterisque nostris Fidelibus dilectis cujuscumque Dignitatis, Praeeminentiae, Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint, tàm in Imperio Sacro quàm alibi ubilibet constitutis, ad quos praesentes pervenerint, Gratiam Caesaream & omne Bonum,
Serenissimi, Venerabiles, Illustres, Magnifici, Nobiles, Circumspecti, Fideles, Dilecti, cùm Familiaris noster & Imperii Sacri Fidelis Dilectus Nicholaus de Popplair, pro Militia acquirenda, ex consensu & favore nostro, impraesentiarum Gressus suos dirigere instituit, quare nonnullas Regum & Principum Curias & Provincias visitare & perlustrare habet,
Nos, cupientes eundem Nicolaum de Popplair,
Cui ob Virtutum suarum praeclara merita, necnon fidelia Nobis & Sacro Romano Imperio in Curia nostra Imperiali certo tempore praestita Obsequia, necnon propter ejus Actus Militares, quos prae ceteris in praefata nostra Imperiali Curia agitando habilem cognovimus, ad clementem Promotionem inclinati sumus,
In progressu sui Itineris plenâ Securitate gaudere, vos omnes & singulos exhortamur, nostris verè ac Sacri Romani Imperii & Terrarum nostrarum Subditis, districtè praecipiendo, Mandamus quatinus, cùm eundem Nicholaum de Popplair Familiarem nostrum ad vos Terras & Curias vestras & Loca declinare contigerit, in hujusmodi suo Transitu, nostrae considerationis intutitu, recommissum suscipere, favorabiliter tractare, atque in hiis, quae Securitatem & Celeritatem sui concernunt Itineris, promovere, & gratuitam velitis ostendere & exhibere voluntatem, ipsumque unà cum Familia, Equis, Rebus, & Bonis suis universis, per quoscumque Passus, Portus, Pontes, Terras, Dominia, Districtus, Civitates, Opida, Castra, Castella, Villas, & alia quaelibet nostrae & vestrae Jurisdictionis, Loca, tàm per Terras quàm per Aquas, absque omni Solutione Theolonearii, Pedagii, Pontinegii, Gabellae, Custumae, sive alterius cujuscumque Exactionis, Onere, Impedimento, & Molestiâ quibusvis semotis Transire, Stare, Morari, & Redire, securè & liberè permittatis & permitti faciatis,
Sibi, Familiae, Equis, & Rebus suis, dùm & ubi opus fuerit atque pro Parte ipsorum desuper adhortati fueritis & requisiti, de securo & salvo Conductu providendo, Cesareae nostrae Majestatis ad Complacentiam, Honorem, & Reverentiam singularem.
Dat. Wienne, Die xviij Mensis Januarii, Anno Domini M. CCCC. LXXXIII. Regnorum nostrorum Romani Quadragesimo tertio, Imperii Tricesimo primo, Hungariae verò vicesimo quarto.
Feb. 10. The K. to John Maria-Sforza, duke of Milan, requesting him to grant the citizenship of Milan to William and Nicholas de Ariotis, citizens of London, who intend to reside at Milan. London.
O. xii. 211. H. v. p. iii. 140.
Ad Ducem Mediolani.
Dors.
Illustrissimo ac Potentissimo Principi Domino Johanni Mariae-Sforciae DUCI Mediolani, Papiae Angliaeque COMITI, ac Januae & Cremonae DOMINO Consanguineo nostro Carissimo.
An
. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean 39. b. 18. fol. 249.
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Illustrissimo ac Potentissimo Principi Domino Johanni Mariae-Sforciae Duci Mediolani, Papiae Angliaeque Comiti, ac Januae & Cremonae Domino Consanguineo nostro carissimo, Salutem, & prosperorum Successuum incrementa.
Illustrissime ac Potentissime Princeps Consanguinee noster carissime,
Posteaquam ad Regiam hanc Dignitatem, Divinâ favente Clementiâ, evecti sumus, nil magis laudabile magisque Principe dignum duximus quàm Subditis nostris benefacere, iis potissimum qui suis Virtute & meritis ornari simul & illustrari promeruissent,
Quapropter cùm Gulielmus, Germanusque, ac Nicholaus Fratres de Ariotis, Cives nostri Londonienses, nec minùs eorum Pater (qui ex ejusdem nostrae Civitatis Aldermanis est unus, & quidem gratissimus) Nobis Regnoque nostro plurima Obsequia contulerint atque indies acriore studio de Nobis plura mereri nitantur, Nos planè illis plurima tenere ac debere profitemur,
Cùm igitur Ditione Celsitudinis vestrae praenominatorum Fratrum Duo (Guillielmus, scilicet, & Germanus) jamdiu commorati sint, Mercatorum munere fungentes,
Nuperque eorum alter (hoc est Germanus) Mediolani (quae Sublimitatis vestrae insignis est Civitas) Diem clauserit extremum, ac in ejus Locum Tertius Frater Nicholaus sit injectus,
Cupiantque hii, Guillielmus & Nicholaus, superstites Fratres, istic commorantes, Civitatem istam Mediolani in Patriam deligere, & nostrum hac in re Auxilium diutiùs implorent, sperantes Literis nostris Commendatitiis nostraque apud Sublimitatem vestram Intercessione, pro consequendo, ullâ sine reservatione, Civilitatis Privilegio, se plurimùm juvari & protegi posse,
Cupientes Nos eorum Guillielmi & Nicholai desiderio satisfactum iri, Celsitudinem vestram plurimùm rogamus, ut eosdem eorumque Nuncios & Negotiorum Gestores Causâ nostrâ commendatos habeat, atque in Protectionem suscipiat, illo denique Civilitatis munere donet,
Quod si Sublimitas vestra & Petitioni nostrae & praedictorum Fratrum votis morem gesserit, id profectò Beneficii ad non leve indicium singularis in Nos Benivolentiae ascribemus;
Superest autem ut, si quid Nobis sit, quo Celsitudini vestrae gratificari valeamus, eadem Nos certiores faciat, quoniam pro virili dabimus operam nè quid a nobis postuletur frustrâ; nec plura, benè valeat Sublimitas vestra diu ad Vota.
Ex Civitate nostra Londoniarum, decimo die Februarii, Anno Domini, secundum Computationem Anglicanam, M. CCCC. LXXXIII.
Ricardus Rex.
Feb. 10. The K. writes in favour of the above-named persons to Lewis Maria-Sforza Visconti, duke of Barri. London.
O. xii. 212. H. v. p. iii. 141.
Ad Principem Ludovicum.
Dors.
Illustri Domino Ludovico Mariae-Sforciae Vicecomiti, Duci Barri, ac Ducalis Domini Locumtenenti Generali, Affini nostro carissimo.
An
. 1. R. 3. Insra Bibl. Harlaean. 39. b. 18. fol. 250.
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Illustri Domino & Affini nostro Carissimo, Domino Ludovico Mariae-Sforciae Vicecomiti, Duci Barri, ac Ducalis Dominii Locumtenenti Generali, Salutem, & ad Vota Successus.
Illustris Domine & Affinis noster carissime,
Nichil Nobis antiquius unquam fuit quàm eos omnes, qui de Nobis benè meriti essent, Commodis atque Honoribus prosequi,
Quod quidem vetus nostrum Institutum, cùm liberrimè in Subditos nostros, Nobis fideliter Obsequentes, semper observaverimus, non minùs tamen in Exteros Peregrinosque, de Nobis benè meritos, ostendimus:
Quare, cùm Gullielmus, Germanusque, ac Nicholaus Fratres de Ariotis, Cives nostri Londonienses, nec minore curâ eorum Pater (ex nostris ejusdem Civitatis Aldermanus unus) Nobis Regnoque nostro plurima Obsequia contulerint, ac indies acriori studio de Nobis plura mereri studeant, non possumus facere quin eos, pro suis & veteribus & recentibus in nos Meritis, eo quo decet favore tutemur & foveamus.
Cùm igitur istâ in Ditione Illustrissimi Ducis Nepotis nostri jamdiu habitaverint Duo praenominatorum Fratrum (Gullielmus, scilicet, & Germanus) atque Negotiati sint, nuperque eorum alter (hoc est Germanus) Mediolani Sublimitatis vestrae Urbe insigni Diem clausit extremum, ac in ejus Locum Tertius Frater Nicholaus successit, cupiantque inpraesentiarum hii, Guillielmus & Nicholaus, Fratres superstites, istic commorantes, Civitatem istam Mediolani sibi in Patriam deligere, nunciârunt Nobis proximè Commendatitiis Literis nostris nostrâque apud Illustrissimam Dominationem vestram Intercessione, pro consequendo, ullâ sine reservatione, Civilitatis Privilegio, se plurimùm juvari & protegi posse, idque a Nobis enixè postulârunt,
Quocirca, cùm praedictorum Gullielmi & Nicholai desiderio satisfactum iri cupiamus, vestram Dominationem hortamur & rogamus ut illis Aditum ad sui Cognitionem & Amorem nostrâ causâ patefacere velit, atque eos & singula eorum Negotia quàm commendatissima habere, tum demùm in Fidem suam & Protectionem ita accipere, ut Commendationis nostrae pondus facile ab his perspici & a Nobis quanti fuerit, possit declarari,
Id enim planè intelligent si ab iis, qui eorum Causae adversantur, Dominatio vestra eos defensaverit, eorumve Negotiorum Gestores & Nuncios, votique sui Compotes fecit:
Non parùm enim, sicuti accepimus, ad publica Vectigalia augenda hujusmodi res conducit; interest etiam Honoris Principum nè quis prohibeatur Civitate qui aliquot Annos Incolatum in ea fecerit,
Equidem si a Nobis id sperandum est ut, quod vestratibus aliquando Nos tribuimus, id pariter Illustrissimum Ducem Nepotem nostrum Nostratibus esse tributurum, nil sane est quod vereamur Eos de Ariotis a Dominatione vestrâ, pro ejus innata bonitate, contegi & foveri; Quod ut facias & petimus & plurimùm rogamus, ad non leve indicium singularis Benivolentiae, si fiet, ascripturi.
Reliquum est ut, si quid hoc in nostro Regno esse intelligatis, quo vobis gratificari valeamus, nobis significetis, quoniam id libentissimè facturos pollicemur; & valeat Dominatio vestra quàm felicissimè.
Ex Civitate nostra Londonarium, decimo Die Februarii, Anno Domini, secundum Computationem Anglicanam, Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo tertio.
Ricardus Rex.
Feb. 12. Grant of annuity of 203l. to James earl of Douglas. Westm.
O. xii. 213. H. v. p. iii. 141.
Pro Comite Douglas.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 5. m. 9. n. 54.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Bonum gratuitum & acceptabile Servitium, per Dilectum Nobis Jacobum Comitem de Douglas, ad suos Labores & Expensas non modicas, absque Regardo competenti, Nobis ante haec tempora multipliciter impensa, intimè considerantes, & ut ipse Statum suum decentiùs manutenere valeat,
De Gratia nostra speciali Concessimus, & per Praesentes Concedimus eidem Comiti Ducentas Libras, Habendas & Percipiendas annuatim a Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimò praeterito pro Termino Vitae suae modo & formâ sequenti; videlicet,
Quinquaginta Duas Libras indè annuatim de Firma Villae nostrae Bristolliae cum Suburbiis & suis Pertinentiis, per Manus Majoris Villae praedictae ac Comunitatis ejusdem Villae & Successorum suorum, ac Burgensium, Haeredum, & Successorum suorum, aut per Manus Vicecomitum Villae praedictae, vel aliorum Receptorum ibidem pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones,
Viginti Libras indè annuatim de Feodi Firma Villae suae Civitatis Norwici per Manus Vicecomitum, Civium, Ballivorum, vel aliorum Receptorum earumdem Villae sive Civitatis pro tempore existentium, ad eadem Festa per aequales Portiones,
Quadraginta Libras indè annuatim de Custodia Abbatiae Sancti Edmundi, aliàs Sancti Edmundi de Bury, necnon omnium Temporalium ejusdem per Manus Abbatis, Prioris, & Conventûs ibidem aut aliorum Receptorum ibidem pro tempore existentium, ad eadem Festa per aequales Portiones,
Triginta quinque Libras indè annuatim de Firma Villae Oxoniae, per Manus Burgensium, Ballivorum, Receptorum, vel aliorum Occupatorum ejusdem Villae pro tempore existentium, ad eadem Festa per aequales Portiones,
Triginta Libras indè annuatim de Firma Villae Derbiae, & de Cremento sive Incremento ejusdem Villae, per Manus Hominum sive Ballivorum vel aliorum Receptorum ibidem pro tempore existentium, ad eadem Festa per aequales Portiones,
Et Viginti Libras indè residuas annutim de Vacatione Abbatiae de Sancto Albano & omnium Temporalium ejusdem per Manus Abbatis, Prioris, & Conventûs ibidem aut aliorum Receptorum ibidem pro tempore existentium, ad eadem Festa per aequales Portiones, absque aliquo Compoto seu aliquo alio indè Nobis reddendo,
Concessimus etiam eidem Comiti, quòd si praesentes Literae nostrae quoad Praemissa seu aliquod Praemissorum eidem Comiti imposterùm invalidae existere contingerent, quòd tunc Cancellarius noster Angliae pro tempore existens de tempore in tempus fieri faciat & deliberari tot & tales Literas Patentes & Brevia quot & quales eidem Comiti in hac parte necessaria fuerint & oportuna, absque aliqua Prosecutione penes Nos in hac parte facienda; Eo quod expressa mentio de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos aut per Edwardum nuper Regem Angliae Quartum Fratrem nostrum praefato Comiti ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, Restrictione, in contrarium indè factis, editis, ordinatis, sive provisis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 21. Licence to the mayor and burgesses of Kingston-on-Hull to ship goods of which the subsidy amounts to 60l., for 20 years, for the relief of the town. Westm.
O. xii. 213. H. v. p. iii. 141.
De Concessione.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 5. m. 16. n. 96.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione tàm gravium Paupertatis, Ruinae, & Decasûs, in quibus Villa nostra de Kyngeston super Hull diversis mediis jam nuper incidit, quàm boni & diligentis Servitii tàm cum grandibus Sumptu & Onere quae Major, Burgenses, & Inhabitantes praedictae Villae quampluribus & diversis modis tàm in Viagio in Scotiam quàm in aliis Locis ad nostri beneplacitum perantea habuerunt & sustinuerunt, aliisque Causis & Considerationibus Nos moventibus,
De Gratia nostra speciali, penes eorum Relevamen & Succursum in hac parte & pro Auxilio Portûs dictae Villae, Concessimus praefatis Majori & Burgensibus & Successoribus suis, quòd ipsi & Successores sui vel eorum aliquis ad usum infra Portum Villae praedictae annuatim, durante spatio Viginti Annorum Datam Praesentium proximò sequentium, tanta Bona & Mercandisas (Lanis & Pellibus lanutis exceptis) eskippare, quorum Bonorum & Mercandisarum Custumae & Subsidia in Portu praedicto exterius sic Eskippata, & etiam Subsidia Retorni eorumdem Bonorum & Mercandisarum quae in eundem Portum interius, ad annuam Summam Sexaginta Librarum devenient & attingent, & easdem Sexaginta Libras annuas, durante Termino Viginti Annorum antedictorum, in Manibus suis & Successorum suorum praedictorum, in Sustentionem Portûs praedicti & Relevamen dictorum Majoris & Burgensium eorumque Successorum praedictorum Retinere valeant vel valeat, absque aliquibus Custuma & Subsidio sive Compoto, aut alio Nobis indè aut pro eisdem habendo, solvendo, seu reddendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 29. The K. sends Thomas bp. of S. David's as ambassador to the pope Sixtus, and informs his holiness of the election of John Shirwode, apostolic notary, to the see of Durham. London.
O. xii. 214. H. v. p. iii. 142.
Litera ad Papam.
Dors.
Beatissimo in Christo Patri & Domino Domino Sixto Sacrosanctae Romanae & universalis Ecclesiae Pontifici Maximo.
An. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. B. 18. fol. 250. b.
Beatissime Pater, post humillimam Commendationem & devotissima Pedum oscula beatorum.
Par aequumque fuit (BEATISSIME PATER) ut antehac vestram Sanctitatem certiorem fecissemus de nostra Assumptione ad hujus Regni nostri Regimen & Coronam, idque Nobis in Animo fuit & libentissimè fecissemus, si non inopinata quorumdam, qui Nobis & Fidelitate & Jurejurando Obnoxii fuerunt, Perfidia & nephanda Conjuratio impedivissent quo minus id commodè fecisse potueramus.
Verùm, quia id longè aliter quàm volumus accidit (rem ipsam reservando) mittemus ad vestram Sanctitatem quamprimùm Reverendum in Christo Patrem Dominum Thomam Menevensem Episcopum, qui eandem de nostrâ erga eam & ipsam Sanctissimam Sedem Observantiâ & Devotione aliisque Rebus reddet certiorem.
Reliquum est (Beatissime Pater) non enim sumus ignari neque immemores quàm benè meritus sit de hoc Regno nostro Reverendus Pater Dominus Johannes Shirwod, istius Sedis Notarius, cujus etiam Vitae integritas, sacrarum Literarum singularis Scientia, egregia utriusque Linguae Notitia, suavissimi Mores, cum incredibili Virtute quâ praeditus est, nos in ejus Amorem alliciunt atque trahunt, illum vestrae Sanctitati ad Episcopatum Dunelmensis Ecclesiae commendare longè antehac constituimus, eumque, illius rei gratiâ, Priori & Capitulo Dunelmensi ut eligerent in Pastorem etiam commissum fecimus, quique, & suis Meritis id poscentibus & nostra item Intercessione, in Episcopum Dunelmensem canonicè est Electus,
Sed, dùm ista Tractamus, vestrae Sanctitatis Breve allatum est, quod eum nobis plurimùm commendat, hortaturque magnoperè ut in illius Promotionem ad ejusdem Ecclesiae Sedem eidem Sanctitati assentiamus,
Gratissimum sanè est vestram Sanctitatem a nostro firmo & constanti in ea parte animo non refragari, sed quod proposuimus ac totâ mente conclusimus id se ultro ac libentissimè facturam pollicetur vestra Beatitudo,
Quae, quaesumus, eundem Reverendum Patrem, sic Electum ad dictam Sedem Dunelmensem, commendatum habeat, & eum in illius Ecclesiae & Patrem & Pastorem praeficiat, & Nos, perinde atque de eadem Beatitudine & istâ Sanctissimâ Sede mereri animus est, consueto hoc nostrum Regnum Amore & Favore prosequatur; diu feliciterque vivat & valeat Sanctitas vestra; cui nos etiam atque etiam commendamus.
Ex Urbe nostra Londoniarum, pridie Kalend. Martii.
Devotissimus Filius Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae &c.
Pontifici Maximo.
March 2. Licence to John Writhe, garter king-of-arms, Thomas Holme, Clarence, John More, Norrey, and Richard Champney, Gloucestre kings-of-arms, to form a corporation, and a grant of a house in the parish of All Hallows, called "Coldearber." Westm.
O. xii. 215. H. v. p. iii. 142.
Literae de Incorporatione Heraldorum.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 3. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, necnon certis Considerationibus nos specialiter moventibus, Concessimus pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Dilectis Nobis, Johanni Writhe alias dicto Garter Regi Armorum Anglicorum, Thomae Holme alias dicto Clarensu Regi Armorum Partium Australium, Johanni More alias dicto Norrey Regi Armorum Partium Borialium, Richardo Champney alias dicto Gloucestre Regi Armorum Partium Walliae, & omnibus aliis Heraldis, Prosecutoribus sive Pursevandis Armorum, quòd ipsi & Successores sui, scilicet, le Garter Rex Armorum Anglicorum, Rex Armorum Partium Australium, Rex Armorum Partium Borialium, Rex Armorum Partium Walliae, ac omnes alii Heraldi, Prosecutores sive Pursevandi Armorum, qui pro tempore fuerint, imperpetuùm sint UNUM CORPUS corporatim in Re & Nomine, habeantque Successionem perpetuam, necnon quoddam Sigillum Comune pro Negotiis & aliis Agendis eorumdem habere & excercere valeant imperpetuùm, ac quòd ipsi & Successores sui per Nomina le Garter Regis Armorum Anglicorum, Regis Armorum Partium Australium, Regis Armorum Partium Borialium, Regis Armorum Walliae, & aliorum Heraldorum, Prosecutorum sive Pursevandorum Armorum imperpetuùm nuncupentur,
Et quòd ipsi & eorum Successores, per eadem Nomina sint Personae habiles & capaces in Lege, ac Nomen illud habeant & gerant imperpetuum,
Et quòd iidem Garter Rex Armorum Anglicorum, Rex Armorum Partium Australium, Rex Armorum Partium Borialium, Rex Armorum Partium Walliae, ac alii Heraldi, Prosecutores sive Pursevandi Armorum, & Successores sui, per hujusmodi Nomen, Terras, Tenementa, Haereditamenta, & Possessiones, ac Bona & Catalla quaecumque perquirere & habere possint,
Ac pro Terris, Tenementis, Redditibus, & Possessionibus, Juribus, Rebus, Bonis & Catallis quibuscumq; in quibuscumq; Actionibus, Causis, Demandis, Querelis, & Placitis, tàm Realibus & Personalibus quàm mixtis, cujuscumque generis fuerint vel naturae, in quibuscumque Curiis, coram quibuscumque Justiciariis aut Judicibus Spiritualibus vel Secularibus placitare & implacitari, ac respondere & responderi valeant imperpetuùm, prout & in eodem modo quo caeteri Liegiae nostrae Personae habiles & capaces in Lege placitare & implacitari respondere & responderi poterunt & consueverunt,
Quodque praedicti Garter Rex Armorum Anglicorum, Rex Armorum Partium Australium, Rex Armorum Partium Borialium, Rex Armorum Walliae, & alii Heraldi, Prosecutores sive Pursevandi Armorum, & eorum Successores ad eorum libitum invicem commorentur, ac ad Dies, Loca, & Tempora congrua & oportuna, quotiens & quando eis placuerit, ad Tractandum, Communicandum, & Concordandum inter se ipsos, & unà cum aliis pro Consilio & Avisamento pro bono Statu, Eruditione, & Regimine Facultatis suae praedictae convenire possint,
Et, ut ipsi quendam Locum sive Mansionem congruum in ea parte habeant, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex mero Motu       Dedimus & concessimus eisdem, Garter Regi Armorum Anglicorum, Regi Armorum Partium Australium, Regi Armorum Partium Borialium, Regi Armorum Walliae, & aliis Heraldis, Prosecutoribus sive Pursevandis Armorum, unum Mesuagium cum Pertinentiis in Londonia in Parochia Omnium Sanctorum Parva vocat. Coldearber,
Habendum & Tenendum Mesuagium illud cum Pertinentiis eisdem Garter Regi Armorum Anglicorum, Regi Armorum Partium Australium, Regi Armorum Partium Borialium, Regi Armorum Walliae, & Heraldis, Prosecutoribus sive Pursevandis Armorum, & Successoribus suis ad usum Duodecim Principalium & Proborum eorumdem pro tempore existentium imperpetuùm, absque Compoto seu aliquo alio indè Nobis vel Haeredibus nostris reddendo vel faciendo,
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris praedictis, quantum in nobis est, praefatis, Garter Regi Armorum Anglicorum, Regi Armorum Partium Australium, Regi Armorum Partium Borialium, Regi Armorum Walliae, & aliis Heraldis, Prosecutoribus, sive Pursevandis Armorum, & Successoribus suis, quòd ipsi Terras, Tenementa, Redditus, & Possessiones quae de Nobis non tenentur in Capite, ad Valorem Viginti Librarum per Annum, ultra Reprisas & ultra Mesuagium praedictum cum Pertinentiis, a quibuscumque Personis Secularibus vel Regularibus adquirere possint,
Habenda & Tenenda eis & Successoribus suis imperpetuùm, ad intentionem inveniendi unum Capellanum ydoneum ad celebrandum singulis diebus in Mesuagio praedicto vel extra ad libitum Regum Armorum praedictorum pro salubri Statu nostro, & Annae Consortis nostrae & Edwardi Principis Walliae Primogeniti nostri dùm vixerimus, & pro Animabus nostris cùm ab hac Luce migraverimus, ac pro bono Statu omnium Benefactorum Regum Armorum supranominatorum dùm vixerint, & pro Animabus suis cùm ab hac Luce migraverint, ac pro Animabus omnium Fidelium Defunctorum juxta Discretiones & Ordinationes praedictorum Garter Regis Armorum Anglicorum, Regis Armorum Partium Australium, Regis Armorum Partium Borialium, Regis Armorum Walliae, & aliorum Heraldorum, Prosecutorum, sive Pursevandorum Armorum, & Successorum suorum,
Et haec omnia absque impetitione, impedimento, perturbatione, aut gravamine Nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Vicecomitum, Escaetorum, Coronatorum, Ballivorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Et absque aliquibus aliis Literis Regiis Patentibus, seu aliquibus Inquisitionibus super aliquo Brevi de AD QUOD DAMPNUM, aut aliquo alio Mandato Regio in ea parte quovismodo prosequendo, habendo, faciendo, capiendo, seu retornando,
Et absque Fine seu Feodo inde Nobis vel Haeredibus nostris fiendo seu solvendo; Statuto de Terris & Tenementis ad MANUM MORTUAM NON PONENDIS edito, aut eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo Mesuagii praedicti, aut caeterorum Praemissorum, sive eorum alicujus, vel de aliis Donis sive Concessionibus per Nos aut aliquem Progenitorum sive Praedecessorum nostrorum, Regum Angliae, praefatis, Johanni Writhe, Thomae Holme, Johanni More, & Richardo Champneys, aut eorum alicui, ante haec tempora factis in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione in contrarium factis, editis, sive ordinatis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 2. The K. to Pope Sixtus, requesting the promotion of John Shirwode, bp. elect of Durham, to the cardinalate. London.
O. xii. 216. H. v. p. iii. 143.
Ad Papam.
Dors.
Sanctissimo in Christo Patri & Domino Domino Sixto Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Pontifici Maximo.
An
. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. b. 18. f. 254.
Sanctissime in Christo Pater, post humillimam Commendationem ac Devotissima Pedum oscula Beatorum.
Quanquam speramus Sanctitatem vestram,
Quae, pro singulari ac propè Divinâ Bonitate Benignitateque suâ, libenter solet Principum, sibi ac Sanctae Sedi Apostolicae Devotorum, piis Supplicationibus inclinari, Virosque Egregios ac Praeclaros Vitâ pariter & Doctrinâ Favoribus prosequi gratiosis,
Reverendum in Christo Patrem Dominum Johannem Shirwode, ad Episcopatum Dunelmensem Electum, nostrumque Oratorem, & Virtutum Meritorumque suorum & Precum quoque nostrarum intuitu brevi ad Cardinalatum evecturam; tamen, ut ipsa Sanctitas vestra intelligat quanto id desiderio expectemus, has etiam Literas ad eandem pro celeriori ejus rei expeditione dandas putavimus,
Est enim, Beatissime Pater, jam in hoc Regno nostro publicatum Nos pro hac Re Literis aliquot apud Beatitudinem vestram & apud Sacrum Collegium intercessisse, magnaque etiam spes est Procerum ac Nobilium ejusdem Regni nostri eum Virum, cujus sanè jamdiu celeberima Fama fuit, quique tantopere studuit simul & studeat de ipsa Beatitudine vestra ac Apostolica Sede benè mereri propediem ad praefatum sustollendum Honorem; itaque, quoniam spes quae differtur affligit animum, vestram Benignissimam Sanctitatem instantissimè deprecamur obtestamurque ut hoc nostrum ardentissimum Desiderium, pium sanè ac justis Causis innixum, quantociùs fieri possit, complere dignetur,
Nosque, si id faciet prout eam facturam confidimus, dabimus operam ut nulli omnium Principum Christianorum in Fide ac Devotione erga ipsam Sanctitatem vestram ac Apostolicam Sedem cedere videamur:
Et ipsa Sanctitas vestra, quae tot illustrissima, uti accepimus, Opera edit, indiesque magis ac magis Urbis Ecclesiaeque Romanae Splendorem amplificat, per plurimos, quaesumus, Annos, ad ejusdem Romanae atque adeò universalis Ecclesiae Commodum & Honorem Christianaeque Religionis Augmentum, sana & incolumis vivat; Cui Nos & Causam hanc iterùm iterumque flagrantissimo animo commendamus.
Ex Londoniis, vj Non. Martias.
Devotissimus Filius Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae.
March 2. The K. writes on the same subject to the college of cardinals. London.
O. xii. 217. H. v. p. iii. 143.
Ad Cardinales.
Dors.
Reverendissimis in Christo Patribus ac Dominis Colendissimis Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Episcopis, Presbiteris, ac Diaconis Cardinalibus Amicis nostris carissimis.
An
. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaeam 39. b. 18. fol. 254. b.
Reverendissimi in Christo Patres ac Domini Colendissimi Amici nostri carissimi, post plurimam cum Commendatione Salutem.
Etsi speramus vestras Reverendissimas Dominationes,
Quae Principum Sanctae Sedi Apostolicae Devotorum honestis piisque Desideriis morem gerere, ac Viros Vitâ & Doctrinâ praestantes Favoribus prosequi solent,
Tàm Literarum Commendationumque nostrarum intuitu, quàm consideratione Scientiarum ac Virtutum Reverendi in Christo Patris Domini Johannis Shirwod ad Episcopatum Dunelmensem Electi, nostrique in Romana Curia Oratoris, suos praestituras esse consensus uti ille ad Cardinalatûs Fastigium extollatur; tamen, ut vestrae Reverendissimae Dominationes intelligant nos id non remisso sed vehementi Desiderio expectare, rursus ad easdem scribendum putavimus.
Quaesimus itaque & obsecramus Reverendissimas Paternitates vestras quatinus non modò annuere (nam de hoc nè dubitandum quidem arbitramur) verùm etiam agere adjuvareque velint, ut hoc nostrum ardentissimum Desiderium, pium sanè ac innixum Causis honestis & justis, quamcitò fieri potuerit compleatur,
Quo (videlicet) & illi Viro, Moribus Scientiaque praestanti, quique de Sancta Sede Apostolica Sacroque isto Collegio optimè semper & Verbis ac Literis & Operibus etiam quoad potest mereri studet, condignae Promotionis Merces obveniat, & Nos experimento intelligere valeamus nostras Preces non nichil Ponderis apud vestras Reverendissimas Dominationes habere, Nosque ob id ad Referendum eis Gratiam plurimùm obligemur, ad quod sanè saciendum semper erimus paratissimi; & Commendamus Nos ipsos Causamque hanc etiam atque etiam Reverendissimis Dominationibus vestris; Quae optimè semper valeant.
Ex Londoniis, vj Non. Martias.
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae.
March 8. The K. orders the sheriffs of Nottingham and Derby, and five others, to pay the arrears of the annuities granted to James earl of Douglas by Edward IV. Westm.
O. xii. 217. H. v. p. iii. 143.
Pro Comite Douglas de Concessionibus.
An. 1. R. 3. Claus. 1. R. 3. n. 53.
Rex Vicecomiti Notynghamiae & Derbiae, qui nunc est & qui pro tempore erit, Salutem.
Cùm Dominus E. nuper Rex Angliae Quartus Frater noster, quarto decimo die Februarii, Anno Regni sui Primo, de Gratia sua speciali, per Literas suas Patentes, quas Nos per Literas Patentes Confirmaverimus, concesserit Jacobo Comiti Douglas Quingentas Libras percipiendas annuatim a Festo Sancti Michaelis tunc ultimò praeterito pro Termino Vitae suae (videlicet) Quadraginta Libras indè de Firmis, Finibus, Exitibus, Amerciamentis, Proficuis, Redditibus, Reventionibus, & aliis Com- moditatibus quibuscumque, de Comitatibus Notynghamiae & Derbiae provenientibus sive emergentibus, per manus Vicecomitis eorumdem Comitatuum pro tempore existentis, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Tibi Praecipimus quòd eidem Comiti id, quod ei a retro est de praedictis Quadraginta Libris annuis, a dicto Festo Sancti Michaelis, & easdem Quadraginta Libras, exnunc singulis annis, durante vitâ suâ, de Firmis, Exitibus, Amerciamentis, Proficuis, Redditibus, Reventionibus, & aliis Commoditatibus quibuscumque, de Comitatibus praedictis provenientibus sive emergentibus, de tempore in tempus solvas, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum, recipiens a praefato Comite de tempore in tempus Literas suas Acquietantiae, quae pro nobis sufficientes fuerint in hac parte, per quas & praesens Mandatum nostrum Nos Tibi indè in Compoto tuo ad Scaccarium nostrum de tempore in tempus debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Martii.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Datâ; Videlicet,
Vicecomit. Lincoln.
Vicecomiti Norff. & Suff
.
Rex Vicecomiti Warwicae & Leycestriae qui nunc est & qui &c. ut supra usque ibi, videlicet, & tunc sic, Triginta Libras indè de Firmis, Finibus, Exitibus, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex Vicecomiti Devoniae qui nunc est & qui &c. ut supra usque ibi, videlicet, & tunc sic, Viginti Libras, indè de Firmis, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex Vicecomiti Staffordiae, qui nunc est & qui &c. ut supra usque ibi, videlicet, & tunc sic, Viginti Libras, indè de Firmis, Finibus, Exitibus, &c. ut supra.
Teste ut supra.
March 8. Safe conduct for William bp. of Aberdeen, and William Knolles, preceptor of Torfekyn, ambassadors of the K. of Scots. Westm.
O. xii. 218. H. v. p. iii. 143.
Ad Rogatum Regis Scotorum, Literae de Conductu.
Memorandum quòd, Octavo Die Martii Anno Regni Regis Ricardi Tertii Primo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
An
. 1. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 101. temp. R. 3.
Please it the Kyngs moost Noble Grace to Graunte his gracious Lettres Patentes of Sauf Conduit undre his Great Seale aftre the Tenour ensuyng,
R. R.
Rex universis & singulis Admirallis, Salutem.
Sciatis quòd, ad rogatum Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Reverendum Patrem Willielmum Episcopum Aberdonensem, & Willielmum Knolles Praeceptorem de Torfekeyn Ordinis Sancti Johannis Jerosolimitani, Ambassatores, Oratores, & Commissarios dicti Consanguinei nostri, in Regnum nostrum cum Quadraginta Personis de Regno Scotiae, in Comitivâ suâ, & totidem Equis vel infra, ac cum Bogeis, Manticis, Rebus, Bonis, Jocalibus, Literis, Papiris, Auro & Argento monetato, necnon Fardellis, Capsulis, & Sarciunculis suis quibuscumque, conjunctim & divisim, Veniendo, ibidem Morando, Sojornando, Conversando, & Expectando, & iterùm in Regnum Scotiae quando & quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, Redeundo & Reveniendo, absque impedimento aut impetitione nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, aliquâ Marquâ, Contramarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, non obstante,
Ita tamen quòd infra dictum Regnum nostrum Angliae, praesente salvo Conductu nostro durante, ipsi ipsorumve aliquis nichil attemptent seu attemptet quod in Nostri aut ejusdem Regni nostri cedere queat Praejudicium quoquomodo,
Sic tamen, quod si aliquid per eorum aliquem in contrarium attemptatum fuerit, quod ipse sic attemptans pro eo juxta ejus demerita puniatur, nostro praesenti salvo Conductu quoad alios in suo robore permanente.
Et ideò vobis Mandamus &c.
In cujus &c. usque ad Primum Diem Maii proximò futurum duraturas.
Teste apud Westm. &c.
March 9. Robert Brakenbery is appointed constable of the Tower of London. Westm.
O. xii. 209. H. v. p. iii. 144.
Pro Constabulario Turris Londoniensis.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 3. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos per Literas nostras Patentes, quarum Data. est apud Westmonasterium Decimo septimo Die Julii ultimò praeterito, Consideratione boni & fidelis Servitii quod Dilectus Serviens noster Robertus Brakenbery Nobis impendit & extunc impenderet in futurum,
De Gratiâ nostrâ speciali Concesserimus eidem Roberto Officium Constabularii Turris nostrae Londoniae, Habendum & Occupandum dictum Officium per Se vel per sufficientem Deputatum suum, pro Termino Vitae suae, cum omnimodis Vadiis, Feodis, Proficuis, & aliis Commoditatibus eidem Officio Constabularii pertinentibus sive quovismodo spectantibus, prout in Literis Patentibus illis plenius continetur,
Jamque ex Parte praedicti Roberti accepimus quòd ipse, certis de Causis, in voluntate existit Literas illas in Cancellariam nostram restituere Cancellandas, eâ intentione quòd Nos de uberiori Gratia nostra alias Literas nostras Patentes indè in formâ sequenti eidem Roberto concedere dignaremur,
Nos, consideratione boni & fidelis Servitii per ipsum Robertum ante haec tempora Nobis facti & imposterùm fiendi, ac certis aliis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratia nostra speciali Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus eidem Roberto dictum Officium Constabularii Turris nostrae Londoniae praedictae, ac ipsum Robertum Constabularium Turris nostrae praedictae Constituimus, Facimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes, Habendum & Occupandum Officium praedictum praefato Roberto, ac idem Officium Occupandum & Excercendum per Se vel per sufficientem Deputatum suum, pro Termino Vitae ipsius Roberti,
Et insuper, de Gratia nostra praedicta, Sciatis Nos Dedisse & per Praesentes Concessisse praefato Roberto, nomine Feodi sui, pro Officio praedicto debitè Excercendo, pro Vadiis suis Centum Libras per Annum,
Habendas, Levandas', & Percipiendas praedictas Centum Libras eidem Roberto pro Termino Vitae ipsius Roberti, de Exitibus, Proficuis, Firmis, & Reventionibus Maneriorum sive Dominiorum de Wrottell, Haveryng, Boyton, Hadlegh, Raylegh, & Rocheford, cum Pertinentiis in Comitatu Essexiae, ac Maneriorum sive Dominiorum de Tunbrich, Penshurste, Middelton, & Merdon, ac Hundredi de Middelton cum suis Pertinentiis in Comitatu Kantiae provenientibus sive crescentibus, per Manus Receptorum, Firmariorum, Occupatorum, sive Appruatorum Maneriorum sive Dominiorum, ac Hundredi praedictorum, & eorum cujuslibet pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones,
Et quia idem Robertus dictum Officium Constabulariii Turris praedictae, a dicto Decimo septimo Die Julii, virtute Literarum Patentium praedictarum, hucusque occupavit & adhuc occupat, nulla Vadia, Feoda, seu Regarda, de Nobis proinde habens aut percipiens, de Gratia nostra speciali praedicta Concedimus eidem Roberto tot & tantas Denariorum Summas ad quot & quantas Centum Librae per Annum a dicto decimo septimo Die Julii hucusque secundùm Ratam se attingunt, Habendas, Levandas, & Percipiendas tantas Denariorum Summas praedictas eidem Roberto pro Excercitio Officii illius de Nobis nomine Regardi de Exitibus, Proficuis, Firmis, & Reventionibus Maneriorum sive Dominiorum ac Hundredi praedictorum, & eorum cujuslibet provenientium, per Manus nunc Receptorum & exnunc Receptorum eorumdem Maneriorum sive Dominiorum ac Hundredi praedictorum pro tempore existentium,
Eo quod expressa mentio de vero Valore annuo Officii praedicti, aut de aliis Donis sive Concessionibus per Nos ei- dem Roberto ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione in contrarium factis, editis, seu provisis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 9. The K. to pope Sixtus; he is about to send Thomas bp. of S. David's, who (in conjunction with the archdeacon of Richmond, ambassador at the court of Rome, and John Dunmowe, canon of the royal chapel at Windsor,) will declare to him certain matters concerning the said chapel. Cambridge.
O. xii. 220. H. v. p. iii. 144.
Ad Papam.
An. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. b. 18. fol. 251. b.
Beatissime Pater
,
Post humillimam Commendationem & devota Pedum oscula Beatorum, sumus in Praesentia ad Sanctitatem vestram missuri Reverendum in Christo Patrem Dominum Thomam Menevensem Episcopum nostrum Oratorem & Consiliarium,
Is autem, simul cum Venerabili Viro Archidiacono Richmondiae nostro ista in Curia Oratore, ac Magistro Johanne Dunmowe Capellae nostrae de Windesore Canonico, vestrae Sanctitati quaedam Negotia, quae Capellam ipsam tangunt, inter caetera, Nomine nostro aperiet,
Quos in iis benignè exaudire, eisdemque Fidem perinde atque Nobis habere, & celerem ac brevem Expeditionem eis facere vestra dignetur Beatitudo; quam Deus, quaesumus, diutissimè incolumem servet.
Ex nostra Universitate Cantebrigiae, nono Die Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo tertio, & Anno Regni nostri primo.
Excellentissimae vestrae Sanctitatis
Devotus Filius Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, &c.
March 10. The K. to the cardinal of S. George, desiring credence for Thomas bp. of S. David's and John Shirwode, bp. elect of Durham. Cambridge.
O. xii. 220. H. v. p. iii. 144.
Ad Cardinalem Sancti Georgii.
Dors.
Reverendissimo in Christo Patri & Domino Domino Cardinali Sancti Georgii Amico nostro Carissimo.
An
. 1. R. 3. Ibid.
Reverendissime in Christo Pater Amice carissime
, post Commendationem & Salutem.
Quo Zelo Paternitas vestra Reverendissima, superioribus Annis, & Decus & Honorem hujus Regni nostri prosecuta fuerit, eorum Nemini latuit qui temporibus istam Rempuplicam administrabant,
Cùm autem, sicut Deo placuit, jamdudùm, praevio nostro Jure indubitato, hunc Tronum conscendimus, nichil Nobis jucundius gratiusve accidere poterit quam intelligere, sicut per Literas vestras intelleximus, Paternitatem vestram in pristino manere Proposito,
Reverendissimam Paternitatem vestram, majorem in modum, Rogamus Ceptum prosequatur iterùm, atque iterùm, nostrarum Rerum Successibus faveat,
Quoniam Nos Mentem habemus id erga eandem quamtotius promerendi, sicuti Reverendus Pater Consiliarius noster fidissimus Thomas Menevensis Episcopus nostro Nomine vobis referet; Cui simul & Praedilecto Nobis Johanni Shirwod Dunolmensi Electo (quos nostros in istam Sedem Sanctam Oratores destinavimus) Fidem perinde atque Nobis habere dignemini, super his quae nostra ex parte isthic proponenda susceperunt; & valeat Reverendissima Paternitas vestra quantum valere desiderat.
Ex Universitate nostra Cantibrigiensi, decimo die Martii.
Ricardus Rex.
March 10. The K. to the cardinal of S. Mark; he has received his letters requesting him to promote John Shirwood, archdeacon of Richmond, to the see of Durham, and commends to him Thomas bp. of S. David's. London.
O. xii. 221. H. v. p. iii. 145.
Ad Cardinalem Sancti Marci.
Dors.
Reverendissimo in Christo Patri & Domino Domino Cardinali Sancti Marci Amico nostro carissimo.
An
. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. B. 18. fol. 251. b.
Reverendissime in Christo Pater Amice carissime
, post debitam Commendationem.
Ex Literis vestrae Paternitatis, vicesimâ Die Januarii Datis, & Nobis nuperimè redditis, abundè intelleximus quàm singulari Amore & Benivolentiâ Reverendissima Paternitas vestra prosequatur Venerabilem Patrem Dominum Johannem Shirwood Richemondiae Archidiaconum, quod ipsum sanè Nobis omnium est jocundissimum,
Precata est insuper eadem Reverendissima vestra Paternitas, ut in illius ad Sedem Dunelmensem, jam Pastore Vacantem, Promotionem assentiri dignaremur ob Merita & singulares Viri Virtutes,
Reverendissime Pater, gratissima Nobis est dicti Domini Johannis Commendatio vestra ad eandem Sedem, ad quam quidem jamdudum eum commendare constituimus, Fecissemusque nisi Consuetudo Capituli Dunelmensis Ecclesiae, quae longiusculam moram in Pastore sibi deligendo habere solita est, ut maturiùs de sufficiendo Pastore tractari posset, impedimento fuisset,
Gaudemus nimirùm quòd ad Animum Votumque nostrum vester favor manusque accesserit, qui non modo mentem nostram de eodem Johanne praeficiendo in Pastorem confirmaverit, verùm etiam auxerit vehementer,
Itaque eundem ad dictam Sedem, ut optâstis, Sanctissimo Domino nostro Commendamus, ejusdem Sanctitati, vestraeque Reverendissimae Paternitati, & nostrae item menti satisfacientes,
Reliquum est, Reverendissime Pater, proficiscitur ad Sanctitatem Pontificis Maximi & istam Sanctissimam Sedem Venerabilis Pater Dominus Thomas Menevensis Episcopus, Orator & Consiliarius noster fidissimus, ob nonnulla Negotia quae Nos concernunt; Rogamus vestram Reverendissimam Paternitatem, majorem in modum, ut in omnibus, quae isthic Acturus est, Favorem vestrum Auxiliumque illi impertiri & Commendatissimum illum habere dignetur, erit id Nobis Beneficii loco, & pro loco & tempore cumulatè reddemus Vices; valeat feliciter eadem vestra Reverendissima Paternitas; cui Nos & dictum Menevensem Episcopum plurimùm commendamus.
Ex Urbe nostra Londoniarum, decimo die Martii.
Ricardus Rex.
March 11. The K. requests Charles K. of France to give credence to Thomas bp. of S. David's. Cambridge.
O. xii. 221. H. v. p. iii. 145.
De Credentia.
Dors.
Serenissimo ac Potentissimo Principi Karolo Regi Consanguineo nostro Franciae carissimo.
An
. 1. R. 3. Ibid.
Ricardus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Karolo, eadem gratiâ, Regi Consanguineo nostro Franciae carissimo Salutem plurimam.
Quum sumus in praesentia ad Magestatem vestram missuri Reverendum in Christo Patrem Dominum Thomam Menevensem Episcopum nostrum Oratorem & Consiliarium, is vestrae Majestati quaedam Negotia, nostro Nomine, quae Nos tangunt, aperiet,
Quem in his benignè audiat, eique Fidem perinde atque Nobis habeat, & celerem ac brevem Expeditionem ei faciat, Majestatem vestram plurimùm oramus; quam diù feliciterque vivere mirificè cupiamus.
Ex nostra Universitate Cantebrigiensi, undecimo die Martii.
Ricardus Rex.
March 15. Grant to Thomas bp. of S. David's of the temporalities of the see of Salisbury, forfeited by bp. Lionel for rebellion. Bukden.
O. xii. 222. H. v. p. iii. 145.
Pro Episcopo Menevensi.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 2. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Leonellus Episcopus Sarum, propter suas multiplices Rebelliones in Nos & Regiam Dignitatem nostram nuper factas, Auctoritate Parliamenti nostri apud Westmonasterium nuper tenti Nobis forisfecerit omnia Temporalia Episcopatûs sui praedicti, eaque de causa Temporalia praedicta in Manibus nostris jam existunt,
Nos, considerantes fidele & laudabile Servitium quod Venerabilis in Christo Pater Thomas Menevensis Episcopus Nobis impendit & indies impendere desiderat, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex mero Motu & certâ Scientiâ nostris, Dedimus & Concessimus eidem Venerabili Patri Temporalia praedicta, unà cum Advocationibus Ecclesiarum, Collationibus Canonicatuum & Praebendarum, & aliorum Beneficiorum quorumcumque, ratione Temporalium praedictorum dicto Episcopatui Sarum pertinentia sive spectantia,
Habenda & Tenenda eidem Veneraebili Patri absque aliquo Nobis reddendo, quamdiu Temporalia praedicta & caetera Praemissa in Manibus nostris contigerint remanere; eo quod expressa mentio de vero Valore annuo Temporalium praedictorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus eidem Venerabili Patri per Nos nuper factis, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, sive Restrictione, in contrarium factis, ordinatis, seu provisis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Bukden, decimo quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 15. General request for a safe conduct for the bp. of S. David's. Bukden.
O. xii. 222. H. v. p. iii. 145.
De Literis Recommendatoriis pro dicto Episcopo.
An. 1. R. 3. Franc. 1. R. 3. m. 5.
Rex universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Baronibus, Dominis, Capitaneis, Castellanis, Constabulariis, Gubernatoribus Civitatum, Castrorum, Villarum, & Fortalitiorum, Custodibus Portuum, Passagiorum, & Districtuum, ac omnibus aliis Amicis, Benivolis, Alligatis, Confoederatis, & Feodatis nostris, cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Praeeminentiae, seu Conditionis, ad quos &c. Salutem in omnium salvatore.
Universitatem vestram multipliciter honorabilem & cujuslibet vestrûm per Se attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, requirimus & rogamus, quatenus Venerabilem in Christo Patrem & Dominum Dominum Thomam, Dei gratiâ, Menevensem Episcopum Oratorem nostrum, qui ad Sanctissimum Patrem & Dominum nostrum Summum Pontificem aliosque Christianos Principes, super certis Negotiis & Agendis Nos specialiter tangentibus, dirigit Gressus suos, cùm ipsum ad Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Potestates vestra seu alicujus vestrûm declinare & venire contigerit, nostrae Magestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu Recommendatum habentes, eundem Venerabilem Patrem, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Libris, Literis, Manticis, Bogeis, & aliis Hernesiis & Rebus suis quibuscumque, recipiatis & eum inibi morari, seu per eadem Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè, quietè, & absque impedimento seu perturbatione quacumq; transire & redire permittatis, sine solutione Daciae, Pedagii, Gabelli, aut aliqua aperitione Librorum, Literarum, Manticarum, Bogearum, & aliorum Hernesiorum,
Necnon ei salvum & securum Conductum per Passus, Loca, Jurisdictiones, Districtiones, & Dominia vestra, & cujuslibet vestrûm, si necesse fuerit, rationalibus suis Sumptibus & Expensis, habere faciatis, non inferentes Sibi nec eis quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus sive Bonis, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, seu Gravamen, quin sibi potiùs & eis, in eorum Agendis, si egeant, ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem,
Et, si quid sibi vel eis in Corporibus sive Bonis Molestatum, Injuriatum, sive Forisfactum fuerit, id sibi & eis sine dilatione reformari faciatis nostris Precibus & Amore,
Nos siquidem Subditis vestris & cujuslibet vestrûm, cùm ad Regna, Dominia, seu Jurisdictiones nostra aliquos ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem seu majorem grato Animo impendere promittimus & de facto veraciter impendemus,
Et ulterius omnibus & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, Officiariis, Ministris, Ligeis, Vassallis, & Subditis nostris quibuscumque, sub Obedientiâ nostrâ & tàm citra quàm ultra Mare constitutis, quantum ad vos & quemlibet vestrûm pertinet seu pertinere poterit, Injungimus, Praecipimus, & Mandamus quatenus eundem Venerabilem Patrem, in Transeundo, Equitando, Perhendinando, Morando, & Redeundo, per Regna, Dominia, Potestates, & Jurisdictiones nostra quaecumque, cum Servientibus, Familiaribus, Equis, Bonis, Libris, Literis, Manticis, Bogeis, Cariagiis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, non inferentes sibi, vel eis, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen; &, si quid sibi vel eis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id sibi & eis sine dilatione debitè corrigi & reformari faciatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Bukden, decimo quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 15. Commission to Thomas bp. of S. David's and John Shirwood, bp. elect of Durham, as ambassadors to the pope. Bukden.
O. xii. 223. H. v. p. iii. 145.
De Oratoribus versus Papam missis.
An. 1. R. 3. Franc. 1. R. 3. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, eximiis Diseretionibus, & Prudentiis Venerabilium Patrum, Thomae Menevensis Episcopi, ac Johannis Shirwod Dunolmensis Electi Consiliariorum nostrorum plenissimè confidentes,
Ordinavimus, Fecimus, & Constituimus dictos Episcopum & Electum conjunctim & divisim, nostros veros & indubitatos Oratores, Commissarios, Procuratores, Legatos, & Nuncios speciales,
Ad Agendum & Prosequendum apud Sanctissimum Dominum nostrum Sixtum, Divinâ Providentiâ, Papam Quartum, & in Curia Romana diversa & singularia Negotia Nos & Regnum nostrum concernentia,
Rogantes omnes & singulos Praelatos, Principes, Potentatus, ac universos Populos Christianos, ut praedictos Oratores nostros eorumque Familiares, cùm per ipsorum Districtus & Territoria ipsi seu eorum alter Transitum fecerint, dignentur habere specialiter recommissos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Bukden, decimo quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 21. Power for the bp. of S. David's to conclude a truce with Charles K. of France. Nottingham.
O. xii. 223. H. v. p. iii. 145.
De Tractando cum Karolo Franciae.
An. 1. R. 3. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, Tenore Praesentium, Ordinavimus & Deputavimus Reverendum Patrem Thomam Menevensem Episcopum, Oratorem, Procuratorem, Commissarium, & Nuncium nostrum specialem,
Dantes & Concedentes eidem Potestatem generalem & Mandatum speciale cum Excellentissimo Principe Karolo Franciae Rege nostro Consanguineo, suisve Consiliariis & Deputatis Potestatem ad Infrascripta sufficientem habentibus, Tractandi, Communicandi, Concordandi, & Concludendi, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram quàm per Mare, inter Nos & Subditos unius Partis & alterius, ad certa tempora, prout inter eos poterit concordari, ineundis, servandis, & stabiliendis, ulteriusve Treugis, inter Regna praedicta initis, quae nondum expirârunt, Prorogandis,
Dietamque pro meliore Expeditione Conventionis hujusmodi assignandi & praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, totum & quicquid per praefatum Oratorem factum fuerit, Ratum, Gratum, & firmiter habituros.
In cujus &c.
Teste Rege apud Notyngham, vicesimo primo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 31. The K. requests the pope to remit some of the dues from the bishopric of Durham. London.
O. xii. 224. H. v. p. iii. 146.
Litera Regis ad Papam.
Dors.
Sanctissimo in Christo Patri & Domino Domino Sixto, Divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Summo Pontifici.
An
. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. b. 18. fol. 252. b.
Beatissime Pater, post humillimam Commendationem & devotissima Pedum oscula beatorum.
Quoniam sit benè meritus de Nobis & Republica nostra Reverendus Pater Dunelmensis Electus, quodque sit idem Sanctitati vestrae carus & perjucundus, nil attinet impraesentiarùm verbis disserere locupletissimis, cùm testis est ipsa Beatitudo vestra: Quae, cùm antea saepe, tùm nuper & Literis & Rebus ipsis apertissimè declaravit;
Utrumque itaque in eum adducti sumus Opinionem atque Sententiam ut nichil existimemus esse tàm Arduum aut Difficile quin illud pro tanto Viro & contendere debeamus & impetrare, praesertim a Sanctitate vestra, sine ulla difficultate possumus.
Res ita se habet Beatissime Pater; Oppida, Possessiones, & Castra Dunelmensis Ecclesiae ferè omnia in iis Angliae Finibus sita sunt, qui in Scotorum Terras atque Regiones protenduntur, earumque Partium Cura Defensioque ad Dunelmensem Episcopum pertinere semper consuevit, quod sine maximis Sumptibus ingentique Pecuniarum profusione fieri non posse nemo dubitat,
Nam, ut unum referamus è multis, ac propemodùm infinitis ejusmodi Muneribus, uno in Castro Centum Stipendiarios Milites, etiam in Pace, semper habeat necesse est: Quid igitur existimandum est de universorum Castrorum, caeterorumque Locorum Numero, idque in hujus gravissimi Belli temporibus, quod cum asperrima ferocissimaque Gente Scotorum gerimus? Quòd si nullum ab Hostibus formidandum esset Periculum, nichilque Oneris pro ejusmodi Locorum Terrarumque Defensione subeundum esset, ipsa tamen Opida & Castra Dunelmensis Ecclesiae adeò sunt partim superiorum Episcoporum necligentia Collapsa, partim Scotorum Impetu devastata, ut multorum Annorum Fructibus & Proventibus restaurari nequeant,
Itaque Optimus Pater Dunelmensis Electus in ea videtur incidisse tempora, ut majorem ex hac sua Dignitate Sollicitudinem capturus sit aliquandiu quam Voluptatem; ipse tamen, ut credimus, quia nondum rescivit haec omnia, nullum de hiis Verbum fecit Sanctissimae Paternitati vestrae; sed profectò, qui pro nostrâ & Reipublicae nostrae Dignitate tuendâ & amplificandâ semper fuit tàm diligens & assiduus, ejus Absentiae & Ignorantiae Causam nullo Pacto relinquere debemus indefensam.
Quae cùm ita sint, enixissimè vestram obsecramus Sanctitatem, & quantum licet, sine offensione aliqua Mansuetudinis vestrae, iterùm atque iterùm obtestamur ut ex ea quantitate, quam noster Electus solvere deberet hoc tempore Sanctissimae Sedi vestrae, aliquid tùm ipsius Electi gratiâ tùm nostrâ Intercessione remittatur, differaturque Solutio Residui in Diem aliquem moderatione & arbitrio Sanctitatis vestrae statuendum; Quod tamen ita petimus, Beatissime Pater, si fieri possit sine gravi Sedis Apostolicae Detrimento.
Ita Nos Regnumque nostrum Deus immortalis tueatur, quicquid in istum Reverendum Patrem Benignitatis Liberalitatisque Pientissima Beatitudo vestra contulerit, perinde sumus accepturi atque in Patrem nostrum vel Nosmetipsos contulisset; Quod intellectum iri volumus non solum in hac Causa, sed etiam si posthac aliquando visum fuerit Beatitudini vestrae eundem Reverendum Patrem ad ampliores atque sublimiores Dignitates extollendum esse; in istius enim Honore & Dignitate magnam Partem Honoris & Dignitatis totius Regni nostri positam esse putamus:
Deus Optimus Maximus valere & salvere jubeat Pientissimam Sanctitatem vestram.
Ex Civitate nostrâ London. Pridie Kalend. Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo Quarto.
Excellentissimae vestrae Sanctitatis
Devotissimus Filius Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, &c.
March 31. Letter on the same subject to the college of cardinals. London.
O. xii. 225. H. v. p. iii. 146.
Litera ad Cardinales.
Dors.
Reverendissimis in Christo Patribus ac Amplissimis Dominis Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Episcopis, Presbiteris, ac Diaconis Cardinalibus Amicis nostris carissimis.
An
. 1. R. 3. Infra Bibl. Harlaean. 39. b. 18. fol. 254.
Reverendissimi in Christo Patres atque Amplissimi Domini post Commendationem.
Si Nobis exploratissimum non esset in quanto Favore & Gratia sit apud Reverendissimas Dominationes vestras Optimus Pater Dunelmensis Electus, multis in hac Causa Verbis contendendum putaremus, neque enim Verborum aut ullius generis Contentioni pro tali Viro parcendum esset, qui pro Salute & Dignitate Reipublicae nostrae nullos fugit unquam Labores, nulla Pericula recusavit; sed quoniam maxima Beneficia vestra & Honores amplissimi, quos in eum contulistis, clarissimè testantur eum vobis ita carum esse ut nostrarum Literarum Commendatione vix posset esse carior, omissa verborum multitudine, quae in hujusmodi Rebus adhiberi solet, Rem ipsam breviter exponendam esse censuimus.
Oppida, Possessiones, & Castra Dunelmensis Ecclesiae sita sunt in ea parte Regni nostri, quae cum Scottorum Finibus conjuncta est, illiusque Partis Defensio tota ad Dunelmensem Episcopum pertinere solet,
Quâ in Re quanti Sumptus faciendi, quàm immensa Pecuniarum quantitas consumenda sit, vel ex hoc potest intelligi, quòd uno in Castro Centum Armatos Milites, etiam in altissima Pace, suis impensis habere cogitur: Quid ergo putandum est de reliqua Locorum ejusmodi multitudine? Quid de universis Dunelmen. Agris credendum? praesertim hac tempestate quâ Bellum assiduè cum saevissimâ eademque pertinacissimâ Gente Scottorum gerimus.
Quae tamen Incommoda ferri possent aequiori annimo, Benignissimi Patres, nisi illud etiam gravissimum accideret incommodum; nam ferè omnia, quae supra memoravimus, Oppida atque Castra partim superiorum temporum culpâ & negligentiâ corruerunt, partim verò Calamitate Bellorum adeò sunt Dirupta & Conquassata, ut multorum Annorum Redditus ad ea Restituenda sufficere nequeant; itaque, nisi Benignissimae Dominationes vestrae succurrerint, haec Dignitas, quam ei jamdudùm contulistis, majori Oneri majorique Sollicitudini futura est eidem quàm Commodo aut Voluptati.
Caeterùm Pater Optimus Dunelmensis Electus harum Rerum omnium nescius & ignarus est, ideoque nondùm certiores fecit, nè facere potuit Reverendissimas Dominationes vestras.
Sed cum iste nostris in Rebus nullum praetermisit Officium, quod ab Homine diligentissimo vigilantissimoque, praestari potuit, profectò non decebat in ipsius Rebus & Negotiis Nos remissos aut negligentes esse.
Quocirca Pientissimas Dominationes vestras quamplurimùm obsecramus, & quantum fieri potest bona cum Venia ut iterum ac saepius obtestamur, ut ex ea Summa, quae per Electum nostrum solvenda nunc esset isti Sacratissimo Collegio vestro, pars aliqua condonetur, & Reliquae Partis Dissolutio in id temporis differatur quod videbitur Sanctissimo Domino pariter & Reverendissimis Paternitatibus vestris, Statuendum.
Magnam fortasse Rem contendimus & insolitam, nec certè peteremus eam nisi urgentissimâ necessitate cogeremur; sed tamen ita petimus, Reverendissimi Patres, si fieri posset, sine magno tùm vestro tùm Sanctissimae Sedis & Apostolicae Detrimento; ita Nobis optata veniant, Clementissimi Domini, quicquid humaniter & benignè egêre cum Electo nostro, id in eam Partem accepturi sumus ut Nos ipsi maximo a vobis Beneficio affecti esse videamur, quod etiam in aliis Causis intelligendum esse volumus.
Itaque, si placitum erit Reverendissimis Paternitatibus vestris eundem Virum, ut aliàs scripsimus, in Celeberrimum ac Sacratissimum istud Collegium & Consortium vestrum assumere, Nos eam rem ad singulare Decus & maximum Ornamentum totius Regni nostri pertinere judicabimus; benè & feliciter valeant Amplissimae & Benignissimae Dominationes vestrae.
Ex Civitate nostra Londoniarum, Pridie Kal. Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo quarto.
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae.
May 12. Grant of an annuity of 20 marks to James earl of Douglas. Westm.
O. xii. 226. H. v. p. iii. 146.
Pro Comite de Douglas.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 5. m. 22. n. 138.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos per Literas nostras Patentes, quarum Data est duodecimo Die Februarii Anno Regni nostri Primo, bonum, gratuitum, & acceptabile Servitium, per dilectum Nobis Jacobum Comitem de Douglas, ad suos Labores & Expensas non modicas, absque Regardo competenti, Nobis ante haec tempora multipliciter impensum, intimè considerantes, & ut ipse Statum suum decentiùs manutenere valeret,
De Gratiâ nostrâ speciali Concessimus eidem Comiti Ducentas Libras, Habendas & Percipiendas annuatim a Festo Sancti Michaelis Archangeli tunc ultimò praeterito pro Termino Vitae suae; videlicet, inter alia, Triginta quinque Libras indè annuatim de Firma Villae Oxoniae, per Manus Burgensium, Ballivorum, Receptorum, vel aliorum Occupatorum ejusdem Villae pro tempore existentium, & ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, prout in Literis illis pleniùs continetur,
Jamque pro eo quod praedictus Comes, certis de Causis ipsum moventibus, in voluntate existit Restituendi, & restituit Literas Patentes praedictas in Cancellariam nostram quoad Viginti Marcas, Parcellam dictarum Triginta quinque Librarum, de dictâ Firmâ dictae Villae Oxoniae praefato Comiti in formâ praedictâ percipiendas, ibidem Cancellandas, eâ intentione quòd Nos eidem Comiti dictam Summam Viginti Marcarum in formâ sequente concedere dignaremur,
Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Concessimus, & per Praesentes Concedimus praefato Comiti Viginti Marcas annuas, habendas & percipiendas a dicto Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimò praeterito, pro Termino Vitae suae, de Firmâ Villae Nothynghamiae, per Manus Vicecomitum, Ballivorum, Receptorum, sive aliorum Occupatorum ejusdem Villae pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis Archangeli per aequales Portiones; Eo quod expressa mentio de aliis Donis aut Concessionibus, per Nos eidem Comiti ante haec tempora factis, in praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, vel Restrictione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 8. Truce from July 1 to April 24 between the K. of England and Francis duke of Brittany. Pontefract.
O. xii. 226. H. v. p. iii. 147.
De Abstinentia Guerrae inter Regem & Ducem Britanniae.
An. 1. R. 3. Franc. 1. R. 3. m. 11.
Richard, par la grace de Dieu, Roy d'Angleterre & de Fraunce, & Seigneur d'Irland, a tous ceux, qui ces presentes Lettres verront ou orront, Salut.
Savoir faisons que,
Pur le Honeur & Reverence de Dieu nostre Createur, & a fin de eviter l'effusion du Sang Human, & autres grans Maulx & Pechies qui per l'Exploit de Guerre se peuent commetter & executer, Cognoissans le Bien & Utilite qui per le Moyen de Peax & Abstinence de Guerre s'ensuit a la Chose Publique, pur ces Causes & auters ad ceo Nous mouvans,
Avons aujourduy Fait, Treictie, Prins, & Accorde avecques Treshault & Puis- sant Prince nostre Treschier & Tresame Cosyn Francois Duc de Bretaigne, pour Lui, ces Hommes, Vassaulx, Feaulx, Subgettes, & Serviteurs d'un Parte, & Nous & les Nostres d'autre, Seur Estat, Treues, & Abstinence de Guerre, a Commancer le Primer Jour de Juilet, prochainement venant, & Finissant le Vient & quater Jour d'Auril apres ensuivant inclusivement,
Et Promettons que, durant le temps de la dit Treue & Abstinence de Guerre, Nous ne ferons ne ferons fair per Nous, noz Subgetz, ne autres aucune Hostilite, Molestation, Perturbation, ou Dommaige, per Mer, per Terre, Riviere, ne Eaues doulces, a nostre dit Cousin ses dit Paies & Subgetz en quelque manier que ce soit,
Aussy qui les Subgetz d'une Parte & d'autre pourront Aller, Venir, & Frequenter Merchaundement es Roymes, Paies, & Obeissances d'une Parte a l'autre & ailleurs,
Et tous Ambassadeurs, Messaigers, & Transmis de l'un Partie en l'autre, Armes ou Desarmes ausi que leur serra necessaire ou prouffitable pour la Seurte d'eulx ou de leurs Biens & Navires, pourront, durant les dit Treues & Abstinence de Guerre, per Meer, per Terre, per Riviere, & Eaues doulces, Aller, Venir, Sejourner, & Demourer, es Paies & Obeissances de chascune des dites Parties, pour Besonguer es Ambassades, Messaiges, & Commissions qui leur seront commises & ordeignees de l'un Partie & de l'autre, & eulx en Retourner in leur Partie, quant il leur plaira, Seurement & Sauvement, sans qu'il leur soit Besoigner d'avoir autre Sauf Conduit ne Suertie d'un Partie ne d'autre, mais seulement qu'ilz monstrent porter Lettres ou Messaiges du l'un Parti a l'autre;
Pourveu qu'ilz ne feront, machineront, pourchaseront, ne attempteront Chose Prejudiciable a Nous, nous dit Paiis, & Subgetz,
Toutes & cheseune les quelles Choses avons Promis & Promettons, en bonne Foy & Parol de Roy, & sur nostre Honeur, Observer, Garder, & Entretenir inviolablement a nostre dit Cousin, de point en point, selonque la Fourme & Teneur dessus continue, durant le dit temps, sans faire ou venir ne suffrir estre fait per nous dit Subgetz ne autres au Contraire en ascune maniere,
Et que Nous ferons le dit Sure Estate, Treues, & Abstinence de Guerre duement Publier en dedens le Primer Jour de Juillet.
En tesmoign de ce Nous avons ces dite Presentes Signes de nostre Maigne, & fait seller de nostre Seell.
Donne en nostre Castell de Pontfret, le viij Jour de Juing, l'An de Grace Mil, Quatrecens, Quatrevingtz, & quatre, & de nostre Regne le Primer.
June 19. Commission to Thomas Lye, sergeant-at-arms, to make restitution for fishing-boats belonging to subjects of Maximilian duke of Austria, taken by English pirates. Westm.
O. xii. 227. H. v. p. iii. 147.
Contra Piratas.
An. 1. R. 3. Pat. 1. R. 3. p. 4. m. 12. dor.
Rex, Dilecto & Fideli suo Thomae Lye uni Sarvientum nostrorum ad Arma, Salutem.
Quia datum est Nobis intelligi quòd nonnulli Subditi nostri, more Piratico frequentantes Mare, nonnullas Naviculas Piscatorias, onustas Piscibus, de & sub Obedientia carissimi Consanguinei & Amici nostri Maximiliani Ducis Austriae nuper violenter ceperunt, Intendentes de Navibus, Piscibus, & caeteris Bonis ita captis disponere pro suarum libito Voluntatum, in maximum Praejudicium Liberi Intercursûs Mercandisarum utrinque Continuati & diu Observati,
Nos, Nolentes dictum Intercursum aliquo modo Infringi, Assignavimus te, tibique ad hoc plenariam Auctoritatem & Potestatem Committimus, ad Inquirendum quae & quot Naves quantique Numeri & Valoris Pisces hujusmodi capisunt, ipsasque Naves, Pisces, & caetera Bona in tuto Reponendum, seu, si ita melius videbitur, pristinis Possessoribus integraliter Restituendum,
Et de Nominibus Captorum seu Piratarum hujusmodi Nos & Concilium nostrum quamtotius Certificandum,
Ipsosque Arestandum, Capiendum, & Incarcerandum, Personas ita inhumaniter captas plenae Libertati Restituendum,
Caeteraque Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae ad Complementum Justitiae in hac parte necessaria videbuntur;
Damus autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Junii.
June 25. The K. ratifies the treaty between Richard II. K. of England and John K. of Portugal. York.
O. xii. 228. H. v. p. iii. 147.
Conventionum Portugaliae Approbatio.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 8.
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Tractatum Pacis, inter, bonae memoriae, Ricardum Secundum quondam Regem Angliae & Franciae Praedecessorem nostrum, pro Se, Haeredibus, Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis, ex una, & Johannem Regem Portugaliae & Algarbii, pro Se, Haeredibus, Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis quibuscumque, ex altera Parte, prout in sequentibus Articulis continetur,
Inprimis, &c. verbatim prout in Tom. VII. f. 515, usque haec verba; viz. Quibuscunque, tunc sic.
Nos autem Ricardus, hujus Nominis Tertius Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, memoratus supradictos Tractatus, Confoederationes, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Pactiones, Conditiones, Promissiones, Foedera, & quaecumque Ligamina supradicta Ore Regio Approbamus, Laudamus, Renovamus, Ratificamus, necnon, Tenore Praesentium, Confirmamus, atque etiam Promittimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, & Causam a Nobis habentibus, Praemissa omnia & singula perpetuò Tenere, & non Contrafacere eisdem vel alicui eorum, vel venire contra eadem vel aliquam Partem eorumdem, per Nos nec per aliquem Haeredum seu Successorum nostrorum, vel alium seu alios a Nobis Causam habentes, sed ea omnia & singula supradicta firmiter & illaesa, quantum ad Nos & ad Haeredes & Successores nostros attinet, sicut in Literis dictarum Ligaminum seu Pactionum continetur, & prout superiùs contenta sunt & Tractata & Concordata fuerint, Promittimus observare & observari facere, & contra ea nullatenus venire, & per Sancta Dei Evangelia, per Nos inspecta & corporaliter tacta, promittimus.
In cujus rei Testimonium has praesentes Literas nostras solitâ Subscriptione nostrâ appensioneque Sigilli nostri Majoris fecimus communiri.
Dat. & Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo quarto, & Regni nostri Anno primo, Indictione secundâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Sixti, Divinâ Providentiâ, Papae Quarti Anno Tertiodecimo, Mensis verò Junii Die Vicesimo quinto, in quadam alta Camera infra Domum Fratrum Augustinensium Civitatis Eborum;
Praesentibus tunc ibidem,
Reverendis in Christo Patribus,
Ricardo Assavensi,
Et Andrea Menevensi,
Episcopis:
Clarissimis Dominis,
Alexandro Duce Albaniae,
Ac Henrico Northumbriae,
Georgio Salopiae
,
Et Jacobo de Dowglasse,
Comitibus:
Ac,
Nobilibus Viris,
Francisco Vicecomite de Lovell,
Et Thoma Domino de Staneley;
Ac aliis multis Viris Illustribus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Quia ego Johannes Haryngton, in utroque Jure Bacalarius, Clericus Eborum Dioecesis, Publicus Auctoritatibus Apostolicâ & Imperiali Notarius, Probationi, Laudationi, Renovationi, & Ratificationi supra scriptorum Tractatûs, Confoederationum, Conventionum, Alligantiarum, Amicitiarum, Pactionum, Conditionum, Promissionum, Foederum, & quorumcumq; Ligaminum praedictorum, sub Modo & Formâ praenotatis Tractatorum, Ordinatorum, Conventorum, & aliàs quomodolibet ut praefertur Dispositorum, per praefatum Serenissimum Dominum nostrum Regem Ricardum, bujus Nominis Tertium, Angliae & Franciae Regem, ac Dominum Hiberniae, factis, necnon ejusdem Domini nostri Regis ad Sacrosancta Dei Evangelia per eum tunc inspecta & corporaliter tacta Juramenti praestationi, caeterisque omnibus & singulis supradictis, dùm sic, ut praemittitur, per eundem Dominum nostrum Regem Approbarentur, Laudarentur, Renovarentur, Ratificarentur, Confirmarentur, Promitterentur, Agerentur, & Fierent, unà cum Reverendis in Christo Patribus ac Clarissimis & Spectabilibus Dominis & Viris Illustribus praedictis, ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, ideoque hiis Praesentibus Literis Regiis Nominis sui Subscriptione, de quâ michi Notario Publico praedicto sufficienter innotuit atque constabat, ac Appensione Sigilli sui Majoris munitis, de ipsius Regis Mandato, me hic subscripsi, easque Signo meo ac Nomine solitis & consuetis in pleniorem Fidem eorumdem signavi rogatus & requisitus specialiter in hac parte per Dominum nostrum Regem supradictum.
June 6. John Grey, lord of Powes, is appointed commander of 1,000 archers sent by the K. of England to Francis duke of Brittany. Westm.
O. xii. 229. H. v. p. iii. 148.
Pro Duce Britanniae, de Sagittariis transmittendis.
An. 2. R. 3. Pat. 2. R. 3. p. 2. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm ad Rogatum & Desiderium carissimi Consanguinei nostri Ducis Britanniae Armatam Mille Hominum Sagittariorum ad Partes Britanniae, cum Dilecto & Fideli nostro Johanne Grey Domino de Powes Milite, ex certis Causis Transmittendam Ordinaverimus, Assignaverimus ipsum Johannem, de cujus Fidelitate & provida Circumspectione plenam fiduciam optinemus, Capitaneum & Gubernatorem Armatae praedictae,
Ac ei plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad Armatam praedictam, quamdiu Conductum & Gubernationem ejusdem, prout inter Nos & Ipsum conventum est, tàm in Partibus ipsis quàm in Transitu ad eas & Reditu ex eisdem, habuerit, Regendum & Gubernandum,
Necnon ad quoscumque de Armata illa, quos Regimini & Gubernationi Mandatis, Proclamationibus, & Ordinationibus, Nomine nostro in hac parte faciendis & ordinandis, Contrarios & Inobedientes invenerit, juxta Discretionem suam & Delinquentium Demerita Castigandum & Puniendum, ac Castigari & Puniri faciendum,
Omniaque alia & singula in Praemissis necessaria & oportuna Faciendum & Exequendum;
Damus autem omnibus & singulis Ligeis nostris Armatae praedictae, ac aliis, quorum interest, in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eidem Johanni, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Obedientes in omnibus, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 26. Commission to Francis viscount Lovell, William Catesby, Morgan Kidwelly, the mayor of Southampton, and four others, to muster the above-mentioned archers.
O. xii. 229. H. v. p. iii. 148.
De Monstro dictorum Sagittariorum.
R. R.
An
. 2. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 85. comp. R. 3.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Francisco Vicecomiti Lovell, Willielmo Catesby, Morgano Kidwelly, Thomae Lynom, Roberto Carre, Johanni Hoton, Johanni Rogers, & Majori Villae Suthamptoniae, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim & divisim, ad Monstrum sive Monstrationem Dilecti & Fidelis nostri Johannis Grey Domini de Powes Militis, ac Mille Hominum Sagittariorum de Retinentia sua, versus Partes Britanniae profecturi, in aliquo Loco congruo prope Suthamton supervidendum & capiendum, & ad Nos omni festinatione possibili de Numero Hominum Sagittariorum praedictorum & de eorum Arraiatione, tàm in Equitatura quàm aliter, sub Sigillis vestris vel unius vestrûm debitè Certificandum, ac ad omnia & singula in Praemissis necessaria & oportuna Faciendum & Exequendum;
Et ideò vobis Mandamus &c.
Damus &c.
In cujus &c.
Teste &c, vicesimo sexto die Junii.