Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1484

Rymer's Foedera Volume 12. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1484', in Rymer's Foedera Volume 12, (London, 1739-1745) pp. 230-249. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol12/pp230-249 [accessed 19 April 2024]

July–September 1484

Syllabus Entry Foedera Text
Aug. 6. Safe conduct for Colin earl of Argyl, chancellor of Scotland, William bp. of Aberdeen, Andrew Stuard, lord Annandale, and six other Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 230. H. v. p. iii. 148.
Pro Ambassiatoribus Regis Scotiae.
An. 2. R. 3. Scot. 2. R. 3. m. 5.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Serenissimus Princeps carissimus Consanguineus noster Jacobus Rex Scotorum, pro certis Negotiis, Bonum Commune, & Publicam Utilitatem, Pacemque & Tranquillitatem utriusque Regni Angliae, videlicet, & Scotiae concernentibus, per Advisamentum Concilii sui, decrevit certos Ambassiatores suos infranominatos in hoc Regnum nostrum atque ad Villam nostram Notynghamiae, ad septimum Diem Mensis Septembris proximò futurum, mittere & destinare, dummodò Literas nostras Salvi Conductûs pro Personis mittendis hujusmodi, quas a Nobis literatoriè requisivit, dare & expedire velimus,
Nos, Desiderio dicti Consanguinei nostri Pacique & Tranquillitati Regnorum praedictorum affectuosè pro viribus morem gerentes, de gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, suscepimus in salvum & securum Conductum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Potentem & Spectabilem Dominum Colinum Comitem de Ergile Dominum Cambell & Lorien. Cancellarium, Reverendum in Christo Patrem Willielmum Episcopum Aberdonensem, Nobiles & Clarissimos Viros, Andream Stuard Dominum Anendale, Robertum Dominum Lile, Laurentium Dominum Olifant, Johannem de Drummont Dominum de Stobhall, Dominum Darnell, Magistrum Archibaldum Quhitelawe Secretarium, & Duncanum de Dundas Armigerum, Consiliarios, Oratores, & Commissarios dicti Consanguinei nostri Scotorum Regis, cum suis Familiaribus, ad Numerum Ducentarum Personarum in Comitiva sua cum totidem Equis vel infra, post Vicesimum Quartum Diem instantis Mensis Augusti in Regnum nostrum Angliae cum Rebus, Bonis, Jocalibus, Literis, Papiris clausis & apertis, Auro & Argento monetato vel non monetato, necnon Manticis & Fardellis quibuscumque Veniendo, ac à dicto septimo Die Septembris apud dictam Villam nostram Notynghamiae, seu ubi aliàs Nobis videbitur, pro meliori Expeditione Negotiorum praedictorum, infra idem Regnum nostrum, Morando, Sojornando, Conversando, & Expectando, ac iterùm in Regnum Scotiae quotiens & quando opus & necesse fuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, Transeundo & Redeundo, absque Impedimento seu Perturbatione Nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsos Consiliarios, Oratores, & Commissarios dicti Consanguinei nostri, cum suis Familiaribus ad Numerum praedictum in Comitiva sua & totidem Equis vel infra, post dictum Vicesimum quartum Diem instantis Mensis Augusti, in dictum Regnum nostrum Angliae, cum Rebus, Bonis, Jocalibus, Literis, Papiris clausis & apertis, Auro & Argento monetato vel non monetato, necnon Manticis & Fardellis suis praedictis Veniendo, ac a dicto Septimo Die Septembris, apud dictam Villam Notynghamiae, seu ubi aliàs Nobis videbitur pro meliori Expeditione Negotiorum praedictorum infra idem Regnum nostrum Morando, Sojornando, Conversando, & Expectando, ac iterum in dictum Regnum Scotiae quotiens & quando opus & necesse fuerit, durante nostro praesenti salvo Conductu, ut praedictum est, Transeundo & Redeundo, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes &c.
Et, si quid &c.
Proviso semper quòd iidem Consiliarii, Oratores, & Commissarii, & secum commitantes se benè & honestè erga Nos & Populum nostrum habeant & gerant absque quicquam quod in nostri Contemptum seu Praejudicium, aut Populi nostri praedicti Dampnum seu Gravamen cedere valeat attemptando,
Proviso etiam quòd si contingat aliquem praedictorum Consiliariorum, Oratorum, & Commissariorum, aut secum Commitantium, praesentem nostrum salvum Conductum infringere, nolumus tamen alicui dictum nostrum salvum Conductum minimè Infringenti aliquod Dampnum seu Praejudicium generari, set illi vel illis sic Infringenti vel Infringentibus,
In cujus &c. usque Primum Diem Novembris proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 11. Commission to sir Thomas Mongomery, K.G., John Coke, archdeacon of Lincoln, Hugh Clopton, and John Wendy, merchants of London, to treat with Maximilian duke of Austria and Burgundy concerning a truce and mercantile intercourse. Westm.
O. xii. 231. H. v. p. iii. 148.
De Tractando cum Duce Austriae.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Prudentiis, & Discretionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Mongomery Militis pro Corpore nostro ac de Ordine nostro Garterii, Magistri Johannis Coke Archidiaconi Lincolniensis Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, Hugonis Clopton, ac Johannis Wendy, Mercatorum & Civium Civitatis nostrae Londoniae, plenius confidentes,
Ipsos Militem, Archidiaconum, & Mercatores Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Ordinamus, & Constituimus nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, Tribus aut Duobus eorum (quorum Militem seu Archidiaconum unum esse volumus) Potestatem generalem & Mandatum speciale pro Nobis & Nomine nostro cum Illustrissimo Principe Consanguineo nostro carissimo Maximiliano Austriae, Burgundiae, Brabantiae, &c. Duce, Flandriae, Hanoniae, Holandiae, Zelandiae, &c. Comite, seu cum habentibus aut habituris ab eodem Potestatem ad Infrascripta sufficientem, de & super firma atque inviolabili Observantia omnium & singulorum Articulorum pro Pace, Treugis, & Libero Intercursu Mercandisarum inter Subditos utriusque Partis Stabiliendis, per eos hincinde Principes superioribus Annis captorum & conclusorum, superq; Reformatione omnium & singulorum quae in Praejudicium Intercursûs hujusmodi hincinde attemptata fuisse dicuntur, Communicandi, Tractandi, Conveniendi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Dietamque seu Dietas pro saniori & pleniori Executione Praemissorum Statuendi, Praefigendi, & Limitandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria videbuntur seu quomodolibet oportuna, Faciendi & Exequendi, adeò plenè atque liberè sicut Nos ipsi ea faceremus, seu facere possemus, si in Persona praesentes interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum magis exigerent speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Firmum, Ratum, atque Gratum habituros quicquid per dictos Oratores nostros in forma praemissa, Factum, Gestum, Procuratum, Appunctuatum, Statutum, seu Concordatum fuerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum, sub Ipoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 14. Commission to sir Thomas Mongomery to assist John lord Dynham and sir Richard Tunstall in defending Guisnes Castle against the French, in which the lieutenant, lord Mountejoy, is ill. Westm.
O. xii. 231. H. v. p. iii. 149.
Super Defensione Castri de Guysnes, de Intendendo.
An. 2. R. 3. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd datum est Nobis intelligere quomodo Adversarii nostri Franciae, declinantes in magna Multitudine ad Partes Picardiae, intendunt, si quo modo possint, Castrum nostrum de Guysnes, quod dictis Partibus Picardiae vicinum esse dinoscitur, eo maximè tempore invadere quo Dominus de Mountejoy noster Locumtenens ejusdem Castri dicitur Infirmari & Languere in extremis, unde dolemus plurimùm,
Volentes de & super tuta & firma Custodia ejusdem Castri nostri Defensioneque ipsius Loci & Partium adjacentium in tantis Periculis sagaciùs providere,
Ac de Fidelitate, Prudentiâ, & Strenuitate praedilecti nostri Thomae Mongomery Militis pro Corpore & de Ordine nostro Garterii plenissimè confidentes,
Assignavimus, Deputavimus, & Constituimus eum Commissarium nostrum in hac parte,
Dantes & Concedentes ei plenariam Potestatem & Auctoritatem Nomine nostro, cum Consilio & Assistentia, Praedilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Dynham Domini de Dynham Militis, & Richardi Tunstall Militis, dictum Castrum & Possessionem ipsius Intrandi, Nanciscendi, & Continuandi, bonosque & fideles Deputatos & Custodes sub Se, unà cum Gentibus Armorum & Stipendiariis requisitis & necessariis, de Consilio & cum Assistentia praedictis, Ordinandi, Statuendi, & Assignandi,
Omniaque & singula alia pro Defensione & Custodia supradictis oportuna, adeò plenè & liberè Providendi, Faciendi, & Exequendi, sicut Nos ipsi faceremus seu facere possemus, si in Personâ praesentes essemus, etiam si Mandatum magis exigerent speciale;
Mandantes omnibus & singulis Castellanis, Locatenentibus, Constabulariis, Ballivis, & caeteris Officiariis, & Ministris nostris quibuscumque, infra Villam & Praecinctum totius Terrae nostrae Calesii ubilibet constitutis, quòd ipsi & eorum singuli dicto Thomae Mongomery Militi nostro, ut praefertur, in Executione Praemissorum Intendentes sint, Auxiliantes & Obsequentes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 19. Licence to Peter Puissant, secretary of the duke of Austria, to import into England 100 tuns of Gascon or other wine. Westm.
O. xii. 232. H. v. p. iii. 149.
Pro Secretario Ducis Austriae.
An. 2. R. 3. Ibid. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac in consideratione quamplurimorum bonorum & gratuitorum Servitiorum Nobis per Dilectum nostrum Magistrum Petrum Puissant Secretarium carissimi Consanguinei nostri Ducis Austriae multipliciter impensorum, Concessimus & Licentiam Dedimus praefato Magistro Petro, quòd ipse per Se, Factores, Servientes, sive Attornatos suos, tàm Indigenas quàm Alienigenas, Centum Dolia Vini tàm de Crescentia Vasconiae quàm alterius cujuscumque in quibuscumque Partibus Exteris emere & providere,
Ac Vina illa in una Navi vel diversis Navibus Hispaniae, Britanniae, aut Flandriae, in quocumque Portu sive quibuscumque Portubus sibi placuerit, eskippare & cariare,
Ac Vina illa in Navi vel Navibus praedictis in hoc Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca Nobis subjecta quaecumque, unâ vice vel diversis vicibus, quandocumque sibi placuerit, durante praesenti Licentiâ nostrâ, traducere & cariare ac traduci & curiari faciat, & ibidem vendere & distribuere licitè & impunè valeant & possint, absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, seu Gravamine quocumque nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis sive ordinatis, non obstantibus,
Proviso semper quòd Nobis de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis pro Vinis & Bonis praedictis debitis, fideliter respondeatur, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 30. Commission of James K. of Scotland to Colin earl of Argyle, chancellor of Scotland, William bp. of Aberdeen, and six others, to negotiate a marriage between his eldest son James and Anne, niece of the K. of England. Edinburgh.
O. xii. 232. H. v. p. iii. 149.
Commissio Regis Scotorum super Matrimonio inter Primogenitum & Annam Neptem Regis.
An. 2. R. 3. Ex Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm Confoederationes & Amicitias, aliaque honestatis Ligamina, Pactionesque legitimas Christiani adinvicem Principes inire soliti sunt, ut, duplici Potestate muniti, proprio, videlicet, & Amicorum Praesidio, eorum Dominia fortiora reddantur; verumtamen inter caetera Amoris & Benivolentiae Vincula Matrimonii Foedus a Summo omnium rerum Conditore Primaevo Hominum Exordio in Paradiso dinoscitur institutum, quo Generis Humani Propagatio legittima, Foedere Matrimonii stabilita, inter Principes Pacem nutriet, Bella priùs geri solita tollet, iniet Concordiam, & augebit Amorem:
Nos igitur,
Attendentes & in Animo revolventes, quòd per Contractum Matrimonium inter Carissimum nostrum Primogenitum Jacobum Ducem de Rothissay, Comitem de Carrik, Dominum de Cunynghame nostrum Haeredem, & inclitam Dominam Annam Neptem Serenissimi Principis Ricardi Regis Angliae Consanguinei nostri carissimi, Filiam unicam Nobilis & Potentis Principis Johannis Ducis de Suffok, possint veresimiliter Affinitates & Amicitiae inter dictum Principem Ricardum Angliae Regem & Nos, Angliae & Scotiae Domos inclitas augmentari, firmari, & solidari, prout cupimus & optamus,
Notum igitur facimus quòd Nos,
In ea parte Votis & Desideriis Excellentissimi & Potentissimi Principis Ricardi Regis Angliae Consanguinei nostri carissimi, id pariformiter optantis, inclinati,
De Fide, Legalitate, Probitate, Scientiâ, Circumspectione, & Industriâ Nobilis & Potentis Domini Colini Comitis de Ergile Domini Campbell & Lorne nostri Cancellarii, necnon Reverendi in Christo Patris Guilelmi Episcopi Abirdonensis, Roberti Domini Lile, Laurentii Domini Oliphant, Johannis Drummond de Stobhall, Archibaldi Quhitelaw Archidiaconi Laudoniae Secretarii nostri, Leonis Armorum Regis, & Duncani de Dundas, Consulum nostrorum apprimè Dilectorum, ad plenum confidentes,
Ipsos Septemve, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorundem, nostros Ambaxiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, ac Tribus eorundem, sic tamen quòd idem noster Cancellarius unus existat eorum, Potestatem generalem & Mandatum speciale pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Excellentissimo Principe Ricardo Angliae Rege, suisve Ambaxiatoribus, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis ad hoc ab eodem Excellentissimo Principe speciale Mandatum & similem Potestatem habentibus, de & super Sponsalibus & Matrimonio inter Jacobum nostrum Filium Primogenitum & Haeredem & dictam Dominam Annam contrahendis, Dote, Dotalitio, seu Donatione propter Nuptias, vi & virtute Sponsaliorum seu Matrimonii hujusmodi Promittendis, Dandis, Persolvendis, & Recipiendis, Tractandi, Concordandi, Communicandi, Appunctuandi, & Concludendi Locorum, Temporum, Modorum, Conditionum, Cautionum, & Securitatum, quibus Praemissa compleantur & perficiantur, certitudinem specificationem & qualitatem Statuendi, & super eisdem Consentiendi & Concordandi,
De & super firmis Treugis, Guerrarum Abstinentiis, Amicitiâ, & Unitate pro Nobis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Haeredibus, & Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis nostris, & utriusque nostrûm ineundis, Tractandi, Firmandi, mutuisque hinc inde Assistentiis & Auxiliis praestandis Tractandi, Consentiendi, Concordandi, & Concludendi,
Aliamque Dietam pro Praemissis, si oporteat, Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiamsi talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, Fide bonâ & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Nos ea omnia Rata, Grata, & Firma imperpetuum habituros quae per dictos nostros Ambaxiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios Tractata, Communicata, Appunctuata, Stabilita, Concordata, seu Conclusa fuerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum.
In cujus Rei Testimonium Magnum Sigillum nostrum Praesentibus est appensum apud Edinburgh, penultimo Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quarto, & Regni nostri vicesimo quinto.
James.
Sub Magno Sigillo de Cerâ albâ pendente a Caudâ Pergamenae.
Aug. 31. Commission to the same persons to treat for a truce and an alliance with England. Edinburgh.
O. xii. 233. H. v. p. iii. 149.
Commissio Regis Scotorum pro Treugis & Pace habendis cum Rege Angliae.
An. 2. R. 3. Ex. Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Noverit Universit As Vestra quòd Nos ad Omnip. Dei Honorem, Gloriam, & Reverentiam, & ad evitandum Strages & Christiani Sanguinis Effusionem, Dampna, Pericula maxima quae occasione Guerrarum verisimiliter poterint evenire, cupientes quantum in Nobis est, Divino subveniente Numine, cum omnibus Christianae Fidei Cultoribus Pacem observare, tenere, & inviolabiliter custodire, ac nostros Subditos sub Justitiâ ponere, in Pace ac Quiete fovere & praeservare:
Confisi ea propter ad plenum de Fidelitate, Prudentiâ, Legalitate, Scientiâ, & Probitate, Nobilis & Potentis Domini Colini Comitis de Ergile Domini Campbell & Lorne Cancellarii nostri, Reverendi in Christo Patris Gilelmi Episcopi Abirdonensis, Roberti Domini Lile, Laurentii Domini Oliphant, Johannis Drumond de Stobhall, Archibaldi Archidiaconi Laudoniae, Leonis Armorum Regis, & Duncani de Dundas, Consulum nostrorum apprimè Dilectorum,
Ipsos, Septemve, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem nostros veros & indubitatos Ambaxiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Praesentium Tenore Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambaxiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, ac Tribus eorumdem, sic tamen quòd idem noster Cancellarius unus eorum existat, plenam Potestatem & Mandatum generale & speciale pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscunque, cum Serenissimo Principe Ricardo Rege Angliae Consanguineo nostro carissimo, seu ipsius Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem ad hoc Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus, inter Nos, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones nostras, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscunque ex parte unâ, & praefatum Principem, Regnum, Terras, Dominià, Possessiones suas, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscunque ex Parte alterâ Contrahendis, Ineundis, Vallandis, Roborandis, & Firmandis, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, & ad Tempus longum aut breve, de quibus inter dictum Serenissimum Principem, suosve Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, & nostros Ambaxiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios praefatos conveniri, tractari, communicari, appunctuari, concordari, seu concludi poterit, & prout eisdem Commissariis utriusque Partis magis conveniens & expediens visum fuerit,
Et quascunque Securitates in ea parte necessarias Nomine nostro Praestandi & Faciendi,
Nosque Modis omnibus quibus ipsis videbitur ad Praemissorum completionem & complementum firmiter & in Verbo Regio Obligandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos ipsi faceremus seu facere possemus si Praesentes personaliter interessemus, etiamsi talia fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, Fide bonâ & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros in formâ praedictâ, Actum, Gestum, Factum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
Datum sub Magno Sigillo nostro apud Edinburgh, ultimo die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo quarto, & Regni nostri vicesimo quinto.
James.
Sept. 13. Safe conduct for the French ambassadors. Nottingham.
O. xii. 234. H. v. p. iii. 150.
De Salvo Conductu pro Ambassiata Franciae.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 17.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Serenissimus Princeps Karolus Franciae Consanguineus noster carissimus, cupiens pro suo virili Christianorum Bella in Pacem convertere, dudùm ad Nos scripserat ut Literas nostras salvi Conductûs pro certâ suâ Ambassiatâ, super Pace Hujusmodi Nobiscum tra- ctaturâ, per ipsum ad Loca Obedientiae nostrae destinandâ, concedere dignaremur,
Nos igitur, qui Christianorum Pacem non minori affectione sitimus, & praesertim volentes ut inter Incolas Regnorum Angliae & Franciae, quibuscumque Mediis congruis & honestis id fieri possit, Concors & pacifica Comunicatio habeatur, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales quoscumque Dominos Spirituales & Temporales, Clericos, Doctores, Magistros, Milites, Scutiferos, & Homines cujuscumque Dignitatis, Ordinis, Conditionis, & Statûs Regni Franciae, quos dictus Serenissimus Princeps, cum eorum Familiaribus & Servientibus, ad Numerum in toto Ducentarum Personarum & totidem Equorum seu infra, in Ambassiata sua ad Nos destinare voluerit, in dictum Regnum nostrum Angliae, cum Bogeis, Manticis, Fardellis, Sarciunculis, Literis, Papiris clausis & apertis, Auro & Argento monetato & non monetato, ac Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, Veniendo, ibidem Morando, Sojornando, Conversando, & Expectando, & iterùm in dictum Regnum Franciae totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, Transeundo & Redeundo, absque Impedimento, Molestatione, Perturbatione, Inquietatione, seu Gravamine quocumque Nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque.
Et ideò &c.
Non inferentes &c.
Et si quid &c.
In cujus &c. per Quinque Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Notyngham, decimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 21. Indenture of truce between England and Scotland till 29 Sept. 1487. Nottingham.
O. xii. 235. H. v. p. iii. 150.
Indentura Treugarum inter Reges Angliae & Scotiae.
An. 2. R. 3. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos Colinum Comitem de Ergile Dominum Campbell & Lorne Cancellarium Scotiae, Willielmum Episcopum Abberdonensem, Robertum Dominum Lyle, Laurentium Dominum Oliphant, Johanem Drummond de Stobhall, Archibaldum Quhitelaw Archidiaconum Laudoniae, Illustrissimi & Invictissimi Principis, Jacobi, Dei gratiâ, Scotorum Regis Secretarium, Leonem Armorum Regem, & Duncanum de Dundas dicti Serenissimi & Illustrissimi Principis Jacobi Scotorum Regis Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales ex una Parte, & Reverendos in Christo Patres, Johannem Lincolniensem Cancellarium Angliae, Ricardum Assavensem, Episcopos, Inclitos & Praenobiles Dominos, Johannem Ducem Northfolchiae, Henricum Comitem Northumbriae, Thomam Stanely Dominum Stanely, Georgium Stanely Dominum le Strange, Johannem Gray Dominum Powys, Ricardum Dominum Fitzhugh, Milites, Johannem Gunthorp Decanum Ecclesiae Cathedralis Wellensis Custodem Privati Sigilli Excellentissimi & Potentissimi Principis Ricardi, Dei gratiâ, Angliae Regis, Thomam Barowe Archidiaconum Colcestriae in Ecclesiâ Sancti Pauli Londoniae Rotulorum Cancellariae ejusdem Domini Regis Custodem, Thomam Brian Militem Capitalem Justitiarium dicti Domini Regis de Banco suo, Ricardum Ratcliff Ordinis Garterii Militem, Willielmum Catesby, & Ricardum Salcelde, Armigeros pro Corpore ejusdem Domini Regis, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios generales & speciales dicti Excellentissimi Regis Angliae ex altera Parte,
Testatur quòd Nos Commissarii antedicti, in Villâ de Notinghame, Anno, Mense, Die infrascriptis, mutuò convenientes, post ostensionem Commissionum & Auctoritatum nostrarum hincinde (quarum Tenores inferius inseruntur) postquam nonnullos Tractatus, Communicationes, & Deliberationes maturas inter Nos habitas, tandem Auctoritate & Virtute Commissionum nostrarum hujusmodi, Nominibusque Principum nostrorum praedictorum Appunctuavimus, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, Appunctuamus, Convenimus, Concordamus, & Concludimus in omnibus & per omnia, prout in sequentibus Articulis continetur,
Haec Sunt Capitula Treugarum & Abstinentiae Guerrarum, aliarumque Conventionum & Pactionum, Auctoritate & Nominibus, Serenissimorum Principum, Ricardi, Dei gratiâ, Regis Angliae, Jacobique, eadem gratiâ, Scotorum Regis, inter ipsorum hincinde Commissarios in Villa de Notinghame Eboracensis Dioecesis, per nonnullos Dies Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quarto, tractata, concordata, & conclusa ad Gloriam Omnipotentis Dei, Fidei Catholice Exaltationem, & ad Evitandum Effusionem Sanguinis Christiani.
Inprimis, Appunctuatum, Conventum, Concordatum, & Conclusum extitit, quòd inter Serenissimos Reges & Principes antedictos, viz. Ricardum, Dei gratiâ, Regem Angliae ex una Parte, atque Jacobum, eadem gratiâ, Regem Scotorum ex altera Parte, pro Se, suisque utrinque Haeredibus & Successoribus, Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Subditis, Ligeis, Vasallis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus quibuscumque, caperentur, inirentur, concordarentur, & concluderentur, sicut jam de Facto capiuntur, iniuntur, concordantur, & concluduntur firmae & inviolabiles Treugae & Guerrarum Abstinentiae, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, Incepturae ab Ortu Solis vicesimi noni Diei instantis Septembris Mensis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quarto, & Duraturae per Tres Annos continnò extunc sequentes, videlicet, usque ad Solis Occasum Vicesimi noni Diei Mensis Septembris, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo septimo.
Item, Appunctuatum, Coventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, durantibus Treugis seu Guerrarum Abstinentiis antedictis, nullus dictorum Principum movebit per se, neque per Subditos suos, aut alios quoscunque, seu moveri permittet Guerram per Terram, Mare, neque Aquas dulces, adversus alium dictorum Principum, Subditos, aut Ligeos suos, nec dabit Auxilium, Consilium, aut Favorem, ut hujusmodi Guerra moveatur vel excitetur; aut quòd Villae, Castra, seu Fortalitia, aliave Loca seu Bona quaecunque in praesenti, per unam aut aliam Partem possessa capiantur, aut de unâ manu ad aliam transportentur; excepto Castro de Dunbar, ad praesens existente in manu Regis Angliae; quod quidem Castrum cum suis Limitibus assignatis sub firmis Guerrarum Abstinentiis per Sex Menses, initium harum Treugarum proximè & immediatè sequentes, virtute praesentis Conventionis omninò permanebit; & sic pariformiter per Triennium sequens, nisi dictus Serenissimus Princeps Scotorum Rex infra Sex Septimanas, initium praesentium Treugarum proximò sequentes, per suas Literas miserit & apertè declaraverit dicto Excellentissimo Regi Angliae, se nolle quòd dictum Castrum de Dunbar sub hiis Guerrarum Abstinentiis ultra Sex Menses supradictos contineatur: In quo casu praesentes Treugae & Abstinentiae ad dictum Castrum de Dumbar ultra Sex Menses nullatenus se extendent; pro tempore autem ipso quo dictum Castrum cum dictis Limitibus in uno aut altero Casuum praedictorum sub Treugis & Abstinentiâ hujusmodi consistit, non licebit Anglicis neque Scotis sese invicem occasione ipsius Loci quomodolibet infestare, nec uni Parti super alteram quicquam violenter capere aut usurpare.
Item, Conventum & Concordatum est, quòd in eventum missionis & declarationis animi dicti Regis Scotorum super non habendâ Immunitate & Abstinentiâ Belli quantum ad dictum Castrum de Dumbar, nisi per spatium Sex Mensium praedictorum, si post lapsum dictorum Mensium contingat inter Partes praedictas aliquos Motus Bellicos apud seu juxta ipsum Castrum suboriri, sive pro Recuperatione sive pro Defensione Castri antedicti, non eo minus tamen praesentes Treugae & Guerrarum Abstinentiae inter dictos Principes suosque hincinde Subditos & Vasallos, durante tempore Triennii memorati, pro aliis quibuscunque Juribus & Possessionibus suis servabuntur inviolabiles & illaesae; licebitque in eo casu singulis Partium praedictarum Querelas & Partes suas super Castro memorato Vi & Armis Manutenere, Protegere, & Defendere, praedictis Abstinentiis non obstantibus, & absque Violatione earundem.
Item, specialiter Conventum & Concordatum est quòd Villa & Castrum de Berwik, cum omnibus & singulis Limitibus quos Anglici illic possidebant, cùm essent Treugae observatae inter Regna, praesentibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis per totum tempus Triennii antedicti omninò includi debeant & comprehendi.
Item, pro majori Firmitate Treugarum & Abstinentiae Guerrarum hujusmodi inter Principes & Subditos antedictos observandâ, Concordatum & Conclusum extitit quòd, durantibus Treugis & Abstinentiis antedictis, & a Die Inceptionis earundem, unus aut alter dictorum Principum aliquos Proditores seu Rebelles, aliquemve Proditorem seu Rebellem alterius Principis, qui ante Diem ejusmodi Inceptionis Treugarum in aliquem Locum suae Obedientiae priùs Recepti non fuerint, aut Receptus non fuerit, nullo modo Receptabit, Recipive permittet, nec eisdem Proditoribus & Rebellibus, sive prius Recepti fuerint, sive non Recepti, quamdiu Rebelles permanserint, ubicunque locorum ipsos contigerit trahere moram, aut alicui ipsorum Consilium, Auxilium, & Assistentiam adversus Principem cujus Rebelles extiterint, aut Rebellis extiterit, ullo modo praestabit; Et si aliquos tales Rebelles, aut aliquem talem Rebellem, a Die praefatae Inchoationis Treugarum in Ditionem seu Potestatem alterius Principis de novo applicare seu venire contigerit, Princeps in cujus Ditionem & Potestatem Proditores & Rebelles hujusmodi advenerint sive eorum aliquis advenerit, quamprimùm sciverit Adventum eorum aut eorum alicujus, seu ad Requisitionem ipsius Regis qui de Perditione & Rebellione ejusmodi conqueritur; ipsos sic in Terram suam appulsos sive adventantes eidem Regi cui Rebellio facta est, mittere & destinare tenebitur indilatè, idem per omnia observando de hiis qui prius Recepti sunt, si postea, durantibus Treugis antedictis, ad Nocumenta Regis cujus sunt Proditores & Rebelles, Regnum ipsum intra quod Recepti fuerant egressi, post Mala de novo perpetrata regredi velint; nulli enim tales iteratò Recipi, sed ad Regem cujus Rebelles extiterant, sicut de aliis praefertur, remitti debent.
Insuper, Concordatum & Conclusum est, quantum ad Scotos hiis diebus in Terris pro Parte Regis Angliae in praesenti Tractatu comprehensos commorantes, qui per Sacramenta sua Homines Ligei Regis Angliae, pro Se, Conjugibus, & Filiis devenerunt, quorum Nomina & Cognomina infra dictas Sex Septimanas Regi Scotiae, seu ejus Cancellario, per Gardianos sive Locatenentes Marchiarum Angliae dari debent, fiat Provisio prout inferius continebitur.
Item, Concordatum est, quòd infra dictas Sex Septimanas fiet Intimatio hincinde ab uno Rege ad alterum sub Literis utriusque ipsorum, de Nominibus, Personis, & Statibus omnium & singulorum Gardianorum & Locatenentium super Marchiis antedictis; Quodque quotiens futuris temporibus, pendente Triennio antedicto, aliquis ex hujusmodi Gardianis sive Locatenentibus a suo Officio hujusmodi amovendus fuerit, id nequaquam prius fieri debeat, quàm Rex in cujus Ditione Amotionem ipsam fieri contigerit, per Duodecim Dies ad minus Amotionem hujusmodi immediatè praecedentes, alterum Regem seu ipsius Cancellarium desuper certificaverit simul & de Personâ Successoris; Gardianus autem sive Locumtenens amovendus hujusmodi, antequam realiter ut praefertur amoveatur, Cautionem sufficientem suo Regi praestabit de resarciendis Dampnis, tempore Officii sui culpâ aut negligentiâ suâ factis sive non emendatis; quae quidem Cautio si omissa aut debitè exacta non fuerit, in eo Casu, quotiens id acciderit, ad ipsum Regem, qui Amotionem hujusmodi fecerit, aut ratam habuerit, pro omni Reformatione Attemptatorum recurrendum est.
Item, Conventum & Concordatum est, quòd si eisdem Guerrarum Abstinentiis durantibus contingat aliquem Gardianum Locumvetenentem alicujus Regum praedictorum sine Mandato vel Jussu sui proprii Principis in Regnum aut Terras alterius Principis Exercitum ducere, aut aliàs hostiliter intrare, & ibidem Depraedationes, Homicidia, aut alia Dampna facere & perpetrare; in eo Casu Princeps cujus Gardianus aut Locumtenens Subditus extiterat, ipsum Gardianum aut Locumtenentem sic Intrantem infra Sex Dies immediatè tunc proximò sequentes suum declarabit aut declarari faciet Rebellem & Proditorem; Quam Declarationem alteri Regi, cujus Subditi Dampna passi sunt, infra Dies Duodecim proximò sequentes, per Literas suas Patentes faciet insinuari.
Item, Conclusum est, quòd in omnisalvo Conductu per aliquem dictorum Principum imposterùm concedendo Subditis alterius Principis, vel alicujus ipsorum, debet inseri Clausula; Proviso quòd petens & obtinens hujusmodi salvum Conductum non sit Proditor vel Rebellis Principis sui.
Item, Conclusum est, si durantibus dictis Guerrarum Abstinentiis contingat, quod vi Tempestatis aut aliâ impellente necessariâ causâ Navigantes Naufragium passi fuerint de unâ Parte vel aliâ, dummodò Persona humana aliqua Superstes fuerit, Bona & Navis non intelligentur a Proprietariis auferenda, set illis reservabuntur, qui Domini & Proprietarii antea fuerunt.
Item, Conclusum est, quòd, si durantibus dictis Guerrarum Abstinentiis, contingat aliquos Subditos sive Ligeos alterius vel utriusq; Principis praedicti per Mare ex quacunque justâ rationabili vel licitâ Causâ Navigantes, sive Mercatores fuerint, sive Peregrini, Piscatores, aut alii cujuscunque conditionis Homines, vi Tempestatis, seu aliâ rationabili urgenteque Causâ ad hoc eis omninò impellente, cùipsi hoc non affectaverint, nec id tempore Recessûs eorum a Patriâ suâ proposuerint, applicare in aliquo Portu sive Loco quocunque Regni alterius Principis, & Naufragium pati, dummodo aliqua Persona humana in Navi sic Naufragium passâ Superstes existat, non licebit alteri Principium, seu alicui vel aliquibus Subditorum seu Ligeorum suorum, per Se vel alios ipsos sic appulsos seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, seu Res alias quascunque in hujusmodi adductas Capere, Rapere, vel ab eisdem sic appulsis vel Naufragium passis aut passo auferre quovismodo vel detinere; aut ratione Delicti alicujus Personae, easdem Res, Bona, vel Mercandisas arrestare vel arrestari facere; set licebit ipsis sic appulsis aut Naufragium passis cum Navibus, Bonis, Mercandisis, & Rebus suis, Causâ hujusmodi cessante, prout sic appulsi & Naufragium passi, eorum Nave Refectâ, tenebuntur quamcitiùs commodè valeant recedere, absque quibuscunque Impetitione, Impedimento, Arresto, sive aliâ Occasione quacunque sibi per alterum Principem, vel aliquos ejusdem Subditum vel Subditos obiciendis seu etiam faciendis,
Item, Conclusum est, quòd si aliquis vel aliqui Subditorum vel Ligeorum alterius Principis, sic, ut praemittitur, appulsus vel appulsi, sive in Regnum alterius sub salvo Conductu veniens vel venientes, ante Diem Expirationis salvi Conductûs sui adversâ Valetudine adeò vexetur vel vexentur, quòd sic appulsus vel appulsi, aut Naufragium passus vel passi, aut sub salvo Conductu veniens vel venientes, cum Navi vel Navibus, quâ vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante Diem Expirationis sui salvi Conductûs, sic veniens vel venientes, nequeat vel nequeant commodè recedere, & in proprias Partes se recipere, tunc benè licebit appulso vel appulsis, Naufragium passo vel passis, ac venienti & venientibus, infirmo vel infirmis cuicunque & quibuscunque salvò & securè in Loco quo sic appulsus vel appulsus vel appulsi, Naufragium passus vel passi applicuerit vel applicuerint, infirmari contigerit, expectare quousque reconvaluerit vel reconvaluerint; & extunc cum Literis Testimonialibus Majoris, Ballivi, Constabularii, aut alterius alicujus Officiarii Regis in loco quo sic eum vel eos infirmari contigerit, eidem vel eisdem sub moderatis Expensis concedendis & tradendis, causà hujusmodi Infirmitatis cessante, in Partes proprias recedere licebit eidem Infirmo seu infirmis hujusmodi sic recedere debebit & debebunt absque impedimento vel obstaculo quocunque sibi peraliquem Subditorum vel Ligeorum utriusque Regis quomodolibet faciendis; ita tamen quòd interim nichil Praejudiciale contra alterum Principem, Regnum, seu Ligeos ejusdem attempter vel attemptent, fierive procuret seu procurent.
Praeterea Conclusum est quòd, si eisdem Guerrarum Abstinentiis durantibus, contingat aliquem non Subditum, vel aliquos non Subditos utriusque Principis Navem vel Naves, Personam vel Personas, Res, Mercandisas, aut Bona quaecunque alicujus vel aliquorum Subditi vel Subditorum alterius Principis capere, & eas vel ea in aliquem Locum vel Portum alteri Regi subjectum adducere, non licebit ipsi Regi vel alicui Subdito sive Ligeo suo eas vel ea seu aliquam Partem earundem emere, seu quovismodo ad utilitatem suam receptare, absque consensu ejus vel eorum ad quem vel ad quos Bona seu Res hujusmodi ante eorum Captionem verè pertinebant, aut eorum Factorum; & si Mercator vel Proprietarius Bonorum vel ejus Factor non fuerit praesens, tunc sufficiet Licentia Magistri, Ductoris, seu Gubernatoris Navis ante Captionem, & aliarum Personarum in eadem Nave existentium; quòd si per aliquem eorum quicquam in contratium hujusmodi Ordinationis factum vel attemptatum fuerit, tunc Personae, Bona, Mercandisae, & Res quaecunque sic Emptae sive Receptae, illi vel illis ad quem vel ad quos Bona hujusmodi verè pertinebant, dolo, fraude, malove ingenio cessantibus quibuscunque integraliter restituentur per sic Ementes sive Recipientes, eo modo quo restitui debent, si a Subditis illius Regis capta fuissent, in cujus Regno Res hujusmodi Emptae erant; & nichilominus sic attemptans tanquam Violator harum Abstinentiarum graviter pro modo & qualitate Criminis punietur.
Item, Conclusum est, quòd, si durantibus Guerrarum Abstinentiis praedictis, contingat aliquam Navem alterius Partium praedictarum Naufragium patiaut rumpi, & aliqua Personarum existentium in Nave sic Naufragium passâ vel ruptâ Superstes remanserit, cessantibus in ea parte dolo, fraude, & malo ingenio quibuscunq; Mercandisae, Bonae, & Res quaecunque quae de dictâ Nave projecta sunt, ex eadem extracta, vel in Mare collecta, seu ad Terram venientia, seu aliàs quovismodo salva & salvata, per eos ad quorum manus Res, Mercandisae, & Bona hujusmodi devenerunt, nullatenus dissipentur, diminuantur, alienentur, dividantur, nec quovismodo subtrahantur aut concelentur; set integra sine diminutione quacunq; Gubernatori illius Dominii sive Loci in quod vel in quem dicta Bona devenerunt, seu ejus Deputato fideliter & sine fraude deliberentur atque tradantur, ad Usum vel Utilitatem illius vel illorum, ad quem vel ad quos Bona ipsa rei veritate inspectâ pertinere noscuntur, Conservanda, cui vel quibus instra spatium unius Anni a tempore notitiae Naufragii vel Rupturae Navis computandi, licebit pro Recuperatione & Restitutione Rerum, Mercandisarum, & Bonorum hujusmodi prosequi coram Judice in ea parte competente; cui vel quibus sic Prosequenti vel Prosequentibus realiter & effectualiter Tradi, Liberari, Restitui debent; solutis tamen & refusis Expensis & Sumptibus rationabilibus factis circa Collectionem & Salvationem Bonorum eorundem; Proviso semper quòd Persona vel Personae Superstes vel Superstites ex eadem Nave ad Terram venientes, ad statim juxta Tenorem & Effectum praesentium Abstinentiarum liberè dimittantur.
Item, Conclusum est, quòd, si dictis Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliqua Navis unius Partis vel alterius, Personis, Rebus, Mercandisis, aut Bonis onusta sive rupta, sive pro Victualibus de Necessitatibus eis in Mare supervenientibus Emendis, applicuerit in aliquem Portum vel Locum alium alicujus Partium praedictarum, pro quâ Refectione Navem ipsam, Personas, Merces, Res, & Bona contenta in eadem oporteat ad Terram deponi, quòd in hoc casu Personae, Merces, Res, & Bona ipsa sic deposita, absque Impedimento & sine Solutione Custumae in eadem Navi cum Refecta fuerit, vel in aliam reponantur & liberè abducantur; Proviso tamen quòd pro Mercibus, Rebus, Bonis, & Mercandisis ibidem pro Emendis Victualibus eis Necessariis pro Numero Personarum venditis, Custumae & caetera Deveria in ea parte debita fideliter persolvantur.
Item, Conclusum est, quòd, si Guerrarum Abstinentiis praedictis durantibus, aliquis Subditorum unius Partis vel alterius contrahat vel quasi, delinquat vel quasi infra Regnum, Terram, sive Dominium unius Partis cujus Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc causâ evitandi Justitiam se subtraxerit & effugiat in Locum quemcunque Subditum sive Subjectum alteri ex eisdem Partibus cujus Subditus non extiterat, & illuc deveniat Homo Ligeus illius Partis; nichilominus compelletur ad Revertendum, & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam de Debito sive Delicto suo hujusmodi coram Conservatoribus Abstinentiarum hujusque Partis, sive eorum Deputatis, aequè ut Satisfacturus & Subiturus fuisset, si permansisset sub Fide & Ligeantiâ ipsius Partis cujus Terram & Dominium effugit; si verò in solâ Fugâ perstiterit nec devenerit Homo Ligeus illius Partis in cujus Terram effugit, eo Casu Remittetur & Restituetur illi Parti cujus Ligeus & Subditus fuerit, pro Justitia de eo prout sibi videbitur facienda.
Item, Conclusum est, quòd durantibus praesentibus Guerrarum Abstinentiis, non admittentur nec recipientur, nec super Assisam, nec ad perhibendum Testimonium Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores unius Partis vel alterius aut Convicti per Assisam, set boni, fideles, justi, fidedigni, & non suspectae Personae.
Item, Conclusum est quòd, durantibus Guerrarum Abstinentiis praedictis, nullus unius Partis vel alterius ingrediatur Terras, Boseos, Nemora, Forestas, Warennas, Loca, Dominia quaecunque alicujus Subditi alterius Partis, Causâ Venandi, Piscandi, Aucupandi, Disportum aut Solatium in eisdem Exercendi, aliave quacunque de causâ, absque Licentiâ ejus vel eorum ad quem seu ad quos Locus seu Loca ipsa pertinet seu pertinent, aut Deputati sui petitâ primitùs & obtentâ; & si contingat Bestias seu Animalia alicujus Subditi alterius Partium praedictarum Fundum, Agrum, Solumve Subditi alterius Partis ingredi, & Granum & Herbam ibi crescentem depascere, aliove modo illi cujus est Solum Injuriam sive Dampnum inferri, quòd ob hoc neutra Partium hujusmodi Dampnum sive Injuriam sibi facta propriâ Auctoritate ulciscatur; set illud Malefactum secundùm Legem & Consuetudinem observatas in Partibus ubi Dampnum & Injuria talia facta sunt, effectualiter emendabitur ut est justum.
Item, ut Guerrarum Abstinentiae praedictae eo firmius observentur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum Conquerenti liberior appareat facultas Justitiam prosequendi, Ordinatum & Concordatum est quòd, si quis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu Attemptatus fuerit infra Marchiam aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi contra quem sic attemptaverit, in Recenti vel infra Sex Dies computandos a tempóre Delicti sic attemptati sive commissi, Auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Literis de Salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securé Marchias sive Terram in quam idem Malefactor se subtraxerit, dummodò, quamcitò hujusmodi Marchiam hâc de Causâ intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae, Habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui, viz. ad Prosequendum Depraedationem suam, describatq; & specificet idem quibus Bonis, Catallis, vel Rebus fuerit Depraedatus: Ac insuper requirat eundem quòd quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat, ut super Factis suis tempore dictae Prosecutionis possit cùm requisitus fuerit super hoc Testimonium perhibere Veritati; vel, si sibi meliùs videbitur, poterit infra dictos Sex Dies adire unum de Gardianis alterius Partis, vel ejus Deputatum, pro suâ Justitiâ prosequendâ.
Item, quia tàm Excellentissimus & Invictissimus Princeps Rex Angliae quàm Excellentissimus & Illustrissimus Princeps Scotorum Rex ejus Consanguineus, benè considerant & perpendunt, quòd nisi praedicta omnia benè conservarentur efficaciter & votivè juxta eorum desideria per magnam & debitam diligentiam Officiariorum in puniendo Transgressores quoslibet pro qualitate Delictorum, contingere poterit infra breve, propter Insolentiam & Ineffraenatam Multitudinem Delinquentium, praedictas Abstinentias multipliciter violare quod absit; idcirco Conclusum est, quòd quandocunq; aliquis Regum praedictorum senserit se aut suos contra formam praedictarum Guerrarum Abstinentiarum aggravatum vel aggravatos in defectum Executionis Justitiae ab altera Parte non factae, Princeps taliter se aut suos sentiens Laesum & Laesos per unum Haraldum aut alium Nuncium advisabit & informabit alium Regem, quòd per Officiarios suos nullum aut non debitum poterit de suis Conquerentibus habere Justitiae complementum: In quo Casu Rex sic informatus, & cui talis Conquestio facta sit; quamcitò commodè poterit, bis vel ad minus semel in Anno mittet Tres aut Duos de suo Concilio, Justitiae & Pacis Amatores, ad aliquem Locum convenientem prope Marchias, obviaturos totidem consimilibus de Concilio Regis Conquerentis, cum Potestate sufficienti oneratos non tantum ad Puniendum Delinquentes super quibus conqueritur juxta qualitatem Delicti, verùm etiam ad Inquirendum, Examinandum, & Investigandum, si Conservatores dictarum Abstinentiarum Guerrarum, eorum Locatenentes, aut Deputati negligentes fuerint aut remissi in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus, quos &c. Punire, Corrigere, & Emendare habeant, si per talem Inquisitionem, Examinationem, & Investigationem Culpabiles inventi fuerint, aut remissi.
Similiter, Conclusum & Provisum est, quòd licebit cuicunq; Spoliato, Depraedato, aut Injuriato contra formam Abstinentiarum Praesentium inter praefatos Reges initarum, suum Spolium, Rapinam, seu Injuriam prosequi coram quibuscunq; Judicibus in aliquo Regnorum praedictorum in ea parte competentibus, quandocunq; sibi videbitur expedire, & Justitiae complementum obtinere.
Item, Conclusum est quòd, dictis Guerrarum Abstinentiis durantibus, non licebit cuiquam Subditorum alicujus Regum memoratorum, aut alicui alteri Inhabitanti Regnum, Terras, Dominia, seu Loca alterius eorundem per se vel per alium quascunq; Lanas aut Pelles lanutas emere, vel alio modo recipere de uno Regno in aliud ipsorum per Terram vel Mare vehendas, auferendas, aut asportandas; set Lanae ipsae & Pelles lanutae, prout aliàs pro eis Ordinatum & Dispositum est, absque fraude malove ingenio quocunque disponantur secundum Leges & Consuetudines alterius Regnorum praedictorum.
Item, quòd, si praesentibus Guerrarum Abstinentiis durantibus, nichilominus aliqui Subditorum unius dictorum Regum de facto vadant in Auxilium Hostium sive Adversariorum alterius ipsorum Regum, licebit illi Regi & Subditis suis, adversus quem & in cujus Hostium sive Adversariorum Auxilium sic transierint, ipsos eundo, manendo, seu redeundo deprehendere, praesentibus Guerrarum Abstinentiis non obstantibus.
Item, quantum ad Scotos Juratos Homines Ligeos Regis Angliae, quorum Nomina & Cognomina dabuntur, ut superiùs memoratur, Concordatum est quòd dictus Rex Scotorum ipsos forsan in Regnum suum redire volentes, sive Poenam pro Delictis suis quae in Marchiis unius aut alterius Regni fortassè perpetraverint ibidem effugere cupientes, nullo modo intra tempus Treugarum supradictarum ad Gratiam sive Favorem suum admittet; set ipsos omnes sic, ut praemittitur, Delinquentes aut Fugientes dictus Scotorum Rex puniet aut puniri faciet in Regno suo capitaliter, si Criminis qualitas id exposcat, sin minus, eos indilatè remittet ad Officiarios Regis Angliae in ipsis Vicinis Merchiis commorantes, ut ibi pro ipsorum Demeritis Castigatione & Punitione simili percellantur; similiter quoad ipsos Anglicos, qui per Sacramenta sua Ligei Regis Scotorum devenerint, pro Refugio & Immunitate Delicti fortassè in Angliam advertentes, per Dominum Regem Angliae & suos Officiarios per omnia Observandum.
Item, Concordatum est, quòd in praesentibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis comprehendantur Amici, Alligati, & Confoederati utriusq; Principis, si comprehendi voluerint, & super hoc Animos suos declaraverint infra Sex Menses exnunc sequentes; & specialiter pro Parte Angliae nominantur pro suis Confoederatis Rex Castellae, Legionum, & Arragoniae, Rex Portugaliae, Austriae & Burgundiae & Britanniae Duces: pro Parte Scotiae Christianissimus & Invictissimus Princeps Karolus, Dei gratiâ, Francorum Rex, Johannes Rex Daciae, Norwegiae, &c. & Britanniae Dux.
Item, concordatum est, quanquam praesentes Guerrarum Abstinentiae captae & initae sunt modo & formis ut supra actum, non dicentur vel reputabuntur omninò Generales, nec se extendent ad Dominium de Lorne in Regno Scotiae, nec Insulam de Lundey in Anglia; set Dominium & Insula praedicta intelligentur nullo modo in hiis Guerrarum Abstinentiis comprehensa.
Item, Concordatum & Conclusum est, quòd utraque Partium praedictarum Publicari & Notificari faciet dictas Guerrarum Abstinentias Subditis suis in omnibus Marchiis & Locis Insignioribus utriusque Regni Primo die Octobris proximò futuro post Datam Praesentium.
Conservatores verò Guerrarum Abstinentiarum pro dicto Excellentissimo Principe Jacobo Scotorum Rege, ejusque Regno, Terris, Dominiis, Locis, ac Personis quibuscunque ei Subditis, tàm per Terram quàm per Mare, erunt,
David Comes Craufurdiae & Dominus Lindesay,
Georgius Comes de Huntley Dominus Gordon & Badzenach,
Johannes Dominus Dorneley,
Johannes Dominus Hennydy,
Robertus Dominus Lile,
Patricius Dominus Halis,
Laurentius Dominus Oliphant,
Willielmus Dominus Borthuic,
Johannes Rosse
de Halkhede,
Johannes Lundy de eodem,
Jacobus Ogylby de Arly,
Robertus Hamylton de Fingalton,
Willielmus Balz de Lammyngton,
Johannes Kennydy de Blarquhan,
Johannes Wemys de eodem,
Willielmus Rothven de eodem,
Et Gilbertus Johnestonn de Elphinston,
Milites,
Johannes Dundas de eodem,
Johannes Rosse de Montgrenane,
Et Edwardus Crechton de Kirkpatrik,
Armigeri,
Et omnes Admiralli Maris, & Custodes Marchiarum Scotiae versus Angliam.
Pro dicto Christianissimo & Invictissimo Principe Ricardo Angliae Rege erunt,
Johannes Comes Lincolniae,
Henricus Comes Northumbriae,
Radulphus Dominus Newill,
Radulphus Dominus Greystok,
Ricardus Dominus Fitzhugh,
Johannes Dominus Scrope,
Thomas Dominus Scrope
de Massa,
Humfridus Dominus Dakir,
Ricardus Ratcliff,
Johannes Conyers,
Edmundus Hastings,
Robertus Constable,
Hugo Hastings,
Willielmus Evers,
Johannes Huddelestonn,
Cristoforus Moresby
,
Milites,
Willielmus Musgrafe,
Willielmus Claxtonn,
Ricardus Salkelde
,
Armigeri,
Et omnes Admiralli Maris, & Custodes Marchiarum de Anglia versus Scotiam.
Qui omnes & singuli ex utraq; Parte supranominati hincinde habebunt plenam Potestatem soli & in solido, ac Gardiani & Admiralli in Locis Custodiae & Admirallitatis suarum, ad Reparandum, Reformandum, & Emendandum, Reparari, Reformari, & Emendari faciendum omnia Dampna Attemptata & Excessus quae facta & perpetrata facienda & perpetranda contra Tenorem dictarum Abstinentiarum, & ad Puniendum Malefactores omnes & singulos secundùm Causam & Exigentiam Delictorum.
Tenor verò Literarum Patentium dicti Excellentissimi & Illustrissimi Principis, Jacobi, Dei gratiâ, Scotorum Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis,
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis, &c. ut supra in Commissione Dat. ultimo Augusti.
Tenor verò Literarum Patentium dicti Excellentissimi Principis Ricardi Regis Angliae, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd Nos, ad Omnipotentis Dei Honorem, Gloriam, & Reverentiam, & ad evitandum Strages & Christiani Sanguinis Effusionem Dampna & Pericula maxima quae occasione Guerrarum verisimiliter poterunt evenire, cupientes quantum in Nobis est, Divino subveniente Numine, cum omnibus Primae Fidei Cultoribus Pacem observare, tenere, & inviolabiliter custodire, nostrosque Subditos sub Justitiâ ponere, & in Pace & Quiete fovere,
Confisi eapropter ad plenum de Fidelitate, Prudentiâ, Legalitate, Scientiâ, & Probitate, Reverendorum Patrum, Johannis Lincolniensis Cancellarii nostri, & Ricardi Assavensis, Episcoporum, necnon Carissimorum Consanguineorum nostrorum, Johannis Ducis Norffolciae, Henrici Comitis Northumbriae, Praedilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Stanely de Stanely Senescalli Hospitii nostri, Georgii Stanely de Strange, Johannis Grey de Powis, Ricardi Fitzhewgh, & Humfridi Dakir, Militum, Praedilectorum Clericorum nostrorum, Johannis Gunthorp, nostri Privati Sigilli, & Thomae Barow, Rotholorum Cancellariae nostrae Custodum, Thomae Briane Militis, Capitalis Justitiarii nostri de Bancho, Ricardi Ratcliff Militis, Willielmi Catisby, & Ricardi Salkelde Armigeri pro Corpore nostro, Consiliariorum nostrorum apprimè Dilectorum,
Ipsos, Quatuordecimve, Tresdecim, Duodecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorundem nostros veros & indubitatos Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis nostris, ac Tribus eorundem, sic tamen quòd idem noster Cancellarius unus eorum existat, plenam Potestatem & Mandatum generale & speciale pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscunque, cum Spectabilibus & Clarissimis Dominis Egregiisq; Viris, Colino Comite de Ergyle Domino Campbell & Lorne Cancellario Scotiae, Reverendo Patre Willielmo Episcopo Abberdonensi, Roberto Domino Lile, Laurentio Domino Oliphant, Johanne Drummond de Stobhall, Archibaldo Quhitelaw Archidiacono Laudoniae, Leone Armorum Rege, & Duncano de Dundas Consiliariis, Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotiae Consanguinei nostri carissimi,
Quos quidem Ambassiatores idem Consanguineus noster ad Nos & intra hoc Regnum nostrum Angliae, cum Potestate & Auctoritate Negotii infrascripti Tractandi & Concludendi, jamdudum misit & destinavit,
Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus, inter Nos, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones nostras, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscunque ex unâ parte, & praefatum Principem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones suas, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscunque ex Parte alterâ Contrahendis, Ineundis, Vallandis, Roborandis, & Firmandis, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, & ad Tempus longum aut breve, de quibus inter dictos nostros Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios ex una parte, & Ambassia- tores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praefati Consanguinei nostri Parte ex altera tractari, communicari, appunctuari, concordari, seu concludi poterit, & prout eisdem Commissariis utriusque Partis magis conveniens & expediens visum fuerit,
Et quascunque Securitates in ea parte necessarias Nomine nostro Promittendi, Praestandi, & Faciendi,
Nosque Modis omnibus quibus ipsis videbitur ad Praemissorum completionem & complementum firmiter & in Verbo Regio Obligandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquid necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae nosmetipsi faceremus seu facere possemus si Praesentes personaliter interessemus, etiamsi talia fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros in formâ praedictâ, Actum, Gestum, Factum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Notinghame, vicesimo Die Septembris Anno Regni nostri secundo.
Ive.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Quae omnia & singula ita inter Nos mutuò Communicata, Tractata, Appunctuata, Conventa, & Concordata Nos Commissarii Regis Scotiae supranominati Promittimus per ipsum Metuendissimum Dominum nostrum Regem suosque Successores, quoad ipsum & ipsos attinet, debere in omnibus & per omnia teneri inviolabiliter pariter & observari, praesentemque Indenturam, per Literas Patentes ejusdem Domini nostri Regis suo Magno Sigillo sigillandas, ratificari & confirmari, ipsasque Literas Ratificatorias in Ecclesiâ Parochiali Sancti Nicholai Villae Novi Castri sexto Die Mensis Decembris proximò futuro Nuncio Regis Angliae, similes Literas pro ipso Regi afferenti, Tradi & Liberari debere.
In quorum omnium Testimonium atque Fidem huic Parti Indenturae, penes Commissarios, Procuratores, & Deputatos Regis Angliae supranominati remansurae, Nos Ambassiatores antedicti Sigilla nostra cum Nominibus & Signis nostris manualibus subscriptis apposuimus apud praedictam Villam Notinghamiae vicesimo primo Die Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo quarto.
Et constat Nobis, Ambassiatoribus, & Commissariis antedictis utriusque Partis de omnibus Rasuris & Interlinearibus Vocabulis, quae in totâ Paginâ suprascripta in variis Lineis ejusdem apparent & signantur, de Rasurâ in principio Lineae xxiij Regi Scotiae, & in eadem Lineâ, fiat Provisio prout inferiùs continebitur, Item, Concordatum est; & de Interlineatione hujus verbi manutenere, in Lineâ xvj de Rasurâ hujus dictionis hujusmodi Lineâ vicesimâ quartâ, de Additione hujus Clausulae in Margine, videlicet, cum Nave vel Navibus quâ vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante Diem Expirationis sui salvi Conductûs sic veniens vel venientes: De Rasurâ hujus Clausulae, videlicet, contenta in eodem oporteat ad Terram deponi quòd in casu Personae Merces, Lineâ quadragesimâ sextâ: de Rasurâ hujus verbi applicuerit, Lineâ quadragesimâ quintâ, de Interlineatione horum verborum, delinquat vel quasi, Lineâ xlvij, De Rasurâ horum verborum lanae Pelles, Lineâ lxvj, De Rasurâ hujus verbi Excellentissimo Lineâ lxxiv Et de Rasurâ hujus verbi probitate Lineâ xciij. Quas Rasuras & Interlineaturas cum additione praedictâ in Margine Nos Ambassiatores & Commissarii omnes & singuli utriusque Principis antedicti Approbamus.
Colin Erle Of Arg.
Willielmus Episcopus Aberdon.
Rob. L. Lyle.
Laur. L. Oliph.
Lard Stobhall.
Archibaldus Quhitelaw.
Lyan Kyng Of Armis.
Sept. 21. Treaty for the marriage of James, eldest son of the K. of Scots, with Anne, niece of the K. of England, on their attaining lawful age. Nottingham.
O. xii. 244. H. v. p. iii. 153.
Indentura de Matrimonio.
An. 2. R. 3. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos Colinum Comitem de Argile Dominum Campbell & Lorne Cancellarium Scotiae, Willielmum Episcopum Abirdonensem, Robertum Dominum Lyle, Laurentium Dominum Oliphant, Johannem Drummond de Stobhall, Archibaldum Quhitelaw Archidiaconum Laudoniae Illustrissimi & Invictissimi Principis Jacobi Dei Gratiâ Scotorum Regis Secretarium, Leonem Armorum Regem, & Duncanum de Dundas, dicti Serenissimi & Illustrissimi Principis Jacobi Scotorum Regis Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generàles & speciales ex una Parte, & Nos Thomam Archiepiscopum Eboracensem Angliae Primatem & Apostolicae Sedis Legatum, Johannem Lincolniensem Cancellarium Angliae, & Johannem Wigorniensem, Episcopos, Johannem Ducem Norffolciae, & Willielmum Comitem Notinghamiae, Johannem Suttonem de Dudlay, & Johannem Scroyp de Upsill, Milites, Willielmum Hussy Capitalem Justiciarium Domini Regis Angliae ad Placita coram ipso Rege tenenda Militem, Ricardum Rakleif Militem, & Willielmum Catesbe Armigerum pro Corpore, Excellentissimi & Potentissimi Principis Ricardi, Dei gratiâ, Regis Angliae Commissarios ex altera,
Testatur quòd Nos Commissarii antedicti, in Villâ de Notinghame, Anno, Mense, Die infrascriptis, mutuò convenientes, post ostensionem Commissionum & Auctoritatum nostrarum hincinde (quarum Tenores inferius inseruntur) postquam nonnullos Tractatus, Communicationes, & Deliberationes maturas inter Nos habitas, tandem Auctoritate & Virtute Commissionum nostrarum hujusmodi Nominibusque Principum nostrorum praedictorum Appunctuavimus, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, Appunctuamus, Convenimus, Concordamus, & Concludimus in omnibus & per omnia, prout in sequentibus Articulis continetur,
Inprimis, Communicatum, Tractatum, Conventum, Concordatum, & Conclusum est inter Nos Commissarios Scotiae & Angliae antedictos, quòd, cùDie Datae Praesentium, Auctoritate Principum nostrorum, per certos ipsorum Commissarios capta & conclusa est certa forma Treugarum & Abstinentia Guerrarum inter Regna Scotiae & Angliae, per Terminum a Vicesimo nono Die Mensis instantis Septembris observandarum, prout in Indenturis desuper confectis de Datâ praedictâ pleniùs continetur, sub spe fortioris Amicitiae & Intelligentiae pendente tempore Treugarum hujusmodi inter Principes antedictos, occasione novarum Affinitatum quae in eorum Sanguinem per Medium Matrimonii contrahi possunt, succedere debeant, contrahetur, perficietur, & fiet, Divinâ Gratiâ mediante, Sacrum Vinculum Matrimonii inter Illustrem Principem Jacobum Primogenitum & Haeredem Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotorum, & Inclitam Dominam Annam Excellentissimi & Potentissimi Principis Ricardi Regis Angliae Neptem ex Sorore, Nobilis & Potentis Principis Johannis Ducis Suffolchiae Filiam, quamprimùm intra tempus Triennii supradicti, utraque Prole ad Aetatem legittimam perveniente quoad commodiùs fieri, Solemnizari, & Consummari poterit.
Item, propter Absentiam unius & alterius Prolium praedictarum a loco ubi jam praesens Tractatus habetur, & quia nonnullae Promissiones, Conditiones, Cautiones, Securitates, & aliae Provisiones necessariae solent & debent in Conventionibus hujusmodi intervenire de quibus oportuniùs aliis Loco & Tempore tractari poterit, Appunctuatum & Conclusum est inter Nos Commissarios antedictos de unâ Dietâ statuendâ & tenendâ infra Annum a Die Datae Praesentium in aliquo certo & convenienti Loco Regni Angliae, ad quem Commissarii utriusque Principis accedere & convenire possint & debeant, de & super omnibus Praemissis tractaturi & finaliter conclusuri; pro Die autem inchoando Dietae hujusmodi assignatur Festum Nativitatis Beatae Mariae proximò futurum, & pro loco Civitas Eboraci.
Item, Conventum, Appunctuatum, & Concordatum est, Nominibus Regum praedictorum, inter nos Commissarios memoratos, quòd, pendente tempore ante Diaetam & Diaetae hujusmodi postquam inceptionem ejusdem usque ad Festum Purificationis Beatae Mariae proximò extunc futurum, neque dictus Serenissimus Rex Scotorum suum Primogenitum, neque dictus Serenissimus Rex Angliae Neptem suam praefatam promittet aut dabit, promittive seu dari faciet alicui alii Personae in Matrimonium quàm prout superius continetur; sed ad ipsum Matrimonium inter dictas Proles prolocutum, adveniente utriusque Aetate legitimâ, omninò perficiendum & consummandum uterque ipsorum Regum omnem suam operam & diligentiam adhibebit.
Item, Concordatum est quòd, si pendente Tempore supradicto alteram Prolium praedictarum, quod absit, mori continget, tunc Princeps illius Prolis quae supervivet, liberè poterit de & super Matrimonio Prolis hujusmodi disponere pro suae libito voluntatis, praesenti Tractatu non obstante.
Quae omnia & singula ita inter Nos mutuò Communicata, Tractata, Appunctuata, Conventa, & Concordata, Nos Oratores, Ambassiatores, & Commissarii Regis Scotorum supranominati, Promittimus per ipsum Metuendissimum Dominum nostrum Regem, suosq; Successores quoad ipsum & ipsos attinet, debere in omnibus & per omnia teneri inviolabiliter pariter & observari, praesentemque Indenturam per Literas Patentes ejusdem Domini nostri Regis, suo Magno Sigillo sigillandas, Ratificari & Confirmari, ipsasque Literas Ratificatorias in Ecclesia Parochiali Sancti Nicholai Villae Novi Castri sexto Die Mensis Decembris proximò futuro Nuncio Regis Angliae, similes Literas pro ipso Rege afferenti, Tradi & Liberari debere.
Tenores verò Commissionum, de quibus supra fit mentio, sequuntur, & sunt tales,
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, &c. ut supra in Commissione Dat. penultimo Die Mensis Augusti.
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm Confoederationes & Amicitias, & alia honestatis Ligamina, Pactionesque legitimas Christiani ad invicem Principes inire soliti sunt, ut, eo quod duplici Potestate muniti existunt, proprio, videlicet, & Amicorum Praesidio, eorum Dominia fortiora reddantur; atque inter caetera Amorum & Benivolentiae Vincula Matrimonii Foedus a Summo omnium rerum Conditore Primaevo Hominum Exordio in Paradiso dinoscitur institutum, quo Generis Humani Propagatio legittima, Foedere Matrimonii stabilita, inter Principes Pacem nutriet, Bella priùs geri solita tollat, iniat Concordiam, & Amorem augeat:
Nos igitur,
Attendentes & in Animo revolventes, quòd per Contractum Matrimonium inter Praedilectum Consanguineum nostrum Jacobum Primogenitum & Haeredem Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotorum etiam Consanguinei nostri carissimi Illustrem, nostramque Neptem Dominam Annam Praedilecti & Fidelis Consanguinei nostri Johannis Ducis Suffolchiae ex nostra Sorore Filiam per Dei gratiam, celebrandi, possint veresimiliter Affinitates & Amicitiae inter Nos & dictum Scotorum Regem, Angliaeque & Scotiae Domos inclitas augmentari, firmari, & solidari, prout cupimus & optamus,
Notum igitur facimus quòd Nos,
In ea parte Votis & Desideriis dicti Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotorum id pariformiter optantis, suosque Ambaxiatores, pro Tractatu super Praemissis habendo, ad Nos mittentis, inclinati,
De Fide, Legalitate, Probitate, Scientiâ, Circumspectione, & Industriâ Reverendissimi Patris Thomae Archiepiscopi Eborum Angliae Primatis & Apostolicae Sedis Legati, Reverendorum Patrum, Johannis Lincolniensis Cancellarii nostri, & Johannis Wigorniensis, Episcoporum, Carissimorum Consanguineorum nostrorum, Johannis Ducis Norffolciae, & Willielmi Comitis Notinghamiae, Praedilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Suttone de Dudlay, & Johannis Scrope de Upsall, Militum, Willielmi Huse Capitalis Justiciarii nostri ad Placita coram Nobis tenenda Militis, Ricardi Ratclyf, & Willielmi Catesby, Armigerorum pro Corpore nostro, Consiliariorum nostrorum apprimè Dilectorum, ad plenum confidentes,
Ipsos, Novemve, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorundem, nostros veros & indubitatos Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, ac Tribus eorum, sic tamen quòd idem noster Cancellarius unus eorum existat, Potestatem generalem & Mandatum speciale pro Nobis & Nomine nostro, cum Spectabilibus & Clarissimis Dominis Egregiisque Viris, Colino Comite de Ergile Domino Campbell & Lorne Cancellario nostro, Reverendo Patre Willielmo Episcopo Abirdonensi, Roberto Domino Lile, Laurentio Domino Oliphant, Johanne Drummond de Stobhall, Archibaldo Quhitelaw Archidiacono Laudoniae, Leone Armorum Rege, & Duncano de Dundas, Consiliariis, Ambaxiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, De- putatis, & Nunciis dicti Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotorum Consanguinei nostri carissimi,
Quos quidem Ambaxiatores idem Consanguineus noster ad Nos & intra hoc Regnum nostrum Angliae, cum Potestate & Auctoritate Negotia infrascripta Tractandi & Concludendi, jamdudùm misit & destinavit,
De & super Sponsalibus & Matrimonio inter Jacobum Filium & Primogenitum dicti Regis Scotiae, & praefatam Annam Neptem nostram contrahendis, Dote, Dotalitio, seu Donatione propter Nuptias, vi & virtute Sponsaliorum seu Matrimonii hujusmodi Promittendis, Dandis, Persolvendis, & Recipiendis, Tractandi, Concordandi, Communicandi, Appunctuandi, & Concludendi,
Locorum, Temporum, Modorum, Conditionum, Cautionum, & Securitatum, quibus Praemissa compleantur & perficiantur, Certitudinem, specificationem, & Qualitatem Statuendi, & super eisem Consentiendi & Concordandi,
De & super firmis Treugis, Guerrarum Abstinentiis, Amicitiâ, & Unitate pro Nobis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Haeredibus, & Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis nostris, & utriusque nostrûm ineundis, capiendis, firmandis, mutuisque hinc inde Assistentiis & Auxiliis praestandis Tractandi, Consentiendi, Concordandi, & Concludendi,
Aliamque Dietam pro Praemissis, si oporteat, Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiamsi talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Nos ea omnia Rata, Grata, & Firma habituros quae per dictos nostros Procuratores, & Commissarios, Tractata, Communicata, Appunctuata, Stabilita, Concordata, seu Conclusa fuerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostros fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Notinghame, vicesimo Die Septembris Anno Regni nostri secundo.
In quorum omnium Testimonium atque Fidem huic Parti Indenturae, penes Commissarios dicti Regis Angliae remansurae, Nos Commissarii dicti Regis Scotiae Sigilla nostra cum Nominibus & Signis nostris manualibus subscriptis apposuimus apud praedictam Villam de Notinghame vicesimo primo Die Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quarto,
Colin Erle Of Arg.
Willielmus Episcopus Aberdon.
Rob. L. Lvle.
Laur. L. Oliph.
Lard Stobhall.
Archibaldus Quhitelaw.
Lyan Kyng Of Armis.
Dundas.
Sept. 22. Agreement for the holding of meetings at Loughmabanestane, Haldenstank, and Ridanburne, for the settlement of the affairs of the marches. Nottingham.
O. xii. 246. H. v. p. iii. 155.
De Communicando super Treugis praelibatis.
An. 2. R. 3. Ex Autogr.
Thys Bille Indentit,
Made at Notinghame the xxij Daye of Septembre the Yere of oure Lord God M. CCCC. LXXXIII. Betwix the Commissioners of the Relmez of Ingland and Scotland,
Witnessit that, for the more spedy and better assuring of the Trewes, now takin betwix the said Commissioners, it is Commonit and Aggreyit be the samyn apone the maters that folowis,
Ferst, that a Meting of certane Persones of both the Realmez be had upone the Marchis at Dayis and Places herester expressit, That is to say, the xivth Day of Octobre next cuming at Longhmabanestone, for the Inglis Party sall met Nicholas Reddley, Richard Salkeld, and William Musgrave; and for the Scottisshe Party Sir Gilbert of Johnestone of Elphanstonne, David Scot, and Robert Chartres of Amysfeld; and this is for the West Merchis.
Item, for the Middil Marchis, the Furst Meting to be at Haldenstank the xviij Daie of Octobre forsaid, and there to be for the Inglish Party Sir Henry Percy, Maister Alexander Lee, John Cartington, Nicholas Ridley, and Robert Colyngwod, or three of theim; and for the Scots Partie, Alexander Hume, Wat Carre, David Scot, George Hume of Ayton, James of Rotherford Lard of Roderford, and Andrewe Ormeston Lard of Ormeston, or three of theim.
Item, for the Est Merches, the First Meting to be at Ridanburne the xxj daie of Octobre forsaid, and there to be for the English Partie Sir Henry Percy, Maistre Alexander Lee, John Cartington, Nicholas Ridley, and Robert Colingwod, or three of them; and for the Scottishe Partie Alexandre Hume, Wat Carre, David Scot, George Hume of Ayton, James of Roderfurd Lard of Roderfurd, and Andrewe Ormeston forsaid.
Item, Commissioners for the Reformyng of Attemptats and the Bounds of Dunbarre to be limitted at Dunbarre the Tenth Daie of Octobre forsaid, be named for the Englishe Partie Maistre Alexandre Lee, John Cartington, and Robert Colingwod, or two of theim; and for the Scottishe Partie Sir William of Knollys, David Hepburne of Wanchton, and James of Cokburne, or two of thaim.
Item, it is Aggreyit and Appoyntit that the King of Scotts shall gyve a sauf Conduit to any suche Persone as the King of England shal name, and for twelve Persones with him or within to goo into the Reaume of Scotland with alle suche Merchandises as him or theim shal like, and fro thens to Passe and Repasse surely and saufly at their pleasire during the said Trewes; and in likewise the King of England shal gyve his Lettres of sauf Conduict for any suche Persone as the King of Scottis shal name, and accompanyed with xij Persones, or within, to come into the Reaume of England with alle suche Merchandises as him or theim shal like, and fro thens to Passe and Repasse surely and saufly at their pleasire during the said Trewes.
Item, it is Appoynctit and Aggreit, that the Grete Commissioners for the West Merches of Inglande shall mete at Longhmabanston the eighteenth Daie of Novembre next commyng, whoos names for the English Partie hereaster ensuen, That is to saie, Lord Dacre, Lord Fitzhugh, Sir Richard Radcliff, Sir Christofre Moresby, and Richard Salkeld, or three of theim; and for the Scottishe Partie Lord Kennydy, Lord Mongomery, Lord Lisle, John Maxswell Styward of Ananderdale, and Robert Crechton of Sauquhare, or Thre of thaim.
Item, there be Assigned for to mete for the Middel and Est Merches at Ridanbourne the Furst Daie of Decembre for the Partie of Ingland, th' Erle of Northumbreland, Lord Greystok, Lord Scrop of Masham, Sir William Gastoyne, and Sir Robert Constable, Knights, or Thre of thaim; and for the Partie of Scotlande, th' Erle of Anguish, the Erle of Huntle, the Erle of Ergile Chancellier of Scotland, Lord Anandale, Lord Seton, Lord Oliphant, and the Lard of Stobhall, or Thre of theim; and the same Commissioners of both Parties shall then and there Depute certein Persones that shall passe and see, that the Bounds of Berwik be accordyng to the Fourme of the Endentures of the Trewes forsaid.
Item, it is Aggreit and Appoinctit, that no Persone of England or Scotlande shal, enduring the said Treux, Bilde, Ere, nor Sowe ony Landes or Grounde, beyng within the Boundes of Batable Lands.
Item, it is Appoynctit and Aggreit by the said Commissioners, for the Prisoners of bothe Reaumes, that thei stond under suche Sureties as thei now doo, or elles renew their Sureties unto the Fest of Sainct Andrew next commyng, to th' entent that they maie in the meane tyme mewe and appoincte with thaire Takers for thair Ransonis; and gif thei fail therof, that then they Retourne again to thair Takars as accordes; and that Lettres herof be sent by the Princes of bothe Reaumes to thaire Lieges and Bordurers, certifyng thaim by open Proclamation thereupon.
In Witnesse herof certain of the bothe Kings Commissioners, in such Nombre and Qualite of Persones as suffiseth by vertue of their Commissions to Passe and Conclude the Premisses, have set to these Presents their Names and Signes Manuelles, the Place, Yere, Moneth, and Daie above writen.
Jo. Lincoln. Canc.
Colin Erle of Ergayl.
H. Northumber land.
Willielmus Episcopus Abberdonen.
R. Radcliff Knight.
Robart L. Lyle
.
Sept. 25. Convention for the observance of the old treaties of intercourse between England and the dukes of Burgundy, and for the holding of a diet to settle differences. Antwerp.
O. xii. 248. H. v. p. iii. 155.
Conventiones super Intercursu Burgundiae.
An. 2. R. 3. Ex Autogr.
Au-jour-duy xxv de Septembre, l'An lxxx & quatre, en la Ville d'Anvers, appres Communication eue sur les Charges de Monsieur de Mongommery, Maistre Jehan Cock, Huge Clotten, & Jehan Ubendy, Ambassadeurs de tres Excellent, & tres Puissant Prince le Roy d'Angleterre, par mon Tres Redoubte Seigneur, Monsieur l'Archiduc d'Austice, de Bourgoigne, de Brabant, &c. Conte de Flandres, &c. a este Advise, Tracte, & Conclu avec les diz Ambassadeurs, en la matiere que s'ensuit,
Premiers, que l'Entrecours de la Marchandise, d'entre les Subjects du Royaulme d'Engleterre & des Paiis de mon dit Seigneur, aura d'ores en avant lieu & cours en la manier que par ce devant il a eu du temps de feu Messiers les Ducs Phelippe & Charles Ducs de Bourgoingne, & de Monsieur le Duc present, & soubz les Conditions & Modifications, soubz les quelles il a este accorde & observe de leur temps sans aucune Chose y Changer ou Innover d'un Part & d'autre.
Item, & tiendra le dit Entrecours tant qui a la Journee dont cy apres sera touche autrement soit ordonne.
Item, & pour la Seurte d'icellui sera Escript & Mande par les Princes d'une Part & d'autre, Assavoir par mon dit Seigneur le Duc es Villes, Lieux, & Portz que les diz Ambassadeurs declaireront de l'Obeissance de mon dit Seigneur; & par le Roy par tous les Lieux de son Royaulme ou l'on a accustume faire Publications, que aucune Chose sur certaines & Grosses Paines ne soit faitte ou attemptee au Prejudice du dit Entrecours, mesmement contre l'Article contenat que les Biens de l'ung des Marchans ne seront Empeschez, Arrestez, ou Venduz pour le fait de l'autre tout en ensuiant le dit Entrecours.
Item, avec ce sera par les Deux Princes Escript aux Officiers d'une Part & d'autre, que se aucune Chose estoit Attemptee, ou se feist cy appres au Prejudice dit Entrecours devant la ditte Journee, que les Biens que auront este Prins aux Subjects de l'une Parti ou de l'autre, fust Meer ou en Terre, seront Gardez en leur Entrer, sans les Souffrir Vendre, Disturbuer, ne Aliener en facion quelconque.
Item, & pour ce que pluseurs Doleances ont este faittes par les Marchans des Biens a eulx Tollux & Hostez sur Meer, Assavoir aux Engles par aucun des Subjects de mon dit Seigneur, & semblablement par les dits Engles aux Subjects d'icelluy Seigneur au Contraire & Prejudice du dit Entrecours, a este Advise & Conclu, que une Journee se tiendra au Lieu que le Roy vouldra choisir, en l'Obeissance de mon dit Seigneur, & a tel Jour que bon lui semblera; Pourveu qu'il signiffiera le Jour par deca ung Moys au par avant, a fin de faire les Publications cy appres declaires. A la quelle Journe le Roy d'Angleterre, & mon dit Seigneur le Duc envoyeront leurs Ambassadeurs pour Appoincter & Pacifier tous les Differens & Doleances que a ce jour seront faittes par les Subjects d'une Part & d'autre, sommerement & de plain & san figuere de Proces, le tout en ensuiant le conttenu du dit Entrecours: A la quelle Journee seront premierement Decidees les Matieres & Doleances plus pregnantes: Et a celle fin que tous ceulx, qui se pretendont estre Addomagies & Mainteignent Restitution a eulx devoir estre faitte par les Subjects d'autre Parti, se trouvent a la ditte Journee, & n'en puissent pretendre Cause d'Ignorance, en sera faitte Publication es Villes d'Anvers, Berges, Middelbourg, Dordrecht, & en tous les Havres de Meer des Paiis de mon dit Seigneur, avec intimation que ceulx, que ne se trouveront ou envoyeront au dite jour pour faire leurs Doleances, ne seront cy appres a recevoir de Chose qu'ilz maintiendront a eulx estre Prinse ou Hostee avant la ditte Journee; Et semblablement sera fait en Engleterre, en la Ville de Londres, & es Havres.
Item, & a ceste Journee sera aussi Ordonne sur les plaintes & Doleances que les Subjects Marchans des Paiis de mon dit Seigneur font des noveaulx Toulieux, Tribux, & Exactions que l'on eige d'eulx au Royaulme d'Angleterre au Prejudice du dit Entrecours; Les quelles Novellitez s'aucunes en y a cesseront jusques a la ditte Journee.
Tous les quelz Points ont ja este Accordez & Passez de la part de mon dit Seigneur le Duc & ont les diz Ambassadeurs Promis de les faire Ratifier par le Roy en dedens deux mois prouchainement venant.
Tesmoing les Saings Manuels des diz Ambassadeurs & de l'ung des Secretaires de mon dit Seigneur cy mis en la ditte Ville d'Anvers, les jours & Andessus ditz.
N. Le Flameng.