Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1484

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

249-255

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1484', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 249-255. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115522 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1484

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 6. Similar convention between England and the country of Flanders. Ghent.
O. xii. 249. H. v. p. iii. 155.
Super Intercursu praelibato.
An. 2. R. 3. Ex Autogr.
In Dieta,
Tenta in Opido Gandensi sexto Die Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo, Quarto,
Inter Dominum Thomam de Mongomery, Johannem Cook, Hugonem Clopton, & Johannem Wendey, Oratores Commissarios & Deputatos Christianissimi Principis & Domini, Domini Ricardi, Dei gratiâ, Regis Angliae ex una Parte, ac Magistros, Johannem Dauffay, & Philippum Wielant, Deputatos ex Parte Illustrissimi Principis & Domini Domini Philippi Austriae Ducis Burgundiae, &c. Comitis Flandriae, & Guillermum Ryni, Jacobum Heyman, Sigerum Van Roe, Magistrum Ludovicum Hauweel, Johannem de Wale, & Franciscum Vaud Poorte, ex Parte Trium Membrorum dicti Comitatûs Flandriae,
Appunctuata & Conclusa fuerunt & sunt Capitula & Articuli sequentia,
Inprimis, Appunctuatum & Conclusum est quòd Intercursus Mercantiarum & omnia Capitula in eo contenta, inter Principes Regni Angliae & Comitatus Flandriae superioribus temporibus contracta & habita, firmiter & Inviolabiliter Custodientur & Observabuntur.
Item, quia multae Queremoniae per Subditos Domini Regis Angliae contra Subditos Domini Ducis, & Pari modo per Subditos Domini Ducis contra Anglicos indies fiunt, propter nonnulla Attemptata in praejudicium dicti Intercursûs, ac contra Capitula in eodem contenta, inter Oratores Commissarios & Deputatos supradictos Appunctuatum & Conclusum est quòd, pro Reformatione omnium hujusmodi Attemptatorum, Dieta tenebitur in Civitate Londoniae, vicesimo die Januarii proximè futuro, cum Continuatione & Prorogatione Dierum & Locorum necessariis & oportunis; Quibus Die & Loco convenient Oratores Commissarii & Deputati tàm dicti Domini Regis Angliae quàm Domini Ducis supradicti ac Trium Membrorum Flandriae, sufficienter Auctorisati, ad Audiendum, Cognoscendum, & finaliter Determinandum simpliciter & de plano sine strepitu & figura Judicii, solâ Rei veritate Inspectâ, de & super omnibus & singulis hujusmodi Queremoniis & Gravaminibus, per Subditos unius Partis & alterius in ipsa Dieta proponendis & ministrandis.
Item, ut Conquerentes unius Partis & alterius de Loco & Tempore hujusmodi Dietae certiores Reddantur, ita ut Ignorantiam praetendere seu allegare nequeant, sed sufficienter Instructi cum Probationibus & Documentis ad Causarum suarum Prosecutiones & Veritatis Ostentionem accedere possint, inter Oratores Commissarios & Deputatos supradictos Appunctuatum & Conclusum est, quòd fient hinc inde Publicae Monitiones, per unum Mensem ante Inchoationem dictae Dietae, tàm in Anglia quàm in partibus dicti Domini Ducis, ut omnes Anglici, sentientes se per Subditos Domini Ducis qualitercumque gravari, veniant ad dictam Dietam Causas & gravamina sua ostensuri & prosecuturi, cum Intimatione quòd si eorum Culpâ & negligentiâ minimè accesserint quòd super Queremoniis suis postea minimè audientur; & similes in omnibus & per omnia Monitiones, unà cum Intimatione praedicta, fient per dictum Dominum Ducem in Patriis suis pro Subditis suis praetendentibus ab Anglicis se gravari.
Item, ut Mercatores & Subditi amborum Principum Regnum Angliae & Patrias Domini Ducis, usque ad dictam Dietam & Finem ejusdem, tutiùs & securiùs frequentare valeant, Concordatum & Conclusum est quòd, ultimâ Die praesentis Mensis, fient Publicae Proclamationes, in Anglia in Locis & Portubus magis congruis, & in Patriis Domini Ducis in Opidis Villis & Portubus etiam magis congruis & convenientibus, quòd Intercursus Mercantiarum, inter Principes utriusque Domus superioribus Diebus contractus & habitus, firmiter & inviolabiliter in omnibus Capitulis & Articulis suis Observetur, ac in omni Robore & Firmitate maneat & persistat, & quòd nullus pro facto alterius in Persona aut Rebus suis Gravabitur aut aliquo quaesito colore Vexetur seu Molestetur; Et, si contingat aliqua Bona Subditorum unius Principis aut alterius per Piratas super Mare aut alibi capta, ad aliquem Portum seu alium Locum adduci, Mandabitur & inhibebitur Officiariis Portûs seu Loci hujusmodi Bona sic Adducta ad Terram poni non permittant, sed Navem cum Bonis ponent sub firma & tuta Custodia, donec infra tempus competens sciri posset ad Quem seu Quos Bona illa pertinent, caeteraque facient Locorum Officiarii per Intercursum in ea parte ordinata & provisa; De quibus Publicationibus dabuntur hinc inde Litterae Certificatoriae per ipsos Principes, sub Rebatione suorum Officiariorum, in Locis in quibus fient.
Item, Concordatum & Conclusum est, quod Dominus Rex Angliae Nomina Subditorum suorum contra Domini Ducis Conquerentium, unâ cum Nominibus Illorum contra quos conqueruntur, citra Primum Diem Mensis Decembris proximè futurum Domino Duci mittet, ut, ipsis Receptis, moneantur ipsi praetensi Rei ad Interessendum dictae Dietae pro sua Defensione, unâ cum Intimatione quòd, sive venerunt sive non, Commissarii illius Dietae proinde Procedent ac si essent Praesentes, eorum Absentia in nullo obstante:
Et, simili modo, Dominus Dux, citra Diem praedictum, mittet Domino Regi Nomina suorum Subditorum, unâ cum Nominibus Anglicorum de quibus conquerentur, ita ut per Dominum Regem similes Monitiones, unà cum Intimatione proximae Dietae, fiant.
In Fidem & Testimonium omnium & singulorum suprascriptorum Nos, Thomas de Mongomery, Johannes Cooke, Hugo Clopton, & Johannes Wendey, Oratores Commissarii & Deputati Domini Regis antedicti, & Johannes Dauffay, Philippus Wielant, Deputati Domini Ducis Philippi, Guillermus Ryni, Jacobus Heyman, Sigerus Van Roe, Ludovicus Hauweel, Johannes de Wale, & Franciscus Vaud Poorte, Deputati Trium Membrorum Comitatûs Flandriae, Nomina nostra subscripsimus Die Loco & Anno supradictis,
Mongomery,
J. cooke,
Huge Clopton,
J. Dauffay,
P. Wielant,
W. Riny,
J. Heyman,
Rodey,
Haweel,
J. De Wale,
F. Vaud Poorte.
Oct. 21. Ratification by James K. of Scotland of the truce with England dated Sept. 21. Edinburgh.
O. xii. 250. H. v. p. iii. 156.
Ratificatio Treugarum Scotiae.
An. 2. R. 3. Ex Origine.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, Universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint Salutem in omnium Salvatore.
Sacris erudimur Eloquiis, ut Pacis Foedus, & Caritatis Vinculum tanquam
Quarum Treugarum Tenor de Verbo ad Verbum sequitur, & est talis,
Haec Indentura, &c. ut supra 21 Mensis Septembris,
Quas Quidem Indenturas, Litteras, ac omnia & singula in eisdem contenta in omnibus suis Punctis & Articulis, Conditionibus, & Modis, ac Circumstantiis suis quibuscunque formâ pariter & effectu in omnibus & per omnia, unâ cum Rasuris, Interlineationibus, & in Margine Scripturis, per nostros Ambaxiatores approbatis, Nos ex certâ nostrâ Scientiâ Laudamus, Approbamus, Ratificamus, & pro Nobis & Successoribus nostris, ut praemissum est, Confirmamus.
In cujus rei Testimonium praesentibus Litteris nostris Confirmatoriis Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari apud Edinburgh, Vicesimo primo die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quarto, & Regni nostri Vicesimo quinto.
Sigillo avulso.
Nov. 2. Safe conduct for Robert lord de Flemyng of Scotland. Westm.
O. xii. 251. H. v. p. iii. 156.
De Salvis Conductubus.
An. 2. R. 3. Scot. 2. R. 3. m. 3.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certis considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Tuitionem, Protectionem, & Defensionem nostras speciales, Robertum Dominum de Flemyng de Regno Scotiae, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria de obedientia nostra, cum Viginti Personis, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint vel infra, in Comitiva sua, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Sex Menses duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 29. Safe conduct for William bp. of Aberdeen, David earl of Crawford, George de Carmighell, bp. elect of Glasgow, and eight other Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 251. H. v. p. iii. 156.
De Conductu.
An. 2. R. 3. Ibid. m. 9.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, ad Rogatum Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Reverendum Patrem Willielmum Episcopum Aberdonensem, ac Nobilem & Strenuum Virum David Comitem de Crawford, necnon, Venerabiles Viros, Dominum Georgium de Carmighell Electum Glascuensem & Magistrum Alexandrum Englissh Electum Dunkeldensem, &, Nobiles & Discretos Viros, Robertum Dominum de Lyle, Magistrum David Levinstone Custodem Privati Sigilli, Johannem de Drummonde de Cargyll, Dominum Willielmum Knolles Praeceptorem de Torfeykyn Ordinis Sancti Johannis Jerosolimitani, Magistrum Johannem Irlond Archidiaconum Sancti Andreae, Magistrum Gilbertum Rayrike Archidiaconum Glascuensem, & Dominum de Dundasse, Ambassiatores, Oratores, & Commissarios dicti Consanguinei nostri, in Regnum nostrum Angliae, cum Sexaginta Personis de Regno Scotiae in Comitiva sua, & totidem Equis vel infra, ac cum Bogeis, Manticis, Rebus, Bonis, Jocalibus, Literis, Papiris, Auro & Argento monetato, necnon Fardellis, Capsulis, & Sarciunculis suis quibuscumque, conjunctim & divisim, veniendo, ibidem morando, sojornando, conversando, & expectando,
Et iterum in Regnum nostrum Scotiae, quando, & quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, redeundo & reveniendo, absque impedimento aut impetitione nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, non obstante;
Ita tamen quòd infra dictum Regnum nostrum Angliae, praesenti salvo Conductu nostro durante, ipsi ipsorumve aliquis nichil attemptent seu attemptet quod in nostri aut ejusdem Regni nostri cedere queat Praejudicium quoquo modo;
Sic tamen quod, si aliquid per eorum aliquem in contrarium attemptatum fuerit, quod ipse sic attemptans pro eo juxta ejus Demerita puniatur, nostro praesenti salvo Conductu quoad alios in suo robore permanente.
Et ideò vobis Mandamus &c.
In cujus &c. usque xv Diem Martii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 2. Power for Humfrey lord Dacres, Richard de Salkeld, and two others, for the west marches, and sir Henry Percy, sir Thomas Grey, and three others, for the east and middle marches, to treat for truce with Scotland. Westm.
O. xii. 252. H. v. p. iii. 157.
De Tractando cum Commissariis Scotiae.
An. 2. R. 3. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, ob certas rationabiles & urgentes Causas, Nos & Concilium nostrum moventes, Assignavimus, Deputavimus, & Ordinavimus, Praedilectos & Fideles nostros, Humfridum Dominum Dacres, Ricardum de Salkeld, Johannem de Crakenthorp, & Willielmum de Musgrave pro Marchiis Occidentalibus versus Scotiam, ac Henricum Percy Militem, Thomam Grey Militem, Johannem de Cortyngton, Robertum Colyngwode, & Johannem Lilborn, pro Orientalibus & Mediis Marchiis ibidem, nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, conjunctim & divisim, Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Commissariis seu Commissario Serenissimi Principis Consanguinei nostri Carissimi Jacobi Regis Scotorum, sufficientem ad Infrascripta Potestatem habentibus seu habente, de & super Treugis & Abstinentiis Guerrarum, inter Regna Angliae & Scotiae, pro aliquo convenienti & moderato tempore, sicut inter eos poterit concordari, ineundis & observandis, Tractandi, Conveniendi, Concordandi, & Concludendi,
Ita quòd, durante Tempore hujusmodi, cessent Hostilia Arma ubique, tàm per Terram quàm per Mare, inter Subditos utriusque Regni, & ipsi sese invicem mutuis favoribus pertractent, quemadmodum superioribus Annis, quando inter ipsa Regna Treugae & Abstinentiae hujusmodi habitae sunt, facere consueverunt,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum habituros quicquid per dictos Commissarios nostros seu eorum aliquem in forma praemissa, Actum, Gestum, Conventum, seu Conclusum fuerit in Praemissis,
Volentes quòd statim, captis & conclusis Treugis & Abstinentiis hujusmodi fiant Proclamationes publicè tàm in Confiniis utriusque Regni per Terram, quàm in Portubus Maris, & in aliis Locis ubi expediens videbitur, pro firma & inviolabili Observatione earumdem, sub Poena incumbenti,
Ad quae omnia diligenter exequenda dictis Commissariis nostris & eorum cuilibet damus plenariam, Tenore Praesentium, Potestatem; Proviso quod ex Parte Scotiae consimiliter fiat in omnibus ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Decembris.
Consimiles Literas Regis Patentes habent Personae supradictae, sub Data & Forma praedictis.
Dec. 12. The treasurer and barons of the Exchequer are ordered to deliver to John bp. of Durham new standards and "trussels" for the mint [at Durham]. Westm.
O. xii. 252. H. v. p. iii. 157.
Pro Episcopo Dunelmensi.
To The Kyng Our Liage Lord.
Memorandum quòd, duodecimo Die Decembris Anno Regni Regis Ricardi Tertii Secundo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
An. 2. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 58. temp. R. 3.
Please it your Highnes, of youre moost Noble Grace, to Commaunde your Chaunceller of England to direct your Wrytte, under your Grete Seall, unto the Tresorer and Barons of your Eschequer, after the Fourme herafter ensuyng,
R. R.
Rex Thesaurario & Baronibus suis de Scaccario, Salutem.
Mandamus vobis quod, Receptis de Venerabili Patre Johanne Episcopo Dunolmensi Tribus Standardis & Novem Trussellis ruptis, pro Moneta Sterlingorum in Libertate sua Regali Dunolmensi fabricanda nuper factis, Tria Standarda & Novem Trussellos de novo fieri & praefato Episcopo liberari faciatis.
Teste &c.
Dec. 15. Naturalisation of John Andrew Cyny of Italy; also for Benedict Spynell, of Genoa, dated Jan. 26. Westm.
O. xii. 253. H. v. p. iii. 157.
De Indigena facto.
An. 2. R. 3. Pat. 2. R. 3. p. 2. m. 12.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus, Dilecto Nobis, Johanni Andreae Cyny, in Partibus Italiae Oriundo, quòd ipse sit Ligeus noster & Haeredum nostrorum, & in omnibus Causis, Querelis, Rebus, & Materiis quibuscumque, sicut verus & fidelis Ligeus noster, infra dictum Regnum nostrum Angliae Oriundus, & non aliter nec alio modo habeatur, pertractetur, teneatur, reputetur, & gubernetur,
Et quòd ipse omnes Actiones reales, personales, & mixtas habere & excercere ac eis gaudere possit, ac Placitare & Implacitari, necnon Respondere & Responderi possit, sicut verus & fidelis Ligeus noster infra Regnum nostrum praedictum Oriundus,
Et quòd ipse Terras, Tenementa, Redditus, Reversiones, & Servitia, ac alias Possessiones quaecumque, tàm in Dominico quàm in Reversione, tàm infra Regnum nostrum praedictum quàm alibi, infra Potestatem nostram adquirere & haereditare possit Habenda & Tenenda Sibi & Haeredibus suis imperpetuùm vel alio modo quocumque licitè & impunè,
Et quòd ipse, in futurum, colore seu vigore alicujus Statuti, Ordinationis, sive Concessionis factae seu faciendae, non artetur, teneatur, seu compellatur ad Solvendum seu Supportandum alia Onera quaecumque qualitercumque fuerint, aliter quam veri & fideles Ligei nostri infra dictum Regnum nostrum Angliae Oriundi solvent seu supportabunt,
Et quòd ipse omnia Privilegia, Custumas, ac Franchesias habere & eis uti & gaudere possit, sicut veri Ligei nostri, infra dictum Regnum nostrum Angliae oriundi, comuniter habent, utuntur & gaudent, ac Taxas, Tallagia, Custumas, & Subsidia, ac alia Deveria quaecumque, Nobis & Haeredibus nostris debita solvat & faciat modo quo alii fideles Ligei nostri, infra dictum Regnum nostrum Angliae Oriundi, solvunt & faciunt & non aliter, absque contradictione seu impetitione Nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum Vicecomitum, Escaetorum, Ballivorum, aut aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Eo quòd praedictus Johannes Andreae in dictis Partibus Italiae Oriundus existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, aut aliquâ Causâ, Re, vel Materiâ quacumque, in aliquo non obstante;
Proviso semper quòd praedictus Johannes Andreae Homagium ligeum Nobis faciat, ac Lotto & Scotto ac aliis Oneribus in dicto Regno nostro Angliae ubilibet debitis & consuetis contribuat, prout alii Ligei nostri, infra idem Regnum nostrum Angliae Oriundi, faciunt, ut est justum, absque Fine seu Feodo indè ad opus nostrum solvendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilis Concessio pro Benedicto Spynell in Partibus Januae Oriundo, Dat. 26 Januarii.
Dec. 16. Commission to John bp. of Durham, Thomas bp. of S. David's, and John Kendall, turcopolier of Rhodes, to offer the K.'s obedience to pope Innocent VIII. Westm.
O. xii. 253. H. v. p. iii. 157.
De Obedientia Regis Papae praestanda.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus & Industriis, Venerabilium Patrum, Johannis Dunolmensis, & Thomae Menevensis, Episcoporum, ac Religiosi & Strenui Militis Johannis Kendall Turcupellerii Rhodi, Consiliariorum nostrorum, plenissimè confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Ordinamus, & Constituimus ipsos veros & indubitatos Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Duobus ac Uni eorum (dummodo dictorum Episcoporum alterum ipsum esse contigerit) Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, Devotionem, quam in Sanctam Sedem Apostolicam ac ipsius Praesidentem modernum Sanctissimum Dominum nostrum Dominum Innocentium Papam Octavum gerimus & habemus, Filialemque & Catholicam Obedientiam a Regibus Angliae Romanis Pontificibus ab antiquo debitam & praestari consuetam, pro Nobis & Nomine nostro dicto Sanctissimo Domino nostro Innocentio Papae Octavo Exhibendi, Praestandi, & Faciendi,
Caeteraque Exequendi & Excercendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae Mandatum magis exigerent speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, & Gratum, & Firmum habituros quicquid dicti Oratores nostri, Duo aut aliquis eorum, in forma praemissa, fecerint seu fecerit, sub Ipotecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 18. Orders to the customers of Sandwich and London to allow property of Luke bp. of Sabyn to pass free of duty. Westm.
O. xii. 254. H. v. p. iii. 158.
Pro Episcopo Sibenecensi.
To The King Oure Lige Lord.
Memorandum quòd, decimo octavo die Decembris, Anno Regni Regis Ricardi Tertii Secundo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
An. 2. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 54. temp. R. 3.
Please It Youre Highnes, of youre mooste aboundant Grace, to Graunte unto youre true Oratour Luke Bishop of Sabyn youre severall Writts of Discharge, to be made in due fourme, and Directe unto youre Custumars and Collectours of youre Custumes and Subsidies in your Portes of London and Sandewic, according to the Tenures herafter ensuyng.
And that this Bill, signed with youre mooste Victorious Hande, may be unto your Chaunceller a sufficiaunt Warant in this behalf, and he shall Pray to God for the Preservation of your moost Roial Astate long to endure.
R. R.
Rex Custumariis sive Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in Portu Villae Sandewici, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, ac Contrarotulatori ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quòd Venerabili in Christo Patri Lucae Episcopo Sibenecensi Tres Cistas & Unum Fardellum, cum diversis Petiis Lineide Holandia, & diversis Petiis Verder, in eisdem Cistis & Fardello contentis, in Partibus Exteris Emptis & ad usum pro Stauro ipsius Episcopi provisis, & usque dictum Portum Sandewici adductis, absque Custumis & Subsidiis liberetis,
Ac ipsum Episcopum Cistas praedictas cum caeteris Praemissis extra Portum praedictum liberè & absque impedimento aliquo cariare permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis priùs in contrarium directo, non obstante.
Teste &c.
Rex Collectoribus Subsidii Trium Solidorum de Dolio & Duodecim Denariorum de Libra in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Salutem.
Mandamus vobis quòd Venerabili in Christo Patri Lucae Episcopo Sibenecensi quandam Cistam, cum Sexdecim Peciis Tapicerae, & Duobus Pannis de Cerico Auro contextis, in eadem Cista similiter contentis, in Partibus Exteris Emptis, & ad Usum pro Stauro ipsius Episcopi Provisis, & usque dictum Portum Civitatis nostrae Londoniae Adductis, absque Custumis & Subsidiis Liberetis,
Ac ipsum Episcopum Cistam praedictam, cum caeteris Praemissis, extra Portum praedictum liberè & absque impedimento aliquo cariare permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis priùs in contrarium directo, non obstante.
Teste &c.
Consimile Breve fiat Collectoribus Parvae Custumae nostrae in Portu Civitatis nostrae Londoniae.
Dec. 20. Commission of Francis duke of Brittany to the bp. of Leon, to prorogue the truce with England. Rennes.
O. xii. 255. H. v. p. iii. 158.
Commissio Ducis Britanniae ad Tractandum de Treugis Prorogandis.
An. 2. R. 3. Ex Autogr.
Francoys, par la Grace de Dieu, Duc de Bretaigne, Conte de Montfort, de Richemont, d'Estampes, & de Vertus, a touz ceulx, qui ces presentes Lettres verront & orront, Salut.
Come par cy devant, entre Treshault & Trespuissant Prince Treschier & Tresame Sire & Cousin Richart, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre, pour Lui, ses Paiis, Terres, Seigneuries, & Subgetz d'une Part, & Nous & les nostres d'autre, ayent este prinses, accordees, & conclues bonnes Treues, Abstinence de Guerre, & Entrecours de Marchandye, a durer & tenir Jucques au Vingt quatriesme Jour d'Auril prouchain venant,
Quelles Treues ont porte & portent grant Prouffit & Avantaige aux Paiis & Subgetz de chascun Party,
Et, apres le temps des dites Treues finy, si autre Provision n'y estoit donnee, Recherrions & Retornerions nostre dit Cousin & Nous, nos dites Paiis, Seigneuries, & Subgetz ou Dangier & Inconvenient de la Guerre, ainsi n'estions au temps & paravant les dites Treues, que Nous seroit a grant Regret & Desplisir pour le desir qu'avons de viure en bonne Amitie, bienveillance & intelligence, avecques nostre dit Cousin, pour quoy, desirans y pourveoir, savoir faisons que Nous,
A plain confians & bien acertainez des Sens, Loyaulte, & bonne Experience de Reverend Pere en Dieu, nostre bien ame & feal Conseillier l'Evesque de Leon,
Avons Fait, Institue, Estably & Ordonne, & par ces Presentes Faisons, Instituons, Establissons, & Ordonnons nostre Ambassadeur, Orateur, Procureur, & especial Messagier,
Au quel avons Donne & Donnons par ces Presentes palin Pouoir, Auctorite, & Mandement especial de, pour & ou Nom de Nous Communiquer, Traicter, Accorder, & Conclure, pour Nous, noz Paiis, Seigneuries, & Subgetz, avecques nostre dit Sire & Cousin, ou celui ou ceulx qu'il lui plaira Deputer Commettre & Ordonner, pour Lui & les suns Paiis, Seigneuries, & Subgetz, Continuation, Prorogation, & Prolongation des dites Treues, Abstinence de Guerre, & Entrecours de Marchandie, jucques a cel Temps que par nostre dit Cousin ou ses dites Commis ou Deputez & nostre dit Ambassadeur sera avise & conclu,
Aussi de Eclarsir, Interprecter, & Augmenter aus dites Treues, si besoing est, en telle forme & maniere qu'ilz aviseront estre Prouffitable de chascun Party,
Pareillement de Nous Obliger a tenir & faire tenir, garder, & observer Inviolablement tout ce que par lui en ce que dessus sera Traicte & Accorde & semblement conclut,
Et de Prendre & Recevoir de nostre dit Cousin pareille Promesse & Obligation avecques son Seelle & Lettres Patentes de ce,
Et generalement de faire en ce que dessous tout ce que ferons ou faire pourrions si Presentes estions:
Promettans & Promettons, en bonne Foy, sur nostre Honneur, & en Parolle de Prince, avoir & tenir Firme & Establi tout ce que par nostre dit Ambassadeur, Orateur, Procureur, & especial Messaigier sera Fait, Accorde, & Conclut, en ce que dessus, & en bailler noz Seel & Lettres Patentes lors que requis en sera.
En Tesmoign de ce Nous avons Signe ces Presentes & fait seeller de nostre Grant Seal.
Donne en nostre Ville de Rennes, le Vingtisme Jour de Decembre, l'An Mille, Quatrecens, Quatrevings & Quatre.
Francoys.
Par le Duc de son Commandement.
Gueguen.