Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1485

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

255-271

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1485', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 255-271. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115523 Date accessed: 17 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1485

Syllabus EntryFoedera Text
1485. Jan. 2. Confirmation of a grant of Edward IV. exempting Italian merchants from the payment for 10 years of the subsidy granted 31 Henry VI., dated Westm., 18 Dec., 22 Edw. IV. Westm.
O. xii. 255. H. v. p. iii. 158.
Pro Mercatoribus Italiae.
An. 2. R. 3. Pat. 2. R. 3. p. 3. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini E. nuper Regis Angliae Quarti Fratris nostri, Dilectis Nobis Mercatoribus de Italia factas in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quaedam Subsidia, per Communitatem Regni nostri Angliae, in Parliamento nostro apud Westmonasterium tento, Vicesimo nono Die Aprilis, Anno Regni nostri Tertio; videlicet,
Quoddam Subsidium vocatum Tonage percipiendum modo & formâ sequentibus (videlicet) Tres Solidos de quolibet Dolio Vini venientis in idem Regnum nostrum, & de quolibet Dolio Vini Dulcis venientis in idem Regnum nostrum per aliquem Mercatorem Alienigenam, tàm per Mercatores Hansae & Almanniae quàm per aliquos alios Mercatores Alienigenas, Tres Solidos ultra praedictos Tres Solidos,
Ac etiam quoddam aliud Subsidium vocatum Poundage (videlicet) de omnimodis Mercandisis, cujuslibet Mercatoris Indigenae & Alienigenae, tàm Mercatorum Hansae & Almanniae quàm cujuslibet alterius Mercatoris Alienigenae, cariatis extra Regnum praedictum, seu in idem Regnum adductis, per viam Mercandisae, Valoris quorumlibet Viginti Solidorum Duodecim Denarios; Excepto Stanno unde Mercatores Extranei solvere tenentur pro Subsidio Valoris Viginti Solidorum Duos Solidos, & Mercatores Indigenae Duodecim Denarios,
Et quoddam aliud Subsidium; videlicet, de quolibet Mercatore Indigenâ pro Subsidio cujuslibet Sacci Lanae Quadraginta & tres Solidos & quatuor Denarios, & de quibuslibet Ducentis & Quadraginta Pellibus lanutis Quadraginta & Tres Solidos & Quatuor Denarios, & de quolibet Mercatore Alienigenâ Ligeo nostro non nato, tàm illis tunc per Literas Regias aut aliter Indigenis factis & extunc fiendis, quàm aliis Mercatoribus Alienigenis, de quolibet Sacco Lanae Sexaginta & Sex Solidos & Octo Denarios, & de quibuslibet Ducentis & Quadraginta Pellibus lanutis Sexaginta & Sex Solidos & Octo Denarios, exeuntibus de Regno praedicto, prout in Concessione illa pleniùs continetur,
Ac cùper Communitatem Regni H. Sexti nuper de Facto & non de Jure Regis Angliae, in Parliamento suo tento apud Redyng, Anno Regni sui Tricesimo primo, quoddam aliud Subsidium; videlicet, de qualibet Persona non nata infra dictum Regnum, Terras Hiberniae & Walliae, Populo, Nato infra Ducatus Acquitanniae, Vasconiae, & Normanniae, existenti & qui extunc existeret sub Obedientia sua, excepto Hospitium tenente infra Regnum praedictum, Sexdecim Denarios, & de qualibet Persona, non nata infra dictum Regnum, Terras, Ducatus, & Insulas, nec sub Obedientia sua existente, infra dictum Regnum, non tenente Hospitium infra idem, Sex Denarios,
Ac de qualibet Personâ, vocatâ Venician, Esterlyng, Italian, Januaie, Florentyne, Myloner, Lucane, Cateloner, Albertyne, Hansard, Lumbard, & Prucer, existentibus Mercatoribus Brokers, seu Factoribus & eorum Attornatis, non existentibus Indigenis infra dictum Regnum, & omnibus aliis Mercatoribus Extraneis natis extra dicta Dominia, Ducatus, & Insulas praedicta, neque sub Obedientia sua, & commorante infra Regnum praedictum vel commoraturâ, Hospitium tenente infra idem, Quadraginta Solidos,
Et de qualibet Persona vocata Venician, Esterling, Italian, Januaie, Florentyne, Miloner, Lucan, Cateloner, Albertyne, Lumbard, Hansard, & Prucer, existente Mercatoribus Brokers seu Factoribus, & eorum Attornatis, & omnibus aliis Extraneis natis extra dicta Dominia, Ducatus, & Insulas Commorantibus, Exspectantibus, Applicantibus, vel Resorcientibus, per spatium Sex Septimanarum infra dictum Regnum, & Tenente Hospitium infra idem, vel Hospitante in aliquo Loco sub Obedientia ipsius nuper Regis, cum Mercatoribus Extraneis Brokers seu Factoribus, vel cum aliquo Subditorum dicti nuper Regis, Viginti Solidos,
Et de qualibet Persona, vocata Venician, Esterlyng, Italian, Januaie, Miloner, Lucan, Cateloner, Albertyne, Lumbard, Hansard, & Prucer, & aliis Mercatoribus Extraneis Brokers seu Factoribus natis extra Dominia praedicta, Ducatus, & Insulas, per Literas Regias Patentes aut aliter Indigena facto vel extunc fiendo, infra dictum Regnum Angliae, Decem Marcas levandas, solvendas ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, & sic annuatim de quolibet eorum extunc ad dicta Festa,
Concessa fuerint, & Nobis juxta Concessionem praedictam debita existentia, prout in quodam Actu indè Auctoritate Parliamenti praedicti, dicto Anno Tricesimo primo facto, pleniùs continetur,
Nos, ad humilem Supplicationem Mercatorum Italiae in Regno nostro existentium, Gratiam nostram in hac parte exhibere volentes, Concessimus & Concedimus eis per Praesentes, quòd omnes & singuli Mercatores de Venicia vocati Venicians, Janua vocati Januayes, Florentia vocati Florentynes, Lucavocati Lucans, & omnes alii Mercatores & Brokers de Italia tàm Indigenae quàm Alienigenae, ac Factores Clerici & Attornati sui, ac Custodes Pacis nostrae, necnon singuli Vicecomes & Ministri nostri pro tempore existentes, in omnibus & singulis Civitatibus, & Comitatibus Regni nostri Angliae de praedicto Subsidio, dicto Anno Tricesimo primo concesso, & eorum quolibet pro Personis eorumdem Mercatorum, Brokers, Factorum, Clericorum, Attornatorum suorum, & eorum cujuslibet, a Festo Paschae Anno Regni nostri Vicesimo secundo, usque ad finem & terminum Decem Annorum extunc proximò sequentium & plenariè completorum, & pro toto Termino illo, erga Nos & Haeredes nostros Exonerentur & Acquietentur, nec quicquam de eisdem Mercatoribus, Brokers, Factoribus, Clericis, & Attornatis suis, sive eorum aliquo, de aut pro Subsidio illo ad Opus nostrum sive Haeredum nostrorum Levetur & Exigatur,
Et insuper Volumus & Concedimus eisdem Mercatoribus de Venicia, Janua, Florencia, Luca, & Italia, quòd nec ipsi nec eorum aliquis aliquos plures Denarios, de aut pro Subsidiis Lanarum, Pellium lanutarum, & aliarum Mercandisarum praedictarum Valoris Viginti Solidorum, Nobis dicto Anno tertio concessis, praedicto Termino Decem Annorum durante, quàm Quadraginta & Tres Solidos & Quatuor Denarios tantum pro Subsidio alicujus Sacci Lanae ipsorum sive eorum alicujus, & Decem Solidos tantum pro Custuma alicujus Sacci Lanae ipsorum sive eorum alicujus, qui attingunt in toto pro Custuma & Subsidio alicujus Sacci Lanae Quinquaginta & tres Solidos & quatuor Denarios tantum, & Quadraginta & tres Solidos & quatuor Denarios tantum pro Subsidio aliquarum Ducentarum & quadraginta Pellium lanutarum suarum, sive eorum alicujus, & Decem Solidos tantum pro Custuma aliquarum Ducentarum & quadraginta Pellium lanutarum suarum, sive eorum alicujus, qui attingunt in toto pro Custuma & Subsidio aliquarum Ducentarum & quadraginta Pellium lanutarum Quinquaginta tres Solidos & quatuor Denarios; necnon Duodecim Denarios pro Subsidio Stanni Valoris Viginti Solidorum, de Mercandisis suis sive eorum alicujus, & Tres Denarios tantum pro Custuma Stanni Valoris Viginti Solidorum de Mercandisis suis sive eorum alicujus, qui attingunt in toto pro Custuma & Subsidio Stanni Valoris Viginti Solidorum Quindecim Denarios, extra Regnum nostrum praedictum exeuntis, aut in idem Regnum nostrum venientis, quovismodo infra Terminum illum Nobis aut Haeredibus nostris, ac Collectoribus seu Custumariis nostris, aut aliis Officiariis seu Ministris nostris quibuscumque solvant aut solvere teneantur,
Et quòd ipsi Mercatores de omnibus aliis Denariorum Summis, de aut pro Subsidio & Custuma illis sive eorum aliquo pro hujusmodi Lanis, Pellibus lanutis, & Stanno Nobis quovismodo solvendis, erga Nos & Haeredes nostros Exonerentur & Acquietentur, & eorum quilibet Exoneretur & Acquietetur,
Necnon dicti Collectores, Custumarii, Officiarii, & Ministri nostri, & eorum quilibet, de omnimodis aliis Denariorum Summis, de aut pro Custuma & Subsidio illis sive eorum aliquo, pro hujusmodi Lanis, Pellibus lanutis, & Stanno, erga Nos & Haeredes nostros similiter Exonerentur & Acquietentur; dictis Concessionibus sive earum aliqua, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, sive Appunctuamento, ante haec tempora edito, facto, sive proviso, aut aliquâ aliâ materiâ quacumque, non obstante.
In cujus rei Testimonium has Literas nostros fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, decimo octavo Die Decembris, Anno Regni nostri Vicesimo secundo.
Nos autem, dictas Literas ac omnia & singula in eisdem contenta Rata habentes & Grata, ea pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus & Approbamus, ac eisdem Mercatoribus de Italia, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 30. Power for sir Richard Radclyf, Nicholas Redly, and John Cartyngton, to treat with James K. of Scotland concerning the observance of the truce concluded at Nottingham. Westm.
O. xii. 258. H. v. p. iii. 159.
De Tractando cum Rege Scotorum.
An. 2. R. 3. Scot. 2. R. 3. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Prudentia & Discretione, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Ricardi Radclyf Militis pro Corpore nostro, Nicholai Redly Armigeri pro Corpore nostro, & Johannis Cartyngton Armigeri pleniùs confidentes,
Ipsos, Ricardum, Nicholaum, & Johannem, Fecimus, Ordinavimus & Constituimus, ac Tenore praesentium Facimus, Ordinamus & Constituimus nostros veros & indubitatos Procuratores, Commissarios & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo Principe Jacobo Rege Scotorum Consanguineo nostro Carissimo, seu cum habentibus aut habituris ab eodem Potestatem ad Infrascripta sufficientem, de & super melioribus Modis & Formis, quibus omnes & singuli Articuli, pro Pace Treugis & Libero Intercursu Mercandisarum, inter Subditos utriusque Partis stabiliendis, per Nos & praefatum Consanguineum nostrum jam nuper in Villa nostra de Notynghamia capitis & conclusis, firmiter Observentur, superque Reformatione omnium & singulorum quae in Praejudicium Articulorum hujusmodi hincinde forsitan Attemptata dicuntur, Communicandi, Tractandi, Conveniendi, Appunctuandi, Concordandi & Concludendi,
Dietamque seu Dietas, pro saniori & pleniori Executione Praemissorum, Statuendi, Praesigendi & Limitandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria videbuntur seu quomodolibet oportuna, Faciendi & Exequendi, adeò plenè atque liberè, sicut Nos ipsi ea faceremus seu facere possemus si in Persona praesentes essemus, etiam si talia forent quae Mandatum de se magis exigerent speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos firmum, Ratum atque Gratum habituros quicquid per dictos Commissarios nostros & Procuratores in forma praedicta Factum, Gestum, Procuratum, Appunctuatum, Statutum, seu Concordatum fuerit in Praemissis aut aliquo Praemissorum, sub Ipoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 14. The K. orders the sheriff of York to observe his grant to the mayor and citizens, exempting them from the payment of 60l. of their fee-farm, and appointing the mayor and chief sergeant-at-arms with an annuity of 18l. 5s. Westm.
O. xii. 258. H. v. p. iii. 159.
Pro Majore & Civibus Civitatis Eborum Liberate.
An. 2. R. 3. Claus. 2. R. 3. n. 5.
Rex Vicecomitibus Civitatis Eborum, qui nunc sunt & qui pro tempore erunt, Salutem.
Cùm Major & Cives Civitatis nostrae Eborum teneant Civitatem illam de Nobis ad Feodi Firmam Centum & Sexaginta Librarum, Nobis Annuatim ad Festa Paschae & Sancti Michaelis Archangeli per manus Vicecomitum dictae Civitatis pro tempore existentium aequis Portionibus solvendum,
De qua quidem Feodi firma diversae Partes, per diversos Progenitores nostros, diversis Personis, ante Decimum nonum Diem Februarii ultimò praeteritum, Datae & concessae fuerunt, & adhuc diversis Personis debitae existunt,
Nosque, dicto Decimo nono Die Februarii, Civitatem praedictam, ad quam specialem & teneram Affectionem gerimus & habemus, in tantam Ruinam Paupertatem & Decasum multiformiter eventam & collapsam, quod Major & Cives Civitatis illius Onus hujusmodi Feodi Firmae minimè subire valeant considerantes, tàm in Relevamen dictae Civitatis quàm in Partem Oneris Reparationis Murorum & aliorum Onerum ejusdem Civitatis, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Dederimus & Concesserimus praefatis Majori & Civibus & Successoribus suis Sexaginta Libras, Nobis Annuatim debitas & pertinentes de praedicta Feodi Firma Centum & Sexaginta Librarum, Habendas & Percipiendas eisdem Majori & Civibus & Successoribus easdem Sexaginta Libras Annuatim ad Festa praedicta aequis Portionibus per Manus Vicecomitum Civitatis praedictae pro tempore Existentium,
Et etiam Concesserimus praefatis Majori & Civibus & Successoribus suis quòd Major Civitatis illius pro tempore existens imperpetuum esset Capitalis Serviens ad Arma Nostri Haeredum & Successorum nostrorum Regum Angliae, ac omnia quae ad hujusmodi Officium pertinent imperpetuum faceret & exerceret,
Et quòd Major ejusdem Civitatis pro tempore existens haberet & perciperet Annuatim, pro illo Officio Capitalis Servientis ad Arma exercendo, Decem & Octo Libras & Quinque Solidos tàm de Residuo praedictae Feodi Firmae, Nobis ut praedicitur debitae sive pertinentis, quàm de aliis Exitibus Proficuis & Reventionibus Com. Civitatis praedictae, per Manus Vicecomitum Civitatis illius pro tempore existentium,
Et quòd tàm omnes Vicecomites dictae Civitatis qui nunc sunt & qui imposterùm fuerint, quàm praedicti Major & Cives, tàm de praedictis Sexaginta Libris Annuatim, quàm de dictis Decem & Octo Libris & Quinque Solidis, Annuatim, erga Nos & Haeredes nostros Quieti & Exonerati exstiterint imperpetuum, prout in eisdem Literis nostris pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd eisdem Majori & Civibus & Successoribus suis id, quòd eis a retro est, tàm de praedictis Sexaginta Libris annuis in Relevamen dictae Civitatis, quàm de dictis Decem & Octo Libris & Quinque Solidis pro Exercitione Officii Capitalis Servientis ad Arma Civitatis praedictae, a praedicto Decimo nono Die Februarii, & tàm eosdem Sexaginta Libras Decem & Octo Libras & Quique Solidos Annuos exnunc singulis Annis de Feodi Firma praedicta ac de Exitibus Proficuis & Reventionibus praedictis, de tempore in tempus, ad Festa praedicta, Solvatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum, Recipientes a praefatis Majori & Civibus & Successoribus suis de tempore in tempus Literas suas Acquietantiae quae pro Nobis sufficientes fuerint in hac parte, per quos & praesens Mandatum nostrum Nos Vobis inde in Compoto vestro ad Scaccarium nostrum de tempore in tempus debitam Allocationem haberi faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiv die Februarii.
Feb. 14. Writ for proceeding with the suit of Thomas Hunston against John Morton, bp. of Ely, to which the bp. pleaded that Hunston was a native of his manor of Tydde S. Giles in co. Cambridge. Westm.
O. xii. 259. H. v. p. iii. 160.
De Procedendo.
Memorandum quòd, decimo quarto Die Februarii Anno Regni Regis Ricardi Tertii post Conquestum Secundo, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
To The Kyng Our Liege Lord.
An. 2. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 47. temp. R. 3.
Please It Your Highnes, of youre habundaunte Grace, to Grante unto your humble and true Liegeman Thomas Hunston, youre gracious Writte of Procedendo, to be made in due fourme after the Tenure that ensueth, and that this Byll signed wih youre gracious Hande be sufficiante Warant to your Chaunceller of England, and your seid Suppliant shall ever Pray to God for the Preservation of youre mooste noble Astate,
R. R.
Richardus, Dei gratia, &c. Justiciariis suis ad Placita coram nobis tenenda assignatis Salutem.
Cùm Thomas Hunston, in Curia Edwardi Bastardi, nuper dicti Regis Angliae Quinti, de Banco suo Implacitaverit Johanem Morton, Episcopum Eliensem, & alias Personas, in Breve Originali ipsius Edwardi Bastardi nuper Regis Quinti nominatas, de quadam Transgressione eidem Thomae per ipsum Episcopum & easdem alias Personas illata,
Ad quod Breve idem Episcopus, in eadem Curia Comparens, Placitaverit quòd praedictus Thomas ad Breve suum praedictum Responderi non deberet, quia dixerit quòd idem Thomas fuerit VILLANUS & NATIVUS ipsius Episcopi spectans ad Manerium suum de Tydde, aliàs dictum Manerium de Tydde sancti Egidii, aliàs dictum Manerium de Seynt Gyles Tydde in Comitatu Cantebrigiae, unde idem Episcopus fuerit Seisitus in Dominico suo, ut de Feodo, in Jure Ecclesiae suae sanctae Etheldrede Virginis infra Insulam de Ely, a tempore quo tunc memoria Hominum non extiterat.
Ad quod idem Thomas Hunston Replicando dixerit quòd Ipse fuerit LIBER HOMO & LIBERAE CONDITIONIS, & non VILLANUS neque NATIVUS praedicti Episcopi, in forma qua idem Epi- scopus placitando Allegaverat, & de hoc posuerit se super Patriam, & praedictus Episcopus similiter, prout per Recordum inde in Curia nostra de Banco praedicto coram nobis Residens pleniùs apparet,
Cumque Manerium praedictum cum pertinentiis, ac omnia alia Temporalia quae fuerunt praedicti Episcopi, in Jure Episcopatûs praedicti, ratione cujusdam Actûs, in Parliamento nostro ultimò apud Westmonasterium tento editi, ad Manus nostras devenerint & in Manibus nostris extiterint,
Ac, si exitum praedictum contra ipsum Episcopum, in Remotis existentem, triari contingeret, non solùm in Exhaeredationem Ecclesiae praedictae, Verùm etiam Laesionem Juris & Possessionis nostrae in hac parte redundaret, prout in dicto Brevi nostro prius vobis inde directo pleniùs continetur,
Praetextu cujus vobis Mandaverimus quòd ad Triandum Exitum praedictum, in Loquela praedicta, Nobis inconsultis, nullatenus procederetis, donec aliud a Nobis haberetis in Mandatis,
Nos, tamen certis considerationibus Nos ad praesens specialiter moventibus, Vobis Mandamus quòd ad Exitum in Loquela praedicta Triandum, necnon ad Judicium in eadem Loquela Reddendum, cum eâ celeritate quâ de Jure & secundùm Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae poteritis, procedatis; dicto Brevi nostro, vobis priùs indè in contrarium directo, aut Statuto praedicto, aut aliquibus Jure Titulo aut Interesse pro Nobis in Praemissis non obstantibus.
Teste &c.
Feb. 20. Safe conduct for William Knoll, preceptor of Torfichen, Alexander Steward, chancellor of Murray, and three other Scots. Westm.
O. xii. 260. H. v. p. iii. 160.
De Salvo Conductu.
An. 2. R. 3. Scot. 2. R. 3. m. 2.
Rex universis & singulis Capitaneis, Castellanis, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ballivis, Pontium Castrorumque Custodibus, Civitatum, Opidorumve Consulibus, caeterisque Ministris, Ligeis, Subditis & Officiariis nostris, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Dominum Willielmum Knoll Praeceptoerm de Torfichyn, Magistrum Alexandrum Steward Cancellarium de Murray Consanguineum Excellentissimi Principis Jacobi Regis Scotorum Consanguinei nostri carissimi, Johannem Dundasse de Dundasse, Johannem Murray de Tonthadam, & Dunkanum de Dundasse Armigerum, Scotos, ac Duodecim Personas in eorum Comitiva, seu cujuscumque eorumdem, cujuscumque Statûs aut gradûs existant, etiam Scotos, in Regnum nostrum conjunctim vel divisim, cum suis Equis, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Duos Annos & Septem Menses duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 20. Power for John bp. of Lincoln, the K.'s chancellor, John Gunthorp, dean of Wells, keeper of the privy seal, and four others, to treat with Anthony bp. of Leon, ambassador of the duke of Brittany, for prorogation of the truce. Westm.
O. xii. 260. H. v. p. iii. 160.
De Treugis, inter Regem & Ducem Britanniae, Prorogandis.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 13.
Richard, par la Grace de Dieu, Roy d'Angleterre & de France, Seigneur d'Irland, a tous ceux, qui ces presentes Lettres verront ou orront, Salut.
Comme, par cy devant, entre Treshault & Puissant Prince nostre Treschier & Tresame Cosyn Francois, par Icelle grace, Duc de Britaigne, pur Lui, ces Paiis, Terres, Seigneuries & Subgettes d'une Part, & Nous & les nostres d'autre, ayent este prinses accordes & conclutes bonnes Treues & Abstinence de Guerre & Entrecours de Mercandise, durer & tenir jusques au xxiv jour d'Auril prochain venant, les quelles Treues ont port & portent grant Prouffit & Avantage aux Paiis & Subgettes de chascun Partie,
Et apres le temps des dites Treues finie, se autre Provision n'y estoit done, Recherons & Retournerions nostre dit Cousin, & Nous nos dites Paies Seigneuries & Subgettes ou Dangier & Inconvenient de la Guerre, auxi qui estions au temps paravant les dit Treues, qui Nous serroit a grant Regret & Displeisir, pur le desir qu'avons de venire in bonne Amitie Bienveillance & Intelligence avec nostre dit Cousin, Pur quoy desirons y purveioir, Savoir faisons qui Nous,
A plain confians & bien acertenes des Sens, Discrecions, Loialties & bonnes Experiences de, Nous Treschers & Feaulx Conseillours, Reverend Pere en Dieu Johan Evesque de Lincoln nostre Chanceller, Jehan Gunthorp Doyen de Welles Gardian de nostre Prive Seale, Thomas Borgh & Thomas de Mongomery, Chevalers pur nostre Corps, & de nostre Ordre de la Gartier, Guillem Catesby Escuier pour nostre Corps, & Maistre Thomas Hutton Docteur es Loix Chanoine de Lincoln,
Avons Fait Constitue, Estably & Ordonne, & par ces Presentes Constituons, Establissons, & Ordonnons Nous Procureurs, Commissaires & Messagiers especiaulx,
Aus quelz, Cinq, Quatre, & Trois d'iceulx avons donne & donnons par cez Presentez plain Povoir Auctorite & Mandement especial, de pour & ou Nome de Nous, Communiquer, Traicter, Accorder & Conclure, pour Nous nostre Roiaulme d'Angleterre & tous noz Paiis, Terres, Seignuries & Subgetz, avec Reverend Pere en Dieu, Anthonie Evesque de Seint Pol de Leon, Orateur & Ambaxadeur Depute in cest Partie de nostre dit Cousyn le Duc de Bretaigne, pur Lui & lez sieux Paies Seignuries & Subgettz, Continuacion, Prorogacion & Prolongacion des dites Treues Abstinences de Guerre & Entrecours de Merchandise, Jusques a teltemps qui par nos dits Conseilleurs & Commis devant nommes sera avise & conclude,
Aussy de Esclarer Interpreter & Augmenter aus dites Treues, se besoigne est, selon ceo qu'ilz adviseront estre Utille ou Bien de chascun Partie,
Pareillement de Nous Obliger a tenir & faire tenir, garder, & Observer inviolablement tout ceo qui par eulx en ceo qui dessus sera Traicte & Accorde & finablement Conclude,
Et de prendre & Recevoir de nostre dit Cousin pareille Promesse & Obligation, avesque son seel & Lettrez Patentes, de ce,
Et generalement de fair, in tout qui dessus, tout ceo qui ferrions & fair pourrions sie Present y estions,
Promettans & Promettons, en bonne Foy, sur nostre Honneur, & en Parroll de Roy, avoir & tenir Ferme & Estable tout ceo qui par Nous ditz Deputes & Commis, ou les Trois d'iceulx, sera Fait Accorde & Conclude touchant ceo qui dit est, & en bailler Nous Lettrez Patentes en forme deve lors qui requiz en serons.
En Tesmoing de ce Nous avons signe ces ditz Presentes de nostre Main, & fait Seeller de nostre Grant Seau.
Donne en nostre Palois de Westmonster, le xx jour de Fevrier, l'An Mil CCCC. LXXX. & quatre, & de nostre Reigne le Second.
Per ipsum Regem.
March 7. The K. confirms the prorogation of the truce with Francis duke of Brittany to Michaelmas 1492. Westm.
O. xii. 261. H. v. p. iii. 160.
De confirmatione prorogationis supramemoratae.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Prorogationis certarum Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum, inter Nos & Illustrissimum Principem Franciscum Britanniae Ducem Consanguineum nostrum Carissimum, Superiori aetate captarum & conclusarum per certos nostros Consiliarios & Commissarios ex una Parte, Reverendissimumque Patrem Antonium Episcopum Leonensem Oratorem & Nuncium praefati Ducis Parte ex altera, sufficienti Auctoritate utriusque Principis ad hoc fulsitos, sub certis Declarationibus, Interpretationibus, & Augmentationibus in eisdem Literis insertis,
Quarum quidem Literarum Tenores sequuntur, & sunt tales,
Universis Et Singulis, praesentes Literas visuris vel audituris, Johannes Lincolniensis Episcopus Cancellarius, Johannes Gunthorp Decanus Wellensis Custos Privati Sigilli, Thomas Borgh & Thomas Mongomery, Milites Ordinis Garterii, Willielmus Catesby Armiger pro Corpore, & Thomas Hutton Legum Doctor Canonicus Lincolniensis, Consiliarii Excellentissimi Principis ac Metuendissimi Domini nostri, Richardi, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae, Commissariique a sua Serenitate ad Infrascripta, per ipsius Literas Patentes (quarum Tenor inferiùs inseritur) sufficienter deputati, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm dudùm Illustrissimus Princeps Franciscus, eadem gratiâ, Dux Britanniae, Reverendum in Christo Patrem Antonium Episcopum Leonensem suum Oratorem & Nuncium, per suas Literas Patentes (quarum etiam Tenor inferiùs inseritur) sufficienter Auctorizatum in Angliam destinaverit, ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum, cum dicto Serenissimo Principe Rege Ricardo, ipsiusve Commissariis aut Deputatis, de & super Prorogatione certarum Treugarum inter dictos Regem & Ducem Superiori aetate captarum & conclusarum, quae quidem Treugae & Guerrarum Abstinentiae, ita ut praemittitur captae, Vicesimo quarto Die Mensis Aprilis proximò futuro, nisi aliter interim provideatur, Expiraturae sunt, prout in ipsorum Principum Literis desuper divisim emanatis pleniùs continetur,
Nos, insequendo Commissionem & Mandatum dicti Metuendissimi Domini nostri Regis, super Prorogatione hujusmodi inter Nos & dictum Episcopum Leonensem, pro nostris hincinde Principibus, faciendâ, Primò & ante omnia Deliberavimus integrum Tenorem Treugarum & Abstinentiae hujusmodi, prout sub Literis Patentibus dicti Domini nostri Regis ut praemittitur emanârunt, tanquam Basim & fundamentum istius Tractatûs inspicere, Praesentibusque inserere in hunc modum,
Richard, par la grace de Dieu, Roy d'Angleterre, & de France, & Seigneur d'Irland, a tous ceulx que cez presentez verront ou orront, Saluz.
Savoir faisonz qui, pour le honneur & Reverence de Dieu nostre Createur, & affin de eviter l'effusion de Sang humaing, & autrez grauntz maulx & chies qui par l'exploit de guerre se puent commettre & executer, cognoissanz le bien & utilitie qui par le moien de paix & abstinence de guerre s'ensuit a la chose publicque, pour cez causes & autres ad ce nous mouvans, avons au jourduy fait, traicte, prins, accorde avecque treshault & puissant nostre treschier & tresame Cosin Francoys Duc de Bretaigne, par lui, cez hommez, Vassaulx, Feaulx, Subgettis & Serviteurs d'une part, & nous & lez nostres d'autre, Seur estat, Treues & abstinence de Guerre, a commancer le primier jour de Juilet prochein venant, & finissant le xxiv jour d'Auril apres ensuant inclusivement, &c. comme dans Lettres.
Donnes en Chastell de Pontfret, le viij de Juing, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quatre Vingtz, & quatre, & de nostre Reigne Primier.
Nos itaque, Commissarii dicti Domini Regis Angliae supranominati, cum praefato Reverendo in Christo Patre Domino Antonio Leonensi Episcopo, de & super Prorogatione, simul & Declaratione, Interpretatione, & Augmentatione, Treugarum & Abstinentiae praedictarum, insequendo Mentes & Mandata Principum nostrorum, in suis inferiùs descriptis Literis pleniùs expressata, Tractatum & Colloquium habentes, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus ipsas Treugas & Guerrarum Abstinentias, ita ut praefertur captas, sub certis Declarationibus, inferiùs contentis, debere Prorogari & Extendi a dicto Vicesimo quarto die Mensis Aprilis, usq; ad Festum Michaelis de Mense Septembris, quod erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo, ipsasque Treugas & Guerrarum Abstinentias nos Commissarii Domini Regis antedicti, virtute Potestatis nostrae infrascriptae, cum dicto Reverendo Patre Episcopo, Leonensi, & Ipse Nobiscum, vigore Potestatis sibi ut praemittitur attributae, ad dictum Festum Michaelis, quod erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Secundo, Tenore Praesentium Extendimus, Continuamus & Prorogamus; Ita quod hujusmodi Treugae & Guerrarum Abstinentiae, cum omnibus & singulis Clausulis in dictis Literis contentis & interclusis, simul & cum Declarationibus, Interpretationibus, & Augmentationibus infrascriptis, inter dictum Serenissimum Dominum Regem, suumque Regnum Angliae, Patrias, Dominia, Subditos & Vassallos ipsius ex una Parte, necnon praefatum Illustrissimum Principem Ducem Britanniae, Patrias, Dominia, Subditosq; & Vassallos ipsius ex altera Parte, usque ad dictum Festum Michaelis Durent, Extendantur & Prorogentur.
Volumus insuper & Auctoritate quâ supra Declaramus quòd non licebit uni aut alteri Principum praedictorum, neque eorum Subditis aut Vasallis, durante tempore Prorogationis hujusmodi, quicquam Hostile Molestum aut Dampnosum in Sese invicem quoquo pacto committere, neque uni Partium praedictarum Terras Dominia Castra seu Fortalitia alterius Partis Invadere, seu Rebelles acceptare fovere quomodolibetve Juvare; set, pendente toto Tempore antedicto, benè licebit Mercatoribus & aliis Hominibus & Subditis utriusque Principum praedictorum, cujuscumque Dignitatis Statûs aut Praeeminentiae fuerint, modis Mercatoriis ac aliis quibuslibet pacificis & honestis, Regnum Angliae, Terras, Patrias, Insulas, Portus, Civitates, atque Villas uni aut alteri Principum praedictorum spectantia liberè ingredi, ibidemque pro suis Negotiis Mercatoriis & aliis licitis & honestis conversari, Emendo, Vendendo ac caetera Negotia sua Peragendo, Juráque & Custumas & Susidia ab antiquo debita Solvendo, & abinde quotiens & quando libuerit discedere & illic redire, absque Impedimento seu Perturbatione praetextu alicujus praetensae Hostilitatis quomodolibet inferendo; Proviso quòd nullus eorum aliquid machinetur aut attemptet in Praejudicium illius Principis intra cujus Ditionem Moram traxerit: Quod si quicquam tale per aliquos aut aliquem Subditorum hujusmodi Machinatum seu Attemptatum extiterit, Delinquens in ea Parte debita Poena plectetur, salvo nichilominus omni Beneficio praesentis Tractatûs caeteris non Delinquentibus durante toto tempore supradicto: Quod quidem etiam intelligi Volumus in omnibus hincinde tàm Attemptatis in Terra quàm in Mari futuris, ut faciens contra vim seu effectum istiusmodi Treugarum ad debitam Punitionem & Reformationem Attemptatorum judicialiter compellatur, absque eo quod per factum singularium Personarum unius aut alterius Partium praedictarum praesentes Treugae Ruptae censeantur, sed manebunt in omni suo Robore & Virtute.
Item, ad majorem & firmiorem Securitatem & Intertenentiam instantium Treugarum & Prorogationis earumdem, Dictum, Declaratum, Conventum, & Concordatum est inter Nos Commissarios Domini Regis antedicti ac praefatum Reverendum Patrem Dominum Anthonium Episcopum Leonensem, Oratorem Nuncium & Procuratorem dicti Domini Ducis, quòd nulli Homines, Laborantes super Guerra Maritima, sive sint Piratae sive Mercatores aut Marinarii, aut alterius Conditionis cujuscumque & de quacumque Natione extiterint, permittentur intrare aut exire Portus unius Principum praedictorum, ad Depraedandum, Capiendum seu aliàs Gravandum Mercatores aut Magistros Navium, ipsorumve Familiares, aut caeteros quoslibet Subditos alterius Principis: Set Dominus Rex Angliae per Se & suos Officiarios proteget & defendet pro viribus suis omnes Subditos praefati Domini Ducis, intra Portus & caetera Loca suae Obedientiae, contra & adversus omnem Oppressionem & Molestiam quam Anglici sive alii quicumque ipsis Subditis Domini Ducis infra Portus & Loca hujusmodi inferre vellent: Et similiter Dominus Dux Britanniae per Se & suos Officiarios proteget & Defendet, pro suis viribus, omnes Subditos Domini Regis Angliae, intra Portus & caetera Loca suae Obedientiae, contra & adversus omnem Oppressionem & Molestiam, quam Britones seu alii quicumque ipsis Subditis Domini Regis, infra Portus & Loca hujusmodi, inferre vellent.
Quae omnia & singula, sic, ut praemittitur, Tractata, Conventa, Conclusa, & Declarata, Nos, Commissarii dicti Serenissimi & Metuendissimi Domini nostri Regis Angliae suprascripti, Promittimus per ipsum Serenissimum Dominum nostrum Regem suosque Haeredes & Successores Subditos & Vasallos quoscumque, durante tempore Prorogationis praedictae, debere in omnibus & per omnia inviolabiliter observari, praesentesque Literas nostras & integrum earumdem Tenorem per Literas Patentes dicti Metuendissimi Domini nostri Regis quamtotius Ratificari, Auctorizari, & Confirmari, & easdem Magno Sigillo dicti Domini nostri Regis munitas Domino Duci,
Similes Literas Ratificatorias suo etiam Magno Sigillo roboratas citra Duodecimum Diem Mensis Aprilis proximò futurum Nuncio Domini Regis, qui ipsas Literas Regias in Britannia feret, effectualiter tradere & liberare volenti,
Tradi & liberari debere; proviso quòd Dominus Dux eundem Nuncium Regium tutè & securè in Angliam reduci faciat;
Praefatas Treugas & Guerrarum Abstinentias, ita ut praemittitur Prorogatas, Declaratas, & Ampliatas, citra eundem Duodecimum Diem Aprilis Promittimus Nos Commissarii Domini Regis suprascripti, in singulis Locis insignibus & Portubus, sub Obedientia dicti Domini Regis ubilibet constitutis, debitè Publicandas fore.
In cujus rei Testimonium Sigilla nostra cum Signis nostris Manualibus praesentibus apposuimus.
Tenores verò Literarum Procuratoriarum seu Commissionalium praedictarum sequuntur, & sunt tales,
Richard, par la Grace de Dieu, Roy d'Angleterre & de France, Seigneur d'Irland, a toutz ceux, qui ces presentz Lettres verront ou orront, Salut.
Comme, par cy devant, entre Treshault & Puissant Prince nostre Treschier & Tresame Cousin Francois, par icelle grace, Duc de Britaigne, pur Lui, ces Paiis, Terres, Seigneuries & Subgettz d'une Part, & Nous & lez nostres d'autre, ayent este prinses accordes & conclutez bonnes Treues & Abstinence de Guerre & Entrecours de Merchaundise, a durer & tenir jusques au xxiv jour d'Auril prochain venant, &c. comme dans les Lettres Donne en nostre Palois de Westm. le xx Jour de Fevrir, l'An Mille, Quatrecens, Quatrevings & quatre, & de nostre Reigne le Second.
Francoys, par la Grace de Dieu, Duc de Britaigne, Conte de Montford, de Richemond, d'Estampes, & de Vertus, a toutz ceulx, qui ces presentz Lettres verront ou orront, Salut.
Come par cy devant, entre Treshault & Trespuissant Prince Treschier & Tresame Seigneur & Cousin Richard, par la grace de Dieu, Roy d'Angleterre, & pour Lui, ces Paiis, Terres, Seigneuries, & Subgetz, d'une Part, & Nous & les nostres d'autre, ayent este prinses, accordes & conclutes, bonnes Treues, Abstinences de Guerre, & Entrecours de Marchandise, a durer & tenir jusques an Vingt quatriesme Jour d'Auril prochain venant, &c. comme dans les Lettres Donnes en nostre Ville de Rennes le Vignt Jour de Decembre, l'An Mille, Quatrecens, Quatrevings quatre.
Nos autem Literas Prorogationis supradictae, unâ cum Interpretationibus, Declarationibus, & Augmentationibus memoratis, Rata habentes atque Grata, eas Literas ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Nobis, Haeredibus & Successoribus nostris, Acceptamus, Ratificamus, & Confirmamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 8. Safe conduct until May 1 for William bp. of Aberdeen, and William Knolles, preceptor of Torfichen. Westm.
O. xii. 264. H. v. p. iii. 162.
De Salvo Conductu.
An. 2. R. 3. Scot. 2. R. 3. m. 8.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, ad Rogatum Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Reverendum Patrem Willielmum Episcopum Aberdonensem, & Willielmum Knolles Praeceptorem de Torfeyken Ordinis Sancti Johannis Jerosolimitani, Ambassiatores, Oratores, & Commissarios dicti Consanguinei nostri, in Regnum nostrum cum Quadraginta Personis de Regno Scotiae in Comitiva sua, & totidem Equis, &c. prout in caeteris de Conductu Literis.
In cujus &c. usque primum Diem Maii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Martii.
Per ipsum Regem.
April 13. Safe conduct for the same persons until Aug. 1. Newark.
O. xii. 264. H. v. p. iii. 162.
De Salvo Conductu.
An. 2. R. 3. Ibid.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, ad Rogatum Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Willielmum Episcopum Aberdonensem, & Dominum Willielmum Knolles Praeceptorem de Torfeykyn Ordinis Sancti Johannis Jerosolimitani, Ambassiatores, Oratores, & Commissarios dicti Consanguinei nostri, in Regnum nostrum Angliae cum Sexaginta Personis de Regno Scotiae in Comitiva sua, &c. prout in caeteris de Conductu Literis.
In cujus &c. usque primum Diem Augusti proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Newark, decimo tertio die Aprilis.
March 11. John de Gloucester, the K.'s bastard son, is appointed captain of Rysbank, Guysnes, and Hampnes. Westm.
O. xii. 265. H. v. p. iii. 162.
Pro Filio Bastardo Regis.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R 3. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm summa, Dilecti Filii nostri Bastardi, Johannis de Gloucestria, Ingenii Vivacitas, Membrorumque agilitas, & ad omnes bonos Mores pronitas, magnam & indubiam Nobis de futuro ejus Servitio bono spem, Gratiâ Divinâ, promittant,
Sciatis Nos, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Ordinâsse & Constituisse ipsum Johannem Capitaneum Villae & Castri nostrorum Calesii & Turris nostrae de Rysbank, ac Locumtenentem nostrum in Marchiis nostris ibidem,
Donatione sive Concessione Officiorum ibidem, ac Auctoritate & Potestate Faciendi & Constituendi omnes Officiarios ibidem Nobis omnino Exceptis & Reservatis, durante Minori Aetate ipsius Johannis (videlicet) ante Aetatem suam Viginti & unius Annorum,
Habendas, Occupandas, & Excercendas Capitaniam & Locumtenentiam praedictas praefato Joh. per Se, vel per sufficientem Deputatum suum, aut sufficientes Deputatos suos, a Quarto Die Martii ultimò praeterito, pro Termino Vitae suae, cum omnibus Juribus, Honoribus, & Proficuis, Emolumentis, Feodis, Vadiis, Regardis, & Praerogativis, in tàm ampla Potestate & formâ prout aliquis alius Capitaneus dictae Villae nostrae ante haec tempora habuit; Nobis Exceptis & Reservatis Praeexceptis & Reservatis ut praedictum est:
Ac ipsum Johannem Retinuimus penes Nos pro Termino Vitae suae Capitaneum dictae Villae & Castri nostrorum Calesii & Turris nostrae de Rysbank, & Locumtenentem nostrum in Marchiis ibidem, prout per Indenturas, indè inter Nos & praefatum Johannem debitè conficiendas, pleniùs poterit apparere,
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, Ordinavimus, Assignavimus, & Constituimus praefatum Johannem Capitaneum Castrorum nostrorum de Guysnes & Hampnes in Partibus Picardiae,
Habendas, Occupandas, & Excercendas Capitanias illas per Se, vel per sufficientes Deputatos suos, sive per sufficientem Deputatum suum, pro Termino Vitae suae, in tàm amplâ formâ & Potestate, prout aliqui alii Capitanei sive aliquis alius Capitaneus eorumdem Castrorum aut alicujus eorum ante haec tempora habuerunt sive habuit,
Ac ipsum Johannem Retinuimus penes Nos, pro Termino Vitae suae, Capitaneum dictorum Castrorum nostrorum de Guysnes & Hampnes, prout per quasdam alias Indenturas, indè inter Nos & praefatum Johannem debitè conficiendas, pleniùs poterit apparere; Potestate & Auctoritate Faciendi & Constituendi omnes Officiarios ibidem semper Nobis Reservatis durante Minore Aetate ipsius Johannis ut praedictum est.
Et insuper Dedimus & Concessimus Licentiam & plenam Potestatem praefato Johanni, quòd ipse, cùad plenam Aetatem Viginti & unius Annorum pervenerit, Ordinabit & Stabiliet omnimodos Officiarios qui sibi videbuntur oportuni & convenientes pro bona & salva Gardia Villae & Castrorum nostrorum praedictorum & Marchiarum ibidem, pro Termino Vitae suae praedictae,
Et quòd ipse, cùad plenam Aetatem pervenerit, Dare posset & Concedere sub Sigillo suo salvos Conductus Securitates & alias Literas Gratiae Adversariis nostris Veniendi Calesii ac ad Marchias & Partes praedictas, Morandi & Recedendi, tàm per Terram ex parte illa Maris, quàm per & super Mare, pro Vitellatione Villae & Castrorum nostrorum praedictorum, necnon pro Deliberatione Prisonariorum, si quos capi contigerit, per ipsum vel per aliquem de Retinentia sua, durante Vitâ suâ praedictâ,
Et etiam quòd ipse, cùad plena Aetatem suam pervenerit, Appatizare poterit, tempore Guerrae, si casus id requirat, omnes Parochias Disobedientes & Rebelles nostros, ac pro eisdem dare Literas Salvae Gardiae & alias Literas sub Sigillo suo requisitas in hac parte, durante Vitâ suâ praedictâ,
Concessimus ulterius eidem Johanni, si praesentes Literae nostrae sibi quoad Praemissa seu aliquod eorumdem Invalidae sive minus sufficientes ob aliquam Causam quamcumque in Lege existant sive existere contigerint, tunc Cancellarius noster Angliae pro tempore existens, eidem Johanni tot & tantas Literas Patentes validas & sufficientes, ac Brevia inde sub Magno Sigillo nostro fieri faciat & deliberari, absque Prosecutione aliquâ inde penes Nos faciendâ, quot & qualia eidem Johanni necessaria fuerint in hac parte & oportuna; eo quod expressa mentio de vero Valore annuo Praemissorum seu alicujus eorumdem, aut de aliis Donis sive Concessionibus eidem Johanni ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium facto, ordinato, sive proviso, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante;
Proviso semper quòd praefatus Johannes non onerabitur in dicto Castro de Hampnes, aut cum Custodia ejusdem, quousque ipse ad pacificam Seisinam & Possessionem ejusdem Castri pervenerit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 22. Safe conduct granted by James K. of Scotland for sir Richard Redcliff, Thomas Metcalf, chancellor de Duch., and three other English commissioners. Edinburgh.
O. xii. 266. H. v. p. iii. 162.
Regis Scotorum Literae pro Commissariis Angliae.
An. 2. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis Ligiis, Subditis, & Officiariis nostris, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Honorabiles Viros, Ricardum Redcliff Militem, Thomam Metcalf Cancellarium de Duch. Willielmum Claxtoun, Nicholaum Rydley, & Ricardum Salkyld, Anglicos, ac Centum Personas vel infra, cujuscumque Statûs aut Gradûs existant, in Comitiva eorum, seu cujuscumque eorumdem, etiam Anglicos in Regnum nostrum apud Loumabanestane, vel alium Locum quemcumque eocirca, de quo melius inter nostros Commissarios & Gardianos sive Locumtenentes & Excellentissimi Principis nostri Consanguinei Ricardi Regis Angliae Commissarios, Gardianos, & Locumtenentes concordari poterit, conjunctim seu divisim, cum suis Equis, Hernesiis, Rebus, Bulgeis, Bonis, Kasketis, Auro, Argento, Jocalibus, Literis, Scripturis quando & quotiens eis vel eorum alicui placuerit & expediens visum fuerit, durante Datâ praesentis nostri salvi Conductûs, salvò & securè Veniendo, ibidem Morando, Perhendinando, Conversando, Expectando,
Ac super firma & secura Treugarum Observantiâ, & Reformatione Attemptatorum faciendâ, ac Materiis illa concernentibus, cum nostris Commissariis & Locumtenentibus Communicando & Determinando,
Necnon ad Partes proprias conjunctim seu divisim, quando & quotiens eis vel eorum alicui placuerit, cum suis Equis, Hernesiis, Rebus, Bulgeis, Kasketis, Auro, Argento, Jocalibus, Literis, Scripturis liberè redeundo, revertendo, & repatriando, absque impedimento vel Perturbatione Ligeorum nostrorum quorumcumque,
Quare vobis Praecipimus & Mandamus quatinus dictos, Ricardum, Thomam, Willielmum, Nicholaum, & Ricardum, & dictas Centum Personas vel infra, in Regnum nostrum, conjunctim seu divisim, veniendo, ibidem morando, perhendinando, conversando, expectando, & Communicando, ac ad Partes proprias conjunctim seu divisim, quando ac totiens eis vel eorum alicui placuerit, ut praemittitur, redeundo, revertendo, & repatriando, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, non inferentes eis seu quantum in vobis est ab aliis inferri permittentes, Malum, Molestiam, Injuriam, Violentiam, Dampnum aliquod, seu Gravamen, sub omni Poena quae competere poterit in hac parte,
Et, si quid eis vel eorum alicui Forisfactum vel Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet debitè corrigi, emendari, & reformari faciatis,
Proviso tamen quòd dictae Personae nichil in Regnum nostrum vel Ligiorum nostrorum Praejudicium prosequantur vel attemptent, & quòd non sint Proditores aut Rebelles Principis eorumdem,
Nolumus autem praesentem nostrum salvum Conductum Delicto alicujus Personarum praedictarum infringi, sed quod Delinquens juxta qualitatem Delicti Personâ propriâ puniatur,
Praesentibus pro Duobus Annis proximò sequentibus Datam eorumdem in suo robore duraturis.
Dat. sub Magno Sigillo nostro apud Edinburgh, Decimo octavo Die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quinto, & Regni nostri vicesimo quinto.
April 18. Safe conduct for lords Kenedy and Lyle, Alexander Hume, David Scot, and four other Scotch commissioners. Westm.
O. xii. 267. H. v. p. iii. 163.
De Communicando cum Commissariis Scotiae.
An. 2. R. 3. Scot. 2. R. 3. m. 1.
Rex Universis & singulis Ligeis, Subditis, & Officiariis nostris, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Honorabiles Viros, Dominum Kenedy, Dominum Lyle, Alexandrum Hume, David Scot, Magistrum Johannem Irland, Magistrum Alexandrum Steuart, Gilbertum de Jonston Militem, & Johannem de Murray, Scotos, ac Centum Personas vel infra, cujuscumque Statûs aut Gradûs existant, in Comitiva eorum, seu cujuscumque eorumdem, etiam Scotos, in Regnum nostrum apud Borderas versus Scotiam, vel alium Locum quemcumque eocirca, de quo melius inter nostros Commissarios & Gardianos sive Locumtenentes & Excellentissimi Principis nostri Consanguinei Jacobi Regis Scotorum Commissarios, Gardianos, & Locumtenentes concordari poterit conjunctim seu divisim, cum suis Equis, Hernesiis, Rebus, Bulgeis, Kaskettis, Auro, Argento, Jocalibus, Literis, Scripturis, quando & quotiens eis vel eorum alicui placuerit & expediens visum fuerit, durante Datâ praesentis nostri salvi Conductûs, salvò & securè veniendo, ibidem morando, perhendinando, conversando, exspectando,
Ac super firma & secura Treugarum Observantia, & Reformatione Attemptatorum faciendâ, ac Materiis illa concernentibus, cum nostris Commissariis & Locumtenentibus Communicando & Determinando,
Necnon ad Partes proprias conjunctim seu divisim, quando & quotiens eis vel eorum alicui placuerit, cum suis Equis, Hernesiis, Rebus, Bulgeis, Kasketis, Auro, Argento, Jocalibus, Literis, Scripturis, liberè redeundo, revertendo, & repatriando, absque impedimento vel perturbatione Ligeorum nostrorum quorumcumque,
Quare vobis Praecipimus & Mandamus quatenus dictum Dominum Kenedy, Dominum Lyle, Alexandrum, David, Magistrum Johannem, Magistrum Alexandrum, Gilbertum, & Johannem, & dictas Centum Personas vel infra in Regnum nostrum conjunctim seu divisim veniendo, ibidem morando, perhendinando, conversando, exspectando, & communicando, ac ad Partes proprias conjunctim seu divisim, quando & totiens eis vel eorum alicui placuerit, ut praemittitur, redeundo, revertendo, & repatriando, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, non inferentes eis seu quantum in vobis est ab aliis inferri permittentes Malum, Molestiam, Injuriam, Violentiam, Dampnum aliquod seu Gravamen, sub omni Poena quae competere poterit in hac parte,
Et, si quid eis vel eorum alicui Forisfactum vel Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet debitè corrigi, emendari, & reformari faciatis;
Proviso tamen quòd dictae Personae nichil in Regni nostri vel Ligeorum nostrorum praejudicium prosequantur vel attemptent, & quòd non sint Proditores aut Rebelles eorumdem,
Nolumus autem praesentem nostrum salvum Conductum Delicto alicujus Personarum praedictarum Infringi, set quòd Delinquens juxta qualitatem Delicti Personâ propriâ puniatur.
Praesentibus pro Duobus Annis proximò sequentibus Datam eorumdem in suo robore duraturis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 18. Safe conduct for Richard le Palmer and two others, at the request of Joan Vallois, wife of the count of Rossilion, admiral of France. Westm.
O. xii. 267. H. v. p. iii. 163.
De Salvo Conductu.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, ad Instantiam & Requisitionem Consanguineae Regis Dominae Johanne Vallois Uxoris Consanguinei nostri Comitis de Rossilion Admiralli Franciae, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem & Defensionem nostras speciales, Dilectos Nobis, Richardum le Palmer, Johannem le Danoys, & Ludovicum Auber de Normannia, ac Attornatos, Factores, & eorum Servientes, in Regnum Regis Angliae & alia Loca sub Obedientia sua quaecumque vel alibi, cum unâ Navi de Partibus Angliae, Franciae, Ispanniae, Normaniae, Britanniae, Flandriae, aut de aliis Partibus Exteris quibuscumque, Portagii Centum & Viginti Doliorum vel infra, Vinis de Crescentia Ducatûs nostri Acquitanniae, ac aliis Vinis, Bonis, & Mercandisis quibuscumque Carcatâ, cum uno Magistro & Triginta & Sex Marinariis & Duobus Pagettis vel infra pro Gubernatione Navis praedictae, necnon Rebus, Hernesiis, Armis, & Habilimentis Guerrae quibuscumque, pro Tuitione & Defensione Personarum Navis, Vinorum, Bonorum, & Mercandisarum praedictorum necessariis & convenientibus, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, seu alia Equitatura totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, conjunctim vel divisim, reveniendo, ibidem nocte dieque morando, perhendinando, manendo, sojornando, & expectando, Navem praedictam de Vinis, Bonis, & Mercandisis praedictis Discarcando, aliaque Bona & Mercandisas quaecumque, Stapulae nostrae Calesii minimè pertinentia, emendo, cum eisdem Navem praedictam Recarcando, & cum eadem Navi sic Recarcatâ, unâ cum Magistro, Marinariis, Pagettis, Rebus, Hernesiis, Armis, & Habilimentis Guerrae praedictis, ad quascumq; Partes Exteras Transeundo, & iterum in dictum Regnum Regis Angliae ac alia Loca praedicta, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, conjunctim vel divisim, reveniendo & redeundo, absque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Exactione, Inquietatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Regis aut Officiariorum seu Ministrorum Regis quorumcumque,
Aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium facto, edito, sive ordinato, eo etiam quod Nomina Navis & Magistri praedictorum in Praesentibus minimè sint specificata, aut aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante,
Et ideò &c.
Non inferentes &c.
Et si quid &c.
Proviso semper quod Regi de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis Regis pro Vinis, Bonis, & Mercandisis praedictis debitis fideliter respondeatur ut est justum,
Proviso etiam quòd praedicti Mercatores & secum Comitantes se benè & honestè erga Regem & Populum suum habeant & gerant, absque quicquam quod in Regis Contemptum seu Praejudicium aut Populi Regis praedicti Dampnum seu Gravamen cedere valeat faciendo vel attemptando,
Et, si contingat aliquem praedictorum Mercatorum aut secum Comitantium praesentem Salvum Conductum Regis infringere, non vult tamen alicui dictum salvum Conductum Regis minimè infringenti aliquod Dampnum seu Praejudicium generari, set illi vel illis sic infringenti vel infringentibus tantùm.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 29. Sir Ralph Assheton is appointed vice-constable and Robert Rydon his assessor. Westm.
O. xii. 268. H. v. p. iii. 163.
De Officio Viceconstabulariatus concesso.
Memorandum quòd, Die & Anno subscriptis, ista Billa liberata fuit Domino Cancellario Angliae apud Westmonasterium exequenda.
Per ipsum Regem.
R. R.
An
. 2. R. 3. Ex Bundel. infra Turrim Lond. n. 37. temp. R. 3.
Reverende in Christo Pater, Nobis quamplurimùm Dilecte.
Vobis Mandamus quòd, sub Magno Sigillo nostro, in Custodia vestra existente, Literas nostras Patentes fieri faciatis in forma sequente,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, &c. Salutem.
Sciatis Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, Praedilectorum Nobis, Radulphi Assheton Militis pro Corpore nostro, & Magistri Roberti Rydon in Legibus Bacalarii, plurimùm confidentes,
Fecisse, Ordinâsse, Praefecisse, Deputâsse, ac Tenore Praesentium Constituisse Ipsum Radulphum Assheton Militem Viceconstabularium nostrum, ac ipsum Robertum Rydon eidem Viceconstabulario nostro Assessorem suum, Commissarium nostrum generalem, in Officio Constabulariatûs nostri Angliae,
Habendum dictum Officium eisdem Radulpho & Roberto hac vice conjunctim,
Dantes insuper ac per praesentes Concedentes eisdem, Radulpho & Roberto, Auctoritatem & Potestatem ad Cognoscendum, Procedendum & Statuendum de & super Crimine Laesae Majestatis seu ipsius occasione, caeterisque Causis, Querelis & Negotiis, ad Officium Constabulariatûs Angliae pertinentibus, ipsaque causas Querelas & Negotia criminis laesae Majestatis praedicta, cum omnibus & singulis suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus & Connexis, Audiendum, Examinandum & fine debito Terminandum, summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, solâ Facti Veritate inspectâ, & Appellatione remotâ cum cujuslibet Poenae, etiam ultimi Supplicii, Meritis Causae seu Causarum id exigentibus, Cohertionis legitimae, Executionisque verum debitae in hac parte, plenaria Facultate,
Caeteráque omnia & singula, quae ad Officium praedictum pertinent aut pertinere poterint, assumpto vobis, ut Actorum vestrorum Scriba, aliquo fideli Notario Publico, vestro arbitrio etiam hac Vice Eligendo.
In cujus Rei, &c. & hae Literae nostrae vobis erunt in hac parte Sufficiens Warrantum.
Dat. nostro sub Signeto apud Palatium nostrum Westm. Vicesimo nono die Aprilis, Anno Regni nostri Secundo.
May 4. Restitution of the temporalities to Thomas bp. of Salisbury, translated from St. David's, the former see being void by the death of Lionel, the late bp. Westm.
O. xii. 269. H. v. p. iii. 163.
De Restitutione Temporalium.
An. 2. R. 3. Pat. 2. R. 3. p. 3. m. 24.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Suthamptoniae & Wiltesiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Sarum, per Mortem, bonae memoriae, Leonelli ultimi Episcopi loci illius, Venerabilem Patrem Th. nuper Menevensem Episcopum, a Vinculo quo dictae Ecclesiae Menevensi tenebatur absolverit, & ipsum ad dictam Ecclesiam Sarum Transtulerit, ipsumque in Episcopum loci illius Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Thomas omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Thomae, & Temporalia dicti Episcopatûs Sarum Restituimus eidem,
Et ideò Tibi Praecipimus quòd Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Maii.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Somers. & Dors. &c.
Et Mandatum est Militibus, &c.
May 14. Commission to Thomas Hatton, clerk, to ascertain whether a papal bull obtained in the time of Edward IV. for the people of Jersey and Guernsey is prejudicial to the K. Westm.
O. xii. 269. H. v. p. iii. 164.
Super Bulla Papali, de Inquirendo.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 3.
Rex Dilecto & Fideli suo Thomae Hutton Clerico Consiliario nostro, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quaedam Bulla, tempore Domini Edwardi nuper Regis Angliae Quarti, pro Utilitate Incolarum infra Insulas nostras de Gersey & Guernesey optenta fuerat, quae forsan Nobis & Regno nostro redundare posset in Praejudicium, prout ad nostrum pervenit auditum,
Nos,
Volentes de & super omnibus & singulis Appendentiis, Incidentibus, & Interpretationibus, dictam Bullam qualitercumque concernentibus, per vos pleniùs certiorari,
Vobis (de cujus circumspectione providâ plenam fiduciam optinemus) Auctoritatem & Potestatem per Praesentes Damus & Committimus, ad Inquirendum, tàm per Sacramentum Proborum & Legalium Hominum Insularum praedictarum, quàm aliis Viis, Modis, & Mediis quibus meliùs sciveritis aut poteritis, si dicta Bulla aut aliqua Interpre- tatio ejusdem aliquod Dampnum Nobis poterit generare, necnon de & super omnibus & singulis Articulis Circumstantiis & Dependentiis quibuscumque eandem Bullam qualitercumque concernentibus,
Et insuper per Praesentes Damus & Committimus vobis plenariam Potestatem & Auctoritatem, ad Inquirendum, modo quo supra, super omnibus & singulis Criminibus, Delictis, Offensis, & Excessibus, per quoscumque Officiarios sive alios Subditos nostros infra easdem Insulas factis sive perpetratis, qualiter & quo modo, & ad eadem Crimina, Delicta, Offensas, & Excessus, in quantum ad nos attinet, Reformandum, & ad omnes illos, quos vobis in Executione praesentis Mandati nostri Contrarios, Resistentes, aut Inobedientes inveneritis, per Servientem nostrum ad Arma, quem vobis ad vestra Mandata in Partibus illis Exequenda Deputavimus Prisonis nostris ibidem Committendum, inibi moraturos quousque Mandatis vestris praedictis gratis obedire, seu coram Nobis & Concilio nostro ad certum Terminum per vos praefigendum se Comparituros Cautionem sufficientem praestiterint,
Volentes ut Nos & Concilium nostrum de toto Facto vestro in Praemissis, cùpraesens Mandatum nostrum executi fueritis, distinctè & apertè sine dilatione debitè certificetis;
Et ideò &c.
Damus &c.
Praesentibus duraturis quousque has Vices nostras duxerimus revocandas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. Safe conduct for the abp. of S. Andrew's. Westm.
O. xii. 270. H. v. p. iii. 164.
De Salvo Conductu pro Archiepiscopo Sancti Andreae in Scotia.
An. 2. R. 3. Scot. 2. R. 3. m. 2.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certis considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Venerabilem Patrem Archiepiscopum Sancti Andreae de Scotiâ, in Regnum nostrum Angliae, & alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria de obedientia nostra, cum Quadraginta Personis, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint vel infra, in Comitiva sua, &c. prout in hujusmodi Literis de Conductu.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
June 4. The K. appoints Laurence Strozzi, merchant of Florence, to be the consul of the English merchants at Pisa. Westm.
O. xii. 270. H. v. p. iii. 164.
Pro Laurentio Strozzi.
An. 2. R. 3. Franc. 2. R. 3. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia nonnulli Mercatores & alii Subditi hujus Regni nostri Angliae habent Intentionem, Deo volente, Partes Exteras, maximè ipsas Italiae, cum suis propriis seu conductis Navibus Bonis & Mercibus, frequentare,
Tantò libentiùs quantò liberiùs & commodiùs in eis, cùillinc applicuerint, poterunt conversari, Volentes ipsorum Quieti & Utilitati quantum possumus providere, ac per experimenta aliarum Nationum pro certo scientes oportere inter eos aliquem Magistratum peculiarem erigi & creari, cujus Judicio & Diffinitioni Lites & Contentiones, quas inter ipsos Subditos nostros Mercatores seu alios, dùm in illis Partibus Moram traxerint, Suboriri contigerit, submitti debeant,
Cumque intellexerimus Civitatem Pisanam, inter alia Loca Italiae, maximè Propitiam futuram Aptamque & Convenientem pro Residentia Mercatorum nostrorum hujusmodi,
De Fidelitate igitur Probitate ac egregiis Virtutibus Dilecti Nobis Laurentii Strozzi Mercatoris Florentini plenissimè confidentes, de Gratia nostra speciali, & ad humilem Supplicationem Mercatorum Regni nostri Angliae, & aliorum Subditorum nostrorum Partes Italiae & praecipuè dictam Civitatem Pisanam Portumque ibidem Partesque adjacentes frequentantium, frequentareve in futurum volentium, ipsum Laurentium Praeficimus, Constituimus & Ordinamus Consulem & praesidentem super Factis omnium & singulorum Subditorum nostrorum, ad dictam Civitatem Partesque illic ut praemittitur adjacentes confluentium,
Damusque & Concedimus eidem Laurentio, quantum in Nobis est, Facultatem & Potestatem Causas Quaestiones Controversias atque Lites, quas inter ipsos Subditos nostros in Partibus ipsis moveri contigerit, Audiendi, Discutiendi, Terminandi & Diffiniendi summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, quotiens ad id per alteram Partium hujusmodi Dissidentium requisitus fuerit, caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi & Expediendi, tàm in Judicio quàm extra, quae ad Officium Consulatûs & Praesidentiae hujusmodi de Jure seu Consuetudine aliarum Nationum spectare noscuntur;
Mandantes omnibus & singulis Subditis nostris antedictis, cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Dignitatis vel Praeeminentiae existant, tàm Mercatoribus quàm aliis, qui in futurum ad dictam Civitatem Pisanam Portumve seu Loca illic adjacentia accedere, concurrere, habitare, seu residere curaverint, quatinus eidem Laurentio Strozzi in Excercitio suo Officii Consulatûs antedicti Obedientes sint, Assistentes, & Obtemperantes in omnibus, prout decet.
Et, quia dignus est Operarius Mercede, utque ipse Laurentius tantò diligentiùs Officium hujusmodi pro Pacificandis Subditorum nostrorum Differentiis exequatur, quantò Merita & Studia sua ab eis gratiùs intellecta cognoverit, Volumus & Concedimus quòd ipse Laurentius habeat & percipiat de Valore & Aestimatione omnium & singulorum Mercium & Rerum Venalium, quas in dictis Civitate & Portu per Subditos nostros hujusmodi modo Mercatario Emi aut Vendi contigerit, Quartam Partem unius Ducati de quolibet Centenario Ducatorum;
Praesentibus, durante Vitâ Naturali praefati Laurentii, in omnibus & per omnia valituris, donec has Literas nostras, per Intimationem publicam eidem Laurentio faciendam, Nos aut aliquis Successorum nostrorum Regum Angliae, aliis Literis Patentibus, duxerimus aut duxerit revocandas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Junii.
Per ipsum Regem.