Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1485

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

271-280

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1485', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 271-280. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115524 Date accessed: 01 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1485

Syllabus EntryFoedera Text
July 29. Memorandum of the delivery of the great seal by John bp. of Lincoln, chancellor, to Thomas Barowe, master of the Rolls, to be conveyed to the K. The Temple, London.
O. xii. 271. H. v. p. iii. 164.
De Magno Sigillo Regi Deferendo.
An. 3. R. 3. Claus. 3. R. 3. n. 5. dor.
Memorandum quòd, Vicesimo quarto Die Mensis Julii, Anno Regni Regis Richardi Tertii post Conquestum Tertio, emanârunt Literae dicti Domini Regis Missivae, sub Privato Signeto suo sigillatae, Venerabili Patri Johanni Episcopo Lincolniensi Cancellario Angliae directae,
In quibus, inter alia, continebatur quòd idem Dominus Cancellarius, ob certas Causas ipsum
Dominum Regem moventes, Magnum Sigillum suum, in Custodia praefati Domini Cancellarii existens, per Fidelem Consiliarium dicti Domini Regis Thomam Barowe Magistrum Rotulorum, praefato Domino Regi mitteret,
Quem idem Dominus Rex, ad dictum Sigillum suum ab ipso Cancellario recipiendum, ad illud sibi deferendum, per alias Literas missivas eidem Thomae directas, assignavit;
Super quo idem
Dominus Cancellarius, juxta Mandatum dicti Domini Regis, Die Veneris, videlicet, Vicesimo nono Die dicti Mensis Julii, circa Horam octavam, in praesentia Richardi Skypton Clericiunius Clericorum Cancellariae praefati Domini Regis, Cristofori Hanyngton, Willielmi Nanson, Thomae Snowe, Walteri Wheler, & aliorum plurimorum, apud Vetus Templum Londoniae, in quodam basso Oratorio ibidem, juxta Capellam, Sigillum praedictum, in quadam Baga de albo Corio inclusum, & Signeto ipsius Domini Cancellarii, Figuram Aquilae continente, sigillatum, praefato Thomae Barowe dicto Domino Regi deferendum Deliberavit;
Quod quidem Sigillum, ut praemittitur signatum, tunc & ibidem, in praesentia antedicta, idem
Thomas Barowe ab ipso Cancellario recepit.
Aug. 1. Memorandum of the delivery of the seal to the K. by Thomas Barowe, whom the K. appointed keeper thereof. Nottingham.
O. xii. 272. H. v. p. iii. 165.
De Custode dicti Sigilli constituto.
An. 3. R. 3. Claus. 3. R. 3. n. 1. d.
Memorandum quòd, Primo Die Augusti, Anno Regni Regis Richardi Tertii post Conquestum Tertio, Thomas Barowe Clericus, Custos Rotulorum Cancellariae ejusdem Domini Regis, venit ad ipsum Regem apud Villam suam Notynghamiae,
Et ibidem, in Oratorio suo infra Capellam suam ac Castrum dictae Villae, dicto Primo Die, circa Horam Septimam post Meridiem, in Praesentia Reverendissimi Patris
Thomae Eborum Archiepiscopi, Johannis Comitis Lincolniae, Thomae Scrope Domini Scrop de Upsale, & Georgii Straunge Domini de Straunge, Militum, ac Johannis Kendall Secretarii dicti Domini Regis, idem Thomas Deliberavit Magnum Sigillum ipsius Domini Regis praedicto Domino Regi:
Super quo idem Dominus Rex, ob certas Causas & Considerationes ipsum ad tunc moventes, Magnum Sigillum suum praedictum, in praesentia dictorum Archiepiscopi, Comitis, Thomae, Georgii & Johannis praefato Thomae Reliberavit, ad Sigillandum omnimoda Brevia ac Literas Patentes quaecumque, eundemque Thomam Custodem praefati Magni Sigilli sui ad tunc & ibidem constituit.
Aug. 6. Restitution of the temporalities to John bp. of Durham, vice William late bp., deceased. Nottingham.
O. xii. 272. H. v. p. iii. 165.
De Restitutione Temporalium Dunolmen.
An. 3. R. 3. Pat. 3. R. 3. m. 8.
Rex Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm Dominus Sixtus nuper Summus Pontifex Vacante Ecclesiâ Dunolmensi, per Obitum, bonae memoriae, Willielmi nuper Episcopi loci illius, de Persona Dilecti Filii Johannis Dunolmensis Electi, de Fratrum Consilio, Apostolicâ Auctoritate providerit eidem, ipsumq; in Episcopum Loci illius Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis, per Dilectum & Fidelem nostrum Thomam Scrope de Upsale Militem, suum Procuratorem in hac parte Deputatum, palàm & expresè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi a praefato Procuratore suo, & Temporalia Episcopatûs illius eidem Electo Restituimus;
Et ideò Tibi praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Notyngham, sexto die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Northumbr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Aug. 7. Pardon for John Shirwode, bp. of Durham. Nottingham.
O. xii. 272. H. v. p. iii. 165.
Pro Episcopo Dunolmensi, de Pardonatione.
An. 3. R. 3. Ibid. m. 9.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Venerabili in Christo Patri Johanni Dunolmensi Episcopo, alias dicto Johanni Shirwode Prothonotario Apostolico, alias dicto Johanni Shirwode nuper Oratori Regis Angliae, alias dicto Johanni Shirwode nuper Archidiacono Richemondiae, aliàs dicto Johanni Shirwode Sacrae Theologiae Pro- fessori, seu quocumque alio Nomine censeatur, omnimodas Transgressiones, Offensas, Contemptus, Mesprisiones, & Impetitiones, per ipsum, ante praesentem Diem, contra formam tàm quorumcumque Statutorum, Ordinationum, & Provisionum factorum sive editorum de Perquisitionibus, Acceptationibus, Lectionibus, Publicationibus, Notificationibus, & Executionibus quibuscumque quarumcumque Literarum & Bullarum Apostolicarum, & omnium aliorum Statutorum, Ordinationum, & Provisionum, praetextu quorum aliqua Secta versus eundem Johannem, per Billam vel Breve de Praemuniri facias, seu alio modo quocumque, pro aliquâ Materiâ ante dictum praesentem Diem factâ, fieri valeat, quàm quorumcumque aliorum Statutorum ante eundem Diem facta sive perpetrata, necnon omnimoda Punitiones, Fines, Redemptiones, Poenas, Forisfacturas Bonorum aut Catallorum suorum, Imprisonamenta & Executiones quaecumque, unde ipse erga Nos incurrere, subire; aut forisfacere valeat aut debeat ullo modo ratione Praemissorum seu eorum alicujus, ac omne id quod ad Nos versus ipsum Johannem pertinet seu pertinere posset ex Causis supradictis (Statutis, Ordinationibus, & Provisionibus illis non obstantibus) & firmam Pacem & Protectionem nostram ei indè Concedimus,
Ac etiam Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Johanni omnimodos Intrusiones & Ingressus in Temporalia Archiepiscopatûs, Episcopatûs, Abbatiae, Prioratûs, Collegii, Hospitalis, seu alterius Domûs Ecclesiasticae cujuscumque, in parte vel in toto, post Mortem Praedecessorum suorum, absque debita Prosecutione, Liberatione, seu Restitutione eorumdem extra Manum Regiam, ante dictum praesentem Diem factos, unâ cum Exitibus & Proficuis inde medio tempore perceptis, necnon omnimodas Actiones, Executiones, Impetitiones, Querelas, & Demandas quas Nos solus, vel Nos conjunctim cum aliis Personis, vel alia Persona, habemus seu habere poterimus versus eundem Johannem, pro aliqua Causarum supradictarum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Notyngham, septimo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
HENRY VII.
(22 Aug. 1485–21 April 1509.)
CONVENTIONES, LITERAE, ET ACTA PUBLICA,
Regnante Henrico Septimo.
Sept. 19. Restitution of the temporalities to Hugh bp. of St. David's Westm.
O. xii. 275. H. v. p. iii. 165.
De Restitutione Temporalium.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 4. m. 1.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordiae ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper Vacante Ecclesiâ Cathedrali Menevensi, Personam Dilecti & fidelis nostri Hugonis ejusdem Ecclesiae Electi in ipsius Ecclesiae Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde ostensas, pleniùs constare poterit,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expresè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè, Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem,
Et ideò Vobis Mandamus quòd eidem Electo tanquam Episcopo & Domino vestro in omnibus quae ad Episcopatum praedictum pertinent Intendentes sitis & Respondentes, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix Die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de data praedicta, &c.
Consimilia brevia diriguntur Escaetori Subscripto, sub eadem Datâ; videlicet,
Dilecto Regis Majori Civitatis suae London. ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est, &c.
Sept. 21. Grant to Antony Kene of tenements in Westminster Palace called Paradise, Hell, Purgatory, Potans House, and La Grenlates. Westm.
O. xii. 275. H. v. p. iii. 165.
De Mansionibus infra Palatium Westm. concessis.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 1. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, in consideratione veri & fidelis Servitii, quod Dilectus Serviens noster Antonius Kene Armiger Nobis impendit, & durante Vitâ suâ imposterùm impendere intendit, de Gratia nostra speciali, Dedimus & Concessimus ei omnes Mansiones Nobis perti- nentes infra Palatium nostrum Westmonasteriense unâ cum Custodia PARADISI & INFERNI infra Aulam nostram Westmonasteriensem, & tria Tenementa quae Jacobus Fryes habuit & occupavit, ac Custodiam PURGATORII infra Aulam praedictam quam Nicholaus Whitfield habuit & occupavit, necnon quandam Domum vocatam POTANS HOUSE subtus Scaccarium nostrum, ac etiam Turrim & Domum vocatam LE GRENLATES quas Johannes Catesby habuit & occupayit.
Quae Turris & Tenementa praedicta non excedant Annuum Valorem Viginti & unius Librarum Sex Solidorum & Octo Denariorum.
Habenda, Occupanda, & Gaudenda Domus Turrim & Palatia praedicta & quemlibet eorum pro termino Vitae suae, absque aliquo pro eisdem Nobis reddendo aut Compoto faciendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxj. die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Sept. 22. John earl of Oxford is appointed constable of the Tower of London. Westm.
O. xii. 276. H. v. p. iii. 166.
Pro Comite Oxon.
An. 1. H. 7. Ibid. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, pro laudabilibus atque acceptabilibus Obsequiis, quae Carissimus Consanguineus noster Johannes Comes Oxoniae Nobis ante haec tempora impendit indiesque impendere non desistit, de Gratia nostra speciali, Concessimus eidem Comiti Officium Constabularii Turris nostrae Londoniae,
Habendum & Occupandum dictum Officium per Se vel per sufficientem Deputatum suum pro Termino Vitae, cum omnimodis Vadiis, Feodis, Proficuis & aliis Commoditatibus eidem Officio Constabularii pertinentibus sive quovismodo spectantibus; eo quòd expressa mentio de vero Valore Annuo Praemissorum, aut de aliis Donis & Concessionibus eidem Comiti per Nos per antea factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, vel Mandato, in contrarium factis ordinatis sive editis, non obstantibus,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Sept. 22. The same earl is also appointed keeper of the lions and leopards in the Tower of London. Westm.
O. xii. 276. H. v. p. iii. 166.
Pro Memorato Comite, de Custodia Leonum Concessa.
An. 1. H. 7. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac pro bono & gratuito Servitio, quod Dilectus Serviens noster Johannes Comes Oxoniae Nobis impendit & in futurum impendet, Concessimus ei Officium Custodiae Leonum, Leaenarum, & Leopardorum, infra Turrim nostram Londoniae nunc existentium, & eorum qui infra eandem Turrim erunt in futurum,
Ac unam Placeam infra eandem Turrim pro Custodia hujusmodi Leonum, Leaenarum, & Leopardorum ibidem deputatam, cum quadam alia Placea quae pro hujusmodi Leonibus, Leaenis, & Leopardis infra Turrim illam ordinata existit,
Habendum & Occupandum Officium praedictum praefato Comiti per Se vel per sufficientem Deputatum suum pro Termino vitae suae.
Percipiendo Dietim, pro Occupatione Officii praedicti, pro Vadiis suis, Duodecim Denarios per Diem, ac pro Sustentatione cujuslibet Leonum, Leaenarum & Leopardorum praedictorum Sex Denarios per Diem, durante Vitâ ipsius Comitis, de Exitibus, Proficuis, Firmis, & Reventionibus Civitatis nostrae Londoniae provenientibus, per manus Vicecomitum Civitatis illius pro tempore existentium, ad Terminos Sancti Michaelis Archangeli & Paschae per aequales Portiones, unâ cum omnibus aliis Proficuis & Commoditatibus dicto Officio qualitercumque pertinentibus sive spectantibus;
Proviso semper quòd Cancellarius noster Angliae pro tempore existens habeat Potestatem sufficientem Examinandi, de tempore in tempus, praefatum Comitem, vel ejus Deputatum, per Sacramentum suum, quot Leones, Leaenae, & Leopardi in & sub Custodia sua infra Turrim & Placeam praedictas existunt, priusquam ipse Brevia nostra de Liberate & Allocate, pro Solutione & Allocatione Sex Denariorum diurnorum, pro Sustentatione cujuslibet Leonum, Leaenarum, & Leopardorum praedictorum possideat, & Numerus Leonum, Leaenarum, & Leopardorum hujusmodi ponatur in Brevibus praedictis,
Et ulterius Volumus & Concedimus praefato Comiti quòd, per Sacramentum suum in hac parte praestitum, Cancellarius noster praedictus, qui pro tempore fuerit, de tempore in tempus, tot & tanta Brevia de & pro Sex Denariis per Diem, pro quolibet hujusmodi Leonum, Leaenarum, & Leopardorum praefato Comiti Deliberet, & eisdem Vicecomitibus Civitatis praedictae pro tempore existentibus quòd inde erga Nos Allocationem & Exonerationem, in Compoto suo, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, habeant; eo quod expressa mentio de vero Valore Annuo praemissorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus, praefato Comiti ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquibus Statutis, Actibus, Ordinationibus, sive Restrictionibus, in contrarium factis ordinatis sive provisis, non obstantibus.
in cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 12. The sheriff of Surrey and Sussex is ordered to proclaim the truce with France till Oct. 1486. Westm.
O. xii. 277. H. v. p. iii. 166.
De Treugis Franciae Proclamandis.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 2. m. 11. dor.
Rex Vicecomiti Surriae & Sussexiae Salutem.
Praecipimus Tibi quòd Statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Villis Portubus & Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates quàm extra, ubi magis videris expediens, ex Parte nostra Publicas Proclamationes fieri facias in haec verba,
For Asmoche as certeyn Appoyntements and Conclusyons of Trues and Abstinences of Werre be had, made, and concludid Betwene the Kyng our Soverayne Lord of that one Partye, and his most Derrest Cousyn Charles of France of that other Partye, To Begynne the First Daye of this present Moneth of Octobre, and to Endure unto the Last Day of Septembre next ensuyng,
The Kyng our seid Soverayne Lord straytly Chargeth and Commandeth All and everyche his Subgettis and true Liege Men, that they ne none of theym move, ne cause to be moved any maner Werre or Hostylite ayenst his seid Cousyn, or any of his Subjetts, be Lond, See, ne fresshe Waters; but that They and everych of theym peasybly suffre the seid Subjects of his seid Cousyn, aswell Marchaints as other, to entre, come, passe, and repasse into and fro any Porte or Portis or other Place or Placis withyn this his Realme, there to Charge and Recharge, and to make Fre Entrecourse of Merchandyse, from tyme to tyme, as oft as it shall please theym, duryng the Terme afore expressid, withoute any Saufconducte, Licence, or Saufgard, and without any Impedyment, Arrest, or Greve, otherwyse then ys accordyng to his Lawes, uppon the Payne of Forfecture of all that they maye forfaicte and their Bodys at the Kingis Will.
Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Octobris.
Oct. 19. Peter bp. of Exeter, Jaspar earl of Pembroke, John earl of Oxford, and seven others, are appointed to fulfil the office of steward of England at the coronation. Westm.
O. xii. 277. H. v. p. iii. 166.
De Officio Senescalli ad Coronationem Regis.
An. 1. H. 7. Ibid. m. 17.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Petro Exoniae Episcopo, ac Carissimo Avunculo suo Jaspari Comiti Pembrochiae, Carissimis Consanguineis suis, Johanni Comiti Oxoniae, Johanni Comiti Notynghamiae, Thomae Stanley Domino de Stanley Militi, Johanni Domino de Fitz Wauter Senescallo Hospitii nostri, Roberto Morton Custodi Rotulorum Cancellariae nostrae Angliae, Thomae Brian Militi Capitali Justiciario nostro de Banco, Humfredo Starky Militi Capitali Baroni de Scaccario nostro, & Ricardo Croft Militi Thesaurario Hospitii nostri, Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Industria & Circumspectione Vestris pleniùs confidentes, Assignavimus Vos ad omnia & singula quae ad Officium Seneschalli Angliae, ad Coronationem Nostram, perti- nent, hac vice tantum faciendum & exercendum;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini modo & formâ debitis antiquitùs usitatis;
Damus autem universis & singulis, quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quò Vobis, in Executione Officii praedicti, Intendentes sint, Auxiliantes, Consulentes & Obedientes in omnibus prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Octobris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nov. 17. Adam ap Jenan (Jevan) ap Jenkyn is appointed the king's attorney in Caermarthenshire and Cardiganshire for services in the late campaign. Westm.
O. xii. 278. H. v. p. iii. 166.
Pro Servitio in Campo de Bosworth.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 1. m. 6.
Rex omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione fidelis Servitii, quod Dilectus Subditus noster Adam ap Jenan ap Jankyn Nobilibus Progenitoribus nostris peranteà, ac Nobis nuperimè in nostris VICTORIOSIS Itinere & Campo, ad sui grandes Custus & Onera, impendit, ac imposterùm impendere intendit,
Concessimus ei Officium Attornati nostri infra Comitatus nostros de Carmerden & Cardigan,
Habendum & Occupandum & Gaudendum Officium praedictum per Se, vel per sufficientem Deputatum suum, sive Sufficientes Deputatos suos, pro Termino Vitae suae,
Capiendo inde Feoda & Vadia eidem Officio pertinentia & ab antiquo debita & consueta, Solvenda, ad Scaccarium nostrum de Cardigan, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, per manus Camerarii nostri Suthwalliae pro tempore existentis; eo quòd expressa mentio de vero Valore Annuo Officii praedicti in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Ordinatione, Provisione sive Restrictione, in contrarium facta sive ordinata, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvij die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 22. Grant of the lordship of Balyngham, in the marches of Calais, to Edward Worseley, for similar services. Westm.
O. xii. 278. H. v. p. iii. 166.
Pro Servitio praetacto.
An. 1. H. 7. Franc. 1. H. 7. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione veri & fidelis Servitii, quòd Dilectus Serviens noster Edwardus Worseley Gentilman Nobis impendit tàm in Partibus Transmarinis quàm in Itinere nostro victorioso, in Subductione Inimicorum & Rebellium strorum & Recuperatione hujus Regni nostri Angliae,
Dedimus & Concessimus ei Dominium de Balyngham, in Marchiis nostris Calesii & Guynes, in eodem modo & forma ut Robertus Radclyff Dominium illud habuit,
Habendum, Occupandum, & Gaudendum idem Dominium per Se, vel per Sufficientem Deputatum suum, pro Termino Vitae suae, cum Vadiis, Feodis, Proficuis, Commoditatibus & Avantagiis ad idem Dominium pertinentibus, & ab antiquo debitis & consuetis; aliquo Actu, Ordinatione, sive Provisione, in contrarium facto edito vel proviso, non obstante,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 3. Power for Oliver Kyng, archdeacon of Oxford, to treat for truce and mercantile intercourse with Charles K. of France. Westm.
O. xii. 278. H. v. p. iii. 166.
De Communicando & Tractando cum Carolo Franciae.
An. 1. H. 7. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm jamdudùm, inter Serenissimum Principem Regem Karolum Franciae Consanguineum nostrum Carissimum & Nos, facta, inita, concordata & publicata sit Treuga seu Abstinen- tia Guerrarum, per unum Annum a Mense Octobris ultimò praeterito inter Subditos nostros atque suos duratura, sub spe & confidentia longiores Treugas, Abstinentiam Guerrarum, cum Libero Intercursu Mercandisandi, interim inter Nos & dictum Consanguineum nostrum, pro Regnis, Patriis, Dominiis, Terris, & Subditis suis atque nostris, Capiendi, Concludendi, & Firmandi,
Volentes eam, secundum utriusque nostrûm Propositum, ad optimum perduci effectum,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ Dilecti & Fidelis nostri Magistri Oliveri Kyng Consiliarii nostri in Legibus Licentiati ac Archidiaconi Oxoniae in Ecclesia Lincolniensi plenissimè confidentes,
Ipsum nostrum verum & indubitatum Oratorem, Commissarium, Procuratorem, & Nuncium nostrum specialem Facimus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eidem Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Consanguineo nostro, & suo Concilio, Commissariis, Procuratoribus, seu Deputatis ejusdem sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Serenissimo Principe ad hoc habentibus seu habituris, Communicandi, Tractandi, Conveniendi, Componendi, Concordandi, & Concludendi de & super securo Statu, Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, Mercantiarumque Intercursu, inter Nos, Haeredes, Successores, & Subditos nostros quoscumque ex una Parte, & dictum Principem & Consanguineum nostrum Karolum, Haeredes, Successores, & Subditos suos quoscumque Parte ex altera, ineundis, capiendis, firmandis, & habendis, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, sub Modis, Formis, Conditionibus, & Temporibus de quibus inter eos poterit concordari,
Ipsasque Treugas, Guerrarum Abstinentias, cum Mercantiarum Intercursu, invicem Capiendi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Unamque seu plures Literam aut Literas, sub quacumque formâ Verborum. Promissionum, & Obligationum, quae eidem Consiliario nostro conveniens videbitur & oportuna, de & super Concordatis & Conclusis hujusmodi Conficiendi, Sigillandi, Expediendi, & Liberandi;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictum Consiliarium, Commissarium, Procuratorem, & Nuncium nostrum Actum, Gestum, Provisum, Appunctuatum, & Conclusum fuerit in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Commission to John Arnndell, dean of Exeter, Sir Richard Egecombe, comptroller of the household, and John Bladiswell, clerk of the council, to reduce the inhabitants of Calais, Guisnes, and the marches to obedience. Westm.
O. xii. 279. H. v. p. iii. 167.
De Commissariis constitutis versus Villam Calesii.
An. 1. H. 7. Ibid. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, Praedilectorum nostrorum, Magistri Johannis Arundell Decani Cathedralis Ecclesiae Sancti Petri Exoniae, Ricardi Egecombe Militis Contrarotulatoris nostri Hospitii, Consiliariorum nostrorum, atque Magistri Johannis Baldiswell Legum Doctoris & Clerici nostri Concilii, plenissimè confidentes,
Assignavimus, Constituimus, Ordinavimus, & per Praesentes Assignamus, Constituimus, & Ordinamus ipsos nostros Commissarios, Procuratores, Oratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, Tribus & Duobus eorum, casu quo aliquis eorum Morte aut Infirmitate (quod Deus avertat) impediatur, Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum quibuscumque Capitaneis, Locatenentibus, Officiariis, Stipendiariis, seu Habitatoribus Villae nostrae Calesii, Turris de Risebanke, Villae, & Castri de Guynis, Castri de Hammes, atque Marchiarum eorumdem, caeterorumque Locorum quorumcumque ultra Mare ad Jus Titulum atque Possessionem Coronae nostrae Angliae quomodolibet attinentium & pertinentium, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Conveniendi, & Concludendi,
Dictaque Villas, Turrim, Castra, Marchias, & omnes & singulos Moram trahentes sive commorantes in eisdem, ad nostras Obedientiam & plenam quietamque Possessionem Reducendi,
Ac de & super Modis, Temporibus, Formis, & Conditionibus, quibus ipsa Reductio celeriùs maturiùs atque nostro cum majori Honore nostrae Ditioni & Potestati fieri valeat, Tractandi & Conveniendi,
Juramenta Fidelitatis & Obedientiae omnium & singulorum nostrorum Subditorum, infra eadem Villas, Turrim, Castra, & Marchias commorantium, Acceptandi & Recipiendi,
Stipendiarios, ultra Numerum ordinarium & assuetum, in dictis Villis, Turri, Castris, & Marchiis, quovis quaesito colore, aut quovis pacto deputato sive assumpto, Exonerandi & Dispunctuandi,
Literas nostras Patentes Absolutionis & Pardonationis singulis Subditis nostris, in Villis, Turri, Castris, & Marchiis, antedictis, Nomine nostro, Promittendi & Concedendi,
Oneraque ordinaria & consueta, Officiariis, Ministris, & Soldariis sive Stipendiariis, in dictis Villis, Turri, Castris, & Marchiis, debita & non soluta, Nos soluturos debere & fore Astringendi & Obligandi,
Singulisque eorum, in dictis Villis, Turri, Castris, eorumque Marchiis commorantibus, Nobiscum super praefata Reductione tractare venire volentibus, salvum & securum Conductum, meliori formâ quo fieri poterit, pro Nobis & Nomine nostro, Praestandi & Concedendi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis seu circa ea fuerint necessaria seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, etiam si de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros quicquid dicti Commissarii nostri in forma praedicta fecerint in Praemissis vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Decembris.
Per ipsum Regem.