Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1486

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

280-299

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1486', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 280-299. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115525 Date accessed: 30 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1486

Syllabus EntryFoedera Text
1486. Jan. 4. Commission to sir Humfrey Starky, sir William Norres, sir Thomas Dalanare, and seven others, to administer an oath to persons having retinues. Westm.
O. xii. 280. H. v. p. iii. 167.
Contra Liberatas & Retentiones de Sacramento recipiendo.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 2. m. 12. d.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Humfredo Starky Militi, Willielmo Norres Militi, Thomae Dalanare Militi, Thomae Saye, Roberto Cheyne, Johanni Isbury, Thomae Wode, Willielmo Besell, Jacobo Viall, & Johanni Fetiplace de Cherney, Salutem.
Sciatis quòd Nos, Auctoritate nostrâ Regiâ & per Advisamentum & Assensum Dominorum Spiritualium & Temporalium, Commissimus & vobis Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm (quorum aliquem vestrûm vos praefate Humfrede, Thoma Saye, Thoma Wode, Willielme Besell, & Johannes Fetyplace unum esse volumus) Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus ad omnes & singulos Milites, Armigeros, Generosos, Valettos, & alios Homines quoscumque,
Dantes Liberatas & Retentiones, coram vobis Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm (quorum aliquem vestrûm &c. unum esse volumus) Evocandi, ac Juramenta Praestandi, sub modo & forma sequentibus,
Ye shall Swere, that ye from hensforth shall not Reteigne, Ayde, ne Comfort any Person opynly Cursed, Murderer, Felon, or Outelawed Man for Felony by you knowen so to be, nor any such Person Lette to be Attached or Taken therfor by the order of the Lawe,
Nor Reteygne any Man by Endenture or Othe or Yeve Lyvere Signe or Token contrarye to the Lawe,
Nor uny Mayntenaunce Tmbracery Riotis or ulawful Assembles make, cause to be made, or assent therto,
Nor Lette or cause to be Letted the executing of any of the Kinges Writtes or Preceptes directed to such lawfull Ministers and Officers as ought to have th'Execucion of the same,
Nor Lette any Man to Bayle or Maynprise, knowing and demyng hym to be a Felon,
Uppon your Honour and Worship
, SO GOD YOU HELP AND ALL SAYNTIS.
Et ideò &c. quorum &c. unum esse volumus,
Ad hoc provideritis
Sacramenta praedicta recipiatis, & circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus &c.
Et Nos de toto Facto vestro in hac parte, cùpraesens Mandatum nostrum executi fueritis, & de Nominibus Militum, Armigerorum, Generosorum, Va- lettorum, & aliorum Hominum & Ligeorum nostrorum quorumcumque praedictorum, in Cancellaria nostra, sine dilatione, debitè Certificando.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Januarii.
Jan. 17. Charles K. of France concludes a truce until Jan. 17, 1488–9, with England. Mehan.
O. xii. 281. H. v. p. iii. 167.
Litterae Treugarum Franciae.
An. 1. H. 7. Ex Autogr.
Karolus, Dei gratiâ, Francorum Rex, Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Cùm dirus Christianorum Status, crudeli Perfidorum Furore enormiter miserabiliterque inpraesentiarum afflictus, ad veterem Prosperitatis Felicitatem Gloriosamque Famam sanctiùs & maturiùs reduci nequeat, quàm Orthodoxae Religionis Principes Potentatu saltem majores Vires suas uniant, Treugarum, Pacis, Amicitiaeque Foedera componant, & Caritatis Vinculo se invicem copulent.
Cúmq; innumerabiles Bellorum Calamitates, inaestimabilesque Principibus, atque eorum Dominiis & Subditis Pacis & Amicitiae felices sunt eventus,
Notum facimus quòd cum Serenissimo Principe Henrico Regi Angliae Consanguineo nostro carissimo Inivimus, Contraximus, Perfecimus, Convenimus, Conclusimus, & Appunctuavimus, & per Praesentes Inimus, Contrahimus, Perficimus, Convenimus, Concludimus, & Appunctuamus bonas, sinceras, veras, firmas, & perfectas Treugas, Guerrarum Abstinentias, Ligas, Intelligentias, & Confoederationes, inter Nos, Regnum nostrum Franciae, Patrias, & Dominia nostra, Haeredes, Successores, Vassallos, Subditos praesentes & futuros, & praefatum Serenissimum Principem Henricum Angliae Regem Consanguineum nostrum carissimum, Patrias & Dominia sua, Haeredes, Successores, Vassallos, Subditos praesentes & futuros, per Tres Annos a Datâ Praesentium proximè futuros duraturas, modo & formâ in Articulis seu Capitulis sequentibus contentis,
Quorum Tenor sequitur, & est talis,
Inprimis, quòd bonae, sincerae, firmae & perfectae sint, & inviolabiliter habeantur Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Ligae, Intelligentiae, & Confoederationes inter dictos Potentissimos Franciae & Angliae Principes, Patrias, & Dominia sua quaecunque, Haeredes, Successores, Vassallos, Subditos praesentes & futuros, necnon inter Inclitissima Franciae & Angliae Regna, per Terram, Mare, Portus Maris, & Aquas dulces, & quòd dictae Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Ligae, & Confoederationes Incipiant, quoad Principes antedictos, & eorum Patrias, Dominia, Subditos, & Vassallos, ab hâc Die, & durent usque ad Finem Trium Annorum proximè sequentium inclusivè, & sic finient in Die Decimâ septimâ Januarii, post Solis Occasum ejusdem Diei, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo octavo etiam inclusivè.
Item, quòd, durante dicto Triennio & Treugis praedictis, Bella, Guerrae, & Hostilitates quaecunque inter praefatos Principes Franciae & Angliae, utriusque eorum Haeredes, Successores, Vassallos, & Subditos; necnon inter dicta Inclitissima Franciae & Angliae Regna, Patrias, & Dominia sua quaecunque ubique Locorum per Terras, Mare, & Aquas dulces omninò cessabunt.
Item, quòd omnes & singuli utriusque dictorum Principum Vassalli & Subditi, sive sint Principes, Archiepiscopi, Episcopi, Duces, Comites, Barones, Mercatores, aut cujusvis Statûs, Conditionisve existant, durantibus Treugis antedictis, ubivis locorum sese mutuis Officiis prosequentur & honestâ Affectione pertractent, possintque liberè, tutè, & securè, absque alterius ejusve Subditorum offensâ sine impedimento ubique Perlustrare per Terram per Mare Navigare hinc indeque ad Portus, & Dominia, & Districtus quoscunque utriusque ipsorum Principum citra & ultra Mare (dùm tamen Armati ultra Numerum Armatorum Centum simul non accedant) accedere, in eisque quamdiu volent Morari, Mercari, Merces, Mercimonia, Arma, & Jocalia quaecunque Emere, Vendere, & ut eis placet ab illinc ad Partes proprias, vel alibi liberè quotiens duxerint abeundum abire, cum suis aut conductis vel commodatis Navigiis, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercimoniis, Sarcinulis, Bonis, & Rebus suis quibuscunque, absque ullo Impedimento, Offensâ, Arrestatione, ratione Marcae, Contramarcae, Reprisaliorum, aut aliâ Restrictione quacunque, tàm in Terra quàm in Mari & Aquis dulcibus, quemadmodùm Patriis in propriis haec omnia facerent, aut eis ea facere liceret, ita quòd nullo alio Salvo Conductu generali aut speciali indigeant.
Item, quòd omnia Munera sive Onera, ab aliquo dictorum Principum in cujusvis Partibus Patriarum sive Dominiorum suorum a Viginti duobus Annis citra imposita, Mercatoribus & Subditis alterius Principis nociva, penitùs Extincta sint & Rejecta, & quòd talia aut consimilia durantibus hiis Treugis amodo non imponantur; salvis tamen quoad caetera omnibus Regionum, Urbium, & Locorum aliis Legibus, Statutis, & Consuetudinibus; quibus nichil quoad eorum Jura per Praemissa censetur Derogatum.
Item, quòd si infra dictos Tres Annos, durantibus ipsis Treugis, aliquid contra vires & effectus earundem Treugarum & Abstinentiarum Guerrarum, per Terram, Mare, aut Aquas dulces, per aliquem ipsorum Principum, Haeredes, Successores, Subditos, Vassallos utriusque eorum fuerit attemptatum, actum aut gestum, quòd omnia ipsa sic attemptata per Conservatores ipsarum Treugarum, nominatos ab ipsis Principibus, seu saltem a Principe eorum sic Dampnificantium, infra Mensem post Requisitionem superinde eis factam, unâ cum Expensis sic Dampnificati aut Dampnificatorum Restaurentur, Reficiantur, & Reparentur, sic quòd propter nulla, durante harum Treugarum Termino, in contrarium Attemptata hae Treugae rumpantur nec terminentur, sed in suis Viribus usque ad finem dictorum Trium Annorum permaneant, & pro ipsis Attemptatis solummodo puniantur ipsi Attemptantes & Dampnificantes, & non alii,
Item, pro maturâ & inviolabili harum Treugarum, Abstinentiarum Guerrarum, Ligarum, & Confoederationum observantiâ & conservatione electi & nominati sunt,
Ex Parte Christianissimi Franciae Regis Conservatores, Carissimus Frater & Consanguineus suus, Illustrissimus Comes Claromontis & Marchiae, Dominus Belli Joci, necnon Illustris Ludovicus Bastardus de Borbonio Comes Rossilion Admiraldus Franciae,
Et ex parte dicti Serenissimi Principis Angliae Regis, Illustrissimus Dux Bedfordiae ejusdem Regis Avunculus, ac Praefectus sive Locumtenens dicti Regis Calisiae pro tempore existens:
Qui quidem Conservatores dictorum Principum, ac utriusque eorum, & Duo aut Unus eorum, ex parte saltem Principis Subditorum Dampnificantium, si qui sint nominati nominatusve, Auctoritatem & Potestatem habeant & habeat ipsos Dampnificantes Puniendi, Attemptata & Dampna contra vires harum Treugarum illata, unâ cum Expensis Dampnificatorum, Reficiendi & Reparandi;
Et, si contingat ipsos Conservatores per ipsos Principes, ut praemittitur, nominatos, super Reformatione aliquorum dictorum Attemptatorum fore Discordes & inter eos superinde concordare non valentes, quòd eo tunc Causa illa referatur Concilio Principis Subditorum sic Dampnificantium, aut, si opus sit, utriusque Principis, dum tamen Causa illa summariè & de plano coram eis examinetur & felici Marte terminetur.
Quas quidem Treugas Principes antedicti Promiserunt, & eorum uterque Promisit, in Verbo Principis & bonâ Fide, juxta Vires manutenere & inviolabiliter servare, observarique facere.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium, hiis praesentibus Litteris nostris Patentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Datum Meleduni, die Septimâ decimâ Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quinto, & Regni nostri Tertio.
Charles.
Per Regem in suo Concilio.
Domino Duce Lotharingiae, Comite Claromontensi, Episcopo Petragoricensi, Dominis de la Truvaille, de Graville, & de Insula, Ballivis Moldensi & Masticonensi, Magistro Karolo des Pontaulx Requestarum Hospitii ejusdem Domini Magistro, & aliis praesentibus.
Leber.
Sub Magno Sigillo Regis Franciae de cerâ albâ pendente a Cauda Pergamenae.
Feb. 4. General request for safe conduct for Christopher the K.'s almoner, who is going to Rome. Westm.
O. xii. 283. H. v. p. iii. 168.
De Literis Recommendatoriis.
An. 1. H. 7. Franc. 1. H. 7. m. 10.
Rex universis & singulis Christianis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Proceribus, Dominis, Capitaneis, Castellanis, Constabulariis, Gubernatoribus Civitatum, Castellorum, Villarum, Arcuum Praefectis, Custodibus Portuum, Pontium, Passagiorum, & Districtuum, ac omnibus aliis quibuscumque Dominis tàm Ecclesiasticis quàm Secularibus, cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Dignitatis, Praeminentiae, vel Conditionis existant, necnon & eorum Officiariis sive Locatenentibus, cunctis denique aliis Benivolis, Alligatis, Confoederatis, & Feudatis nostris, ad quos &c. Salutem & prospera votorum incrementa.
Nunc siquidem Terrae Marisque Globum, quo Mortales omnes fruimur, idcirco a Divinâ Providentiâ constitutum Fabricatumque fuisse constat, ut universo Animantium Generi communis semper pateret Sedes, atque eo uti pro arbitrio cuique liceret utpote communi omnium Domicilio,
Hinc est quòd & nostrorum aliqui ad aliena peregrinaque Regna, & Peregrinorum Exterorumque nonnulli ad nostra, seu voluntate seu necessitate ducti, sese quandoque transferunt, rem profecto non minùs aequam quàm & humanam & jocundam: Quid enimverò aut justius aut humanius jocundiusve esse potest, quàm Homines, variis Ortos Mundi Climatibus, nec iisdem Educatos Moribus, Fidei Christianae Cultores, frequens simul habere Commercium, atque una pariter & amicè versari, Terramque ipsam, Vitalium omnium Matrem, simul incolere & possidere?
Cùm itaque inpraesentiarum Venerabilis Vir Dominus Cristoforus Juris utriusque Doctor Eleemosinarius noster carissimus Roman versus Iter arripiat, quo Promissa Deo ac divi Petri Apostoli Basilicae pia quaedam Vota persolvat, indeque ad Serenissimum Regem Neopolitanum, & ad alios item Christianos Principes sit accessurus, tàm pro suis quàm nostris nonnullis agendis Negotiis, quae eidem dumataxat coram in Mandatis dedimus,
Vos omnes & singulos praenominatos Reges, Principes, Duces, Marchiones, Comites, ac Dominos quoscumque, & quemlibet vestrûm, cum omni cordis affectu, obnixè rogamus & obtestamur quatenus eundem Dominum Cristoforum Elemosinarium nostrum, quandocumque hac in sua Peregrinatione ad Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Potestates vestras seu alicujus vestrûm declinare aut venire contigerit, intuitu nostro & specialium Precum nostrarum interventu, Commendatum habentes, cum Familiaribus suis, Equitibus vel Peditibus, per vestras Civitates, Terras, Oppida, Castra, Villas, Pontes, Portus, Passus, Flumina, & Loca quaecumque transeundo, cum suis Equis, Valisiis, Sarcinis, Arnesiis, Manticis, Fardellis, Bulgeis, Literis, Libris, & aliis Bonis suis quibuscumque quae secum attulerit seu per alios afferri fecerit, Die Noctuque, tàm Terrâ quàm Mari, benignè suscipiatis, & eum ibidem morari seu per eadem Regna, Dominia, Jurisdictiones, & Potestates vestras, cùsibi placuerit, tutè, liberè, & expeditè, sine solutione alicujus Dacii, Pedagii, Passagii, Vectigalis, Gabellae, Bulectarum, Fundinavis, ac sine alterius cujusvis Oneris Exactione, & absque omni prorsûs Impedimento sive Perturbatione, ire, redire, & transire permittatis, sine aliquâ Aperitione Librorum, Literarum, Manticarum, Fardellorum, Bulgiarum, aut Arnesiorum, necnon eidem suisque de salvo & securo Conductu per Passus, Loca, Jurisdictiones, & Dominia vestra & cujuslibet vestrûm, si necesse fuerit, rationabilibus suis Sumptibus & Expensis, provideatis,
Non inferentes ei aut suis quomodolibet, seu inferri permittentes, in Corporibus sive Bonis, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, seu Gravamen aliquid, quin Sibi potius suisque, in eorum Agendis, si egeant, Consilium, Auxilium, & Favorem impartiri, nostrâ Causâ dignemini; ad haec, si quid eidem vel cuiquam ex suis Injuriae Molestiaeve in Corporibus aut Bonis illatum fuerit, id ei vel eisdem nostris Precibus & Amore Reformari confestim emenardiq; curetis, Offerentes Nos pariter in Subditos vestros aut cujuslibet vestrûm, qui ad Regna, Dominia, sive Jurisdictiones nostras se contulerint, gratissimos semper:
Vobis insuper universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, Officiariis, Ministris, Ligeis, Vassallis, & Subditis nostris quibuscumque, sub Obedientia nostra tàm citra quàm ultra Mare constitutis, quantum ad vos seu quemlibet vestrûm pertinet aut pertinere poterit, Injungimus, Praecipimus, & districtè Mandamus quatenus antedictum Dominum Cristoforum Eleemosinarium nostrum, in eundo, equitando, perendinando, morando, & redeundo, per Regna, Dominia, Potestates, & Jurisdictiones nostras quascumque, cum Servientibus, Familiaribus, Equis, Libris, Literis, Manticis, Fardellis, Bulgeis, Valisiis, & aliis Rebus, Bonisque & Hernesiis suis licitis quibuscumque, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes ei, vel eis, seu quantum in vobis est ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentumve aliquod, sen Gravamen; quinimmò, si quid eidem vel cuipiam ex suis Injuriae illatum fuerit, id sine dilatione debitè corrigi & reformari faciatis.
In cujus &c.
Dat. per Manum nostram apud Palatium nostrum Westmonasterii, quarto die Februarii.
Feb. 6. Licence to Q. Elizabeth, Margaret countess of Richmond, Sir Thomas Bourgchier, and five others, to found Norbrigge and Kyngeston chantry in Trinity church, Guildford. Westm.
O. xii. 284. H. v. p. iii. 169.
De Cantaria fundanda.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 4. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De gratia nostra speciali, & ob sincerum Amorem, Devotionem, & Affectum, quos ad Sanctam & Individuam Trinitatem, Gloriosamque Virginem Dei Genitricem Mariam, Sanctum Georgium, ac omnes Sanctos gerimus & habemus,
Concessimus & Licentiam Dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam Damus, pro Nobis & Haeredibus nostris quantum in Nobis est, Praecarissimae Consorti nostrae Elizabethae Reginae Angliae, necnon Carissimae Matri nostrae Margaretae Comitissae Richemondiae, Dilectis & Fidelibus nostris, Thomae Bourgchier, Reginaldo Bray, Militibus, & Magistro Willielmo Smyth Clerico, ac etiam, Dilectis Nobis, Henrico Norbrigge, Thomae Kyngeston, & Johanni Clopton Rectori Ecclesiae Parochialis Sanctae & Individuae Trinitatis de Guldeford in Comitatu Surriae, quòd Ipsi, Haeredes, Executores, sive Assignati sui, aut eorum aliqui vel aliquis, ad Laudem & Gloriam Dei, QUANDAM CANTARIAM PERPETUAM de uno Capellano perpetuo,
Divina singulis diebus, in Ecclesia praedicta per praefatos Henricum Norbrigge & Thomam Kyngeston de Guldeford praedicta Constructam, pro salubri Statu nostro & dictae Consortis nostrae, dictaeque Matris nostrae, necnon Thomae Bourgchier, Reginaldi Bray, Magistri Willielmi Smyth, Henrici Norbrigge, & Thomae Kyngeston, dùm vixerimus, necnon pro Animabus nostris cù ab hac Luce migraverimus, Animabusque eorumdem Henrici & Thomae Kyngeston, & omnium Fidelium Defunctorum, imperpetuùm Celebraturo, aliaque Pietatis & Misericordiae Opera, juxta Ordinationes, Stabilimenta, & Constitutiones, quae per praefatos, Elizabetham, Margaretam, Thomam Bourgchier, Reginaldum, Magistrum Willielmum Smyth, Henricum, Thomam Kyngeston, & Johannem Clopton, seu eorum aliquos vel aliquem, in hac parte facienda, facturo & subituro,
Facere, Fundare, Erigere, & Stabilire possint vel possit, perpetuis futuris temporibus duraturam:
Et quòd CANTARIA ILLA, cùsic Facta, Fundata, Erecta, & Stabilita fuerit, NORBRIGGE & KYNGESTON CHAUNTERIE in Ecclesia Parochiali Sanctae Trinitatis de Guldeford praedicta perpetualiter NUNCUPETUR & APPELLETUR:
Et quòd Capellanus Cantariae praedictae, & quilibet Successor suus, Capellanus Cantariae Norbrigge & Kyngeston in Ecclesia Parochiali Sanctae Trinitatis de Guleford in dicto Comitatu imperpetuùm Vocetur & Nominetur; habeatque Successionem perpetuam in eadem Sibi & Successoribus suis Capellanis Cantariae illius:
Et quòd idem Capellanus, & quilibet Successor suus, Capellanus Cantariae illius sit Persona habilis & in Lege capax ad perquirendum Terras, Tenementa, Redditus, & alias Possessiones quascumque, in Feodo & Perpetuitate, a quacumque Persona sive quibuscumque Personis, Ea Ei vel Successoribus suis dare vel concedere volenti vel volentibus, Habenda & Tenenda Sibi & Successoribus suis Capellanis Cantariae praedictae imperpetuùm:
Et quòd idem Capellanus & quilibet Successor suus Capellanus Cantariae illius, per Nomen Capellani Cantariae Norbrigge & Kyngeston in Ecclesia Parochiali Sanctae Trinitatis de Guldeford in Comitatu Surriae, Implacitare possit & Implacitari, ac Prosequi & Defendere atque Defendi, in quibuscumque Curiis coram quibuscumque Justiciariis & Judicibus Spiritualibus & Temporalibus, in omnibus & singulis Actionibus realibus, personalibus, & mixtis, Sectis, Querelis, & Demandis, motis & movendis pro ipsis seu contra ipsos in Curiis praedictis seu earum qualibet:
Et ulterius Concessimus & Licentiam Dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam Damus, pro Nobis & Haeredibus nostris quantum in Nobis est, praedictae Consorti nostrae, dictaeque Matri nostrae, & praefatis, Thomae Bourgchier, Reginaldo Bray, Magistro Willielmo Smyth, Henrico, Thomae Kyngeston, & Johanni, quod ipsi seu eorum aliqui vel aliquis, cùCantaria illa sic Facta, Fundata, Erecta, & Stabilita fuerit, Terras, Tenementa, Redditus, & alias Possessiones, ad Valorem Decem Marcarum per Annum, ultra Reprisalia, licet de Nobis seu aliquo alio vel aliquibus aliis tenentur in Capite, dare possint & possit concedere & assignare praefato Capellano Cantariae praedictae & Successoribus suis, Habenda & Tenenda eidem Capellano & Successoribus suis praedictis Capellanis Cantariae illius imperpetuùm, juxta Ordinationes in hac parte per praefatos Consortem nostram, Matremque nostram, Thomam Bourgchier, Reginaldum, Magistrum Willielmum Smyth, Henricum, Thomam Kyngeston, & Johannem, seu eorum aliquos vel aliquem, ut praemittitur, faciendas; & eidem Capellano quòd ipse & quilibet Successor suus Terras, Tenementa & Possessiones, praedicta, cum suis Pertinentiis, ad annuum Valorem praedictum, a praefatis Consorte nostra, Matreque nostra, Thoma Bourgchier, Reginaldo, Magistro Willielmo Smyth, Henrico, Thoma Kyngeston, & Johanne, aut eorum aliquibus vel aliquo, Haeredibus, & Executoribus, sive Assignatis suis, Recipere possit & Tenere Sibi & Successoribus praedictis, in Sustentationem suam ac ad Opera praedicta supportandum, imperpetuùm similiter Licentiam Dedimus specialem, absque impetitione, impedimento, perturbatione, seu gravamine Nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum, seu aliorum Ministrorum nostrorum vel dictorum Haeredum nostrorum quorumcumque, & absque aliquo Fine seu Feodo inde ad opus nostrum capiendis seu solvendis, & absque aliquo Brevi de AD QUOD DAMPNUM, seu aliquo Mandato Regio, seu aliquibus aliis Literis Regiis Patentibus, aut aliquâ Inquisitione, sive aliquibus Inquisitionibus, super hujusmodi Literis sive Mandatis, in hac parte habendis, prosequendis, capiendis, sive retornandis; Statuto de Terris & Tenementis ad Manum Mortuam non ponendis, aut aliquo alio Statuto, Actu, Ordinatione, sive Provisione in aliquo, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Dat. &c. & pro Quadraginta Marcis solutis in Hanaperio.
July 3. Truce between England and Scotland until 3 July 1489. London.
O. xii. 285. H. v. p. iii. 169.
Appunctuamenta cum Rege Scotorum.
An. 1. H. 7. Ex Autogr.
Haec INDENTURA,
Facta inter Nos Wilielmum Episcopum Aberdonen sem, Johan. Dominum Bothvil, Johan. Dominum Kennydy, Milites, Robertum Abbatem Monasterii Sanctae Crucis prope Edinburgh, Archibaldum Quhitelaw Archidiaconum Laudoniae Secretarium, ac Johannem Roos de Montgrenane, Serenissimi & Illustrissimi Principis Jacobi, Dei gratiâ, Regis Scotorum Consiliarios, Commissarios, Oratores, Legatos, & Nuncios speciales ex unâ, &, Reverendos in Christo Patres, Johannem Wigorniensem & Johannem Lincolniensem Episcopos, Fratrem Johannem Westonn Priorem Ordinis Sancti Johannis Jerusalem in Angliâ, & Johannem Dominum de Dynham, Milites, Thomam Lovell Thesaurarium Camerae Regiae, & Magistrum Henricum Aynesworth Legum Doctorem Canonicum Lincolniensem secundarium in Officio Privati Sigilli, Excellentissimi Principis Henrici, eadem gratiâ, Regis Angliae Consiliarios & Commissarios Partibus ab altera,
Testatur quòd Nos Commissarii Excellentissimi Principis Regis Scotorum antedicti cum praefatis Commissariis Inclitissimi Principis Regis Angliae, atque ipsi nobiscum per nonnullos Dies Mensis Junii & Julii, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Octuagesimi sexti, in Civitate Londoniarum mutuò convenientes, post nonnullos Tractatus, Communicationes, & Deliberationes inter Nos habitos, tandem Auctoritate & Virtute nostrarum Commissionum hincinde per Patentes Literas dictorum Regum, Nobis ac Ipsis divisim factas (qùarum Tenores de Verbo ad Verbum inferiùs inseruntur) Appunctuavimus, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus; Appunctuamus, Convenimus, Concordamus, & Concludimus, Nos & Ipsi Nobiscum, Nominibus Principum nostrorum praedictorum, in omnibus & per omnia, prout in sequentibus Articulis pleniùs Continetur,
Inprimis, Appunctuatum, Conventum, Concordatum & Conclusum est, quòd inter Serenissimos Reges & Principes antedictos, viz. Jacobum, Dei gratiâ, Regem Scotorum ex Una; & Henricum, eâdem gratiâ, Angliae Regem Partibus ab Alterâ, pro Se suisque utrinque Haeredibus & Successoribus, Regnis, Patriis, Terris, Dominiis, Subditis, Ligeis, Vassallis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus & Adhaerentibus quibuscumque caperentur, inirentur, concordarentur, & concluderentur, & jam de facto capiuntur, ineuntur, concordantur, & concluduntur firmae & inviolabiles Treugae, & Guerrarum Abstinentiae, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquas dulces, Incepturae ab Ortu Solis Tertiae Diei Mensis Julii instantis, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Octuagesimi Sexti, & Duraturae per Tres Annos continuè ex tunc sequentes, viz. ad Ortum Solis Tertiae diei Mensis Julii, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Nono.
Item, Concordatum & Conclusum est, quòd durantibus Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis antedictis, nullus dictorum Principum movebit per Se, neque per Subditos suos aut alios quoscunque seu moveri permittet Guerram per Terram, Mare neque Aquas dulces adversus alium dictorum Principum, Subditos aut Ligeos suos: Nec dabit Consilium, Auxilium, aut Favorem, ut hujusmodi Guerra moveatur vel excitetur.
Item, Conclusum est, si durantibus dictis Treugis & Guerrarum Abstinentiis, quòd vi Tempestatis aut alia impellente necessariâ Causâ Navigantes Naufragium passi fuerint de unâ Parte vel aliâ, dummodò Persona Humana superstes fuerit, Bona & Navis non intelligentur a Proprietariis auferenda; set illis reservabuntur qui Domini & Proprietarii antea fuerunt.
Item, quod si, durantibus dictis Guerrarum Abstinentiis, contingat ali quos Subditos sive Ligeos alterius vel utriusque Principis praedicti per Mare ex quâcunque rationabili vel licitâ Causâ Navigantes, sive Mercatores fuerint, sive Peregrini, aut alii cujuscunque conditionis, Statûs, seu Gradûs fuerint, etiamsi Regali, Ducali, Archiepiscopali, Episcopali, Comitiali, aut Inferioris Gradûs Homines, vi Tempestatis, seu aliâ rationabili urgenteque Causâ ad hoc eis omnino impellente, cùipsi hoc non affecta verint, nec id tempore Recessûs eorum a Patriâ suâ proposuerint, Applicare in aliquo Portu sive Loco quocunque Regni alterius Principis, & Naufragium pati, dummodo aliqua Persona humana in Navi sic Naufragium passâ superstes existat; Non licebit alteri Principum, seu alicui vel aliquibus Subditorum seu Ligeorum suorum, per Se vel alios ipsos sic Appulsos seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, Aurum, Argentum Monetatum vel non Monetatum, Jocalia, Vestes Aureas, Sericas, Laneas, vel Lineas, sive Res alias quascunque in hujusmodi adductas Capere, Rapere, vel ab eisdem sic Appulsis, vel Naufragium passis aut passo Auferre quovismodo, vel Detinere, aut ratione Delicti alicujus Personae easdem Res, Bona, vel Mercandisas Arrestare, vel Arrestari facere: Set licebit ipsis sic Appulsis, aut Naufragium passis, cum Navibus, Bonis, Mercandisis, & Rebus suis praedictis, Causâ hujusmodi cessante, prout sic Appulsi, & Naufragium passi, eorum Nave Refectâ, tenebuntur quamcitiùs commodè valeant Recedere, absque quibuscunque Impetitione, Impedimento, Arrestâ, seu aliâ Occasione quacumque sibi per alterum Principem aliquem vel aliquos ejusdem Subditum vel Subditos obiciendis seu etiam faciendis.
Item, Conclusum est quòd, si aliquis vel aliqui Subditorum vel Ligeorum alterius Principis sic ut praemittitur Appulsus vel Appulsi, sive in Regnum alterius sub Salvo conductu Veniens vel Venientes, ante diem expirationis Salvi Conductûs sui adversa Valetudine adeò vexetur vel vexentur, quòd sic Appulsus vel Appulsi, aut Naufragium passus vel passi, aut sub salvo Conductu Veniens vel Venientes, cum Navi vel Navibus quâ vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante diem Expirationis sui Salvi Conductûs sic Veniens vel Venientes nequeat vel nequeant commodè Recedere, & in proprias Partes se recipere; Tunc benè licebit sic Appulso vel Appulsis, Naufragium passo vel pas- is, ac Venienti vel Venientibus, Infirmo vel Infirmis, Laeso vel Laesis, cuicunque & quibuscunque, salvò & securè in loco quo sic Appulsus vel Appulsi Naufragium passus vel passi applicuerit vel applicuerint Expectare, quousque Reconvaluerit vel Reconvaluerint, Extunc cum Litteris Testimonialibus Majoris, Ballivi, Constabularii, aut alterius alicujus Officiarii Regis in Loco quo sic eum vel eos Infirmari seu Laedi contigerit, eidem vel eisdem sub moderatis Expensis concedendis & tradendis, causà hujusmodi Infirmitatis vel Laesionis cessante, in proprias Partes Recedere: Idemque Infirmus seu Laesus, Infirmi seu Laesi, sic Recedere debebit & debebunt absque Impedimento vel Obstaculo quocunque sibi per aliquem Subditorum vel Ligeorum utriusque Regum quomodolibet faciendis; Ita tamen quòd interim nichil Praejudiciale contra alterum Principem, Regnum, seu Ligeos ejusdem attemptet vel attemptent, fierive procuret seu procurent.
Praeterea, Conclusum est quòd, si, eisdem Guerrarum Abstinentiis durantibus, contigerit aliquem non Subditum vel aliquos non Subditos utriusque Principis Navem vel Naves, Personam vel Personas, Res, Mercandisas, aut Bona quaecunque alicujus vel aliquorum Subditi vel Subditorum alterius Principis capere, & eas vel ea in aliquem Locum vel Portum alteri Regi subjectum adducere; Non licebit ipsi Regi, vel alicui Subdito sive Ligeo suo eas vel ea, seu aliquam partem eorundem Emere, seu quovismodo ad utilitatem suam Receptare, absque Consensu ejus vel eorum ad quem vel ad quos Bona seu Res hujusmodi ante eorum Captionem verè pertinebant, aut eorum Factorum: Et si Mercator vel Proprietarius Bonorum, vel ejus Factor non fuerit praesens, tunc sufficiet Licentia Magistri, Ductoris, seu Gubernatoris Navis ante Captionem, & aliarum Personarum in eâdem existentium; quòd si per aliquem eorum quicquam in contrarium hujusmodi Ordinationis factum, vel attemptatum fuerit, Tunc Personae, Bona, Mercandisae, & Res quaecunque, sic Emptae sive Receptae, Illi vel Illis, ad quem vel ad quos bona hujusmodi verê pertinebant, dolo, fraude, malove Ingenio cessantibus quibuscunque, integraliter Restituentur per sic Ementes sive Recipientes, eo modo quo Restitui debent, si a Subditis illius Regis Capta fuissent in cujus Regno Res hujusmodi Emptae erant: Et Nichilominus sic attemptans tanquam Violator harum Abstinentiarum Guerrarum pro modo & qualitate Criminis Punietur.
Item, Conclusum est quòd, si durantibus praedictis Guerrarum Abstinentiis contingat aliquam Navem alterius Partium praedictarum Naufragium pati aut Rumpi, & aliqua Personarum existentium in Navi sic Naufragium passâ vel Ruptâ Superstes remanserit; cessantibus in eâ parte dolo, fraude, & malo ingenio quibuscunque, Mercandisae, Bona, & Res quaecunque quae de dictâ Nave Projecta sunt, ex eâdem Extracta, vel in Mari Collecta, seu ad Terram venientia, seu aliàs quovismodo salva & salvata, per eos ad quorum manus Res, Mercandisae, & Bona hujusmodi devenerunt nullatenus dissipentur, diminuantur, alienentur, dividantur, nec quovis modo subtrahantur, aut concelentur; Set integra sine Diminutione quacunque Gubernatori illius Dominii sive Loci, in quod vel in quem dicta Bona devenerunt, seu ejus Deputato, fideliter & sine fraude deliberentur atque tradantur ad Usum & Utilitatem Illius vel Illorum, ad Quem vel ad Quos Bona ipsa, rei veritate inspectà, pertinere noscuntur conservanda; Cui vel Quibus infra Spatium unius Anni, a tempore notitiae Naufragii vel Rupturae Navis Computandi, licebit pro Recuperatione & Restitutione Rerum, Mercandisarum, & Bonorum hujusmodi Prosequi coram Judice in eâ parte competente: Cui vel Quibus sic prosequenti vel prosequentibus, seu eorum Executoribus, realiter & effectualiter tradi, liberari, & restitui debent; Solutis tamen & Refusis Expensis & Sumptibus rationabilibus, factis circa Collectionem & Salvationem Bonorum eorundem; Proviso semper quòd Persona vel Personae, Superstes vel Superstites ex eâdem Nave ad Terram venientes, ad statim juxta effectum & Tenorem Praesentium Abstinentiarum liberè dimittantur.
Item, Conclusum est quòd, si, dictis Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliqua Navis unius Partis vel alterius, Personis, Rebus, Mercandisis, aut Bonis Onusta, sive Rupta, sive pro Victualibus de Necessitatibus eis in Mare supervenientibus Emendis applicuerit in aliquem Portum vel Locum alium alicujus Partium praedictarum, pro quâ Refectione Navem ipsam, Personas, Merces, Res, & Bona contenta in eâdem oporteat ad Terram deponi; quòd in hoc Casu Personae, Merces, Res, & Bona ipsa sic Deposita absque Impedimento & sine Solutione Custumae in eâdem Nave, cùRefecta fuerit, vel in aliam reponantur, & liberè abducantur; Proviso tamen quòd pro Mercibus, Rebus, Bonis, & Mercandisis, ibidem pro Emendis Victualibus eis necessariis pro Numero Personarum Venditis, Custumae & caetera Deveria in eâ parte debita fideliter persolvantur.
Item, Conclusum est quòd, si, Guerrarum Abstinentiis praedictis durantibus, aliquis Subditorum unius Partis vel alterius Contrahat vel quasi, Delinquat vel quasi, infra Regnum, Terram, sive Dominium unius Partis cujus Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc causâ evitandi Justitiam se subtraxerit, & effugerit in Locum quemcunque subditum sive subjectum alteri ex eisdem partibus quibus Subditus non extiterat, & illuc deveniat Homo Ligeus illius Partis, Nichilominus compelletur ad Revertendum, & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam de Debito sive Delicto suo hujusmodi coram Conservatoribus Abstinentiarum utriusque Partis, sive eorum Deputatis, sicut Satisfacturus & Subiturus fuisset si permansisset sub Fide & Ligeantiâ ipsius Partis cujus Terram & Dominium effugit; Si verò in solâ Fugâ perstiterit, nec devenerit Homo Ligeus illius Partis in cujus Terram effugit; Eo Casu Remittetur & Restituetur ei Parti cujus Ligeus & Subditus fuerat, pro Justitiâ de eo prout sibi videbitur faciendâ.
Item, Conclusum est quòd, durantibus praesentibus Guerrarum Abstinentiis, non Admittentur, nec Recipientur super Assisam, aut ad perhibendum Testimonium Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores unius Partis vel alterius, aut Convicti per Assisam; set Boni, Fideles, Justi, Fide digni, & non Suspectae Personae.
Item, Conclusum est quòd, durantibus Guerrarum Abstinentiis praedictis, nullus unius Partis vel alterius ingrediatur Terras, Boscos, Nemora, Forestas, Warrennas, Loca, Dominia quaecunque alicujus Subditi alterius Partis, causâ Venandi, Piscandi, Aucupandi, Disportum aut Solatium in eisdem exercendi, aliave quacunque de Causâ, absque Licentiâ ejus vel eorum ad quem seu ad quos Locus seu Loca ipsa pertinet seu pertinent, aut Deputati sui, petitâ primitùs & obtentâ. Et si contingat Bestias seu animalia alicujus Subditi alterius Partium praedictarum, Fundum, Agrum, Solumve Subditi alterius Partis ingredi, & Granum aut Herbam ibidem crescentem depascere, aliove modo illi cujus est Solum Injuriam seu Damnum inferre; quòd ob hoc neutra Partium hujusmodi Damnum sive Injuriam sibi factam propriâ Auctoritate ulciscatur: Set illud Malefactum secundùm Legem & Consuetudinem, observatam in Partibus ubi Damnum & Injuria talia facta sunt, effectualiter emendabitur ut est justum.
Item, ut Guerrarum Abstinentiae supradictae eo firmiùs observentur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum Conquerenti liberior appareat facultas Justitiam prosequendi, Ordinatum & Concordatum est, quòd si quis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu Attemptaverit infra Marchiam aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu attemptatum fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cui est Subditus, licebit Illi contra quem sic attemptaverit in Recenti vel infra Sex dies computandos a tempore Delicti sic attemptati sive commissi, Auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Litteris de Salvo Conductu Prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias sive Terram in quam idem Malefactor se contulerit; Dummodo quam citò hujusmodi Marchiam hac de Causâ intraverit, adeat aliquem Virum Bonae Famae, & Opinionis Illaesae, Habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui, viz. ad Prosequendum Depraedationem suam, describatque & specificet Idem quibus Bonis, Catallis, vel Rebus fuerit depraedatus; Ac insuper requirat eundem, quòd quam diu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat ut super Factis suis tempore dictae Prosecutionis possit cù requisitus fuerit super hoc perhibere Testimonium Veritati; vel si sibi melius videbitur, poterit infra dictos Sex Dies adire unum de Gardianis alterius Partis, vel ejus Deputatum, pro suâ Justitiâ prosequendâ.
Item, quòd tàm Excellentissimus Scotorum Rex, quàm Illustrissimus Princeps Rex Angliae, ejus Consanguineus benè considerant, & perpendunt, quòd nisi praedicta omnia benè conserventur efficaciter & votivè juxta eorum desideria per magnam & debitam diligentiam Officiariorum in Puniendo Transgressores quoslibet pro qualitate Delictorum, contigere poterit infra breve, propter insolentiam & ineffraenatam Multitudinem Delinquentium, praedictas abstinentias multipliciter vio- lari, quòd absit; Idcirco Conclusum est, quòd quandocunque aliquis Regum praedictorum senserit Se aut Suos contra formam praedictarum Guerrarum Abstinentiarum Aggravatum vel Aggravatos in defectu Executionis Justitiae ab alterâ Parte non factae, Princeps taliter Se aut Suos Laesum & Laesos per unum Heraldum aut alium Nuncium advisabit & informabit alium Regem, quòd per Officiarios suos nullum aut non debitum poterit de suis conquerentibus habere Justitiae complementum; In quo Casu Rex sic Informatus, & cui talis Conquestio facta sit, quamcitò commodè poterit, Bis vel ad minus semel in Anno mittet Tres aut Duos de suo Concilio, Justitiae & Pacis Amatores, ad aliquem Locum convenientem prope Marchias, obviaturos totidem de consimilibus de Concilio Regis Conquerentis, cum Potestate sufficienti oneratos, non tantum ad Puniendum Delinquentes super quibus conqueritur juxta qua litatem Delicti, verum etiam ad Inquirendum, Examinandum, & ad Investigandum, si Conservatores dictarum Abstinentiarum, Gardiani, eorum Locatenentes, aut Deputati Negligentes fuerint, aut Remissi, in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus: Quos etiam Punire, Corrigere, & Emendare habeant, si per talem Inquisitionem, Examinationem, & Investigationem Culpabiles inventi fuerint, aut Remissi:
Similiter, Conclusum est & Provisum, quòd licebit cuicunque Spoliato, Depraedato, aut Injuriato contra Formam Abstinentiarum praesentium inter praefatos Reges initarum suum Spolium, Rapinam, seu Injuriam Prosequi coram quibuscunque Judicibus in aliquo Regnorum praedictorum in eâ parte competentibus quandocunque sibi videbitur expedire, & Justitiae complementum obtinere.
Item, Conclusum est quòd, dictis Guerrarum Abstinentiis durantibus, non licebit cuiquam Subditorum alicujus Regum memoratorum, aut alicui alteri Inhabitanti Regnum, Terras, Dominia, seu Loca alterius eorundem, per Se vel per alium, quascunque Lanas aut Pelles lanatas Emere, vel alio modo Recipere de uno Regno in aliud ipsorum per Terram, vel Mare vehendas, auferendas, & asportandas; Set Lanae ipsae & Pelles lanatae, prout aliàs pro eis ordinatum & dispositum est, absque fraude, malove ingenio quocunque, disponantur secundum Leges & Consuetudines alterius Regnorum praedictorum.
Item, Concordatum est, quòd in praesentibus Treugis & Abstinentiis Guerrarum comprehendentur Amici, Alligati, & Confoederati utriusque Principis, si comprehendi voluerint, & super hoc Animos suos declaraverint infra Sex Menses proximò exnunc sequentes, & specialiter pro Parte Regis Scotorum, Karolus Christianissimus Rex Franciae, Johannes Rex Daciae, Sueciae, &c. Rex Hispaniae, Maximilianus Rex Romanorum, Austriae & Britanniae Duces, & Marchio Brandiburgen. Et pro parte Regis Angliae Imperator, Rex Romanorum, Rex Karolus Franciae, Reges Castellae & Portugaliae, Austriae, Burgundiae, & Britaniae Duces.
Item, Concordatum est quòd illi Fugitivi Scotiae, qui devenerunt Ligei Regni Angliae, quorum Nomina juxta ultimum Tractatum habitum apud Notinghame fuerunt missa in Scotiam, debent ligari ex parte Anglicorum ad Observandum Articulos praesentium Treugarum, & quòd Attemptata per eos super Subditos dicti Regis Scotorum debent eodem modo Reformari, quo reformabuntur Attemptata per Originarios Subditos Regis Angliae; Idem per omnia observando ex Parte Regis Scotorum, si qui Anglici ante haec Tempora per sua Sacramenta Ligei Regis Scotorum devenerunt.
Item, specialiter Conventum & Concordatum est, quantum ad Castrum & Villam Berwici, quòd Villa & Castrum hujusmodi cum Limitibus stabunt & permanebunt sub Guerrarum Abstinentiis & Bellorum Induciis per Annum aut Tres Annos proximò secuturos, secundùm id quod ex Considerationibus & Eventibus infrascriptis postea declarbitur.
Nam, inter caetera Concordatum est quòd tenebitur una Diaeta super Marchias Orientales versus Scotiam propè Bervicum inter Commissarios utriusque Regis Octavo Die Martii proximò futuro, cum Continuatione & Prorogatione Dierum extunc sequentium, si necesse fuerit, de & super Terminis & Limitibus Villae & Castri praedictorum, qualiter servari debeant, pendentibus Treugis antedictis, communicaturos, tractaturos, facturosque, & determinaturos Limitationes, Ordinationes, & Divisiones Finium & Terminorum hujusmodi, adeò amicabiliter, benignè & beneficialiter Servandas & Custodiendas, sicut aliquorum Regum Angliae & Scotiae temporibus retroactis, Treugis inter Regna manentibus, & dictis Villâ & Castro in Manu & Potestate Regis Angliae constitutis, Fines & Termini praedicti statuti aut limitati fuere: Et si dictorum Regum Commissarii futuri de Veteribus Terminis ejusmodi veram Certificationem & probatam Informationem habere nequiverint, tunc Novos Fines & Terminos favorabiliter, beneficialiter, & benignè, sicut supratactum est, Virtute & Auctoritate Facultatum & Potestatum suarum limitabunt & ordinabunt, prout Justitiae & Aequitati juxta eorundem Discretiones rectum & conveniens videatur.
Item, Conventum & Concordatum est quòd, si (quod absit) Quaestiones & Differentiae Limitum & Terminorum hujusmodi ante Octavum Diem Aprilis proximò futurum per dictos futuros Commissarios Discussae & Determinatae non fuerint, praesentes Treugae & Guerrarum Abstinentiae ultra Unum Annum a dicto Tertio Die Mensis Julii computandum durare non debent; set in Tertio Die Mensis Julii, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo septimo, in Ortu Solis ejusdem Diei, dictae Treugae expirabunt & extinguentur, & nullius erunt roboris vel momenti; Pactione seu Captione Treugarum praedictarum ad Tres Annos, de quibus supra fit mentio, in aliquo non obstante: Post inceptam verò Communicationem per Commissarios futuros antedictos de & super Terminis & Limitibus supramemoratis, & a dicto Octavo Die Martii usque ad certos alios Dies consequentes, prout eis videbitur expediens, continuatam, sive tunc certa Conclusio & Diffinitio in ea parte capta fuerit sive non, Commissarii & Oratores, quos Serenissimus Dominus Rex Angliae ad Diaetam hujusmodi destinabit, se versus & ad Villam Edinburgi, sub spe quòd ante Octavum Diem Aprilis supra praefixum Quaestio Terminorum & Limitum praedictorum, unâ cum aliis Articulis subsequentibus, rationabiliter poterit concordari, transferri facient illic apud Illustrissimum Scotorum Regem supradictum, de & super amplioribus Intelligentiis, Amicitiis, & Alligantiis inter Reges antedictos per Dei Gratiam contrahendis & firmandis, ac longioribus Treugis inter Regna capiendis, deque Contrahendis Sponsalibus & Matrimonio inter Inclitissimum Principem Jacobum Marchionem de Ormont, &c. Filium Illustrissimi Scotorum Regis Secundogenitum, & Illustrem Domicellam Katerinam unam de Filiabus, clarae Memoriae, Domini Edwardi Quarti nuper Regis Angliae Defuncti, & Serenissimae Principis ac Dominae Dominae Elizabethae Reginae Angliae modernae Sororem; ac etiam de & super Dote, Dotalitio, & Donatione propter Nuptias, occasione Sponsalium & Matrimonii hujusmodi promittendis & assignandis, & caeteris Articulis Pacem & Tranquilitatem utriusque Regni concernentibus, cum similibus Oratoribus & Commissariis Regis Scotorum communicaturi, tractaturi, & conclusuri.
Insuper, Concordatum est quòd, praesentibus Treugis, sive per Triennium, sive per Unum solum Annum juxta distinctionem praelibatam firmis manentibus, ut praemissum est, Castrum & Villa Berwici cum Limitibus, simul & Inhabitantes ac Incolae eorundem sub Guerrarum Abstinentiis & Bellorum Induciis stabunt & permanebunt toto tempore durationis Treugarum praedictarum; ita quòd neque Serenissimus Rex Scotorum, per Se aut aliquos Subditorum, Ligeorum, aut Vassallorum suorum, Guerram Insultum aut Obsidionem ipsis Locis aut Incolis eorumdem: neque Excellentissimus Rex Angliae per Se aut suos Inhabitantes Villam seu Castrum hujusmodi Guerram, Insultum, aut Obsidionem dicto Serenissimo Regi Scotorum, suisve Ligeis & Vasallis faciet quovismodo, pendente tempore manentium Treugarum supradictarum.
Item, Concordatum est quòd, si quicquam per Subditos unius Regum praedictorum, pendentibus Treugarum & Abstinentiis Guerrarum supradictis, super Subditos alterius Regis per Vim, Violentiam, aut Viam Facti contra & ad versus praesentes Treugas & Abstinentias attemptari contigerit, sive Attemptatores & Malefactores hujusmodi ad Villam seu Castrum Berwici supradicti, seu Marchias ibidem adjacentes pertineant sive non, id, quod nequiter attemptatum est, per Regem, cujus Malefactores illi Subditi extiterint, Reparari & Reformari debebit Justitiâ mediante.
Item, Concordatum est, quanquam praesentes Guerrarum Abstinentiae captae & initae sunt modis & formis ut supra; attamen non dicentur nec reputabuntur omninò Generales, nec se extendent ad Dominium de Lorne in Regno Scotiae, nec Insulam de Lundey in Anglia; set Dominium & Insula praedicta intelligentur nullo modo in hiis Guerrarum Abstinentiis comprehensa.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd utraque Partium praedictarum Publicari & Notificari facient dictas Guerrarum Abstinentias Subditis suis, in omnibus Marchiis & Locis insignioribus utriusque Regni, ante Primum Diem Mensis Augusti proximò futuri post Datam Praesentium.
Conservatores verò Guerrarum Abstinentiarum pro dicto Excellentissimo Principe Jacobo, Dei gratiâ, Scotorum Rege, ejusque Regno, Terris, Dominiis, Locis, & Personis quibuscunque ei Subditis, tàm per Terram quàm per Mare, erunt Gardiani Marchiarum; viz.
Archibaldus Comes Angusiae Dominus de Douglas, pro Australibus & Mediis Marchiis versus Angliam,
Et Johannes Dominus Maxwell, pro Occidentalibus Marchiis versus Angliam,
Et eorum Locatenentes, & omnes Admiralli Maris, & Custodes Marchiarum versus Angliam;
Pro Illustrissimo Principe Henrico Rege Angliae antedicto erunt,
Henricus Comes Northumbriae, pro Orientalibus & Mediis Marchiis versus Scotiam,
Et Dominus Dacres, pro Occidentalibus Marchiis versus Scotiam,
Et eorum Locatenentes, & omnes Admiralli Maris, & Custodes Marchiarum versus Scotiam;
Qui omnes & singuli ex utraque Parte supranominati hincinde habebunt Potestatem plenam soli & in solido, ac Gardiani & Admiralli in locis Custodiae & Admiralitatis suarum, ad Reformandum, Reparandum, & Emendandum, Reparari, Reformari, & Emendari faciendum omnia Dampna & Attemptata, Excessusque facta & perpetrata, facienda & perpetranda contra Tenorem dictarum Abstinentiarum, & ad Puniendum Malefactores omnes & singulos secundùm Causam & Exigentiam Delictorum.
Tenor vero Litterarum Patentium dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis,
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd Nos, ad Omnipotentis Dei Honorem, Gloriam, & Reverentiam, & ad Evitandum Strages & Christiani Sanguinis Effusionem, Damna & Pericula maxima, quae occasione Guerrarum verisimiliter poterint evenire; cupientes quantum in Nobis est, Divino subveniente Numine, cum omnibus Christianae Fidei Cultoribus, & maximè cum Vicinis Principibus Pacem observare, tenere, & inviolabiliter custodire, nostrosque Subditos sub Justitià ponere, & in Pace ac Quiete fovere & praeservare,
Confisi ea propter ad plenum de Fidelitate, Prudentiâ, Legalitate, Scientiâ, & Probitate Reverendi in Christo Patris Gilelmi Episcopi Aberdonensis, Dilectorum Consanguineorum nostrorum, Johannis Domini Bothvile, Johannis Domini Kennydy Venerabilis in Christo Patris Roberti Abbatis Monasterii Sanctae Crucis prope Edinburgh, Magistri Archibaldi Quhitelaw Archidiaconi Sancti Andreae infra Partes Laudoniae Secretarii nostri, & Johannis Rosse de Montgrenane, Consulum nostrorum apprimè Dilectorum,
Ipsos Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorundem, nostros veros & indubitatos Procuratores, Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Constituimus, Deputamus, & Ordinamus;
Dantes & Concedentes eisdem Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis nostris, ac Tribus eorundem plenam Potestatem ac Mandatum generale & speciale pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscunque, cum Spectabilibus & Clarissimis Dominis Egregiisque Viris Consiliariis, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis Serenissimi Principis Henrici Angliae Regis Consanguinei & Fratris nostri carissimi, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus inter Nos, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscunque ex una Parte, & praefatum Principem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones suas, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscunque ex Parte al- terâ, Contrahendis, Ineundis, Vallandis, Roborandis, & Firmandis, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, & ad Tempus longum & ad breve, de quibus inter nostros Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios ex unâ Parte, ac Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praefati Consanguinei & Fratris nostri Parte ex alterâ, tractari, communicari, appunctuari, concordari, seu concludi poterit, & prout eisdem Commissariis utriusque Partis magis conveniens & expediens visum fuerit:
Et quascunque Securitates, in eâ Parte necessarias, Nomine nostro Promittendi, Praestandi, & Faciendi,
Nosque modis omnibus, quibus ipsis videbitur, ad Praemissorum completionem & complementum, firmiter & in Verbo Regio Obligandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exercendi, Expediendi, ac Concludendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nosmetipsi faceremus seu facere possemus, si praesentes personaliter interessemus, etiam si talia fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale:
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, atque Firmum pro perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros in formâ praedictâ Actum, Gestum, Factum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, sub Magno Sigillo nostro apud Edinburgh, Sexto Die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo sexto, & Regni nostri Vicesimo sexto.
Tenor vero Litterarum Patentium dicti Excellentissimi Principis Regis Angliae, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis,
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd Nos, ad Omnipotentis Dei Honorem, Gloriam, & Reverentiam, & ad Evitandum Strages & Christiani Sanguinis Effusionem Dampna & Pericula maxima quae occasione Guerrarum verisimiliter poterint evenire; cupientes quantum in Nobis est, Divino subveniente Numine, cum omnibus Christianae Fidei Cultoribus, & maximè cum Vicinis Principibus Pacem observare, tenere, & inviolabiliter custodire, nostrosque Subditos sub Justitiâ ponere, & in Pace ac Quiete fovere & praeservare,
Confisi ea propter de Fidelitate, Prudentiâ, Legalitate, Scientiâ, & Probitate, Reverendorum in Christo Patrum, Johannis Wigorniensis, & Johannis Lincolniensis, Episcoporum, & Spectabilium Dominorum, Fratris Johannis Westonne, Prioris Ordinis Sancti Johannis Jerusalem in Angliâ, Johannis Domini de Dynhame Militis, necnon, Dilectorum Nobis, Johannis Lovell Armigeri pro Corpore Thesaurarii Camerae nostrae, ac Magistri Henrici Aynesworth Legum Doctoris Canonici Lincolniensis in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii, Consiliariorum nostrorum,
Ipsos omnes, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, nostros veros & indubitatos Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis nostris, ac Quinque, Quatuor, aut Tribus eorundem plenam Potestatem & Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscunque, cum, Spectabilibus & Clarissimis Dominis Egregiisque Viris, Reverendo in Christo Patre Willielmo Episcopo Aberdonensi, Johanne Domino Bothvile, Johanne Domino Kennydy, Venerabili in Christo Patre Roberto Abbate Monasterii Sanctae Crucis prope Edinburgh, Magistro Archibaldo Quhitelaw Archidiacono Sancti Andreae infra Partes Laudoniae, & Johanne Rosse de Montgrenane, Consiliariis, Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis Serenissimi Principis Jacobi Regis Scotorum Consangui- ei nostri carissimi (Quos quidem Ambaxiatores idem Consanguineus noster ad Nos & intra hoc Regnum nostrum Angliae, cum Potestate & Auctoritate Negotia infrascripta Tractandi & Concludendi jamdudum misit & destinavit) Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus inter Nos, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscunque ex unâ Parte, & praefatum Principem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones suas, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscunque ex Parte alterâ contrahendis, ineundis, vallandis, roborandis, & firmandis sub Modis, Formâ, Conditionibus, & ad Tempus longum aut breve de quibus inter dictos nostros Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios ex unâ Parte, ac Commissarios, Deputatos, & Nuncios praefati Consanguinei nostri ex alterâ Parte tractari, appunctuari, communicari, concordari, seu concludi poterit, & prout eisdem Commissariis utriusque Partis conveniens & expediens visum fuerit,
Et quascunque Securitates in ea parte necessarias Nomine nostro Promittendi, Praestandi, & Faciendi,
Nosque modis omnibus, quibus ipsis videbitur, ad Praemissorum completionem & complementum, firmiter & in Verbo Regio Obligandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exercendi, Expediendi, & Concludendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nosmetipsi faceremus seu facere possemus, si praesentes persoliter interessemus, etiam si talia fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, atque Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, in formâ praedictâ, Actum, Gestum, Factum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes, sub Magno Sigillo nostro apud Westmonasterium Secundo Die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo sexto, & Regni nostri Primo.
Quae Omnia Et Singula, ita inter Nos mutuò Communicata, Tractata, Appunctuata, Conventa, & Concordata, Nos, Commissarii Regis Scotorum praenominati, Promittimus per ipsum Metuendissimum Dominum nostrum Regem, suosque Successores, quoad Ipsum & Ipsos attinet, debere in omnibus & per omnia teneri inviolabiliter pariter & observari, praesentemque Indenturam per Literas Patentes ejusdem Domini nostri Regis, suo Magno Sigillo sigillandas, Ratificari & Confirmari,
Ipsasque Literas Ratificatorias, in Ecclesiâ Parochiali Villae de Berwik, primo Die Mensis Septembris proximò futuro, Nuncio Regis Angliae, similes Literas pro ipso Rege afferenti, Tradi & Liberari debere.
In quorum omnium Testimonium atque Fidem huic Parti Indenturae, penes Commissarios Regis Angliae supranominatos remansurae, Nos Oratores, Commissarii, & Ambassiatores antedicti Scotorum Regis Sigilla nostra cum Nominibus & Signis nostris Manualibus subscriptis apposuimus apud praedictam Civitatem Londoniarum Tertio Die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo sexto.
Willielmus Aberdon.
Johannes Dominus Bothville.
John Lord Kenydy.
R. Abbas S. Cruc.
Archib. Quhitelaw.
Johannes Roos.
Sub Sigillis praedictorum Commissariorum de Cerâ rubrâ pendentibus a duplicibus Caudis Pergamenae.
March 2. Dispensation granted by Innocent VIII. for the marriage of the K. with Elizabeth of York. Rome.
O. xii. 294. H. v. p. iii. 172.
Bulla Dispensationis, pro Matrimonio contracto inter Henricum Regem Septimum & Elizabetham ejus Uxorem & Reginam.
An. 1. H. 7. Ex Origine.
Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Angliae Regi Illustri, & Dilectae in Christo Filiae Nobili Mulieri Elizabethae, clarae Memoriae, Edwardi Quarti Angliae Regis Illustris Natae, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Ineffabilis Sedentis in Trono, cujus Potestas & Imperium supra humerum ejus est, cujusque investigabilia sunt Judicia, Summi Patris refertus Providentiâ, Apostolorum Principis Coelestis Clavigeri Successor Romanus Pontifex, cuncta Mundi discurrens Climata, omniumque Nationum qualitates & ortus condignè secernens Resolutionis Acie, juxta Officii debitum, Fidelium quorumlibet Pacis & Salutis incentiva explorat, & nonnunquam Canonum, Humanarum (videlicet) Editionum, praesertim circa Dignitatis & Prosapiae Praerogativâ fulgentes, relaxando Rigorem, prout Temporum Personarum & Locorum qualitas persuadet, quod Juris negat Severitas, de Gratia suae Benignitatis, indulget, prout rationabilibus suadentibus Causis in Domino conspicit salubriter expedire.
Sanè pro Parte vestra Nobis nuper Oblata, & coram Nobis &, Venerabilibus Fratribus nostris, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, in Consistorio, Lecta Petitio continebat quòd Vos,
Providè considerantes, causantibus Dissentionibus quae viguerunt inter Eos, qui de Tui Regis LANCASTRIAE & Illos, qui de Tuae Elizabethae EBORACENSIS nuncupatis Domibus sive Familiis, Originem traxerunt, Progenitores vestros, inclitum Regnum Angliae fuit diu vexatum intestinis Bellis & Cladibus, cum maxima Sanguinis Effusione tàm summarum quàm mediocrium & infirmarum Personarum,
Et quod tandem Tu, Henrice Rex, post hujusmodi Clades, longumque ob praefatas Dissentiones tui Exilium, Dei adjutorio atque clementiâ, ad Regnum praefatum, Jure Haereditario ad Te, legitimum in illo Praedecessorum tuorum Successorem, pertinens, Restitutus, & in Regem Coronatus, ac a Consilio sive Conventu Generali dicti Regni, Parliamentum nuncupato, Nemine Contradicente, pro eorum vero, legitimo, & indubitato Rege Receptus, Habitus, Tentus, & Reputatus fuisti, prout ab universis Praelatis, Proceribus, Magnatibus, & Populis dicti Regni haberis, teneris, & reputaris de praesenti.
Ac cupientes omnes & singulas Simultates & Discordias, occasione praedictâ, ut praefertur, exortas, extinguere, delere, atque penitùs abolere, Regnumque praefatum perpetuae Paci atque Tranquillitati restituere,
Idque effici indubitanter credentes, si inter Vos Henricum & Elizabetham, quae illius, praeclarae Memoriae, Edwardi Quarti olim praefati Regni Regis Primogenita & indubitata Haeres existis, Matrimonium contrahatur,
Requisiti etiam atque Interpellati super hoc cum maxima Instantia ab eisdem Praelatis, Proceribus, Magnatibus, ac Populis illius Regni,
Desideratis pro ejusdem Regni Pace & Quiete hujusmodi, quae prae caeteris Rebus Nobis cordi est, invicem matrimonialiter copulari,
Sed, quia Quarto & Quarto Consanguinitatis & forsan Quarto Affinitatis Gradibus conjuncti estis, hujusmodi Desiderium vestrum adimplere nequitis, Dispensatione Apostolicâ desuper non obtenta,
Quare, pro Parte vestra & ejusdem Regni Praelatorum, Procerum, Magnatum, ac Populorum praedictorum, Nobis fuit humiliter Supplicatum, ut super hoc vobis de oportunae Dispensationis Gratiâ providere de Benignitate Apostolicâ dignaremur,
Nos igitur, qui Redemptoris nostri Jesu Christi, in cujus Ortum Angeli Pacem Hominibus bonae Voluntatis nuntiârunt, quique Rediturus ad Patrem Pacem tanquam Bonum Haereditarium suis reliquit Discipulis in Discessu, Vices quanquam immeriti gerentes in Terris, & Regnum ipsum, quod ob Devotionem ac Observantiam, Inclitae memoriae, Angliae Regum Praedecessorum vestrorum qui pro tempore fuerunt, Romanae Ecclesiae inter alia Christianorum Regna Peculiare & carissimum semper habitum & reputatum fuit, ac illius Regni Incolas eorumque Pacem & Quietem suppremis optamus Affectibus, Deo gratum & apud Homines commendabile Pacis & Quietis Desiderium vestrum hujusmodi unà cum Fratribus nostris praedictis plurimùm in Domino Commendamus, ac ex Praemissis & aliis Nobis expositis Causis hujusmodi Supplicationibus inclinati, Vobiscum ut, impedimentis praedictis non obstantibus, Matrimonium inter vos contrahere, & nullis Praecedentibus Bannis seu Edictis, prout vobis placuerit, etiam tempore per Ecclesiam prohibito, Solemnizari & Celebrari facere, ac si vobis videbitur Carnali Copula Consumare, & in eo postquam Contractum fuerit remanere liberè & licitè valeatis, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, ex certa nostra Scientia de specialis Dono Gratiae Dispensamus, Suscipiendam ex hujusmodi inter Vos contrahendo Matrimonio Prolem legitimam Nuntiando:
Nulli ergo omninò Hominum liceat hanc Paginam nostrae Dispensationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; siquis autem hoc attemptare praesumpserit, Indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo quinto, sexto Non. Martii, Pontificatûs nostri Anno secundo.
P. De Perreria.
Sub Filis Sericis Flavi rubeique Coloris.
March 5. Thomas earl of Derby is appointed constable of England. Westm.
O. xii. 295. H. v. p. iii. 173.
De Officio Constabularii concesso.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 3. m. 18.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Probitate, & Industriâ Praedilecti Consanguinei nostri Thomae Comitis Derbiae plurimùm confidentes,
Concessimus eidem Thomae Officium Constabularii Angliae, Habendum, Occupandum, & Exercendum Officium illud eidem Thomae, ad Terminum Vitae suae, per Se vel sufficientem Deputatum suum, sive Deputatos suos,
Percipiendo indè annuatim Feoda & Vadia Centum Librarum legalis Monetae Angliae de Reventionibus Castrorum, Maneriorum, Dominiorum, Terrarum, & Tenementorum nostrorum infra Comitatum nostrum Lancastriae, per Manus Receptorum, Ballivorum, Firmariorum, sive aliorum Occupatorum eorumdem pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, unà cum omnibus aliis Proficuis, Juribus, Libertatibus, Franchesiis, Commoditatibus, & Emolumentis, eidem Officio qualitercumque pertinentibus sive spectantibus, in tàm amplo modo & formâ quibus aliquis alius, Officium illud peranteà occupans, pro eodem habuit & percepit; eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo Officii praedicti, aut de aliis Donis sive Concessionibus per Nos eidem Thomae ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione, in contrarium facto, edito, sive ordinato, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 7. Sir Giles Daubney is appointed lieutenant of Calais and Guisnes. Westm.
O. xii. 295. H. v. p. iii. 173.
Pro Regis in Exilio Sociis.
An. 1. H. 7. Franc. 1. H. 7. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis eos omnes, qui Exilii nostri Socii & Participes fuere, Incommodaque maxima & prope innumerabilia idcirco sunt perpessi, Vitam denique pro Nobis & Regni Recuperatione nostri, Nos per Mille Pericula Mortis sequentes, exposuerunt, ita Nobis Cordi esse & Animo ut non satis ad eis Benefaciendum & Laborum Praemia restituendum defatigari, videaturque Nobis ut dignam pro Meritis Mercedem illis nunquam rependere valeamus.
Cùm itaque insignis Miles Egidius Daubney dictus de d'Aubney iis omnibus de quibus supra mentionem fecimus Laboribus & Periculis, nostro Amore ductus, Se ingesserit, Volentes Meritorum suorum Rationem aliquam habere & Felicitatum nostrarum Participem facere, de Gratia nostra speciali ac ex certa scientia & Mero motu nostris Ordinavimus, Assignavimus & Constituimus ipsum Egidium Locumtenentem nostrum tàm Villae & Castri nostrorum Calesii & Turris nostri de Risbank, quàm Castri nostri de Guysnes & Marchiarum ibidem,
Habendam, Occupandam & Excercendam, Locumtenentiam praedictam, per Se vel per sufficientes Deputatos suos vel sufficientem Deputatum suum, a sexto Die Aprilis proximò futuro usque ad finem & terminum Septem Annorum extunc proximò sequentium & plenariè Complendorum, & posteà quamdiù Nobis placuerit, cum hujusmodi Feodis Vadiis & Regardis prout per Indenturas inde inter Nos & praefatum Egidium debitè Conficiendas pleniùs poterit apparere, ac cum aliis Juribus Honoribus & Proficuis & tàm amplâ Potestate prout aliqui Locumtenentes vel aliquis Locumtenens dictorum Villae Castrorum & Turris ante haec tempora habuerunt seu habuit,
Ac dictum Egidium Retinuimus penes Nos, durante Termino praedicto, Locumtenentem nostrum Villae Castrorum Turris & Marchiarum ibidem praedictorum, prout per Indenturas illas pleniùs apparebit:
Et insuper Dedimus & Concessimus per Praesentes Licentiam & plenariam Potestatem praefato Egidio quòd Ipse, durante Termino praedicto, de tempore in tempus, Ordinabit, Stabiliet & Ammovebit omnimodos Officiarios de Retinentia sua, quos sibi videbitur oportunos & convenientes pro bona & salva Gardia Villae Castrorum Turris & Marchiarum praedictorum,
Et quòd ipse, durante Termino praedicto, de tempore in tempus, Dare possit & Concedere, Nomine suo, per Literas suas, sub sigillo suo sive signeto, Salvos Conductus Securitates & alias Literas Gratiae Adversariis nostris veniendo Calesium & ad partes praedictas, ibidem morando & recedendo, per Terram, ex illa parte Maris, pro Vitellatione villae Castrorum & caeterorum Praemissorum, necnon pro Deliberatione Prisonariorum, si quos capi contigerit, per ipsum Egidium vel per aliquem de Retinentia sua, durante Termino praedicto; Et quòd hujusmodi Literae, sic per ipsum conficiendae, sint tàm validae & efficaces sicut essent si per Nos sub Magno Sigillo nostro forent confectae.
Et quòd ipse Egidius Appatizare poterit, tempore Guerrae, si Casus id requirat, omnes Parochias Disobedientes & Rebelles, ac pro eisdem dare Literas Salvae Gardiae & alias Literas sub Sigillo suo requisitas in hac parte durante Termino illo,
Salvâ Nobis Auctoritate Concedendi Salvos Conductus pro Piscatione, & Literas Gratiae Adversariis nostris, veniendo Calesium & ad Partes praedictas per Mare, pro Vitellatione Villae Castrorum & caeterorum Praemissorum,
Concessimus ulterius praefato Egidio quòd, si praesentes Literae nostrae sibi quoad Praemissa seu eorum aliquod Invalidae seu minus sufficientes, ob aliquam Causam quamcumque, in Lege existant sive existere contigerint, tunc Cancellarius noster Angliae, pro tempore existens, super sola Monstratione Praesentium, eidem Egidio tot & tantas Literas Patentes validas & sufficientes ac Brevia nostra inde sub Magno Sigillo nostro fieri faciet & deliberari, absque prosecutione inde penes Nos seu aliquo alio Waranto, quot & qualia eidem Egidio necessaria fuerint in hac parte & oportuna;
Eo quòd expressa mentio de Certitudine sive de vero Valore Annuo, sive de aliquo alio Valore Praemissorum, seu de aliis Donis sive Concessionibus per nos praefato Egidio ante haec tempora factis in praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto actu Ordinatione sive Restrictione, in contrarium editâ, aut aliâ Re, Causâ vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 27. Bull confirming the dispensation for the marriage of the K. and Q., and excommunicating rebels. Rome.
O. xii. 297. H. v. p. iii. 174.
Bulla, super Successione in Regno Angliae, approbatoria, Et contra Rebelles excommunicatoria.
An. 1. H. 7. Ex Origine.
Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, ad perpetuam Rei memoriam.
Romanus Pontifex, in quo Potestatis plenitudo consistit, inter Curas multiplices, quibus Rerum Negotiorumque varietatibus continuè premitur, ad ea ex debito Pastoralis Officii sibi commissi solicitè intendere debet, per quae inter Catholicos Principes eorumque Vasallos & Subditos Pacis & Quietis coadjuvante Domino conservetur amoenitas, & quae hiis contraria sunt ac Scandala producunt per suae Vigilantiae studium radicitùs extirpentur, prout, Personarum Locorum & Temporum qualitate pensatâ, id in Domino conspicit salubriter expedire.
Nuper siquidem, pro Parte Carissimi in Christo Filii nostri Henrici vii. Angliae Regis Illustris & Dilectae in Christo Filiae Nobilis Mulieris Elizabethae clarae memoriae Edwardi iv. dicti Regni olim Regis Primogenitae, Nobis exposito quòd ipsi, ad submovendum Contentiones quae de Regno ipso fuerant inter eorum Praedecessores de Lancastria, de qua Henricus ipse Rex, & Eboracensis, inclitis Domibus & Familiis dicti Regni, de qua Elizabet, praefati Originem trahebant, quarum occasione in Regno ipso gravia Scandala retroactis temporibus exorta fuerant, desiderabant invicem Matrimonium contrahere,
Sed quia Quarto & Quarto Consanguinitatis & forsan Affinitatis gradibus invicem conjuncti erant, eorum desiderium hujusmodi in ea parte adimplere non poterant Dispensatione Apostolicâ desuper non obtentâ.
Nos, tunc cupientes perpetuae Tranquillitati Paci & Quieti dicti Regni, quemadmodum decet pium & communem Patrem & Pastorem omnium Christianorum, providere, ac Discordiis quae in eo Regno diu inter Descendentes ex Domibus praedictis, cum maximo ipsius Regni Detrimento, viguerant Finem imponere, illudque futuris Dissentionibus occurrendo Pacatum & Quietum perpetuis temporibus reddere, ac Christiani Sanguinis Effusionem evitare, cum eisdem Henrico Rege & Elizabetha ut, hujusmodi Consanguinitatis & forsan Affinitatis impedimentis non obstantibus, Matrimonium inter Se Contrahere, & in eo postquam Contractum foret Remanere liberè & licitè possent, per alias nostras Litteras gratiosè Dispensavimus, suscipiendam ex hujusmodi Matrimonio Prolem Legitimam Nuntiando.
Cùm autem, sicùt accepimus, Henricus Rex praefatus, quanquam non modò Jure Belli ac notorio & indubitato proximo Successionis Titulo, verùm etiam omnium Praelatorum, Procerum Magnatum Nobilium totiusque ejusdem Regni Angliae Plebis Electione & Voto, necnon Decreto Statuto & Ordinatione ipsius Angliae Regni Trium Statuum in ipsorum Conventu, Parliamento nuncupato, propter hoc publicè & generaliter celebrato, Jus ipsius Regni Angliae ad ipsum Henricum vii. Angliae Regem suosque Haeredes suo ex Corpore procreandos indubitanter de Jure pertineret eidemque delatum foret,
Ad omnes tamen Discordias & Dissentiones, quae olim inter Illustres LANCASTRIAE & EBORACENSEM Domos praedictas viguerant tollendas atque imperpetuum abolendas, ac pro firma & perpetua Pace in eodem Regno observanda, ad praecipuam & specialem ipsorum Trium Statuum dicti Regni Requisitionem, assenserit eandem Elizabetham Principissam, Immortalis Famae Regis Edwardi praefati Primogenitam & veram Haeredem, ducere habereque in Uxorem, dummodò primitùs a Nobis oportuna Dispensatio super Impedimentis praedictis obtineretur;
Nos, qui unà cum Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus omnia & singula supradicta paternâ Caritate considerantes, non solum super Matrimonio hujusmodi inter Henricum Regem & Elizabetham Principissam praefatos ut praefertur contrahendo, ex Causis supradictis, per dictas nostras Literas, Dispensavimus, sed etiam Prolem suscipiendam ex eo ad Succedendum eisdem Regi & Elizabethae legitimam Nuntiavimus, prout in ipsius Dispensationis Litteris pleniùs continetur, motu proprio, non ad Henrici Regis aut Elizabethae praedictorum aut alterius pro Nobis super hoc oblatae Petitionis Instantiam, sed de nostra mera Liberalitate & ex certa nostra Scientia, hujusmodi Dispensationem nec non Ma- trimonium, illius vigore praedictae contrahendum, seu cujusvis alterius Dispensationis desuper a Sede Apostolica vel illius Poenitentiaria aut Legatis sive Nunciis, ad id facultatem ab eadem Sede habentibus, forsan obtentae, pro tempore contractum, quarum quidem Litterarum nostrarum & aliarum praedictarum Dispensationum Tenores praesentibus, acsi de verbo ad verbum insererentur, habere volumus pro expressis, Legitimamque Liberorum Successionem, ac etiam Declarationem Pronuntiationem & Decretum Parliamenti tàm super Titulo ipsius Henrici Regis quàm super Successione Liberorum ac Haeredum suorum, nec non omnia alia & singula Praemissa Auctoritate Apostolicâ Praesentium Tenore Confirmamus & Approbamus, ac Robur perpetuae & inviolabilis verè firmitatis obtinere eadem Auctoritate Pronuntiamus, Decernimus atque Declaramus, supplemusque omnes & singulos Defectus tàm Juris quàm Facti, si qui forsan intervenerint in eisdem aut aliquo Praemissorum.
Monemusque & Requirimus, Motu, Scientiâ, & Auctoritate praedictis, omnes & singulos dicti Regni Incolas, & ejusdem Henrici Regis Subditos, cujuscumque Gradûs, Statûs, seu Conditionis existant, etiam si Ducali vel Majori Dignitate praefulgeant, eisque & cuilibet eorum districtè praecipiendo Inhibemus ne Ipsi aut aliquis eorum novos Tumultus, occasione Juris Succedendi hujusmodi vel quocumque quovis quaesito colore, aut quacumque aliâ Causâ, in eodem Regno per Se vel alium seu alios movere seu moveri facere, Dispensationi, Declarationi, & Decreto hujusmodi, aut Paci Tranquillitative ipsius Angliae Regni contraveniendo quovis modo praesumant, sub Excommunicationis & Majoris Anathematis Poena,
Quam omnes & singuli hujusmodi Tumultus novos Excitantes vel excitari facientes atque Pacem & Regni praefati Tranquillitatem posthac nequiter perturbantes aut praedictis Contravenientes ex nunc prout ex tunc & ex tunc prout ex nunc (cujuscunque, ut praefertur Dignitatis, Statûs, Gradûs, seu Conditionis existant, etiam si Ducali aut Majori praefulgeant Dignitate) eo ipso incurrant, eosque incurrere & illius Vinculo innodatos & involutos ipso facto esse eisdem Motu Scientiâ & Auctoritate Volumus, Statuimus, Decernimus atque Declaramus,
A quo quidem Excommunicationis & Anathematis Vinculo ab alio quàm Sede Apostolicâ praefatâ, aut cui ipsa Sedes id specialiter & specificè commiserit, praeterquam in Mortis Articulo constituti, nequeant Absolutionis Beneficium obtinere.
Et si (quod Deus avertat) contingat ipsam Elizabetham, Prole ex dicto Henrico Rege non susceptâ, vel susceptâ non tamen tunc Superstite, Decedere ante ipsum Regem, eo casu Prolem ex ipso Rege Henrico & aliâ quacunque ejus legitimâ Uxore, ab eo superducendâ, in omni Jure Haereditario Regni hujusmodi juxta antedictum ipsius Parliamenti Decretum & hujusmodi nostrum, illius Approbationem, & Confirmationem super hujusmodi Decreto & aliis praedictis, ut praemittitur, factam, Succedere debere similibus Motu, Scientia & Auctoritate etiam Decernimus & Declaramus,
Et nè, in hujusmodi eventum, quispiam Prolis praefatae Successionem hujusmodi, quovis quaesito colore, impedire, aut [ad] impediendum novos Tumultus in eodem Regno per Se velalios excitare vel excitari facere vel procurare praesumat, sub praefatis Censuris & Poenis, quas omnes & singuli novos Tumultus, ut praefertur, ex quacunque Causa in contrarium Excitantes aut Excitari facientes, eo ipso incurrant, & a quibus ab alio quàm Sede praedictâ, & cui Sedes ipsa id specialiter commiserit, Absolvi nequeant, praeterquam in Mortis Articulo constituti, pari Motu Scientiâ & Auctoritate Prohibemus.
Et quoscunque, tàm Principes Exteros quàm dicti Regni Incolas, praestantes Opem & Succursum eidem Henrico Regi, ejusve Descendentibus in eodem Regno Successoribus Angliae Regibus, contra eorum Rebelles aut aliqua contra Praemissa quovis pacto molientes eisdem Motu Scientia & Auctoritate Benedicimus, & Illis, quos sic faciendo in tam justa Causa Decedere continget, plenariam omnium suorum Peccatorum Indulgentiam & Remissionem elargimur,
Et nichilominus universis & singulis Episcopis, Monasteriorum Abbatibus, Metropolitanis & aliarum Cathedralium & Collegiatarum Decanis, Archidiaconis, Canonicis, Parrochialiumque & aliarum Ecclesiarum Rectoribus sive Vicariis perpetuis, Prioratuum & Domorum cujusvis etiam Mendicantium Ordinum Prioribus & Guardianis, & quibuscunque aliis Ecclesiasticis Personis Exemptis & non Exemptis, similibus Motu Scientia & Auctoritate, sub Interdicti ingressus Ecclesiae in Episcopos & Superiores, ac Excommunicatio- nis latae Sententiae Poena in Inferiores ab eis, eo ipso per eos si non paruerint incurrenda, Mandamus quatinus Ipsi & quilibet eorum, cùm pro parte praefati Henrici Regis Haeredum & Successorum suorum hujusmodi quorumcumque fuerint desuper requisiti, Contravenientes hujusmodi & Novos Tumultus Excitantes in Ecclesiis suis & aliis Locis publicis, inter Missarum & aliorum Divinorum Officiorum Solemnia, necnon aliis Temporibus congruis, totiens quotiens requisiti fuerint, Excommunicatos & Anathematizatos esse & hujusmodi Sententias & Censuras incurrisse publicè Nuntient, faciantque ab aliis Nunciari, & ab omnibus arctiùs evitari, ac, legitimis super hiis habendis servatis Processibus, Censuras & Poenas hujusmodi iteratis vicibus aggravent, Contradictores quoslibet & Rebelles per Censuram Ecclesiasticam & alia Juris remedia, Appellatione postpositâ, Compescendo, invocato ad hoc si opus fuerit Auxilio Brachii Secularis;
Non obstantibus Constitutionibus & Ordinationibus Apostolicis, concessis quoque per Nos & Sedem praefatam Privilegiis & Litteris Apostolicis, quibus illa etiam si de eis eorumque totis Tenoribus, seu quaevis alia expressio habenda esset, & in eis caveretur expressè quòd illis non intelligeretur unquam Derogatum, nisi dùm & quotiens sub certis inibi Expressis modo & formâ contingeret derogari Praesentibus, pro Expressis & insertis habentes quoad Praemissa specialiter & expressè Derogamus Contrariis quibuscunque, seu si eisdem Episcopis, Abbatibus, Decanis, Archidiaconis, Rectoribus, Vicariis perpetuis, Prioribus, Guardianis & aliis Ecclesiasticis Personis ac Ducibus & aliis praedictis vel quibusvis communiter vel divisim a dicta sit Sede Indultum quod Interdici, Suspendi vel Excommunicari non possint per Litteras Apostolicas, non facientes plenam & expressam ac de verbo ad verbum de Indulto hujusmodi mentionem, & qualibet aliâ dictae Sedis Indulgentia generali vel speciali, cujuscunque Tenoris existat, per quam Praesentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, & de qua cujusque toto Tenore habenda sit in nostris Litteris mentio specialis.
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Confirmationis, Approbationis, Pronuntiationis, Constitutionis, Declarationis, Supletionis, Monitionis, Requisitionis, Inhibitionis, Voluntatis, Statuti, Decreti, Prohibitionis, Benedictionis, Concessionis, Mandati, & Derogationis infringere, &c.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Sexto, Sexto Kal. Aprilis, Pontificatûs nostri Anno Secundo.
Mar.
Gratis de Mandato Domini nostri Papae.
Jo. Laurentius pro R.
Hie. Balbanus.
L. De Marcellinis.
Sub Sigillo plumbeo a Filis Sericis Flavi rubeique coloris pendente.
Innocentius Papa viij.