Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1486

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

299-302

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1486', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 299-302. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115526 Date accessed: 26 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1486

Syllabus EntryFoedera Text
April 11. Safe conduct for John abbot of Cisteaux. Nottingham.
O. xii. 299. H. v. p. iii. 174.
Pro Abbate Cisterciensi, de Conductu.
An. 1. H. 7. Franc. 1. H. 7. m. 9.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd de Gratia nostra speciali, ac ex certis Considerationibus nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem nostras speciales, Dilectum Nobis in Christo, Johannem Abbatem Monasterii beatae Mariae de Cistewes in Burgonn in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones & Territoria de Obedientia nostra, cum Sexdecim Personis, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint, vel infra, in Comitiva sua, equestrè vel pedestrè, Armatis vel non Armatis, ac cum Literis, Papiris, scripturis apertis & clausis, Manticis, Bogeis, Fardellis, Cariagiis, Bonis, Rebus, Jocalibus & Hernesiis suis quibuscumque, tàm per Terram quam per Mare & Aquas dulces, veniendo, ibidem Nocte Dieque morando, expectando, sojornando, & perhendinando, Negotia sua expediendo, & perimplendo, & ab eodem Regno nostro ad Partes suas proprias vel ad alias Partes quascumque Exteras transeundo & redeundo, & iterùm in Regnum nostrum praedictum ac alia Loca Jurisdictiones & Territoria nostra praedicta totiens quotiens sibi placuerit in forma praedicta reveniendo, ibidem expectando, sojornando, & ab eodem redeundo & transeundo, durante praesenti Salvo Conductu nostro, absque Impedi- mento, Arresto, Molestatione, seu Gravamine quocumque; aliqua Marqua, Contromarqua, sive Reprisalia, concessa vel concedenda; aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, seu Mandato, in contrarium editis sive ordinatis, non obstantibus.
Et ideò vobis &c.
In cujus &c. per Octo Menses proximos post &c. duraturas.
Teste Rege apud Notyngham, undecimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
June 8. Safe conduct for Michael de Sepprello, Mark Stroze, Antony Corssy, Aldobrand Tanagly, and all other Florentine merchants. Westm.
O. xii. 300. H. v. p. iii. 175.
De Salvo Conductu pro Mercatoribus Florenciae.
An. 1. H. 7. Franc. 1. H. 7. m. 4.
Rex Universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, & aliis Officiariis, Ministris, & Fidelibus Ligeis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Michaelem de Sepprello, Marcum Stroze, Antonium Corssy, & Aldobrandum Tanagly, Mercatores de Florentia, & omnes & singulos Mercatores de Florentia, & eorum Factores, Attornatos, & Servientes, Districtuales, Subditos, & Vassallos, in Regno nostro Angliae & aliis Jurisdictionibus, Dominiis, & Territoriis nostris quibuscumque ad praesens existentes, & quos exnunc in eadem, durante praesenti Salvo Conductu nostro, venire contigerint, & eorum quemlibet, ac Patronos, Marinarios, Pilotos, & Servientes Carcarum, Galearum, Navium, & aliorum Vasorum suorum, in & per eadem Regnum, Jurisdictiones, Dominia, & Territoria nostra, cum Carracis, Galeis, Navibus, & aliis Vasis suis hujusmodi Carcatis vel non Carcatis, ac Rebus, Bonis, Mercandisis, necnon Armis pro Defensione sua oportunis, & Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim & divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, veniendo & transeundo, in eisdem Regno, Jurisdictionibus, Dominiis, & Territoriis nostris morando, praestolando, Nocte Dieque Perhendinando, Bona & Mercandisas sua Vendendo, & Lanas, Pannos, Stannum, Plumbum, & alias Mercandisas quascumque Emendo, & cum eisdem ac Carracis, Galeis, Navibus, & aliis Vasis suis hujusmodi, necnon Rebus, Bonis, atque Armis pro Defensione sua oportunis, & Hernesiis suis praedictis extra Regnum, Jurisdictiones, Dominia, & Territoria nostra praedicta, & per eadem quo & quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, transeundo, veniendo, & redeundo, liberè & absque impedimento aliquo Nostri aut Haeredum nostrorum aut aliorum quorumcumque,
Ita etiam quòd ipsa Bona, Mercandisas, & Merces sua, & quamlibet indè Parcellam infra Regnum, Dominia, & Jurisdictiones nostra praedicta, per ipsos & eorum quemlibet adducenda & non vendita, pro quibus Custumas & Subsidia nobis in Introitu eorumdem debitè Soluta fuerint, quomodocumque & quotienscumque sibi placuerit, absque aliis Custumis, Subsidiis, & aliis Denariis, ad Opus nostrum indè capiendis, solvendis Abducere, Extrahere, & Asportare possint & valeant licitè & impunè,
Aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, contra Communitatem, Dominium, sive Civitatem Florentiae, aut Vasalos sive Subditos eorumdem, aut alias Partes, seu eorum aliquem concessis vel concedendis, aut eo quod expressa mentio de Nominibus Caracarum, Galearum, Navium, & Vasorum praedictorum, seu Patronorum & Magistrorum eorumdem, vel de Portagio eorumdem, in Praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione, Judicio, aut Mandato, Causâ, vel aliquâ aliâ Materiâ quacunque, in contrarium Praemissorum factis, habitis, ordinatis, vel provisis, aut habendis, fiendis, ordinandis, vel providendis, non obstantibus;
Et ideò vobis Mandamus quòd praedictos Michaelem, Marcum, Antonium, & Aldobrandum, & omnes & singulos alios Mercatores de Florentia, & eorum Factores, Attornatos, & Servientes, ac Patronos, Marinarios, Pilotos, & Ser- vientes Carracarum, Galearum, Navium, & aliorum Vasorum suorum, & eorum quemlibet, in Regno nostro praedicto, aut aliis Jurisdictionibus, Dominiis, & Territoriis nostris praedictis ad praesens existentes, & quos exnunc in eadem, durante praesenti Salvo Conductu nostro, venire contigerit, & eorum quemlibet, in & per eadem Regnum, Jurisdictiones, Dominia, & Territoria nostra, in Carracis, Galeis, Navibus, & aliis Vasis suis hujusmodi Carcatis vel non Carcatis, ac Rebus, Bonis, Mercandisis Licitis & non Prohibitis, & Hernesiis suis praedictis, ut praedictum est, veniendo & transeundo, ac in eisdem Regno, Jurisdictionibus, Dominiis, & Territoriis nostris morando, praestolando, Nocte Diéque perhendinando, Bona & Mercandisas sua vendendo, ac Lanas, Pannos Laneos, Stannum, Plumbum, & alias Mercandisas suas quascumque emendo, ac cum eisdem ac Carracis, Galeis, Navibus, & aliis Vasis suis hujusmodi, necnon Rebus, Bonis, & Hernesiis suis praedictis, extra Regnum, Jurisdictiones, Territoria, & Dominia nostra praedicta, quo & quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, ut praedictum est, transeundo, reveniendo, & redeundo, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, non inferentes eis aut eorum alicui, seu quantum in vobis est ab aliis inferri permittetis Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis aut eorum alicui Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet sine dilatione corrigi debiteque reformari faciatis;
Proviso semper quòd Nobis & Haeredibus nostris de Custumis, Subsidiis, & aliis Denariis, Nobis in hac parte debitis, de tempore in tempus, prout justum fuerit, fideliter respondeatur:
Et quòd aliqua Bona sive Mercandisae, ad Stapulam Villae nostrae Calesii pertinentia, vigore praesentis salvi Conductûs nostri, alibi quàm ad eandem Stapulam, nisi per Destrictus de Marrok tantum, non carientur nec traducentur quovis modo:
Nolumúsque quòd, si contingat aliquem praedictorum Florentinorum, aut eorum Factorum, Attornatorum, & Servientum, Districtualium, Subditorum, & Vassallorum suorum, aut Mercatorum Florentiae, Patronum, Marinariorum, Pilatorum, & Servientum Carracarum, Galearum, Navium, & aliorum Vasorum seu eorum alicujus praesentes Literas nostras Infringere, aliquod Dampnum seu Gravamen minimè Infringentibus gravari seu fieri, set tantum illi vel illis sic Infringenti vel Infringentibus:
Volumus insuper, ac de Avisamento & Assensu praedictis Concessimus praefatis Mercatoribus, Factoribus, Attornatis, Patronis, & eorum cuilibet, quòd Cancellarius noster Angliae, pro tempore existens, sufficientem Potestatem habeat, de tempore in tempus, durante praesenti Salvo Conductu nostro, fieri faciendi separales Literas nostras Patentes, Tenorem, Effectum, Formam, & Vigorem Praesentium continentes, quibuscumque Mercatoribus Florentiae, sub & pro eorum propriis Nominibus & Personis, & eorum Carracis, Galeis, Navibus, Vasis, Bonis, Mercandisis, Rebus, & Hernesiis, ac hujusmodi Carracarum, Galearum, Navium, & Vasorum Patronis, Marinariis, Pilotis, & Servientibus, absque aliquo Waranto seu Prosecutione penes Nos & Concillum nostrum prosequendo seu fiendo quovis modo; aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione, in contrarium factis vel ordinatis, non obstantibus.
In cujus &c. per Decem Annos duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 10. The sheriff of Norfolk and Suffolk is ordered to issue a proclamation ordering beacons to be made and watch to be kept for defence of the coast against the navies of the K. of France and the K. of the Romans, who are at war with each other. Westm.
O. xii. 302. H. v. p. iii. 175.
Super Bello exorto inter Regem Romanorum & Karolum Franciae, de Proclamationibus.
An. 1. H. 7. Pat. 1. H. 7. p. 3. m. 9. dor.
Rex Vicecomiti Norffolciae & Suffolciae, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates quàm extra, ubi magis expediens videris, ex Parte nostra Publicas Proclamationes fieri facias in haec verba,
Formasmuch as the King our Soveraign Lord Henry the Seventh, by the Grace of God, King of England and of Fraunce, and Lord of Irlond, hath credible Informacion that there is lik to be open Werre had, moved and stered, aswell by Water as by Lond, betwene bys Cousyn Charles of Fraunce on the oon Partie, and his Cousyn the King of Romannys oon the other Partie, Wheruppon great Navys of both Parties byth in Rigging redye to be sette unto the See, wer thurgh, Hurte and Prejudice by the Riottouse demeanyng of the said Navyes myght sodenly growe unto this his Realme and to his Subgetts of the same, if no remedie wer in that behalf foresene, ordyned, and provyded, which God defend,
Our said
Soveraigne Lord, not willing any such Hurte or Prejudice to ensue unto this his said Realme, ne unto any of his said Subgetts, Willeth, Chargeth, and straitly Commaundith all and everych of his said Subgettis, that they and every of them kepe Watche and Warde uppon the Costes of the See where nede shuld require, and that all Bekyns and other Tokyns uppon the same Costes be made redie to be sette on Fyre, and to Warne all his said Subgettis to be redie and to come and Defend this his said Realme and his said Subgettes, if nede be, according to their Duteis, in maner and fourme as in old tyme, in like Case, hath ben used and accustumed.
Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Junii.