Rymer's Foedera with Syllabus
1487

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

320-331

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1487', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 320-331. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115528 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1487

Syllabus EntryFoedera Text
1487. Jan. 2. Renewal, until the feast of the Purification, of the treaty of intercourse between the K. and Maximilian and Mary dated 12 July 1478. Calais.
O. xii. 320. H. v. p. iii. 182.
Tractatus, Factus per Oratores Maximiliani Regis Romanorum & Philippi Archiducis Austriae, pro Intercursu Mercatorum.
An. 2. H. 7. Ex Autogr.
Philippus, Permissione Divinâ, Abbas Monasterii Sancti Petri juxta Gardanum Ordinis Sancti Benedicti Decretorum Doctor, Thomas de la Papoire Dominus de Pipeix utriusque Juris Licentiatus Procurator Generalis, Thomas Portimari & Egidius de Bois Consiliarii, ac Petrus Puissant Secretarius, Oratores, Ambassiatores, Procuratores, & Nuncii speciales, Serenissimorum & Illustrissimorum Principum & Dominorum nostrorum, Dominorum Maximiliani, Divinâ favente Clementiâ, Romanorum Regis semper Augusti, & Philippi, Dei gratiâ, Austriae Archiducum, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Lucemburgiae, & Gheldriae Ducum, Flandriae, Thirolis, Arthesii, Burgundiae, Hanoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zutphaniae Comitum, ac Sacri Imperii Marchionum, Dominorum Friziae, Salinarum, & Mechliniae, specialiter Deputati, universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm nuper certa Dieta fuerit per praefatos Dominos nostros Principes ex una, & Serenissimum Principem, Dominum Henricum Regem Angliae, &c. Partibus ex altera, concepta & ordinata teneri, in Villa Calesiae, ultima Die Mensis Novembris novissimè praeteriti, per Nos, ex & pro Parte eorumdem Principum & Dominorum nostrorum Dominorum Romanorum Regis, & Philippi Archiducum, unà cum Carissimo & Generoso Milite, Domino Egidio Domino d'Auubeney Locumtenente praefati Domini Regis Angliae, &c. in Villa & Marchiis Calesiae, necnon Venerabili & Circumspecto Viro, Domino ac Magistro Johanne Gunthorpt, utriusque Juris Doctore, Decano Ecclesiae Wellensis, ac, Nobilibus Militibus, Thoma Thuuaytis Thcssaurario, & Humfredo Talbot Marescallo, ejusdem Villae Calesiae, Thoma Fynes Armigero, Locumtenente Castri Calesiae, necnon Venerabili Viro, Domino Johanne Baldiswel Legum Doctore, Clerico Concilii praefati Domini Regis Angliae, &, Honorabilibus Viris, Richardo Yorche Maiore Stapulae dictae Villae Calesiae, Ricardo Hatton Doctore utriusque Juris, Guillermo Roos Vitellario, & Adriano Wethill Contrarotulatore dictae Villae Calesiae, Johanne Pykeryng Gubernatore Mercatorum, in partibus Flandriae, Brabantiae, &c. & Thoma Grafton Locumtenente Majoris Stapulae ejusdem Villae, Oratoribus, Ambassiatoribus, & Commissariis praefati Domini Regis Angliae, &c. super Intercursu seu Concursu Mercatorum, inter Subditos utrorumque Regum & Principum praedictorum hactenus observato, & aliis Articulis,
Qua quidem ultima Die Novembris, Nos, neque Oratores praefati Domini Regis Angliae, &c. ob arduorum Negotiorum eorumdem Principum & Regum exigentias, minimè convenire Potuimus,
Quamobrem, Consensu mutuo dictorum Dominorum Regum & Principum, dicta Dieta usque ad Hujus Mensis Januarii Diem continuata sit & prorogata.
Notum Facimus quòd Nos,
Indempnitati Subditorum dictorum Regum & Principum providere volentes,
Communicatione cum praefatis Oratoribus Regis Angliae, &c. Ac Deliberatione inter Nos habitâ cum eisdem Oratoribus,
Convenimus & Conclusimus, Convenimusque & Concludimus per Praesentes, Illu Intercursum seu Concursum Mercantiarum,
Per Dominum Johannem Coolre, Ambassiatorem, recolendae memoriae, Eduwardi Quarti nuper Regis Angliae, &c. Ac, magistros, Thomam de Plana & Justum Baldimum, utriusque Juris Doctores, Nomine Illustrissimorum Dominorum Maximiliani & Mariae tunc Archiducum Austriae, Ducum Burgundiae, &c. Insulis, Die Duodecimâ Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Octavo Initum & Conclusum,
Postque per eosdem Principes, pro Se, suis Subditis, Patriis, & Dominiis, hincinde Approbatum & Ratificatum, modo & formâ in eodem contentis, Continuari & Rennovari debere,
Eundem Intercursum seu Concursum, modo & formâ eisdem, ac sub eisdem Punctis & Articulis, Praesentium Tenore, Continuamus & Renovamus, a Pri ma die hujus Mensis Januarii, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae Virginis proximè sequens Inclusivè duraturum:
Et, si forsan in contrarium per Subditos praefatorum Dominorum nostrorum Romanorum Regis & Archiducum aliquid Attemptatum fuerit, dicti Domini Principes condignè Restitui & Reparari facient;
Promittentes, pro eisdem Dominis nostris Romanorum Rege & Archiducibus Principibus, & Ipsorum Nominibus, quòd Ipsi praesentem Continuationem & Renovationem suis Patentibus Literis, si & dùm opus fuerit, citra dictum Purificationis Festum, Ratificabunt & Approbabunt.
Acta fuerunt Haec in saepe dicta Villa Calesiae sub Sigillo Signetis & Signis nostris Manualibus praesentibus appositis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Sexto, Die verò Secundâ Mensis Januarii suprascripti.
Philippus Abbas Sancti Petri Juxta Gand.
Pappoire.
Thomas Portimari.
Du Bois.
Puissant.
Jan. 26. Ratification of the preceding treaty by Maximilian K. of the Romans. Brussels.
O. xii. 321. H. v. p. iii. 183.
Ratificatio Tractatus pro Intercursu Mercatorum.
An. 2. H. 7. Ex Autogr.
Maximilianus, Divinâ favente Clementiâ, Romanorum Rex semper Augustus, & Philippus, eâdem gratiâ, Austriae Archiduces, Duces Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Lucemburgiae, & Ghelriae, Comites Flandriae, Arthesii, Burgundiae, Palatini Hanoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Namurici, & Zutphaniae, Sacrique Imperii Marciones, Domini Frisiae Salinarum & Mechliniae, omnibus & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm, per, Dilectos & Fideles Consiliarios nostros, Reverendum in Christo Patrem Dominum Philippum Abbatem Monasterii Sancti Petri juxta Gandanum, Magistrum Thomam de la Pappoire Dominum de Pippaix in utroque Jure Licentiatum nostrum Procuratorem fiscalem, Thomam Portimarii, Egidium du Bois, & Petrum Puissant Secretarium nostrum, Oratores, Ambassiatores, & Procuratores speciales, a Nobis sufficientem Potestatem habentes ex unâ, necnon Nobilem ac Generosum Baronem Dominum Egidium Dominum d'Aubney Militem Locumtenentem Serenissimi Consanguinei & Fratris nostri Domini Henrici Regis Angliae in Villa & Marchiis Calesiae, Egregium Virum Dominum Johannem Guntharp Decanum Ecclesiae Wellensis, Dominum Thomam Thwaytes Militem Thesaurarium praefatae Villae Calesiae, & nonnullos alios Oratores, Ambassiatores, & Procuratores ejusdem Consanguinei & Fratris nostri Regis Angliae, &c. ex altera Parte, Intercursus,
Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Octavo, Duodecimo Julii, Insulis Initus & Conclusus,
Ob Utilitatem Subditorum utriusque Partis fuerit nuper Continuatus & Renovatus modo & formâ in Literis praedictorum nostrorum Ambassiatorum contentis,
Quarum Tenor sequitur & est talis,
Philippus, Permissione Divinâ, Abbas Monasterii Sancti Petri juxta Gandanum Ordinis Sancti Benedicti Decretorum Doctor, Thomas de la Pappoire, &c. ut supra in Literis, Dat. 2. Januarii.
Notum Facimus quòd Nos praedictam Continuationem, seu Renovationem, modo & formâ praemissis nostris Nominibus factam, cum omnibus & singulis Punctis & Articulis, Ratificamus, Confirmamus, & Approbamus.
In cujus Rei Testimonium Sigillum nostrum Praesentibus Literis duximus apponendum.
Datum in Opido nostro Bruxellensi, Die Vicesima Sexta Mensis Januarii, Anno Domini, Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Sexto, Regni verò nostri Maximiliani Anno Primo.
Per Regem.
Dourchle.
Feb. 8. Grant to Peter bp. of Exeter of the custody of the temporalities of the see of Winchester, void by the death of William the last bp. Westm.
O. xii. 322. H. v. p. iii. 183.
Pro Episcopo Exoniensi de Custodia Temporalium Winton.
An. 2. H. 7. Pat. 2. H. 7. p. 2. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Concessimus & per Praesentes Concedimus, Reverendo in Christo Patri, Petro Exoniensi Episcopo Custodi Privati Sigilli nostri Custodiam Omnium Temporalium Episcopatûs Wintoniensis cum pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem, necnon quascumque Portiones & omnia & singula Alia, quae Nobis per Mortem, bonae memoriae, Willielmi ultimi Episcopi Loci praedicti & ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs aliquo modo pertinent seu pertinere poterunt aut debent in futurum,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Episcopo Assignatis & Executoribus suis, unà cum Exitibus & Proficuis suis praedictis, a Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimò praeterito, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris remanere contigerint, unà cum Feodis Militum, Escaetis Terrarum & Tenementorum ac Bonorum & Catallorum quorumcumque, necnon Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Ecclesiarum Collegiatarum, Decanatuum, Praepositurarum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praebendarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis Reddendo aut Solvendo seu Composito inde faciendo:
Et ulterius Concessimus praefato Episcopo plenariam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, omnia & singula hujusmodi Ecclesias, Abbatias, Prioratus, Ecclesias, Collegiatas, Praeposituras, Decanatus, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praebendas, Hospitalia, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque, Nobis ratione Vacationis praedictae Pertinentia, Cuicumque sibi placuerit, cùm & quotiens vacaverint, seu aliquod eorum vacaverit, ad libitum suum, Concedendi, Conferendi, Praesentandi, sive Donandi,
Et quoscumque Senescallos, Receptores, Ballivos, ac alios Officiarios quoscumque, & Officia quaecumque Episcopatui praedicto pertinentia durante Vacatione praedictâ Assignandi, Faciendi, & Donandi, omnesque & singulos Officiarios dicto Episcopatui nunc pertinentes ad Libitum ipsius Episcopi Amovendi, absque Impetitione, Impedimento, Perturbatione, seu Gravamine Nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum seu aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; Eo quòd expressa mentio de vero Valore Praemissorum vel alicujus indè Parcellae, aut de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos eidem Episcopo ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, sive Restrictione in contrarium facto edito ordinato sive proviso, aut aliquâ aliâ Re, Causâ vel Materiâ quacumque non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 2. Restitution of the temporalities to Richard Fox, bp. of Exeter. Colchester.
O. xii. 322. H. v. p. iii. 183.
De Restitutione Temporalium Exon.
An. 2. H. 7. Ibid. m. 8.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Devoniae & Cornubiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Sede Ecclesiae Cathedralis Exoniensis, per Translationem, Venerabilis Patris Petri, nuper Episcopi Ecclesiae praedictae, Personam sincerè dilecti nostri Richardi Fox ejusdem Ecclesiae Electi in ipsius Ecclesiae Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Fidelitatem ipsius Episcopi Cepimus, & Temporalia Episcopatûs illius prout moris est, Restituimus Eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine Dilatione Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Colcestr, secundo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Suth.
Escaetori Regis in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, &c.
April 2. Restitution of the temporalities to Peter bp. of Winchester, translated from Exeter. Colchester.
O. xii. 323. H. v. p. iii. 184.
De Restitutione Temporalium Wynton.
An. 2. H. 7. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Suthamptoniae & Wiltesiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem Petrum, nuper Episcopum Exoniensem, a vinculo, quo eidem Ecclesiae Exoniensi, cui tunc praeerat, tenebatur, absolverit, & Ipsum ad Ecclesiam Wyntoniensem, Vacantem per Mortem bonae memoriae Willielmi ultimi Episcopi Loci illius, transtulerit, Ipsumque in Episcopum dictae Ecclesiae Wyntoniensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Petrus, sic ad dictam Ecclesiam Wyntoniensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Petri, sic ad dictam Ecclesiam Wyntoniensem Translati, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Petro, sic ad dictam Ecclesiam Wyntoniensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta, salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Colcestr. Secundo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Somers. & Dors.
Escaetori Regis in Com. Surr.
Escaetori Regis in Com. buks.
Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berks
.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, &c.
April 26. Release to John abp. of Canterbury, legate, of the sums due to the K. for the clerical tenth of the province of Canterbury. Coventry.
O. xii. 323. H. v. p. iii. 184.
Pro Archiepiscopo Cantuariensi.
An. 2. H. 7. Ibid. m. 7.
Rex Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus, ac per Praesentes Pardonamus, Remittimus & Relaxamus Reverendissimo in Chriso Patri Johanni Cantuariensi Archiepiscopo, totius Angliae Primati & Apostolicae Sedis Legato, aliàs dicto Johanni Cantuariensi Archiepiscopo, seu quocumque alio Nomine censeatur, omnes & omnimodas Pecuniarum Summas, Nobis per ipsum Archiepiscopum debitas sive pertinentes, de vel pro una integra Decima Nobis per Clerum Cantuariensis Provinciae ultimò concessa, pro Rebus, Bonis, & Possessionibus suis quibuscumque, aut ipsum aliquo modo inde contingente, ac omne id quod ad Nos, ratione Concessionis praedictae, de vel pro Decima praedicta, aut aliqua inde Parcella, per Ipsum seu de Ipso, pertinet seu pertinere poterit, debuit aut deberet quovis modo, necnon omnia & omnimoda Debita & Compota, Nobis pro Decima praedicta aut aliqua inde Parcella qualitercumque debita sive pertinentia, necnon omnes & omnimodas Actiones, Executiones, & Demandas quae Nos versus ipsum Archiepiscopum occasione praedictâ habuimus, habemus, seu quovis modo habere poterimus,
Volentes quòd idem Archiepiscopus de Decima praedicta & qualibet Parte ejusdem, ac de Summis praedictis & qualibet Solutione indè & cujuslibet indè Parcellae, erga Nos & Haeredes nostros ac alios quoscumque totaliter Quietus & Exoneratus existat, ac ipsum indè & de qualibet indè Parcella erga Nos, & Haeredes nostros, ac alios quoscumque, ut praedictum est, Exoneramus & Acquietamus, ac ipsum indè Exonerari & Acquietari volumus imperpetuùm per Praesentes,
Et ulterius Concessimus & per Praesentes Concedimus praefato Archiepiscopo quòd, si praesentes Literae nostrae de Pardonatione sibi quoad suam plenariam Exonerationem Decimae praedictae & cujuslibet indè Partis & Parcellae, invalidae aut minus sufficientes existant vel existere contigerint, tunc Cancellarius noster Angliae, qui pro tempore fuerit, eidem Archiepiscopo tot & tantas Literas nostras Patentes de Pardonatione Decimae praedictae, ipsum solomodo contingentis, bonas & efficaces, ac Brevia nostra sub Magno Sigillo nostro, tàm Thesaurario & Baronibus nostris de Scaccario nostro, quàm Collectoribus Decimae praedictae & cujuslibet indè Partis & Parcellae, ac aliis, si necesse fuerit, dirigenda & debitè conficienda, de tempore in tempus, fieri faciat & deliberari, absque aliqua Prosecutione sive Waranto indè penes Nos faciendis seu habendis, quot & qualia praefato Archiepiscopo in hac parte necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna; Eo quòd expressa mentio de vera seu certa Summa Decimae praedictae aut alicujus indè Parcellae, ipsum de Decima praedicta & alicujus indè Partis & Parcellae, ut praedictum est, contingentis Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Assignamento, sive Ordinatione, indè in contrarium factis, editis, sive provisis, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, vicesimo sexto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Aug. 26. Commission of Pope Innocent to the abp. of Canterbury, to absolve from excommunication persons who have caused disturbances in the kingdom. Rome.
O. xii. 324. H. v. p. iii. 184.
Commissio facta Archiepiscopo Cantuariensi pro Absolutione Tumultuantium.
Registrata in Camera Apostolica.
Blondus.
An. 2. H. 7. Ex Origine.
Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri Archiepiscopo Cantuariensi Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Apostolicae Sedis indefessa Clementia Lapsis, ad eam post Excessum cum humilitate recurrentibus, Personis libenter se Propitiam & Benignam exhibere, & dùm id humiliter petierint, suae Pietatis Gremium aperire consuevit.
Dudùm siquidem, pro conservandâ Pace & Quiete in Regno Angliae, & ex certis aliis tunc expressis Causis, per alias nostras Litteras motu proprio, & ex certa Scientia, Auctoritate Apostolicâ Monuimus & Requisivimus omnes & singulos dicti Regni Incolas, & Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Septimi Angliae Regis Illustris Subditos, cujuscunque Gradûs, Statûs, seu Conditionis existerent, etiamsi Ducali vel majori Dignitate fulgerent, eisque & cuilibet eorum, districtè Praecipiendo, Inhibuimus nè ipsi aut aliqui eorum Novos Tumultus occasione Juris Succedendi in dicto Regno, vel quovis quaesito colore, aut quacunq; aliâ Causâ in eodem Regno per se, vel alium seu alios movere seu moveri facere, aut Paci & Tranquilitati dicti Regni contravenire quovis modo praesumerent sub Excommunicationis & Majoris Anathematis Poenâ, quam omnes & singuli hujusmodi Tumultus novos excitantes vel excitari facientes, atque Pacem & Regni praefati Tranquillitatem perturbantes, aut praedictis Contravenientes, extunc, cujuscunque, ut praefertur, Dignitatis, Statûs, Gradûs, seu Conditionis existerent, etiamsi Ducali aut Majori praefulgerent Dignitate, eo ipso incurrerent, eosque incurrere, & illius vinculo innodatos & involutos ipso facto esse, eisdem Motu, Scientiâ, & Auctoritate Voluimus, Statuimus, Decrevimus, atque Declaravimus,
A quo quidem Excommunicationis & Anathematis vinculo, ab alio quàm Sede praefatâ, aut cui Sedes ipsa id spe- cialiter & specificè committeret, praeterquam in Mortis Articulo constituti, nequirent Beneficium obtinere, prout in eisdem Litteris pleniùs continetur:
Cùm autem, sicut praefatus Rex Nobis nuper exponi fecit, aliqui ex praedictis Monitis, qui hujusmodi Excommunicationis Sententiam incurrerunt, desiderent pro Serenitate Conscientiarum suarum ab illâ Absolvi, pro parte ejusdem Regis Nobis fuit humiliter Supplicatum ut ipsos, & eorum singulos ab hujusmodi Excommunicationis Sententiâ Absolvi mandare, aliasque eis & eorum Statuti in Praemissis oportunè providere de Benignitate Apostolicâ dignaremur,
Nos igitur, attendentes quôd praefatae Sedis exuberans Clementia cum humilitate petentibus Veniam non consuevit denegare, hujusmodi Supplicationibus inclinati, Fraternitati tuae per Apostolica Scripta Committimus & Mandamus quatinus per Te, vel alium seu alios idoneos, quos ad hoc duxeris eligendos, super quo tuam Conscientiam oneramus, omnes & singulos Excommunicationis Sententiâ hujusmodi innodatos, qui id humiliter petierint, ab illa, Auctoritate nostra, hac vice duntaxat absolvas, in formâ Ecclesiae consuetâ; Injunctis eis, inter alia, sub virtute praestandi Juramenti, quòd de caetero talia non committent nec ea Committentibus praestabunt Auxilium, Consilium, vel Favorem, ac pro modo Culpae Poenitentiâ salutari, & aliis quae de Jure fuerint injungenda: Non obstantibus Praemissis ac Apostolicis, necnon, bonae memoriae, Ottonis & Ottoboni, olim in dicto Regno ejusdem Sedis Legatorum, ac in Provincialibus & Sinodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus & Ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscunque.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Septimo, octavo Id. Augusti, Pontificatûs nostri Anno Tertio.
Gratis de Mandato Sanctissimi Domini nostri Papae.
Hie. Balbanus,
Ja. Fiella.
R. De Vulterris.
A. Treviano.
L. De Marcellinis.
Sept. 12. Presentation of Thomas Hennot to the church of Helveringham in the marches of Calais, vice William Richmond, deceased. Westm.
O. xii. 325. H. v. p. iii. 184.
De Praesentatione ad Ecclesiam in Marchiis Calesiae.
An. 3. H. 7. Franc. 3. H. 7. m. 6.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Reverendissimo in Christo Patri J. eadem Gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae Primati & Apostolicae Sedis Legato, Salutem.
Ad Ecclesiam Parochialem de Helveryngham, in Marchiis Calesii Morinensis Dioecesis, per Mortem Willielmi Richmond ultimi Personae ibidem Vacantem, & ad nostram Donationem spectantem, Dilectum Nobis Thomam Hennot Capellanum vobis Praesentamus,
Intuitu Caritatis Rogantes quatenus ipsum Thomam ad Ecclesiam praedictam, Auctoritate vobis ad omnem Jurisdictionem ordinariam in Partibus illis excercendum commisâ, admittatis, & Personam instituatis in eadem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Septembris, Anno Regni nostri Tertio.
Sept. 22. Safe conduct for the bps. of Dunkeld, Aberdeen, and Glasgow, the abbot of Holyrood, lord Bouhtwell, sir William Murray and John Murray. Westm.
O. xii. 325. H. v. p. iii. 185.
De Salvo Conductu.
An. 3. H. 7. Scot. 3. H. 7. m. 12.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis de causis & considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratia nostra speciali, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac Tuitionem, Protectionem, & Desensionem nostras speciales, Venerabiles Patres, Episcopos, Dunkeldensem, Abbirdensem, & Glasguensem, Abbatem de Sancta Cruce, Dominum de Bouhtwell, Willielmum Murray Militem, & Johannem Murray Armigerum de Regno Scotiae, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria de Obedientia nostra, cum Quaterviginti Personis in Comitiva sua, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 23. Safe conduct (at the request of James K. of Scotland) for William bp. of S. Andrew's and John Irland, clerk. Westm.
O. xii. 326. H. v. p. iii. 185.
De Conductu, ad Instantiam Regis Scotorum.
An. 3. H. 7. Ibid.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, ad Instantiam & Requisitionem Praecarissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Venerabilem Patrem Willielmum Episcopum de Saint Andros, & Johannem Irland Clericum de Regno Scotiae, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria, de Obedientia nostra, cum Quinquaginta & duabus Personis in Comitiva sua, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Triennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem.
Oct. 14. Power for Thomas lord Dacres, warden of the west march, the prior of Carlisle cathedral, sir Christoper Moresby, and three others, to treat with Scotch commissioners concerning the fishery called "le Fisshgarth" on the Esk. Westm.
O. xii. 326. H. v. p. iii. 185.
De Communicando & Tractando super Piscaria, vocata le Fisshgarth.
An. 3. H. 7. Ibid. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, pendentibus Treugis inter Nos & Serenissimum Principem Fratrem & Consanguineum nostrum carissimum Jacobum Regem Scotorum, exorta sit jam nuper inter Subditos nostros atque suos hincinde, habitantes juxta Ripariam de Eske in Marchiis Occidentibus versus Scotiam, Materia Quaestionis de & super quadam Piscaria sive Jure Piscandi in dicta Riparia, vulgariter vocata le Fisshgarth,
Nos,
Volentes omnem Discordiam & Quaestionem hujusmodi, motam seu movendam, quantum in Nobis est, penitùs amputari, nullamque Novitatem super eadem, in praejudicium unius vel alterius Partis, maximè instantium Treugarum tempore, introduci,
Omniaque & singula, contra Tenorem & Effectum ipsarum Treugarum attemptata, ipsarumque Treugarum Infractiones debitè puniri cupientes,
Assignavimus, Constituimus, & Deputavimus, ac Tenore Praesentium Assignamus, Constituimus, & Deputamus, Dilectos & Fideles nostros, Thomam Dominum Dacres Gardianum Marchiarum nostrarum praedictarum, Religiosum Virum Priorem Ecclesiae Cathedralis Karliolensis, Christoforum Moresby Militem, Richardum Salkeld Militem, Johannem Musgrave Militem, & Thomam Beaucbamp Armigerum, nostros Legatos, Oratores, & Commissarios,
Dantes & Concedentes per Praesentes eisdem Commissariis nostris, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum, Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Commissariis & Deputatis ipsius carissimi Fratis & Consanguinei nostri Regis Scotorum, Potestatem sufficientem habentibus, super Materia Quaestionis praelibatae amicabiliter Conveniendi, Communicandi, & Tractandi,
Deque & super Jure, Titulo, & Possessione, Usque & Observantiâ, habitis circa Piscariam antedictam, necnon Septum seu Clausuram ejusdem temporibus retroactis, viis & modis quibuscumque licitis & rationabilibus Inquirendi & Investigandi,
Veritateque inquisitâ & compertâ omnem Quaestionem hujusmodi cum suis incidentibus, emergentibus, & connexis, Fine debito Terminandi,
Necnon Attemptata contra dictas Treugas & earum Infractiones, si quae ex parte Subditorum nostrorum fuerint factae, Reparandi & Reformandi, hujusmodique Infractores debitè Castigandi & Puniendi,
Et, si quae ex parte Subditorum dicti Consanguinei nostri Regis Scotorum factae fuerint, Reformari & reparari, atque hujusmodi Delinquentes debitè Puniri, Petendi, & Exigendi,
Ulteriusque Decernendi, Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Aliamq; Dietam seu alias Dietas, pro meliori Expeditione Praemissorum, si necesse fuerit, Statuendi & Praefigendi,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid dicti Legati, Oratores, & Commissarii nostri, Quinque, Quatuor, & Tres eorum, in forma praedicta, communicaverint, determinaverint, decreverint, fecerint, seu expediêrint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum;
Damus autem universis & singulis Officiariis & Subditis nostris in Mandatis, quòd dictis Legatis, Oratoribus, & Commissariis nostris, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Obedientes, & Auxiliantes, nec quòd Guerram, Hostilitatem, seu Dampnum quodcumque, occasione Praemissorum, contra eorum Decreta & Ordinationes faciant seu facere attemptent quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Octobris.
Per Concilium.
Nov. 7. Power for Carlisle officer of arms to prorogue the truce with Scotland, and to treat concerning the connexion of the two kings by a marriage. Westm.
O. xii. 327. H. v. p. iii. 185.
De Tractando & Communicando super Treugis & Matrimoniis.
An. 3. H. 7. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Omnipotentis Dei Gloriam, Honorem, & Reverentiam, Dampnis ac Periculis maximis, quae non sine multa Caede & Sanguine Christianorum, occasione Guerrarum, verisimiliter evenire poterint, pro viribus obviare cupientes, Pacem cum omnibus, saltem Christianae Fidei Cultoribus, inire, observare, ac inviolabiliter custodire, nostrosque Subditos sub Justicia ponere ac perpetua Quiete fovere conamur,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitate, Probitate, Industria, Discretione, & Experientiâ, Dilecti Servitoris nostri & Officiarii Armorum Carlisle plenariè confidentes,
Ipsum verum & indubitatum Commissarium, Procuratorem, Deputatum, & Nuncium nostrum generalem & specialem Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eidem plenam Potestatem & Mandatum generale & speciale Treugas & Guerrarum Abstinentias, inter Nos, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & Excellentissimum atque Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Scotorum Regem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Alligatos, Contoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte altera, initas & jam pendentes, Prorogandi, Continuandi, & Innovandi,
Ac Novas insuper Faciendi, Statuendi, Ordinandi, & Ineundi,
Ac super Praemissis omnibus & singulis eorum cum dicto Consanguineo nostro seu legitimè Deputato aut Deputando, Deputatis aut Deputandis ab eodem, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi,
Superque Affinitatibus novis, inter Nos, & eundem Carissimum Consanguineum nostrum Contrahendis & Ineundis, Tractandi & Communicandi,
Novamque Dietam, ad Praemissorum Complementum, Statuendi, Ordinandi, & Limitandi,
Ac Indenturas alternatim, super Praemissis omnibus & singulis, Formandi, Conficiendi, & Sigillandi, & PARTEM, per ipsum sic Sigillatam, dicto Consanguineo nostro, seu Deputato aut Deputando, Deputatis aut Deputandis ab eodem Exhibendi, Tradendi, & Deliberandi, & PARTEM, per ipsum Consanguineum nostrum Scotorum Regem, seu Deputatum aut Deputandum, Deputatos aut Deputandos ab eodem similiter Sigillatam, Petendi, Requirendi, & Exigendi, ac Vice & Nomine nostris Recipiendi, Retinendi, & Reportandi,
Ac insuper nostris Subditis, Regno Scotiae Finitimis, & prope Marchias ejusdem commorantibus, Publicandi & Notificandi, ac Proclamationes juxta Tenores, Vim & Virtutem earumdem Indenturarum fieri Faciendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nosipsi saceremus seu facere possemus si praesentes personaliter interessemus, etiam si talia fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonà Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictum Commissarium & Nuncium nostrum, in forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Novembris.
Nov. 10. Commission to Jasper duke of Bedford, John earl of Oxford, great chamberlain, Thomas earl of Derby, and four others, to perform the office of Steward of England at the Queen's coronation. Westm.
O. xii. 328. H. v. p. iii. 186.
De Officio Senescalli Angliae, ad Coronationem Reginae commisso.
An. 3. H. 7. Pat. 3. H. 7. p. 1. m. 17.
Rex, Carissimo Avunculo suo Jasperi Duci Bedfordiae, ac, carissimis Consanguineis suis, Johanni Comiti Oxoniae Magno Camerario suo Angliae, Thomae Comiti Derbiae, & Willielmo Comiti Notynghamiae, necnon, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Ratclyff de Fitzwauter Militi, Johanni Sulyard Militi uni Justiciariorum suorum ad Placita coram Nobis tenenda, & Johanni Hawes uni Justiciariorum suorum de Comuni Banco, Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Industriâ & Circumspectione vestris pleniùs confidentes, Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad omnia & singula quae ad Officium Senescalli Angliae, ad Coronationem Praecarissimae Consortis nostrae Elizabethae Reginae Angliae, pertinent, hac Vice tantum Faciendum & Excercendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini modo & formâ debitis & antiquitùs usitatis;
Damus autem universis & singulis, quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Officii praedicti, Intendentes sint, Auxiliantes, & Obedientes in omnibus, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 24. Safe conduct for Alexander Brus of Scotland. Westm.
O. xii. 328. H. v. p. iii. 186.
De Salvo Conductu.
An. 3. H. 7. Scot. 3. H. 7. m. 14.
Rex universis & singulis, Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Alexandrum Brus, de Regno Scotiae, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria de Obedientia nostra, cum Viginti Personis, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint, vel infra, in Comitiva sua, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Sex Menses duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 20. Confirmation of a treaty for the marriages of James marquis of Ormond with Katharine, third daughter of Edward IV., sister of the Q. of England; of James K. of Scotland with Elizabeth, late Q. of Edward IV., and of James prince of Scotland with one of the daughters of Edward IV. and sister of Elizabeth Q. of England, for the conclusion of which, and for a personal interview between the kings of England and Scotland, diets will be held at Edinburgh, dated Edinburgh, 28 Nov. Westm.
O. xii. 328. H. v. p. iii. 186.
Conventionum de Treugis Scotiae Prorogandis, & diversis Matrimoniis contrahendis, Confirmatio.
An. 3. H. 7. Ibid. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum Facimus quòd Vidimus, Inspeximus, & Intelleximus quasdam INDENTURAS,
Factas, initas, & conclusas inter Karlisle Heraldum Commissarium nostrum ex una, & Snawedonn Heraldum Commissarium carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, Partibus ex altera,
De & super certis Articulis & Appunctuamentis, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum ineundis, modo & formâ in dictis Indenturis specificatis,
Quarum Tenor sequitur, & est talis,
This Indenture,
Made at Edinburgh the xxviij Day of November, the Yere of God a Thousand, Foure Hundreth, Foure skore and Sevin Yeris, betuix honorable Men Snawedoun Herald and Commissionare of the Right Excellent Hie and Mighti Prince James, by the Grace of God, King of Scottis on the ta Partie, and Carlile Herald and Commissionare of the Right Excellent Hie and Mighti Prince Henry King of Ingland on the tothir Parte,
Witnesseth that,
Quhare a Richt Reverend Fader in God Richard Bischop of Excister, and Sir Richard Eggecombe Knight Comtrollare of Houshald to the seid King of Ingland, ware nowe of late directe by Lettres of the samyn Kyng unto the seid King of Scottis, to Common with him all Matters of Difference betuix thame to be Appeasit to the Plesoir of God, the Wele of thaim baith, the Gude of baith thair Realmes, Ligeis, and Subjets,
It was Covienyt, betuix the said Ritht Reverende Fader in God and Sir Richard for the Parte of the seid King of England, and a Ritht Reverende Fader in God Wilzame Bischop of Abirdene and a Noble and a Mithti Lord Johne Lord Boithwaill for the Parte of the said King of Scottes, That forsamekill as for the grete tender Lufe and Kindnes that athir of the said Princes has in sundri wise schewin unto uthir, and nerenes of Blude, and alsa for the Gude of Pece, to the Pleseir of God, thare has byn, in tyme past, for certane Termes and Yeris, quhareof parte is exspirit, and parte to cum, takin betuix thaim Trewes and Abstinence of Were, as mare at large it apperis be athir Writings passit betuix thame, for the ferme keping qunareof it has bene appointit to be had Communication for Mariage betuix the Hie and Mithti Prince James Marquez of Ormond, Erle of Rosse, Lord of Brethin and Nevare, and a Right Noble Lady Katerine the Thirde Dothir of umquhile the Ritht Noble Prince Edward the Ferd late King of England Sister to the Ritht Excellent Hie and Mithti Princes Elizabeth nowe Quene of Ingland, according to sic Indentures as ware nowe late Made at Edinburgh for the last Trewis takin thare be the Commissionaris of the seid Princes,
It was thouht expedient, by the Lords forsaid, notht onely Communication of Mariage to be had betuix the said Marquez and Lady Katerine, bot also, for the incressing of mare Love and Amite betuix the said Princes, and for the sure Observation of the Trewis nowe takin, and hereafter betuix thame to be takin, Communication to be had of Mariage betuix the said King of Scottis, and the Ritht Hie and Mithti Princes Quene Elizabeth late Wife unto the said King Edward the Ford, and the Ritht Hie and Mithti Prince James Prince of Scotland, Duc of Rothissay, Erle of Carrik, and the First begoten Son of the seid King of Scottis, and ane of the seid Edward the Ferd umquhile King of England Dothtris, and Sistir to the said Princes Elizabeth nowe Quene of Ingland quhilk likit best to baith the said Kings,
Be the quhilk Mariage or Mariagez, by the Grace of God to be completit, sall folowe the finall Appeasing and cause of Cesing of all sic Debaitis and Controversies, as in time past has bene, for the Castell and Town of Berwik, betuix the Kings of the seid Realmes for the tyme being movit and attemptit, or the quhilk Castell and Town of Berwik the said King of Scottis desiris alwais Deliverans as the finale Appeasing of the seid Mariages or any of thame, be sic Concorde as may be had betuix Him and the said King of Ingland,
In treting of the seid Mariages, for the mare perfite Deduction of the quhilk Materis to be had to a gude and finale Ende, it is Ordaint, Aggreit, and Concludit, by the forsaid Commissionares of bath the Kings, that the Diete, nowe late appointit at Edinburgh, to be haldin the xxiv Day of January, be Observit and Kepte, and all sic Communication thare to be had as is comprisit in the said last Indenture, and efter the seid xxiv Day of Januare thare be a Newe Diet set, to be halden in the Moneth of May, at sic a Place as sal be sene expedient to baith the said Kings, to Common and Conclude upon the said Mariage or Mariages, togidder with the Appeasing of the seid Mater of Berwik, as is aboveseid.
And moreover it is thotht expedient ane uther Diet to be set, for the Personale Meting of the said Kings, in the Moneth of July next to cum, at sic a place as can be betuix thame agreit; quhare the said Kings sal, be the Grace of God, Common upon uthir gretiz Intelligences for the incressing of mare Lufe, Amyte, and Tendernes betuix thame, thare Realmes, Lieges and Subjects:
And to th'entent all the said Maters and everilk of thame may be deducit and brotht to a perfite End and Con- clucion, it is Aggreit, Ordaint, and Concludit, be the said Commissionaris of bath the Kings, that the present Trewis, that now continues to the Third Day of July next to cum, be Prorogate, Observit, and Kepit unto the Fyrst Day of September, quhilk shal be in the Yere of God a Thousand, Foure Hundreth, Fourskore and Nyne Yeris, in all things acording to the forme and effecte of the Trewis late taken at London; The said Town and Castell of Berwik, with the Limits of the samyn, to stand in sic special Assurance, Trewis, and Abstinence of Were as is Comprisit in the Indenturis of the said Trewis taken at London.
And Morover it is Ordaint, and by the said Commissionaris of baith the Kings fullely Aggreit and Concludit, that this present Prorogate Trewis, to the seid Firste Day of September, sal be fermly kepit and Observit unto the playne exspiration of the samyn Day, and that athir of the seid Kings sal, before the xij Day of the next Januare, in the Kirk of Kelso, under thare grete Selis, interchangeably sufficiently and in due forme Ratifie and Conferme thir Presents, and the Continues of the samyn.
The Tenours of the Commissions of the said Kings, gevyn to thare forseid Commissionaris, hereafter folowes,
Tenor verò Literarum Patentium dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, de quibus fit mentio, sequitur & est talis,
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Noveritis quòd,
Ad Honorem, Laudem, & Reverentiam Domini nostri Jesu Christi, immensam Caedem & Sanguinis Christianorum Effusionem, quae Guerrarum occasione eveniri poterunt, pro viribus impedire, Pacem cum omnibus, saltem Christianae Fidei Cultoribus, observare & inviolabiliter custodire, nostrosque Ligeos sub Justitiâ, Pace, & perpetuâ Quiete confovere volentes,
Hinc est quòd,
De Fidelitate, Legalitate, Industriâ, Probitate, & Discretione Dilecti Familiaris Servitoris nostri Officiarii Armorum Snawdoun sanè confidentes,
Ipsum verum & indubitatum Commissarium & Procuratorem nostrum generalem & specialem Deputavimus, Limitavimus, & Ordinavimus, Tenore Praesentium, Deputamus, Limitamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eidem nostro Officiario plenariam Potestem & Mandatum generale & speciale Treugas & Guerrarum Abstinentias,
Inter Nos, Regnum, Terras, Praedia, Possessiones, Ligeos, Amicos, Allegatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque ex Parte una, & Excellentissimum & Amantissimum Consanguineum nostrum Henricum Angliae Regem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Allegatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque ex Parte altera, nuper initas, captas, & jam pendentes,
Continuandi & Innovandi,
Necnon ipsas Treugas & Guerrarum Abstinentias de novo Prorogandi, Faciendi, Statuendi, Ordinandi, & Ineundi,
Ac super Praemissis omnibus cum Deputato, Deputatis, Deputando seu Deputandis dicti Consanguinei nostri carissimi, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi,
Superque novis Affinitatibus, inter Nos & eundem Carissimum Consanguineum nostrum Contrahendis & Ineundis, Communicandi & Tractandi,
Novamque Dietam, ad Praemissorum Complementum, Limitandi & Ordinandi,
Necnon INDENTUR as alternatim, super Praemissis omnibus & singulis, Formandi, Conficiendi, & Sigillandi, & PARTEM, per dictum nostrum Commissarium & Deputatum sigillatam dicto nostro Consanguineo carissimo, ejusve Deputato seu Deputando, Deputatis seu Deputandis, Exhibendi, Deliberandi, & Tradendi, & PARTEM, per ipsum Consanguineum nostrum carissimum Henricum Regem Angliae, seu Deputatum aut Deputandum, Deputatos aut Deputandos similiter Sigillatam, Petendi, Requirendi, Exigendi, Recipiendi, Retinendi, & Nobis Praesentandi,
Insuperque nostris Subditis, super Merchias versus Angliam commorantibus, Publicandi & Notificandi, ac Pro- clamationes juxta Tenorem Treugarum fieri Faciendi,
Caeteraque alia & singula Faciendi, Gerendi, & Excercendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habituros quicquid per dictum nostrum Deputatum & Commissarium, in forma praedicta, Actum Gestumve Provuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas sub nostro Magno Sigillo fieri fecimus Patentes, apud Edinburgh Vicesimo quarto die Mensis Novembris, Anno Regni nostri Vicesimo octavo.
Tenores verò Literarum Patentium dicti Illustrissimi principis Angliae Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Omnipotentis Dei Gloriam, Honorem, & Reverentiam, Dampnis ac Periculis maximis, quae non sine multa Caede & Sanguine Christianorum, occasione Guerrarum, verisimiliter evenire poterunt, pro viribus obviare cupientes, Pacem cum omnibus, saltem Christianae Fidei Cultoribus, inire, observare, ac inviolabiliter custodire, nostrosque Subditos sub Justicia ponere ac perpetua Quiete fovere conamur,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitate, Probitate, Industria, Discretione, & Experientiâ, Dilecti Servitoris nostri & Officiarii Armorum Carlisle plenariè confidentes,
Ipsum verum & indubitatum Commissarium, Procuratorem, Deputatum, & Nuncium nostrum generalem & specialem Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eidem plenam Potestatem & Mandatum generale & speciale Treugas & Guerrarum Abstinentias, inter Nos, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex Parte una, & Excellentissimum atque Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Scotorum Regem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte altera, &c. prout de Dat. septimo Die Novembris, Anno Regni nostri Tertio.
In Witnes of all and sundrie the forsaid Things to this Parte of this INDENTURE, to remayn with the said Ritht Excellent Hie and Mithti Prince Henry King of Ingland, I the seid Snowdonn Herald, Commissionare to the seid Ritht Excellent Hie and Mithti Prince and my Sovereigne Lord James King of Scotts, has put to my Sele, with my Subscriptionn Manuale, in the Abbey of the Black Freris of Edinburg, Day and Yere above wretyn.
Quas Quidem Indenturas ac omnia & singula in eisdem contenta, Nos, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus memoratus, ex nostra Scientiâ proprioque Motu, pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris, necnon omnibus aliis quorum interest aut intererit quomodolibet in futurum, Laudamus, Acceptamus, Ratificamus, Confirmamus, Roboramus, & Approbamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, Subditis & Ligis nostris, ea omnia & singula, quantum ad Nos attinet, firmiter Tenere, Observare, & Perimplere.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Decembris.