Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1488

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

332-343

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1488', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 332-343. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115529 Date accessed: 18 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1488

Syllabus EntryFoedera Text
1488. Jan. 5. Pope Innocent orders the archbps. of Cashel and Tuam and the bps. of Clogher and Ossory to send information concerning the coronation of an alleged son of the duke of Clarence [Lambert Symnel] by Octavian archbp. of Armagh, Walter archbp. of Dublin, John bp. of Meath, and Modern bp. of Derry, in order that proceedings may be taken against them. Rome.
O. xii. 332. H. v. p. iii. 187.
Bulla contra Hybernicos Praelatos, qui Lambertum Symnell, praetensum de Jure, de Facto in Regem coronarunt.
Registrata apud me HIE. BALBANUM.
An. 3. H. 7. Ex Orig.
Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, Venerabilibus Fratribus, Casselensi & Tuamensi Archiepiscopis, ac Clochorensi & Ossoriensi Episcopis, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Romani Pontificis Providentia circumspecta ad ea libenter intendit, per quae Excessus & Crimina per Ecclesiasticas Personas, praesertim Pontificali Dignitate praeditas,
Quae omni debent carere Maculâ Vitiorum & alios eorum Bonis Operibus & Exemplis ab benè Vivendum & suis Principibus Obediendum inducere & a Rebellionibus ac Seditionibus praecavere,
Debitè puniantur, ut alii, hujusmodi Exemplo ducti, a Similibus de caetero studeant abstinere,
Nuper siquidem ad nostrum, non sine maximâ Animi nostri perturbatione, pervenit auditum, quòd Venerabiles Fratres nostri Octavianus Armachanensis, & Walterus Dublinensis, Archiepiscopi, ac Johannes Midensis, & Modernus Darensis, Episcopi, nescitur quo Spiritu, nisi Maligno, ducti, Monitionibus, Mandatis, & Inhibitionibus per Nos contra Novos Tumultus in Regno Angliae moventes, seu moveri facientes, aut Paci & Tranquillitati dicti Regni Contravenientes, necnon Carissimo Filio nostro Henrico ejusdem Regni Regi Illustri, & Iberniae Domino Inobedientes, sibique Rebelles, Factis, ac Sententiis, Censuris, & Poenis contra eos promulgatis, contemptis, proprio postergato Honore, Deique Timore postposito, Hostibus & Rebellibus praefati Regis adhaerere, ac Opem, Consilium, Auxilium, & Favorem praestare non erubuerunt, quinimò, quod pejus & abhominabilius est, ad magis Perturbandum Quietem & Tranquilitatem dicti Regni, quemdam Puerum, de Illegitimo Thoro natum, & quem Filium quondam Ducis Clarentiae forè falsò confingebant, in ipsius Regni Regem, Ausu Temerario quamvis, de Facto Erexerunt & Coronârunt, quem praefatus Rex, Victoriâ potitus, jam in Manibus suis habuit, Crimen Laesae Majestatis committendo, necnon Sententias, Censuras, & Poenas praedictas damnabiliter incurrendo, in non modicum ejusdem Regis Praejudicium & Detrimentum, Pacis & Quietis Regni & sui Dominii Iberniae praedictorum Perturbationem, Animarum suarum Periculum, Dignitatis Pontificalis Obprobrium, perniciosum quoque Exemplum & Scandalum plurimorum,
Nos igitur,
Volentes desuper, antequam majora Scandala sequantur, prout ex debito Pastoralis tenemur Officii, debitè providere, & eosdem Archiepiscopos & Episcopos, juxta suorum exigentiam Demeritorum, compertâ veritate, Punire,
Fraternitati vestrae, de quâ in hiis & aliis specialem in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica Scripta Committimus & Mandamus, quatinus vos, vel Duo vestrûm, per vosmetipsos, de Praemissis omnibus Auctoritate nostrâ vos secretè diligenter informetis & inquiratis,
Et quicquid desuper comperitis, id totum Nobis per Processum vestrum, vestris, vel Duorum vestrûm Sigillis signatum, ad Nos per proprium Nuncium quem quantotiùs destinabitis fideliter Significare curabitis,
Ut exinde, omnibus diligenter examinatis, de Consilio Fratrum nostrorum, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, secundùm Canones & Decreta Sanctorum Patrum, contra eosdem Archiepiscopos & Episcopos debite procedere possimus:
Super quibus omnibus & singulis Vobis, quoad hoc, plenam, liberam, & omnimodam, harum serie, Concedimus Facultatem:
Non obstantibus Apostolicis, necnon in Provincialibus, & Sinodalibus Conciliis editis Generalibus vel Specialibus Constitutionibus & Ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscunque;
Vos autem in hujusmodi Negotio ita accuratè, diligenter, fideliter, & prudenter, prout de vobis confidimus, vos gerere studeatis, quòd apud Nos, & hanc Sanctam Sedem non immeritò possitis commendari.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Septimo, Non. Januarii, Pontificatûs nostri Anno Quarto.
Gratis de Mandato Sanctissimi Domini nostri Papae.
Pattissen.
Jul. De Cesarinis.
D. Gallettus.
P. De Perreria.
Sub Filis cannabeis.
Jan. 5. Pope Innocent orders the archbp. of Canterbury, and the bps. of Winchester, Ely, and Exeter, to send information concerning Richard bp. of St. Asaph's, who has committed treason against the K. Rome.
O. xii. 333. H. v. p. iii. 187.
Consimilis contra Episcopum Assavensem.
Registrata apud me HIE. BALBANUM.
An. 3. H. 7. Ex Origine.
Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopo Cantuariensi, & Wintoniensi, ac Eliensi, & Exoniensi Episcopis, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Romani Pontificis Providentia circumspecta ad ea libenter intendit, per quae Excessus & Crimina per Ecclesiasticas Personas, praesertim Pontificali Dignitate praeditas,
Quae omni debent cerere Maculâ Vitiorum, & alios eorum Bonis Operibus & Exemplis ad benè vivendum, & suis Principibus Obediendum inducere, & a Rebellionibus ac Seditionibus praecavere,
Debitè puniantur, ut alii, hujusmodi Exemplo ducti, a similibus de caetero studeant abstinere.
Nuper siquidem ad nostrum, non sine magna Animi nostri perturbatione, pervenit auditum, quòd Venerabilis Frater noster Ricardus Episcopus Assavensis, nescitur quo Spiritu ductus, Monitionibus, Mandatis, & Inhibitionibus per Nos, contra Novos Tumultus in Regno Angliae moventes, seu moveri facientes, aut Paci & Tranquillitati dicti Regni Contravenientes, necnon Carissimo Filio nostro Henrico, ejusdem Regni Regi Illustri Inobedientes, sibique Rebelles, factis, ac Sententiis, Censuris, & Poenis contra eos promulgatis, contemptis; immemor etiam Juramenti Fidelitatis per eum eidem Regi praestiti, proprio postergato Honore, Deique Timore postposito, Hostibus & Rebellibus praefati Regis Opem, Consilium, & Favorem praestare non erubuit, Perjurii reatum & Crimen Laesae Majestatis committendo, necnon Sententias, Censuras, & Poenas praedictas dampnabiliter incurrendo, in non modicum ejusdem Regis Praejudicium, Animae suae Periculum, Dignitatis Pontificalis Obprobrium, Pernitiosum quoque Exemplum & Scandalum plurimorum.
Nos igitur,
Volentes de super, antequam majora Scandala sequantur, prout ex debito Pastoralis tenemur Officii, debitè providere, & eundem Episcopum, juxta suorum exigentiam Demeritorum, compertâ veritate, Punire,
Fraternitati vestrae, de qua in hiis & aliis specialem in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica Scripta Committimus & Mandamus, quatinus Vos, vel Duo Vestrûm per Vosmetipsos de omnibus Praemissis Auctoritate nostrâ Vos secretè diligenter informetis & inquiratis,
Et quicquid de super compereritis, id totum Nobis, per Processum vestrum, vestro, vel Duorum vestrûm Sigillo signatum, quem ad Nos per proprium Nuntium quantocius destinabitis fideliter Significare curetis,
Ut exinde, omnibus diligenter examinatis, de Consilio Fratrum nostrorum, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, secundùm Canones & Decreta Sanctorum Patrum contra Eundem Episcopum debitè procedere possimus,
Super quibus omnibus & singulis Vobis, quoad hoc, plenam, liberam, & omnimodam, harum serie Concedimus Facultatem.
Non obstantibus Apostolicis, ac bonae memoriae Ottonis & Ottoboni, olim in Regno Angliae Apostolicae Sedis Legatorum, necnon in Provincialibus & Sinodalibus Conciliis editis, Generalibus, vel Specialibus, Constitutionibus & Ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscunque. Vos autem in hujusmodi Negotio ita accuratè, diligenter, fideliter, & prudenter vos gerere Studeatis, prout de Vobis confidimus, quòd apud Nos, & hanc Sanctam Sedem non immeritò possitis commendari.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo, Septimo, Nono Januarii, Pontificatûs nostri Anno Quarto.
Gratis de Mandato Sanctissimi Domini Papae.
Pattissen.
G. Blondus.
D. Gallettus.
P. De Perreria.
Sub Filis Cannabeis.
Jan. 30. Power for Henry earl of Northumberland to treat for truce and peace with Scotland. Westm.
O. xii. 334. H. v. p. iii. 188.
De Tractando cum Rege Scotorum.
An. 3. H. 7. Scot. 3. H. 7. m. 15.
Rex omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & provida Circumspectione Carissimi Consanguinei nostri Henrici Comitis Northumbriae pleniùs confidentes,
De avisamento Concilii nostri Ordinavimus ipsum Comitem Commissarium nostrum generalem & specialem, ac eiplenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, de & super Pace, Concordia & Guerrarum Abstinentia, tàm per Terram quàm per Aquam, inter Nos Regnum Ligeos & Subditos nostros ex una Parte, & Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Scotorum Regem Regnum Ligeos & Subditos suos ex Parte alterâ, cum Oratoribus, Commissariis sive Ambassiatoribus ejusdem Jacobi ad hoc sufficientem Potestatem & Auctoritatem habentibus, Communicandi, Tractandi, Conveniendi, Concordandi, & Concludendi, pro certo Termino unde inter ipsos poterit concordari duraturis;
Dantes insuper eidem Comiti plenam Potestatem & Auctoritatem ad aliquas idoneas Personas, ad Praemissa omnia & singula, tàm in praesentia quàm in absentia suis, facienda, excercenda & exequenda, & Loco suo sub Sigillo suo Constituendi & Deputandi;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros omne id quod per dictum Comitem, sive ejus Deputatum, Factum sive Gestum fuerit in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Januarii.
Feb. 2. Safe conduct for 12 Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 334. H. v. p. iii. 188.
De Conductu pro Ambassiatoribus Scotiae.
An. 3. H. 7. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac certis considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Tuitionem & Defensionem nostras speciales, Venerabiles Patres, spectabilesque Domino, ac Clarissimos viros, Episcopos, Comites, Barones, Milites, Clericos, Scutiferos, & Mercatores, quoscumque, ad Numerum in toto Duodecim Personarum seu infra, de Regno Scotiae, quos Serenissimus Princeps Frater & Consanguineus noster Carissimus Jacobus Rex Scotorum per Literas Commissionis suae Auctorizare voluerit, ad Veniendum in Legatione & Ambassiata suis versus Nos in hoc Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca Jurisdictiones & Territoria de Obedientia nostra, cum Ducentis Personis, cujuscumque Statûs seu Conditionis suerint vel infra, in Comitiva sua, &c.
Per Septem Menses duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Februarii.
Feb. 16. Safe conduct for Philip abbot of St. Peter's, Ghent, John de Juncourt, lord of Wilarnoul, and Peter Puissant, ambassadors of Maximilian K. of the Romans. Westm.
O. xii. 334. H. v. p. iii. 188.
De Conductu pro Commissariis Regis Romanorum.
An. 3. H. 7. Franc. 3. H. 7. m. 9.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Sub- ditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Reverendum in Christo Patrem, Philippum Abbatem Sancti Petri de Gand, Johannem de Juncourt Militem Dominum de Wilarnoul, Consiliarios Illustrissimi Principis Consanguinei nostri Maximiliani Romanorum Regis, & Magistrum Petrum Puissant Secretarium ipsius Consanguinei nostri, cum Sexaginta Personis vel infra in Comitiva sua, in una Navi sive diversis Navibus, cum Equis, Carectis, &c.
Per Sex Menses Duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Februarii.
Feb. 18. Release of Italian merchants from the payment of certain subsidies. Westm.
O. xii. 335. H. v. p. iii. 188.
Pro Mercatoribus Italiae.
An. 3. H. 7. Pat. 3. H. 7. p. 1. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quaedam Subsidia per Communitates Regni nostri Angliae in Parliamento nostro tento apud Westmonasterium Septimo Die Novembris Anno Regni nostri Primo; videlicet,
Quoddam Subsidium vocatum Tonage percipiendum modo & formâ sequentibus; videlicet, Tres Solidos de quolibet Dolio Vini veniente in Regnum nostrum praedictum, & de quolibet Dolio Vini Dulcis veniente in idem Regnum per aliquem Mercatorem Alienigenam, tàm per Mercatores Hansae & Alamanniae, quàm aliquorum aliorum Mercatorum Alienigenarum, Tres Solidos ultra praedictos Tres Solidos,
Ac etiam quoddam aliud Subsidium vocatum Pondage; videlicet, de omnimodis Mercandisis, cujuslibet Mercatoris Indigenae & Alienigenae, tàm Mercatorum Hansae & Alamanniae quàm cujuslibet alterius Mercatoris Alienigenae, cariatis extra Regnum praedictum seu in idem Regnum adductis per viam Mercandisae, Valoris Viginti Solidorum, Duodecim Denarios, excepto Stanno unde Mercatores Extranei solvere teneantur pro Subsidio Valoris Viginti Solidorum Duos Solidos, ac Mercatores Indigenae Duodecim Denarios.
Necnon quoddam aliud Subsidium; videlicet, de quolibet Mercatore Indigena, pro Subsidio cujuslibet Sacci Lanarum Trigenti & tres Solidos & Quatuor Denarios, & de quibuslibet Ducentis & Quadraginta Pellibus lanutis Triginta & Tres Solidos & Quatuor Denarios, & de quolibet Lasto Coriorum Sexaginta & Sex Solidos & Octo Denarios, & de quolibet Mercatore Extreneo non nato nostro Ligeo, tàm de illis qui indigenae facti sunt seu extunc facti forent per Literas nostras Patentes vel aliter, quàm aliis Mercatoribus Extraneis, de quolibet Sacco Lanae Sexaginta & Sex Solidos & Octo Denarios, & de quibuslibet Ducentis & Quadraginta Pellibus lanutis Sexaginta & Sex Solidos & Octo Denarios, & de quolibet Lasto Coriorum Sexaginta & tresdecim Solidos & Quatuor Denarios exeuntibus extra dictum Regnum nostrum, prout in Concessione illa pleniùs continetur,
Nos,
Ad humilem Supplicationem Mercatorum Nationis Italiae (videlicet) Venetorum vocatorum Venitians, Jannensum vocatorum Janueyes, Florentinorum vocatorum Florentynes, Lucensium vocatorum Lucans, Gratiam facere in hac parte & exhibere volentes,
Concessimus eis per Praesentes quòd nec Ipsi, nec aliquis dictae Nationis Italiae, aliquos plures Denarios, de aut pro Subsidio Lanarum quàm Quadraginta & Tres Solidos & Quatuor Denarios tantum pro Subsidio alicujus Sacci Lanae ipsorum sive alicujus eorum, & Viginti & Tres Solidos & Quatuor Denarios tantum pro Custuma alicujus Sacci Lanae ipsorum sive eorum alicujus qui attingunt in toto pro Subsidio & Custum alicujus Sacci Lanae Sexaginta & Sex Solidos & Octo Denarios,
Necnon Duo decim Denarios pro Subsidio Stanni Valoris Viginti Solidorum de Mercandisi suis sive eorum alicujus, & Tres Denarios tantum pro Custuma Stanni valoris Viginti Solidorum de Mercandisis suis sive eorum alicujus, qui attingunt in toto pro Custuma & Subsidio Stanni Valoris Viginti Solidorum Quindecim Denarios extra Regnum nostrum praedictum exeuntis quovismodo, durante Termino Trium Annorum a Data Praesentium proximò futurorum, Nobis aut Haeredibus nostris aut Colle- ctoribus seu Custumariis nostris aut aliis Officiariis seu Ministris nostris quibuscumque, solvant aut solvere teneantur,
Et quòd Ipsi Mercatores de omnibus aliis Denariorum Summis, de aut pro Subsidio & Custuma illis sive eorum ali quo, pro hujusmodi Lanis & Stanno, Nobis quovis modo solvendis, erga Nos & Haeredes nostros Exonerentur & Acquetentur & eorum quilibet,
Necnon praedicti Collectores Custumarii Officiarii & Ministri nostri & eorum quilibet, de omnibus eisdem aliis Denariis Summis de aut pro Subsidio & Custuma illis sive eorum aliquo, pro hujusmodi Lanis & Stanno, erga Nos & Haeredes nostros similiter Exonerentur & Acquietentur; supradictis Concessionibus sive earum aliqua, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, sive Appunctuamento ante haec tempora facto sive proviso, aut aliquâ aliâ Materiâ quacumque non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 10. Power for John Weston, prior of St. John of Jerusalem in England, John Gunthorpe, dean of Wells, Christopher Urswyk, the K.'s almoner, and two others, to treat concerning peace, truce, and mercantile intercourse with Ferdinand and Isabel, K. and Q. of Castile. Westm.
O. xii. 336. H. v. p. iii. 189.
De Tractando & Communicando cum Rege Castellae & Legionum.
An. 3. H. 7. Franc. 3. H. 7. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis & Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum Johannis Weston, Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Magistri Johannis Gunthorp, Decani Ecclesiae Cathedralis Wellensis, Magistri Crystofori Urswyk, Magni Eleemosinarii nostri, Magistri Thomae Savage, & Magistri Henrici Aynesworth, Legum Doctorum, Consiliariorum nostrorum, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, & Commissarios speciales Constituimus, Assignavimus, Fecimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Constituimus, Assignamus, Facimus, Deputamus & Ordinamus;
Dantes & Concedente eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, & Commissariis nostris & Duobus eorum plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, cum Illustrissimo & Excellentissimo Principe Ferdinando Rege Castellae & Legionum, & Serenissima Principe ac Nobilissima Domina Isabella Conjuge sua, Consanguineis nostris Carissimis, seu eorum Ambassiatore, Oratore, Procuratore, Deputato, sive Nuncio, aut eorum Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, vel Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eisdem Consanguineis nostris ad hoc habente vel habentibus, ad Communicandum, Tractandum, Concordandum, Componendum, & Appunctuandum, ac plenariè & integrè Determinandum & Concludendum tàm de & super Pace perpetua quàm de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, Ligis ac Amicitiis Confoederatione & Concordiâ, inter Nos Haeredes & Successores nostros, ac Regna & Dominia nostra, ac Subditos, Alligatos, Confoederatos nostros ac alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictos Consanguineos nostros Haeredes & Successores suos, atque Loca & Dominia sua, Subditosque Alligatos suos & sibi Adhaerentes, Ineundis, Capiendis, & Habendis,
Necnon de & super omnibus Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Demandis, & Debatis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus & Connexis, quae inter Nos & praefatos Consanguineos nostros, ac Loca, Dominia, Subditos, Alligatos, & Adhaerentes praedictos, in praesentiarum quovismodo pendent, aut posthac intervenire poterunt,
Ac etiam super quibuscumque Commerciis Exercitioque Commerciorum & Intercursu Mercandisarum, inter nostros & dictorum Consanguineorum nostrorum Subditos quoscumque imposterùm habendis,
Necnon de & super quibscumque Promissionibus, Pactis, & Conventionibus, pro Subsidio, Succursu & Auxilio quocumque hincinde praestandis, Modoque Quantitate & Formâ ejusdem, Faciendum, Firmandum, & Roborandum, sub Viis Modis & Formis & Conditionibus quibuscumque,
Universaque & singula, quae inter eos sic Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Roborandum & Assecurandum per Fidei interpositionem & Juramentum in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis ac Dependentiis ad easdem omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, ac Literas sigillatas Concedendum, Faciendum, & Expediendum, prout eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, & Commissariis nostris, & Duobus eorum videbitur expedire, quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum Volumus realiter optinere, ac si ea in propria Persona fecissemus,
Et, si necesse fuerit, Dietam ac Diem & Locum pro eadem Appunctuandum & Assignandum,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis conclusa, concordata, & affirmata fuerint, Expediendum, Perficiendum, & pro parte nostra Perimplendum, ac debitè Exequendum, etiam si majora sint & Mandatum de sui natura magis exigant speciale, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus in explicatione & conclusione Praemissorum;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Oratores, & Commissarios nostros, seu Duos eorum, in forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 17. Power for John abbot of Abingdon, John Gyles, and three others, to negotiate a peace between Charles K. of France and the duke of Brittany, and to prorogue the truce between France and England. Canterbury.
O. xii. 337. H. v. p. iii. 189.
De Communicando & Tractando cum Consanguineo Franciae.
An. 3. H. 7. Ibid. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Bellorum Calamitates innumerabiles sint, tantumque Pacis Bonum fuerit quòd nil Boni sine Pace esse queat, Sciatis quòd Nos,
Ad Dei Complacentiam, Christianaeque Religionis Defensionem, Pacem apud omnes, praesertim harum Occiduarum Partium Principes, celebrari anhelantes,
De Fidelitatibus, Providisque Circumspectionibus & Industriis, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Abbatis Monasterii beatae Mariae de Abyngdon Sacrae Theologiae Professoris, Magistri Johannis Gyles Legum Doctoris, Magistri Cristofori Urswyk Magni Eleemosinarii nostri, Ricardi Tunstall Militis, & Magistri Thomae Warde Clerici, Consiliariorum nostrorum, plurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Nuncios, Legatos, & Commissarios speciales Assignavimus, Constituimus, Fecimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Assignamus, Constituimus, Facimus, Deputamus, & Ordinamus;
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Nunciis, Legatis, & Commissariis nostris, & Duobus eorum, plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Carissimo Consanguineo nostro Rege Karolo Franciae, seu ejus Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, de & pro Pace, inter Eum & Illustrissimum Principem Britanniae Ducem firmiter componendâ, Communicandi, Tractandi, atque Conveviendi,
Ac de & super Prorogatione, Innovatione, & Continuatione Treugarum, Guerrarumque Abstinentiarum, & Intercursûs Mercium & Mercandisarum, jamdudùm inter Nos, Regna, Terras, Dominia, Subditos, & Loca nostra, & dictum Consanguineum nostrum Franciae, Regnum, Terras, Dominia, Subditos, & Loca sua factarum & habitarum, Communicandi, Tractandi, Concordandi, & Conveniendi,
Atque eas, si opus fuerit, Innovandi, Novasque Treugas, Guerrarum Abstinentias, & Mercium Intercursus, prout eis vel Duobus eorum videbitur expedire, de Novo Componendi, Paciscendi, atque Firmandi,
Necnon Ligas, Amicitias, Foedera, atque Pacem perpetuam, inter Nos, Haeredes, & Successores nostros, Regna, Terras, Dominia, & Loca nostra, ac Subditos, Alligatos, & Confoederatos nostros, ac alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Consanguineum nostrum Franciae, Haeredes & Successo- res suos, atque Regnum, Terras, Dominia, & Loca sua, Subditosque, Alligatos, & Confoederatos suos, ac sibi Adhaerentes, si qui in eis comprehendi velint, Ineundi, Percutiendi, Conveniendi, Componendi, Concludendi, atque Firmandi,
Ac de & super Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Demandis, & Debatis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum Franciae, ac Regna, Terras, Dominia, Loca, Subditos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos praedictos, inpraesentiarùm quovis modo pendent, aut posthac intervenire poterunt,
Ac etiam de & super quibuscumque Commerciis, Exercitioque Commerciorum, & Intercursu Mercandisarum, inter Nostros & dicti Consanguinei nostri Franciae Subditos imposterùm habendis, Tractandi, Transigendi, Concordandi, Conveniendi, atque Terminandi,
Novamque Dietam, quatenus opus fuerit, Assignandi, Limitandi, & Deputandi,
Universaque & singula, quae inter eos sic Conventa, Tractata, Innovata, Firmata, Roborata, Appunctuata, & Conclusa fuerint, Roborandi & Assecurandi, per Fidei Interpositionem & Juramentum in Animam nostram Praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis ac eorum Dependentiis omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, ac Literas sigillatas validas & efficaces pro Parte nostra Promittendi, Concedendi, Faciendi, Expediendi, Tradendi, & Liberandi,
Ac alias Literas, consimilis Effectûs & Vigoris, ex altera Parte, Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Nunciis, Legatis, & Commissariis nostris, vel Duobus eorum, meliùs videbitur expedire,
Quae talem tantamque Vim & Effectum volumus realiter optinere, ac si ea in propria Persona nostra fecissemus,
Caeteraque omnia Praemissa & eorum singula concernentia, Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostra Perimplendi, ac debitè Exequendi, quae Nos facere possemus si personaliter interessemus, etiam si majora sint & Mandatum de sui natura magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos omnia & singula, quae per praefatos Ambassiatores, Oratores, Nuncios, Legatos, & Commissarios nostros, vel Duos eorum, Appunctuata, Promissa, Conclusa, & Concordata fuerint, in hac parte, Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias, in forma debita & autentica, daturos, secundùm quod in ea Parte fuerit Conclusum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. decimo septimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 20. Safe conduct for 40 ambassadors of Maximilian K. of the Romans and his son Philip duke of Burgundy, coming to Calais. Canterbury.
O. xii. 338. H. v. p. iii. 189.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Regis Romanorum.
An. 3. H. 7. Ibid.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac certis considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Quadraginta Personas, vel infra, cujuscumque Gradûs, Statûs, seu Conditionis fuerint, aut aliquis eorum fuerit, de Subditis Serenissimorum Principum, Maximiliani Regis Romanorum, & Philippi sui Filii Ducis Burgundiae in Calesiam ac Marchias ejusdem, necnon in Regnum nostrum Angliae, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Tres Menses duraturas.
Teste Rege apud Cantuar. Vicesimo Die Martii.
Per ipsum Regem.
March 20. Presentation of Thomas Hustewayte to the church of Oye, near Calais, vice Thomas Wyrell, resigned. Sandwich.
O. xii. 332. H. v. p. iii. 190.
De Praesentatione ad Ecclesiam de Oye.
An. 3. H. 7. Ibid. m. 3.
Dilectus Regis Thomas Hustewayte Capellanus habet Literas Regis Patentes de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem de Oye, juxta Calesium Morivensis Dioecesis, per liberam Resignationem Thomae Wyrell ultimi Rectoris ibidem jam Vacantem, & ad Regis Donationem spectantem;
Et diriguntur Literae illae Reverendissimo in Christo Patri J. Archiepiscopo Cantuariensi exequendae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Sandewicum, vicesimo die Martii.
March 26. Power for Thomas lord Dacres, lieutenant of the west marches, the prior of Carlisle, sir Christopher Moresby, and Richard Salkeld to treat with Scotch commissioners concerning the fishery called "le Fisshgarth" on the Esk. Westm.
O. xii. 339. H. v. p. iii. 190.
Super Attemptatis contra Treugas Scotiae
An. 3. H. 7. Scot. 3. H. 7. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, pendentibus Treugis inter Nos & Serenissimum Principem Fratrem & Consanguineum nostrum carissimum Jacobum Regem Scotorum, exorta sit jam nuper inter Subditos nostros atque suos hincinde, habitantes juxta Ripariam de Eske in Marchiis Occidentalibus versus Scotiam, Materia Quaestionis de & super quadam Piscaria sive Jure Piscandi in dicta Riparia,
Nostris Subditis asserentibus Jus erigendi & habendi in certo loco ejusdem Fluminis constructam, vulgariter vocatam le Fisshgarth, ubi Pisces illuc confluentes faciliùs per nostros capi detinerique possint, ad Nos & ad ipsos, ut pro Jure & Nomine nostro, de Jure & Consuetudine pertinere, nonnullis Subditis ipsius Fratris & Consanguinei nostri Contrarium asserentibus,
Nos,
Volentes omnem Discordiam, jam ex Quaestione hujusmodi motam seu movendam, quantum in Nobis est, amputari, nullamque Novitatem super eadem, in praejudicium unius seu alterius Partis, maximè instantium Treugarum tempore, introduci,
Omniaque & singula, contra Tenorem & Effectum ipsarum Treugarum attempta, ipsarumque Treugarum Infractiones reparari & reformari, & earum Infractiones debitè puniri cupientes,
Assignavimus, Constituimus, & Deputavimus, ac Tenore Praesentium Assignamus, Constituimus, & Deputamus, Dilectos & Fideles nostros, Thomam Dominum Dacres Locumtenentem Marchiarum nostrarum praedictarum, Religiosum Virum Priorem Ecclesiae Cathedralis Karliolensis, Christoforum Moresby Militem, & Ricardum Salkeld Armigerum, nostros Legatos, Oratores, & Commissarios,
Dantes & Concedentes per Praesentes eisdem Tribus & Duobus eorum (quorum dictum Dominum de Dacres unum esse volumus) Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Commissariis & Deputatis ipsius carissimi Fratris & Consanguinei nostri Regis Scotorum, Potestatem sufficientem habentibus, supra Materia Quaestionis praelibatae amicabiliter Conveniendi, Communicandi, & Tractandi,
Deque & super Jure, Titulo, & Possessione, Usuque & Observantiâ, habitis circa Piscariam Sepem seu Clausuram memoratam temporibus retroactis, viis & modis quibuscumque licitis & rationabilibus Inquirendi & Investigandi,
Veritateque inquisitâ & compertâ omnem Quaestionem hujusmodi cum suis incidentibus, emergentibus, & connexis, Fine debito Terminandi,
Necnon Attemptata contra dictas Treugas & earum Infractiones, si quae ex parte Subditorum nostrorum fuerint facta, Reparandi & Reformandi, hujusmodi Infractores debitè Castigandi & Puniendi,
Et, si quae ex parte Subditorum dicti Consanguinei nostri Regis Scotorum facta fuerint, Reformari & Reparari, atque hujusmodi Delinquentes debitè Puniri, Petendi, & Exigendi,
Ulteriusque Decernendi, Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Aliamq; Dietam seu alias Dietas, pro meliori Expeditione praemissorum, si necesse fuerit, Statuendi & Praefigendi,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid dicti Legati, Orato- res, & Commissarii nostri, Tres & Duo eorum (quorum dictum Dominum de Dacres unum esse volumus) in forma praedicta, communicaverint, determinaverint, decreverint, fecerint, seu expediêrint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum;
Damus autem universis & singulis Officiariis & Subditis nostris in Mandatis, quòd dictis Legatis, Oratoribus, & Commissariis nostris, Tribus & Duobus eorum (quorum dictum Dominum de Dacres unum esse volumus) in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Obedientes, & Auxiliantes, nec quòd Guerram, Hostilitatem, seu Dampnum quodcumque, occasione Praemissorum, contra ipsorum Decreta & Ordinationes faciant seu facere attemptent quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Martii.
Per Concilium.
May –. Safe conduct for Robert bp. of Glasgow, George bp. of Dunkeld, Colin earl of Argyle, chancellor of Scotland, and four other Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 340. H. v. p. iii. 190.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Scotiae.
An. 3. H. 7. Ibid. m. 3.
Rex universis & singulis, Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Venerabiles in Christo Patres, Robertum Episcopum Glasguensem, & Georgium Episcopum Dunkeldensem, ac Colinum Comitem de Ergile Cancellarium Scotiae, Patricium Dominum Hallis, Robertum Dominum Lile, Matheum Stewart Magistrum de Dernle, Alexandrum Magistrum de Hune, aut Quatuor eorum, cum Centum & Sexaginta Personis vel infra in Comitiva sua, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, die Maii.
Per ipsum Regem.
May 5. Commission to John Balteswell, clerk of the council, and Henry Wyot, treasurer of the K.'s jewels, to treat for peace, truce, and mercantile intercourse with Scotland. Westm.
O. xii. 340. H. v. p. iii. 190.
De Tractando cum Ambassiatoribus Scotiae.
An. 3. H. 7. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Bellorum Calamitates innumerabiles sint, tantumque Pacis Bonum fuerit quod nil Boni sine Pace esse queat,
Hinc est quòd Nos,
Ad Laudem, Gloriam, & Honorem Omnipotentis Dei, Christianaeque Religionis Defensionem, Pacem apud omnes, praesertim Nobis Vicinarum Partium Principes, celebrari cupientes,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Balteswell Legum Doctoris Clerici Concilii nostri, & Henrici Wyot Jocalium nostrorum Thesaurarii nostri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, & Ordimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Legatis, Deputatis, & Nunciis nostris plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, cum Illustrissimo Principe carissimo Consanguineo nostro Jacobo Scotorum Rege, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, tàm de & super reali & Pace perpetuâ atque pro certo Annorum tempore sive Nostro & dicti Consanguinei nostri Vitae duraturâ, quam de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, ac Amicitiâ, Concordiâ, Foederibus, & Intelligentiis, necnon de & super quibuscumque Commerciis, Excercitioque Commerciorum, & mutuo & amicabili Intercursu Mercandisarum,
Inter Nos ac Haeredes & Successores nostros, ac Regna, Terras, & Dominia nostra, & dictum Consanguineum nostrum, Haeredes, & Successores suos, atque Regna, Loca, Terras, & Dominia sua, Subditos, Vassallos, Confoederatosque, & Alligatos, Faventes, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, ineundis, capiendis, celebrandis, conveniendis, concludendis, & habendis,
Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, ac Regna, Loca, Terras, Dominia, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos hincinde inpraesentiarum pendere dinoscuntur,
Communicandi, Tractandi, Conveniendi, & Concordandi, atque ea omnia & singula Componendi, Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuamentis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Consanguineo nostro, aut ejus Ambassiatoribus, Nunciis, & Deputatis praedictis Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis Vigoris & Efficaciae ex altera Parte Petendi, Exigendi, & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa, & Praemissorum singula qualitercumq; concernentia, Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula quae per quaefatos Ambassiatores, Commissarios, Legatos, Deputatos, & Nuncios nostros, Appunctuata, Promissa, Concordata, Conventa, & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Confirmatorias & Approbatorias, in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 17. Papal Bull threatening rebels against the K. with excommunication. Rome.
O. xii. 341. H. v. p. iii. 191.
Bulla contra Tumultus Excitantes, super Jure Succedendi.
Registrata apud me HIE. BALBANUM.
An. 3. H. 7. Ex Autogr.
Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, ad perpetuam Rei memoriam.
Sedis Apostolicae Providentia plurimùm circumspecta, intenta Saluti Animarum Christi fidelium, ac Paci, Quieti, & Tranquilitati Catholicorum Regum & Principum, Regnorumque & Dominiorum eorumdem Conservationi, Dubia quae ex ordinatis propterea per eam pro tempore oriuntur Dilucidat & Declarat, & sic Ordinata Ampliat & Extendit, prout in Domino conspicit salubriter expedire.
Dudùm siquidem, ad obviandum Bellis & Dissensionibus quae in Regno Angliae, retroactis temporibus, occasione Juris Succedendi in eodem Regno, inter Praedecessores Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Septimi Regis, & Carissimae in Christo Filiae nostrae Elizabethae Reginae Angliae Illustrium, Humani Generis Hoste procurante, diù viguerant, inter caetera, Motu proprio & ex certa nostra Scientia, per alias nostras Litteras, Monuimus & Requisivimus omnes & singulos dicti Regni Incolas, & ejusdem Henrici Regis Subditos (cujuscumque Gradûs, Statûs, seu Conditionis existerent, etiam si Ducali vel Majori Dignitate praefulgerent) eisque & cuilibet eorum, districtè Praecipiendo, Inhibuimus nè ipsi aut aliquis eorum Novos Tumultus, occasione dicti Juris Succedendi, in dicto Regno, vel quovis quaesito colore, aut quacunque aliâ de Causâ, per se vel alium seu alios movere seu moveri facere, aut Paci Tranquillitative ipsius Regni contravenire quovis modo praesumerent, sub Excommunicationis & Majoris Anathematis Poena,
Quam omnes & singuli, hujusmodi Tumultus Novos Excitantes vel excitari facientes, ac Pacem & Regni praefati Tranquillitatem Perturbantes, aut praedictis Contravenientes, extunc eo ipso incurrerent, eosque incurrere & illius vinculo innodatos & involutos ipso Facto esse eisdem Motu & Scientiâ Voluimus, Statuimus, Decrevimus, & Declaravimus,
A quo quidem Excommunicationis & Anathematis Vinculo ab alio, quam Sede praedictâ, aut cui ipsa Sedes id specialiter & pacificè committeret, praeterquam in Mortis Articulo constituti, nequirent Absolutionis Beneficium obtinere,
Et quoscunque tàm Principes exteros quàm dicti Regni Incolas, praestantes Opem & Succursum eidem Henrico Regi, ejusque Descendentibus in eodem Regno Successoribus Angliae Regibus, contra eorum Rebelles, aut aliqua contra Praemissa quovis pacto molientes, eisdem Motu & Scientiâ Benediximus, & illis, quos sic faciendo in tàm Justa Causa Decedere contingeret, plenariam omnium Peccatorum suorum Indulgentiam & Remissionem elargiti fuimus,
Deputatis etiam super hiis Executoribus, qui tales publicarent & facerent ab aliis publicari, ac legitimis super hiis habendis servatis Processibus, Censuras & Poenas praedictas iteratis vicibus aggravarent,
Prout in eisdem Litteris, quarum Tenorem, ac si de verbo ad verbum Praesentibus infereretur, haberi volumus pro sufficienter expresso, pleniùs continetur.
Cùm autem, sicut accepimus, a nonnullis revocetur in Dubium an in Monitione, Requisitione, Inhibitione, & Litteris praedictis includantur Hyberniae & aliorum Locorum Temporali Dominio dicti Regis Subjectorum, extra tamen Regnum praedictum consistentium, Incolae, Monitioni, Requisitioni, & Inhibitioni praedictis non parentes? Vereanturque Rex & Regina praedicti nè Ecclesiasticae Personae Regni & Dominiorum praedictorum, in praedictis Litteris non inclusae, hujusmodi Novos Tumultus & Perturbationes excitent & faciant ac procurent ab aliis excitari,
Nos,
Quibus ex Pastorali Officio praecipuè conservandae Pacis & Quietis inter Populos & Regna Christiana Cura incumbit, super hiis debitè providere, nè Fidelium Animae aliquorum Perversorum Suasione Censuris & Poenis praedictis Illaqueatae remaneant, hujusmodi Ambiguitatis Dubium summovere, & nè Ecclesiasticae Personae praedictae ad ea quae Secularibus Personis Interdicta sunt impunè prorumpant, providere volentes,
Motu simili, non ad eorumdem Regis & Reginae aut ad alicujus alterius pro eis Nobis super hoc oblatae Petitionis Instantiam, sed de nostra mera Deliberatione, & ex simili Scientiâ, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium,
Declaramus Hyberniae & aliorum Locorum & Dominiorum dicto Regi Subjectorum extra dictum Regnum consistentium Incolas Seculares, qui hujusmodi Novos Tumultus, occasione dicti Juris Succedendi in eisdem Regno & Dominiis, vel aliàs, movere & excitare non verebuntur (cujuscunque Dignitatis, Statûs, Gradûs, Ordinis, Conditionis, vel Praeminentiae sint vel fuerint) in praedictis Monitione, Requisitione, Inhibitione, & Litteris inclusos esse, & illos ex eis, qui Monitioni, Requisitioni, & Inhibitioni praedictis non paruerint, Excommunicationis & Anathematis Sententiam praedictam incurrere debere, & eosdem Executores ac ab eis Deputatos Sub-Executores Excommunicatos & Anathematizatos publicè Nunciare, & ad Censurarum earumdem Aggravationem contra eos Procedere, & alia eis Demandata Facere posse juxta Litterarum earumdem continentiam atque formam, & sic nostrae Intentionis esse, ac per quoscunque Auditores & Judices etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, in quavis Causa judicari & interpretari debere, sublata eis & cuilibet eorum quavis aliter Judicandi & Interpretandi Facultate & Auctoritate, ac irritum & inane, si secus super hiis a quoquam quavis Auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, eisdem Motu, Scientiâ, & Auctoritate, Decernimus,
Ac easdem Monitionem, Requisitionem, & Inhibitionem ad Personas Ecclesiasticas, etiam cujusvis Ordinis, Religiosas Exemptas non Exemptas, in praefatis Regno & Hyberniae ac aliis Dominiis ipsius Regis constitutas (cujuscunque Statûs, Gradûs, Ordinis, & Conditionis existant, etiam si Episcopali vel aliâ quavis etiam Majori Ecclesiasticâ Dignitate praefulgeant) similibus Motu, Scientiâ, & Auctoritate extendimus, & extendendo easdem Ecclesiasticas Personas & quamlibet earum dictâ Auctoritate pari modo Monemus, Requirimus, & Inhibemus eisdem, nè Novos Tumultus hujusmodi suscitare movere, seu jam Motos fovere, nutrire, & manutenere, seu quempiam ad illos incitare, nève Paci & Tranquillitati ipsius Regni & Dominiorum ejusdem Regis, etiam extra Regnum ipsum confistentium, contravenire quovis modo praesumant, sub Interdicti Ingressus Ecclesiae per Episcopos & Superiores ab eis, & Excommunicationis ac Anathematis latae Sententiae Poenâ per alios Inferiores ab eis qui contravenerint, eo ipso incurrendâ, ita ut si Episcopali & Majori Dignitate Ecclesiasticâ fungentes sub hujusmodi Interdicto per Decem Dies permanere non formidaverint, extunc, lapsis Diebus eisdem, a suarum Ecclesiarum Regiminibus Suspensi existant, & si Suspensionem eandem per Viginti Dies, praefatos Decem Dies immediatè sequentes, Animo (quod absit) sustinuerint Indurato, Excommunicationis & Majoris Anathematis Sententia, prout & alii Inferiores, innodati sint & esse censeantur eo ipso:
Non obstantibus Praemissis ac Apostolicis, necnon, bonae memoriae, Ottonis & Ottoboni olim in dicto Regno Angliae ejusdem Sedis Legatorum, ac in Provincialibus & Sinodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus & Ordinationibus, necnon omnibus illis quae in Litteris praedictis voluimus non obstare, caeterisque contrariis quibuscunque.
Et, quia diffieile foret praesentes & alias Litteras praedictas ad singula quaeque Loca, in quibus expediens fuerit, deferre, Volumus & eadem Auctoritate Decernimus quòd illarum Transumptis, manu Publici Notarii indè rogati subscriptis, & Sigillo alicujus Personae in Ecclesiarum Diginitate constitutae aut Curiae Ecclesiasticae munitis, ea prorsus in Judicio & extra, & aliàs ubilibet Fides adhibeatur quae Praesentibus & aliis Litteris praedictis adhiberetur si essent exhibitae vel ostensae;
Nulli ergo omninò Hominum liceat hanc Paginam nostrae Declarationis, Constitutionis, Extensionis, Monitionis, Requisitionis, Inhibitionis, Voluntatis, & Decreti infringere &c.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo octavo, sexto decimo Kal. Junii, Pontificatûs nostri Anno quarto,
Gratis de Mandato Domini nostri Papae.
Jul. Cesarinus.
Timotheus.
D. Seriano.
B. Crispolirus.
M. De Salvetis.
Grat. mutat. ejusd.
Expedivit M. De Salvetis & exposuit duc. Quatuor.
L. De Theramo.
Innocentius Papa Octavus.
Sub Filis sericis flavi rubeique coloris.
De Anno Domini Millesimo, Quingentesimo, xix Die Mensis Martii, in Ecclesia Parochiali Villae Clomell Lismorensis Dioecesis, praesentes Literae humiliter Receptae, Perlectae, ac ad plenum, in Concilio Provinchiali Casselensis Provinchiae, per Reverendissimum David Casselensem Archiepiscopum, ac, Reverendos Patres, Thomam Lismorensem & Waterford, Johannem Lundonensem, Episcopos, illius Concilii Diffinitores, ac Karolum Imalacensem Episcopum, Executae fuerunt & Executioni Demandatae.