Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1488

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

343-358

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1488', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 343-358. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115530 Date accessed: 23 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1488

Syllabus EntryFoedera Text
July 7. Safe conduct for William archbp. of St. Andrew's, Robert bp. of Glasgow, William bp. of Aberdeen, and 13 other Scots. Westm.
O. xii. 343. H. v. p. iii. 191.
De Conductu, ad Rogatum Regis Scotorum.
An. 3. H. 7. Scot. 3. H. 7. m. 13.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, ad Rogatum Carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Reverendos Patres, Willielmum Archiepiscopum Sancti Andreae, Robertum Episcopum Glasguensem, Willielmum Episcopum de Aberdonen. & Henricum Abbatem de Cambuskenneth, ac, Spectabiles Viros, Magistrum David Ceton, Magistrum Michaelem Straton, Magistrum David Bram, Magistrum Alexandrum Eliphynston, Magistrum Johannem Bagenoth, Thomam Myrton, Robertum Wellys, Carolum Blakater, Robertum Blendschelys, Johannem Wormat, Willielmum Elphynston, & Adam Forman, cum Sexaginta Personis vel infra, de Regno Scotiae, ac totidem Equis vel infra, in Comitiva sua, in Regnum nostrum Angliae, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Julii.
July 14. The K. concludes a truce with France until Jan. 17, 1489. Windsor.
O. xii. 344. H. v. p. iii. 191.
Pro Treugis Franciae continuandis.
An. 3. H. 7. Franc. 3. H. 7. m. 2.
Rex universis, praesentes Literas nostras inspecturis, Salutem.
Cùm dirus Cristianorum Status, crudeli Perfidorum Furore enormiter miserabiliterque impraesentiarùm Afflictus, ad veterem Prosperitatis Felicitatem Gloriosamque Famam sanctiùs & maturiùs reduci nequeat, quàm Orthodoxae Religionis Principes, Potentatu saltem majores, Vires suas uniant, Treugarum Pacis Amicitiaeque Foedera componant, & Caritatis Vinculo se invicem copulent,
Cumque innumerabiles Bellorum Calamitates, inaestimabilesque Principibus atque eorum Dominiis & Subditis Pacis & Amicitiae felices sunt eventus,
Notum facimus quòd cum Serenissimo Principe Karolo Franciae Consanguineo nostro carissimo Inivimus, Contraximus, Perfecimus, Convenimus, Conclusimus, & Appunctuavimus, & per Praesentes Inimus, Contrahimus, Perficimus, Convenimus, Concludimus, & Appunctuamus bonas, sinceras, veras, firmas, & perfectas Treugas, Guerrarum Abstinentias, Ligas, Intelligntias, & Confoederationes inter Nos, Regnum nostrum Angliae, Patrias, & Dominia nostra, Haeredes, Successores, Vassallos, Subditos praesentes & futuros, & praefatum Serenissimum Principem Karolum Franciae Consanguineum nostrum Carissimum, Patrias, & Dominia sua, Haeredes, Successores, Vassallos, Subditos praesentes & futuros, usque in Decimam septimam Diem Januarii quae erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Nono duraturas, modo & formâ in Articulis seu Capitulis subsequentibus contentis,
Quorum Tenor sequitur & est talis,
Inprimis, quòd bonae, sincerae, & perfectae sint & inviolabiliter habeantur Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Ligae, Intelligentiae, & Confoederationes inter dictos Potentissimos Angliae & Franciae Principes, Patrias & Dominia sua quaecumque, Haeredes, Successores, Vassallos, Subditos praesentes & futuros, necnon inter Inclitissima Angliae & Franciae Regna, per Terram, Mare, Portus Maris, & Aquas dulces,
Et quòd dictae Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Ligae, & Confoederationes Continuentur, quoad Principes antedictos, & eorum Patrias, Dominia, Subditos, & Vassallos, a Data Praesentium, & Durent usque ad Terminum antedictum inclusivè, & sic Finient in Die Decimo septimo Januarii post Solis Occasum ejusdem Diei, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono etiam inclusivè.
Item, quòd, durante dicto Termino & Treugis praedictis, Bella Guerrae & Hostilitates quaecumque inter praefatos Principes Angliae & Franciae, utriusque eorum Haeredes, Successores, Vassallos, & Subditos, necnon inter dicta Inclitissima Angliae & Franciae Regna, Patrias, & Dominia sua quaecumque, ubicumque Locorum, per Terras, Mare, & Aquas dulces, omninò cessabunt.
Item, quòd omnes & singuli utriusque eorum Principum Vassalli & Subditi, sive sint Principes, Archiepiscopi, Episcopi, Duces, Comites, Barones, Mercatores, aut cujusvis Statûs Conditionisve existant, durantibus Treugis antedictis, ubivis Locorum, sese mutuis Officiis prosequantur, & honestâ Affectione pertractent, possintque liberè, tutè, & securè, absque alterius ejusdem Subditorum Offensâ sive Impedimento, ubique Perlustrare per Terram, per Mare Navigare, hincindeque ad Portus, & Dominia, & Districtus quoscumque utriusque ipsorum Principum citra & ultra Mare Accedere (dùm tamen Armati ultra Numerum Armatorum Centum simul non accedant) in eisque quamdiu volent Morari, Mercari, Merces, Mercimonia, Arma, & Jocalia quaecumque Emere, Vendere, & ut eis placeat ab illinc ad Terras proprias vel alibi liberè, quotiens duxerint abeundum, abire cum suis aut conductis vel commodatis Navigiis, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercimoniis, Sersinulis, Bonis, & Rebus suis quibuscumque, absque ullo Impedimento, Offensâ, Arestatione, ratione Merciae, Contramerciae Reprisaliorum, aut aliâ Restrictione quacumque, tàm in Terra quàm in Mare & Aquis dulcibus, quamadmodum Patriis in propriis haec omnia facient aut eis facere liceret; ita quòd nullo alio Salvo Conductu generali aut speciali indigeant.
Item, quòd omnia Munera sive Onera, ab aliquo dictorum Principum, in cujusvis Partibus Patriarum sive Dominiorum suorum, a Viginti Duobus Annis citra, imposita, Mercatoribus & Subditis alterius Principis Nociva, penitùs Extincta sint & Abjecta; & quòd talia aut consimilia, durantibus hiis Treugis, ammodò non imponantur: Salvis tamen, quoad caetera, omnibus Regionum Urbium & Locorum aliis Legibus, Statutis, & Consuetudinibus, quibus nichil quoad eorum Jura per Praemissa censetur derogatum.
Item, quòd si infra dictum Terminum, durantibus hiis Treugis, aliquid contra Vires & Effectus earumdem Treugarum & Abstinentiarum Guerrarum, per Terram, Mare, aut Aquas dulces, per aliquem ipsorum Principum, Haeredes, Successores, Subditos & Vassallos utriusque eorum, fuerit Attemptatum Actum aut Gestum, quòd omnia ipsa sic Attemptata per Conservatores ipsarum Treugarum, nominatos ab ipsis Principibus, seu saltem a Principe eorum sic Dampnificantium, infra Mensem, post Requisitionem superinde eis factam, unà cum Expensis sic Damnificantium aut Dampnificatorum, Restaurentur, Reficiantur, & Reparentur: sic quòd propter nullum, durante harum Treugarum Termino, in contrarium Attemptatum hae Treugae Rumpantur nec Terminentur; sed in suis viribus usque ad Finem dicti Termini permaneant; & pro ipsis Attemptantes & Dampnificantes & non alii.
Item, pro matura & inviolabili harum Treugarum, Abstinentiarum Guerrarum, Ligarum, & Confoederationum Observantia & Conservatione, Electi & Nominati sunt,
Ex parte dicti Serenissimi Principis Angliae Regis Conservatores, Illustrissimus Dux Bedfordiae ejusdem Regis Avunculus, ac Praefectus sive Locumtonens dicti Regis Calisii pro tempore existens,
Et ex Parte dicti Karoli Consanguinei sui Franciae, Carissimus Frater & Consanguineus suus Illustrissimus Dux Borbonii Modernus, Magnificus Dominus Ludovicus de Granville Admirallus modernus Franciae,
Qui quidem Conservatores dictorum Principum ac utriusque eorum, & Duo aut Unus eorum, ex parte saltem Principis Subditorum Dampnificantium, si qui sint, sic Nominati Nominatusve Auctoritatem & Potestatem habeant & habeat ipsos Dampnificantes Puniendi, Attemptata & Dampna, contra vires harum Treugarum illata, unà cum Expensis Dampnificatorum, Reficiendi & Reparandi,
Et, si contingat ipsos Conservatores, per ipsos Principes, ut praemittitur, nominatos, super Reformatione aliquorum dictorum Attemptatorum fore Discordes, & inter eos concordare superinde non valentes, quòd ex tunc Causa illa referatur Concilio Principis Subditorum sic Dampnificantium, aut, si opus sit, utriusque Principis, dumtamen Causa illa summariè & de plano coram eis examinetur & felici Marte terminetur.
Quas quidem Treugas Principes antedicti Promiserunt & uterque eorum Promisit, in Verbo Principis & bonâ Fide, juxta Vires, manutenere & inviolabiliter observare, observarique facere.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis praesentibus Literis nostris Patentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Datum apud Castrum nostrum de Wyndesore, Die Quartodecimâ Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quandringentesimo, Octuagesimo octavo, & Regni nostri Tertio.
Per ipsum Regem.
July 16. Ratification of the truce concluded with Scotland on July 3, 1486. Westm.
O. xii. 345. H. v. p. iii. 192.
Ratificatio Treugarum Scotiae.
An. 3. H. 7. Scot. 3. H. 7. m. 19.
Rex universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Notum Facimus quòd Vidimus, Inspeximus, & Intelleximus quasdam Indenturas,
Initas, Appunctuatas, & Conclusas inter, Reverendos in Christo Patres, Johannem Wygorniensem, & Johannem Lincolniensem, Episcopos, & Spectabiles Dominos, Johannem Weston Priorem Ordinis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, & Johannem Dominum de Dynham, Militis, necnon, Dilectos Nobis, Thomam Lovell Armigerum pro Corpore Thesaurarium Camerae nostrae, ac Magistrum Henricum Aynesworth Legum Doctorem Canonicum Lincolniensem in Officio Privati Sigilli nostri Secundarium, Consiliarios, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros, ex unâ, & Reverendum in Christo Patrem Willielmum Episcopum Aberdonensem, Spectabilesque Dominos, Johannem Dominum de Bothwell, ac Johannem Dominum de Kenedie, Milites, Venerabilem Religiosumque Patrem Robertum Abbatem Sanctae Crucis prope Edinburgh, Egregios Viros, Magistrum Archibaldum Quhitlawe Archidiaconum Laudoniae Secretarium, ac Johannem Ros de Mongrenen, Ambaxiatores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios Carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, ex alterâ Partibus, de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum ineundis, modo & formâ in dictis Indenturis specificatis,
Quarum Tenor sequitur de verbo ad verbum, & est talis,
Haec Indentura,
Facta inter Nos, Johannem Wigorniensem & Johannem Lincolniensem, Episcopos, Fratrem Johannem Weston Priorem Ordinis Sancti Johannis Jerusalem in Angliâ, & Johannem Dominum de Dynham, Milites, Thomam Lovell Thesaurarium Camerae Regis, & Magistrum Henricum Aynesworth Legum Doctorem Canonicum Lincolniensem Secundarium in Officio Privati Sigilli, Excellentissimi Principis Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Consiliarios & Commissarios ex unâ Parte, ac Reverendum in Christo Patrem Willielmum Episcopum Abirdonensem, Spectabilesque Dominos, Johannem Dominum de Bothwel, ac Johannem Dominum de Kenedie, Milites, Venerabilem Religiosumque Patrem Robertum Abbatem Sanctae Crucis prope Edinburgh, Egregios Viros, Magistrum Archibaldum Quhitlawe Archidiaconum Laudoniae Secretarium, ac Johannem Ros de Mongrenen, Serenissimi Illustrissimique Principis Jacobi Scotorum Regis Consiliarios, Commissarios, Oratores, & Nuncios, ex Parte alterâ,
Testatur quòd Nos, Commissarii Domini Regis Angliae antedicti cum praefatis Oratoribus & Commissariis Domini Regis Scotorum, atque ipsi Nobiscum per nonnullos Mensium Junii & Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo sexto, in Civitate London mutuò convenientes, post nonnullos Tractatus, Communicationes, & Deliberationes inter Nos habitos, tandem, auctoritate & virtute Commissionum nostrarum hincinde, per Literas Patentes dictorum Dominorum Regum nobis atque ipsis divisim factas (quarum Tenores de verbo in verbum inferiùs inseruntur) appunctuavimus, convenimus, concordavimus, & conclusimus, appunctuamus, convenimus, concordamus, & concludimus, nos & ipsi nobiscum, nominibus Principum nostrorum praedictorum, in omnibus & per omnia, prout in sequentibus Articulis continetur;
Inprimis, Appunctuatum, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd inter Serenissimos Principes antedictos (videlicet) Henricum, Dei gratiâ, Regem Angliae & Franciae, ac Dominum Hiberniae, ex unâ Parte, atque Jacobum, eadem gratiâ, Regem Scotiae, &c. prout supra Dat. tertio Die Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo. Octuagesimo sexto, & Regni Domini nostri Regis supradicti Primo.
Quas quidem Indenturas
, ac omnia & singula in eisdem contenta, Nos Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae memoratus, ex nostrâ Scientiâ proprioque Motu, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Possessionibus, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris, necnon omnibus aliis quorum interest aut intererit quomodolibet in futurum, Laudamus, Acceptamus, Ratificamus, Validamus, Roboramus, & Approbamus;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, Subditis & Ligeis nostris, ea omnia & singula, quantum ad Nos attinet, firmiter tenere, observare, & perimplere.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Julii.
Per ipsum Regem.
Nov. 11. Safe conduct for Baldewin, bastard of Burgundy. Westm.
O. xii. 347. H. v. p. iii. 193.
Pro Bastardo Burgundiae.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 21.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare, constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Baldewinum Bastardum Burgundiae, cum Viginti Personis vel infra in Comitivâ suâ, in unâ Navi vel diversis Navibus, cum Equis, Carectis, Cariagiis, Capsis, Manticis, Bogeis, Fardellis, Vestimentis, Apparatibus, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, necnon aliis Bonis & Rebus suis necessariis & requisitis nobis in hoc Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca Nobis subjecta quaecumque, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Veniendo, ibidem Morando, Exspectando, Sojornando, & Conversando, Negotia Onera & alia Agenda sua ibidem Proponendo & Expediendo, & exinde se Divertendo, & ad Partes proprias Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquâ Marquâ, Contramarquâ, sive Reprisaliâ concessâ vel concedendâ, aut aliquo Statuto sive Ordinatione, vel aliquo Mandato nostro, in contrarium facto, non obstante.
Et ideò &c.
In cujus &c. per Sex Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. Power for Christopher Ursewyke, dean of York, Thomas Warde, and Stephen Fryon to treat for peace and truce with Charles K. of France. Westm.
O. xii. 347. H. v. p. iii. 193.
De Communicando cum Carolo Franciae.
An. 4. H. 7. Ibid. m. 18.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, juxta veteres Historias longamque Rerum experientiam, nullam meminerimus Rempublicam, tàm felici ac fortunato Sidere inchoatam, quam Bellorum Calamitates non prostraverint penitusque extinxerint, nullaque unquam Terra tàm Strenuos aut Prudentes Viros educaverit, quos Discordiae Bellique Miseria non sustulerat,
Nos,
Ut debemus, hos Dissidiorum Turbines vitare volentes, ad Pacem & Concordiam, cum omnium Christianorum Regum, tum eorum, quibus Locorum Vicinia ipsaque Sanguinis Benevolentia conjuncti sumus, apprimè sitientes,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus Dilecti Nobis in Christo Magistri Cristofori Ursewyke Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum magni Eleemosinarii nostri, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Warde Clerici, & Stephani Fryon, Consiliariorum nostrorum, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Legatos, Procuratores, Oratores, Nuncios, Commissarios, & Deputatos speciales Assignamus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Consanguineo nostro carissimo Rege Karolo Franciae, seu ejus Legatis, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Conveniendi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi, tàm de & super reali, firmâ, verâ, & Perpetuâ Pace atque Concordiâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Intelligentiis, Confoederationibus, & mutuo Intercursu Mercium & Mercandisarum.
Tàm inter Nos, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra, & dictum Consanguineum nostrum, Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca sua, Subditos, Alligatos, Vassallos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, ineundis, percutiendis, capiendis, componendis, & habendis,
Atque de & super omnibus & singulis Attemptatis, Contentionibus, Quaestionibus, Querelis, Litibus, & Causis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praedictum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde pendere dinoscuntur, Tractandi, Componendi, Decidendi, & Terminandi, seu saltem Modum seu Finem pro eis Imponendi,
Necnon de & pro Pace, iner dictum Principem Consanguineum nostrum, & Illustrissimam Principem Ducissam Britanniae, firmiter componendâ, Tractandi, Communicandi, atque Conveniendi,
Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in tali Loco sive talibus Locis, prout eis melius visum fuerit, Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis, & ab eis qualitercumque dependentibus Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Promissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis, Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Legatis, Commissariis, Deputatis, & Nunciis praedictis, Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostrâ Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula eaque qualitercumque concernentia Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propriâ Personâ interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Legatos, Procuratores, Oratores, Nuncios, Commissarios, & Deputatos nostros Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes, novas, aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias, in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. Power for sir Richard Eggecombe, comptroller of the household, and Henry Aynesworth, secondary in the office of the privy seal, to treat with Anne duchess of Brittany for peace, truce, and mercantile intercourse. Westm.
O. xii. 348. H. v. p. iii. 193.
De Tractando cum Ducissa Britanniae.
An. 4. H. 7. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, in hac Caducâ & fragili Vitâ, nichil sit, quod ad Principum Honorem magis attineat, quàm veteris Amoris atque Amicitiae, tùm in omni tùm in necessitatis atque periculi tempore, meminisse,
Nos equidem,
Ad memoriam reducentes ac Nobiscum internè cogitantes quàm Pium, Justum, ac etiam Honorificum sit Parentibus Orbatis caeterisque Calamitatibus Afflictis, praesertim hiis cum quibus Foedera percussimus, Opem atque Succursum praestare,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum Ricardi Eggecombe Militis nostri Hospitii Controllatoris, & Magistri Henrici Aynesworth Legum Doctoris in Officio nostri Privati Sigilli Secundarii, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Legatos, Deputatos, Oratores, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, cum Serenissima Principe Carissima Consanguinea nostra Anna Britanniae Ducissa, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Oratoribus, seu Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ea ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Conveniendi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi, & finaliter Concludendi, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, Intelligentiis, Alligantiis, Confoederationibus quibuscumque, & Intercursu Mercandisarum & Mercium inter Nos, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra, ac dictam Ducissam, Ducatum, Terras, Dominia, Patrias, & Loca sua, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes suos & nostros quoscumque, ineundis, capiendis, componendis, inducendis, celebrandis, innovandis, prorogandis ad tempus vel imperpetuùm & habendis, superque mutuis Auxiliis ab una Partium alteri praestandis Conveniendi, & Componendi,
Nosque ad hujusmodi Auxilia sibi praestanda Obligandi, taliaque Auxilia pro Nobis & Nomine nostro, & ad certum Virorum Armatorum Numerum, & ad tanta tempora, etiam nostris Expensis, prout eis melius videbitur, eidem Nominandi atque Concedendi,
Ac insuper ab eadem Ducissa Cautiones, Securitates, Promissa, & Obligationes quascumque, pro Resolutione hujusmodi Expensarum, per Nos in hujusmodi Auxiliis Exponendarum, ac Villas, Castella, Opida, & alia Loca quaecumque, loco Pignoris & Ipothecae, in ea Parte per dictam Ducissam Nobis aut Assignatis nostris tradenda & deliberanda, Petendi, Stipulandi, Exigendi pariter & Recipiendi,
Et de non contrahendo Matrimonium aut Sponsalia cum aliquo Rege, vel Principe, vel aliquo alio quocumque, nec de ineundo seu faciendo Pacem, Treugas, Ligas, Confoederationes, seu Amicitias cum aliquo Rege, vel Principe, vel Communitate, absque nostris Consensu & Assensu, dictam Ducissam, virtute Juramenti, suisque Literis Manu propriâ atque Sigillo munitis, & aliis Cautionibus quibuscumque, Obligandi, & Obligationes hujusmodi in ea parte similiter Recipiendi,
Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praedictam Ducissam, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes praedictos hinc inde pendere dinoscuntur,
Ac Nos, nostrosque Haeredes & Successores, ad eorum Locorum Restitutionem, & de non Contrahendo Pacem, Treugas, Ligas, Confoederationes, seu Amicitias cum aliquo Rege, Principe, vel Communitate, absque dictae Ducissae Consensu, Obligandi,
Ac etiam, si necesse fuerit, ad Assignandum, Deputandum, & Capiendum unam aliam Dietam, in tali Loco sive talibus Locis, & inibi ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, & finaliter de & super omnibus & singulis Praemissis, & ab eis qualitercumque Dependentibus Concludendum, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Praemissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuamentis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefata Ducissa, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis praedictis Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis Effectûs & Vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa, & Praemissorum singula qualitercumque eaque concernentia, Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Ambassiatores, Commissarios, Oratores, Deputatos, & Nuncios nostros, Appunctuata, Promissa, Concordata, Conventa, & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes novas, Confirmatorias, Ratificatorias, & Appro- batorias, in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. Power for John Arundell, dean of Exeter, and Richard Gough, to treat with Philip duke of Burgundy and the three states of Flanders. Westm.
O. xii. 350. H. v. p. iii. 194.
De Tractando cum Duce Burgundiae, & Tribus Statubus Flandriae.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quoniam Creator omnium Rerum Deus adeò miro ordine Rerum Naturas disposuit, ut Regnum omne, per se indigens, alterius frugalitate perficeretur, quodque, tantâ necessitate impulsi, Pacem coleremus,
Nos igitur,
Interiores mentis nostrae oculos ad Pacis Bonum convertentes, nec divinis Institutis reluctari intendentes,
Ea omnia desideramus quae omnibus ac maximè Vicinis Nobis Regnis & Gentibus conductura videbuntur,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus Dilecti Nobis in Christo Magistri Johannis Arundell Decani Ecclesiae Cathedralis Exoniensis Consiliarii nostri, ac Dilecti Servitoris nostri Ricardi Gough Armigeri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Procuratores, Oratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, & pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Illustissimo Principe Philippo Duce Burgundiae Consanguineo nostro carissimo, & Tribus Statubus Flandriae, seu eorum Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis, sufficientem Potestatem & uctoritatem ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, Conveniendi, Concordandi, Componendi, & Appunctuandi, & finaliter & integrè Determinandi & Concludendi, tàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis imperpetuùm vel ad certa Tempora duraturis, ac Ligis & Confoederationibus quibuscumque, quàm de & super mutuo Usu amicabilique & utili Intereursu Mercium & Mercandisarum,
Inter Nos, & Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, ac Subditos, Vassallos, Alligatos, Amicos, Confoederatos nostros, & alios Faventes & Adhaerentes quoscumque ex unâ, atque dictum Illustrissimum Principem, & dictos Status Flandriae, Loca, Terras, & Dominia sua, Subditos, Vassallos, Confoederatosque & Alligatos suos, & sibi Faventes & Adhaerentes & adhaerere volentes quoscumque, ex alterâ Partibus, ineundis, innovandis, reformandis, capiendis, componendis, fiendis, celebrandis, & habendis,
Necnon de & super omnibus Causis, Litibus, Contentionibus, Injuriis, Attemptatis, & Querelis, cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos, & praefatum Illustrissimum Principem, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Amicos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde pendere dinoscuntur,
Ac etiam, si necesse fuerit, Assignandi, Deputandi, & Capiendi unam aut plures Dietam sive Dietas, in tali Loco vel talibus Locis, & inibi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter de & super omnibus Praemissis & ab eis dependentibus Concludendi, prout eisdem nostris Procuratoribus, Oratoribus, Legatis, & Nunciis expediens visum fuerit & oportunum,
Praemissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, Vallandi, Roborandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Illustrissimo Principe & Statubus praedictis, seu ejus Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Oratoribus, Legatis, & Nunciis praedictis, Appunctuata, Conventa, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces, pro Parte nostra, Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis vigoris & effectûs ex alterâ Parte Petendi, Exigendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula, ac ea qualitercumque concernentia, Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia sint quae de sui natura Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos omnia & singula, quae per praefatos Procuratores, Oratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios nostros praedictos Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes, novas, aut Ratificatorias, & Confirmatorias, in forma debita & autenticâ, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. Power for Thomas Savage, chancellor of the county of March, and sir Richard Nanfan, to treat for peace and intercourse with the K. of Portugal, and to admit him to the order of the Garter. Westm.
O. xii. 351. H. v. p. iii. 194.
De Communicando cum Rege Portugaliae.
An. 4. H. 7. Ibid. m. 20.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm ab omni redacta Aetate firmata fuerint Amicitiae & Foedera inter Illustrissimos ac Potentissimos Angliae & Portugaliae Principes, quos non sola mutua Intercursuum necessitas, verùm etiam Sanguinis Affinitas copulant,
Hinc est quòd Nos,
Qui Pacis Vires novimus eique totis Viribus insudamus, quique omnium, peculiariùs tamen Potentissimi Regis Portugaliae, cui sumus Sanguinis benivolentiâ devincti, mutuam, firmam, ac stabilem esse desideramus,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Magistri Thomae Savage Legum Doctoris Comitatûs nostri Marchiae Cancellarii, & Ricardi Nanfan Militis quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales, Assignamus, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo Principe Rege Portugaliae Consanguineo nostro carissimo, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Componendi, Paciscendi, ac finaliter & integrè Determinandi & Concludendi, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace & Concordiâ, Ligis, Confoederationibus, Amicitiis, Foederibus, Affinitatibus, & Intelligentiis quibuscumque, ac Intercursu Mercium & Mercandisarum, mutuisque Auxiliis & Assistentiis hinc inde praestandis, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum, Haeredes & Successores, ac Regna, Patrias, Dominia, Subditos, Vassallos, Alligatos, Faventes, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque hincinde ineundis, capiendis, celebrandis, & habendis, atque Pacem, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, Pactionesque & Conventiones viis & modis quibus melius expedire eis videbitur Componendi, Ineundi, Vallandi, Roborandi, & Paciscendi,
Dantes ulterius & Concedentes eisdem nostris Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis, & Nunciis, plenam etiam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ipsum Consanguineum nostrum suis exigentibus & condignis Meritis ad Ordinem Militiae Garterae Nobis & Nomine nostro Acceptandi, ipsumque in Confratrem & Comitem ejusdem Ordinis Admittendi, Praeficiendi, & Insigniendi, eisque Munera & Insignia ejusdem Ordinis Tradendi & Liberandi, habendum cum suis Juribus, Honoribus, Praeminentiis, & Dignitatibus, sicuti eidem Consanguineo nostro ex Parte nostra per dictos nostros Commissarios & Oratores latiùs intimabitur & declarabitur,
Ac etiam Communicandi, Tractandi, & Appunctuandi de & super omnibus & singulis Attemptatis, Contentionibus, Quaestionibus, Querelis, Litibus, & Causis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Con- foederatos, & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde pendere dinoscuntur,
Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in talibus Locis & Tempore, prout eis melius visum fuerit, Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis, & ab eis qualitercumque dependentibus Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Praemissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis, Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis praedictis, Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostrâ Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula eaque qualitercumque concernentia Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propriâ Personâ interessemus, ac etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes, novas, aut Ratificatorias, & Confirmatorias in forma debita & autentica, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. Power for sir John Ryseley and John Balteswell, clerk of the council, to treat for peace, truce, and mercantile intercourse with Maximilian K. of the Romans. Westm.
O. xii. 352. H. v. p. iii. 195.
De Tractando cum Rege Romanorum.
An. 4. H. 7. Ibid. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Pace nil sit utilius vel Augendis vel Conservandis Imperiis, eaque sola Res Humanas Divinis conciliet, sine qua nec Principes, nec eorum Subditi, nec Urbes, nec ipse demùm Mundus diù subsistere poterit,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Ryseley pro Corpore nostro Militis Consiliarii nostri, & Johannis Balteswell Legum Doctoris Clerici Concilii nostri quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Procuratores, Commissarios, Legatos, Deputatos, Oratores, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, cum Illustrissimo Principe Maximiliano Romanorum Rege Consanguineo nostro carissimo, seu ejus Procuratoribus, Commissariis, Legatis, Deputatis, Oratoribus, seu Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Conveniendi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ quàm de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, Intelligentiis, Alligantiis, Confoederationibus quibuscumque, & Mercandisarum sive Mercium Intercursu, inter Nos ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra, & dictum Consanguineum nostrum, Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca sua, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes suos & nostros quoscumque, ineundis, capiendis, componendis, inducendis, celebrandis, & habendis, superque mutuo atque singulari ab una Partium alteri Succursu praestando Conveniendi & Componendi,
Atque de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Querelis, Litibus, & Causis quibuscumque, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde pendere dinoscuntur,
Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in tali Loco sive talibus Locis, prout eis melius visum fuerit, Assignandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis, & ab eis qualitercumque dependentibus Communicandi, Tractandi, Conveniendi, & Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Praemissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis, Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis praedictis, Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostrâ Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula qualitercumque ea concernentia Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propriâ Personâ interessemus, ac etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos omnia & singula, quae per praefatos Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes, novas, aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. Power for Thomas Savage and sir Richard Nanfan to treat for peace, truce, and mercantile intercourse with the K. and Q. of Castile, and for a marriage between Arthur prince of Wales and Katharine their daughter. Westm.
O. xii. 353. H. v. p. iii. 195.
De Communicando & Tractando cum Rege Castellae & Legionis.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 20.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm verò lateat Neminem quòd Civitates, Opida, atque Regna Bellorum Calamitatibus Dissidiorumque ad nichilum fuisse redacta, eademque Pace coaluisse,
Hinc est quòd Nos,
Propter felicem Rerum Christianae Religionis Successum universalem Regum & Regnorum omnium Concordiam desiderantes, & maximè eorum quibus Sanguinis Vicinitate conjuncti sumus, quosque jam ad Dies & Annos mutuae Concordiae benevolentiâ complexi sumus,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Thomae Savage utriusque Juris Doctoris Comitatûs nostri Marchiae Cancellarii, & Ricardi Nanfan pro Corpore nostro Militis quamplurimum confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, & Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem & Auctoritatem, & Mandatum generale & speciale, pro Nobis & nostro Nomine, cum Serenissimo & Illustrissimo Principe Regnorum Castiliae, Legionum, Aragonum, Sisiliae Rege, suaque Conthorali dictorum Regnorum Regina, Consanguineis nostris carissimis, seu eorum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eisdem ad hoc habentibus, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, ac mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum, mutuisque hincinde Auxiliis & Assistentiis quotiens opus fuerit praestandis, necnon Intelligentiis, Alligantiis, & Confoederationibus quibuscunque, inter Nos & dictos Serenissimos Regem & Reginam, Haeredesque & Successores, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Faventes, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscunque hincinde ineundis, capiendis, componendis, celebrandis, & habendis, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Componendi, Paciscendi, ac finaliter & integrè Determinandi, hujusmodique Pacem & Concordiam, ac Treugas & Guerrarum Abstinentias, Ligas, Amicitias, Foedera, Affinitates, Intelligentias, Alligantias, & Confoederationes, aliasque Pactiones & Conventiones Componendi, Paciscendi, Firmandi, Statuendi, & pro perpetuo Roborandi,
Et ut hujusmodi Pax atque Concordia, necnon Treugae, & Guerrarum Abstinentiae, Amicitiae, Foedera, Intelligentiae, Confoederationes, Pactiones, & Conventiones praedictae securiùs & firmiùs Observentur & Teneantur, eisdem nostris Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, Legatis, & Nunciis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus cum dictis Serenissimis Rege & Regina, seu eorum Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis antedictis, de & super Sponsalibus & Matrimonio inter Praecarissimum Filium nostrum Arthurum Walliae Principem, Ducem Cornubiae, Cestriaeque Comitem, & Serenissimam Principem Katerinam unam de Filiabus dictorum Serenissimorum Regis & Reginae, annuente Deo, Contrahendis,
Ac de & super Dote, seu Dotalitiis & Donationibus, propter Nuptias ex causa hujusmodi Matrimonii Assignandis, Promittendis, Dandis & Solvendis,
Necnon de & super Tempore, Modo, & Formâ Traductionis ipsius Filiae in hoc Regnum Angliae, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Paciscendi, ac finaliter Concludendi,
Talemque Donationem propter Nuptias eisdem Principibus, ipsius eorum Filiae Nomine, pro Nobis & Nomine nostro Assignandam & Promittendam, atque hujusmodi Dotem & Dotalitia, ab eisdem pro dicto Filio nostro Stipulanda, Petendi & Exigendi,
Caeteraque Loca & Tempora, pro ipsius Filiae Traductione hujusmodique Dotis sive Donationis propter Nuptias Solutione, Statuendi, Praefigendi, & Limitandi, ac Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas & Scriptas & Sigillatas, pro Praemissorum complemento Nomine nostro Promittendi, Tradendi, & Deliberandi, ac Juramentum in Animam nostram Praestandi,
Consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas ac Juramentum, a praefatis Serenissimis Rege & Regina similiter Stipulanda, Exigendi & Recipiendi,
Ac de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos & praefatos Serenissimos Regem & Reginam, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes praedictos hincinde pendere dinoscuntur, Tractandi, Conveniendi, & Componendi,
Novamque Dietam, in talibus Loco & Tempore, prout eis meliùs visum fuerit, quatenus opus fuerit, Statuendi, Appunctuandi, & inibi ad Communicandum, Conveniendum, Tractandum, Concludendum, Appunctuandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque Dependentibus, prout eis expediens visum fuerit & oportunum, universaque & singula, quae per eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Vallandi, Roborandi, & Assecurandi, per Fidei Interpositionem & Juramentum in Animam nostram Praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis ac Dependentiis ab eisdem omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Poenas, Astrictiones, ac Literas sigillatas vallidas & efficaces, pro Parte nostra, Promittendi, Concedendi, Faciendi, Expediendi, Tradendi, & Liberandi,
Juramenta, Securitates, Cautiones, Promissiones, Obligationes, Poenas, aliasque Literas consimilis effectûs & vigoris a dictis Principibus Consanguineis nostris Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout eis meliùs videbitur expedire,
Quae talem tantamque Vim & Effectum volumus realiter optinere, ac si ea in propria Persona nostra fecissemus,
Caeteraque omnia Praemissa & eorum singula quoquo modo concernentia, Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostra Perimplendi, ac debitè Exequendi, quae Nos facere possemus si personaliter interessemus, etiam si majora sint & Mandatum de sui natura magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per dictos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios, Appunctuata, Promissa, Conclusa, & Concordata fuerint in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias, in forma debita & autentica, daturos, secundùm quod in ea fuerit Conclusum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 14. Letters of safe conduct for Baldewin, bastard of Burgundy, John Salizard of Spain, alias Pety Salizard, and Gerard count of Oldenburgh. Westm.
O. xii. 355. H. v. p. iii. 196.
De Conductubus.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 17.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Baldewinum Bastardum Burgundiae, & Johannem Salizard Hispanniae aliàs dictum Pety Salizard, cum Quadraginta Personis vel infra in Comitivâ suâ, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Sex Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Rex &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, de Avisamento & Assensu Concilii nostri, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Illustrem Virum Nobis Praedilectum Gerardum de Oldenburgh & Delmenhorst Comitem, cum Viginti & Quatuor Personis vel infra in Comitiva suâ, cum Equis, &c. prout in similibus de Conducta Literis.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste meipso apud Westmonasterium, decimo quarto die Decembris.
Per ipsum Regem.
[Dec. 23.] Commission to John viscount of Wells, sir William Husey, the sheriff of Lincoln, and four others, to raise archers for the defence of Brittany. 26 similar commissions. Maidstone.
O. xii. 355. H. v. p. iii. 196.
De Sagittariis, pro Relevamine Partium Britanniae, Providendis.
An. 4. H. 7. Pat. 4. H. 7. m. 20. d.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Vicecomiti Welles, Willielmo Husey Militi, Thomae Burgh Militi, Roberto Tailboys Militi, Willielmo Tirwet Militi, ac, Dilectis sibi, Thomae Meres, ac Vicecomiti Lincolniae, Salutem.
Quia, de Avisamento & Assensu Concilii nostri, quandam Armatam, Deo Duce, versus Partes Britanniae, in Relevamen & Succursum earumdem Partium, infra breve mittere decrevimus, Vobis igitur (de quorum Fidelitatibus & providis Circumspectionibus ad plenum confidimus) Potestatem & Auctoritatem, conjunctim & divisim, Damus & Committimus ad omnes & singulos Comites, Barones, Milites, ac alios Nobiles quoscumque de Comitatu nostro praedicto, tàm infra Libertates quàm extra, ac alios, quos in hac parte fore videritis necessarios, juxta sanas Discretiones vestras, coram Vobis Evocandum,
Et ad ipsos & eorum quemlibet per se quotum & qualem Numerum Hominum Sagittariorum, defensibiliter arraiatorum, quilibet dictorum Comitum, Baronum, Militum, ac aliorum Nobilium, & aliorum praedictorum, pro Expeditione Armatae nostrae praedictae, ad nostri Custus & Onera, inveniet diligenter Examinandum, & cum eis & eorum quolibet super Praemissis appunctuandum & indentandum,
Et ad Monstrum eorumdem Sagittariorum Supervidendum & Capiendum,
Necnon ad Nomina dictorum Comitum, Baronum, Militum, ac aliorum Nobilium praedictorum & eorum cujuslibet per Se, unà cum Nominibus & Numero Sagittariorum suorum praedictorum, in Scriptis Redigendum,
Ac ad Nobis, in Personâ nostrâ, inde ac de toto Pacto vestro in hac parte, citra Quindenam Sancti Hillarii proximò futuram, sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, Certificandum,
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm firmiter injungendo Mandamus quòd, ad certos Dies & Loca, quos ad hoc provideritis, circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ;
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, ac aliis Ministris nostris quibuscumque, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Auxiliantes pariter, & Obedientes in omnibus & per omnia, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Maydeston, vicesimo tertio die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae diriguntur Personis subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub Datâ praedictâ; videlicet,
Johanni Comiti Oxon.
Johanni Ratclyff de Fitzwater
Militi.
Edmundo Bedyngfeld Militi.
Johanni Paston Militi.
Willielmo Knyvet Militi, ac
Vicecomiti Norffolciae.
in Com. Norff.
Johanni Duci Suffolciae.
Johanni Comiti Oxon.
Cristoforo Willoughby
Militi.
Henrico Wentworth Militi.
Johanni Wyngfeld Militi.
Willielmo Brandon Militi.
Roberto Brandon Militi, ac,
Vicecomiti Suffolciae.
in Com. Suff.
Johanni Comiti Oxon.
Thomae Mongomery
Militi.
Thomae Tyrell Militi.
Richardo Lewes Militi.
Willielmo Pyrton Militi, ac
Vicecomiti Essexiae.
in Com. Essex.
P. Episcopo Wynton.
Thomae Comiti Arundell.
Johanni Arundell
Militi.
Johanni Cheyne Militi.
Reginaldo Bray, Militi.
Edwardo Berkeley Militi.
Willielmo Uvedale.
Thomae Stroice
, ac,
Vicecomiti Suthamptoniae.
in Com. Suthampt
Johanni Comiti Oxon.
Johanni Fortescu
Militi.
Willielmo Saye Militi.
Thomae Bourgchier Militi.
Roberto Clyfford Militi.
Johanni Boteler, ac,
Vicecomiti Hertfordiae.
in Com. Hertf.
Reginaldo Bray Militi.
Roberto Lytton.
Henr. Frowyk.
Willielmo Marowe.
Johanni Elryngton
, ac,
Vicecomiti Middlesexiae.
in Com. Midd.
Johanni Grey de Wilton Militi.
Johanni Donne Militi.
Johanni Verney Militi.
Thomae Foweler, ac,
Vicecomiti Bukinghamiae.
in Com. Buks.
Johanni Audeley de Audeley Militi.
Johanni Arundell Militi.
Thomae Bourghchier Militi.
Reginaldo Bray Militi.
Johanni Norbury Militi.
Nicholao Gaynesford, ac,
Vicecomiti Surriae.
in Com. Surr.
Edmundo Comiti Kantiae.
Georgio Domino Grey.
Johanni Grey de Wylton
Militi.
Ricardo Godfrey.
Johanni Mordant
, ac,
Vicecomiti Bedfordiae.
in Com. Bed.
Edwardo Comiti Wiltesiae.
Richardo Comiti Ryvers.
Georgio Domino de Grey.
Johanni Grey de Wylton
Militi.
Nicholao Vaux Militi.
Thomae Grene Militi.
Emdom Wulston Militi, ac,
Vicecomiti Norhamptoniae.
in Com. Norht.
Johanni Vicecomiti Welles.
Mauritio Berkley
Militi.
David Philip.
Roberto Haryngton.
David Malpas
, ac,
Vicecomiti Rotelandiae.
in Com. Rotel.
Egidio Daubeney de Daubeney Militi.
Roberto Willoughby de Brooke Militi.
Johanni Byconell Militi.
Johanni Seyntlowe Militi.
Willielmo Willoughby Militi.
Jacobo Daubeney, ac,
Vicecomiti Somersetiae
in Com. Somers.
Egidio d'Aubeney d'Aubeney Militi.
Roberto Willoughby de Brooke Militi.
Johanni Cheyne Militi.
Johanni Turburvile Militi.
Thomae Lynde Militi.
Willielmo Martyn, ac,
Vicecomiti Dorsetiae.
in Com. Dors.
Edwardo Hastynges de Hastynges Militi.
Thomae Pulteney Militi.
Radulpho Shirley Militi.
Johanni Digby Militi. Feldyng, ac,
Vicecomiti Leycestriae.
in Com. Leyc.
Edwardo Vicecomiti Lysle.
Thomae Cokesey
Militi.
Simoni Mountford Militi.
Henr. Willoughby Militi.
Edwardo Rawley Militi.
Henr. Boteler.
Thomae Grey
, ac,
Vicecomiti Warrewici.
in Com. Warr.
Henr. Grey de Codnore Militi.
Henr. Willoughby Militi.
Johanni Babyngton Militi.
Gervasio Clyfton Militi.
Johanni Byron Militi.
Henr. Perpoynt Militi, ac,
Vicecomiti Notynghamiae.
in Com. Notyngh.
R. Episcopo Exon.
Edwardo Comiti Devon.
Roberto Willoughby de Brooke
Militi.
Willielmo Courteney Militi.
Johanni Halwel Militi.
Johanni Sapcote Militi.
Johanni Crokker Militi.
Carolo Denham, ac,
Vicecomiti Devoniae.
in Com. Devon.
Georgio Comiti Salopiae.
Henr. Grey de Codnore
Militi.
Johanni Savage Militi.
Jacobo Blunt Militi.
Radulpho Langford Militi.
Thomae Gresley Militi.
Henr. Vernon.
Willielmo Basset.
Johanni Curson
, ac,
Vicecomiti Derbiae.
in Com. Derb.
Georgio Comiti Salop.
Edwardo Sutton de Dudley
Militi.
Johanni Savage Militi.
Jacobo Blount Militi.
Humfredo Stanley Militi.
in Com. Staff.
Henr. Willoughby Militi.
Hugoni Egerton.
Humfredo Swynerton
, ac,
Vicecomiti Staffordiae.
in Com. Staff.
Johanni Savage Militi.
Gilberto Talbot Militi.
Johanni Mortymer Militi.
Thomae Lygon.
Rogero Harwell
, ac,
Vicecomiti Wygorniae.
in Com. Wygorn.
Edwardo Comiti Devoniae.
Roberto Willoughby de Brooke
Militi.
Richardo Eggecombe Militi.
Johanni Halwell Militi.
Thomae Greynvile.
Johanni Carmynowe.
Johanni Moyle.
Petro Tregoys
, ac,
Vicecomiti Cornubiae.
in Com. Cornub.
Richardo Croft Militi.
Jacobo Baskervyle Militi.
Thomae Cornewaile Militi.
Johanni Mortymer Militi.
Thomae Monyngton Militi, ac,
Vicecomiti Herefordiae.
in Com. Hereford.
Willielmo Comiti Notyngham.
Thomae Coseley
Militi.
Johanni Savage Militi.
Roberto Poyntz Militi.
Alexandro Baynam Militi.
Johanni Seyntlowe Militi.
Johanni Walsshe.
Thomae Brugge
, ac,
Vicecomiti Gloucestriae.
in Com. Glouc.
Willielmo Noreys Militi.
Willielmo Stonour Militi.
Edmundo Hampden.
Thomae Davers.
Johanni Horne.
Antonio Fetipace
, ac,
Vicecomiti Oxoniae.
in Com. Oxon.
Johanni Cheyne Militi.
Willielmo Norreys Militi.
Roberto Cheyne Militi.
Johanni Isbury, ac,
Vicecomiti Berks.
in Com. Berks.
Roberto Willoughby de Brooke Militi.
Johanni Cheyne Militi.
Richardo Beauchamp Militi.
Waltero Hungerford Militi.
Rogero Tocotes Militi.
Johanni Wroughton.
Johanni Monpessan
, ac,
Vicecomiti Wiltesiae, &c.
in Com. Wiltes.
Dec. 27. Commission to sir Robert Willoughby de Broke, steward of the household, and sir John Halwell, to muster 600 men who are going to Brittany. Maidstone.
O. xii. 358. H. v. p. iii. 197.
De Monstro capiendo.
An. 4. H. 7. Pat. 4. H. 7. m. 20. dor.
Rex Dilectis & Fidelibus suis, Roberto Willoughby de Broke Militi nostri Hospitii Senescallo, & Johanni Halwell Militi, Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Fidelitatibus providisque Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes, Assignavimus vos ad Monstrum sive Monstrationem cujusdam Armatae nostrae Sexcentorum Hominum, quae ad Partes Britanniae in Relevamen & Succursum earumdem Partium mittere disponimus de praesenti, Capiendum & Supervidendum, & ad eos, in quibusdam Navibus, apud Portum nostrum de Toppesham pro Passagio suo ordinatis, ad praesens existentibus, Ponendum & Poni faciendum, ac ad Nobis, in propriâ Personâ nostrâ, de modo, formâ, & sufficientiâ Apparatûs & Arraiationis eorumdem Hominum sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, omni dilatione postpositâ, Certificandum;
Et ideò &c.
Damus &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Maydeston, vicesimo septimo die Decembris.
Per ipsum Regem.