Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1489

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

358-373

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1489', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 358-373. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115531 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1489

Syllabus EntryFoedera Text
1489. Feb. 12. Safe conduct for Archibald earl of Angus going to Amiens. Westm.
O. xii. 358. H. v. p. iii. 198.
De Conductu.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 11.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm ex Parte Praedilecti Nobis Archibaldi Comitis de Anguis datum sit Nobis intelligi quòd ipse, nostrâ mediante Licentiâ, in hoc Regnum nostrum Angliae, versus Civitatem Ambianensem, peregrè profecturus sit,
Nos, ex Munificentiâ nostrâ Regiâ Nobilitatem Sanguinis ac piam Intentionem ipsius Comitis confiderantes, ipsum Comitem in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras suscepimus speciales, cum Quaterviginti Personis in Comitiva sua vel infra, in unâ Navi vel diversis Navibus, cum Equis, Carectis, Cariagiis, Capsis, Manticis, Bogeis, Fardellis, Vestimentis, Apparatibus, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, necnon aliis Bonis & Rebus suis necessariis & requisitis, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca Nobis subjecta quaecumque, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Veniendo, ibidem Morando, Exspectando, Sojornando, & Conversando, & exindè ad quascumque Partes Exteras se Divertendo, & ad Partes proprias Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum; aliquâ Marquâ, Contramarquâ, sive Reprisaliâ concessâ vel concedendâ, aut aliquo Statuto sive Ordinatione, vel aliquo Mandato nostro in contrarium facto, non obstante;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Comitem, cum praedictis Quaterviginti Personis in Comitiva sua vel infra, in Regnum nostrum praedictum, & alia Loca praedicta cum Navi sive Navibus praedictis, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Veniendo, ibidem Morando, Exspectando, Sojornando, & Conversando, & exindè se Divertendo, & ad Partes praedictas, ut praedictum est, Redeundo, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis; non inferentes eis, aut eorum alicui, seu quantum in vobis est ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis seu eorum alicui Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet, sine dilatione, debitè Corrigi & Reformari faciatis;
Proviso semper quòd praedictus Comes, & secum Comitantes, se benè erga Nos & Populum nostrum habeant & gerant, absque quicquam quod in nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi nostri praedicti Dampnum seu Gravamen, cedere valeat faciendo vel attemptando,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum nostrarum firmatarum, absque eo quòd ipsi praesentes Literas nostras de Salvo Conductu, Capitaneis, Majoribus, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur, nec eorum aliquis ingrediatur, quovis modo;
Et si contingat praefatum Comitem, aut aliquem secum Comitantium, praesentem Salvum Conductum nostrum infringere, nolumus tamen alicui, dictum Salvum Conductum nostrum minimè Infringenti, aliquod Dampnum seu Praejudicium generari, set illi vel illis sic Infringenti vel Infringentibus.
In cujus &c. per Sex Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 14. Treaty of alliance between the K. of England and Maximilian K. of the Romans and his son Philip duke of Burgundy. Dordrecht.
O. xii. 359. H. p. iii. 198.
Tractatus inter Maximiliannm Regem Romanorum & Philippum Duces Burgundiae, & Regem.
An. 4. H. 7. Ex Autogr.
Maximilianus, Divinâ favente Clementiâ, Romanorum Rex semper Augustus, & Philippus, eadem Clementiâ, Archiduces Austriae, Duces Burgundiae, Lotaringiae, Brabantiae, Limburgii, Luxemburgii, & Ghelriae, Comites Flandriae, Tyrolis, Arthesii, Burgundiae, Palatini Hanoniae, Hollandiae, Zelandiae, Namurcii, & Zutphaniae, Sacrique Imperii Marchiones, ac Domini Friziae, Salinarum, & Mecheliniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Quoniam execrabiles Bellorum Calamitates omnium humanarum Legum Excercitia subvertunt, ipsum Deum ad Ultionem provocant, quibus tamen (horrendum dictu est!) singulae poenè Christiani Nominis Provinciae sese crudeliter lacerant, singulique Principes, sibi invicem Dominandi Libidine Reluctantes, alternâ Caede confodiunt, adeò ut nunc omnia Christiani Nominis Imperia propè in Desolationem venerint,
Nos igitur,
Nobiscum revolventes quantam Utilitatem vera Pax mutuaque Regnorum ac Principum Concordia eisdem sit allatura, quantumque fraterna Dilectio ipsi Deo accepta,
Ad Universitatis vestrae Notitiam deduci volumus, per Praesentes, quòd inter Nos & Serenissimum Principem Henricum Angliae Regem quaedam Amicitiarum & Confoederationum Capitula sunt per Nos Nominibusque nostris Tractata, Concordata, Conventa, Determinata, & Conclusa, sub eâ quae sequitur Verborum serie,
Haec sunt Amicitiarum Confoederationumque CAPITULA inter Commissarios & Deputatos Serenissimorum Principum, Maximiliani, Dei Gratia, Romanorum REGIS, & Philippi ejus Filii, ARCHIDUCUM Austriae, DUCUM Burgundiae, &c. ex una Parte, & Henrici Regis Angliae ex altera Parte, Nominibus Principum antedictorum, matura Deliberatione Communicata, Tractata, Conventa, Firmata, & Conclusa.
Inprimis, Conventum, Concordatum, & Conclusum existit quòd ab hac Die sit bona, sincera, vera, integra, perfecta, firma, & perpetua Amicitia, Liga, Confoederatio, & Unio, per Terram, Mare, & Aquas dulces, omni Aevo atque Tempore duratura, inter dictos Principes, suosque Haeredes & Successores, Regna, Patrias, Dominia, Vassallos, & Subditos quoscunque, praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscunque Gradûs & Conditionis existant; ita quòd omnes eorum Vassalli & Subditi hincinde ubique locorum sibi invicem faveant, seseque mutuis Officiis prosequantur, & honestâ Affectione pertractent, possintque tutè & liberè hincinde ad Portus, Dominia, & Districtus quoscumque, tàm citra quàm ultra Mare, ad dictos Principes conjunctim vel divisim pertinentes, accedere, in eisque commorari quamdiu voluerint, & securè abire quotiens duxerint abeundum, cum suis aut conductis vel commodatis Navibus, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercimoniis, Sarcinulis, Bonis, Rebus quibuscumque, absque ullo Impedimento, tàm in Terris quàm in Mari & Aquis dulcibus, quemadmodum propriis in Patriis haec omnia licerent: Ita quod nullo salvo Conductu generali aut speciali indigent; salvis tamen semper Urbium Regionum & Locorum Legibus, Statutis, Consuetudinibus, quibus nichil quoad caetera Praemissa censetur Derogatum.
Item, quòd praefati Serenissimus Romanorum Rex & Illustrissimus ejus Filius Philippus, suique Haeredes & Successores, in quibuscunque aliis Confoederationibus, cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut aliâ qualibet Personâ contrahendis, dictum Serenissimum Regem Angliae comprehendent, si comprehendi voluerit, unà cum Haeredibus & Successoribus suis; &, versâ vice, dictus Serenissimus Rex Angliae, & sui pro tempore Haeredes & Successores, in quibuscumque suis Confoederationibus, cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut aliâ qualibet Personâ contrahendis, semper teneatur comprehendere, si comprehendi velint, Serenissimum Regem Romanorum & Illustrissimum Filium suum, Archiduces antedictos, suosque Haeredes & Successores.
Item, Conventum & Concordatum existit quòd neutra immo nulla Partium praedictarum praestabit Auxilium, Consilium, vel Favorem notoriis Hostibus alterius Partis, eam infestare volentibus, per Terram, Mare, vel Aquas dulces, sed bonâ fide se mutuis Auxiliis Militaribus Gentium Armorum, expensis tamen illius Opem Interpellantis, adjuvabunt quotiens opus fuerit; in quorum Auxiliorum Praestatione, quoad Numerum attinet Armatorum, habenda erit facultatis Ratio illius Partis quae de ferendâ Ope rogabitur seu interpellabitur; ut (scilicet) non plus teneatur quàm tùm facere poterit commodè, consideratâ Temporis & Locorum Oportunitate ac Statu Rerum suarum.
Quas quidem Amicitias & Confoederationes, necnon Tractatus, Concordias, Conventiones, & Conclusiones, inviolabiliter tenere & observare, atque teneri & observari facere, atque omnia & singula Suprascripta, Nos, Maximilianus Rex Romanorum, & Philippus, Archiduces antedicti, pro Parte nostra, quantum ad Nos pertinet & in Nobis fuerit, bonâ Fide & in Verbis Regio & Principis, Promittimus per Praesentes,
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium Praemissorum has Literas nostras Patentes superindè fieri, atque Sigilli nostri secimus appensione communiri.
Datum in Oppido nostro Dordracensi, Die xiv Mensis Februarii, Anno Domini M. CCCC. LXXXVIII. Regni verò nostri Regis Anno tertio.
Per Regem.
Numan.
English counterpart of the above treaty.
O. xii. 361. H. v. p. iii. 198.
Ejusdem Tractatus Observatio condicta pro Parte Regis.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quoniam execrabiles Bellorum Calamitates omnium humanarum Legum Excercitia subvertunt, ipsum Deum ad Ultionem provocant, quibus tamen (horrendum dictu est!) singulae poenè Christiani Nominis Provinciae sese crudeliter lacerant, singulique Principes, sibi invicem Dominandi Libidine Reluctantes, alternâ Caede confodiunt, adeò ut nunc omnia Christiani Nominis Imperia propè in Desolationem venerunt.
Nos igitur,
Vel ex hiis Nobiscum revolventes quantam Utilitatem vera Pax mutuaque Regnorum atque Principum Concordia eisdem sit allatura, quantumque fraterna Dilectio ipsi Deo sit accepta,
Ad Universitatis vestrae Notitiam deduci volumus, per Praesentes, quòd inter Nos & Serenissimos Principes Maximilianum Romanorum Regem, & Philippum ejus Filium, Austriae Archiduces, &c. quaedam Amicitiarum & Confoederationum Capitula sunt, per Nos, Nominibusque nostris, Tractata, Concordata, Conventa, Determinata, & Conclusa, sub eâ quae sequitur Verborum serie,
Haec sunt Amicitiarum & Confoederationum CAPITULA inter Commissarios & Deputatos Serenissimorum Principum, Henrici, Dei Gratia, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, ex una Parte, ac Maximiliani Romanorum Regis, & Filii sui Philippi, Archiducum Austriae &c. ex altera Parte Nominibus Principum praedictorum, matura Deliberatione Communicata, Tractata, Conventa, Firmata, & Conclusa.
Inprimis, Conventum, Concordatum, & Conclusum existit quòd ab hac Die sit bona, sincera, vera, integra, perfecta, firma, & perpetua Amicitia, Liga, Confoederatio, & Unio, per Terram, Mare, & Aquas dulces, omni Aevo atque Tempore duratura, inter dictos Principes, suosque Haeredes & Successores, Regna, Patrias, Dominia, Vassallos, & Subditos quoscunque, praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscunque Gradûs & Conditionis existant; ita quòd omnes eorum Vassalli & Subditi hincinde ubique locorum sibi invicem faveant, seseque mutuis Officiis prosequantur, & honestâ Affectione pertractent, possinque tutè & liberè hincinde ad Portus, Dominia, & Districtus quoscumque, tàm citra quàm ultra Mare, ad dictos Principes conjunctim ac divisim pertinentes, accedere, in eisque commorari quamdiu voluerint, & securè abire quotiens duxerint abeundum, cum suis aut conductis vel commodatis Navigiis, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercimoniis, Sarciunculis, Bonis, Rebus quibuscumq; absque ullo Impedimento, tàm in Terris quàm in Mari & Aquis dulcibus, quemadmodum propriis in Patriis haec omnia licerent: Ita quod nullo salvo Conductu generali aut speciali indigeant; salvis tamen semper Urbium Regionum & Locorum Legibus, Statutis, Consuetudinibus, quibus nichil quoad caetera Praemissa censetur Derogatum.
Item, quòd dictus Rex Angliae, suiq; Haeredes & Successores, in quibuscumq; aliis Confoederationibus, cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut aliâ qualibet Personâ contrahendis, dictum Serenissimum Regem Romanorum ac Illustrissimum Filium suum Philippum, Archiduces antedictos, comprehendent, si comprehendi voluerint, unà cum Haeredibus & Successoribus suis; &, versâ vice, dicti Illustrissimi Principes, Rex Romanorum, & Filius suus, & sui pro tempore Haeredes & Successores, in quibuscumque suis Confoederationibus, cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut aliâ qualibet Personâ contrahendis, semper teneantur comprehend- dere, si comprehendi velint, dictum Regem Angliae, suosque Haeredes & Successores
Item, Conventum & Concordatum existit quòd neutra immo nulla Partium praedictarum praestabit Auxilium, Consilium, vel Favorem notoriis Hostibus alterius Partis, eam infestare volentibus, per Terram, Mare, vel Aquas dulces, sed bonâ fide se mutuis Auxiliis Militaribus Gentium Armorum, expensis tamen illius Opem Interpellantis, adjuvabunt quotiens opus fuerit; in quorum Auxiliorum Praestatione, quoad Numerum attinet Armatorum, habenda erit facultatis Ratio illius Partis quae de ferendâ Ope rogabitur seu interpellabitur; ut (scilicet) non plus teneatur quàm tùm facere poterit commodè, consideratâ Temporis & Locorum Oportunitate ac Statu Rerum suarum.
Quas quidem Amicitias & Confoederationes, necnon Tractatus, Concordias, Conventiones, & Conclusiones, inviolabiliter tenere & observare, atque teneri & observari facere, atque omnia & singula Suprascripta, Nos, Henricus Rex Angliae antedictus, pro Parte nostra, quantum ad Nos pertinet & in Nobis fuerit, bonâ Fide & in Verbo Regio, Promittimus per Praesentes.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium Praemissorum has Literas nostras Patentes superindè fieri, atque Sigilli nostri fecimus appensione communiri.
Dat. &c.
Per ipsum Regem.
April 1. Ratification by the K. of a league of perpetual annuity with Anne duchess of Brittany, whom the K. promises to assist against France, dated Rennes, Feb. 10, 1488. Westm.
O. xii. 362. H. v. p. iii. 199.
Conventinum, cum Ducissa Britanniae, Ratificatio.
An. 4. H. 7. Ibid. m. 16. &c.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta Treugarum, Amicitiarum, Intercursûs Mercium & Mercandisarum, mutuorum Succursuum & Auxiliorum, aliarumque Promissionum, Conventionum, Pactionum, inter, Dilectos & Fideles Consiliarios nostros, Ricardum Eggecombe Militem nostri Hospitii Controllatorem, & Magistrum Henricum Aynesworth Legum Doctorem in Officio nostri Privati Sigilli Secundarium, nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Legatos, Deputatos, Oratores, & Nuncios speciales, ex una, &, Egregios & Spectabiles Viros, Philippum de Montauban Militem Dominum de Sens Cancellarium Serenissimae Principis carissimae Consanguineae nostrae Annae Britanniae Ducissae, ac, Magistros, Guillirmum Guegem Archidiaconum Penthenriae Electum Nannetensem, & Rollandum Goujon, Jurisperitos, Commissarios, Procuratores, & Oratores praedictae Consanguineae nostrae, Partibus ex altera, capta, inita, concordata, & conclusa, in Civitate Redonensi, Decimâ Die Mensis Februarii jam proximò praeteriti, juxta formam quarumdam Indenturarum superinde confectarum,
Quarum Tenor sequitur in haec verba,
Haec Indentura,
Facta Redonis, Decimâ Die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo octavo, inter Nos Philippum de Montauban Militem Dominum de Sens Cancellarium Britanniae, ac Guillermum Gueguen Archidiaconum Penthenriae & Electum Ecclesiae Nannetensis, & Rollandum Gonjon, Illustrissimae Principis & Dominae Dominae Annae, Dei Gratiâ, Ducissae Britanniae, Commissarios, Deputatos, & Procuratores, ex unâ Parte, ac, Egregios & Spectabiles Viros, Dominum Ricardum Eggecombe Militem, & Magistrum Henricum Aynesworth Legum Doctorem, Excellentissimi & Potentissimi Principis & Domini Domini Henrici, eadem Gratiâ, Angliae & Franciae Regis & Domini Hiberniae, Oratores, Commissarios, Deputatos, & Procuratores, ex alterâ Parte,
Testatur quòd Nos, praeter & ultra caeteras quaslibet Pactiones, Conventiones Mercium & Mercandisarum Intercursus, ac Confoederationes, inter dictam Illustrissimam Dominam nostram Supremam Britanniae Ducissam & supradictum Illustrissimum Angliae Regem & eorumdem Antecessores, sub quacunque Verborum formâ, firmatas, initas, & contractas, seu in futurum formandas, ineundas, & contrahendas, speciales, quasdam Intelligentias, Promissiones, Pactiones, Conventiones, Confoederationes, Amicitias, Alligantias, Intercursus Mercium & Mercandisarum, Prorogationes Nos, virtute Potestatis per Literas Patentes dictae Supremae Dominae nostrae (Quarum Tenor infra sequitur) Nobis attributae cum supradictis Commissariis dicti Metuendissimi Regis, Potestate similiter sufficienti per Literas suas Patentes (Quarum Tenor subinseritur) etiam fulcitis, Communicavimus, Appunctuavimus, Contraximus, Conclusimus, ac per Praesentes, sub modo & formâ sequentibus, Appunctuamus, Contrahimus, Concludimus, & Concordamus Articulos, Promissiones, Pactiones, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Mercium & Mercandisarum Intercursus, ac eorumdem Prorogationes & Continuationes quae sequuntur,
Inprimis, Communicatum, Concordatum, & Conclusum est quòd inter dictum Dominum Henricum Regem Angliae, suos Haeredes & Successores, & dictam Dominam Annam Britanniae Ducissam, ejusque Haeredes & Successores, & eorumdem Regna, Ducatum, Terras, Dominia, & Patrias, sit una vera, firma, perpetua, illibata, & inviolabilis Amicitia & Liga, per Dei gratiam, futuris temporibus, sub modo & formâ sequentibus, duratura; videlicet,
Quòd si dicta Domina Ducissa, aut ejus Haeredes vel Successores, aut eorumdem Patria per aliquem Regem, Principem, Communitatem, Nobilem, Potentem, aut Subditos suos vel alios quoscumque, gravetur, molestetur, invadatur, vel impugnetur, seu graventur, molestentur, invadantur vel impugnentur, dictus Rex Angliae, ejus Haeredes & Successores, sic Gravantibus, Molestantibus, Invandentibus, vel Impugnantibus Contradicet & Resistet, ac Contradicent & Resistent, ac eosdem pro viribus Impediet & Impedient, dictae Ducissae ejus Haeredibus & Successoribus, ac eorum Patriis & Dominiis taliter Invasis Assistendo, Succurrendo, Opem Auxilium pariter & Succursum eisdem Praebendo & Praestando:
Et si contingat dictum Regem, ejus Haeredes aut Successores, vel eorum Regna, Terras, Dominia, aut Patrias per aliquem Regem, Principem, Communitatem, Nobilem, Potentem, aut suos Subditos vel alios quoscumque, gravari, molestari, invadi, vel impugnari, dicta Domina Ducissa, ejus Haeredes & Successores, dicto Regi Angliae, ejus Haeredibus & Successoribus assistet, succurret, Auxiliumque & Succursum praebebit & praestabit, assistent, succurrent, Auxiliumque & Succursum praebebunt & praestabunt, ac eosdem juvabit & juvabunt, & illis sic eos Gravantibus, Molestantibus, Invandentibus, Opprimentibus, vel Impugnantibus contradicet & resistet, contradicent & resistent, ac eosdem pro viribus impediet & impedient:
Et, si contingat, futuris temporibus, dictum Regem Angliae ejusve Haeredes aut Successores, pro Jure suo aut Progenitorum vel Antecessorum suorum, sive ad Normanniam, Gasconiam, vel ad aliquam aliam Partem Franciae, aut ad ipsam Coronam Franciae movere Arma, facere vel inducere Guerram, aut inire Bellum, dicta Ducissa, ejus Haeredes & Successores, pro Jure dicti Regis & Antecessorum suorum sic Recuperando, praestabit & praestabunt eidem & eisdem Favorem, Consilium, Opem, Auxilium, Succursum pariter, & Subsidium, & eidem, ac ejus Haeredibus & Successoribus, usque ad finalem & felicem Expeditionem assistet & succurret, assistent & succurrent, & eundem ac eosdem pro Viribus juvabit & juvabunt:
Et, pari modo, si contingat, futuris temporibus, dictam Ducissam, ejusve Haeredes & Successores, pro Jure suo & Antecessorum suorum recuperando, infra Regnum Franciae, facere vel indicere Gurram, movere Arma, aut inire Bellum, dictus Rex Angliae, ejus Haeredes & Successores pro Jure dictae Ducissae, & Antecessorum suorum sic recuperando, praestabit & praestabunt eidem & eisdem Favorem, Consilium, Opem, Auxilium, Succursum pariter, & Subsidium, ac eidem ejusque Haeredibus & Successoribus, usque ad finalem & felicem Expeditionem assistet & succurret, assistent & succurrent, & eandem ac eosdem pro Viribus juvabit & juvabunt; salvis tamen in ea Parte Treugis, inter Angliae & Franciae Regna jam initis & pendentibus, quae durabunt usque ad Decimum septimum Diem Mensis Januarii proximi.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd neutra Pars recipiet aut receptabit Rebelles alterius Partis, scilicet,
Quòd Rex Angliae, ejus Haeredes aut Successores, non recipiet aut receptabit, nec recipient aut receptabunt Subditos naturales Ducatûs Britanniae Rebelles aut Proditores, nec eosdem scienter juvabit tenebit, aut defendet, juvabunt, tenebunt, aut defendent,
Et, pari modo, Ducissa Britanniae, ejus Haeredes aut Successores, non recipiet aut receptabit, nec recipient aut receptabunt naturales Subditos Regis Angliae sic Rebelles aut Proditores, nec eosdem scienter juvabit, tenebit, aut defendet, nec juvabunt, tenebunt, aut defendent.
Item, cùm Naturali Jure cunctos Principes, & eos praecipuè qui Proximitate Sanguinis ac mutuorum Officiorum necessitudine vinciuntur, ab Injuriis & Injustis Invasiontbus, mutuâ Vicissitudine se invicem tueri & defendere deceat, idcirco Communicatum, Concordatum, & Conclusum est quòd dictus Rex Angliae, pro Succursu, Defensione, Auxilio, & Subsidio dictae Dominae Ducissae & Patriae suae, contra Injuriam & Invasionem Hostium & Inimicorum suorum quorumcumque, qui certa Loca infra Ducatum praedictum minus justè & de facto detinent, & de novo invadere moliuntur, mittet in Partes Britanniae, suis Expensis & Pecuniis ad id per eundem Regem exponendis, Sex Millia Armatorum, ad Serviendum dictae Dominae Ducissae, tàm ad Defensionem Personae suae quàm Patriae ejusdem; Proviso semper quòd de illo dicto Numero Sex Milium Armatorum reservetur certus competens & sufficiens Numerus ad Tuitionem, Defensionem, & Custodiam talium Villarum, Locorum, & Castellorum, quae per dictam Ducissam assignabuntur, tradentur, & deliberabuntur dicto Domino Regi Angliae Nomine Pignoris & Ipothecae, ac pro Securitate Restitutionis & Resolutionis Expensarum quae fient per dictum Dominum Regem circa Stipendium & Sustentationem dicti sui Excercitûs, tàm in Conducendo & Trajiciendo eundem in Britanniam quàm Reducendo eundem in Angliam, ac ut supra fertur pro Tuitione, Defensione, & Custodia dictorum Locorum sic tradendorum & sibi deliberandorum, unâ cum Castellis suis; Proviso semper quòd dictus Rex Angliae circa Custodiam dictorum Locorum non excedat Numerum Quingentorum Virorum.
Item, Concordatum, Communicatum, & Conclusum est quòd dictus Numerus Sex Millium Armatorum serviet dictae Dominae Ducissae & Patriae suae, ut suprafertur, a tempore Descensûs sui in Britanniam, pecuniâ per Regem Angliae ad id exponendâ, usque ad Festum omnium Sanctorum proximò sequens.
Item, Communicatum, Concordatum, & Conclusum est quòd, adveniente Festo Omnium Sanctorum & Termino praedicto, statim & incontinenti & sine dilatione, dicta Domina Ducissa, ejus Haeredes & Successores, providebit & ordinabit, providebunt & ordinabunt Expensis & Victualibus suis Naves sufficientes pro dicto Excercitu Regis Angliae ad Partes Angliae Reducendo, & facto, cùm Venti secundi fuerint, ad aliquem Portum infra Regnum Angliae reducet & reduci faciet, reducent seu reduci facient.
Item, Concordatum est & Conclusum quòd, si Venti & Maria obtemperent, & sufficientes Naves paratae sint, dicta Sex Millia descendent in Britanniam, pro Succursu supradicto, illuc conducenda Navibus per Ducissam ad hoc ordinandis & providendis, apud Villam de Portsmouth circa medium Februarii Mensis jam instantis, aut ad ultimum prope finem ejusdem Mensis vel quamcitò commodè fieri poterit.
Item, Communicatum, Concordatum, & Conclufum est quòd dicta Domina Ducissa ejus Haeredes & Successores restituent & resolvent dicto Regi Angliae, Haeredibus aut Successoribus suis omnes & singulas Pecuniarum Summas, quas circa Succursum dictae Ducissae & Patriae suae dictum Regem Angliae, suos Haeredes aut Successores exponere contigerit, tàm in Stipendiando quàm Conducendo & Trajiciendo Excercitum per Mare in Britanniam, & Reducendo eundem in Angliam, quàm circa Sustentationem ejusdem in Britanniam, tàm pro Succursu Ducissae quàm pro Custodia Villarum & Castellorum, ut suprafertur, sibi per dictam Ducissam Nomine Pignoris & Ypothecae tradendorum & deliberandorum, in quantocumque magno aut parvo Numero dictus Excercitus existat; dummodo Decem Millia Hominum non excedat.
Item, Concordatum, Communicatum, & Conclusum est quòd dicta Domina Ducissa, ejus Haeredes aut Successores Resolvent & Restituent dicto Regi Angliae, ejus Haeredibus aut Successoribus, omnes & singulas Pecuniarum & Denariorum Summas, ut praefertur, pro Succursu praedicto per Regem exponendas, in aliquo Loco infra Regnum Angliae, illuc Periculo & Expensis dictae Dominae Ducissae conducendas.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, quamvis dicta Domina Ducissa ejus Haeredes aut Successores non possint nec sufficiant simul aut unâ Vice plenam Resolutionem aut integram Solutionem omnium dictarum Expensarum facere, nichilominus dictus Rex Angliae, ejus Haeredes & Successores tenebuntur particulares Solutiones recipere; dictis Villis, Locis, & Castellis, ut praefertur, dicto Regi per Ducissam, Loco Pignoris & Ypothecae tradendis & deliberandis, penes praedictum Regem, ejus Haeredes & Successores tamdiu remansuris quousque, dictis etiam particularibus Solutionibus computatis, plenè & integrè satisfactum fuerit pro Expensis supradictis,
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, postquam Excercitus Illustrissimi Regis Angliae, quem, annuente Deo, missurus est pro Succursu Ducissae & Patriae suae Britanniae, applicuerit & descenderit in aliquem Locum seu Portum praedicti Ducatûs Britanniae, dicta Domina Ducissa, immediatè incontinenti & sine dilatione quacumque, Tradet, Reddet, & Deliberabit, seu Tradi, Reddi, vel Deliberari faciet, dicto Domino Henrico Regi Angliae, seu Assignatis vel Deputatis, Assignandis vel Deputandis specialiter ad hoc ab eodem, duo de infranominatis Locis & Villis, unà cum Castellis suis, quae dicto Regi eligere, optare, petere, acceptare, & a dicta Ducissa exigere placuerit, de Toncqlorumneau, Hennebont, Aurray, Vennes, & Guerrande, habenda & tenenda dicto Domino Regi, Haeredibus & Successoribus suis, cum omnibus & singulis Custumis, Gabellis, Theoloniis, Talliis, Juribus, Obventionibus, Proficuis, Commoditatibus, Regimine, Gubernatione, Officiis, & Jurisdictionibus quibuscumque, qualitercumque, & quocumque modo provenientibus, ratione, colore, aut occasione dictorum Locorum, Villarum, Castellorum, seu Dominiorum, vel alicujus eorum, applicandis ad Usum & Utilitatem dicti Domini Regis, Haeredum & Successorum suorum, pacificè & quietè in tàm amplis modo & formâ, sicut & prout inclitae recordationis Dominus Franciscus nuper Britanniae Dux possedit, occupavit, & recepit aliquo tempore Vitae ejusdem, absque Molestia, Gravamine, Impedimento, vel Contradictione dictae Dominae Ducissae, Haeredum, aut Successorum suorum vel Subditorum eorumdem, donec & quousque dicto Domino Regi Angliae, Haeredibus, aut Successoribus suis, pro & ex Parte dictae Dominae Ducissae, Haeredum, aut Successorum suorum, plenè, integrè, & sine diminutione aut defalcatione quacumque Satisfactum, Contentatum, & Solutum fuerit de & super omnibus & singulis Expensis ac Denariorum Summis, quas dictus Dominus Rex facturus est, Stipendiando, Conducendo, & Trajiciendo Excercitum suum & Armatam suam per Mare, & Stipendio Armatorum, ac etiam pro secura Custodia & Observatione dictorum Locorum, Villarum, & Castellorum, Loco Pignoris, ut suprafertur, supradicto Regi per dictam Ducissam tradendorum & deliberandorum; quâ quidem Contentatione, Satisfactione, & Solutione per dictam Dominam Ducissam, ejus Haeredes aut Successores suos, vel alios quoscumque Nomine ejus, plenè integrè sine diminutione & defalcatione factâ dicto Domino Regi, Haeredibus vel Successoribus suis, vel per dictum Regem Angliae ejus Haeredes vel Successores steterit quo minus dicta Contentatio & Solutio facta sit, dictus Dominus Rex Angliae, Haeredes aut Successores sui, statim incontinenti sine dilatione & contradictione quacumque Reddet, Restituet, & Deliberabit, Reddent, Restituent, & Deliberabunt, seu Reddi, Restitui, & Deliberari faciet aut facient dicta Loca, Villas, & Castella, unà cum Artellariis, Bombardis, & aliis circa Custodiam non consumptis, per Indenturas & Inventarium inter Tradentem & Recipientem super hujusmodi Traditione & Receptione sigillatas, dictae Dominae Ducissae, Haeredibus, Successoribus, seu Assignatis suis, Fructibus etiam, interim de dictis Locis per Regem Angliae, Successores seu Haeredes suos, aut per ejus vel eorum Deputatos perceptis, in sortem principalem computandis:
Et, si dicta Domina Ducissa, ejus Haeredes aut Successores interim dicto Domino Regi Angliae, ejus Haeredibus aut Successoribus, Guerram aut Bellum in Regnum Franciae aut aliquam Partem ejusdem pro Jure suo Antecessorum & Progenitorum suorum, ut suprafertur, recuperando facienti aut inde facientibus aut indicentibus, dicta Ducissa, ejus Haeredes aut Successores Succursum & Auxilium, ut supra Conventum est, praestiterit aut praestiterint, Expensae circa Succursum praedictum, per dictam Ducissam, ejus Haeredes aut Successores faciendae, computabuntur & deducentur Expensis prius per dictum Regem Angliae, pro Succursu dictae Ducissae praestando effusis & expositis:
Et, eodem modo, si dictae Dominae Ducissae, ejus Haeredibus aut Successoribus, Guerram aut Bellum pro Jure suo aut Antecessorum vel Progenitorum suorum infra Regnum Franciae facienti vel indicenti, facientibus, vel indicentibus, dictus Rex Angliae, ejus Haeredes aut Successores Succursum & Auxilium, ut supra similiter Conventum est, praestiterit aut praestiterint, Expensae circa Succursum praedictum, per dictum Regem Angliae, ejus Haeredes seu Successores faciendae eidem Regi, ejusdem Haeredibus vel Successoribus per dictam Ducissam, ejus Haeredes aut Successores omninò & sine contradictione Resolvendae & Restituendae sunt.
Et Insuper, Conventum est & Concordatum quòd, si post Descensum Excercitûs Illustrissimi Regis Angliae, aut interim, aliqua Loca, quaecumq; fuerint, quae modò per Hostes, Inimicos, aut Rebelles dictae Dominae Ducissae tenentur & occupantur, evinci, recuperari, restitui, reddi, aut alio quocumque modo dictae Dominae Ducissae deliberari contigerit, tunc, si dicto Regi Angliae, ejus Haeredibus aut Successoribus placuerit, Duo de illis Locis sic recuperatis & restitutis, aut unus eorum, sive Civitas Macloviensis, aut alius Locus quicumq; fuerit, statim incontinenti & sine contradictione, cùm super hoc Voluntatem suam declaraverit aut declaraverint, & per eundem aut eosdem dicta Ducissa, ejus Haeredes aut Successores super hoc requisita fuerit aut requisiti fuerint, pro Securitate Restitutionis Expensarum, quas circa Succursum praedictum dictum Regem exponere contigerit, Nomine Pignoris & Ypothecae, ut suprafertur, tradentur & deliberabuntur, seu tradetur & deliberabitur, unà cum singulis Commoditatibus & Fructubus ut supra;
Proviso tamen quòd, si Duo de illis Locis, sic Recuperatis aut Evictis, unà cum Castellis suis, ad dicti Regis Petitionem & Requisitionem, sibi tradita & deliberata fuerint, alia Duo Loca, quae prius sic Loco Pignoris tenuit & occupavit, pacificè & sine contradictione dictae Ducissae aut Assignatis suis Restituet & Deliberabit: Si verò unum de dictis Locis, sic Evictis aut Recuperatis, ad suam Petitionem & Requisitionem, ut supradicitur, dictus Rex, Nomine Pignoris aut Ypothecae, obtinuerit & occupaverit, statim incontinenti & sine contradictione unum de Duobus Locis, prius per eundem sic Loco Pignoris occupatis & detentis, ad ejus Electionem, dimittere, & dictae Ducissae aut Assignatis suis Restituere teneatur;
Proviso insuper quòd dictus Rex Angliae non debeat simul Tenere & Occupare Loca de Brest & Toncqlorumneau; sed, si unum eorum obtinuerit, alium dictae Ducissae dimittere teneatur.
Item, Conventum est & Concordatum quòd, pro tempore quo contigerit supradictum Excercitum Regis Angliae circa Succursum praedictum stare, manere, seu expectare, infra Ducatum praedictum, ex Parte Regis praedicti, assignabitur & deputabitur unus Contrarotulator, ac ex Parte dictae Ducissae alter Contrarotulator, qui benè fideliter sine fraude & malo ingenio computare & allocare debent Expensas per dictum Regem faciendas, tàm Stipendiando, Conducendo, & Trajiciendo Armatam praedictam in Britanniam & Reducendo eam in Angliam, quàm circa Stipendium Armatorum, circa Succursum praedictum & Custodiam Locorum & Castellorum, Regi Angliae Loco Pignoris tradendorum & deliberandorum per dictam Ducissam, ut supra Conventum est.
Item, Concordatum & Conventum est quòd dicta Domina Ducissa, in praesentia Domini Ricardi Eggecombe Militis, & Magistri Henrici Aynesworth Legum Doctoris, Illustrissimi Regis Angliae Commissariorum & Ambassiatorum, ac coram eisdem Jurabit, ad Sancta Dei Evangelia corporaliter per eandem tangenda, quòd, donec & quousque plenè & integre dicto Regi, ejus Haeredibus aut Successoribus Solutum, Satisfactum, & Contentatum fuerit de omnibus & singulis Pecuniarum Summis, quas dictum Regem Angliae circa Succursum praedictum exponere contigerit, dicta Ducissae non auferret nec auferri per Subditos suos aut alios quoscumque permittet aut procurabit dicta Loca, Villas, & Castella, sic ut praefertur Loco pignoris Regi tradenda & deliberanda, nec Gravabit, molestabit, nec Inquietabit, aut Gravari, Molestari, vel Inquietari permittet aut procurabit dictum Regem aut Commissarios, Deputatos, vel ejusdem Locumtenentes circa Custodiam eorumdem aut alicujus eorum; & simile Juramentum praestabunt Dominus Johannes de Rieux Marescallus Britanniae, & Tres aut Quatuor alii.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd dicta Loca, Villae, & Castella sic, ut praemittitur, Loco Pignoris dicto Domino Regi Angliae, aut Deputatis ab eodem, tradenda & deliberanda, per dictam Ducissam, seu Deputatos ejusdem, sint Tempore Traditionis hujusmodi benè & sufficienter ordinata & provisa Victualibus pro Quindecim Diebus, Soldatis & Stipendiariis dicti Domini Regis, ad Custodiam eorumdem Locorum deputandis, justo & rationabili Pretio Vendendis.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd Loca, sic tradenda & deliberanda, unà cum Castellis adjacentibus tradentur & deliberabuntur per dictam Ducissam aut Assignatos suos dicto Regi Angliae aut Assignatis suis benè & sufficienter Fortificata, Provisa, & Munita Artelariis Bombardis, unà cum Pulvere & aliis Instrumentis Bellicis ad Defensionem Murorum, Promuralium, Turrium, & Castellorum, juxta & secundùm discretionem dicti Regis aut Deputatorum suorum, necessariis & requisitis; &, si contingat aliquam Partem vel Peciam Artelariae ad Custodiam & Defensionem necessariam deesse, aut in parte vel in toto esse Diminutam, dicta Ducissa, infra Viginti Dies, post Requisitionem in ea Parte sibi per dictum Regem seu ejus Commissarios faciendam, mittet seu mitti faciet Peciam, sic Diminutam, ad Loci Defensionem necessariam, dicto Regi Angliae, seu ejus ibi Locumtenenti tradendam.
Item, Concordatum & Conclusum est quod, continuò a tempore Traditionis & Deliberationis talium Locorum & Castellorum, pro tempore quo contigerit eadem Loca, Villas, & Castella esse in Custodia & Possessione dicti Regis Angliae, Haeredum aut Successorum suorum, Forum Mercatura & Nundinae tàm Victualium quàm aliarum Rerum tenebuntur, observabuntur, & celebrabuntur in eisdem pacificè & quietè, sicuti antea teneri, observari, & celebrari consueverunt, absque Molestiâ, Gravamine, Impedimento, vel Contradictione per dictam Dominam Ducissam, Haeredes vel Successores suos aut eorum Subditos; Quibus Subditi dictae Ducissae ad dicta Forum Mercaturas & Nundinas Emendi aut Vendendi causâ accedere retrahantur; Proviso quòd Subditi dicti Regis Angliae a Subditis dictae Ducissae, sic ad Forum, Mercaturam, & Nundinas venientibus, nichil exigant aut extorqueant absque justo & rationabili Pretio & Contentatione ejusdem.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, postquam Pars aliqua Excercitûs Illustrissimi Regis Angliae applicuerit & descenderit in aliquem Portum Terrae Britanniae, dicta Ducissa immediatè incontinenti & sine dilatione quacumque transmittet in Naves praedicti Domini Regis Angliae, sic in Portu remanentes, bonos & sufficientes Obsides (videlicet)
Dominos,
De Maurre,
Dubois,
Delamote,
Delrer,
Dacigne
,
De Quiebriat,
De Wennes,
De Poutquellec,
De la Soraye,
De Labounardiere,
Delrymecoh,
Du Favonet,
De Ondon,
D'Ust,
Dupordo
,
De Veilleingue,
Vel Quatuor eorum,
In dictis Navibus remansuros donec & quousque Duo de Locis supra recitatis, quae dictum Regem Angliae Nominare, Eligere, ac Acceptare contigerit, sic, ut praefertur, tàm Victualibus quàm Artelariis benè & sufficienter Provisa, Ordinata, & Munita eidem Regi aut suis in ea parte Deputatis & Commissariis plenè Tradantur, Reddantur, & Deliberentur.
Item, Communicatum, Concordatum, & Conclusum est quòd dicta Ducissa non contrahet Sponsalia vel Matrimonium, per verba de praesenti vel de futuro, cum aliquo Rege, Principe, Nobili, vel aliquâ Personâ Mundi cujuscumque Statûs, Gradûs, vel Conditionis extiterit, absq; expressis Avisamento, Consilio, Assensu pariter & Consensu dicti Domini Regis Angliae; & quòd, ad Observantiam hujusmodi Promissi, dicta Ducissa Jurabit, ad Sancta Dei Evangelia corporaliter per eandem tangenda, in praesentia dictorum Ambassiatorum Regis Angliae, & coram eisdem; & simile Juramentum praestabunt Dominus Johannes de Rieux Marescallus Britanniae, & Tres vel Quatuor de Ducatu praedicto, qui in Majori Auctoritate consistunt, se facturos & pro viribus curaturos quòd dicta Ducissa in ea parte observabit Promissa.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, ab isto Die inantea, dicta Ducissa, ejus Haeredes & Successores non facient, inibunt, aut capient, nec fieri, iniri, seu capi procurabunt aut consentient, Pacem, Amicitiam, Confoederationem, Alligantiam, vel Intelligentiam cum aliquo Rege, Principe, Nobili, vel aliquâ Personâ Mundi, cujuscumq; Statûs, Gradûs, seu Conditionis extiterit, vel cum aliquo Regno, Terra, Patria, vel Communitate, absque expressis Consilio, Assensu pariter, & Consensu dicti Regis Angliae, vel Successorum suorum, praeterquam cum Regibus Romanorum & Hispaniae; nec cum illis nisi expressè & nominatim reservent & comprehendant Regem Angliae.
Item, dicta Ducissa, ejus Haeredes & Successores non capient nec facient aliquas Treugas vel Guerrae Abstinentias, ultra Duos Menses duraturas, cum aliquo Rege vel Principe ut supra, absq; Consensu & Assensu dicti Regis Angliae; nec ad Duos Menses vel ad minus tempus nisi in eis reservet & comprehendat, reservent & comprehendant Regem Angliae expressè; &, eis finitis, non capiet aut faciet, non capient aut facient novas Treugas cum eisdem, aut prorogabunt, absque Consensu & Assensu dicti Regis Angliae expressis.
Item, Illustrissimus Rex Angliae, ejus Haeredes & Successores non facient Pacem aut contrahent Amicitiam, Confoederationem, vel Alligantiam cum Rege Franciae absque Consensu Ducissae vel Successorum suorum; nec dictus Rex Angliae, ejus Haeredes aut Successores capient aut facient novas Treugas cum Rege Franciae, ultra Duos Menses duraturas, absque Consensu Ducissae Haeredum & Successorum suorum; nec etiam cum eodem capiant Treugas, ad duos Menses vel minus Tempus duraturas, nisi reservent & comprehendant Ducissam Britanniae; Treugis tamen inter dicta Angliae & Franciae Regna jam pendentibus semper salvis.
Item, dictus Rex Angliae, ejus Haeredes aut Successores non facient Pacem cum aliquo alio Rege, Principe, vel Nobili, vel cum aliqua Persona Mundi, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis extiterit, vel cum aliquo Regno, Terra, Patria, vel Communitate, nisi nominatim & expressè reservent dictam Ducissam & comprehendant eandem.
Item, Communicatum, Concordatum, & Conclusum est quòd Intercursus Mercium & Mercandisarum, dudùm in Civitate Londoniensi captus, initus, & firmatus inter Excellentissimum & Potentissimum Principem Dominum Henricum Angliae Regem modernum, & inclitae recordationis ac bonae memoriae Dominum Franciscum novissimè Britanniae Ducem, pro Se, Regnis, Ducatu, Terris, & Patriis suis, ac Subditis eorumdem, de data Vicesimi secundi Diei Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo sexto, Exiturus & Expiraturus finito Anno post Mortem dicti Domini Francisci ultimi Ducis Britanniae, Continuetur, Innovetur, & Prorogetur, quoad omnia & singula Capitula & Articulos ejusdem, futuris perpetuis temporibus duraturus; quem Nos Oratores & Commissarii antedicti, nominibus & Voluntate dictorum Principum nostrorum, quoad omnes & singulos Articulos ejusdem, ut tantae Efficaciae & Effectûs existat, ac si de verbo ad verbum fieret mentio de eisdem, Tenore Praesentium, Innovamus, Continuamus, & Prorogamus, perpetuis futuris temporibus duraturus.
Est Insuper Conventum, Concordatum, & Conclusum, Nominibus Regis & Principum praedictorum, ad finem ut Captiones Navium Personarum seu Bonorum unius Partis super alteram de caetero cessent, quòd quandocumque aliqua Navis Indigena exitura est ab aliquo Portu sive Oppido Regni Angliae, Villae & Marchiarum Calesii, Majores & Gubernatores Oppidi, Villae, seu Portûs hujusmodi, quibuscumque Nominibus, Officiis, aut Appellationibus censeantur, capient sufficientes Securitates de & pro Dominis seu Possessoribus, Magistris seu Bursariis Navis hujusmodi ad Duplum Valoris Navis, Apparatûs, & Victualium ejusdem, quòd Magister ejusdem Navis, Marinarii, & omnes in ea existentes, cujuscumque Statûs & Conditionis existant, servabunt Pacem erga quoscumque Subditos dictae Ducissae Britanniae, absque eo quod ullam eis Injuriam seu Violentiam in Terra, in Mari, Fluminibus, aut Portu aliquo inferre praesumat: Quòd si hujusmodi Securitatem praestare noluerint, non permittent ipsi Majores & Gubernatores Oppidorum seu Portuum, ubi casus acciderit, Navem hujusmodi quoquo exire, nisi Possessor, Magister, seu Bursarius ejusdem Navis Licentiam Regiam, suo sub Sigillo, eisdem ostenderit & exhibuerit, quòd licitè cum sua Navi hujusmodi, sine ulla praestatione alterius Cautionis, exire poterit; in quo Casu si ipsi sic per Dominum Regem Angliae Licentiati Subditos dictae Ducissae Spoliaverint aut Damnum vel Injuriam fecerint, & Solvendo non fuerint, tunc per eundem Dominum Regem plena Satisfactio fiet Partibus sic, ut praemittitur, Dampnificatis:
Et parem in omnibus Securitatem capient Majores & Gubernatores Oppidorum & Portuum Ducatûs Britanniae de & pro Dominis & Possessoribus, Magistris seu Bursariis cujuscumque Navis Indigenae suum Portum aut Oppidum exiturae, ad Duplum Valoris Navis, Apparatûs, & Victualium ejusdem; videlicet, quod Magister ejusdem Navis, Marinarii, & omnes in ea Nave existentes, cujuscumque Statûs aut Conditionis existant, servabunt Pacem erga quoscumque Subditos dicti Domini Regis Angliae, absque eo quod ullam eis Injuriam seu Violentiam in Terra, in Mari, Fluminibus, aut Portu aliquo inferre praesumat; quod si hujusmodi Securitatem praestare noluerint, non permittent ipsi Majores & Gubernatores Oppidorum seu Portuum, ubi is Casus acciderit, Navem hujusmodi quoquo exire, nisi Possessor, Magister, seu Bursarius ejusdem Navis Licentiam ipsius Ducissae, sub suo Sigillo, eidem ostenderit & exhibuerit, quòd licitè cum sua Navi hujusmodi, sine ulla praestatione alterius Cautionis, exire poterit; in quo Casu si ipsi, sic per dictam Ducissam Licentiati, Subditos dicti Domini Regis Spoliaverint, aut eis Dampnum vel Injuriam fecerint, & Solvendo non fuerint, tunc per eandem Ducissam Satisfactio fiet Partibus sic ut praemittitur Damnificatis.
Quotiens autem Securitatem praemissam Majores & Gubernatores Oppidorum unius Partis aut alterius exigerint, dabunt Literas autenticas, sub eorum communi Sigillo, Possessoribus, Magistris, seu Bursariis illius Navis ita Assecuratae, Testificantes ipsam Securitatem praestitam, ad finem ut, ipsarum Literarum Vigore, Navis hujusmodi alios, ad quos forsitan applicabit, Portus liberè exire valeat.
Providebunt etiam Principes ambarum Partium, per modum Pactionum seu Indenturarum, inter Se & Subditos suos Gubernatores Oppidorum & Portuum praedictorum literatoriè expediendarum, quomodò omnia & singula Praemissa, de tempore in tempus, per Gubernatores hujusmodi perfici debeant; quod ipsi Gubernatores, quotiens poenalis Obligatio per Possessores, Magistros, seu Bursarios, seu eorum Fidejussores in Casu praemisso Data, ex facto Magistri Navis, sic ut praemittitur exiturae, Marinariorum aut aliorum quorumcumque in dicta Navi existentium, commissa seu forisfacta fuerit, infra Quadraginta Dies, ab Intimatione & Certificatione hujusmodi Forisfacturae, ubi debitè probata fuerit, computandos, integram Obligationis hujusmodi Poenam suo Principi persolvere tenebuntur.
Item, Communicatum, Concordatum, & Conclusum est quòd Pecuniae currentes in Anglia currant & admittantur in Britannia, ac Subditi Britanniae recipere cogantur easdem, sic quod Denarius currens in Anglia valeat in Britannia pro Rata & secundùm Ratam Octuaginta Denariorum Angliae ad Valorem unius Nobilis Angliae vocatae Angelet, & Unus Grossus currens in Anglia valeat in Britannia Quatuor Denarios Angliae, & Medius Grossus Angliae valeat Duos Denarios Angliae, & Viginti Grossi Angliae valeant unum Nobile vocatum Angelot: Et quòd dictae Pecuniae & Aurum Angliae ascendant & descendant secundùm Ratam tunc & quando Aurum & Pecuniae Britanniae ascendunt & descendunt: & quòd super isto Articulo fiant Proclamationes in Britannia; Proviso quòd dictus Rex Angliae, in Contentatione & Resolutione sibi faciendâ per Ducissam pro Expensis, per eundem Regem faciendis circa Succursum praedictum, capere & recipere teneatur dictas Pecunias Angliae prius per suos Subditos in Britannia expositas.
Tenor Literarum Illustrissimae Principis & Dominae nostrae Suppremae Dominae Annae Ducissae Britanniae, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis.
Anna
, Dei Gratiâ, Britanniae Ducissa, ac Montisfortis, Richemondiae, Estamparum, & Vertusiarum Comitissa, omnibus, ad quos hae praesentes pervenerint, Salutem.
Cùm in hac Caduca & Fragili Vita nichil sit quod ad Principis Honorem magis attineat quàm veteris Amoris atque Amicitiae tum in omni tum in Necessitatis atque Periculi tempore meminisse,
Nos quidem.
Ad memoriam reducentes ac Nobiscum internè cogitantes quàm Justum ac etiam Honorificum sit Parentibus & Consanguineis Pacem, Ligam, & perpetuam Amicitiam invicem tractare & concludere, ac tempore Afflictionis Succursum praebere,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Philippi de Montaban Militis, Domini de Sens Cancellarii nostri, ac, Magistrorum, Gullielmi Gueguen Archidiaconi Pentheuriae Electi Nannetensis, & Rollandi Gonjou Jurisperitorum plenè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, Deputamus & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem & Auctoritatem, & Mandatum generale & speciale, cum Ricardo Eggecombe Milite, & Magistro Henrico Aynesworth Legum Doctore, Ambassiatoribus, Legatis, Deputatis, Oratoribus, & Nunciis specialibus Illustrissimi ac Excellentissimi Principis Domini Henrici, eadem Gratiâ, Angliae Regis Consanguinei nostri honorandi, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eo ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Conveniendi, Componendi, & Appunctuandi, ac ple- nariè & integrè Determinandi, & finaliter Concludendi, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, Intelligentiis, Alligantiis, Confoederationibus quibuscumque, & Intercursu Mercandisarum & Mercium, inter Nos ac Ducatum, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra, ac dictum Illustrissimnm Regem, Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca sua, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes suos & nostros quoscumque, ineundis, capiendis, componendis, inducendis, celebrandis, innovandis, prorogandis, ad tempus vel imperpetuùm, & habendis, superque mutuis Auxiliis ab una Partium alteri praestandis Conveniendi & Componendi,
Nosque Obligandi ad Resolutionem Expensarum, per dictum Illustrissimum Regem exponendarum, occasione certi Numeri Virorum Armatorum ad Auxilium & Succursum nostrum transmittendorum,
Ac Villas, Castella, Oppida, & alia Loca quaecumque Ducatûs nostri praedicti pro dictâ Resolutione Expensarum faciendâ Obligandi, Pignorandi, & loco Pignoris & Ypothecae dicto Illustrissimo Regi aut Assignatis suis Tradendi & Deliberandi, ac Obsides, & alias Securitates Nominandi, Promittendi, Obligandi in ea parte Praestandas & Exhibendas,
Et de non Contrahendo Matrimonium aut Sponsalia cum aliquo Rege vel Principe aut alio quocumque, & de non ineundo seu faciendo Pacem, Treugam, Ligas, Confoederationes, seu Amicitias cum aliquo Rege, Principe, vel Communitate, absque Consensu & Assensu dicti Illustrissimi Regis, Promittendi Nomine nostro & Paciscendi,
Nosque ad omnium & singulorum Praemissorum Observantiam, virtute Juramenti, nostrisque Literis Manu propriâ atque Sigillo munitis, & aliis Cautionibus quibuscumque, Obligandi & Astringendi,
Et dictum Illustrissimum Regem, virtute Juramenti sui, suisque Literis Manu propriâ atque Sigillo munitis, & aliis Cautionibus quibuscumque Obligandi, & Obligationes hujusmodi in ea parte Recipiendi,
Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentiis, & Connexis, quae inter praefatum Illustrissimum Regem ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes praedictos, & Nos, ac Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros, hincinde pendere dinoscuntur,
Et super omnibus & singulis Praemissis, & ab eis qualitercumque Dependentibus Concludendi & Sigillandi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Praemissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis, Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefatis Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis praedictis, Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostrâ Tradendi & Liberandi,
Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula qualitercumque eaque concernentia Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsa faceremus, & facere possemus si in propriâ Personâ interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Principis, omnia & singula, quae per praesentes Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac parte, cum dictis Ambassiatoribus, Commissariis, Oratoribus, Deputatis, & Nunciis, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, ac superinde Literas nostras Patentes, novas, aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes Signo & Sigillo nostris munitas.
Dat. Redon. die viij Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Octavo.
Sic Signatas,
Anne.
Per Ducissam de ejus Mandato.
Oupon.
Tenor vero Literarum Patentium Illustrissimi & Potentissimi Regis Angliae, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis.
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, in hac Caducâ & fragili Vitâ, nichil sit, quod ad Principis Honorem magis attineat, quàm veteris Amoris atque Amicitiae, cùm in omni tùm in Necessitatis atque periculi tempore, meminisse,
Nos equidem,
Ad memoriam reducentes ac Nobiscum internè cogitantes quod Pium, Justum, ac etiam Honorificum sit Parentibus Orbatis caeterisque Calamitatibus Afflictis, praesertim hiis cum quibus Foedera percussimus, Opem atque Succursum praestare,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Ricardi Eggecombe Militis nostri Hospitii Controllatoris, & Magistri Henrici Aynesworth Legum Doctoris in Officio nostri Privati Sigilli Secundarii, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Legatos, Deputatos, Oratores, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem ac Mandatum & Auctoritatem generale & speciale, cum Serenissima Principe Carissima Consanguinea nostra Anna Britanniae Ducissa, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Oratoribus, seu Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ea ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Conveniendi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi, & finaliter Concludendi, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, Intelligentiis, Alligantiis, Confoederationibus quibuscumque, & Intercursu Mercandisarum & Mercium, inter Nos, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra, ac dictam Ducissam, Ducatum, Terras, Dominia, Patrias, & Loca sua, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes suos & nostros quoscumque, ineundis, capiendis, componendis, inducendis, celebrandis, innovandis, prorogandis ad tempus vel imperpetuùm & habendis, superque mutuis Auxiliis ab una Partium alteri praestandis Conveniendi & Componendi,
Nosque ad hujusmodi Auxilia sibi praestanda Obligandi, taliaque Auxilia pro Nobis & Nomine nostro, & ad certum Virorum Armatorum Numerum, & ad tanta tempora, etiam nostris Expensis, prout melius videbitur eidem, Nominandi atque Concedendi,
Ac insuper ab eadem Ducissa Cautiones, Securitates, Promissa, & Obligationes quascumque, pro Resolutione hujusmodi Expensarum, per Nos in hujusmodi Auxiliis Exponendarum, ac Villas, Castella, Opida, & alia Loca quaecumque, loco Pignoris & Ipothecae, in ea Parte per dictam Ducissam Nobis aut Assignatis nostris tradenda & deliberanda, Petendi, Stipulandi, Exigendi pariter & Recipiendi,
Et de non contrahendo Matrimonium aut Sponsalia cum aliquo Rege, vel Principe, vel aliquo alio quocumque, nec de ineundo seu faciendo Pacem, Treugas, Ligas, Confoederationes, seu Amicitias cum aliquo Rege, Principe, vel Communitate, absque nostris Consensu & Assensu, dictam Ducissam, virtute Juramenti, suisque Literis Manu propriâ atque Sigillo munitis, & aliis Cautionibus quibuscumque, Obligandi, & Obligationes hujusmodi in ea parte similiter Recipiendi,
Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praefatam Ducissam, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes praedictos hinc inde pendere dinoscuntur,
Ac Nos, nostrosque Haeredes & Successores, ad eorumdem Locorum Restitutionem, & de non Contrahendo Pa- cem, Treugas, Ligas, Confoederationes, seu Amicitias cum aliquo Rege, Principe, vel Communitate, absque dictae Ducissae Concensu, Obligandi,
Ac etiam, si necesse fuerit, ad Assignandum, Deputandum, & Capiendum unam aliam Dietam, in tali Loco sive talibus Locis, & inibi ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, & finaliter de & super omnibus & singulis Praemissis, & ab eis qualitercumque Dependentibus Concludendum, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Praemissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefata Ducissa, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis praedictis Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Liberandi, Literasq; alias consimilis Effectûs & Vigoris ex altera parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa, & Praemissorum singula qualitercumq; eaq; concernentia, Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Ambassiatores, Commissarios, Oratores, Deputatos, & Nuncios nostros, Appunctuata, Promissa, Concordata, Conventa, & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes novas, Confirmatorias, Ratificatorias, aut Approbatorias, in forma debita & autentica, si opus fuerit, daturos.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, undecimo die Decembris, Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem.
Clerk.
Quae Omnia Et Singula, inter Nos mutuò Communicata, Tractata, Appunctuata, Conventa, Concordata, & Conclusa, Nos Commissarii & Deputati Illustrissimae Ducissae Dominae nostrae Supremae praedicti Promittimus & Pollicemur dictam Dominam nostram Supremam, in omnibus & per omnia, quatenus ipsum contingunt, in formâ praedictâ, si dicto Serenissimo Regi Angliae placuerint, & cum his contentus fuerit, Tenturam, Observaturam, & Perimpleturam, ac per Literas suas Patentes, suo Sigillo sigillandas, Ratificaturam, Approbaturam, & Confirmaturam, ipsasque Literas Ratificatorias & Confirmatorias, desuper confectas, in Regnum Angliae dicto Regi, aut Commissariis suis, similes Literas Nunciis aut Commissariis dictae Dominae nostrae Supremae tradenti & deliberanti, seu tradentibus & deliberantibus, transmissuram & daturam.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium & Fidem huic Parti INDENTURAE, penes Commissarios & Deputatos dicti Serenissimi Regis Angliae supranominatos REMANSURAE, Nos Commissarii antedicti Sigilla nostra, unà cum Nominibus & Signis nostris, apposuimus apud Civitatem Redonensem praedictam, Anno, Mense, & Die supradictis.
Nos autem omnia supradicta Appunctuamenta, Promissiones, Conventiones, Pactiones, ac omnia & singula, in Indenturâ praedictâ, superinde confectâ, contenta & specificata, Rata, Firma, & Grata habentes, ea omnia & singula, pro Nobis, & Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum ad Nos & ipsos pertinet, Ore Regio, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, necnon Tenore Praesentium Confirmamus, eaque omnia & singula firmiter & inconcussè Tenere & Observare Promittimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono, & Anno Regni nostri Quarto.
June 23. The K. informs J. bp. of Lincoln that he assents to the election of John Huntyndon as abbot of Ramsey. Westm.
O. xii. 373. H. v. p. iv. 3.
De Regio Assensu.
An. 4. H. 7. Pat. 4. H. 7. m. 7.
Rex Venerabili in Christo Patri J.eadem gratiâ, Lincolniensi Episcopo, Salutem.
Sciatis quòd Electioni, nuper factae in Ecclesiâ Conventuali Monasterii nostri de Rameseye Ordinis Sancti Benedicti vestrae Dioecesis, de Religioso Viro Johanne Huntyndon, ejusdem Monasterii Commonacho, in Abbatem Loci illius, Regium Assensum adhibuimus & Favorem; & hoc vobis, Tenore Praesentium, significamus, ut quod vestrum est in hac parte, exequamini.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.