Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1489

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

373-381

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1489', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 373-381. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115532 Date accessed: 24 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1489

Syllabus EntryFoedera Text
July 19. Congé d'élire to the dean and chapter of St. Paul's, London, on the death of Thomas Kempe, late bp. Westm.
O. xii. 373. H. v. p. iv. 3.
De Licentia Eligendi pro Episcopo Londoniensi.
An. 4. H. 7. Ibid. m. 4.
Rex, Dilecto sibi in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londoniae, Salutem.
Ex parte vestrâ nobis est humiliter Supplicatum quòd,
Cùm Ecclesia praedicta, per Mortem Venerabilis Patris ac bonae memoriae Thomae Kempe ultimi Episcopi Loci illius, Pastoris solatio sit destituta,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem Loci illius Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos, Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam praedictam vobis, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiae praedictae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Julii.
Aug. 6. Power for James Hutton, Thomas Clarenceux, herald king-of-arms, Thomas Carter, and John Beles to treat for peace and mercantile intercourse with John K. of Denmark. Westm.
O. xii. 373. H. v. p. iv. 3.
De Communicando & Tractando cum Rege Daciae.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm verè lateat Neminem quòd Civitates, Opida, atque Regna Bellorum Calamitatibus Dissidiorumque Turbinibus ad nichilum fuisse redacta, eademque Pace coaluisse,
Hinc est quòd Nos,
Propter felicem Rerum Christianae Religionis Successum, universalem Regum ac Regnorum omnium Concordiam desiderantes, & maximè eorum cum quibus Nos nostrique Progenitores & Antecessores antiquissima Pacis & Amicitiae Foedera percusserimus,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Jacobi Hutton Legum Doctoris Consiliarii nostri, Thomae Clarenceux Heraldi Armorum Regis, Thomae Carter, & Johannis Beles, Mercatorum, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo Principe Johanne Daciae, Swesiae, Norwegiae, Sclavorum, Gotorumque Rege, &c. Confratre nostro Carissimo, seu ejus Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis, & Nunciis sufficientem Potestatem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Confratre nostro ad hoc habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Componendi, Paciscendi, ac finaliter & integrè Concludendi & Determinandi, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, Ligis, Amicitiis, Confoederationibus, Foederibus, Affinitatibus, & Intelligentiis quibuscumque, quàm de & super mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum hincinde, ineundis, fiendis, capiendis, celebrandis, & habendis, inter Nos & dictum Confratrem nostrum, Haeredes & Successores nostros, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Alligatos, Faventes, Confoederatos, Amicos & Adhaerentes nostros & suos quoscumque,
Atque Pacem, Ligas, Concordias, Confoederationes, Amicitias, Foedera, & Intelligentias hujusmodi, aliasque Pactiones & Conventiones, viis & modis quibus meliùs eis videbitur expedire, Componendi, Ineundi, Vallandi, Roborandi, & Compaciscendi,
Dantes & Concedentes ulterius eisdem nostris Commissariis plenam etiam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Communicandi, Tractandi, & Appunctuandi, de & super omnibus & singulis Attemptatis, Contentionibus, Quaestionibus, Querelis, Litibus, & Causis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, atque Connexis, quae inter Nos & dictum Confratrem nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos praedictos hinc inde pendere dinoscuntur,
Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam, in talibus Loco & Tempore prout eis melius visum fuerit, Praefigendi, Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibus Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, prout eit expediens visum fuerit & oportunum,
Praemissaq; omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Confratre nostro, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis praedictis Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostrâ Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa, & Praemissorum singula, eaque qualitercumque concernentia Faciendi, Exequendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propriâ Personâ nostrâ interessemus, etiam si talia sint quae de sui naturâ Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superindè Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias, in formâ debitâ & autenticâ, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 6. Treaty between the K. of England and John K. of Denmark. Westm.
O. xii. 374. H. v. p. iv. 3.
De Pace inter Reges Angliae & Daciae.
An. 4. H. 7. Ibid. m. 5.
Rex omnibus ad quos &c. Salutem.
Quamquam inter Illustrissimos Progentores & Antecessores nostros quondam Angliae Reges, Parte ex unâ, & Serenissimos Progenitores & Antecessores Carissimi Confratris nostri Johannis Daciae, & Norwegiae, Sclavorum, Gothorumque, &c. Regis Moderni ex Parte alterâ, eorumque Regna, Terras, Dominia, Homines, & Subditos, bona, sincera, firma, & perfecta Treuga & Guerrarum Abstinentia, Pax, Liga, Intelligentia, & Confoederatio retroactis temporibus concordata, conclusa, & celebrata, atque per nonnulla tempora custodita & observata fuerint, ad praedictorum Regum Regnorum, Terrarum, Dominiorum eorum Incolarum & Subditorum Commoditatem non modicam & Quietem,
Postea tamen, Aemulorum quorumdam & temporum successu perversorum, quorum totus conatus ad turbandum Pacem anelat, inter praefatorum Regum Homines atque Subjectos, tàm per Terram quàm per Mare, Rapinae, Bella, Caedes, Navium, Mercatorum atque Hominum Captiones, & Bonorum Depraedationes, hincinde suscitari & excerceri ceperunt, Paxque, Liga, Amicitia & Confoederatio praedictae eo Pacto usque in haec tempora omnino exulabant,
Nos verò Rex Angliae antedictus,
Salvatoris nostri Jhesu Christi, qui Pacem suam Nobis donavit, Pacemque in Terris reliquit, insequentes Doctrinam,
Perversorum hujusmodi Conatibus, Rapinis, Bellis, Captionibus, & Depraedationibus obviare, Pacisque Reformationi studiosè intendere decrevimus,
Quare cum praefato Carissimo Confratre nostro Johanne Daciae, Swesiae, &c. Rege Illustri bonam, sinceram, veram, firmam, & perfectam Pacem, Amicitiam, Guerrarum Abstinentiam, Ligam, Unionem, & Confoederationem, modo & formâ in Articulis subsequentibus contentis, Inivimus, Contraximus, Perfecimus, Conclusimus, & Appunctuavimus, & per Praesentes Inimus, Contrahimus, Perficimus, Concludimus, & Appunctuamus.
Inprimis (videlicet) quod bona, sincera, firma & perfecta sit & inviolabiliter, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, ac ubivis Locorum, habeatur & observetur Pax, Liga, Amicitia, Guerrarum Abstinentia, Unio & Confoederatio inter Nos, Regnaque nostra, Terras, Dominia, Haeredes, Successores, Vassallos, Homines, & Subditos quoscumque praesentes & futuros, & praefatum Carissimum Confratrem nostrum Johannem Daciae, Swesiae, &c. Regem Illustrem, ejusque Regna, Terras, Dominia, Haeredes, Successores, Vassallos, Homines, & Subditos quoscumque praesentes & futuros, a Primo Die Martii proximò futuro post Datam Praesentium imperpetuùm duratura.
Item, Appunctuatum atque Conventum, Concordatum & Conclusum est, inter Nos Reges praelibatos, tàm propter Bonum Pacis quàm propter mutuae Dilectionis Amicitiam inter Nos aeternaliter fovendam & continuandam, quòd super Spoliationibus, Depraedationibus, Dampnis, Rapinis, & Injuriis universis, ante haec tempora inter Nos, Praedecessoresve nostros, Vassallos, Homines, aut Subditos Vivos vel Defunctos, qualitercumque a Principio Mundi usque ad dictum Primum Diem Martii commissis aut perpetratis, nulla super eisdem deinceps suscitetur vel moveatur Lis, Actio, Qnerela, Demanda, Persecutio, in Jure vel extra Jus, Discordia, seu Contraversia Juris vel Facti qualiscumque; sed Principes praedicti, eorumque Vassalli, Homines, & Ligei, sic Injuriati seu Dampnificati, ab eisdem penitùs Recedent, & sibi ipsi eas mutuò Remittent, prout per Praesentes Recedunt & Remittunt.
Item, omnes Gentes nostri utriusque Regni vicissim, per Mare, Flumina, Aquas dulces & salsas quascumque, Navigare, Portus, Regna, Terras, & Dominia Intrare, ac in omnibus & omnimodis Portubus, Civitatibus, & Villis Regnorum, Terrarum, & Dominiorum nostrorum praedictorum, ac cum quibuscumque Hominibus, cujuscumque Nationis, Ritûs, seu Conditionis fuerint, Mercandisare poterint; solutis Custumis & Theoloniis solvi consuetis.
Item, omnes Mercatores & Subditi Regni nostri Angliae, in Regnis, Terris, & Dominiis Confratris nostri Regis Daciae, ac, vice versâ, Mercatores, Homines, & Subditi dicti Regis Daciae Confratris nostri, in Regno & Dominiis Regni nostri Angliae, omnibus & singulis Privilegiis, Libertatibus, Franchesiis, & Liberis Consuetudinibus Uti plenè & Gaudere debent & possunt, prout ante haec tempora Usi sunt & Gavisi.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, inter praedictos Reges, quòd neuter Eorum aut Subditorum suorum unius aut alterius eorumdem Inimicis Auxilium quovis modo praestabit vel Favorem.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd, si futuris temporibus unus nostrûm praedictorum Regum alterius Auxilio vel Succursu indigeat, & pro hujusmodi Auxilio habendo alter alterum debitè requisierit, Pars sic Requisita hujusmodi Auxilium vel Succursum Parti Requirenti, si & quatenus propter Occurrentia sibi Regnis, Terris, Dominiis, ac Subditis suis Pericula hoc facere poterit, cessantibus dolo & fraude seu fictione quibuscumque, facere teneatur; Requirentis tamen rationabilibus Sumptibus & Expensis, prout inter Nos Reges antedictos, vel nostros Deputatos, seu nostra Concilia, poterit concordari; proviso semper quòd Requisitio hujusmodi fiat per Sex Menses antequam Executioni demandetur.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd, si alterius nostrûm Gentes in Succursum venerint alteri Regi, & in ejus Regno seu Dominiis, Castra, Civitates, aut Terras acquisierint, Bona Immobilia illi cedant Regi in cujus Regno aut Dominiis fuerint acquisita, Bona verò Mobilia in Regno ipso aut Dominiis Conquisita, insuper & Bona tàm Mobilia quàm Immobilia in Locis non ad aliquem nostrûm praedictorum Regum pertinentia sive spectantia, dividentur secundùm Capita Populorum existentium in Conflictu; exceptis Bonis captis hostiliter super Mare, quorum Pars Tertia ipsi nostrûm qui fecerit Expensas applicabitur.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd alter nostrûm Regum praedictorum eorumdem alteri ejusve Ligeis, Subjectis, aut Hominibus quibuscumque non debet inferre nec inferri consentiet nec procurabit ullo tempore Dampnum aliquod in Personis vel Rebus; & praesertim quòd unus eorum non permittet Subditos suos, ad Vadia vel Stipendia sua propria vel alterius, transire in Obsequium vel Auxilium contra alterum, ejusve Regna, Terras, Possessiones, aut Dominia quaecumque.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd neuter nostrûm Regum praedictorum, si Diffidaverit aliquos propter alterum, Treugas cum Diffidatis capiat, nisi alter nostrûm, Regna, Terrae, & Dominia, sua comprehendantur.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd si temporibus futuris (quod absit) contigerit aliquid contra praesentes Alligantias, per Subditum vel Subditos alterius nostrûm Regum praedictorum, Haeredumve nostrorum, contra alterius Subditum vel Subditos, per Incursiones, Invasiones, Depraedationes, Derobationes, Personarum, Navium, seu Rerum Captiones, seu Detentiones, vel quovis alio modo, attemptari vel quomodolibet injuriari; quòd ille Rex, cujus Subditi tale quid attemptaverint vel Injurias fecerint, & Haeredes sui pro tempore existentes teneantur, & quilibet eorum tempore suo teneatur, Justitiâ mediante, ad Statum debitum attemptata hujusmodi Reducere, ac Delinquentes debitè Corrigere & Punire, cum omni celeritate possibili, postquam super Reformatione & Punitione hujusmodi fiendis (Probatis Probandis) debitè fuerint Requisiti vel eorum aliquis inde fuerit Requisitus; fraude, dolo, dilatione; & malitiâ cessantibus quibuscumque; Proviso semper quòd praesentes Alligantiae pro tanto non censeantur seu habeantur in aliquo Fracdtae, Irritae, seu Dissolutae, sed semper in suo Robore permaneant & Virtute.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd, si Mercatores Regni nostri Angliae, in Regnis, Terris, vel Dominiis ipsius Regis Daciae, vel, vice versâ, si Mercatores eorumdem Regnorum, Terrarum, vel Dominiorum Regis Daciae, in Anglia vel in Dominiis nostris, Naufragium (quod absit) patiantur, liceat eis Naves suas Fractas vel Collisas, necnon Res, Merces, & Bona sua quaecumque, liberè, quietè, & pacificè, per se vel per alios, Reficere, Recolligere, & Habere, quamdiu easdem pro Derelicto non habuerint; Ballivus autem seu Ballivi, qui pro tempore fuerit vel fuerint, ubi & quando hoc evenire in alterutro Regno contigerit, Naufragos illos, cum Navibus suis confractis & Rebus, Mercibus, & Bonis suis omnibus, ab Inquietantium Incursibus pro Viribus suis protegant & defendant, & etiam ad Res, Merces, Bona, & Naves colligendas & salvandas Succursum impendant & Juvamen.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd, si Inimicus alterius nostrûm ad alterum ejusve Regna, Terras, seu Dominia confugerit, ipsum in Regna, Terras, seu Dominia sua quaecumque non Receptabit, nec in eisdem stare seu morari ultra unum Mensem aliquatenus permittet, sed eundem ab eisdem infra idem tempus penitùs Expellet & Ammovebit.
Item, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum quòd, si quis Subditorum cujusvis dictorum Angliae & Daciae Regum, hujus Amicabilis Compositionis sive Conventionis vel alicujus ejusdem Partis Violator repertus fuerit, quòd tunc ipse, qui hanc Compositionem quovis Pacto violaverit, per ipsius Principem vel ejus officiarios compellatur Parti Dampnificatae Bona ablata Restituere, & pro Dampno illato Parti Injuriatae unà cum Interesse Satisfacere, necnon quòd ulterius sic in Corpore & Bonis puniatur ut ipsius Poena Metus sit multorum hujusmodi Foedera violare volentium.
Quae Omnia Et Singula, sic, ut praemittitur, Capitulata & in praecedentibus Articulis Contenta, Nos Henricus Rex Angliae antedictus, pro Parte nostra, quantum ad Nos pertinet & in Nobis fuerit, inviolabiliter Tenere & Observare, atque Teneri & Observari facere, bonâ Fide & in Verbo Regio, Promittimus per Praesentes.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium Praemissorum has Literas nostras Patentes superinde fieri, atque Sigilli nostri fecimus appensione communiri.
Dat. apud Westmonasterium, Sexto Die Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo nono, & Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem.
Aug. 10. Licence to Stephen Calmady to export goods free of duty, in return for services to the K. of Brittany. Westm.
O. xii. 377. H. v. p. iv. 4.
De Remuneratione pro Servitio Regi impenso.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Pro eo quod datum sit Nobis intelligi quòd, Dilectus noster, Stephanus Calmady bonum & acceptabile Servitium Nobis, ante haec tempora, diversimodè impendit, in Conducendo Nobis, dùm in Partibus Britanniae essemus, Dominum d'Aubeney, Johannem Cheyne, & Johannem Halywell, Milites, ac alios,
Unde Nos in Remuneratione dicti sui Servitii Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Stephano Cariandi & Conducendi quascumque Mercandisas, infra hoc Regnum nostrum Angliae crescentes sive existentes, Stapulae nostrae Calesii minimè pertinentes, extra idem Regnum nostrum in quadam Navi vocata le Jhe, quam ipse nuperimè fecit & fabricavit, easdemque Mercandisas ad quascumque Partes Transmarinas, quibus meliùs sibi placuerit, ad sui maximum Proficuum & Advantagium, Traducendi, dictamque Navem inibi sive alibi aliis Bonis & Mercandisis Onerandi & Recarcandi, & in Regnum nostrum praedictum Reportandi & Reducendi, dictamque Navem in quocumque Portu sive quibuscumque Portubus, quo vel quibus sibi placuerit, Discarcandi, ac Mercandisas hujusmodi Exponendi, Vendendi, & Disponendi, absque aliquibus Custumis, Subsidiis, aut aliis Deveriis, nobis proinde solvendis, seu Compoto faciendo, pro Primo Viagio ejusdem Navis tantum faciendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 16. The sheriffs of London and Middlesex are ordered to issue a proclamation summoning those willing to serve in Brittany to go to sir Charles Somerset in London. Windsor.
O. xii. 377. H. v. p. iv. 4.
Super Succursu pro Ducissa Britanniae, de Proclamationibus.
An. 4. H. 7. Pat. 4. H. 7. m. 3. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter injungentes, quòd in singulis Locis infra Civitatem & Comitatum praedictos, tàm infra Libertates quàm extra, ubi magis expediens videritis, ex Parte nostra Publicas Proclamationes fieri faciatis in haec verba,
Forasmoch as the Kyng our Soveraigne, for Defense of this his Realme of Englond and his Subgetts of the same, and for the Repressyng and Resistyng of the Malice of his Ennemyes, entendeth, by Goddes Grace, in all goodly haste, not oonly to Reenforce his Armee nowe beyng in Britayn, but also to put and sette a Myghty Armee upon the See for the sure kepyng therof,
Oure seid Souveraigne Lord the Kyng therfor Commaundeth all his true Liegemen and Subgetts, which for that entent woll take upon theym to goo in eny of the seid Armees, for their competent Wages to theym to be payd in that behalve, that they and every of theym, Armed and Arraied in their best and defensible Arraye, come unto oure trusty and welbeloved
Charles Somerset Knyght,
Whoom among st others we have Deputed and Charged to goo unto our Citee of London, there to take the Monstres of all such as been able and wyll goo in any of the seid Armees,
And to all theym, that he shall thynke able therunto, to geve Prestys accordyng, and further to doo that shal be necessarie and requisite in that behalve
.
Et hoc, sub periculo quod incumbit, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Windesore, decimo sexto die Augusti.
Aug. 18. Ratification of the perpetual peace between England and Portugal dated Westminster, 24 Feb. 1387. Windsor.
O. xii. 378. H. v. p. iv. 5.
Pacis Perpetuae inter Angliam & Portugaliam Ratificatio.
An. 4. H. 7. Franc. 4. H. 7. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Tactatum Pacis, Concordiae, & perpetuae Amicitiae inter, recolendae memoriae, Dominum Ricardum quondam Regem Angliae & Franciae, Progenitorem nostrum, pro Se, Haeredibus, Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis ejus ex unâ Parte, & Johannem Regem Portugaliae & Algarbii, pro Se, Haeredibus, Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis quibuscumque ex alterâ Parte, modo & formâ prout inferius continetur,
Nos, Ricardus Abberbury, Johannes Clamevowe, Milites, & Ricardus Rouhale Legum Doctor, Serenissimi Principis & Domini Domini Ricardi, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini nostri Illustrissimi Procuratores & Commissarii ad infrascripta specialiter deputati, Salutem in omnium Salvatore.
Illud Pium Propositum rectè Regnantium, illaque finalis intentio justè principantium esse debet, bonum commune Subditorum privatis praeferre comodis, talibusque subjectam eis Rem publicam Munire Praesidiis, per quae, exclusis caecis Inquietationum turbinibus, exterminatisque adversantium incursibus, Plebs fidelis, quae talibus gubernatur auctoritatibus, nedum augeatur prosperis, sed sub optatae Quietis & Pacis amoenitate conservetur continuè in adversis, quod reverà tunc aptiùs procurari speratur cùm Christianissimi Reges & Principes, in verâ unitate & obedientiâ Sacrosanctae Romanae Ecclesiae persistentes, in unam mentis consonantiam conveniunt, & invicem indissolubilis amoris Foedere copulantur.
Hoc siquidem Serenissimus Princeps & Dominus noster metuendissimus supradictus, &c. prout in Tom. XI. sic Dat. (viz.) in Palatio Westmonasterii, Vicesimo quarto Die Februarii, Anno Domini Millesimo, Tricentesimo, octogesimo septimo, & Regnorum nostrorum Anno Undecimo.
Nos autem Henricus, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae memoratus supradictus, Tractatus, Confoederationes, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Pactiones, Conditiones, Promissiones, Foedera, & quaecumque Ligamina supradicta Ore Regio Approbamus, Laudamus, Renovamus, Ratificamus, necnon, Tenore Praesentium, Confirmamus, atque etiam Promittimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris & Causam a Nobis habentibus, Praemissa omnia & singula perpetuò Tenere, & non Contrafacere eisdem vel alicui eorum, vel venire contra eadem vel aliquam Partem eorumdem, per Nos, nec per aliquem Haeredum seu Successorum nostrorum, vel alium seu alios a Nobis Causam habentes; sed ea omnia & singula supradicta firmiter & illaesa, quantum ad Nos & Haeredes & Successores nostros attinet, sicut in Literis dictorum Ligaminum seu Pactionum continetur, & prout superius Contenta sint, & Tractata & Concordata fuerunt, Promittimus Observare & Observari facere, & contra ea nullatenus venire, & per Sancta Dei Evangelia, per Nos inspecta & corporaliter tacta, Promittimus & Juramus.
In cujus Rei Testimonium has praesentes Literas nostras solitâ Subscriptione nostrâ appensioneque Sigilli nostri Majoris fecimus communiri.
Data & Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo nono: & Regni nostri Anno Quarto: Indictione septimâ: Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Innocentii, Divinâ Providentiâ, Papae Octavi Anno Quarto; Mensis verò Augusti Die Decimo octavo, in quadam altâ Camerâ infra Castrum nostrum de Wyndesore,
Praesentibus tunc ibidem,
Reverendissimo in Christo Patre Johanne Archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae Primate & Apostolicae Sedis Legato Cancellario nostro Angliae,
Ac Venerabili in Christo Patre Ricardo Episcopo Exoniensi Custode Privati Sigilli nostri:
Ac,
Clarissimis Dominis,
Henrico Northumbriae,
Georgio Salopiae
,
Et Henrico Essexiae,
Comitibus:
Georgio Stanley de Straunge Milite,
Ricardo Nevyll de Latymer,
Et Johanne le Souche de Souche,
Baronibus:
Magistro Olivero Kyng Secretario nostro:
Thoma Lovell,
Et Ricardo Guldeford,
Militibus;
Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et quia ego Henricus Medwall Clericus, Wintonrensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolicâ Notarius, Probationi, Laudationi, Renovationi, & Ratificationi suprascriptorum Tractatûs, Confoederationum, Conventionum, Alligantiarum, Amicitiarum, Pactionum, Conditionum, Promissionum, Foederum, & quorumcumque Ligaminum praedictorum, sub modo & formâ praenominatis Tractatorum, Ordinatorum, & Conventorum, & aliàs quomodolibet ut praefertur Dispositorum, per praefatum Serenissimum Dominum nostrum Henricum Regem Angliae & Franciae, & Dominum Hiberniae factorum, necnon ejusdem Domini nostri Regis ad Sacrosancta Dei Evangelia, per eum tunc inspecta & corporaliter tacta, Juramenti Praestationi, omnibusque & singulis supradictis, dùm sic, ut praemittitur, per eandem Dominum nostrum Regem Approbarentur, Laudarentur, Renovarentur, Ratificarentur, Confirmarentur, Promitterentur, Agerentur, & Fierent, unà cum Reverendis in Christo Patribus ac Clarissimis Dominis & Viris Illustribus praedictis, ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, ideo hiis Praesentibus, de ipsius Regis Mandato, me hic subscripsi, easque Signo meo ac Nomine solitis & consuetis, in pleniorem Fidem eorumdem, signavi rogatus & requisitus specialiter in hac parte per Dominum nostrum Regem supradictum.
Nov. 6. Restitution of the temporalities to Richard Hyll, elected bp. of London on the death of Thomas the last bp. Westm.
O. xii. 379. H. v. p. iv. 5.
De Restitutionibus pro Episcopo Londoniae.
An. 5. H. 7. Pat. 5. H. 7. m. 29.
Rex, Dilecto sibi, Majori Civitatis suae Londoniae, ac Escaetori suo in eadem Civitate, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Londoniae per Mortem, bonae memoriae, Thomae ultimi Episcopi Loci illius, Personam Dilecti & Fidelis nostri Magistri Richardi Hyll, ejusdem Ecclesiae Electi in ipsius Ecclesiae Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius prout moris est, Restituimus Eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine Dilatione Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertf.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex
.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, &c.
Dec. 8. Ratification by John K. of Portugal of the treaty of perpetual peace with England. Evora.
O. xii. 380. H. v. p. iv. 5.
Conventionum Portugaliae Renovatio.
An. 5. H. 7. Ex Autogr.
Johannes, Dei gratiâ, Rex Portugaliae & Algarbiorum citra & ultra Mare in Africa, & Dominus Guineae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Tractatum Pacis Concordiae & perpetuae Amicitiae inter recolendae memoriae Dominum Johannem Progenitorem nostrum, pro Se Haeredibus, Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis, ex una, & Ricardum Regem Angliae & Franciae, pro Se Haeredibus, Regnis, Terris, Dominiis, Vasalis, & Subditis suis quibuscumque ex altera Parte, modo & formâ prout inferius continentur.
Nos, Ferdinandus Magister Ordinis Militiae Sancti Jacobi in praedictis Regnis Portugaliae & Algarbii, & Laurentius Fogata Miles Cancellarius Regnorum praedictorum, Serenissimi Principis & Domini, Domini Johannis, Dei gratiâ, Regis Portugaliae & Algarbiorum Domini nostri Illustrissimi Procuratores & Commissarii ad Infrascripta specialiter Deputati, Salutem in omnium Salvatore.
Illud Pium Propositum rectè Regnantium, illaque finalis intentio juste Principantium esse debet, bonum commune Subditorum privatis praeferre commodis, talibusque subjectam eis Rempublicam munire praesidiis, per quae, exclusis caecis Inquietationum turbinibus, exterminatisque adversantium incursibus, plebs fidelis, quae talibus gubernatur auctoribus, nedum augeatur prosperis, sed sub optatae quietis & pacis amoenitate conservetur continue in adversis; Quod reverà tunc aptius procurari speratur cùm Christianissimi Reges & Principes, in vera unitate & obedientia Sacrosanctae Romanae Ecclesiae persistentes, in unam mentis consonantiam conveniunt, & invicem indissolubilis amoris Foedere copulantur.
Hoc siquidem Serenissimus Princeps & Dominus noster metuendissimus supradictus in profundae suae considerationis revolvens examine, nobis tractandi & firmandi, nomine suo, ligas amicitias & confoederationes reales & perpetuas, cum Nobilibus & discretis viris Domino Ricardo Aberbury, Johanne Clameuouue, Militibus, & Ricardo Rouhale Legum Doctore, Ambassiatoribus, Procuratoribus seu Nunciis Consangui nei sui Domini Ricardi, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, ad praesentiam praefati Serenissimi Domini nostri       transmissis, per Literas suas Patentes magno sigillo Plumbeo munitas (quarum tenor inferius describitur) Potestatem commisit & attribuit,
In cujus vigore cum Ambassiatoribus & Nunciis Dom. Regis Angl. supradictis, ad infrascripta faciendum, Potestatem seu Procuratorium sub Sigillo cereo ex parte Domini sui exhibentibus (cujus etiam tenor inferius describitur) Ligas, Amicitias, Confoederationes seu Uniones reales firmas & perpetuas tractavimus, & post varias Dietas concordavimus, sub hac forma,
Inprimis, &c. prout supra in Tom. XI.
Nos autem Johannes Rex Portugaliae & Algarbiorum citra & ultra Mare in Africa, & Dominus Guineae memoratus supradictus, Tractatus, Confoederationes, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Pactiones, Conditiones, Promissiones, Foedera, & quaecunque Ligamina supradicta Ore Regio Approbamus, Laudamus, Renovamus, Ratificamus, necnon, Tenore Praesentium, Confirmamus, atque etiam Promittimus, pro Nobis & Successoribus nostris & Causam a Nobis habentibus, Praemissa omnia & singula perpetuò Tenere, & non contrafacere eisdem vel alicui eorum, vel venire contra eadem vel aliquam Partem eorumdem, per Nos nec per aliquem Haeredum seu Successorum nostrorum & a Nobis Causam habentes, set ea omnia & singula supradicta firmiter & illaesa, quantum ad Nos & Haeredes & Successores nostros attinet, sicut in Litteris dictorum Ligaminum & Pactionum continetur, & prout superiùs contenta sunt & tractata & concordata fuerunt, Promittimus Observare & Observari facere, & contra ea nullatenus venire, & per Sancta Dei Evangelia per Nos inspecta & corporaliter tacta Promittimus & Juramus.
In cujus Rei Testimonium has praesentes Litteras nostras Subscriptione nostrâ appensioneque Sigilli nostri Plumbei Majoris fecimus communiri.
Data & Acta sunt haec prout suprascribuntur in Civitate Eboren. Anno Domini M. CCCC. LXXXIX. octavo die Decembris;
Praesentibus,
Illustribus & Clarissimis Dominis,
Emanuel Duce Regien. & Visen. & Conestabulario Portugaliae,
Petro de Menesiis Marchione Vilae Regalis, & Comite Aurien.
Reverendis Patribus,
Alfonso Episcopo Elborensi Septen.
G. Episcopo Lamacen
. Mcis,
Johanne Comite de Penella,
Et Jo. Comite de Abranthes,
Nobilibus,
Garsio de Mello,
Et Antonio de Faria,
Militibus,
Et Dilectis,
Didaco de Pinario,
Et Roderico Boco,
Doctoribus;
Et aliis Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
El Rey.
Et ego Rodericus de Pina, Serenissimi Domini nostri Regis Secretarius, Publicus Auctoritatibus Apostolicâ & Regiâ Notarius, quia Probationi, Laudationi, Renovationi, & Ratificationi suprascriptorum Tractatûs, Conventionum, Alligantiarum, Amicitiarum, Pactionum, Conditionum, Promissionum, Foederum, & quorumcumque Ligaminum praedictorum, sub modo & formâ praenominatis Tractatorum, Ordinatorum, & Conventorum, & aliàs quomodolibet ut praefertur Dispositorum, per praefatum Serenissimum Dominum nostrum Regem Johannem Portugaliae & Algarbiorum & citra & ultra Mare in Africa Dominumque Guineae factis, necnon ejusdem Domini nostri Regis ad Sacrosancta Dei Evangelia, per eum tunc inspecta & corporaliter tacta, Juramenti Praestationi, caeterisque omnibus & singulis supradictis, dùm sic, ut praemittitur, per eundem Dominum nostrum Regem Approbarentur, Laudarentur, Renovarentur, Ratificarentur, Confirmarentur, Promitterentur, Agerentur, & Fierent, unà cum Reverendis in Christo Patribus ac Clarissimis Dominis & Viris Illustribus praedictis, ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis ut praemittitur, sub Anno Domini, Mense, Die, & Loco praedictis, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, ideo his Praesentibus Litteris Regiis, Appensione Sigilli sui Plumbei munitis, de quo mihi Notario Publico praedicto sufficienter innotuit atque constabat, de ipsius Regis Mandato, me hic subscripsi, easque Signo meo ac Nomine solitis & consuetis, in pleniorem Fidem eorumdem, signavi rogatus & requisitus specialiter in hac parte per Dominum nostrum Regem supradictum.