Rymer's Foedera with Syllabus
September-December 1490

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

397-434

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: September-December 1490', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 397-434. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115534 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

September–December 1490

Syllabus EntryFoedera Text
Sept. 11. Treaty between the K. of England and Maximilian K. of the Romans for war against Charles K. of France if he invade the territories of Philip archduke of Austria and duke of Burgundy, or Anne duchess of Brittany, Woking.
O. xii. 397. H. v. p. vi. 12.
Conventiones cum Rege Romanorum, super Bello inferendo contra Carolum Franciae.
An. 6. H. 7. Ex Autogr.
Universis & singulis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Nos Ladron de Ghevara Miles Consiliarius & Camerarius, ac Jacobus de Gandebault Secretarius in Ordinanciis & Guerris, Sacratissimi Principis Maximiliani, Dei gratiâ, Romanorum Regis Commissarii, Procuratores, & Deputati, Salutem.
Noveritis quòd,
Cùm Bellum eo foeliciùs & securiùs agatur quo plurimorum Principum Auctoritate, Consilio, Ope, & Auxilio conducatur, ac communis Hostis Virtus infirmior & debilior existat quo in plures Adversarios divisa fuerit,
Idcirco Nos, Commissarii & Deputati antedicti, cum, Spectabilibus & Praehonorandis Viris, Thoma Lovell Milite Thesaurario Camerae Potentissimi Principis Henrici Regis Angliae & Domini Hiberniae, & Henrico Aynesworth Legum Doctore in Officio Privati Sigilli ejusdem Regis Secundario, Ambassiatoribus Negotiorum Gestoribus & Commissariis, ad Dominandi Libidinem Illustrissimi Principis Franciae Caroli Regis Reprimendam mutuò Communicantes, ex certis Causis & Considerationibus dictos Principes nostros ad haec specialiter hinc inde moventibus, praeter & ultra caeteras quaslibet Pactiones, Conventiones, & Confoederationes inter supradictum Sacratissimum Principem nostrum Maximilianum Romanorum Regem & antedictum Serenissimum Principem Angliae Regem initas & contractas, & eisdem in Robore suo nichilominus remansuris, speciales quasdam Intelligentias, Pactiones, Conventiones, Amicitias, Alligantias, & Confoederationes, de Consensu, Voluntate, & Mandato expressis ipsius dicti Domini nostri Regis, ac Virtute Potestatis per Litteras suas Patentes (quarum Tenor infra sequitur) nobis attributae, cum supradictis Commissariis Angliae Regis, cum Potestate similiter sufficienti per Literas dicti Regis Pa- tentes (quarum Tenor etiam subsequitur) munitis, Concordavimus, Appunctuavimus, Contraximus, Conclusimus, & Concordavimus, ac per Praesentes Appunctuamus, Contrahimus, Concludimus, & Concordamus, Articulos, Promissiones, Pactiones, Conventiones, Alligantias, Amicitias, & Confoederationes quae sequuntur,
Inprimis, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, inter dictos Illustrissimos & Potentissimos Romanorum & Angliae Reges, Haeredes & Successores suos, sit una vera, firma, & inviolabilis Pax & Amicitia, futuris temporibus perpetuò per Dei Gratiam duratura;
Et quòd in eâ aliisque Conventionibus subsequentibus comprehandantur Sacratissimus Dominus Romanorum Imperator semper Augustus, Illustrissimi Principes Castelli & Legionis Rex & Regina, eorumque Primogenitus, Serenissimus Rex Daciae, Norweciae, &c. Rex Portugaliae, Electores & Principes Imperii, atque Britanniae Ducissa, si in eis comprehendi velint,
Item, cùm Carolus Gallorum Princeps suique Progenitores, nonnulla Opida insignia, Castra, Dominia, aliaque quamplurima nostra, Illustrissimorum Principum, Romanorum Anglorumque & Hispanorum Regum, Illustrissimi Philippi Archiducis Austriae, & Burgundiae Ducis, necnon Serenissimae Principis Annae Britanniae Ducissae, caeterorumque Christianae Religionis Principum, contra omnem Juris Aequitatem, Viribus & Astutia nequiter Usurpaverint Usurpaveritque atque injustè Detinet in praesenti,
Inter Nos Oratores, Commissarios, Procuratores, Negotiorum Gestores, & Deputatos antedictos, Vice, Nomine, & Auctoritate Illustrissimorum Regum & Supremorum nostrorum, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, si dictus Carolus Gallorum Princeps, vel aliquis Haeredum aut Successorum suorum, aliquem praefatorum Principum Supremorum nostrorum, Philippum Austriae Archiducem & Burgundiae Ducem, seu Britanniae Ducissam, vel alicujus eorumdem Subditos per Terram aut Mare Invaserit, aut Guerram de facto Fecerit, aut fieri Mandaverit, aut aliquis Subditorum suorum sine ejus Mandato Guerram fecerit, & Gallorum Princeps requisitus superinde Justitiam denegaverit aut facere neglexerit, & dictus Rex, sic per Se aut suos Subditos Invasus, propter Invasionem sibi aut suis factam, aut alter Regum praedictorum, propter Invasionem Duci aut Ducissae praedictis factam, aut Justitiam, superinde requisitam, & ab ipso Gallorum Principe denegatam neglectamve, contra eundem Gallorum Principem se Hostem manifestè Declaraverit, Bellum contra eundem indicendo realiterque agendo, tunc si Rex sic Invasus alium Regem non Invasum, aut alter Regum praedictorum, propter Invasionem Ducis aut Ducissae praedictorum, alterum Regem ad hujusmodi Bellum requisierit, statim post ipsam Requisitionem Rex sic requisitus se ipsius Gallorum Principis Hostem fore Declarabit & Manifestabit, ac Bellum contra eundem Gallorum Principem seclusâ Morâ indicet, Guerram per Terram & Mare contra eundem realiter & suis Expensis agendo & prosequendo.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, immediatè post Sex Menses, post Requisitionem, ut praedicitur, per Alterum dictorum Duorum Regum Invasum Alteri non Invaso factam, vel citius, si eisdem Duobus Regibus id utile & conducibile visum fuerit, uterque Regum Romanorum & Anglorum praedictorum Regnum Franciae cum tali Armatorum Potentia qua posset Campum tenere, seque & suos contra ipsum Carolum Regem communem eorum Adversarium Tueri & Defendere, ac verisimiliter sua Jura ab eo recuperare, in propria Persona ingredietur & suis Expensis dictum Principem Carolum eorum Hostem Invadet & realiter Prosequetur.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, si propter Invasionem, Ducissae Britanniae ut praemittitur factam, alter Regum Romanorum & Anglorum praedictorum alterum requisierit, uterque eorum, immediatè post Sex Menses a tempore Requisitionis hujusmodi proximò futuros, vel citius si utrique eorum Utile visum fuerit, Regnum Franciae, cum sua Potentia, ut supra, personaliter ingredi, dictum Principem Carolum eorum Hostem Invadere Infestareque, ut praefertur, teneatur, dummodò Britanniae Ducissa, per dictum Francorum Principem Invasa, omnem & omnimodam Guerram tàm per Terram quàm per Mare contra eundem Gallorum Regem & suos pro viribus fecerit & realiter Prosequatur.
Item, Inter Nos Oratores & Commissarios antedictos Communicatum, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, postquam uterque Romanorum & Angliae Regum praedictorum Regnum Franciae cum sua Potentia personaliter ingressus fuerit, Bellumque invasivum ut praedicitur inibi fecerit, neuter eorumdem Regum sine alterius Regis Notitia & Consensu a Bello incepto Desistet.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est, inter Nos Oratores antedictos, & Auctoritate, quâ in hac Parte fungimur, nostros Supremos supradictos Astringimus, & per Praesentes Obligamus, quòd, si post Invasionem, in Regnum Franciae per utrumque Romanorum & Angliae Regum praedictorum factam, Aliquis eorumdem Regum aliqua Castra, Villas, Munitiones, Fortalitia, vel Opida, ad Alterum eorumdem duorum Regum de Jure spectantia, evicerit aut quoquo modo Adquisiêrit, ille sic Adquirens, per Aliquem Regem ad quem ea de Jure spectare noscuntur Requisitus, magnâ sine difficultate & dilatione eadem Eidem requirenti Reddere, Tradere, & Deliberare debebit.
Item, Concordatum & Conclusum est, inter Nos Oratores & Commissarios antedictos, quòd neuter dictorum Romanorum & Angliae Regum Treugas, Amicitias, Confoederationes, aut aliquas alias Intelligencias, absque Assensu & Consensu eorumdem Alterius, cum Carolo Gallorum Principe, aut aliquo Successorum suorum, post Invasionem per eosdem ut praefertur in Regnum Franciae inchoatam, inibit aut faciet, seu inire aut fieri faciet, aut acceptabit.
Tenor verò Commissionis Sacratissimi Romanorum Regis, Oratoribus concessae, sequitur sub hac Verborum serie,
Maximilianus
, par la Grace de Dieu, Roy des Romains tous jours August, &c. ut supra de Dat. vicesimo secundo die Maii.
Tenor verò Commissionis Anglorum Regis, Oratoribus concessae sequitur, & est talis,
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, has praesentes Literas visuris, Salutem.
Sciatis quòd,
Pro singulari & summa Benivolentia, Amore, & Affectione, quam Nos habemus ad Excellentissimum & Potentissimum Principem Carissimum & Dilectissimum Fratrem nostrum Maximilianum Regem Romanorum semper Augustum, Archiducem Austriae, Ducem Burgundiae, Lothriae, Brabantiae, Lembourgiae, Luxembourgiae, & Geldriae, Comitem Flandriae, Thirolis, Artesiae, Burgundiae, Palatinum de Aynau, Hollandia, Zellandiae, Namurci, Zutphen, & de Malyns, Marchionem Sacri Imperii, & Dominum Frisiae & de Salins, scientes & benè assecurati quòd non minori Dilectione Nos prosequitur, sicut ipsemet amplissimè dixit declaravit & pro certo affirmavit per suos Oratores ad Nos transmissos, & sicuti ad Nos scripsit & diversis Vicibus nunciari fecit,
Nos Deliberavimus capere & habere cum praedicto Fratre nostro majores Intelligentias, & cùm opus sit ad easdem tractandas constituere aliquas Notabiles Personas Nobis securas & fideles,
Notum facimus quòd Nos,
Plenè confidentes de Industria, Fidelitate, Prudentia, & Doctrina, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Lovell Militis Thesaurarii Camerae nostrae, & Magistri Henrici Aynesworth Legum Doctoris in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii, Consiliariorum nostrorum,
Eisdem, pro hujusmodi Causis & aliis Nos moventibus, per bonum Avisamentum & Deliberationem, Dedimus & Damus per Praesentes, Manu nostrâ signatas, Auctoritatem, Facultatem, & plenam Potestatem Tractandi, Faciendi, & Concludendi, pro Nobis & Nomine nostro, cum Spectabilibus Viris, Domino Ladron de Ghevara Milite Consiliario & Camerario ejusdem Fratris nostri, & Magistro Jacobo Gondebault suo in Ordinanciis & Guerris suis Secretario, Auctoritatem, Facultatem, & plenam Potestatem ab eodem Fratre nostro ad hoc habentibus, omnes Intelligentias, Confoederationes, & Alligantias, quae videbuntur esse bonae & utiles pro Commodo & Honore utriusque Nostrûm Patriarumque & Subditorum nostrorum,
Promittentes, in Verbo Regio, Ratum, Firmum, Acceptum, & Stabile habere omne & totum illud quod in hac parte per praedictos Consiliarios nostros Tractatum, Factum, & Conclusum fuerit, sicut si penes Personam nostram Factum, Tractatum, & Conclusum fuisset, quamvis in eis requiratur Mandatum magis speciale.
In cujus Rei Testimonium Praesentibus Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. apud Oking, octavo die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, & Regni nostri sexto.
Subscriptio autem talisest ut sequitur.
Per ipsum Regem & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti
.
Bacheler.
Quae omnia & singula Nos Illustrissimi Principis Romanorum Regis Oratores praefati Potestate quâ supra Spondemus atque Promittimus, eundemque Regem nostrum firmiter Obligamus quòd idem Princeps noster Romanorum Rex antedictus quatenus ipsum concernunt Ratificabit & Observabit, & in ac sub Nomine suo proprio, unà cum Manûs propriae Subscriptione, & sui Magni Sigilli munitione, infra Tres Menses post Datam Praesentium proximò futuros innovabit.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium Nos omnes & singuli Romanorum & Anglorum Regum Oratores antedicti hiis praesentibus Manibus propriis subscriptis Sigilla nostra apposuimus.
Datum apud Oking, undecimo die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo.
Ladron.
Gondebault.
Thomas Lovell.
Henricus Aynesworth.
Sept. 12. Additional articles of the above-mentioned treaty. Woking.
O. xii. 400. H. v. p. iv. 13.
Super Bello praetacto.
An. 6. H. 7. Ex Autogr.
Universis & singulis
, ad quos praesentes Literae pervenerint, Nos, Ladran de Ghevara Miles Consiliarius & Camerarius, & Magister Jacobus de Gondebault Secretarius in Ordinanciis & Guerris, Sacratissimi Principis Maximiliani, Dei gratiâ, Romanorum Regis Commissarii, Procuratores, & Deputati, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Serenissimus Princeps Franciae Karolus Rex nonnulla Opida insignia, Castra, Dominia, aliaque quamplurima Jura Potentissimorum Principum Romanorum Anglorumque & Hispanorum Regum, necnon Illustrissimi Principis Philippi Archiducis Austriae & Burgundiae Ducis, Serenissimaeque Principis Annae Britanniae Ducissae, atque caeterorum Vicinorum Christianae Religionis Principum, contra omnem Juris Aequitatem, Viribus & Astutiâ iniquè usurpaverit ac usurpat impraesentiarumque detinet, usque adeò quòd nec Pietati, nec Juri, nec Justitiae, aut Religioni quovis pacto pareat aut parere velit,
Cumque etiam certa Capitula Conventa, Conclusa, & Jurata in quibusdam Dietis, apud Frankfordiam & Ulmam separatim celebratis, inter Sacratissimum Principem Romanorum Regem & eundem Carolum Regem minimè observavit, imò, spreto suo Juramento, suaque ex Culpâ & Dolo, scienter & spontaniè, Violavit, sicque illi Tractatus & Conventa in eodem nullius sunt Vigoris & Effectûs atque pro nichilo penitùs habentur,
Nos, Ladron & Magister Jacobus, praefati Sacratissimi Principis nostri Maximiliani Regis Romanorum Oratores, Commissarii, Procuratores, & Deputati antedicti, vigore & auctoritate Commissionis Nobis ab ipso concessae (cujus verò Commissionis Tenor inferius inseritur) cum, Spectabilibus & Praehonorandis Viris, Thomae Lovel Milite Thesaurario Camerae Potentissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae, &c. & Henrico Aynesworth Legum Doctore in Officio Privati Sigilli ejusdem Regis Secundario, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Deputatis (quorum quidem Auctoritatis & Commissionis Tenor etiam subinseritur) Auctoritate, Vice, & Nominibus nostrorum Principum Romanorum Anglorumque Regum ante dictorum, & Philippi Archiducis Austriae & Burgundiae Ducis, praehabitâ maturâ Deliberatione, unanimiter Tractavimus, Concordavimus, Convenimus, atque Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus, Paciscimurque, & Concludimus, omnia & singula Capitula quae sequuntur, modo & formâ subsequentibus, omnibus & singulis aliis Conventionibus, inter ipsos Reges antehac initis, in suo Robore permanentibus atque permansuris.
Tenor verò Capitulorum, inter Nos utriusque Principis antedicti Commissarios conclusorum, sequitur, & est talis,
Inprimis, Nos, dictorum Illustrissimorum Principum Romanorum & Anglorum Regum Oratores & Deputati antedicti, Nominibus eorum & pro eis, Auctoritate & Potestate Nobis ab eis ut praemittitur concessis, Concordamus, Convenimus, & Concludimus, ipsosque Principes nostros firmiter Obligamus quòd, immediatè post Tres Annos, post Datam Praesentium proximò futuros, vel aliquo tempore citiùs si utrique ipsorum Regum id Utile atque Conducibile videatur, uterque praefatorum Romanorum Anglorumque Regum contra dictum Carolum Gallorum Principem, & quemcunque ejus Successorem, Bellum publicè indicet, seque ipsius Hostem manifestè Declarabit, atque suâ cum Potentiâ quâ per Se poterit in Regno Franciae Castra metari, suorum Inimicorum Injurias viribus inibi Propulsare, & sua Jura Manu forti (Deo juvante) Recuperare valeat, Bellum contra eundem Carolum Regem ejusque Successores Invasivum suo proprio Aere realiter aget, ipsumque Regnum Franciae cum hujusmodi Potentia in Persona propria intrabit, & quanto commodè poterit continuò progredietur; sicque praefatum Carolum Principem suorum communem Hostem, & ejus Successores per Terram & Mare Bellicis Armis, pro ejus viribus, Infestabit, nec Alter eorum ab hujusmodi Bello, sic incepto, sine expresso Alterius Consensu, infra Duos Annos, dictam eorum in Regnum Franciae Invasionem proximò & immediatè sequentes, quovis Pacto desister.
Et, si contingat (quod Deus avertat) quòd alter dictorum Romanorum & Anglorum Regum (omni dolo, colore, fictione, & fraude semotis) ex aliqua causa legittima & necessaria, ut putà Infirmitate, praepeditus fuerit, adeoque in dicto Termino sic statuto in Persona propria Regnum Franciae cum sua Potentia ullo modo ut praemittitur ingredi nequeat, quòd tunc, si alter ipsorum Regum in eo Termino in Persona propria dictum Regnum prout supradictum est cum sua Potentia ingredi velit, alius Rex sic Impeditus Potentiam, qualem secum habuisset si Regnum Franciae in Persona propria ut praefertur Ingressus fuisset, cum idoneo Capitaneo, in eodem Termino transmittere teneatur; sic quòd per utriusque Regis Potentiam Bellum Invasivum in Regno Franciae agatur, & continuetur simili modo ac si uterque Princeps in Persona propria dictum Bellum Invasivum prout supra inseritur egisset.
Item, Nos, dictorum Regum Oratores, Auctoritate Nobis ut praemittitur commissâ, Convenimus & Concludimus, ac nostros Principes praefatos firmiter Obligamus quòd, si dicti nostri Principes Romanorum & Anglorum Reges, ex quavis Causa dictum eorum Ingressum in Franciam, in fine Triennii ut praefertur statutum, prorogaverint, & alium Terminum seu alios Terminos pro hujusmodi eorum Ingressu in Franciam statuerint, quòd uterque eorum Principum tunc teneatur in illo Termino seu Terminis, per eos sic statuto aut statutis, Bellum Invasivum contra dictum Gallorum Principem Carolum, communem eorum Hostem, ac ejus Successores, agere, & in Persona propria cum sua Potentia Franciae Regnum invadere, & ipsum Bellum continuare eodem modo, ac si in fine dicti Triennii uterque eorum dictum Regnum ut praemittitur invasisset, licet hujusmodi Termini aut Terminorum Prorogatio Litteris eorum missivis, absque magno illorum Sigillo, super hoc posthac habeatur.
Item, Nos, dictorum Regum Oratores antedicti, Auctoritate & Potestate quibus supra, Convenimus & Concludimus ac nostros Principes firmiter Obligamus quòd, postquam uterque ipsorum Romanorum & Angliae Regum Regnum Franciae sua cum Potentia Ingressus fuerit, atque Bellum in eodem Invasivum ut praesertur realiter egerit, neuter ipsorum Regum cum dicto Carolo Rege aut aliquo Successorum suorum Treugas, Amicitias, Confoederationes, aut aliquas alias Intelligentias inibit aut faciet, aut iniri seu fieri faciet aut acceptabit.
Item, Nos, Sacratissimi Principis Romanorum Regis Oratores antedicti, Potestate quâ supra, Spondemus atque Promittimus eundemque Regem nostrum firmiter Obligamus quòd omnia & singula Praemissa, inter Nos & Potentissimi Principis Anglorum Regis Oratores praefatos Concordata, Conventa, & Conclusa, idem Princeps noster Romanorum Rex, pro sua Parte & quatenus ipsum concernunt & attingunt, Approbabit, Ratificabit, & in ac sub Nomine proprio, unà cum Manus propriae Subscriptione & sui Magni Sigilli Munitione, infra Tres Menses post Datam Praesentium proximò futuros, Innovabit.
Tenor verò Commissionis, Nobis Sacratissimi Romanorum Regis Oratoribus concessae, sequitur sub hac Verborum serie,
Maximilian
, par la Grace de Dieu, Roy des Romains, &c. ut supra de Data Vicesimo Secundo Die Maii.
Tenor verò Commissionis Anglorum Regis, Oratoribus commissae, sequitur, & est talis,
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, has praesentes Literas visuris, Salutem.
Sciatis quòd,
Pro singulari & summa Benivolentia, Amore, & Affectione, quam Nos habemus ad Excellentissimum & Potentissimum Principem Carissimum & Dilectissimum Fratrem nostrum Maximilianum Regum Romanorum semper Augustum, Archiducem Austriae, Ducem Burgundiae, Lothriae, Brabantiae, Lembourgiae, Luxembourgiae, & Geldriae, Comitem Flandriae, Thirolis, Artesiae, Burgundiae, Palatinum de Aynau, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, Zutphen, & de Malyns, Marchionem Sacri Imperii, & Dominum Frisiae & de Salins, scientes & benè assecurati quòd non minori Dilectione Nos prosequitur, sicut ipsemet amplissimè dixit declaravit & pro certo affirmavit per suos Oratores ad Nos transmissos, & sicuti ad Nos scripsit & diversis Vicibus nunciari fecit,
Nos Deliberavimus capere & habere cum praedicto Fratre nostro majores Intelligentias, & cùm opus sit ad easdem tractandas constituere aliquas Notabiles Personas Nobis securas & fideles,
Notum facimus quòd Nos,
Plenè confidentes de Industria, Fidelitate, Prudentia, & Doctrina, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Lovell Militis Thesaurarii Camerae nostrae, & Magistri Henrici Aynesworth Legum Doctoris in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii, Consiliariorum nostrorum,
Eisdem, pro hujusmodi Causis & aliis Nos moventibus, per bonum Avisamentum & Deliberationem, Dedimus & Damus per Praesentes, Manu nostrâ signatas, Auctoritatem, Facultatem, & plenam Potestatem Tractandi, Faciendi, & Concludendi, pro Nobis & Nomine nostro, cum Spectabilibus Viris, Domino Ladron de Ghevara Milite Consisiliario & Camerario ejusdem Fratris nostri, & Magistro Jacobo Gondebault suo in Ordinanciis & Guerris suis Secretario, Auctoritatem, Facultatem, & plenam Potestatem ab eodem Fratre nostro ad hoc habentibus, omnes Intelligentias, Confoederationes, & Alligantias, quae videbuntur esse bonae & utiles pro Commodo & Honore utriusque Nostrûm Patriarumque & Subditorum nostrorum,
Promittentes, in Verbo Regio, Ratum, Firmum, Acceptum, & Stabile habere omne & totum illud quod in hac parte per praedictos Consiliarios nostros Tractatum, Factum, & Conclusum fuerit, sicut si penes Personam nostram Factum, Tractatum, & Conclusum fuisset, quamvis in eis requiratur Mandatum magis speciale.
In cujus Rei Testimonium Praesentibus Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. apud Oking, octavo Die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, & Regni nostri sexto.
Subscriptio autem talis est ut sequitur,
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti
.
Bacheler.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium Nos omnes & singuli Romanorum & Anglorum Regum Oratores antedicti his praesentibus Manibus propriis subscriptis Sigilla nostra apposuimus.
Datum apud Oking, duodecimo Die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo.
Ladron.
Gondebault.
Thomas Lovell.
Henricus Aynesworth.
Sept. 12. Commission to sir Charles Somerset, Garter king-of-arms, to convey the garter and the above-mentioned treaty to Maximilian K. of the Romans. Woking.
O. xii. 403. H. v. p. iv. 14.
De praefato Rege in Ordinem Garterii Eligendo.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 22.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Sacratissimum Principem Maximitianum Romanorum Regem semper Augustum Consanguineum nostrum Carissimum in Confratrem Nobilis Ordinis Garterii, unà cum aliis ipsius Ordinis Militibus, elegerimus, ipsumque cum quodam Gartero insigniri decrevimus,
Cùm etiam quaedam Intelligentiae, Pactiones, Conventiones, Amicitiae, Alligantiae, & Confoederationes inter eundem Consanguineum & Confratrem nostrum & Nos, per suos nostrosque Commissarios, Procuratores, & Deputatos, superinde sufficienter & legittimè auctorizatos, novissimè sub certis modo & formâ captae sint, factae, initae, & conclusae,
Quas quidem Intelligentias, Pactiones, Conventiones, Amicitias, Alligantias, & Confoederationes pro Parte nostra firmiter teneri & inviolabiliter observari volentes, per Literas nostras Patentes, manuali Subscriptione ac Magno Sigillo nostris munitas, pro Nobis & in Nomine nostro, innovavimus,
Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Servientum nostrorum, Caroli Somerset Militis pro Corpore nostro, & Garteri Heraldi Regis Armorum, plenius confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Commissarios, Legatos, Deputatos, & Nuncios Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, tàm idem Garterium quàm Literas nostras praedictas eidem Consanguineo & Confratri nostro, pro Nobis & Nomine nostro, deliberandi, Consimilesque Literas Patentes ab eodem Consanguineo & Confratre nostro Petendi, Exigendi, & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, faciendi, excercendi, & expediendi, ita & eodem modo prout Nos ipsi faceremus & facere possemus si praesentes interessemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Okyng, duodecimo Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 13. Modification of certain articles in the above-mentioned treaty. Woking.
O. xii. 403. H. v. p. iv. 14.
Super Conventionibus antedictis, de Articulis Modificandis.
An. 6. H. 7. Ex Autogr.
Universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Nos, Ladron de Ghevara Miles, Consiliarius & Camerarius, & Magister Jacobus de Gondebault Secretarius in Ordinanciis & Guerris, Sacratissimi Principis Maximiliani, Dei gratiâ, Romanorum Regis Commissarii, Procuratores, & Deputati, Salutem.
Noveritis quòd Nos, Commissarii & Deputati antedicti, vigore & auctoritate Commissionis Nobis ab ipso Supremo Domino nostro concessae (cujus Commissionis Tenor inferiùs inseritur) cum, Spectabilibus & Praenobilibus Viris, Domino Thoma Lowell Milite Thesaurario Camerae Potentissimi Principis & Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae, &c. & Magistro Henrico Aynesworth Legum Doctore in Officio Privati Sigilli ejusdem Potentissimi Domini Regis Secundaria, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Deputatis (quorum quidem Auctoritatis & Commissionis Tenor etiam subinfertur) Auctoritate, Vice, & Nominibus nostrorum Principum Romanorum Anglorumque Regum antedictorum, praehabitâ maturâ Deliberatione, unanimiter Tractavimus, Concordavimus, Convenimus, & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus & Concludimus, Paciscimurque omnia & singula Capitula quae sequuntur, modo & formâ sequentibus, omnibus & singulis aliis Conventionibus, inter ipsos Reges antehac initis, nihilominus in suo Robore permanentibus atque permansuris.
Inprimis quòd,
Licet inter Nos jamdudum Auctoritate Commissionum nostrarum Communicatum, Conventum, & Conclusum sit quòd, propter Invasionem alteri eorum- dem Romanorum aut Angliae Regum, aut Philippo Archiduci Austriae & Burgundiae Duci, seu Ducissae Britanniae, per Gallorum Regem factam, uterque Romanorum & Anglorum Regem, post alterius Regis Requisitionem, contra Carolum Francorum Regem, ejusve Successores, Bellum publicè Indicere & realiter Prosequi, ac in propriis Personis & Expensis Regnum Franciae Invadere teneatur, nec a Bello sic incepto quovis Pacto Alter sine Consensu Alterius Desistere possit, ut in Litteris desuper confectis plenius continetur,
Nobis tamen dictorum Romanorum & Anglorum Regum Commissariis antedictis visum est, atque Auctoritate Commissionum nostrarum praedictarum per Praesentes Convenimus, Concordamus, & Concludimus, quòd post Duos Annos, dictam eorum in Regnum Franciae Invasionem proximò & immediatè sequentes, Uterque eorum Regum a Bello sic incepto, absque Alterius expresso Consensu, liberè Desistere licebit, priore Conventione in aliquo non obstante.
Item,
Licet inter Nos Commissarios antedictos, in eisdem Literis, Auctoritate Commissionum nostrarum praedictarum, Conventum & Conclusum sit quòd, si post Invasionem per Gallorum Principem Alteri Regum Romanorum & Angliae praedictorum, seu Philippo Archiduci Austriae & Burgundiae Duci, aut Ducissae Britanniae factam, alter Romanorum & Angliae Regum praedictorum Alterum requisierit, uterque Romanorum & Angliae Regum, immediatè post Sex Menses a tempore hujus Requisitionis, Regnum Franciae cum sua Potentia personaliter & Expensis suis Invadere teneatur, ut in Litteris superinde confectis plenius continetur,
Nos tamen, Oratores antedicti, Auctoritate, Vice, & Nomine Supremorum nostrorum, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus, Concordamus, & Concludimus, quòd alteri Regum praedictorum, sic Requisito per Alterum, immediatè post unum Annum integrum, Regnum Franciae personaliter cum sua Potentia a tempore Requisitionis sibi factae Invadere sufficiat, priore Conventione de tempore Semestri non obstante.
Item, quòd,
Licet inter Nos, Oratores, Commissarios, & Deputatos antedictos, in eisdem Litteris, Auctoritate Commissionum nostrarum, Communicatum, Conventum, & Conclusum sit quòd, si alter Romanorum aut Anglorum Regum propter Invasionem, Sibi seu Philippo Archiduci Austriae & Burgundiae Duci aut Ducissae Britanniae per Gallorum Principem factam, Regnum Franciae personaliter Invadere decreverit, & Alterum Regem ad similem Invasionem requisierit, tum, si requirens immediateê post Sex Menses a tempore Requisitionis hujusmodi realiter Regnum Franciae cum sua Potentia personaliter Ingressus fuerit, alter Regum praedictorum sic requisitus similiter in sua Persona cum simili Potentia pariter idem Regnum Franciae Invadere & Ingredi teneatur, ut in Litteris desuper confectis pleniùs continetur,
Nos tamen, Oratores & Commissarii antedicti, Auctoritate Commissionum nostrarum ut supra, mutuò Convenimus, Communicavimus, & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus, Communicamus, & Concludimus, ac Principes nostros Obligamus & Astringimus quòd, si Alter Regum Romanorum & Angliae supradictorum, dolo, fraude, & malo ingenio cessantibus, aliquo legittimo & necessario Impedimento, ut putà Infirmitate, detineatur, quo minus personaliter Regnum Franciae Invadere aut Ingredi possit, & Alter Regum praedictorum nihilominus personaliter dictum Regnum Franciae cum sua Potentia Invadere velit, Alter Rex tunc, sic ut praemittitur Impeditus, Exercitum ita sufficientem, ac si in Persona propria Franciam invasisset sub idoneo Capitaneo Gubernandum in Franciam infra supradictum tempus (ut praemittitur) Transmittere, & Bellum Incipere, ac realiter Expensis suis Prosequi teneatur, sic quòd per utriusque Regis Potentiam Bellum Invasivum in Regno Franciae agatur & continuetur simili modo ac si uterque Princeps in Persona propria dictum Bellum Invasivum prout supra inseritur egisset.
Item, inter Nos Commissarios, Oratores, & Deputatos antedictos Conventum & Conclusum est quòd, immediatè postquam Illustrissimus Princeps Philippus Archidux Austriae & Burgundiae Dux ad Aetatem maturam & legittimam pervenerit, tunc Sacratissimus Princeps Maximilianus Romanorum Rex procurabit, sollicitabit, faciet, & pro viribus, curabit quòd dictus Philippus omnia & singula, in his & supradictis Literis contenta, Observabit & Perimplebit, ac in Persona sua & pro se ac Nomine suo Innovabit, & se ad Observantiam omnium & singulorum Articulorum, in his & supradictis Literis Contentorum, cum supradictis Romanorum & Angliae Regibus Alligabit & Confoederabit, ac, quemadmodum alii Duo Reges supradicti se ad Praemissa Obligârunt & Astrinxerunt, se sub suo Sigillo Magno Obligabit & Astringet.
Item, inter Nos, Commissarios, Oratores, & Deputatos antedictos, Auctoritate quâ supra, Conventum & Conclusum est quòd per praesentes Modificationes, Limitationes, Correctiones, Interpretationes, & Additiones prioribus Literis, de quibus supra fit mentio, in aliis nullatenus derogetur, sed in omnibus & per omnia stabunt in omni Robore suo & effectu, supradictis Modificationibus, Correctionibus, Limitationibus, Interpretationibus, & Additionibus duntaxat exceptis.
Tenor verò Commissionis Sacratissimi Romanorum Regis Nobis Oratoribus suis concessae sequitur, & est talis.
Tenor verò Commissionis Anglorum Regis Oratoribus supradictis concessae sequitur sub hac Verborum serie,
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, has praesentes Literas visuris, Salutem.
Sciatis quòd,
Pro singulari &c.
Et ita Literae erant subscriptae,
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Bacheler.
Quae Omnia Et Singula Supradicta Nos, Sacratissimi Principis Romanorum Regis Oratores antedicti, Potestate quâ supra Spondemus atque Promittimus, eundemque Regem nostrum firmiter Obligamus quòd idem Princeps noster Romanorum Rex quatenus ipsum attingunt Ratificabit, Approbabit, & in ac sub Nomine suo proprio, unà cum Manûs propriae Subscriptione, & sui Magni Sigilli munitione, infra Tres Menses post Datam Praesentium proximò futuros, innovabit.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium Nos omnes & singuli Romanorum & Anglorum Regum Oratores antedicti hiis praesentibus Manibus propriis subscriptis Sigilla nostra apposuimus.
Dat. apud Oking, decimo tertio Die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo.
Ladron.
Gondebault.
Thomas Lovel.
Henricus Aynesworth.
Sept. 16. Confirmation by the K. of England of the additional articles of the above-mentioned treaty. Woking.
O. xii. 404. H. v. p. iv. 15.
Superiorum Tractatuum cum Rege Romanorum Confirmatio.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 28.
Rex omnibus & singulis, Praesentium seriem inspecturis, Salutem.
Cùm Bellum eo foeliciùs & securiùs agatur quo plurimorum Principum Auctoritate, Consilio, Opere, & Auxilio conducatur, ac communis Hostis Virtus infirmior & debilior existat quo in plures Adversarios divisa fuerit,
Noveritis quòd Nos, Angliae Rex antedictus cum Sacratissimo Principe ac Carissimo Confratre nostro Maximiliano Romanorum Rege semper Augusto, Archiduce Austriae, Duce Burgundiae, Lothringiae, Brabantiae, Lembourgiae, Luxemburgiae & Gheldriae, Comite Flandriae, Thirolis, Artesii, Burgundiae, Palatino de Haynau, Holand. Zeland. Navarr. Zuytphen. & de Malines, Marchione Sacri Imperii, & Domino Frisiae & de Salins, ad Libidinem Dominandi Illustrissimi Principis Franciae Caroli Regis Reprimendam mutuò deliberantes, ex certis Causis & Considerationibus Nos specialiter ad hoc hincinde moventibus, praeter & ultra caeteras quaslibet Pactiones, Conventiones, & Confoederationes inter Nos ac supradictum Potentissimum Romanorum Regem initas & contractas, & eisdem in Robore suo nichilominus permansuris, speciales quasdam Intelligentias, Pactiones, Conventiones, Amicitias, Alligantias, & Confoederationes, Appunctuavimus, Contraximus, Conclusimus, & Concordavimus, ac per Praesentes Appunctuamus, Contrahimus, Concludimus, & Concordamus Articulos, Promissiones, Pactiones, Conventiones, Alligantias, Amicitias, & Confoederationes quae sequuntur,
Inprimis, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, inter Nos Romanorum & Angliae Reges antedictos, nostros Haeredes & Successores, sit una vera, firma, & inviolabilis Pax & Amicitia, futuris temporibus perpetuò per Dei Gratiam perpetuò duratura;
Et quòd in eâ aliisque Conventionibus subsequentibus comprehendantur Sacratissimus Dominus Romanorum Imperator semper Augustus, Illustrissimi Principes Castellae & Legionis Rex & Regina, eorumque Primogenitus, Serenissimus Rex Daciae, Norweciae, &c. Rex Portugaliae, Electores & Principes Imperii, atque Britanniae Ducissa, si in eis comprehendi velint.
Item, cùm Carolus Gallorum Princeps suique Progenitores, nonnulla Opida insignia, Castra, Dominia, aliaque quamplurima Jura nostra, ac Illustrissimorum Principum, Romanorum Hispanorumque Regum, Illustrissimi Philippi Archiducis Austriae & Burgundiae Ducis, necnon Serenissimae Principis Annae Britanniae Ducissae, caeterorumque Christianae Religionis Principum, contra omnem Juris Aequitatem, Viribus & Astutiâ nequiter usurpaverit, atque injustè detinet in praesenti,
Inter Nos Romanorum & Angliae Reges antedictos Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, si dictus Carolus Gallorum Princeps, vel aliquis Haeredum aut Successorum suorum, aliquem nostrorum Romanorum & Angliae Regum, Philippum Austriae Archiducem & Burgundiae Ducem, seu Britanniae Ducissam, vel alicujus nostrûm, aut eorum Subditos per Terram aut Mare Invaserit, aut Guerram de facto Fecerit, aut fieri Mandaverit, aut aliquis Subditorum suorum sine ejus Mandato Guerram fecerit, & Gallorum Princeps requisitus superinde Justitiam denegaverit aut facere neglexerit, & aliquis nostrûm Angliae aut Romanorum Regum praedictorum, sic per Gallorum Principem, aut ejus Subditos Invasus, propter Invasionem sibi aut suis factam, aut alter nostrûm Regum praedictorum, propter Invasionem Duci aut Ducissae praedictis factam, aut Justitiam, superinde requisitam, & ab ipso Gallorum Principe denegatam neglectamve, contra eundem Gallorum Principem se Hostem manifestè Declaraverit, Bellum contra eundem indicendo realiterque agendo,
Tunc si aliquis nostrûm Regum praedictorum sic Invasus alterum Nostrûm non Invasum, aut alter Nostrûm propter Invasionem Ducis aut Ducissae praedictorum, alterum Nostrûm ad hujusmodi Bellum requisierit, statim post ip- sam Requisitionem, ipse Nostrûm, sic per alterum Requisitus, se ipsius Gallorum Principis Hostem fore Declarabit ac Manifestabit, ac Bellum contra eundem Gallorum Principem seclusâ Morâ, indicet, Guerram per Terram & Mare contra eundem realiter & suis Expensis agendo & prosequendo.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, immediatè post Sex Menses, post Requisitionem, ut praedicitur, per alterum Nostrûm Romanorum & Angliae Regum Invasum alteri Nostrûm non Invaso factam, vel citius, si Nobis Duobus id utile & conducibile visum fuerit, uterque Romanorum & Angliae Regum praedictorum Regnum Franciae cum tali Armatorum Potentiâ, quâ posset Campum tenere, seque & suos contra ipsum Carolum Regem communem nostrum Adversarium Tueri & Defendere, ac verisimiliter sua Jura ab eo recuperare, in propria Persona, dictum Regnum Franciae ingredietur, & suis Expensis dictum Principem Carolum Nostrum Hostem communem Invadet & realiter Prosequetur.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, si propter Invasionem, Ducissae Britanniae ut praefertur factam, alter Nostrûm Romanorum & Angliae Regum praedictorum alterum requisierit, uterque Nostrûm, immediatè post Sex Menses a tempore Requisitionis hujusmodi proximò futuros, vel citius si utrique nostrûm id Utile visum fuerit, Regnum Franciae, cum sua Potentia, ut supra, personaliter ingredi, dictumque Principem Carolum nostrum Hostem Invadere Infestareque, ut praefertur, teneatur; dummodò Ducissa Britanniae, per dictum Francorum Principem Invasa, omnem & omnimodam Guerram, tàm per Terram quàm per Mare, contra eundem Gallorum Regem & suos pro viribus fecerit & realiter Prosequatur.
Item, Inter Nos Reges antedictos Conventum, & Conclusum est quòd, postquam uterque Nostrûm Regum praedictorum sic, ut praemittitur, Regnum Franciae cum sua Potentia personaliter ingressus fuerit, Bellumque invasivum, ut praedicitur, inibi fecerit, neuter Nostrûm sine alterius Notitia & Consensu a Bello incepto desistet.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est, inter Nos Reges antedictos, quòd, si post Invasionem, in Regnum Franciae per utrumque Nostrûm Regum saepedictorum factam, aliquis Nostrûm aliqua Castra, Villas, Munitiones, Fortalitia, vel Opida, ad alterum nostrûm duorum Regum de Jure spectantia, evincat aut quoquo modo adquisiêrit, ille Nostrûm, sic Adquirens, per alterum Nostrûm ad quem ea de Jure spectare noscuntur Requisitus, magnâ sine difficultate & dilatione Eidem requirenti Reddere, Tradere, & Deliberare debebit.
Item, Concordatum & Conclusum est, inter Nos Reges supradictos, quòd Neuter nostrûm Treugas, Amicitias, Confoederationes, aut aliquas alias Intelligentias, absque Assensu & Consensu Nostrûm alterius, cum Carolo Gallorum Principe, aut aliquo Successorum suorum, post Invasionem per Nos, ut praefertur, in Regnum Franciae inchoatam, inibit aut faciet, seu iniri aut fieri faciet aut acceptabit.
Quae Omnia Et Singula Praemissa, quatenus Nos concernunt & attingunt, Nos Henricus Angliae Rex antedictus Promittimus firmiterque Obligamus & Astringimus, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Tenere, Observare, & Perimplere.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. apud Okyng, decimo sexto Die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, & Regni nostri Sexto.
Sept. 16. Confirmation by the K. of England of the original articles of the above-mentioned treaty. Woking.
O. xii. 405. H. v. p. iv. 16.
Conventio de Bello contra Carolum Franciae inducendo inter Regem & Regem Romanorum,
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 22.
Rex universis & singulis, Praesentium seriem inspecturis, Salutem.
Cùm Serenissimus Princeps Franciae Karolus Rex nonnulla Opida insignia, Castra, Dominia, aliaque quamplurima Jura nostra, Potentissimorumque Principum Romanorum & Hispanorum Regum, necnon Illustrissimi Principis Philippi Archiducis Austriae & Burgundiae Ducis, Serenissimaeque Principis Annae Britanniae Ducissae, atque caeterorum Vicinorum Christianae Religionis Principum, contra omnem Juris Aequitatem, Viribus & Astutiâ nuper usurpaverit ac usurpat impraesentiarumque detinet, usque adeò quòd nec Pietati, nec Juri, nec Justitiae, aut Religioni quovis pacto pareat aut parere velit,
Cumque etiam certa Capitula Conventa, Conclusa, & Jurata in quibusdam Dietis, apud Frankfordiam & Ulmam separatim celebratis, inter Sacratissimum Principem Romanorum Regem antedictum & eundem Carolum Regem minimè observaverit, imò, spreto Juramento, sua ex Culpâ & Dolo, scienter & spontaniè, Violavit, sic quòd ille Tractatus & Conventa in eodem nullius sint Vigoris & Effectûs atque pro nichilo penitùs habentur,
Sciatis quòd Nos Rex Angliae antedictus cum praefato Sacratissimo Principe ac Confratre nostro Praecarissimo Maximiliano Romanorum Rege semper Augusto, Archiduce Austriae, Duce Burgundiae, Lothringiae, Brabantiae, Lembourghiae, Luxembourgiae, & Geldriae, Comite Flandriae, Thirolis, Artesiae, Burgundiae, Palatino de Haynau, Holandiae, Zelandiae, Namurci, Zutphen. & de Malins, Marchione Sacri Imperii, & Domino Frisiae & de Salins, praehabitâ maturâ Deliberatione, Tractavimus, Concordavimus, Convenimus, & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus, Paciscimurq; & Concludimus, omnia & singula Capitula quae sequuntur, modo & formâ subsequentibus, omnibus & singulis aliis Conventionibus, inter Nos antehac initis, in suo Robore permanentibus atque permansuris.
Inprimis, Concordatum, Conventum, & Conclusum est, inter Nos Romanorum & Angliae Reges antedictos, quòd, immediatè post Tres Annos, post Datam Praesentium proximò futuros, vel aliquo tempore citiùs, si utrique Nostrûm id Utile atque Conducibile videatur, uterque Nostrûm contra dictum Carolum Principem, & quemcumque ejus Successorem, Bellum publicè indicet, seque ipsius Hostem manifestè Declarabit, atque suâ cum Potentiâ, quâ per Se poterit in Regnum Franciae Castra metari, suorum Inimicorum Injurias propriis viribus inibi Propulsare & sua Jura Manu forti (Deo juvante) Recuperare valeat, Bellum contra eundem Carolum Regem ejusque Successores Invasivum suo proprio Aere realiter aget, ipsumque Regnum Franciae cum hujusmodi Potentia in Persona propria intrabit, & quanto commodè poterit continuò progredietur; sicque praefatum Carolum Principem nostrum communem Hostem, & ejus Successores, per Terram & Mare, Bellicis Armis, pro suis viribus, Infestabit, nec Alter nostrûm ab hujusmodi Bello, sic incepto, sine expresso Alterius Consensu, infra Duos Annos, dictam nostram in Regnum Franciae, ut praemittitur, Invasionem proximò & immediatè sequentes, quovis Pacto desistet.
Et, si contingat (quod Deus avertat) quòd alter Nostrûm Romanorum & Angliae Regum saepedictorum, omni dolo, colore, fictione, & fraude semotis, ex aliqua causa legittima & necessaria, ut putà Infirmitate, praepeditus fuerit, adeò quòd in dicto Termino sic statuto in Persona propria Regnum Franciae cum sua Potentia ullo modo ut praemittitur ingredi nequeat, quòd tunc, si alter Nostrûm in eo Termino in Persona propria dictum Regnum Franciae, prout supradictum est, cum sua Potentia ingredi velit, alius Nostrûm sic Impeditus Potentiam, qualem secum habuisset si Regnum Franciae in Persona propria ut praefertur Ingressus fuisset, cum uno idoneo Capitaneo, in eodem Termino in praefatum Regnum Franciae transmittere teneatur; sic quòd per utriusque nostram Potentiam Bellum Invasivum in eodem Regno Franciae agatur, & continuetur simili modo ac si uterque nostrûm in Persona propria dictum Bellum Invasivum prout supra inseritur egisset.
Item, Conclusum & Conventum est quòd, si Nos Romanorum & Angliae Reges antedicti, ex quavis Causa dictum nostrum Ingressum in Franciam, in fine Triennii ut praefertur statutum, prorogaverimus, & alium Terminum seu alios Terminos pro hujusmodi nostro Ingressu in Franciam statuerimus, quòd uterque nostrûm tunc teneatur in illo Termino seu Terminis, per Nos sic statuto seu statutis, Bellum Invasivum contra dictum Gallorum Principem Carolum, communem nostrum Hostem, ac ejus Successores, agere, & in Persona propria cum sua Potentia Franciae Regnum invadere, & ipsum Bellum continuare eodem modo, ac si in fine dicti Triennii uterque Nostrûm dictum Regnum, ut praemittitur, invasisset, licet hujusmodi Termini aut Terminorum Prorogatio Literis nostris missivis, absque nostro magno Sigillo superinde posthac habeatur.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, postquam uterque Nostrûm Romanorum & Angliae Regum praedictorum Regnum Franciae sua cum Potentia Ingressus fuerit, atque Bellum in eodem Invasivum, ut praefertur, realiter egerit, neuter Nostrûm cum dicto Carolo Rege aut aliquo Successorum suorum Treugas, Amicitias, Confoederationes, aut aliquas alias Intelligentias inibit aut faciet, aut iniri seu fieri faciet aut acceptabit.
Quae Omnia Et Singula Praemissa, quatenus Nos concernunt & attingunt, Nos Henricus Angliae Rex antedictus Promittimus, & Nos firmiter Obligamus & Astringimus, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Tenere, Observare, & Perimplere.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Data apud Okyng, xvj Die Septembris, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, & Regni nostri Sexto.
Per ipsum Regem.
Sept. 16. Confirmation of the modifications of the said treaty. Woking.
O. xii. 408. H. v. p. iv. 16.
Confirmatio Modificationum.
An. 6. H. 7. Ibid.
Rex oninibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, cum Sacratissimo Principe & Carissimo Confratre nostro Maximiliano Romanorum Rege semper Augusto, Archiduce Austriae, Duce Burgundiae, Lothringiae, Brabantiae, Lemburgiae, Luxembourgiae, & Gheldriae, Comite Flandriae, Tirolis, Artesiae, Burgondiae, Palatino de Aynau, Holandia, Zelanaia, Namur. Zuytphen. & de Malyns, Marchione Sacri Imperii, & Domino Frisiae & de Salinis, Convenimus & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus Paciscimurque, omnia & singula Capitula, quae sequuntur, modo & formâ subsequentibus, omnibus aliis & singulis Conventionibus, inter Ipsum & Nos antehac initis, nichilominus in suo Robore permanentibus atque permansuris.
Inprimis quòd,
Licet inter Nos jamdudum Communicatum, Conventum, & Conclusum sit quòd, propter Invasionem alteri Nostrûm, aut Philippo Archiduci Austriae & Burgundiae Duci, seu Ducissae Britanniae, per Gallorum Regem factam, uterque Nostrûm, post alterius Requisitionem, contra Carolum Francorum Regem, ejusve Successores, Bellum publicè Indicere & realiter Prosequi, ac in propriis Personis & nostris Expensis Regnum Franciae Invadere teneatur, nec a Bello sic incepto quovis Pacto Alter nostrûm sine Alterius Consensu Desistere possit, ut in Literis desuper confectis plenius continetur,
Nobis tamen Romanorum & Angliae Regibus antedictis visum est, atque per Praesentes Convenimus, Concordamus, & Concludimus, quòd post Duos Annos, dictam nostram in Regnum Franciae Invasionem proximò & immediatè sequentes, Uterque Nostrûm Romanorum & Angliae Regum a Bello sic per Nos incepto, absque Alterius expresso Consensu, liberè Desistere licebit, priore Conventione in aliquo non obstante.
Item,
Licet inter Nos Reges antedictos, in Literis superioribus Conventum & Conclusum sit quòd, si, post Invasionem, per Gallorum Principem Alteri nostrûm Romanorum & Angliae Regum praedictorum, seu Philippo Archiduci Austriae & Burgundiae Duci, aut Ducissae Britanniae factam, Alter nostrûm Regum praedictorum Alterum requisierit, uterque nostrûm Romanorum & Angliae Regum praedictorum, immediatè post Sex Menses a tempore hujusmodi Requisitionis, Regnum Franciae cum sua Potentia personaliter Expensis suis Invadere teneatur, ut in ipsis Literis superinde confectis plenius continetur,
Nos tamen Reges antedicti Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus, Concordamus, & Concludimus, quòd alteri Nostrûm, sic, ut praemittitur, per Alterum Requisito, immediatè post unum Annum integrum, Regnum Franciae personaliter cum sua Potentia a tempore Requisitionis sibi factae Invadere sufficiat; priori Conventione de tempore Semestri non obstante.
Item, quòd,
Licet inter Nos Reges antedictos, in eisdem Literis Communicatum, Conventum, & Conclusum sit quòd, si alter nostrûm propter Invasionem, Sibi seu Philippo Archiduci Austriae & Burgundiae Duci, aut Serenissimae Principi Annae Ducissae Britanniae per Gallorum Principem factam, Regnum Franciae personaliter Invadere decreverit, & Alterum Regem ad similem Invasionem requisierit, tunc, si sic requirens immediatè post Sex Menses a tempore Requisitionis hujusmodi realiter in Regnum Franciae cum sua Potentia personaliter Ingredi velit, Alter nostrûm, sic requisitus, similiter in sua Persona cum simili Potentia, pariter idem Regnum Franciae, immediatè post hujusmodi Sex Menses, Invadere & Ingredi teneatur, ut in Literis desuper confectis pleniùs continetur,
Nos tamen Reges antedicti Convenimus & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus & Concludimus, quòd, si Alter nostrûm Romanorum & Angliae Regum praedictorum, dolo, fraude, & malo ingenio cessantibus, aliquo legittimo & necessario Impedimento, ut putà Infirmitate, detineatur, quo minus personaliter Regnum Franciae, cum sua Potentia, in ipso tempore, Ingredi possit, & Alter nostrûm nihilominus personaliter dictum Regnum Franciae, cum sua Potentia, in ipso tempore, ingredi & Invadere velit, Alter nostrûm, tunc sic, ut praemittitur, Impeditus, Excercitum suum ita sufficientem, ac si in propria Persona Franciam invasisset, sub idoneo Capitaneo, in Franciam, in eodem tempore, ut praemittitur, Transmittere, & Bellum Incipere, & realiter Expensis suis Prosequi teneatur, sic quòd per utriusque nostram Potentiam Bellum Invasivum in Regno Franciae agatur & continuetur simili modo ac si uterque Nostrûm in propria Persona dictum Bellum Invasivum prout supra egisset.
Item, inter Nos Romanorum & Angliae Reges antedictos, Conventum & Conclusum est quòd, immediatè postquam Illustrissimus Princeps Philippus Archidux Austriae & Burgundiae Dux ad Aetatem maturam & legittimam pervenerit, tunc Sacratissimus Princeps Maximilianus Romanorum Rex antedictus procurabit, solicitabit, faciet, & pro viribus suis curabit quòd dictus Philippus omnia & singula, in hiis & supradictis Literis contenta, Observabit & Perimplebit, ac in Persona sua & pro se ac Nomine suo Innovabit, & se ad Observantiam omnium & singulorum Articulorum, in hiis & supradictis Literis Contentorum cum Nobis Romanorum & Angliae Regibus antedictis Obligabit & Confoederabit, ac, quemadmodum Nos ipsos ad Praemissa Obligamus & Astringimus, se sub Magno Sigillo suo Obligabit & Astringet.
Item, inter Nos Reges Romanorum & Angliae supranominatos, Conventum & Conclusum est quòd, per praesentes Modificationes, Correctiones, Limitationes, Interpretationes, & Additiones, prioribus Literis, de quibus supra fit mentio, in aliis nullatenus derogetur, sed in omnibus & per omnia stabunt in omni Robore suo & Effectu; supradictis Modificationibus, Correctionibus, Limitationibus, Correctionibus, Limitationibus, Interpretationibus, & Additionibus dumtaxat Exceptis.
Quae Omnia Et Singula Praemissa, quatenus nos concernunt & attingunt, Nos Henricus Angliae Rex antedictus Promittimus & firmiter Obligamus, & Astringimus, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Tenere, Observare, & Perimplere.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. apud Okyng, decimo sexto Die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, & Regni nostri Sexto.
Per ipsum Regem.
Sept. 17. Proclamation of the above-mentioned treaty to be made throughout England. Woking.
O. xii. 410. H. v. p. iv. 17.
Super antedicts Conventionibus de Proclamatione facienda.
An. 6. H. 7. Pat. 6. H. 7. m. 9. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Civitatem praedictam & Suburbia ejusdem, ubi magis expediens videritis, ex parte nostra publicas Proclamationes fieri faciatis in haec verba,
Forasmoch as, bytwixt the King oure Soverayn Lord King of England and of Fraunce, and Lord of Irland, and the most High and Myghty Princes the King of Romayns, and the King and Quene of Spayne, ther is a very ferme and perfite Amyte, Confederacion, and Intelligence, for Theym their Heires and Successours, perpetuelly to endure, Accorded, Convenanted, and Concluded,
In the which Confederacion, amongest other thinges, it is comprised that
, If Charles the Frensshe King Invade or doo to be Invaded Theym, or eny of Theym, or eny of their Subgettes, or the Duchesse of Britayn their Alye, by See or by Land, then everych of the said Thre Kinges of Romayns, England, and Spayn shall Declare hymself Enemye unto the said Frenssh King, and make actuelly Werre ayeinst hym by See and by Land, to the best of his Power, as sone as he therunto shal be required by eny of Theym, for Invasion doon so unto Hym or to the said Duchesse of Bretayn,
Alweys forsayn that He of Theym, that is so Invaded, or for the Invadyng of the said Duchesse of Britayn, will, incontinent apon his said request, make like Werre on his behalf,
As in the said Letters, theruppon ingroced and made, more playnly it doth appere,
Wherefor our said Soveraigne Lord Chargeth and Commaundeth all his Subgettis to entrete, take, and accepte the Subgettes of the said King of Romayns, and of the King and Quene of Spayne as comprised in this Amyte and Confederacion, nothyng attemptyng or doyng, nor yet sofferyng as ferre as in theym shal be to be doon, to Theym or eny of Theym that in eny wise shuld be contrarie to theis Premisses or eny Parte therof, upon Peyn of fallyng into the grete Displesour of oure said Soveraigne Lord, his Body to be committed to Prison, and ferther to be Punysshed accordyng to his Demeritis.
Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Oking, decimo septimo die Septembris.
Consimilia Brevia diriguntur Personis & Vicecomitibus in Civitatibus, Villis, & Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Vicecomitibus Civitatis Norwici.
Vicecom. Civitatis Cantuar.
Vicecomitibus Civitatis Lincoln.
Vicecomitibus Civitatis Eborum.
Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Villae Bristoll.
Vicecom. Villae de Kingeston super Hull.
Vicecom. Villae Suthampton.
Majori Villae Cales
.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Essex. & Hertf.
Vicecom. Surr. & Sussex.
Vicecom. Somers. & Dors.
Vicecom. Suthampt.
Vicecom. Devon.
Vicecom. Wiltes.
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Eborum.
Vicecom. Northumbr
.
Philippo Lewes Locumtenenti Castri Dovorriae ac Quinque Portuum Regis.
Sept. 20. The K. promises to observe the treaty with Ferdinand and Izabella [Helesabetha], K. and Q. of Castile, for the marriage of his eldest son Arthur with their daughter Katherine. Woking.
O. xii. 411. H. v. p. iv. 17.
Super Conventionibus cum Rege & Regina Hispaniarum Declarationes.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm inter Altissimos & Potentissimos Principes Fernandum Regem & Helesabetham Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Illustrissimum Principem Johannem eorum Primogenitum & Haeredem Confoederatos & Consanguineos nostros Carissimos eorumque Haeredes & Successores ex eorum Corporibus legitimè procreatos ex una, & Nos Illustrissimumque Principem Arthurum nostrum Primogenitum & Haeredem nostrosque Haeredes & Successores ex Corporibus nostris legitimè procreatos ex altera Partibus, nonnulla Pacta, Conventiones, Intelligentiae, & Foedera, hiis actis Diebus, per nostros eorumque Oratores, Procuratores, & Nuncios, sufficientem & plenam Auctoritatem in hac parte habentes, fuerint concordata, percussa, conventa, & conclusa,
Inter quae erat Concordatum, Conventum, & Conclusum quòd, Neuter dictorum Regum a Bello, per ipsos seu eorum aliquem contra Carolum Gallorum Principem ejusve Successorem Indicto & Incepto, sine alterius eorum Consensu desistere valeat, sed uterque eorum contra eundem Carolum ejusque Successorem Bellum realiter agere debeat, nisi quòd ipse Gallorum Princeps praefatis Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principibus eorum Haeredibus Successoribusve suis Comitatus Rocillionis & Saritamiae de sua Voluntate Restituat, quo Casu ab hujusmodi Bello ipsi Castellae, Legionis, Aragoum, Siciliae, &c. Principes sine Regis Angliae Consensu liberè desistere valeant, aut si dicto Regi Angliae Haeredibus Successoribusve suis Ducatus Normanniae & Acquitanniae restituerit, quo etiam Casu & ipse Rex Angliae ab ipso Bello sine dictorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principum Consensu desistere valeat, ut in Literis superinde confectis, quarum Data est Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octagesimo nono, pleniùs liquet,
Cumque veros inter Amicos Animorum foret idemptitas, Votorumque parilitas, & in rebus eorum gerendis aequalitas, inter praefatos Illustrissimos Principes Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. atque Angliae Reges Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, postquam Bellum per eos vel eorum alterum contra dictum Gallorum Principem est Indictum & Inceptum, & quòd Ipsi vel eorum alter contra Ipsum in Guerra realiter existat, alius eorum consimile Bellum & Guerram pro Viribus agere teneatur, & quòd neuter eorum sine alterius expresso Consensu ab hujusmodi Bello & Guerra desistet, nec aliquas Treugas, Conventiones, aut Intelligentias cum eodem Gallorum Principe sine alterius Consensu componat aut faciet, quibuscumque Conventionibus, in antedictis Literis contentis, non obstantibus,
Cumque etiam in dictis Literis, de Datâ Vicesimae septimae Diei Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octoagesimo nono, de Serenissimae Principis Katerinae Filiae Quartae Excellentissimorum Principum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. in Angliam Traductione, Matrimonii celebrandi causâ cum dicto Illustrissimo Principe Arthuro Regis Angliae Primogenito, nullus certus Terminus praecisè est specificatus & statutus, neque quo certo tempore prima Medietas Dotis seu Donationis propter Nuptias per ipsas Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes ipsi Regi Angliae numerabitur & dabitur, & an quarta Pars ejusdem Dotis in Pecunia numerata aut in Jocalibus, Vestibus, Ornamentis, aut Supellectilibus Domini Custodis Privati Sigilli Angliae relationi & certificatorio referatur & stetur, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Inter dictos Potentissimos Principes Regem Angliae ac Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, quamprimùm ipse Illustrissimus Princeps Arthurus Angliae Regis Primogenitus fuerit completè quatuordecim Annorum, & praefata Serenissima Princeps Katerina ipsorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Filia Quarta fuerit completè Duodecim Annorum, ipsa Princeps Domina Katerina, Expensis suorum Parentum in Angliam (videlicet) in Portu Londoniae, Bristolliae, Suthamptoniae, aut alibi infra idem Regnum ubi commodiùs applicare poterit Traducere,
Et quòd dicti Serenissimi Principes Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredes & Successores, infra Quatuor Dies ante vel post Solemnizationem Matrimonii inter praefatos Arthurum & Katerinam Principes celebrati celebrandive, Centum Milia Scutorum (unoquoque eorum Quatuor Solidos & Duos Denarios Sterlingorum Monetae Angliae valente) realiter Solvent Solvive facient, & Quinquaginta Milia hujusmodi Scutorum infra unum & primum Annum dictam Solemnizationem proximò sequentem Persolvent, & alia Quinquaginta Milia Scutorum infra secundum Annum ipsam Solemnizationem proximò sequentem, praefato Angliae Regi ejusve Deputato seu Deputatis Solvant aut Solvi facient in Pecunia Numerata, aut Vasis seu Jocalibus aureis & argenteis, sic quòd una quaevis eorum Uncia recipiatur secundùm ejus verum Valorem prout in Anglia tempore Solutionis ejusdem hujusmodi Uncia valebit & aestimationem habuerit,
Quam quidem Solutionem dictorum Ducentorum Milium Scutorum Nomine Dotis seu Donationis propter Nuptias, Regi Angliae, ut praemittitur, fiendam, ipsi Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Promittunt facere & fideliter perimplere, & ad inviolabilem ejusdem Solutionis observantiam Se, suos Haeredes, Successores, Subditos, & eorum Bona firmiter Obligant & Astringunt, sub eisdem modis, & formis, & temporibus, prout in hiis Literis est superius signanter specificatum & contentum, & sub eisdem Securitatibus, Cautionibus, & Promissis quas pro hujusmodi Dotis Solutione in dictis Literis, quarum Data est de dictâ Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octoagesimo nono, promiserunt, fecerunt, & se obligârunt,
Et, ad securiorem & firmiorem dictorum Ducentorum Milium Scutorum Solutionem, Nomine Dotis seu Donationis propter Nuptias, Regi Angliae, ut in hiis Literis continetur, fiendam & observandam, & tertiam Partem Dominiorum, Castrorum, Villarum, & Opidorum Principatûs Walliae, Ducatûs Cornubiae, & Comitatûs Cestriae praefatae Serenissimae Principi Katerinae Nomine ejus Dotis modis, formis, & temporibus assignandam, dandam, & deliberandam, sicuti in ipsis Literis dictae Vicesimae septimae Diei Mensis Martii pleniùs continetur,
Inter Excellentissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Regem Angliae est Conventum, Concordatum, & Conclusum, quòd praedictae Promissiones, Securitates, & Cautiones, quae in praefatis Literis, quarum Data est ut supradicitur Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octoagesimo nono, pleniùs continetur, in omni suo Robore, Vigore, & Effectu permaneant, ac si in praesentibus Literis specialiter repetitae fuissent, quibuscumque Conventionibus, contentis in praefatis Literis, inter eos, ut praefertur, confectis, aut aliquibus aliis, non obstantibus.
Item, inter dictos Angliae, & Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Princeps Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, per praesentes Modificationes, Declarationes, Interpretationes, Limitationes, & Additiones, nullo pacto aut aliquatenus derogetur prioribus Literis de Datâ vicesimae septimae Diei Mensis Martii antedicti, de quibus supra fit mentio, neque aliquibus Articulis aut Capitulis inclusis in eisdem, praeterquam in omnibus & singulis in hiis Literis specificatis & inclusis, sed in omnibus aliis & per omnia ipsae Literae praefatae stabunt in suo Robore & Effectu, hiis Literis non obstantibus.
Quae Omnia Et Singula Praemissa, quatenus Nos concernunt & attingunt, Nos Henricus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae antedictus Promittimus, & Nos, bonâ Fide & in Verbo Regio, & tactis per Nos superinde Sacrosanctis Dei Evangeliis, firmiter Obligamus & Astringimus Nos tenere, observare, & perimplere,
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. apud Okyng, Vicesimâ Die Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, & Regni nostri Sexto.
Sept. 20. Ratification by the K. of England of modifications of the treaty with Ferdinand and Isabella [Helesabetha], K. and Q. of Castile, for war against Charles K. of France, and for the above mentioned marriage. Woking.
O. xii. 413. H. v. p. iv. 18.
Conventionum & Modificationum cum praedictis Rege & Regina Ratificatio.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 21.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm inter Altissimos & Potentissimos Principes Fernandum Regem & Helesabetham Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Illustrissimum Principem Johannem eorum Primogenitum & Haeredem, Confoederatos & Consanguineos nostros Carissimos, eorumque Haeredes & Successores ex Corporibus eorum legitimè procreatos ex una, & Nos & Illustrissimum Principem Filium nostrum Primogenitum nostrosque Haeredes & Successores ex Corporibus nostris legitimè procreatos ex altera Partibus, nonnulla Pacta, Conventiones, Intelligentiae, & Foedera, hiis actis Diebus, fuerint Concordata, Conventa, Percussa, & Conclusa,
Inter quae certa sunt Capitula, Bellum, per dictum Consanguineum nostrum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regem & Nos contra Gallorum Principem Carolum Se Regem Franciae nominantem ejusque Haeredes & Successores Indicendum realiter agendum & continuandum, tangentia, aliaque sunt Capitula Matrimonium, inter dictum Dilectissimum Principem Primogenitum nostrum Arthurum Principem Walliae, Ducem Cornubiae, & Comitem Cestriae, atque Serenissimam Principem Dominam Katerinam dictorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Filiam Quartam, Dei gratiâ, ritè celebrandum & in facie Ecclesiae legitimè solemnizandum, atque Dotem & Donationes propter Nuptias proinde statuendam, praestandam, & persolvendam concernentia, prout in Literis, superinde confectis, quarum Data est Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octoagesimo nono, plenius continetur,
Cumque tamen in dictis Capitulis nullus certus Terminus aut Modus specificatus est (videlicet) quo Tempore & quo Modo hujusmodi Bellum per Nos & dictum Consanguineum nostrum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regem contra dictum Gallorum Principem Indici, Agi, & Continuari debeat, nec quando illa Princeps in Anglia habet Traduci, nec etiam quo Tempore Prima Pars Dotis, quam pro ea dicti Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes daturi sunt, persolvi debeat, & aut in Pecunia Numerata aut in Jocalibus seu Suppellectilibus Quarta Pars ejusdem Dotis persolvi teneatur, nullus Terminus aut Modus signanter praefigitur nec statuitur, sicuti in ipsis dictis Literis plenissimè liquet,
Igitur, inter dictos Illustrissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Consanguineos nostros Carissimos & Nos Concordatum, Conventum, & Conclusum est modo & formâ, prout in sequentibus Articulis & Capitulis pleniùs continetur,
Inprimis, inter Potentissimos ac Illustrissimos Principes Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. atque Angliae Reges antedictos pro Eis eorum Haeredibus & Successoribus antedictis Tractatum, Concordatum, Conventum, & Conclusum existit quòd, quamquam in dictis Literis, inter eos ut praemittitur confectis, Concordatum, Conventum, & Conclusum fuerit quòd Neuter eorum aut Filiorum & Haeredum suorum faciet Pacem, Amicitiam, Treugas, nec Confoederationem cum praefato Carolo Francorum Principe, nec cum ejus Haeredibus, & Successoribus sine expresso alterius Consensu, &, quandocumque aliquis eorum Haeredumve suorum praedictorum contra ipsum Francorum Principem Bellum aut Guerram fecerit, alius eorum Pacem aut Treugas cum ipso Gallorum Principe facere seu habere nequeat, sed Guerram & Bellum contra eum agere & movere teneatur, ita tamen quòd utrique eorum per unum integrum Annum, post Decimum septimum Diem Mensis Januarii Datam ipsarum Literarum immediatè sequentem, sine alterius Consensu Treugas componere liceat, in quibus Treugis alterum comprehendere teneatur, quodque a dictâ Guerrâ, sic per eos contra dictum Gallorum Principem Indictâ & Inceptâ, neuter eorum sine alterius Consensu desistere valeat, nisi prius ipse Gallorum Princeps praefatis Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principibus, Comitatus Rocilionis & Saritaniae de sua Voluntate restituat, quo Casu ab hujusmodi Bello ipsi Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes sine Regis Angliae Consensu liberè desistere valeant, aut si dicto Regi Angliae Haeredibus & Successoribus suis Ducatus Normanniae & Acquitaniae restituerit, quo etiam Casu & ipse Rex Angliae ab ipso Bello sine dictorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principum Consensu Desistere valeat, ut in ipsis praefatis Literis pleniùs liquet,
Tamen, quia in hujusmodi ipsis Literis & Capitulis, Bellum contra ipsum Gallorum Principem gerendum, ut praemittitur, concernentibus, nulla certa fit mentio quale Bellum, quantaque cum Potentia, quibusve in Locis uterque dictorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Reges contra eundem Gallorum Principem ageret, & quo Tempore incipiet,
Cumque etiam certa Foedera, Conventiones, & Intelligentiae, Modum, Formam, & Tempora hujusmodi Belli incipiendi & continuandi pleniùs specificantia, inter Sacratissimum Romanorum & Illustrissimum Angliae Reges, contra eundem Gallorum Principem novissimè & citra dictam Datam Literarum perculsa conventa & inita fuerint,
Et quòd quàm utile & oportunum fuerit quòd ipsi Tres Romanorum, Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Regis contra ipsum Gallorum Principem conjungantur, uniantur, & confoederentur, ac inter eos qualia Foedera percutiantur, similisque Bellandi Modus contra praefatum Gallorum Principem habeatur, quo unusquisque eorum maturiùs & celeriùs sua Jura Recuperare, ipsumque Gallorum Principem magis Infestare valeat,
Inter eosdem Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes, & Angliae Regem Concordatum, Conventum, & Conclusum est, quantum ad ipsum Gallicanum Bellum attinet, prout in effectu inter praefatos Romanorum & Angliae Reges, ut praefertur, nuperimè est Concordatum & Conventum (videlicet) quòd, si dictus Carolus Gallorum Princeps alterum dictorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Angliae Regum, aut eorum Haeredes & Successores, eorumve Subditos per Terram seu per Mare invaserit, aut Guerram de facto fecerit aut fieri mandaverit, aut aliquis Subditorum dicti Principis Gallorum absque ejus Mandato Guerram fecerit, & Gallorum Princeps pro ipsa Injuria, sic per ejus Subditos absque ejus Mandato illata, requisitus, Justitiam denegaverit aut facere neglexerit, & alter dictorum Angliae, Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regum, propter hujusmodi Invasionem sibi aut Ducissae Britanniae factam contra eundem Gallorum Principem Se Hostem manifestè Declaraverit, Bellum contra eundem Indicendo & realiter Agendo, & alterum Regum non Invasivum pro hujusmodi Invasione ad consimile Bellum contra dictum Gallorum Principem peragendum requisierit, & immediatè post unum Annum, hujusmodi Requisitionem proximò sequentem, idem Rex sic requirens in propria Persona cum sua Potentia qua inibi Castra metari & Campum per se sustinere, suaque Jura, Dei gratiâ, per se recuperare valeat, Regnum Franciae suo proprio Aere & Expensis suis ingredi, ac Bellum Invasivum contra dictum Gallorum Principem realiter agere velit, tunc dictus Rex sic Requisitus, statim post ipsam Requisitionem, Se Gallorum Principis Hostem fore Declarabit & Manifestabit, ac Bellum contra eundem Gallorum Principem, seclusâ morâ, Indicet, Guerram per Terram & Mare & suis Expensis realiter agendo & prosequendo, Regnumque Franciae in propria Persona, cum sua Potentia, qui inibi Castra metari & Campum per se sustinere, suaque Jura, Dei gratiâ, per se Recuperare valeat, immediatè post unum Annum, dictam Requisitionem proximò sequentem, suo proprio Aere & Expensis Ingredi teneatur, Bellum Invasivum contra dictum Gallorum Principem peraeque agendo, dummodò praefata Serenissima Britanniae Ducissa, si per dictum Francorum Principem Invasa fuerit, omnem & omnimodam Guerram, tàm per Mare quàm per Terram, contra eundem Gallorum Principem & suos pro viribus fecerit & realiter prosequatur,
Et quòd neuter dictorum Regum a Bello, per eos sic Incepto, sine expresso alterius Consensu, inter Duos Annos, eorum sic Ingressum in Franciam proximò sequentes, quovis pacto desistet, nisi quòd interim tàm pro Parte Regis Anglorum, Ducatus Normanniae & Acquitanniae, quàm & pro Parte Regis Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Comitatus Rocilionis & Saritaniae ab ipso communi eorum Hoste Gallorum Principe Recuperentur, & ad Manus & Potestatem cujuslibet eorum Reducantur, in quo vero Casu utrique ipsorum Regum, sine alterius Consensu, ab hujusmodi Bello liberè Desistere liceat, quibuscumque Conventionibus seu Pactionibus inter eos initis & indictis, prioribus Literis contentis, in aliquo non obstantibus.
Item, cùm praefatus Carolus Gallorum Princeps nullo Juris ordine sed sola ejus Potentia omnes sibi Vicinos Principes maximis Injuriis affecerit, plurimos exhaeredaverit, atque Illustrissimorum Principum Romanorum, Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Anglorum Regum, necnon Serenissimae Principis Britanniae Ducissae, caeterorumque Principum nonnulla Jura nequiter antehac usurpaverit, inter Illustrissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Regem antedictos Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, immediatè post Tres Annos, post Datam Praesentium proximò futuros, vel citiùs si eis id utile atque conducibile videatur, uterque praefatorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Angliae Regum contra dictum Carolum Gallorum Principem Bellum publicè Indicet, seque ipsius Hostem manifestè Declarabit, atque Regnum Franciae in Persona propria suisque propriis Expensis Ingredi teneatur, tanta cum Potentia qua per se inibi Castra metari & Campum per Se sustinere, suorum Inimicorum Injurias Viribus propriis propulsare, & sua Jura Manu forti, Dei gratiâ, Recuperare valeat, Bellum contra eundem Gallorum Principem realiter agendo, & quanto commodè poterit continuò progrediendo, ipsum eorum Communem Hostem per Terram & Mare bellicis Armis pro ejus Viribus infestans, & quòd neuter ipsorum Regum ab hujusmodi Bello, sic per eos Incepto, sine expresso alterius Consensu, infra Duos Annos eorum sic Ingressum Franciam proximò sequentes, quovis pacto desistet nisi quòd interim, tàm pro Parte Regis Anglorum, Ducatus Normanniae & Acquitanniae, quàm &, pro Parte Regis Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Comitatus Rocilionis & Saritaniae, ab ipso communi Hoste eorum Gallorum Principe Recuperentur, & ad Manus & Potestates suas Reducantur, in quo verò Casu utrique ipsorum Regum sine alterius Consensu ab hujusmodi Bello liberè Desistere liceat, quibuscumque Conventionibus seu Pactionibus, inter eosdem Principes confectis, & in dictis prioribus Literis aut alibi contentis, in aliquo non obstantibus,
Et, si contingat (quod Deus avertat) quòd alter dictorum Anglorum, Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regum, omni dolo, fraude, & fictione semotis, ex aliqua Causa vera, legittima, & necessaria, ut putà Infirmitate, praepeditus fuerit, adeò quòd in aliquo Termino sive propter eorum Ingressum in Franciam, immediatè post Unum Annum post dicti Gallorum Principis Invasionem, & superinde, ut praemittitur Requisitionem, aut immediatè post Tres Annos, ut praemittitur, statutos, in Persona propria Regnum Franciae, cum sua Potentia, ullo modo, ut praefertur, ingredi nequeat, tunc, si alter ipsorum Regum, in illo Termino, in Persona propria, ipsum Franciae Regnum, prout supradictum est, cum sua Potentia, ingredi velit, alius sic Rex Impeditus Potentiam, qualem secum habuisset si Regnum Franciae, in Persona propria, ut praedicitur, Ingressus fuisset, cum uno idoneo Capitaneo, in eodem Termino in Franciam transmittere teneatur; sic quòd per utriusque Regis Potentiam Bellum Invasivum in Regno Franciae agatur & continuetur, simili modo & peraeque ac si uterque Anglorum, & Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Rex in Persona propria dictum Bellum Invasivum prout supra inseritur egisset.
Item, inter dictos Potentissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Regem Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, si ex quavis Causa dictum Terminum Triennalem, pro eorum Descensu & Ingressu, ut praemittitur, in Franciam statutum, prorogaverint, & alium Terminum seu alios Terminos pro hujusmodi eorum Descensu & Ingressu in Franciam statuerunt, quòd uterque eorum Regum tunc teneatur in illo Termino seu Terminis, sic per eos statuto aut statutis, Bellum Invasivum contra dictum Gallorum Principem agere, & in Persona propria, vel per idoneum in Casu praemisso Capitaneum, cum sua Potentia Franciae Regnum Ingredi, communem eorum Hostem invadere, & ipsum Bellum continuare eodem modo, ac si in dicto Termino Triennali uterque ipsorum dictum Regnum, ut praemittitur, invasisset, licet hujusmodi Termini aut Terminorum Prorogatio seu Praefixio Literis eorum missivis, absque Magno eorum Sigillo, dumtaxat superinde posthac habeatur.
Item, inter dictos Excellentissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Regem Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, quousque Bellum realiter inter Eos & Gallorum Principem ut praemittitur agatur, & ante dictorum Trium Annorum Finem, dumtamen ipse Gallorum Princeps interim neutrum eorum invaserit, utrique eorum Regum sine alterius eorum Consensu liceat Treugas cum ipso Gallorum Prin- cipe componere, ita tamen quòd in hujusmodi Treugis uterque eorum eas sic Componens alterum nominet & comprehendat, si in eis comprehendi velit, sic quòd, ipsis Treugis durantibus, de ipso Bello Invasivo, in Fine Termini Trium Annorum, per eos, ut praefertur, indicendo, liberiùs mutuò tractare & pro eodem maturiùs providere valeant, quibuscumque Conventionibus, contentis in praedictis Literis, aut aliàs inter eos ut praedicitur confectis, non obstantibus,
Et quòd, post dictos Tres Annos, Datam Praesentium immediatè sequentes, aut postquam uterque eorum Regum Regnum Franciae sua cum Potentia, ut praefertur, Ingressus fuerit, atque Bellum in eodem Invasivum realiter egerit, neuter ipsorum cum dicto Carolo Rege aut aliquo Haeredum Successorumve suorum Treugas, Amicitias, Confoederationes, aut aliquas alias Intelligentias sine expresso alterius Consensu inibit aut faciet, inirive seu fieri faciet aut acceptabit.
Item, inter ipsos Potentissimos Principes Anglorum Regem, ac Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, si, post hujusmodi Invasionem in Regnum Franciae, per utrumque ipsorum, ut praemittitur, factam, alter eorum Regum aliqua Castra, Villas, Munitiones, Fortalitia, vel Opida ad eorum alterum de Jure spectantia Recuperavit, Evicerit, aut quoquo modo Acquisiêrit, ille sic ea Adquirens, per alterum eorum, ad quem de Jure ea spectare noscuntur, ipsa restituere Requisitus, statim incontinenti & sine difficultate aut dilatione quacumque ea eidem Requirenti Reddere, Tradere, & Deliberare debebit.
Item, cùm in dictis Literis & Capitulis de praefatae Serenissimae Principis Katerinae Filiae Quartae Excellentissimorum Principum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. in Angliam Traductione, Matrimonii celebrandi Causâ cum dicto Illustrissimo Principe Arthuro Regis Angliae Primogenito, nullus certus Terminus praecisè est specificatus & statutus, neque quo certo Tempore Prima Medietas Dotis seu Donationis propter hujusmodi Nuptias per ipsos Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes ipsi Regi Angliae persolvenda numerabitur & dabitur, & an Quarta Pars ejusdem Dotis in Pecunia numerata aut in Jocalibus, Vestimentis, Ornamentis, aut Supellectilibus, Domini Custodis Privati Sigilli Angliae relationi & certificatorio referatur & stetur, prout in eisdem Literis & Capitulis plenius continetur,
Inter dictos Potentissimos Principes Regem Angliae ac Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, quamprimùm ille Illustrissimus Princeps Arthurus Angliae Regis Primogenitus fuerit completè quatuordecim Annorum, & praefata Serenissima Princeps Katerina ipsorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Filia Quarta fuerit completè Duodecim Annorum, ipsa Princeps Domina Katerina, Expensis suorum Parentum in Angliam (videlicet) in Portu Londoniae, Bristolliae, Suthamptoniae, aut alibi infra idem Regnum ubi commodiùs applicare poterit Traducatur,
Et quòd dicti Serenissimi Principes Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredes & Successores, infra Quatuor Dies ante vel post Solemnizationem Matrimonii, inter praefatos Arthurum & Katerinam Principes celebrati celebrandive, Centum Milia Scutorum (unoquoque eorum Quatuor Solidos & Duos Denaris Sterlingorum Monetae Angliae valente) realiter Solvent Solvive facient, & Quinquaginta Milia hujusmodi Scutorum infra unum & primum Annum dictam Solemnizationem proximò sequentem Persolvent, & alia Quinque Millia Scutorum infra securdum Annum ipsam Solemnizationem proximò sequentem, praefato Angliae Regi ejusve Deputatis Solvant aut Solvi facient in Pecunia Numerata, aut Vasis seu Jocalibus aureis & argenteis, sic quòd una quaevis eorum Uncia recipiatur secundùm ejus verum Valorem prout in Anglia tempore Solutionis ejusdem hujusmodi Uncia valet & aestimationem habuerit,
Quam quidem Solutionem dictorum Ducentorum Milium Scutorum Nomine Dotis seu Donationis propter Nuptias, Regi Angliae, ut praemittitur, fiendam, ipsi Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Promittunt facere & fideliter perimplere, & ad inviolabilem ejusdem Solutionis observantiam Se, suos Haeredes, Successores, Subditos, & eorum Bona firmiter Obligant & Astringunt, sub eisdem modis, formis, & temporibus, prout in hiis Literis est superius signanter specificatum & contentum, & sub eisdem Securitatibus, Cautionibus, & Promissis quas pro hujusmodi Dotis Solutione in dictis Literis, quarum Data est de dictâ Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Mil- lesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono, promiserunt, fecerunt, & se obligârunt,
Et, ad securiorem & firmiorem dictorum Ducentorum Milium Scutorum Solutionem, Nomine Dotis seu Donationis propter Nuptias, Regi Angliae, ut in hiis Literis continetur, fiendam & observandam, & tertiam Partem Dominiorum, Castrorum, Villarum, & Opidorum Principatûs Walliae, Ducatûs Cornubiae, & Comitatûs Cestriae praefatae Serenissimae Principi Katerinae Nomine ejus Dotis modis, formis, & temporibus assignandae, dandae, & deliberandae, sicuti in ipsis Literis dictae Vicesimae septimae Diei Mensis Martii pleniùs continetur,
Inter Excellentissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Regem Angliae est Concordatum, Conventum, & Conclusum, quòd praedictae Promissiones, Securitates, & Cautiones, quae in praefatis Literis, quarum Data est ut supradicitur Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono, pleniùs continetur, in omni suo Robore, Vigore, & Effectu permaneant, ac si in praesentibus Literis specialiter repetitae fuissent, quibuscumque Conventionibus, contentis in praefatis Literis, inter eos, ut praefertur, confectis, aut aliquibus aliis, non obstantibus.
Item, inter dictos Angliae, & Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, per praesentes Modificationes, Declarationes, Interpretationes, Limitationes, & Additiones, nullo pacto aut aliquatenus derogetur prioribus Literis de Datâ vicesimae septimae Diei Mensis Martii antedicti, de quibus supra fit mentio, neque aliquibus Articulis aut Capitulis inclusis in eisdem, praeterquam in omnibus & singulis in hiis Literis specificatis & inclusis, sed in omnibus aliis & per omnia ipsae Literae praefatae stabunt in suo Robore & Effectu, hiis Literis non obstantibus.
Quae Omnia Et Singula Praemissa, quatenus Nos concernunt & attingunt, Nos Henricus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae antedictus Promittimus, & Nos, bonâ Fide & in Verbo Regio, & tactis per Nos superinde Sacrosanctis Dei Evangeliis, firmiter Obligamus & Astringimus Nos tenere, observare, & perimplere.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. apud Okyng, Vicesimâ Die Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, & Regni nostri Sexto.
Per ipsum Regem.
Sept. 23. Ratification by the K. of England of a treaty with Ferdinand and Isabella for peace, and for the above-mentioned marriage, dated at Medina del Campo, 27 March 1489. Woking.
O. xii. 417. H. v. p. iv. 20.
Conventionum cum Rege & Regina praelibatis, Ratificatio.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 27. &c.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Vidimus, Legimus, & diligenter INSPEXIMUS nonnulla PACTA, inita, composita, & concordata per Honorabiles & Nobiles Viros Magistrum Thomam Savage utriusque Juris Doctorem Comitatûs nostri Marchiae Cancellarium, & Ricardum Nanfan pro Corpore nostro Militem, Consiliarios, Oratores, Procuratores, & Nuncios nostros, ex una, necnon per, Nobiles & Honorabiles Viros, Didacum de Guivara Archidiaconum de Campos in Ecclesia Palentinensi, Rodoricum Gundisalvi de Puebla utriusque Juris Doctorem, & Johannem de Sepulueba Militem, Altissimorum & Potentissimorum Principum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Arragonum, Siciliae, &c. Confoederatorum & Consanguineorum nostrorum Carissimorum & eorum cujuslibet Consiliarios, Procuratores, & Nuncios, ex altera Partibus, cujusdamque Notarii Publici manu propriâ subscripta, quae concernunt Amicitiam, Ligam, Foedus, & Unitatem inter Nos & Ipsos Illustrissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. nostrosque & suos Haeredes & Successores, & etiam Matrimonium, inter Illustrissimum Principem Arthurum Filium nostrum Primogenitum & Haeredem, & Serenissimam Principem Infantem Katerinam Filiam dictorum Regis & Reginae Quartam, Dei gratiâ, Contrahendum & Celebrandum, quorum omnium & singulorum Tenor de Verbo in Verbum sequitur, & est talis.
In Nomine Domini Amen.
Quoniam ex Unitate, Concordiâ, Amicitiâ, Regum Principumque permulta proficiscuntur Commoda non solum Regnis & Dominiis propriis sed etiam Vicinis Regionibus & Provinciis adjacentibus,
Quippe ex mutua Unitate Capitum Membra debito ordine disponuntur, descenditque Subditis quaedam utilis & necessaria Conversatio, ipsa verò Unitas, Foedus, & Amicitia hujusmodi Principum non modo licita honestaque est, sed naturali Jure Divino atque Humano permissa esse censetur,
Quae debitè pensantes Christianissimi & Potentissimi Principes Fernandus & Elizabeth, Dei gratiâ, Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. necnon Serenissimus Princeps Henricus Angliae & Franciae Rex Invictissimus decreverunt se invicem, Haeredes & Successores, Regna, Terras, Dominia quaecumque, Subditos quoscumque unire & confoederare, Foedus, Ligam, Amicitiam, Concordiamque inire,
Ad quae melius celeriusq; componenda & transigenda ex utraque Parte certi ordinati constitutique sunt Procuratores & Commissarii speciales, ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum; videlicet,
Pro Parte praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae &c. Nobilis Vir Didacus de Guivara Archidiaconus de Campos Campellanus suus, & Egregius & Discretus Vir Rodericus Gundesalvi de Puebla utriusque Juris Doctor, & Johannes de Sepulueda suae Domûs Miles, suique Consiliarii,
Et pro Parte Regis Angliae Nobilis Miles Dominus Ricardus Nanfan Custos Principis Primogeniti Regis Angliae, & Dominus Thomas Savage utriusque Juris Doctor ac Cancellarius sui Comitatûs Marchiae,
Qui quidem Commissarii, Procuratores, & Deputati Principum ad Infrascripta sufficienter constituti, ut in eorum Facultatibus & Commissionibus infra insertis continetur, Vice, & Auctoritate & Nominibus eorumdem, mutuò Convenientes, taliter in quosdam Articulos realis & perpetuae Amicitiae atque Pacis condescenderunt, ipsosq; Articulos conceperunt, firmârunt, concordârunt, & concluserunt, quorum quidem Procurationis Mandatorum & Capitulorum praedictorum Tenores successivè sequuntur & sunt tales,
Fernandus
& Elizabetha, Dei gratiâ, Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm verè lateat neminem, Civitates, Oppida, atque Regna Bellorum Calamitatibus Dissidiorumque Turbinibus ad nichilum fuisse redacta, eademque Pace coaluisse,
Hinc est quòd Nos,
Propter felicem Rerum Christianae Religionis Successum, Universalem Regum ac Regnorum omnium Concordiam desiderantes, & maximè eorum quibus Sanguinis vicinitate conjuncti sumus, quosque jam ad Dies & Annos mutuae Concordiae Benivolentia complexi sumus,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Didaci de Guivara Nobilis Archidiaconi de Campos Capellani nostri, & Roderici Gundisalvi de Puebla utriusque Juris Doctoris, & Johannis de Sepulueda nostrae Domûs Militis, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo & Illustrissimo Principe Regnorum Angliae & Franciae Rege, ac Domino Hiberniae Consanguineo nostro carissimo, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem ad hoc habentibus, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace ac Concordiâ, quàm de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, ac mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum, mutuisque hincinde Auxiliis & Assistentiis, quotiens opus fuerit praestandis, necnon Intelligentiis, Alligantiis, & Confoederationibus quibuscunque,
Inter Nos & dictum Serenissimum Regem, Haeredes & Successores, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Faventes, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, hincinde ineundis, capiendis, componendis, celebrandis, & habendis,
Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Paciscendi, & finaliter & integrè Determinandi, hujusmodi Pacem & Concordiam ac Treugas & Guerrarum Abstinentias, Ligas, Amicitias, Foedera, Af- finitates, Intelligentias, Alligantias, & Confoederationes, aliasque Pactiones & Conventiones Componendi, Paciscendi, Firmandi, Statuendi, & pro perpetuo Roborandi.
Et, ut hujusmodi Pax atque Concordia, necnon Treugae & Guerrarum Abstinentiae, Amicitiae, Foedera, Intelligentiae, Confoederationes, Pactiones, & Conventiones praedictae securiùs & firmiùs observentur ac teneantur, eisdem nostris Commissariis, Deputatis, Oratoribus, Legatis, & Nunciis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus cum dicto Serenissimo Rege, seu ejus Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis antedictis, de & super Sponsalibus & Matrimonio inter Carissimam Filiam nostram Infantem Katerinam, & Serenissimum Principem Galliae Arthurum Filium & Successorem dicti Serenissimi Regis, annuente Deo, Contrahendis,
Ac de & super Dote seu Dotalitiis & Donationibus propter Nuptias, ex Causa hujusmodi Matrimonii, Assignandis, Promittendis, Dandis, & Solvendis,
Necnon de & super Tempore, Modo, & Formâ Traductionis praedictae Filiae nostrae in illud Regnum Angliae,
Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Paciscendi, ac finaliter Concludendi, talemque Dotem eidem Regi Angliae, Arturii Principis Filii ejus Nomine, pro Nobis & Nomine nostro, Assignandi & Promittendi, atque hujusmodi Donationem & Dotalitia ab eodem pro dicta Filia nostra Statuendi, Praefigendi, & Limitandi, ac Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas, & Scripturas sigillatas pro Praemissorum complemento Nomine nostro Promittendi, Tradendi, & Deliberandi, ac Juramentum in Animas nostras Praestandi, consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas, ac Juramenta a praefato Serenissimo Rege similiter Stipulandi, Exigendi, & Recipiendi,
Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praefatum Serenissimum Regem, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes praedictos, hincinde pendere dinoscuntur Tractandi, Conveniendi, & Componendi,
Novamque Dietam, in talibus Loco & Tempore prout eis meliùs visum fuerit, quatenus opus fuerit, Statuendi & Appunctuandi, & inibi ad Communicandum, Conveniendum, Tractandum, & Concludendum, Appunctuandum, ac de & super omnibus & singulis Praemissis, & ab eis qualitercumque Dependentibus, prout eis expediens visum fuerit & oportunum, universaque & singula, quae per eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Vallandi, Roborandi, & Securandi, per Fidei Interpositionem & Juramentum in Animas nostras Praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis ac Dependentiis ab eisdem omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Poenas, Astrictiones, ac Literas sigillatas validas & efficaces pro Parte nostra Promittendi, Concedendi, Faciendi, Expediendi, Tradendi, & Deliberandi, Juramenta, Securitates, Cautiones, Promissiones, Obligationes, Poenas, aliasque Literas, consimilis effectûs & vigoris, ex dicto Serenissimo Rege Consanguineo nostro Petendi & Recipiendi.
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout eis meliùs videbitur expedire, quae talem tantamque Vim & Effectum volumus optinere ac si ea in propria Persona fecissemus,
Caeteraque omnia Praemissa & eorum singula quoquo modo concernentia Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, quae Nos facere possemus si personaliter interessemus, etiam si Majora sint & Mandatum de sui natura magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per dictos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios nostros Appunctuata, Promissa, Conclusa, & Concordata fuerint in hac Parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias in forma debita efficaci & autentica daturos, secundùm quod in ea fuerit conclusum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. & Act. in Opido de Medina del Campo, Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono, Die verò Vicesimâ sextâ Mensis Martii;
Praesentibus ibidem,
Venerabilibus & Egregiis Viris Dominis,
Roderico de Villoa Computatore Majori,
Et Doctore Roderico Maldonado de Talanara,
Necnon Fernando Alvari Secretario,
Omnibus earumdem Serenitatum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Testibus ad Praemissa vocatis pariterque rogatis Consiliariis.
Yo El Rey.
Yo La Reyna.
Alfonsus De Avila Secretarius Apostolicusque Notarius.
Et ego Alfonsus de Avila Potentissimorum Dominorum nostrorum supradictorum Regis & Reginae Secretarius & Consiliarius, & Publicus Apostolicâ & Regali Auctoritatibus Notarius, quia Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, agerentur & fierent, unà cum praenominatis Testibus, praesens interfui, eaque omnia sic fieri vidi & audivi, & in Notam recepi, ideò hoc praesens Publicum Instrumentum, Manu alterius fideliter scriptum, in quo supradicti Domini nostri Rex & Regina, in Mei ac Testium praefatorum praesentia, sua propria Nomina consignârunt, de Mandato eorumdem Serenissimorum Dominorum, Signo & Nomine meis assuetis signavi in Fidem & Testimonium Praemissorum.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm verè lateat neminem, Civitates, Opida, atque Regna Bellorum Calamitatibus Dissidiorumque Turbinibus ad nichilum fuisse redacta, eademque Pace coaluisse,
Hinc est quòd Nos,
Propter felicem Rerum Christianae Religionis Succursum, universalem Regum ac Regnorum omnium Concordiam desiderantes, & maximè eorum quibus Sanguinis Vicinitate conjuncti sumus, quosque jam ad Dies & Annos mutuae Concordiae benivolentia complexi sumus,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Thomae Savage utriusque Juris Doctoris Com. nostri March. Cancellarii, & Ricardi Nanfan pro Corpore nostro Militis, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Assignamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenariam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo & Illustrissimo Principe Regnorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliaeque Rege, suaque Conthorali dictorum Regnorum Regina, Consanguineis nostris carissimis, seu eorum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, &c. prout supra Dat. undecimo Die Decembris Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem
.
Clerk.
Inprimis, Tractatum, Concordatum, & Conclusum est quòd, inter praefatos Altissimos & Potentissimos Fernandum & Elizabetham Regem & Reginam Castellae, Legionis, Arragonum, Siciliae, &c. & Illustrissimum Principem Johannem eorum Primogenitum Filium & Haeredem, eorumque Haeredes & Successores ex eorum Corporibus legitimè procreatos, ex Parte una, & Serenissimum atque Potentissimum Henricum Regem Angliae, & Illustrissimum Arthurum ejus Filium Primogenitum, eorumque Haeredes & Successores ex eorum Corporibus legitimè procreatos, ex Parte altera, eorumque Regna, Dominia, Patrias, & Loca quaecumque, necnon eorum Vassallos, Homines, & Subditos praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, ac ubicumque Locorum, sit bona, realis, sincera, vera, integra, perfecta, & firma Amicitia, Concordia, Liga, Unio, Confoederatio, & Pax, quae ab hac Die de caetero inconcussè custodiatur atque inviolabiliter observetur;
Ita quòd Partes praedictae (videlicet, praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Arragonum, Siciliae, &c. & Rex Angliae, eorumque Filii Primogeniti & Haeredes atque Successores ex eorum Corporibus legitimè procreati, eorumque Vassalli, Homines, & Subditi praesentes & futuri) sint veri Fideles & perpetui Amici, Concordes, Alligati, Uniti, & Confoederati, sibique ipsis invicem ubique locorum faveant, atque sese mutuis Officiis prosequantur, & honestâ Affectione atque Amore pertractent, ipsisque invicem pro viribus suis conservabunt Honores, Dignitates, & Jura quae inpraesentiarum possident atque imposterùm possidebunt, Damnumque ipsorum pari modo fideliter defendent & impedient, possintque iidem Vassalli, Homines, & Subditi, tàm Mercatores quàm caeteri, alii hincinde tutè & libere, absque alicujus Licentia Salvive Conductûs generalis vel specialis Petitione vel Impetratione, in & ad praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Regis Angliae eorumque Haeredum & Successorum, ut praedictum est, Portus, Dominia, Castra, Civitates, Fortalitia, Oppida, Jurisdictiones, & Districtus quoscumque, cum suis Conductis vel accomodatis Navibus, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercibus, & Mercimoniis, Sarcinolis, Bonis, & Rebus quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquas dulces, atque ad omnem Locum, quotienscunque & quocumque id faciendum esse duxerint, Navigare, Equitare, Ire, & Discedere, & in eisdem quamdiu voluerint omnis generis Merces & Mercimonia Emere & Vendere, Mercare, Negotiare, Morari atque Perhendinare, necnon ab eisdem, cum suis Rebus, Mercibus, & Mercimoniis & Bonis quibuscumque, salvi & securi, per Terram, Mare, & Aquas dulces, Abire & Recedere, & in omnibus & ubique ita justè & honestè tractabuntur ac si essent Originarii & Subditi proprii; Juribus, Statutis, & Consuetudinibus Locorum in omnibus semper salvis, ac solvendo tanta & talia Custumas, Subsidia, Vectigalia, & alia Deveria, quae & qualia ante Triginta Annos proximò & immediatè elapsos pacificè solvere consueverunt, observenturque eis suae Exemptiones, Immunitates, & Privilegia illis temporibus (id est) ante Triginta Annos consueta.
Item, Concordatum, & Conclusum est quòd praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque praedicti Haeredes & Successores, praefatorum Domini Regis Angliae, ejusque Filii Primogeniti & Haeredis, eorumque praedictorum Haeredum & Successorum, Hostibus, Inimicis, Rebellibus, Persecutoribus, aut quibuscumque praesentibus & futuris, contra praefatum Dominum Regem Angliae, ejusque Filium Primogenitum & Haeredem, eorumque praedictos Haeredes & Successores, per Terram, Mare, vel Aquas dulces, ex Causa vel Occasione quacumque praesenti vel futura, Consilium, Auxilium, vel Favorem publicè vel occultè, directè vel indirectè non dabunt nec praestabunt, aut aliàs quovis modo juvabunt, nec Subditos praedicto Domino Regi Angliae ejusve Successoribus praedictis Rebelles in suis Regnis, Terris, Dominiis, Locis scienter Receptabunt Receptarive facient, nec in eisdem Morari aut Auxilium vel Favorem habere permittent:
Et similiter praefatus Dominus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque praedicti Haeredes & Successores praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filii Primogeniti & Haeredis, eorumque praedictorum Haeredum & Successorum, Hostibus, Inimicis, Rebellibus, Persecutoribus quibuscumque contra praefatos Dominos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filium Primogenitum & Haeredem, eorumve praedictos Haeredes & Successores, per Terram, Mare, vel Aquas dulces, ex Causâ vel Occasione quacumque praesenti vel futura, Consilium, Auxilium, vel Favorem publicè vel occultè, directè vel indirectè non dabunt nec praestabunt, aut aliàs quovismodo juvabunt, nec Subditos praefatis Dominis Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c eorumve praedictis Successoribus Rebelles in suis Regnis, Terris, Dominiis, aut Locis scienter Receptabunt Receptarive facient, nec in eisdem Morari aut Auxilium vel Favorem habere permittent.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd praefatus Dominus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque praedicti Haeredes & Successores, praefatis Dominis Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque praedictis Haeredibus & Successoribus, contra omnes Principes & Homines quoscumque, qui eos Laedere seu eorum Statum Depravare vel Regna, Terras, Dominia, & Loca Impugnare vel Invadere quomodolibet voluerint vel moliantur, vel contra eosdem Guerram aut Bellum facere vel movere praesumserint, sub modo & formâ sequentibus, Auxilium & Adjutorium bonâ Fide & effectualiter, sicut facerent in Negotiis suis propriis, praestabunt; videlicet,
Quòd, si contingat praefatos Domi- nos Regem & Reginam, eorumve Haeredes & Successores praedictos, Hominibus ad Arma, Castellanis, Sagittariis, aut aliis imposterùm indigere, atque pro & super eidem Subsidium a dicto Rege Angliae ejusve Haeredibus & Successoribus praedictis per se Literas vel Nuncios requirere, idem Dominus Rex Angliae, ejusve praedicti Haeredes & Successores, praefatos Dominos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores praedictos, bonâ Fide, absque difficultate aliquâ, de Hominibus, Castellanis, & Sagittariis hujusmodi, usque ad eum Numerum quem, rerum atq; temporum opportunitate propriaque necessitate consideratis, a se commodè dimittere poterit, infra spatium Trium Mensium a tempore Requisitionis hujusmodi computandorum, quandocumq; & quotienscumq; super eo fuerit Requisitus, Adjuvabit; Sumptibus tamen Stipendiis & Expensis praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredum vel Successorum praedictorum, secundùm Statum & Qualitatem Hominum, Castellanorum, & Sagittariorum hujusmodi & Precium Victualium; quae Stipendia taxentur per Quatuor legales Milites ad hoc assumendos (Duos, videlicet, ex Parte una, & Duos ex Parte altera) secundùm Morem Regni & Terrae, ubi tale Bellum geretur, servientque hujusmodi Homines, Castellani, & Sagittarii debitè & fideliter praefatis Dominis Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredibus & Successoribus praedictis, in ipsorum Guerris & Expeditionibus, contra Hostes quamdiu eos duxerint retinendos, & eis de Sumptibus, Stipendiis, & Expensis, sic taxatis ut praemittitur, satisfacient:
Et similiter praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores praedicti, praefato Domino Regi Angliae, ejus Haeredibus & Successoribus praedictis, contra omnes Principes & Homines, qui eos Laedere, seu eorum Statum Depravare, vel Regna, Terras, Dominia, aut Loca Impugnare vel Invadere quomodolibet velint vel moliantur, contra eosdem Guerram aut Bellum facere vel movere praesumpserint; sub modo & formâ sequentibus, Auxilium & Adjutorium, bonâ Fide & effectualiter, & sicut facerent in Negotiis suis propriis, praestabunt; videlicet,
Quòd, si contingat praefatum Dominum Regem Angliae, ejusve Haeredes & Successores praedictos, Hominibus ad Arma, Castellanis, Sagittariis, aut aliis imposterùm indigere, atque pro & super eisdem Subsidium a dictis Dominis Rege & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredibus & Successoribus praefatis, per Se, Literas, vel Nuncios suos, requirer, iidem Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores, praefato Domino Regi Angliae, ejusque Haeredibus & Successoribus praedictis, bonâ Fide & absque difficultate aliquâ, de Hominibus, Castellanis, Sagittariis hujusmodi, usque ad eum Numerum quem, rerum atque temporum oportunitate propriaque Necessitate consideratis, a se comodè dimittere poterint, infra Spatium Trium Mensium a tempore Requisitionis hujusmodi computandorum, quandocumque & quotienscumque super eo fuerint Requisiti, adjuvabunt, Sumptibus tamen, Stipendiis, & Expensis, praefati Domini Regis Angliae, ejusque Filii Primogeniti & Haeredis, eorumque Haeredum & Successorum praedictorum, secundùm Statum & Qualitatem Hominum, Castellanorum, & Sagittariorum hujusmodi, & Precium Victualium, quae Stipendia taxentur per Quatuor legales Milites ad hoc assumendos (Duos videlicet, ex Parte una, & Duos ex Parte altera) secundùm Morem Regni & Terrae ubi tale Bellum geretur, servientque hujusmodi Homines, Castellani & Sagittarii debitè & fideliter praefato Domino Regi Angliae, Haeredibus & Successoribus suis praedictis, in ipsorum Guerris & Expeditionibus, contra Hostes quamdiu duxerint eos retinendos, & eis de Sumptibus & Expensis, sic taxatis ut praemittitur, satisfacient.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd praefatus Dominus Rex Angliae, ejusqu Filius Primogenitus & Haeres, Successores quoque ex Corporibus eorum legitimè procreati, non possunt Karolo Regi Francorum, nec alicui alii Regi, vel Principi, aut Homini cuicumque, contra praefatos Dominos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Filium Primogenitum & Haeredem, eorumque Haeredes & Successores suos praedictos Consilium, Auxilium, vel Favorem quoquo modo, quovis quaesito colore, dare vel praestare:
Et similiter praefati Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque Haeredes & Successores ex Corporibus eorum legitimè procreati, non possint praefato Carolo Regi Francorum, nec alicui Regi, Principi, aut Homini cuicumque, contra praefatum Dominum Regem Angliae ejusve Haeredes & Successores praedictos Consilium, Auxilium, vel Favorem quoquo modo, quovis quaesito colore, dare vel praestare.
Item, Conventum & Concordatum est quòd praefatus Dominus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres, & sui Successores praedicti, non faciant Pacem, Amicitiam, Treugas, nec Confoederationem cum praefato Karolo Rege Francorum, nec cum ejus Haeredibus & Successoribus, sine Consensu Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredum & Successorum praedictorum:
Et similiter praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus & Haeres, & sui Successores praedicti, non faciant Pacem, Treugas, Amicitiam, nec Confoederationem cum dicto Karolo Rege Francorum, nec cum ejus Haeredibus & Successoribus, sine Consensu dicti Domini Regis Angliae, ejusve Primogeniti Filii & Haeredis, eorumque Haeredum & Successorum praedictorum.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, quandocumque praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Primogenitus Filius & Haeres, eorumque Successores praedicti, contra praefatum Karolum Regem Francorum, ejusve Haeredes & Successores, Bellum aut Guerram fecerint aut moverint, praefatus Dominus Rex Angliae, ejusve Filius Primogenitus & Haeres, & Successores praedicti cum praefato Karolo & Successoribus suis Treugas aut Pacem non facient, sed Guerram etiam & Bellum contra eundem Karolum, ejusque Haeredes & Successores facient & movebunt:
Et similiter, quandocumque praefatus Dominus Rex Angliae, ejusve Filius Primogenitus & Haeres, aut eorum Successores praedicti, contra praefatum Karolum ejusve Haeredes & Successores Bellum aut Guerram fecerint vel moverint, praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus & Haeres eorumque Successores praedicti, cum praefato Karolo ejusve Successoribus Treugas aut Pacem non facient, sed Guerram etiam & Bellum contra eundem Karolum ejusque Haeredes & Successores facient & movebunt.
Item, fuit Concordatum & Conclusum, quòd quia ad praesens praefatus Dominus Rex Angliae habet Treugam cum dicto Rege Francorum usque ad Decimum septimum Diem Mensis Januarii proximò futurum, quòd, pendente dicta Treuga, non teneantur praefati Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. facere Guerram praefato Regi Francorum ad Requisitionem dicti Domini Regis Angliae, sed, finitâ dictâ Treugâ, liceat utrique Principi praefatorum (scilicet) Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Angliae, inire Treugam seu Treugas aut supersedere in Guerra sine Consensu alterius cum dicto Rege Franciae per Annum sequentem; ita tamen quòd qui illorum Treugam vel Treugas facerit, comprehendat in eis alterum, si voluerit in eisdem comprehendi; &, si noluerit comprehendi in eis, Pars, qui Treugas fecerit, possit illas servare: sed si verè hodie est Rupta Guerra inter praefatos Reges Angliae & Francorum, quòd tunc neuter Principi praefatorum (scilicet) Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Angliae liceat inire Treugas sine expresso Consensu alterius.
Item, fuit Concordatum & Conclusum quòd omnia Contenta in Capitulis hujus Confoederationis, tangentibus Regem Francorum, observentur & adimpleantur ut in ea continentur, nisi praefatus Rex Francorum vel ejus Haeredes Restituerint de sua Voluntate dicto Domino Regi Angliae, vel supradictis ejus Haeredibus & Successoribus, suos Ducatus Acquitaniae & Normanniae, in tali Casu quòd possit idem Rex Angliae vel ejus Haeredes & Successores praedicti inire Pacem vel Treugam cum dicto Rege Francorum vel ejus Successoribus sine Consensu praefatorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. vel suorum Haeredum & Successorum praefatorum:
Et similiter, si praefatus Rex Francorum, vel ejus Haeredes & Successores, Restituerint de sua Voluntate dictis Dominis Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. vel supradictis eorum Haeredibus & Successoribus, suos Comitatus Rosilionis & Ceritaniae, in tali Casu possint ipsi Rex & Regina & eorum Successores praedicti inire Pacem vel Treugas cum praefato Rege Francorum, vel ejus Haeredibus, sine Consensu praedicti Domini Regis Angliae vel suorum Successorum:
Et in quocumque Casu praedictorum, quo facta fuerit Pax vel Treuga per alterum istarum Partium, ut supradictum est, cum praefato Rege Francorum, vel suis Haeredibus & Successoribus, praesens Amicitia, Pax, & Confoederatio sit & maneat firma inter praedictos Principes & eorum Subditos, in omnibus & per omnia, nisi in tangentibus Regem Franco- rum & suos Haeredes, & ejus Regna, Terras, & Dominia, & ejus Subditos.
Item, Concordatum est & Conclusum quòd praedicti Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque Successores praedicti, in omni Ligâ, Pace, Treuga, Confoederatione, vel Unione quacumque, quam cum aliquo Principe, Universitate, Communitate, Societate, vel Homine quocumque, ab hac Die in antea, concordabunt & concludent, praefatum Regem Angliae, ejusque Filium Primogenitum & Haeredem, eorumque Haeredes & Successores, ut praedicitur, specialiter & nominatim comprehendent, si in eisdem comprehendi voluerint:
Et, simili modo, quòd praefatus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque Haeredes & Successores praedicti, in omni Treuga, Pace, Liga, Confoederatione, vel Unione quacumque, quam cum aliquo Principe, Universitate, Communitate, Societate, vel Homine quocumque, ab hac Die de caetero, concordabunt & concludent, praefatos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filium Primogenitum & Haeredem, & eorum Haeredes & Successores, ut praedicitur, specialiter & nominatim comprehendent, si in eisdem comprehendi voluerint; sed in Casu Regis Francorum observetur, per utramque Partem, quòd in superioribus Capitulis continetur.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd in hac praesenti Amicitia, Liga, Unione, Confoederatione, & Pace, tàm pro Parte praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. quàm pro Parte praedicti Domini Regis Angliae, Reserventur & Excipiantur Sanctissimus Dominus noster Papa, ac Reges Neapolis & Portugaliae.
Item, est Concordatum & Conclusum quòd Reservetur & Excipiatur in hac Amicitia, Liga, Unione, Confoederatione, & Pace Dominus Rex Romanorum, postquam inierit Amicitiam & Phoedus cum utraque Parte.
Item, est Conclusum & Concordatum quòd in hac Amicitia, Liga, Unione, & Confoederatione, & Pace Reservetur & Excipiatur Ducissa Britanniae quae nunc vivit, & ejus Maritus, quamdiu fuerint & perstiterint in Amicitia utriusque Partis.
Item, Concordatum & Conclusum est, ut Captiones, Pignorationes, Marchae & Represariae Navium & Personarum & Bonorum utriusque Partis, eorumque Vassallorum & Subditorum, de caetero cessent, quòd quandocumque aliqua Navis indigena exitura est ab aliquo Portu tàm Regnorum & Dominiorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. quàm Angliae, Hiberniae, &c. Majores & Gubernatores, & alii Officiales, quibuscumque nominibus appellentur, talis Villae, Oppidi, seu Portûs, unde exitura est, capiant sufficientem Securitatem a Dominis seu Possessoribus, Magistris, Patronis, seu Busariis Navis hujusmodi, ad duplum Valoris Navis Apparati & Victualium ejusdem, quòd Magister ejusdem Navis, Marinarii, & Nautae, ac omnes in ea Navi existentes, cujuscumque Statûs vel Conditionis existant, servabunt hanc Pacem erga quoscumque Subditos Patriarum, Regnorum, Dominiorum, Terrarum alterius Partis, & nullam eis Injuriam seu Violentiam in Terra, Mari, Fluminibusve aut in Portu aliquo facient seu inferent:
Et, si hujusmodi Securitates praestare noluerint, non permittent ipsi Majores, Gubernatores, & Officiales praedictorum Oppidorum seu Portuum, ubi Casus ille acciderit, Navem hujusmodi quoquo modo exire;
Quotiens autem Securitatem praemissam Majores, Gubernatores, & Officiales praedicti exegerint seu receperint, dabunt Literas autenticas sub Sigillo Possessoribus, Magistris, seu Bursariis illius Navis ita Assecuratae, Testificantes ipsam Securitatem praestitam; ad finem ut, ipsarum Literarum vigore, Navis hujusmodi alios, ad quos forsitan applicabit, Portus liberè exire valeat:
Providebunt etiam praefati Reges & Principes, eorumque Haeredes & Successores, ut praemittitur, per Literas suas, ad suos Gubernatores & Officiales Oppidorum & Portuum suorum Regnorum & Dominiorum mittendas, taliter quod ipsi omnia & singula Praemissa, de tempore in tempus, observabunt & observari facient,
Et praefati Officiales teneantur, infra Quadraginta Dies proximò sequentes a Die Requisitionis sibi factae per Partem Damnificatam computandos, exequi praedictam Obligationem contra Magistrum Navis & ejus Fidejussores quae tale Dampnum intulit,
Et quòd omnes Literae Marcharum & Represiarum, hactenus per dictos Reges & Praedecessores suos concessae contra Subditos alterius Partis, sint suspensae, & Vigore earum nulla Executio fieri possit, sed de Novo fiat Requisitio ad instantiam Dampnificatorum, & eis fiat Justitia per Superiorem Dampnificato- rum, & in ejus Denegationem, servatâ formâ similibus Casibus consuetâ, possint dari & concedi Marchae seu Reprisaliae contra Subditos & Vassallos Principis Justitiam denegantis.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, si per praefatos Dominos, Regem Angliae, & Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. vel aliquem ipsorum, suosque Haeredes & Successores, ut praedicitur, quidquam imposterùm, ubique Locorum, contra vim, formam, & effectum praesentis Tractatûs & Conclusionis Pacis, Concordiae, Amicitiae, Ligae, Unionis, & Confoederationis temerè factum vel injustè attemptatum fuerit (quod Deus avertat) illud sic Factum vel Attemptatum, quotiens id acciderit, ad Requisitionem Partis contra quam id Factum vel Attemptatum esse praetenditur, per debita & oportuna Remedia Reformetur, & Reparetur; sed per hoc huic praesenti Pacis, Concordiae, Amicitiae, Ligae, Unionis, & Confoederationis Tractatui in nullo praejudicetur, nec propter tale Factum vel Attemptatum eadem Pax, Liga, Unio, & Confoederatio Rumpi vel Dissolvi censebitur, sed nichilominus in suo Robore permanebit & Effectu.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, si aliquis Vassallus, Homo, vel Subditus alterius Partis, per Vassallos, Homines, aut Subditos alterius, contra vim, formam, & effectum praesentis Tractatûs & Concordiae, in aliquo Laesus vel Damnificatus fuerit, & super hoc in illis Locis & per illos Judices, ubi & per quos in talibus Casibus de Justitia provideri debet, Reformationem & Reparationem consequi non valuerit, nichilominus praesens Tractatus & Concordia in suo Robore permaneat, & Pars sic Dampnificata, quae ut praemittitur consequi non valuit, cum Commendatitiis & Admonitoriis Literis sui Principis ad alterum Principem recurret, ipseque Defectum Officialium suorum suplens, ille de debito Juris Remedio providebit, nec anteà Literae de Represariis vel Marcha vel Contromarcha impetrentur nec concedentur.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd uterque Principum praefatorum, infra Sex Menses proximò & immediatè sequentes post Datam praesentis Conclusionis, hunc Tractatum, Treugas, Pacem, Unionem, & concordiam, & Confoederationem & veram Amicitiam, in omnibus & singulis insignioribus Locis Regnorum & Dominiorum suorum, tàm super Littora Maris quàm super Terram & in Portubus eorumdem, publicè & solempniter Proclamari, Notificari & Publicari facient, prout in tali Casu antiquitùs fieri consuevit.
Item, pro majori Securitate & Roboris Firmitate dictae Amicitiae, Pacis, Ligae, Unionis, & Confoederationis, & ut inter praefatos Principes major intercedat Benivolentia, Conjunctio, & Affinitas, est Concordatum & Conclusum quòd, cum Benedictione Christi & ipsius adjutorio, celebrentur Sponsalia & Matrimonium per verba de praesenti, juxta Consuetudinem Sacrosanctae Romanae Ecclesiae, inter praefatum Illustrissimum Dominum Arthurum Principem Walliae, &c. Filium Primogenitum & Haeredem dicti Domini Regis Angliae, & Illustrissimam Dominam Katherinam Filiam Quartam praefatorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. cùm ad Aetatem legittimam pervenerint; Et quòd, cùm praedicti Domini Arturus & Catherina pervenerint ad Aetatem, in qua de Jure vel Dispensatione Apostolicâ Sponsalia de futuro contrahere possint, eadem Sponsalia per verba de futuro contrahent per suos Procuratores & Nuncios legitimè ad hoc specialiter constitutos.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. pro praedicta Domina Catherina Filia sua, & praefatus Dominus Rex Angliae pro praelibato Domino Principe Arturo Filio suo, promittunt procurare, facere, curare, & laborare quòd dicta Sponsalia de futuro fiant & celebrentur cùm ad praedictam Aetatem praedicti Domini Arturus & Catherina pervenerint: Et quòd, cùm fuerint Aetatis legitimae (scilicet, dictus Dominus Arthurus Quatuordecim Annorum, & dicta Domina Katerina Duodecim Annorum) facient, contrahent, & celebrabunt praedictum Matrimonium per Verba de praesenti, secundùm morem Sacrosanctae Romanae Ecclesiae: Et quòd postea illud per ipsos consumabitur, ut inter legittimum Virum & Uxorem fieri debeat,
Quae omnia praedicti Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Rex Angliae, & unusquisque eorum Promittunt & Promittit procurare & facere pro Viribus suis, omni dolo ac fraude, cavilatione, dilatione, & simulatione cessantibus, sub Poenis & Censuris Sedis Apostolicae, & etiam in praesentia Duarum Personarum fidedignarum in Dignitate constitutarum, atque coram Duobus Auctoritate Apostolicâ Tabellionibus ad hoc specia- liter vocatis, Juramentum corporale tactis Sacrosanctis Evangeliis praestabunt; super qua quidem Juramenti praestatione iidem Tabelliones unum vel plura Publicum vel Publica Instrumentum vel Instrumenta, ad praefatorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, & Regis Angliae, aut alicujus eorum, aut per eorum Deputatorum Requisitionem, conficere, & Eis vel Ei sic Requirentibus vel Requirenti dare & tradere teneantur.
Item, est Concordatum & Conclusum quòd memorati Domini Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Rex & Regina dent in Dotem cum praedicta Catherina Filia sua Ducenta Milia Scutorum Auri (valente unoquoque Scuto Quatuor Solidos & Duos Denarios Sterlingorum) hoc modo solvenda; videlicet,
Medietatem praedictorum Ducentorum Mille Scutorum praefato Domino Regi vel ejus ad hoc specialiter Deputato vel Deputatis, in Oppido Bristolliae vel Subantoniae, vel in alio Portu Angliae, ubi praedicta Domina Catherina primò traducta fuerit,
Alteram verò Medietatem praedictae Dotis dent & solvent praefato Domino Regi Angliae vel Arturo Filio suo Primogenito, vel eorum Deputatis, infra Biennium a tempore praedictae Traductionis computando:
Et quia asseritur per praefatum Doctorem Rodericum Gundesalvi de Puebla, Oratorem praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. in Jocalibus, Vestibus, Supelectibus, & aliis Ornamentis, per suas Magestates cum praefata Domina Catherina Filia sua mittendis, & quòd aliae Tres Partes dictae Dotis debeant solvi in Auro & Argento & Gemmis, justo Precio extimatis, ut ipse asserit fuisse Conventum & Conclusum inter Eum & Reverendum Dominum Ricardum Episcopum Exoniensem ac Dominum Privati Sigilli, qui ad hoc fuit Deputatus per praefatum Dominum Regem Angliae, & praefati Oratores dicti Regis Angliae huic Assertioni contradicunt, est Concordatum & Conclusum quòd Veritas hujus Articuli comittitur Verbo Fidei & Juramento praedicti Episcopi Exoniensis Domini praefati Sigilli, cujus Declarationi stetur.
Item, quia per praefatum Doctorem Oratorem praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. fuit Propositum quòd, Nomine Arrarum, daretur, per praedictum Dominum Regem Angliae & Dominum Principem Arturum ejus Filium, dictae Dominae Catherinae ejus Sponsae, propter Honorem suae Personae, Medietas vel saltem Tertia Pars praedictae Dotis, juxta Morem & Consuetudinem universaliter in similibus Casibus inter Principes observatam; ad quod per praedictos Oratores dicti Domini Regis Angliae fuit Responsum, quòd secundùm Consuetudinem Regni Angliae praedicta Datio Arrarum non admittitur, sed quòd post Solempnisationem Matrimonii est habitura praedicta Domina Catherina, ut Principissa Angliae, Tertiam Partem Principatûs Walliae, & Ducatûs Cornubiae, & Comitatûs Cestriae, quae Tertia Pars ascendit, singulis Annis, in Redditibus usque ad Summam Viginti & quinque Milia, vel saltem Viginti & tria Milia praedictorum Scutorum, & quòd haec Tertia, Contemplatione praefatorum Dominorum Regis & Reginae ejus Parentum, assignabitur, & in bonis Villis, Terris, & Dominiis praedictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs taliter quòd Proventus Villarum, Terrarum, & Dominiorum sibi assignatorum sint aequivalentes Proventibus praedictae Tertiae Partis praedictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs: Et quòd, postquam dicta Domina Katerina fuerit Regina, dabitur & habundantiùs ultra Valorem praedictae Tertiae Partis, juxta Consuetudinem aliarum Reginarum Regni Angliae: Et, si disolvatur Matrimonium per Obitum dicti Domini Arthuri (quod Deus avertat) dabitur ei Tertia Pars Reddituum & Proventuum Regni Coronae Angliae, secundùm quòd assuetum est dari aliis Reginis Angliae; est Concordatum & Conclusum quòd in hoc servetur cum dicta Domina Catherina Principissa quod consuetum est fieri cum aliis Principissis Angliae, dumtamen assignentur sibi bonae Villae, Terrae, & Dominia pro praedicta Tertia Parte, quae ascendant in Redditibus singulis Annis usque ad dictam Summam Viginti Quinque Millia, vel saltem Viginti & Tria Millia praedictorum Scutorum dictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs, ut praedictum est, & cum competenti Melioratione, attentis Progenie & Statu praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Parentum praefatae Dominae Katerinae, &, cum praefata Domina Katherina fuerit Regina, observentur cum ea tàm constante Matrimonio quàm solnto, quod cum aliis Reginis Angliae fieri solet ut praedictum est.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, pro Securitate dictae Solutionis dictae Dotis, praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Obligent Se, & suos Haeredes & Successores, & Bona sua Patrimonialia & Fiscalia, ac Bona Subditorum suorum, in forma Contractûs Garenticii paratam executionem habentis, Promittentque sub Fide & Verbo Regio praedictam Dotem realiter & cum effectu solvere in Terminis & in Locis desuper contentis, taliter quòd, in Defectum Solutionis, dictus Dominus Rex Angliae & Dominus Filius suus Arturus, ejusve Haeredes & Successores praedicti, possint Requisitione & Admonitione praemissâ, ut inter tantos & tales Principes fieri decet, nedùm Bona ipsorum Regis & Reginae Haeredum & Successorum suorum, sed etiam Bona Subditorum capere & pro rata debitè Vendere & Distrahere.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd praefatus Dominus Rex Angliae Obliget Se, Haeredes & Successores suos praefatos, & Bona sua Patrimonialia & Fiscalia, Bona Subditorum suorum, pro Securitate quòd praedicta Catherina Dotabitur per praefatos Dominos, Regem Angliae & Arturum ejus Filium, tempore quo fuerit Traducta in dicto Regno Angliae, & fuerit Nupta per Verba de praesenti, in Tertia Parte dictorum Principatûs Walliae, & Ducatûs Cornubiae, & Comitatûs Cestriae: Et quòd dicta Tertia Pars sibi assignabitur in bonis Villis, Terris, & Dominiis dictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs, cum Redditibus & Proventibus, aequivalenti Valori Tertiae Partis Reddituum & Proventuum dictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs, ut supradictum est, & cum competenti Melioratione ut dictum est: Et quòd, cùm fuerit Regina, ultra dictam Tertiam Partem, dabitur ei habundantiùs constante Matrimonio, &, eo Dissoluto per Obitum dicti Domini Arturi (quod Deus avertat) dabitur ei Tertia Pars Reddituum & Proventuum Regni Coronae Angliae, juxta Morem & Consuetudinem observatam cum aliis Reginis Angliae.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd, si contingat pertinere dictae Dominae Catherinae Successio in dictorum Regnorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. per Obitum suorum Fratrum & Sororum Eâ Majorum (quod Deus avertat) quòd praefata Katerina succedat in eisdem Regnis & Dominiis, ac si in eisdem Regnis & Dominiis Vitem ageret & praesens esset.
Item, Concordatum & Conclusum quòd praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Transmittant in Portum Subanthoniae, vel Bristolliae, vel in alium Portum Regni Angliae, praedictam Katherinam eorum Filiam, decenter Ornatam Vestibus & aliis Ornamentis, secundùm Gradum suae Dignitatis, quae si debeant computari in Dotem vel non stetur Juramento Domini Privati Sigilli ut dictum est; &, quamprimùm applicuerit in aliquo praedictorum Portuum, illicò, scilicet, infra Mensem proximò sequentem, celebrentur Nuptiae inter praefatos Dominos, Arturum & Katerinam in Facie Ecclesiae.
Item, quia dicti Oratores praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Angliae non sunt sufficienter Instructi circa Traductionem praefatae Dominae Katherinae in Angliam, vifum fuit honestum, per Commissarios & Deputatos utriusque Partis, quòd Oratores praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Angliae Conferant inter Se & Consulant utrumque Principem suum; sed nichilominus maneant firma omnia in hiis praesentibus Capitulationibus contenta, praeter istud Capitulum.
Nos praefati Didacus de Guivara Archidiaconus de Campos Capellanus praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Rodericus Gundesalvi de Puebla utriusque Juris Doctor, & Johannes de Sepulueda Miles, & Ricardus Nanfan Miles Custos Principis Primogeniti Regis Angliae, & Thomas Savage utriusque Juris Doctor ac Cancellarius Comitatûs Marchiae, Nomine praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Regis Angliae, nostrorum Constituentium, Promittimus & Assecuramus invicem quòd praefati Domini Facient, Observabunt, & Adimplebunt realiter & cum effectu omnia & singula in praesentibus Literis & Capitulationibus desuper contenta, quae cuilibet Parti earum incumbunt facienda & adimplenda, tàm circa praefatam Pacem, Amicitiam, Ligam, & Confoederationem, quàm circa dictum Matrimonium Contrahendum inter praefatos Dominos Arturum Principem Walliae & Infantem Katerinam, omni dolo, fraude, simulatione, & cautelâ cessantibus, & quòd omnia bonâ Fide servabuntur & adimplebuntur sub Ipothecâ & Obligatione omnium suorum Bonorum Patrimonialium & Fiscalium praesentium & futurorum, quae ad haec specialiter & expressè Obligamus sub omni Juris & Facti Renunciatione ad haec necessaria pariter & Cautela.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium Praemissorum praesentes Literas sive praesens Publicum Instrumentum fieri jussimus, & ejusdem Tenoris duplicari,
Unum, videlicet, ipsorum Originalium pro praefatis Dominis Rege & Reginâ Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c.
Alterum verò pro praefato Domino Rege Angliae,
Et volumus quòd quilibet Originalium eorumdem, etiam sine altero & per se, tantam plenariam Fidem, in Judicio & extra, ubique faciat de Praemissis, ac si ambo Originalium ostensa fuissent.
Dat. & Acta in Oppido de Medina del Campo, Die Vicesimâ septimâ Mensis Martii, Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quandringentesimo, Octoagesimo Nono; Praesentibus ibidem, Egregiis Viris Dominis, Roderico Maldonado de Talanera Doctore, & Fernando Alvari Secretario & Bacallario, Jofredo de Sasiola, Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Consiliariis, & Roderico de Mercado eorumdem Regis Domûs Milite, Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et ego Johannes de Tyedra Clericus Lamorensis Dioecesis in Decretis Bacalarius Publicus Apostolicâ Auctoritate Notarius, quia praedictis omnibus & singulis, dùm sic ut praemittitur Agerentur, Dicerentur, & Fierent, unà cum praenominatis Testibus, praesens fui, eaque omnia & singula sic fieri vidi audivi & in Notam sumpsi, ideò praesentes Literas sive praesens Publicum Instrumentum Manu meâ scriptum, Mandataque Procurationem praedictorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. ac Regis Angliae, & Capitula praedicta in se continens sive continen. per praefatos Dominos Oratores & Commissarios supra ut praefertur munitas, ad eorumdem Instantiam & Requisitionem, Signo & Nomine meis consuetis, pro praefato Domino Rege Angliae, signavi, subscripsi, & publicavi in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum rogatus & requisitus.
Quibus Omnibus Et Singulis praeinsertis, per Nos Visis, Inspectis, & diligenter Examinatis, quia Nobis maximè cordi est ut omnia & singula in eis contenta plenè Observentur, Custodiantur, & integrè Teneantur, ac in omnibus & per omnia prout supra narrata & explicita sunt debitae Executioni Demandentur, idcircò, de nostra certa Scientia & merâ Voluntate, praeinserta Capitula pacta, composita, inita & concordata, & omnia in eis & quolibet eorum, de Verbo ad Verbum, contenta, expressa, & narrata harum serie Approbamus, Confirmamus, Stabilimus, Rata, Grata, & Firma habemus, Roburque Firmitatis Adjicimus, perinde ac si per Nos ipsos pacta, composita, inita, & concordata fuissent, eaque omnia & singula, bonâ Fide & Verbo Regio, Adimplere, Tenere, & firmiter Observare Promittimus & Assecuramus, quodque idem facient Successores & Haeredes nostri a Nobis legitimè procreati & descendentes, eorumque Filii & Successores similiter Promittimus & Assecuramus.
Et insuper, pro majoris Roboris Firmitate, Jurejurando Astringimur, Sacrosanctis Dei Evangeliis Signoque Sanctae Crucis, in Praesentia Reverendissimi in Christo Patris Johannis Archiepiscopi Cantuariensis totius Angliae Primatis Cancellarii nostri Angliae, ac, Venerabilium Patrum, Ricardi Exoniensis Custodis Privati Sigilli nostri, & Petri Wintoniensis, Episcoporum, ac, Nobilium & Praeclarissimorum Dominorum, Thomae Comitis Arundellae, Johannis Comitis Oxoniae Magni Camerarii nostri Angliae, Henrici Comitis Northumbriae, Georgii Comitis Salopiae, Thomae Comitis Derbiae Constabularii Angliae, & Henrici Comitis Essexiae, Consanguineorum nostrorum Carissimorum, ac etiam, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Ricardi Nevill Domini de Latymer, & Johannis Zouche Domini de Zouche, Militum, necnon aliorum Magnatum, Procerum, & Consiliariorum nostrorum, per Nos corporaliter manu tactis, quòd omnia & singula, in Praeinsertis Capitulis pactis & concordatis contenta & expressa, realiter & cum effectu Tenebimus, Adimplebimus, Firmabimus, & omni fraude, dolo, vel falsâ machinatione aut simulatione, ut Catholicos decet Principes, cessantibus, inviolabiliter Observabimus, nec unquam ullo tempore contrarium faciemus fierique permittemus.
In quorum Fidem & Testimonium Praesentes, Manibus propriis subscriptas, nostroque Sigillo munitas, fieri jussimus.
Dat. in Manerio nostro de Okyng sub Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, Die Vicesimâ tertiâ Mensis Septembris, Regnique nostri Anno Sexto.
Per ipsum Regem.
Sept. 23. Commission to Richard Malewe, president of Magdalen College, Oxford, and Robert Rydon, clerk of the council and vice-admiral, to deliver the K.'s ratifications of the above-mentioned treaties to the K. and Q. of Castile, and to receive their treaties in exchange. Woking.
O. xii. 429. H. v. p. iv. 24.
De Tractando & Recipiendo dictarum Conventionum Ratificationes.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 29.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, hiis actis Diebus, inter nostros atque Altissimorum & Potentissimorum Principum Fernandi Regis & Helisabethae Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Ciciliae, &c. Confoederatorum & Consanguineorum nostrorum Carissimorum Oratores, Procuratores, & Nuncios, nonnulla Pacta, Conventiones, Intelligentiae, & Foedera inita, concordata, perculsa, conventa fuerint & conclusa, sicuti in Literis dictorum Oratorum, de Data Vicesimae septimae Diei Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octagesimo nono, superinde confectis, ac per Literas nostras Patentes, Magno Sigillo nostro munitas, Approbatas, Ratificatas, & Confirmatas pleniùs continetur,
Nosque alias Literas nostras Patentes, Manu nostrâ subscriptas, hujusmodi Pacta, Conventiones, Intelligentias, & Foedera partim recitantes, eaque sic Recitata Extendentes, Explanantes, seu Modificantes, de novo fieri & Magno Sigillo nostro muniri fecimus,
Nos igitur,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Magistri Ricardi Mahewe Sacrae Theologiae Doctoris Praesidentis Collegii Sanctae Mariae Magdalenae in Universitate Oxoniae Capellani nostri, & Roberti Rydon Legum Bacularii Clerici Concilii nostri ac Viceadmiralli, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales, Assignamus, Facimus, Deputamus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum speciale ipsas nostras Literas, sic Manu nostrâ subscriptas, ac Magno Sigillo nostro, ut praemittitur, sigillatas, praefatis Altissimis & Potentissimis Principibus Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Ciciliae, &c. pro Nobis & Nomine nostro, Dandi, Tradendi, & Deliberandi,
Aliasque consimiles Literas a praefatis Altissimis & Potentissimis Principibus, seu eorum Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, pro Nobis & Nomine nostro, Petendi, Exigendi, Requirendi, & Recipiendi,
Caeteraque Faciendi, Exequendi, & Expediendi quae in Praemissis, seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Rata, Grata, & Firma habituros quicquid dicti nostri Commissarii, Oratores, Procuratores, Deputati, & Nuncii, Nomine nostro fecerint in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Okyng, vicesimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem.
Oct. 4. John Galeaz Maria Sforza Visconti, duke of Milan, promises to observe the league between himself and the K. of England. Somma.
O. xii. 429. H. v. p. iv. 25.
Literae de Foedere cum Duce Mediolani.
An. 6. H. 7. Ex Autogr.
Johannes Galeaz Maria Sfortia Vicecomes
, Dux Mediolani, &c. Papiae, Angleriaeque Comes, ac Genuae & Cremonae Dominus, omnibus & singulis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Tenore earum innotescat quòd,
Cùm Serenissimi Domini Angliae Reges, & Illustrissimi Progenitores nostri, qui pro tempore fuerunt, mutuam inter se Benivolentiam atque Amicitiam coluerint, ita ut quamvis longo spatio atque intervallo Terrarum Corpore Seperati fuerint, perpetuis tamen Animorum nexibus & Caritatis vinculo fuerunt Conjuncti, ex quo ipsis Principibus non modicum Laudis & Gloriae Decus accessit, verum etiam Subditis, & Populis eorum maxima inde Commoda provenerunt,
Hoc exploratissimum habentes Serenissimus Princeps Dominus Henricus, Dei gratiâ, praesens Rex Angliae & Franciae, ex unâ, & Nos praefatus Johannes Galeaz Maria, Dux Mediolani, &c. Parte ex altera, Dignum esse duximus vetustissimam Majorum nostrorum Benivolentiam non modo custodire, sed etiam validioribus Fundamentis stabilire, firmare, atque aeternam reddere, perpetuisque Foederum, Pacis, Ligae, Unionis, & Intelligentiae, vinculis firmare,
Ob eamque Causam inter Nos Regem, & Nos Ducem praefatos, Conventum, Contractum, ac, animo deliberato, est Conclusum, Foedusque in hac forma percussum,
Inviolabilem, firmam, & perpetuam Pacem, Ligam, Unionem, & Intelligentiam, inter Regem praefatum & Nos Ducem, nostros Haeredes, Successores, Regna, Patrias, Dominia, Vassallos, & Subditos quoscunque, utriusque Partis, praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscunque Statûs, Gradûs, seu Condictionis existant, perpetuò forè futuram,
Itaque inter Nos Principes, & omnes & singulos, supra expressos, sit bona, sincera, vera, integra, perfecta, perpetua, & finalis Pax, Amicitia, & Liga, Confoederatio & Unio inperpetuum duratura, hoc modo; videlicet,
Quòd tàm Nos Principes praedicti quàm nostrum Haeredes, Successores, Vassalli, & Subditi in Terris & Locis utriusque Principis, sese mutuis Officiis prosequantur, & honestâ Affectione pertractent; ita quòd tàm Nos Principes quàm Subditi utriusque nostrûm possint tutè, liberè, hincinde ad utriusque nostrûm Portus, Dominia, & Districtus quoscunque, citra & ultra Mare, accedere, & in eis morari, mercari, & Comercium exercere, ab eisque recedere, quotiens, quamdiu & quando eis libuerit, cum suis, aut conductis, aut accommodatis Navigiis, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercibus, Mercimoniis, Sarcinulis, Bonis, & Rebus quibuscumque, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, absque Contradictione aliqua, vel Impedimento quocunque, quemadmodum propriis in Partibus eis liceret; ita quòd nullo alio Salvo Conductu generali aut speciali indigeant; Salvis tamen semper Regnorum, Patriarum, Dominiorum, Urbium, & Locorum suorum Legibus, Statutis, Juribus, & Consuetudinibus, quibus nil per Praemissa censeatur esse Derogatum, salvis etiam aliis utriusque Partis Ligis, Intelligentiis, ac Confoederationibus, quibus per Praesentes nullo modo intelligatur esse Derogatum.
Quae quidem omnia & singula Nos, Johannes Galeaz Maria praefatus, in Verbo & Fide legalis Principis, Promittimus, pro Nobis, Successoribus nostris, & Subditis ac Vassallis nostris, ita ut supra scripta sunt, bonâ Fide, sine fraude & dolo Nos Observaturos, nec, ullo quaesito colore, quovis modo Contraventuros.
In quorum omnium & singulorum Fidem, praesentes Litteras nostras Patentes fieri, & nostri Sigilli Magni appensione communiri Jussimus.
Dat. Sommae, Die Quarto Octobris, M. CCCC. XC.
B. Chalcugn.
Oct. 8. Safe conduct for French ambassadors. Knole.
O. xii. 430. H. v. p. iv. 25.
De Conductu pro Oratoribus Franciae.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 16.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac certis considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem nostras speciales,                Commissarios, Oratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios Illustrissimi Principis Caroli Franciae Consanguinei nostri Carissimi, cum Centum & Viginti Personis vel infra in Comitiva sua, in una Navi vel diversis Navibus, cum Equis, Carectis, Cariagiis, Capcis, Manticis, Bogeis, Fardellis, Vestimentis, Apparatibus, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, necnon aliis Bonis & Rebus suis necessariis & requisitis, Nobis in hoc Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca nobis subjecta quaecumque, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Veniendo, ibidem Morando, Expectando, Sojornando, & Conversando, Negotia Onera & alia Agenda sua ibidem Proponendo & Expediendo, & exindè se Divertendo, & ad praedictum Consanguineum nostrum Re- deundo liberè & absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ concessâ vel concedendâ non obstante.
Et ideò &c.
In cujus &c. per Tres Menses duraturas.
Teste Rege apud Knoll, octavo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 8. Power for Richard bp. of Exeter, keeper of the privy seal, Thomas earl of Ormond, William prior of Christchurch, Canterbury, and four others, to treat with Charles K. of France concerning the duchess of Brittany, and also for a truce and mercantile intercourse for three years. Knole.
O. xii. 431. H. v. p. iv. 25.
De Communicando cum Consanguineo Franciae.
An. 6. H. 7. Ibid. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Nos, non minus luctu quàm moerore, prae oculis habentes quo in Discrimine Barbaras per Nationes, Orthodoxorum Sanguinem crebrò sitientes, Christiana Religio inpraesentiarùm premitur atque Laceratur, quae ad divam olim Felicitatem votivamque Prosperitatem & sanciùs vel celeriùs reduci nequeat quàm ipsius Religionis Principes, saltem Potentiores, Pacis Amicitiaeque Foedere copulentur,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum Reverendi in Christo Patris Ricardi Exoniensis Episcopi Custodis Privati Sigilli nostri, Thomae Comitis de Ormond Domini de Rocheford, Willielmi Prioris Ecclesiae Christi Cantuariensis, Johannis Gunthorp Decani Ecclesiae Cathedralis Wellensis, Johannis Don pro Corpore nostro Militis, Johannis Turbervyle Militis Thesaurarii Villae nostrae Calesii, & Willielmi Rosse Vitellarii ejusdem Villae, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, & Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, & Ordinamus & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Carolo Franciae Consanguineo nostro carissimo, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, tàm de & super omnibus & singulis Contentionibus, Pactionibus, Concordiis, Alligantiis, Amicitiis, Affinitatibus, Confoederationibus, & Intelligentiis quibuscumque, habitis sive habendis, firmatis, sive firmandis, ipsum Praecarissimum Consanguineum nostrum & Illustrissimam Principem Annam Britanniae Ducissam Consanguineam nostram Carissimam qualitercumque concernentibus concernereve valentibus, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis inter Nos & dictum Consanguineum nostrum, Regna, Terras, & Dominia nostra atque sua, necnon Subditos, Alligatos, & Confoederatos nostros atque suos quoscumque, ad Tres Annos proximò futuros seu minora Tempora duraturis, ac etiam de & super mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum inter Nos & dictum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra atque sua, Subditos, Alligatos, Vassallos, Confoederatos nostros & suos quoscumque, hincinde ineundis, percutiendis, componendis, & habendis, Tractandi, Communicandi, Conveniendi, Concordandi, Componendi, & Appunctuandi,
Necnon de & super omnibus & singulis Quaestionibus, Querelis, Attemptatis, & Demandis Subditorum & Confoederatorum nostrorum atque suorum Cognoscendi & Procedendi, atque eas finaliter Concludendi & Determinandi,
Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in tali Loco five talibus Locis, prout eis meliùs visum fuerit, Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibns Communicandi, Tractandi, Componendi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Necnon de & super certa Pecuniarum Summa Statuendi pro Nobis, per ipsum nostrum Praecarissimum Consanguineum, Loco & Tempore per ipsos concordatis Praefigendis & Limitandis, solvendâ, Communicandi, Tractandi, Conveniendi, Concordandi, & Paciscendi,
Cautionesque, Promissa, Obligationes, & Securitates quascumque, pro Solutione & Contentatione hujusmodi Summarum, Nobis & Assignatis nostris solvendarum, Petendi, Stipulandi, Exi- gendi pariter, & Recipiendi, Locaque & Tempora pro Solutione hujusmodi Summarum, prout eisdem Oratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis meliùs visum fuerit, Statuendi, Praefigendi, & Limitandi,
Praemissaque omnia & singula Appunctuandi, Concludendi, Determinandi, Finiendi, Firmandi, & Assecurandi,
Necnon de & super Appunctuatis & Conclusis hujusmodi eaque qualitercumque concernentibus Literas validas & efficaces Conficiendi, & eidem Consanguineo nostro ejusve Commissariis eas Deliberandi, atque ad omnium eorum & singulorum Praemissorum sic conclusorum Observantiam Nos Haeredes & Successores nostros, per easdem Literas, modo & formâ quibus eis meliùs videbitur, Astringendi & Obligandi,
Literasque alias, consimilis effectûs & vigoris, seu saltem efficaces pro parte dicti Consanguinei nostri Petendi, Exigendi, & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula & ea qualitercumque concernentia Faciendi & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra interessemus, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac Parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituors & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Consirmatorias & Appobatorias in forma debita & autentica prout opus fuerit daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Knoll, octavo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Dec. 10. Safe conduct for Francis lord of Luxenburg, viscount of Martiga, Wallerand de Sams, lord of Marigny, and Robert Gaguin, general minister of the order of the Holy Trinity, French ambassadors. Westm.
O. xii. 432. H. v. p. iv. 26.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 6. H. 7. Ibid. m. 39.
Rex universis & singulis Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Judicibus, Admirallis, Capitaneis, castellanis, Armigerorum Ductoribus, Civitatum, Castrorum, Fortalitiorum, Villarum, Portuumque Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, Passagiorum, Viarum & Itinerum Custodibus & Gubernatoribus, eorumque Locatenentibus, necnon Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Licet apud omnes Nationes Legatorum Nomen semper Venerabile fuit, ita ut illorum Profectio sive Bello sive Pace Secura esse debeat & Tuta, utpotè qui inter Principes & Gentes Publicae Utilitatis Causas gerunt,
Ad majorem tamen Cautionem Salvus illis interdum Conductus, ad propellendas Temerariorum Hominum Injurias, conceditur,
Quocirca Nos, ex Munificentia nostra Regia, cupientes ut Illustrissimi & Potentissimi Principis Carissimi Amici & Consanguinei nostri Karoli Franciae Regis Legati & Ambassiatores Viri Illustres, Franciscus Dominus de Luxenburg Vicecomes de Martiga, Wallerandus de Sams Dominus de Marigny, & Venerabilis Pater Robertus Gaguin Decretorum Doctor Generalis Minister Ordinis Sanctae Trinitatis, quietiùs & securiùs suam Legationem atque Ambassiatam, & ea omnia & singula, quae propter beatae Pacis Securitatem Nobiscum loqui, agere, tractare, & componere sui Principis Nomine habent & habere sperant in Mandatis, valeant & possint, de Gratia nostra speciali ac ex mero Motu nostro suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales praedictos Illustres Viros dicti Consanguinei nostri Legatos & Ambassiatores in Regnum nostrum Angliae, Villam & Marchias Calesii, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Quaterviginti Personis in Comitivaeorum at que cujuslibet eorum vel infra, & totidem Equis ac Bonis, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Bogeis, Manticis, Fardellis, & aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, aut equestrè vel pedestrè, aut aliis Equitaturis, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Stando, Redeundo, Perhendinando, Sojornando, Conversando, & Exspectando, & ex- inde ad Partes Franciae, seu alias Partes Exteras quascumque Transeundo & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Hujusmodi Salvum Conductum, Protectionem, Tuitionem, & Salvam Gardiam nostras, desuper habundanti gratiâ nostrâ, eis & eorum culibet in Verbo Regio Concessimus, & per Praesentes Concedimus, quamquam tempus Treugae & Induciarum, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum Carissimum firmatae sunt, finiri interim contigerit,
Et ideò vobis & vestrûm cuilibet Mandamus quòd ipsos Legatos & Ambassiatores in Regnum, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra praedicta, cum Personis, Equis, Bonis, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Bogeis, Manticis, Fardellis, Rebus, & Hernesiis suis praedictis, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, seu aliis Equitaturis, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Stando, Perhendinando, Sojornando, Conversando, & Expectando, & exinde ad dictas partes Franciae seu alias Partes Exteras quascumque Transeundo & Redeundo, ut praedictum est, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes eis seu eorum alicui, aut, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen, Et, si quid eis seu eorum alicui in Personis aut Bonis & Rebus praedictis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet sine dilatione debitè corrigi & reformari faciatis, quod integrè fieri Regiâ nostrâ Auctoritate Mandamus & Jubemus,
Quòd si quid in hoc nostro Salvo Conductu omissum sit, quod ad Efficaciam Securitatemque hujusmodi Salvi Conductûs pertineat, aut si quid in eo Duhium aut Ambiguum oriatur, Volumus expressè quòd totius Ambiguitatis Interpretatio ad Commodum, Utilitatem, & Securitatem ipsorum Ambassiatorum convertatur,
Proviso semper quòd praedicti Legati & Ambassiatores ac secum Commitantes se benè & honestè erga Nos & Populum nostrum habeant & gerant, absque quicquam quod in Nostri Contemptum seu Praejudicium aut Populi nostri praedicti Dampnum seu Gravamen cedere valeat faciendo vel attemptando,
Et si contingat aliquem praedictorum Legatorum & Ambassiatorum aut secum Comitantium praesentem Salvum Conductum nostrum Infringere, nolumus tamen ipsis Ambassiatoribus nec eorum alicui, dictum Salvum Conductum nostrum minimè Infringenti, aliquod Dampnum vel Praejudicium generari, set illi vel illis qui ipsum nostrum Salvum Conductum Infregerit vel Infregerint.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Decembris.
Dec. 14. Safe conduct for John de Chaalon, prince of Orange, Francis count of Dunois, and Philip de Montauban, chancellor of Brittany. Westm.
O. xii. 433. H. v. p. iv. 26.
Pro Magnatibus Britanniae.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 37.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratiâ nostrâ speciali, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem & Defensionem nostras speciales, Magnisicos & Spectabilissimos Viros, Consanguineos nostros Praedilectos, Johannem de Chaalon Principem Orangiae, & Franciscum Comitem Dunosiae, ac Nobilem & Clarissimum Virum Philippum de Montauban Cancellarium Britanniae, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Trescentis Personis in Comitiva sua vel infra, & totidem Equis, ac Bonis, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Bogeis, Manticis, Ferdellis, Literis, Papiris, & aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim & unumquemque ipsorum per Se & divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, aut equestrè vel pedestrè seu aliis Equitaturis, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Perhendinando, Sojornando, Conversando, Stando, & Exspectando, & exinde ad quascumque Partes Exteras, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Transeundo, Reveniendo, & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, seu Gravamine quocum- que Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Et ideò &c.
In cujus &c.
Per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Decembris.
Dec. 21. Safe conduct for William Knollys, prior of S. John of Jerusalem in Scotland. Knole.
O. xii. 434. H. v. p. iv. 26.
De Protectione.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 18.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, & ad humilem Supplicationem Dilecti Nobis in Christo Dompni Willielmi Knollys Prioris Prioratûs sive Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Partibus Scotiae, suscepimus eum in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales,
Ita quòd benè licebit eidem Priori, cum quadam Navi de Regno Scotiae Portagii Quaterviginti Doliorum vel infra, per Se aut ejus Factores sive Attornatos, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca Nobis subjecta quaecumque, cum Servientibus suis quibuscumque, necnon Bonis, Mercandisis, Rebus, & Hernesiis suis licitis & non prohibitis, necnon Armis pro eorum Defensione oportunis quibuscumque, conjunctim & divisim, equestrè vel pedestrè, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Venire, ibidem Morari, Nocte Dieque Perhendinare, Mercandisare, ac Bona & Mercandisas hujusmodi Vendere, aliaque Bona & Mercandisas licita quaecumque, ad Stapulam nostram Calesii non pertinentia, Emere, & cum eisdem ac Servientibus, Rebus, & Hernesiis hujusmodi extra Regnum & Loca praedicta in dictum Regnum Scotiae, liberè & absque impedimento aliquo, Transire & Redire, aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ concesâ sive concedendâ, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, seu Restrictione in contrarium factâ, editâ, sive ordinatâ, aut aliquâ aliâ Causâ, Re, vel Meteriâ quacumque, in aliquo non obstante;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd ipsum Priorem, Factores, Attornatos, sive Deputatos suos, cum Bonis, Rebus, &c. ut in similibus Literis bujusmodi Salvi Conductûs.
In cujus &c. per unum Annum duraturas, si Pax & Treuga inter Nos & carissimum Consanguineum nostrum Regem Scotiae tamdiu durare contigerint.
Teste Rege apud Knolles, vicesimo primo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.