Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1491

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

434-440

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1491', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 434-440. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115535 Date accessed: 21 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1491

Syllabus EntryFoedera Text
1491. Feb. 4. Power for John Baldiswell, clerk of the council, and Ralph Austriche, alderman of London, to treat with Thomas Folchi de Portinariis and Christopher Joannis Antonii de Spinis, Florentine ambassadors. Westm.
O. xii. 434. H. v. p. iv. 26.
De Communicando cum Florentinis.
An. 6. H. 7. Ibid. m. 35.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Johannis Baldiswell Legum Doctoris Clerici Concilii nostri, & Radulphi Austriche Civis & Aldermanni Civitatis Londoniae, plenius confidentes,
Ipsos, & eorum alterum, nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Oratores, & Deputatos, nostrumque verum, legitimum, & indubitatum Commissarium, Procuratorem, Oratorem & Deputatum, Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus,
Ad Paciscendum, & Conveniendum, Pactaque, Capitula, & Conveniones Faciendum, Ineundum, atque Firmandum cum, Spectabilibus Viris, Tommasio Folchi de Portmaris, & Cristoforo Joannis Antonii de Spinis, Procuratoribus, Sindicis, Actoribus, & Nunciis, Magnificorum & Excelsorum Dominorum, Priorum Libertatis & Vexilleferi Justitiae Populi Florentini Civitatis Florentiae, sive eorumdem Tommasii & Cristofori altero, de & super quibuscumque Rebus quantumcumque magnis vel arduis, aut de quibus deberet fieri mentio specialiter expressa, & cum plena, libera, & generali Administratione in praedictis & circa ea necessaria, ac etiam si talia forent quae Mandatum exigerent magisspeciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per praefatos Commissarios, Procuratores, Oratores, & Deputatos nostros, seu eorum alterum, Actum, Factum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c. per Quatuor Menses duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 17. Power for Richard bp. of Exeter, keeper of the privy seal, Thomas earl of Ormond, and William prior of Christchurch, Canterbury, to treat with Charles K. of France concerning Maximilian K. of the Romans and Anne duchess of Brittany, and concerning the payment of money due to the K. Westm.
O. xii. 435. H. v. p. iv. 27.
De Tractando cum Consanguineo Franciae.
An. 6. H. 7. Ibid. m. 36.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm verè lateat neminem, Civitates, Opida, atque Regna Bellorum Calamitatibus Dissidiorumque Turbinibus ad nichilum fuisse redacta, eademque Pace coaluisse,
Hinc est quòd Nos,
Felicem Rerum Christianae Religionis Successum, Universalemque Regum ac Regnorum omnium Concordiam desiderantes, & maximè eorum quibus Sanguinis vicinitate conjuncti sumus,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Venerabilis in Christo Patris Ricardi Exoniensis Episcopi Custodis Privati Sigilli nostri, Thomae Comitis de Ormond & Domini de Rocheford, & Willielmi Prioris Ecclesiae Christi Cantuariensis, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, & Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Carolo Franciae Consanguineo nostro praecarissimo, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, de & super omnibus & singulis Conventionibus, Pactionibus, Concordiis, Alligantiis, Amicitiis, Affinitatibus, Confoederationibus, & Intelligentiis quibuscumque, habitis sive habendis, firmatis sive firmandis, ipsum Praecarissimum Consanguineum nostrum Carolum Franciae, ac Illustrissimum Principem Maximilianum Romanorum Regem, & Illustrissimam Principem Annam Britanniae Ducissam Consanguineos nostros Carissimos qualitercumque concernentibus concernereve valentibus,
Ac etiam de & super Treugis & Guerrarum, Abstinentiis, ad Tempus sive ad certa Tempora duraturis, quàm de & super mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum inter Nos ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra atque sua, Subditos, Alligatos, Vassallos, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, hincinde ineundis, percutiendis, capiendis, componendis, & habendis, Tractandi, Communicandi, Conveniendi, Concordandi, Componendi, Appunctuandi & plenariè & integrè Determinandi,
Necnon omnes & singulas hujusmodi Conventiones, Pactiones, Concordias, Alligantias, Amicitias, Affinitates, Confoederationes Intelligentias, Treugas, Amicitias, & Guerrarum Abstinentias quascumque, habitas seu habendas, firmatas seu firmandas, ipsos nostros Consanguineos, Franciae & Romanorum Reges, & praefatam Britanniae Ducissam, qualitercumque concernentes concernereve valentes, ad meliorem & validiorem earumdem Observantiam, per ipsum Consanguineum nostrum Franciae corporaliter Jurari, & in Verbo suo Regio Promitti, Literasque suas Patentes, Magno Sigillo suo sigillatas, aliasque Cautiones, Obligationes, & Securitates quascumque in ea parte requisitas, super eisdem Juramento & Promissione debitè conficiendas, eisdem Commissariis & Deputatis nostris Nomine nostro tradi & deliberari, Stipulandi, Petendi, Exigendi pariter & Recipiendi,
Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in tali Loco sive talibus Locis Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibus Comunicandi, Conveniendi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi, prout eisdem Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, & Deputatis nostris, & Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) melius visum fuerit & oportunum,
Necnon de & super certa Pecuniarum Summa Statuenda, & Nobis, per ipsum Praecarissimum Consanguineum nostrum Franciae, Loco & Tempore per ipsos concordandis, praefigendis & limitandis, solvendâ, similiter Tractandi, Conveniendi & Paciscendi,
Cautionesque, Promissa, Obligationes, & Securitates quascumque, pro Solutione & Contentatione hujusmodi Summarum fiendis, Petendi, Stipulandi, & Exigendi pariter, & Recipiendi, Locaque & Tempora pro Solutione hujusmodi Summarum, prout eisdem Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, Legatis, & Nunciis nostris & suis meliùs visum fuerit, Statuendi, Praefigendi, & Limitandi,
Praemissaque omnia & singula Appunctuandi, Concludendi, Firmandi, & Assecurandi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus Appunctuatis & Conclusis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Consanguineo nostro Franciae, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis antedictis Appunctuata, Conventa, Concordata, Conclusa, & Determinata fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Liberandi,
Literasque alias, consimilis effectûs & vigoris, ex altera Parte Petendi, Exigendi, & Recipiendi,
Juramentumque in Animam nostram, si opus fuerit, Praestandi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula & ea qualitercumque concernentia Faciendi, Exercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos faceremus & facere possemus si in propria Pertona nostra interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 23. Safe conduct for Axcell Wolson, subject of John K. of Denmark. Westm.
O. xii. 436. H. v. p. iv. 27.
De Conductu.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 9.
Rex universis & singulis &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitonem & Defensionem nostras speciales, Probum & Spectabilem Virum Axcellum Wolson Servitorem & Subditum Praecarissimi Confratris nostri Johannis Daciae, Swesiae, & Norwegiae, Sclavorum, Gothorumque &c. Regis Illustrissimi,
Ita quòd benè liceat eidem Axcello in hoc Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua vel infra, in una Navi sive diversis Navibus, cum Bogeis, Jocalibus, Apparatibus, Armaturis, Habilimentis Guerrae, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Venire, ibidemque Nocte Dieque Morari, Perhendinare, Conversari, Sojornari, & Exspectare, & exindè ad Partes proprias Transire & Redire valeat liberè & absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquâ Marquâ, Contramarquâ, sive Reprisaliâ concessâ vel concedendâ non obstante.
Et ideò &c.
Et si &c.
Proviso semper &c.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 26. Power for Richard bp. of Exeter and his colleagues to treat with Anne duchess of Brittany concerning the K. of France and the repayment of the K.'s expenses in assisting her. Westm.
O. xii. 436. H. v. p. iv. 27.
De Communicando cum Anna Ducissa Britanniae.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 37.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Venerabilis Patris Richardi Exoniensis Episcopi Custodis Privati Sigilli nostri, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum Consiliario- rum, Thomae Comitis de Ormond & Domini de Rocheford, & Willielmi Prioris Ecclesiae Christi Cantuariensis, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, & Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenariam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, cum Serenissima Principe Consanguinea nostra Carissima Anna Britanniae Ducissa, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, Legatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ea ad hoc habentibus, de & super omnibus & singulis Conventionibus, Pactionibus, Concordiis, Allegantiis, Treugis, Amicitiis, Guerrarum Abstinentiis, Affinitatibus, Confoederationibus, & Intelligentiis quibuscumque, habitis sive habendis, firmatis sive firmandis, ipsam Britanniae Ducissam, & Illustrissimum Principem Carolum Franciae Consanguineum nostrum Carissimum, qualitercumque concernentibus concernereve valentibus,
Ac de & super omnibus & singulis Pecuniarum Summis, per Nos in Auxilium praedictae Consanguineae nostrae, in Conductione Armatae nostrae in Partibus Britanniae, pro Readeptione Patriarum & Villarum suarum ibidem, expositis & expensis, aut exponendis & expendendis, Nobis per ipsam Consanguineam nostram, juxta vim, formam, & effectum Conventionum, Pactionum, & Conclusionum inter Nos & ipsam Consanguineam nostram ante haec initarum, conventarum, & conclusarum, contentandis & resolvendis,
Ac de Loco, Tempore, & Terminis Resolutionis hujusmodi Summarum Nobis fiendae praefigendis, limitandis, & statuendis, Tractandi, Comunicandi, Conveniendi, Concordandi, Componendi, Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi, hujusmodique Loca, Tempora, & Terminos pro Resolutione hujusmodi Summarum, nobis fiendâ, prout dictis nostris Commissariis melius visum fuerit, Praefigendi, Limitandi, & Statuendi,
Necnon omnes & singulas hujusmodi Conventiones, Pactiones, Concordias, Alligantias, Amicitias, Affinitates, Confoederationes, Intelligentias, Treugas, Amicitias, Guerrarum Abstinentias quascumque, habitas sive habendas, firmatas sive firmandas, ipsos Consanguineos nostros Carolum Franciae & Ducissam Britanniae Nosve qualitercumque concernentes concernereve valentes, ad meliorem validioremque earumdem Observantiam, per praedictam Consanguineam nostram Britanniae corporaliter jurari, & in Verbo Principis promitti, Literasque suas Patentes, sub Magno Sigillo suo sigillatas, aliasque Cautiones, Obligationes, & Securitates quascumque, in ea parte requisitas, super eisdem Juramento & Promissione, sibi Nomine nostro tradi ac deliberari Petendi Exigendi pariter & Recipiendi,
Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in tali Loco sive in talibus Locis Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, inibi de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibus Comunicandi, Tractandi, Conveniendi, Appunctuandi, & Concludendi, prout eisdem Commissariis & Deputatis nostris & Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) melius visum fuerit & oportunum,
Praemissaque omnia & singula Concludendi, Firmandi, Assecurandi, & Roborandi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis, & Conclusis, Praemissaque qualitercumque concernentibus, quae cum praefata Consanguinea nostra Britanniae, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis antedictis Appunctuata, Conventa, Concordata, Conclusa, & Determinata fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Liberandi,
Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula eaque qualitercumque concernentia Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios nostros, & Duos eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac Parte, Nos Rata, Grata, & Firma habitu- ros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Februarii.
Feb. 26. Safe conduct for subjects of the duke of Milan. Westm.
O. xii. 438. H. v. p. iv. 28.
Pro Subditis Ducis Mediolani.
An. 6. H. 7. Franc. 5. H. 7. m. 33.
Rex universis & singulis Ducibus, &c. Salutem.
Sciatis quòd, de advisamento & assensu Concilii nostri, suscepimus in saluvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, Defensionem, & Salvam Gardiam nostram speciales, omnes & singulos Mercatores & Subditos Ducis Mediolani & eorum quemlibet in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum eorum Navibus, Carracis, & Galeis, & cum omnimodis Bonis & Mercandisis suis, & cujuslibet eorum pro facto Mercatorio, salvò & securè Veniendo, ibidem Noctibus & Diebus ad eorum libitum Expectando, Perhendinando, & Morando, & extra Regnum, Loca, Jurisdictiones, & Territoria nostra praedicta salvò & securè, durante praesenti Salvo Conductu & Salva gardia nostris, tàm per Terram quàm per Mare, Transeundo, Redeundo absque Molestatione, Aresto, Perturbatione, Impedimento, vel Gravamine quocumque eis vel alicui eorum, in Corporibus aut Bonis, per aliquos Ligeorum, Ministrorum, vel Officiariorum nostrorum, quocumque Modo vel Causâ, inferendis vel inferri permittendis,
Aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisalia, contra praedictos Mercatores & Subditos, aut eorum aliquem concessis vel imposterùm concedendis, occasione quacumque, non obstantibus,
Quas quidem Literas de Marqua & Contramarqua vel Reprisalia, omnes & singulas supradictas & earum quamlibet, contra has praesentes Literas nostras Vires nolumus quovis modo habere, set eas & earumdem Literarum quamlibet omnium suo Robore efficaciâ & executione carere versus praefatos Mercatores & Subditos, Bona & Mercandisas sua & cujuslibet eorum, per Praesentes Discernimus & Concedimus, cum omnibus & singulis Clausis supradictis & aliis quibuscumque;
Et ideò vobis Mandamus &c.
In cujus &c. per Septennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Februarii.
March 29. Power for John Wrythe, Garter king-of-arms, and Francis Dupon, French secretary, to treat with Anne Q. of the Romans and duchess of Brittany, and with the three states of Brittany, for the repayment of the sums due to the K. of England. Canterbury.
O. xii. 438. H. v. p. iv. 28.
Super Expensis, in Defensione Annae Romanorum Reginae & Britanniae Ducissae, de Obligationibus capiendis.
An. 6. H. 7. Ibid. m. 1.
Rex universis & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ad Requisitionem Interpellationemque Serenissimae Principis Annae Romanorum Reginae & Britanniae Ducissae Consanguineae nostrae Carissimae, cum qua Illustrissimus ac Potentissimus Princeps Carissimusque Confrater noster Romanorum Rex Matrimonium per verba de praesenti contraxit, ipsamque in Conjugem & Conthoralem acceptavit, necnon ad plurimorum Nobilium Britanniae Ducatûs Rogatum, Opem Succursum atque Auxilium, nostris onerosis Sumptibus & Expensis, hiis actis Annis, eidem Serenissimae Principi Romanorum Reginae Ducissae Britanniae Praestiterimus,
Quibus quidem nostris Auxiliis, contra Gallorum Principem ejusque Rabiem & inopinatam Potentiam, ipsa Serenissima Princeps Romanorum Regina Britanniae Ducissa, suus Ducatus, Subditique ejus, Jura Protecta, Tutata, atque Defensata fuerunt,
Pro quibus quidem nostris Expensis atque Sumptibus, per Nos, ante hac, ut praemittitur, errogatis & expositis, ac ad consimilem pro ea Defensionem posthac erogandis & exponendis, Nobis Resolvendis & Restituendis ipsa Serenissima Princeps Romanorum Regina Britanniae Ducissa, Se, suosque Haeredes & Successores, Patrias atque Subditos eorum atque sua Bona firmiter Obligavit atque Astrinxit, prout in Literis suis superinde confectis, Manu propriâ & Sigillo suo munitis, pleniùs liquet,
Jamque inter Magnificum & Spectabilem Virum Jacobum de Gundebault, & nonnullos praefatae Serenissimae Principis Romanorum Reginae Ducissae Britanniae Oratores atque Nostros Tractatum, Concordatum, & Conventum existit, quòd praefata Serenissima Princeps Romanorum Regina Britanniae Ducissa & Tres Status Britanniae, per eorum separata Scripta obligatoria debitè conficienda, se & eorum quemlibet Haeredesque & Successores suos, Patrias, Subditos, Bonaque eorum atque sua praesentia & futura, ad Restitutionem & Resolutionem hujusmodi Expensarum & Pecuniae Summarum, in ipsius Serenissimae Principis Reginae Ducissae Britanniae Patriarum Subditorumque suorum Defensionem & Succursum per Nos ut praemittitur antehac expositarum & posthac exponendarum, Nobis firmiter Obligabunt & Astringent, quibusque in Locis & Temporibus omnes dictae Expensae & Pecuniarum Summae, per Nos pro praefatae Serenissimae Principis Reginae Ducissae Britanniae Statuumque Patriarum, Subditorum, & Jurium Defensione ut praefertur erogatae & postea erogandae, Nobis fideliter & inviolabiliter Restitui & Resolvi debeant, prout in eorum Literis, super eorum Recessu, confectis, & Manibus suis propriis subscriptis, evidentissimè liquet,
Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Wrythe aliàs dicti Garteri Regis Armorum, & Francisci Dupon Nostri in Lingua Gallica Secretarii, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Actores, Factores, Attornatos, & Procuratores speciales Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, prout per Praesentes Facimus, Ordinamus, & Consitituimus,
Dantes & Concedentes eisdem & eorum utrique plenam Tenore Praesentium Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum speciale a praefata Serenissima Principe Regina Ducissa Britanniae, & a dictis Tribus Statibus Britanniae, & eorum quolibet, Cautiones, Obligationes, Literas, Scriptaque Obligatoria, quibus quidem Literis ad omnes & singulas dictas Expensas Pecuniarumque Summas, pro ejusdem Serenissimae Principis Romanorum Reginae Britanniaeque Ducissae suarumque Patriarum Defensione, per Nos erogatas & expositas, & postea erogandas & exponendas, Nobis certis limitatis Locis & Temporibus, ut praefertur, persolvendas, suosque Haeredes & Successores, Patrias, Subditos, Bonaque eorum atque sua praesentia & futura, Nobis Obligabit, & dicti Tres Status Britanniae Se, Haeredesque & Successores suos, Bonaque eorum Nobis Obligabunt, atque ad omnia & Singula Praemissa firmiter observanda validè & efficaciter se astringet & astringent, atque obligare & astringere se debeat & debeant, Requirendi, Exigendi, & Optinendi pariter & Recipiendi, Literasque Testimoniales super hujusmodi Obligationum Receptione Nomine nostro Faciendi, easque eidem Serenissimae Principi Reginae Britanniae Ducissae, si eas habere requirat, Deliberandi,
Caeteraque Faciendi, Exequendi, & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Rata, & Grata, & Firma pro perpetuo habituros totum & quicquid praedicti nostri Actores, Factores, & Procuratores Nomine nostro fecerint in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. vicesimo nono die Martii.
Per ipsum Regem.
March 30. Grant to William Smyth, dean of the royal chapel at Westminster, of the custody of the temporalities of the see of Coventry and Lichfield on the death of John the last bishop. Canterbury.
O. xii. 439. H. v. p. iv. 29.
De Custodia Temporalium commissa.
An. 6. H. 7. Pat. 6. H. 7. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Concessimus & per Praesentes Concedimus Dilecto & Fideli Consiliario nostro Willielmo Smyth Clerico Decano Liberae Capellae nostrae infra Palatium nostrum Westmonasteriense Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Coventriensis & Lichfeldensis, cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem quaecumque, necnon quascumque Portiones & Pensiones quae Nobis per Mortem bonae memoriae Johannis nuper ultimi Episcopi Loci praedicti & ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs aliquo modo pertinent seu pertinere poterint aut debent,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Willielmo & Assignatis suis, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, a tempore Mortis praefati nuper Episcopi quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere, ac unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Ecclesiarum Collegiatarum, Decanatuum, Praepositurarum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praebendarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis reddendo aut Solvendo, aut Compoto indè faciendo,
Et ulteriùs Concessimus praefato Willielmo plenariam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, omnia hujusmodi Ecclesias, Abbatias, Prioratus, Ecclesias Collegiatas, Praeposituras, Decanatus, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praebendas, Hospitalia, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque, Nobis ratione Vacationis praedictae pertinentia, cuicumque sibi placuerit, cùm & quotiens vacaverint seu aliquod eorum vacaverit, ad libitum suum Concedendi, Conferendi, Praesentandi, sive Donandi,
Et quoscumque Senescallos, Receptores, Ballivos, & alios Officiarios quoscumque & Officia quaecumque Episcopatui praedicto pertinentia, ac quoscumque & quaecumque hujusmodi Officiarios & Officia, quos vel quae aliquis Episcopus Coventriensis & Lichfeldensis peranteà legitimè assignavit, fecit, seu donavit, durante Vacatione praedicta, Assignandi, Faciendi, & Donandi, absque Impetitione, Impedimento, Perturbatione, seu Gravamine Nostri vel Haeredum nostrorum Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum, seu aliorum Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; Eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo aut certitudine Praemissorum seu alicujus eorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus eidem Willielmo per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, inde in contrarium facto, edito, sive ordinato, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. Tricesimo Die Martii.