Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1491

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

440-446

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1491', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 440-446. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115536 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1491

Syllabus EntryFoedera Text
April 17. James earl of Buchan and sir Thomas Todde promise to deliver to the K. the K. of Scotland and his brother the duke of Roos. Greenwich.
O. xii. 440. H. v. p. iv. 29.
Obligatio, ad Tradendum Scotorum Regem in Manus Regis.
An. 6. H. 7. Ex Autogr.
Beit Knowen To All Men, that this present Writing shall see or heer, that WHEREAS, by certaine INDENTURES,
Bering Date at Grenewich the xvj Day of Aprill, the Yere of oure Lord God M. CCCC. XCI.
Made betwene the Right Excellent and Myghty Prince Henry, by the Grace of God, King of Englond and of Fraunce, and Lord of Irland on the one Partie, and John Lord Bothwell and Sir Thomas Thodde Knight of the Realme of Scotland, as well for and in the Name of Theimselve as also of dyvers other named in the said INDENTURES on the oter Partie,
It is, for dyvers Considerations in the same INDENTURES declared, amonges other things, expressely shewed, that the Right Honourable Lord Jamys Erle of Boughan and the saide Sir Thomas shall Take, Bringe, and Delyver into the saide King of Englondis Handes the King of Scottis now Reynyng, and his Brother the Duke of Roos, or at the leste the saide King of Scotland,
The saide King of Englond, by way of Ayde and Assistence, yeving unto theim for th'Achiving of theire saide Purpose, hath Lent and Delyverd unto the saide Sir Thomas, as Well for the saide Erle Boughan, as for Himselve, the Some of Cclxvi l. xiii s. iv d. Sterling, the which Cclxvi l. xiii s. iv d. the said Lord Bothwell and Sir Thomas have Promised, and by thies Presentes Promitte and Binde theimselve, theire Heires and Executorurs, to Repaie and Delyver agayne unto the saide King of Englond a this side the Feste of Seintew Michell, next commyng,
And, for the more Suertie of the same Repayment, the saide Sir Thomas hath laid his Sone and Heirs in Plege unto the saide King of Englond.
In witnes whereof the said Lord Bothwell and Sir Thomas have Sealed and Subscribed thies Presentes.
Yeven at Grenewich besides London, the xvij Day of April, the Yere of our Lord above wretin.
John Lorde Bothtvaille.
Thomas Tod of Sereschaw.
Sub Sigillis praedictorum Domini Johannis & Thomae Tod Militis, de cerâ rubeâ pendentibus de unâ eâdemque caudâ Pergamenae.
April 20. Power for Edmund Martyn, William Warham, sir Richard Yorke, and William Rosse, victualler of Calais, to meet the ambassadors of the Teutonic Hanse at Antwerp. Westm.
O. xii. 441. H. v. p. iv. 29.
De Appunctuando cum Hanza Theutonica.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, superioribus Diebus, inter Nos & Civitatum Hanszae Theutonicae Rectores & Gubernatores super Reformatione Attemptatorum, Injuriarum, & aliorum Gravaminum utriusque Partis in alteram, quaedam Dieta, per Dei gratiam, in intio Mensis Maii proximò futuri, in Opido Andwerpiae, feliciter inchoandâ, Statuta sit,
Hinc est quòd Nos, volentes Cepta hujusmodi debitum sortiri effectum,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Magistri Edmundi Martyn, & Willielmi Warham, Legum Doctorum, Richardi Yorke Militis, & Willielmi Rosse Armigeri Vitellarii Villae nostrae Calesii, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Deputamus, Constituimus, & Ordinamus.
Dantes & Concedentes eisdem plenam & liberam Potestatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, Regnis, Terris, Dominiis, Subjectis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum, Spectabilibus & Egregiis Viris, Gubernatoribus & Rectoribus Patriarum & Civitatum Hanszae Theutonicae, seu eorum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, Potestatem sufficientem habentibus, in dicto Opido Andwerpiae, aut alio Loco apto & congruo quocumque, Conveniendi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, & Depraedationibus, Navium Captionibus, Interfectionibus Mercatorum ac Subditorum alicujus Partium praedictarum,
Necnon Displicentiis, Differentiis, Litibus, Quaestionibus, Discordiis, & Attemptatis quibuscumque, inter Nos nostrosque Subditos ex una Parte, & praefatos Honorabiles & Discretos Viros Gubernatores Patriarum & Civitatum Hanszae praedictae, ac etiam Universitates, Societates, Principes, Dominos, Gubernatores, & Rectores Terrarum, Civitatum, Opidorum, Villarum, & Dominiorum quorumlibet dictae Terrae Almanniae, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte alterâ, pendentibus Indiscussis, ac horum Hominum & singulorum Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendi, & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi, ac utriusque Partium hujusmodi Querelas ultro citroque propositas & proponendas, cum suis emergentibus, incidentibus, dependentibus, & connexis, Audiendi, Examinandi, & fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi, & summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, solâ Facti veritate inspectâ,
Necnon perpetuam & realem Pacem atque Concordiam, Communicationemque mutuam, & liberum Intercursum Mercandizandi, securumque Statum pro Hominibus utriusque Partis praesentibus & futuris, tàm in Regnis, Patriis, Civitatibus, Dominiis, & Locis unius & alterius Partis praedictae quàm aliàs ubilibet, tàm per Terram quàm per Mare & Flumina atque Aquas dulces,
Insuper Ligas, Amicitias, & Confoederationes quascumque, inter Nos, Haeredes, & Successores nostros, ac Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque ex una Parte, & praefatos Egregios & Spectabiles Viros Gubernatores & Rectores Patriarum & Civitatum Hanszae praedictae, ac etiam inter Universitates, Societates, Principes, Dominos, Gubernatores, & Rectores Terrarum, Civitatum, & Opidorum, Villarum & Domi- niorum quorumlibet dictae Terrae Almaniae, Terras, Civitates, Opida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte altera, Contrahendi, Ineundi, Tractandi, Appunctuandi, Firmandi pariter, & Concludendi,
Unamque seu aliam Dietam, si ipsis visum fuerit, Appunctuandi, Concordandi pariter, & Concludendi, sub modis, formâ, & conditionibus, de quibus inter dictos nostros Ambassiatores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, ac praefatos Spectabiles & Egregios Viros, ac etiam inter Universitates, Societates, Principes, Dominos, Gubernatores, & Rectores praedictos, seu ipsorum Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios praedictos poterit concordari,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea conjunctim aut divisim necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae Nosmetipsi facere possemus seu faceremus si praesentes personaliter essemus, & etiam si talia forent quae de se Mandatum exigunt magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid, quod per praefatos Ambassiatores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros Nomine nostro Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 23. Commission to Oliver de Coetlogon, general proctor of Brittany, to receive from Maximilian K. of the Romans obligations for the payment of the sums due to the K. from his Q. Westm.
O. xii. 442. H. v. p. iv. 31.
Super Expensis, pro Defensione Annae Romanorum Reginae & Ducissae Britanniae, de Obligationibus recipiendis.
An. 6. H. 7. Ibid.
Universis & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ad Interpellationem, Requisitionem, Contemplationemque Sacratissimi Principis Carissimique Confratris nostri Romanorum Regis, Opem, Succursum atque Auxilium, hiis actis Diebus, Serenissimae Principi Annae Romanorum Reginae Ducissae Britanniae Consanguineae nostrae Carissimae, nostris onerosis Sumptibus & Expensis maximè praestita,
In quibus, contra Gallorum Principem Armatamque ejus Vim & Potentiam, ipsa, suus Britanniae Ducatus, Subditique ejus atque Jura Protecta, Tutata, atque Defensata fuere,
Quam quidem Benignissimam Principem Britanniae Ducissam praefatus Potentissimus Princeps Romanorum Rex traxit duxitque in Uxorem,
Pro quibus quidem nostris Expensis atque Sumptibus, per Nos, ut praemittitur, erogatis, atque ad consimilem ejusdem Ducissae Defensionem posthac erogandis, Nobis Resolvendis atque Restituendis ipsa Princeps Ducissa Britanniae se obligavit, prout in Literis suis superinde confectis, Manu propriâ & Sigillo suo munitis, pleniùs liquet,
Cumq; Magnificus Dominus de Polham Miles, Consiliarius, Camerarius, & Marescallus Hospitii, & Jacobus de Gundebault Secretarius Ordinanciarum & Guerrarum, dicti Illustrissimi Principis Romanorum Regis Legati & Procuratores, Potestate & Auctoritate eis commissis, ipsum Romanorum Regem, Sponsum Virum & Maritum ejusdem nuper ut praefertur Ducissae, ad inviolabilem dictarum Expensarum Solutionem peraequè Astrinxerunt & Obligârunt, Sposponderuntque & Promiserunt quòd dictus eorum Princeps Romanorum Rex firmiter Obligabit se Tenere, Observare, & Perimplere omnia & singula Nobis ex parte praefatae Annae Reginae Romanorum & Britanniae Ducissae Facta, Promissa, Jurata, Concessa, & Concordata, atque, quamprimum sibi possibile fuerit, dictas Pecunias & Impensas, per Nos, ut praedicitur, in dictae Ducissae Defensionem & Succursum expositas, integrè & totaliter in omni Parte restitui & persolvi faciet, Literasque superinde suas Patentes validas & efficaces Nobis traditurus & deliberaturus, prout in suis Literis superinde confectis, Manibusque suis propriis & Sigillis munitis, constat manifestè & apparet,
Jamque, inter praefatum Jacobum de Gondebault, & nonnullos praefatae Ro- manorum Reginae Oratores atque Nostros Tractatum, Concordatum, & Conventum existit, quibus in Locis & Temporibus omnes dictae Expensae & Pecuniarum Summae, per Nos pro praefatae Reginae sive Ducissae suarumque Patriarum & Jurium Defensione ut praemittitur erogatae & postea erogandae, fideliter & inviolabiliter Restitui & Resolvi debeant, prout in Literis, super eorum Recessu confectis, & Manibus propriis subscriptis, evidentissimè liquet,
De Industria, Circumspectione, & Doctrina Clarissimi Viri Magistri Oliveri de Cortlogon Generalis Britanniae Procuratoris firmissimè confidentes,
Eundem Magistrum Oliverum nostrum Actorem, Factorem, & Procuratorem specialem Ordinavimus, Fecimus, & Constituimus, prout per Praesentes Ordinamus, Facimus, & Constituimus,
Dantes & Concedentes eidem Magistro Olivero Cortlogon plenam, Tenore Praesentium, Auctoritatem & Potestatem specialem a praefato Sacratissimo Principe Romanorum Rege, Cautiones, Obligationes, Literasque Obligatorias,
Quibus quidem Literis tàm ad omnia & singula, per dictum Dominum de Polham, & Jocobum de Gondebault ejus Ambassiatores sponsa & Promissa, perimplenda, quàm ad dictas Expensas Pecuniarumque Summas, pro Britanniae Ducissae suarumque Patriarum Defensione, per Nos expositas & postea exponendas, Nobis, certis & limitatis Locis & Temporibus, ut praefertur, persolvendas, Se Nobis Obligabit, atque ad omnia & singula Praemissa firmiter observanda validè & efficaciter se astringet, atque obligare & astringere se debeat,
Requirendi, Exigendi, Optinendi, & Recipiendi, Literasque Testimoniales super hujusmodi Obligationis Receptione Nomine nostro Faciendi, easque eidem Potentissimo Principi Romanorum Regi, si eas habere requirat, Deliberandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exequendi, & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna;
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 23. Commission of Maximilian and Anne, K. and Q. of the Romans, to John le Bouteillier, lord of Maupertuys, and Peter Cojallu, proctor of Rheims, to request the K. of England to aid them against the French, and to promise the repayment of his expenses. Rheims.
O. xii. 443. H. v. p. iv. 30.
Litera Maximiliani Regis Romanorum & Annae Uxoris ejus Ducum Britanniae, ad Auxilium petendum.
An. 6. H. 7. Ex Autogr.
Maximilian & Anne
, par la Grace de Dieu, Roy & Royne des Romains, Ducs de Bretaigne, &c. a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Pour ce que presentement Nous est tres Necessaire & Requis avoir Secours & Aide, pour Resister a l'encontre des Franczoys noz Ennemys, qui Marchent chascun Jour en nostre Paiis & Duchie de Bretaigne, & Endommager Nous & noz Subgects, & a celle Cause ayons delibere envoyer noz bien Amez & Feaulx Conseilliers & Chambellan, Messire Jehan le Bouteillier Seigneur de Maupertuys, & Maistre Pierres Cojallu nostre Procureur de Reimes, devers Tres Hault, Tres Puissant, Tres Excellent Prince, Monsieur & mon bon Pere le Roy d'Angleterre, le Prier a cestuy nostre Afaire nous prester du Secours,
A iceulx noz diz Conseilliers, oultre les Seurtez de ce parcy devant de Nous baillees, avons Donne & Donnons plain Povoir, Auctorite, & Mandement especial de pour, & ou Nom de Nous, Promettre a mon dit Seigneur & bon Pere le Rembourcement de la Mise qu'il fera a la Solde & Envoy du dit Secours, & ad ce Obliger Nous, noz Paiis & Biens, soit en general ou particulier, & Luy en faire & bailler Seurte telle que Nous mesmes en propre Personne faire pourrions,
Et ce que par eulx en sera faict, Nous Anne Promectons & Jurons en Foy, & Parolle de Princesse avoir agreable, le tenir, enteriner, fournir, & acomplir, sans aucune discentir, ne aller a l'encontre en nulle ne aucune maniere.
En Tesmoing de quoy avons par deliberation de nostre Conseil signe ces Presentes de nostre Seign, & fait seeller de nostre Seal.
Donne en nostre Ville de Reimes, le xxiij jour de May, l'An Mille, Quatrecens, Quatrevingts unze.
Anne.
Par la Royne de son Commandement, & en son Conseil.
G. Salmon.
Sub Sigillo praefatae Ducissae de cerâ rubrâ pendente a Cauda Pergamenae
.
May 26. Safe conduct for John de Vergier, president of the judges in Normandy, and Charles bastard of the lord of Terland, master of the household of the K. of France. Westm.
O. xii. 444. H. v. p. iv. 30.
De Conductu & Protectione ad Requisitionem Caroli Franciae.
An. 6. H. 7. Franc. 6. H. 7. m. 7.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, & ad Instantiam & specialem Requisitionem Illustrissimi Principis Carissimique Consanguinei nostri Caroli Franciae, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Johannem de Vergier Praesidentem Judicum in Normannia, & Carolum Bastardum Domini de Terland Magistrum Hospitii ejusdem Consanguinei nostri, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua vel infra, & totidem Equis, ac Bonis, Jocalibus, Auro Argento monetato & non monetato, Bogeis, Manticis, Fardellis, & aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, aut equestrè vel pedestrè, seu aliis equitaturis, veniendo, ibidem Nocte Dieque morando, perhendinando, sojornando, conversando, & exspectando, & exinde ad quascumque Partes Exteras transeundo & redeundo, liberè & absque impedimento, impetitione, perturbatione, molestatione, aresto, seu gravamine quocumque nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsos Johannem & Carolum in Regnum, Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra praedicta, cum Personis praedictis vel infra, necnon Equis, Bonis, Jocalibus, Auro Argento, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
June 3. Safe conducts for Frances de Dinan, countess de la Val, for John lord of Rieux, marshal of Brittany, the lord of Coetmen, and four others. Westm.
O. xii. 444. H. v. p. iv. 30.
De Conductu & Protectione pro Comitissa Delaval, Marescallo de Rieux, & aliis de Britannia.
An. 6. H. 7. Ibid. m. 6.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, & aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de avisamento & assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Nobilem Dominam Franciscam de Dinan Comitissam de la Val in Britannia,
Ita quòd benè liceat eidem Comitissae in hoc Regnum nostrum Angliae ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Familia sua, Equis, Bogeis, Manticis, Fardellis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Apparatibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Literis, Papiris, & aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Venire, ibidem Nocte Dieque Morari, Perhendinare, Conversari, Sojornare, & Expectare, & exinde ad Partes proprias Transire & Redire valeat liberè & absque impedimento, impetitione, molestatione, perturbatione, aresto, seu gravamine quocumque Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Et ideò vobis Mandamus quòd praefatam Comitissam Nobis in hoc Regnum nostrum praedictum, ac alia Dominia, Jurisdictones, & Territoria nostra praedicta, cum Familia sua praedicta, Equis, Bogeis, Manticis, Fardellis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Apparatibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Literis, Papiris, & aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Perhendinando, Conversando, Sojornando, & Expectando, & exindè ad Partes proprias Transeundo & Redeundo, manuteneatis, protegatis, & defendatis, non inferentes ei aut alicui secum Comitanti, seu quantum in vobis est ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid ei aut eorum alicui Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet sine dilatione debitè Corrigi & Reformari faciatis,
Proviso semper quòd praedicta Comitissa ac secum comitantes se benè & honestè erga Nos & Populum nostrum habeant & gerant, absque quicquam quod in Nostri Contemptum seu Praejudicium aut Populi nostri praedicti Dampnum seu Gravamen cedere valeat faciendo vel attemptando,
Et si dictam Comitissam aut aliquem secum Comitantium praesentem salvum Conductum nostrum infringere, Nolumus tamen &c.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Junii.
Per ipsum Regem.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem & Defensionem nostras speciales, Spectabilem Virum Johannem Dominum de Rieux Marescallum Britanniae, &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis considerationibus Nos specialiter moventibus, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem & Defensionem nostras speciales, Nobiles Viros,        Dominum de Coetmen, Lodowidum de Coetmen, Dominum de Toutquedec, &        Dominam de la Rochejagu Uxorem ejus, & Oliverum de Coetmen &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
June 13. Warrant for the payment of 20l. to the lord of Malpartuys and the seneschal of Gyngham, Breton ambassadors. Greenwich.
O. xii. 445. H. v. p. iv. 31.
Pro Custubus Ambassiatorum Britanniae.
An. 6. H. 7. Breve. H. 7. An. 6. n. 16. Pen. Cler. Pell.
Henry
, by the Grace of God, King of Englond and of Fraunce, and Lord of Irlande, to the Tresourer and Chambrelains of our Eschequier, Greting.
We late you wite that we have appointed, by wey of Rewarde, unto Monsieur Malpartuys and the Seneshall of Gyngham, late sent unto us in Ambassiate from our Cousine the Quene of Romayns and Duchesse of Bretaigne, for their Costs and Charges the Summe of Twenty Pounds Sterlings:
We Wol therfor and Charge you that, withoute dilaye, ye of oure Tresour Content and Paye unto the said Monsieur Malpartuys and Seneshall the said Summe of xxl. and every parte therof, without Prest or other Charge to be sette upon Theim or either of Them in this Partie:
And thies oure Letters shal be your Warrant.
Yeven under our Prive Seel, at our Manoir of Grenewiche, the thirteenth Day of Juyn, the Sixte Yere of our Reigne.
June 14. Safe conduct for Robert bp. of Glasgow, William bp. of Aberdeen, Patrick earl of Bothwell, George earl of Morton, and four other Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 446. H. v. p. iv. 31.
De Conductu.
An. 6. H. 7. Scot. 6. H. 7. m. 15.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm intellexerimus Illustrissimum Principem Jacobum Scotorum Regem Consanguineum nostrum Carissimum certam suam Ambassiatam ad Carolum Franciae, ac ad Serenissimos & Potentissimos Principes Consanguineos nostros Praecarissimos, Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regem & Reginam, ad hoc Regnum nostrum Angliae transmissurum,
Nos igitur, de Gratia nostra speciali, & ad specialem Requisitionem dicti Consanguinei nostri Scotorum Regis, necnon de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Venerabiles in Christo Patres, Robertum Glasguensem, & Willielmum Aberdonensem, Episcopos, ac, Nobiles & Egregios Viros, Patricium Comitem Bothvile, & Georgium Comitem Morton, ac Willielmum Priorum Sancti Johannis Jerusalem in Scotia, Johannem Dominum Glammis, & Laurentium Dominum Oliphant, necnon Magistrum Ricardum Murhed Decanum Glasguensem Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios supradicti Consanguinei nostri Regis Scotorum,
Ita quòd benè licebit eisdem in idem Regnum nostrum Angliae, cum Centum Personis in Comitiva sua, & totidem Equis, vel infra, cum Bogeis, Manticis, Fardellis, Jocalibus, Auro & Argento monetato, ac aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim & divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Venire, ibidem Nocte Dieque Morari, Perhendinare, Sojornari, & Exspectare, & extra dictum Regnum nostrum Angliae, ad dictum Carolum ac ad dictos Consanguineos nostros Praecarissimos Castellae, Legionis, Aragonum, Ceciliae, &c. Regem & Reginam Transire & se Detinere & se Divertere, & iterum in dictum Regnum nostrum Angliae & alibi ad quascumque Partes nostras Redire & Reverti, atque deinde ad suas proprias Partes Transire, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, non obstante,
Et ideò &c.
Non inferentes &c.
Et si &c.
Proviso &c.
Quodque ipsi seu eorum aliquis nullum Castrorum &c.
Et si contingat &c.
Nolumus tamen &c.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Junii.