Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1491

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

446-465

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1491', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 446-465. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115537 Date accessed: 21 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1491

Syllabus EntryFoedera Text
July 7. Commission to sir Thomas Cheyne, sir William Findarn, and three others, to raise a subsidy in Cambridgeshire and Huntingdonshire for a war with France. Twenty-three similar commissions. Westm.
O. xii. 446. H. v. p. iv. 31.
De Subsidio requirendo pro Viagio Franciae.
An. 6. H. 7. Pat. 6. H. 7. m. 8. dor.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thomae Cheyne Militi, Willielmo Findarn Militi, Roberto Clyfford Militi, Edmundo Chaderton Clerico, & Thomae Cotton, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Adversarius noster Karolus Franciae nedùm Regnum nostrum Franciae nostrosque Normanniae, Andegaviae, Turonis, & Aquitanniae Ducatus injustè occupat, verùm etiam & istud Regnum nostrum Angliae suae Ditioni Vi deducere nititur, prout publicè & indies minatur & jactat, nostram extremam Distructionem Subvertionemque hujus dicti Regni nostri Angliae & Subditorum nostrorum ejusdem malitiosè intendens,
Nos,
Ad instantiam & specialem Requisitionem tàm Dominorum Spiritualium & Temporalium, quàm aliorum Nobilium,
Ejusdem Regni nostri Angliae ac Subditorum nostrorum praedictorum tantas suas Injurias propulsare, istudque Regnum nostrum Angliae Subditosque no- stros, nostris pro viribus, annuente Deo tutari & defendere,
Decrevimus atque in propria Persona nostra cum Potentia dictum Regnum nostrum Franciae intrare, Jusque nostrum in eodem vendicare, caeterosque nostros ibidem Rebelles nostrae Ditioni & Obedientiae, prout Juris est,reducere intendimus;
Set cùm tot & tantas Pecuniarum Summas, tantae Expeditioni necessarias, de nostris non habemus, & absque Subsidio, Relevamine, & Succursu Fidelium Subditorum nostrorum habere nequimus,
De Fidelitatibus providis & Circumspectionibus, Diligentiis, & Industriis vestris pleniùs confidentes, Assignavimus & Deputavimus vos & vestrûm quemlibet ad Transferendum vos ad Comitatus nostros Cantebrigiae & Huntingdoniae, ac vobis & cuilibet vestrûm conjunctim & divisim plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Commitimus ad Comunicandum, pro Nobis & Nomine nostro, cum talibus nostrorum Subditorum infra dictos Comitatus nostros, tàm infra Libertates quàm extra commorantibus, prout vobis meliùs videbitur, eis nostrum Propositum & Mentem plenariam de & in Praemissis & eorum singulis intimantes, eos Movendo, Exortando, & Requirendo, ut Nobis in hoc tàm magno arduoque Negotio, non solùm nostrum Statum verùm etiam & eorum Salutem concernente, juxta eorum Facultates, assistant & Opem in Personis & aliis Mediis & Modis, prout vobis & eis meliùs visum fuerit, conferant;
Et quid feceritis vel aliquis vestrûm fecerit in Praemissis Nos & Concilium nostrum distinctè & apertè sub Sigillis vestris & cujuslibet vestrûm sine dilatione certificetis;
Et ideò &c.
Damus &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Julii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae Patentes diriguntur
Personis subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
H. Episcopo Meneven.
Jasperi Duci Bedford.
Richardo ap Thomas
Militi.
Morgano Kydwelly.
Thomae Garth.
Richardo Neuton
, &
Griffith Redde.
In Comitatibus Pendbroch. Carmerden. & Cardegan. in Suthwall.
Teste ut supra.
Thomae Episcopo Hereford.
Matheo Cradoke
.
In Dominio Bisshopp Castell.
Teste ut supra.
Henrico Vernon Militi.
Jacobo Blount Militi.
Thomae Grisley.
Jacobo San     te
, &
Galfrido
In Com. Derb.
Teste ut supra.
Willielmo Huse Militi.
Roberto Talboys Militi.
Olivero Seynt John.
Johanni Panell
, &
Andreae Dymmoke.
In Partibus Kesteven in Com. Lincoln.
Teste ut supra.
Henrico Domino de Codnore Militi.
Henrico Willoughby Militi.
Johanni Babyngton Militi.
Johanni Dygby Militi.
Galfrido      Militi, &
Priori de Lenton.
In Com. Notyngh.
Teste ut supra.
Georgio Comiti Salop.
Edwardo Crofte
.
In Dominiis de Presthend. Melhenneth, Rador, Comytoder, & Radnor, & eorum Subditorum infra dicta Dominia & eorum quolibet.
Teste ut supra.
Thomae Comiti Derbi.
Georgio Stanley de Estraunge
Militi.
Willielmo Creton Legum Doctori, & Yngolby.
In Com. Lancastr.
Teste ut supra.
Thomae Monyngton Militi.
Waltero Vaughan, &
Johanni ap Thomas.
In Dominiis de Elweld, Cauterselle hay, Obyas & Talgarth.
Teste ut supra.
Willielmo Stanley Militi Camerario Hospitii Regis.
Johanni Arundell Decano Ecclesiae Cathedralis Exon.
Johanni Savage Juniori Militi. Ingelby.
In Com. Cestr.
Teste ut supra.
Willielmo Stanley Militi Camerario Hospitii Regis.
In Dominiis de Bromfeld & Belt.
Teste ut supra.
Richardo Croft Militi.
Thomae Cornewaill Militi.
Richardo Delabere Militi.
Thomae Monyngton Militi.
Johanni Huddelston Militi.
Johanni Walsshe.
In Com. Hereford.
Teste ut supra.
Willielmo Stanley Militi Camerario Hospitii Regis.
Richardo Pole Militi.
Willielmo Gryffyth Militi, &
Johanni Suttell.
In Dominiis Merynneth, Caermartyn, & Angles.
Teste ut supra.
Jaspari Duci Bedford.
Richardo ap Thomas
Militi.
Morgano Kydwelly, &
Thomae Garthe.
In Dominio de Brekenoke.
Teste ut supra.
Thomae Lovell Militi.
Johanni Rysley Militi.
Willielmo Parker Militi.
Willielmo Vampage Militi, &
Richardo Lytton.
In Com. Midd.
Teste ut supra.
Georgio Comiti Kanc.
Johanni Don
Militi.
Johanni Gray Militi.
Richardo Empson.
Johanni Mordaunt
, & Seymour.
In Com. Bed. & Buk.
Teste ut supra.
Mauricio Berkeley Militi.
David Phillip.
Archidiacono Northampt.
David Malpas.
Roberto Haryngton
, & Villers.
In Com. Rotel.
Teste ut supra.
Edwardo Dudley de Dudley Militi.
Humfredo Staneley Militi.
Nicholao Mountgomery.
Willielmo Harper.
Thomae Brereton
, &
Willielmo Creton.
In Com. Staff.
Teste ut supra.
Richardo Pole Militi.
In Dominiis de Mountgomery, Kyrry, & Kyddewyn.
Teste ut supra.
Domino de Powes.
In Dominio de Powes.
Teste ut supra.
Willielmo Stanley Militi Camerario Hospitii Regis.
Thomae Saresbury.
In Dominiis de Denbygh & Clonne.
Teste ut supra.
Thomae Comiti Derb. &
Georgio Stanley de Straunge Militi.
In Dominiis de Hawardyn & Mollesdale in Wall.
Edwardo Comiti Devon.
Roberto Willughby de Broke
Militi.
Willielmo Smyth Clerico.
Johanni Sapcottys Militi.
Johanni Halywell Militi, &
Johanni Trefrye Militi, &
Willielmo Courtnaye Militi.
In Com. Devon. & Cornub.
Johanni Vicecomiti Wellys.
Thomae Burgh
Militi.
Willielmo Tirwit Militi.
David Philep, &
Richardo Emson, &c.
In Partibus de Linsey in Com. Lincoln.
July 8. Warrant for the payment of 26s. 10d. to John Stephens, coppersmith, for making a gilt helmet and target for the installation of the K. of Portugal as a knight of the order of the Garter. Greenwich.
O. xii. 448. H. v. p. iv. 32.
Super Installatione Regis Portugaliae in Ordinem Garterii.
An. 6. H. 7. Penes Cler. Pell.
Henry
, by the Grace of God, King of England and France, and Lord of Irland, to the Tresourer and Chamberlains of our Eschequer, Greting.
It is shewed unto Us, on the behalve of our welebiloved Subget John Stephens of our Citie of London Coper Smyth, how that th'Ambassadours of our Right Dere Cousin the King of Portugale, late beeing here with Us from the same our Cousin, Convenanted and Agreed with Him for the making of an Helmet with a Corone and a Tergat of Coper and Gilt, for th'Use of th'Enstalling of the said King into th'Ordre of One of the Companyons of our Noble Ordre of the Gartier, for the Summe of Thre Pounds ixs. Sterling, wherof our said Subget is behinde unpaied of xxvis. xd. as We certainly be enfourmed,
Which Ambassadours be now Departed and Goon,
We, nat willing our said Subget to be hindred or to have eny Losse in this Partie, for certain Causes Us moeving, Wil and Charge you that, of Our Tresour beeing in your Warde, ye Incontinent, upon the Sight herof, Content and Pay unto the said John the said Summe of xxvis. xd. and every Parte and Parcel therof, without eny Prest or other Charge to be set upon Him for the same; and thies our Letters shal be your Warrant.
Yeven undre our Prive Seel, at our Maner of Grenewiche, the eighth Day of July, the sixth Yere of our Reigne.
Bele.
Quae sequuntur, tals Notula (**) signata, ad Calcem Quinti Anni sunt rejicienda.
Oct. 14. Licence to Ciprian de Furrariis and Paul de Illionibus, of Genoa, to import "a Roche Diamont" alias "Amigdalat Diamont," and other precious stones. Westm.
O. xii. 460. H. v. p. iv. 36.
Super Jocalibus adducendis, de Licentia.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis de Causis & Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratia nostra speciali ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, Dilecto Nobis Cipriano de Furrariis, & Paulo de Illionibus, Mercatoribus de Janua, quod ipsi sive eorum alter per Se, Factores, Servientes, sive Attornatos suos, Indigenas vel Alienigenas sive eorum aliquem quendam Lapidem Preciosum vocatum a Roche Diamont aliàs vocatum Amigdalat Diamont, aut cujusvis alterius factionis generis seu crescentiae, Auro legatum vel non legatum, ac Tres alios magnos Lapides vocatos Perles eidem Lapidi vocato a Diamont annexatos vel non annexatos, necnon unam Torquem sive Coleram femineam Auream Geminis Monilibus & Lapidibus insertam & circumceptam, cum uno Lapide vocato a Balys, & uno alio Lapide vocato a Perle eidem Torqui sive Colerae appendentibus & annexis, & alia Lapides preciosos & Jocalia cujusvis Factionis, Crescentiae, Generis, Pretii, seu Valoris, Lapides & Jocalia illa fuerint, a quibuscumque Partibus Exteris in Regnum nostrum Angliae, & in alia Loca & Dominia nostra quaecumque sub Obedientia & infra Jurisdictiones nostras ubicumque, tàm per Terram quàm per Mare in quemcumque Portum, in quacumque Navi vel alio Vase, tàm de Obedientia nostra quàm aliarum Partium quarumcumque, ad eorum libitum, unicâ vice tantum, adducere & conferre, adduci conserrive facere, & ad Terram ibidem ponere & discarcare, & eosdem Lapides Torquem sive Coleram & Jocalia, & quamlibet indè Parcellam sic adductos in eodem Regno nostro vendere, vel aliter ad eorum & eorum alterius libitum disponere, aut eosdem Lapides Torquem sive Coleram & Jocalia & eorum quodlibet, si ea vendi non contigerit, extra idem Regnum, Loca, & Dominia praedicta, ad quascumque Partes Exteras, in quacumque Navi vel Vase, educere & abcariare, aut educi & abcariari facere possit & valeat, possint & valeant, licitè & impunè, absque aliquibus Custumis & Subsidiis aut aliis Deveriis Nobis proinde solvendis, aut alio aliquo Nobis inde reddendo seu faciendo, & absque Impedimento, Molestatione, Perturbatione, Exactione, seu Gravamine nostri vel Haeredum nostrorum, Custumariorum, aut aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Eo quòd expressa mentio de certitudine veri Valoris Pretii Numeri seu Qualitatis Lapidum & aliorum Praemissorum aut aliqua alia certitudine Praemissorum in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Provisione ante haec tempora in contrarium edita, ordinata, sive provisa, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, in aliquo non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Nov. 22. Treaty by which the K. and Q. of Castile promise to send the princess Katharine to England as soon as prince Arthur has attained the age of 14, and to pay the dowry of 200,000 crowns. Westm.
O. xii. 460. H. v. p. iv. 37.
Super Matrimonio, inter Arthurum Primogenitum Regis & Elizabetham Filiam Quartam Regis Castellae contrahendo.
An. 7. H. 7. Ibid. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, cùm inter Altissimos & Potentissimos Principes, Farnandum Regem & Elizabetham Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Illustrissimum Principem Johannem eorum Primogenitum, Haeredes, Confoederatos, & Consanguineos nostros Carissimos, eorumque Haeredes & Successores ex eorum Corporibus legitimè procreatos, ex una, & Nos, Illustrissimum Principem Arthurum Filium nostrum Primogenitum, nostrosque Haeredes & Successores ex Corporibus nostris legittimè proceatos, ex altera Partibus, nonnulla Pacta, Conventiones, Intelligentiae, & Foedera hiis actis Diebus fuerint conventa, concordata, concussa, & conclusa,
Interque caetera sunt Capitula, Matrimonium, inter dictum Dilectissimum Principem Primogenitum nostrum Arthurum Principem Walliae & Ducem Cornubiae & Comitem Cestriae, atque Serenissimam Principem Dominam Katerinam dictorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c . Filiam Quartam, Dei gratiâ, ritè celebrandum, & in facie Ecclesiae legittimè Solempni sandum, atque Dotem & Donationes propter Nuptias proinde statuendas, praestandas, & persolvendas concernentia, prout in Literis superinde confectis (Quarum Data est Vicesima septima Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Nono) pleniùs continetur,
Cumque tamen in dictis Literis & Capitulis de praefatae Serenissimae Principis Katerinae, Filiae Quartae Excellentissimorum Principum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. in Angliam Traductione, Matrimonii celebrandi Causâ cum dicto Illustrissimo Principe Arthuro Regis Angliae Primogenito, nullus certus Terminus praecisè est specificatus & statutus, neque quo certo tempore prima Medietas Dotis seu Donationis propter hujusmodi Nuptias per ipsos Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes, ipsi Regi Angliae persolvenda, numerabitur & dabitur, & an Quarta Pars ejusdem Dotis in Pecunia Numerata, aut in Jocalibus, Vestibus, Ornamentis, aut Suppellectilibus Domini Custodis Privati Sigilli Angliae Relationi & Certificatorio referatur & stetur, in eisdem Literis & Capitulis pleniùs continetur.
Ideò inter, dictos Illustrissimos Principes, Regem Angliae ac Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, & Siciliae, &c. Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, quamprimùm ipse Illustrissimus Princeps Arthurus Angliae Regis Primogenitus fuerit completè Quatuordecim Annorum, ipsa Princeps Domina Katerina, Expensis suorum Parentum, in Angliam (videlicet, in Portu Londoniae, Bristolliae, Suthamptoniae, aut alibi infra idem Regnum ubi commodiùs applicare poterit) Traducatur,
Et quòd dicti Serenissimi Principes Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores, infra Quatuor Dies ante vel post Solemnizationem Matrimonii, inter praefatos Arthurum & Katerinam Principes celebrati celebrandive, Centum Milia Scutorum (unoquoque eorum Quatuor Solidos & Duos Denarios Sterlingorum Monetae Angliae valente) realiter solvent solvive facient,
Et Quinquaginta Milia hujusmodi Scutorum infra unum & primum Annum dictam Solemnizationem proximò sequentem Persolvent,
Et alia Quinquaginta Milia Scutorum infra secundum Annum ipsam Solemnizationem proximò sequentem praefato Regi Angliae ejusve Deputato seu Deputatis solvent aut solvi faciant, in Pecunia Numerata, aut Vasis seu Jocalibus Aureis & Argenteis, sic quod una quaevis eorum Uncia recipiatur, secund`m verum ejus Valorem, prout in Anglia tempore Solutionis hujusmodi Uncia valebit & aestimationem habebit,
Quam quidem Solutionem dictorum Ducentorum Milium Scutorum, nomine Dotis seu Donationis propter Nuptias, Regi Angliae ut praemittitur fiendam, ipsi Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Promittunt facere & fideliter adimplere, & ad inviolabilem Solutionis Observantiam Se suos Haeredes & Successores, Subditos & eorum Bona firmiter obligant & astringunt sub eisdem Modis & Formis, prout in hiis Literis & superius signantur specificatum & contentum, & sub eisdem Securitatibus, Cautionibus, & Promissis quas hujusmodi Dotis Solutione in dictis Literis (quarum Data est Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono) promiserunt, fecerunt, & se obligârunt,
Et ad securiorem & firmiorem dictorum Ducentorum Milium Scutorum Solutionem, Nomine Dotis seu Donationis propter Nuptias Regi Angliae, ut in hiis Literis continetur, fiendam & observandam, & Tertiam Partem Dominiorum, Castrorum, Villarum, & Opidorum Principatûs Walliae, Ducatûs Cornubiae, & Comitatûs Cestriae, praefatae Serenissimae Principi Katerinae nomine ejus Dotis modo, formis, & temporibus assignandam Dandam & Deliberandam, sicuti in ipsis Literis dictae Vicesimae septimae Diei Mensis Martii pleniùs continetur, inter Excellentissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Regem Angliae est Concordatum, Conventum, & Conclusum quòd praedictae Promissiones, Secnritates, & Cautiones, quae in praedictis Literis (quarum Data est, ut supradicitur, Vicesimâ septimâ Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono) pleni`s continetur, in omni suo Robore, Vi- gore, & Effectu permaneant, ac si in praesentibus Literis specialiter repetitae fuissent;
Quibuscumque Conventionibus, contentis in praefatis Literis, inter eos, ut praefertur, confectis, aut aliquibus aliis non obstantibus.
Item, inter dictos Angliae & Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, per praesentes Modificationes, Declarationes, Interpretationes, Limitationes, Additiones, nullo pacto aut aliquatenus derogetur prioribus Literis de Data Vicesimae Septimae Diei Mensis Martii antedicti, de quibus supra fit mentio, neque aliquibus Articulis aut Capitulis inclusis in eisdem, praeterquam in omnibus & singulis in hiis Literis specificatis, set in omnibus aliis & per omnia ipsae Literae stabunt in suo Robore & Effectu, hiis Literis non obstantibus.
Quae Omnia Et Singula Praemissa, quatenus Nos concernunt & attingunt, Nos Henricus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae Promittimus, & Nos, bonâ Fide & in Verbo Regio, tactis per Nos superinde Sacrosanctis Evangeliis, Obligamus & Astringimus, Nos Tenere, Observare, & Perimplere.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. &c. apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 22. The K. of England promises, that if the time agreed upon between him and the K. of Castile for declaring war against France is prorogued, he will still observe the treaty. Westm.
O. xii. 462. H. v. p. iv. 37.
Super Bello, contra Regem Franciae per Reges Angliae & Castellae indicendo.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 26.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm inter, Altissimos & Potentissimos Principes, Fernandum Regem & Elizabetham Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Illustrissimum Principem Johannem eorum Primogentium, & eorum Confoederatos & Consanguineos nostros Carissimos, eorumque Haeredes & Successores ex eorum Corporibus legitimè procreatos, ex una, & Nos & Illustrissimum Principem Arthurum Filium nostrum Primogenitum nostrosque Haeredes & Successores ex Corporibus nostris legitimè procreatos, ex altera Partibus, nonnulla Pacta, Conventiones, Intelligentiae, & Foedera hiis actis Diebus fuerint concordata, conventa, percussa, & conclusa,
Inter quae certa sunt Capitula, Bellum per dictum Consanguineum nostrum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regem, & Nos contra Gallorum Principem Carolum se Regem Franciae nominantem, ejusque Haeredes & Successores Indicendum realiter Agendum Continuandum tangentia, prout in Literis inde confectis (quarum Data est Vicesimâ septimâ Die Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo nono) pleniùs continetur,
Cumque tamen in dictis Capitulis nullus certus Terminus aut Modus specificatus est (videlicet) quo tempore & quo modo hujusmodi Bellum, per Nos & dictum Consanguineum nostrum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regem, contra dictum Gallorum Principem Indici, Agi, & Continuari debeat,
Igitur inter dictos Illustrissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Consanguineos nostros Carissimos, & Nos Concordatum, Conventum, & Conclusum est, modo & formâ, prout in sequentibus pleniùs continetur,
Inprimis quoòd, cùm praefatus Carolus Gallorum Princeps, nullo Juris Ordine, sed solâ ejus Potentiâ omnes sibi Visinos Principes maximis Injuriis affecerit, plurimos exhaereditaverit, atque Illustrissimorum Principum Romanorum, Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. & Anglorum Regum, necnon Serenissimae Principis Britanniae Ducissae, caeterorumque Principum Jura nequiter ante hac usurpaverit,
Igitur inter Illustrissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Regem antedictos Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd uterque praefatorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Regum, contra dictum Carolum Gallorum Principem, citra Quintumdecimum Diem Mensis Aprilis proximò sequentem Bellum publicè Indicet, seque ipsius Hostem per Literas Diffidentiae, & publicas Proclamationes Declarabit, atque Regnum Franciae vel Terras, nunc per dictum Carolum occupatas & usurpatas, in propria sua Persona, suis propriis Expensis, citra Quintumdecimum Diem Mensis Maii, aut ad summum citra Quintumdecimum Diem Mensis Junii proximò sequentes, Ingredi teneatur, tanta cum Potentia qua per se inibi Castra metari & Campum per se sustinere, suorum Hostium Injurias Viribus propriis propulsare, & sua Jura Manu forti, Dei gratiâ, recuperare valeat, Bellum contra eundem Carolum Gallorum Principem realiter & cum effectu Agendo, & quanto validiùs poterit continuè progrediendo, ipsum eorum Hostem communem, per Terram & Mare, Bellicis Armis, pro ejus Viribus, infestans; & quòd Neuter ipsorum Regum ab hujusmodi Bello, sic per eos incepto, sine expresso alterius Consensu, infra Duos Annos eorum sic Ingressum in Franciam proximò sequentes, quovis pacto desistet.
Item, inter dictos Potentissimos Principes Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Angliaeque Regem Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd si ex quavis Causa dictos Terminos, Quintidecimi Diei Maii, aut Quintidecimi Diei Mensis Junii supradictorum, pro eorum aut eorum alterius Discensu & Ingressu ut praemititur in Franciam Statutos, prorogaverint, & alium Terminum seu alios Terminos pro hujusmodi eorum Discensu & Ingressu in Franciam statuerint, quòd uterque eorum Regum teneatur in illo Termino seu Terminis sic per eos statuto aut statutis Bellum Invasivum contra dictum Carolum Gallorum Principem Agere, & in propria Persona cum sua Potentia Franciae Regnum aut Terras per dictum Carolum occupatas Ingredi, communem eorum Hostem Invadere, & ipsum Bellum Continuare, eodem modo ac si in dicto Termino Quintidecimi Diei Maii aut Junii uterque ipsorum Regum dictum Regnum ut praemittitur Invasisset, licet hujusmodi Termini aut Terminorum Prorogatio seu praefixio Literis eorum missivis, absque eorum Magno Sigillo, dumtaxat superinde posthac habeantur.
Item, inter dictos Angliae & Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Principes Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd praesentes Modificationes, Declarationes, Interpellationes, Limitationes, & Additiones nullo pacto sint praejudiciales aut aliquatenus derogetur prioribus Literis, de Data Vicesimae septimae Diei Mensis Martii antedicti, de quibus supra fit mentio, nec aliquibus Articulis seu Capitulis inclusis in eisdem, praeterquam in omnibus & singulis in hiis Literis specificatis, sed in omnibus aliis & per omnia ipsae Literae stabunt in suis Robore & Effectu, hiis Literis non obstantibus.
Quae Omnia Et Singula Praemissa, quatenus Nos concernunt & attingunt, Nos Henricus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae antedictus Promittimus, & Nos bonâ Fide & in Verbo Regio, & tactis per Nos superinde Sacrosanctis Evangeliis, Obligamus & Astringimus Nos Tenere, Observare, & Perimplere.
In quorum &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Commission to William Roos, Nicholas Morton, and Nicholas Lokyer to hire 500 foreign ships and 300 cross-bowmen. Westm.
O. xii. 463. H. v. p. iv. 38.
De Provisionibus faciendis, pro Expeditione Franciae.
An. 7. H. 7. Ibid. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Nos quandam Expeditionem contra Gallos instruere decrevimus, volentes proinde de certo Numero Navium ac Vibrellariorum & Balistariorum, Nobis in hujusmodi Expeditione sive Armata nostra deserviturorum, in nonnullis Extramarinis Partibus provideri,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Willielmi Roos Armigeri, Nicholai Morton Gentilman, & Nicholai Lokyer, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Procuratores, Deputatos, Provisores, Actores, Factores, & Negotiorum nostrorum Gestores Assignamus, Facimus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis & eorum cuilibet, conjunctim & divisim, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Au- ctoritatem ac Mandatum speciale ad Se Transferendum ad dictas Partes Transmarinas,
Et inibi pro Nobis Naves Conducendum usque ad Numerum Quingentarum Navium & infra, & Vibrellarios & Balistarios usque ad Numerum Trescentorum & infra Nobis in dicta Expeditione sive Armata nostra ad Vadia nostra deservituros,
Ac de & super singulis Pecuniarum Summis, pro Conductione & Locatione Navium praedictarum, ac pro Vadiis dictorum Vibrellariorum & Balistariorum solvendis, & Loco Solutionis Summarum praedictarum, necnon quanto tempore & pro qua Summa Nobis deservient, cum Dominis, Possessoribus, & Magistris hujusmodi Navium, ac Vibrellariis & Balistariis praedictis Tractandum, Communicandum, Conveniendum, Appunctuandum, Concordandum, Paciscendum, & Concludendum,
Et Naves atque Vibrellarios & Balistarios hujusmodi per Praestationes Retinendum & Conducendum, & ipsos sic per eos Conductos & Conducendos in Regnum nostrum Angliae Ducendum & & Duci faciendum,
Praedictasque Pecuniarum Summas, pro hujusmodi Navibus, Vibrellariis, & Balistariis sic locatis & conductis, pro Nobis & Nomine nostro promittendum & Conducendum,
Nosque ad Solutionem Summarum, sic inter eos & eorum quemlibet hincinde concordatarum, per eorum & eorum cujuslibet Scripta, Obligationes & Cautiones obligandum & astringendum,
Caeteraque Faciendum & Perimplendum quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos ea omnia & singula Facere, Peragere & Perimplere, quae per dictos nostros Procuratores, Deputatos, Provisores, & Negotiorum Gestores Conventa, Promissa, Concessa, Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 6. Commission to Thomas earl of Surrey, the abbot of S. Mary's, York, sir Richard Tunstall, and three others, to raise a loan in Yorkshire. Westm.
O. xii. 464. H. v. p. iv. 38.
De Pecunia mutuanda pro Expeditione praedicta.
An. 7. H. 7. Pat. 7. H. 7. m. 34.
Rex, Carissimo Consanguineo suo Thomae Comiti Surriae, ac Dilecto sibi in Christo Abbati Monasterii Beatae Mariae juxta Eborum, Dilectisque & Fidelibus suis Richardo Tunstall Militi, Henrico Wentworth Militi, Nicholao Knyston, & Magistro Johanni Beverley Clerico, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Adversarius noster Carolus Franciae nedum Regnum nostrum Franciae nostrosque Normanniae, Andegaviae, Turonis, & Acquitaniae Ducatus injustè occupat, verùm & istud Regnum nostrum Angliae suae Ditioni Vi deducere nititur, prout publicè & indies minatur & jactat, nostram extremam Destructionem Subversionemque hujus Regni nostri Angliae & Subditorum nostrorum ejusdem malitiosè intendens,
Nos, ad instantiam & specialem requisitionem tàm Dominorum Spiritualium & Temporalium quàm aliorum Nobilium, ejusdem Regni nostri Angliae ac Subditorum nostrorum praedictorum tantas suas Injurias propulsare, istudque nostrum Regnum Angliae Subditosque nostros praedictos, nostris pro viribus, annuente Deo, Tutari & Defendere Decrevimus, atque in propria Persona nostra cum Potentia dictum Regnum nostrum cum Potentia dictum Regnum nostrum Franciae Intrare, Jusque nostrum in eodem Vendicare, caeterosque nostros ibidem Rebelles nostrae Ditioni & Obedientiae, prout Juris est, Reducere intendimus,
Sed, cùm tot & tantas Pecuniarum Summas, tantae Expeditioni necessarias, de nostris non habemus, & absque Subsidio Relevamine & Succursu Fidelium Subditorum nostrorum habere nequimus,
De Fidelitatibus providisque Circumspectionibus, Diligentiis, & Industriis vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus & Deputavimus vos & vestrùm quemlibet ad Transferendum vos ad Comitatum nostrum Eborum, ac vobis plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad Comunicandum, pro Nobis & Nomine nostro, cum talibus Subditorum nostrorum infra Comitatum praedictum, tàm infra Libertates quàm extra commorantibus, prout vobis meliùs videbitur, eis nostrum Propositum & Mentem plenariè de & in Praemissis & eorum singulis intimantes, eos Movendo, Exortando, & Requirendo ut Nobis in hoc tàm magno arduoque Negotio, non solum nostrum Statum verùm etiam & eorum Salutem concernenti, juxta eorum facultates assistant, & Opem in Personis aut aliis Mediis & Modis, prout vobis & eis meliùs visum fuerit, conferant,
Et quid feceritis in Praemissis Nos & Concilium nostrum, distinctè & apertè, sub Sigillis vestris vel cujuslibet vestrˆm, sine dilatione certificetis;
Et ideò &c.
Damus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Decembris.
Per ipsum Regem.