Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1492

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

465-482

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1492', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 465-482. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115538 Date accessed: 26 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1492

Syllabus EntryFoedera Text
1492. Jan. 9. Ratification by the K. of a truce with Scotland until 21 Dec. 1496, dated at Caldstreme upon Tweda, Dec. 21. Westm.
O. xii. 465. H. v. p. iv. 38.
Conventionum Scotiae Ratificatio.
An. 7. H. 7. Scot. 7. H. 7. m. 12.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus alteram Partem quarumdam Indenturarum, inter Reverendum in Christo Patrem Willielmum Episcopum Abirdonensem, Willielmum Dominum Sancti Johannis, Alexandrum Inglys Archidiaconum Sancti Andreae, Johannem Hume de Arsilton, & Patricium Hume de Fastcastell, Consiliarios, Oratores, & Commissarios Serenissimi Illustrissimique Principis Consanguinei nostri Carissimi Jacobi Scotorum Regis, ex una Parte, & Reverendum in Christo Patrem Ricardum Episcopum Assavensem, Johannem Graistok Militem Dominum de Graistok, Cristoforum Ursewyk Decanum Eborum, Johannem Cartyngton Armigerum, & Edwardum Ratclyff, Consiliarios, Oratores, & Commissarios nostros, ex altera Parte, nuper confectarum in haec verba,
Haec Indentura,
Facta apud Caldestreme super Tweda, Vicesimo primo Die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Primo, inter Nos, Willielmum Episcopum Aberdonensem, Willielmum Dominum Sancti Johannis, Alexandrum Inglys Archidiaconum Sancti Andreae, Johannem Hume de Arsilton, & Patricium Hume de Fastcastell, Consiliarios, Oratores, & Commissarios Serenissimi Illustrissimique Principis Jacobi Scotorum Regis, ex unâ Parte, & Reverendum in Christo Patrem Ricardum Episcopum Assavensem, Johannem Graystok Militem Dominum de Graystok, Cristoforum Ursewik Decanum Eborum, Johannem CartyngtonArmigerum, & Edwardum Ratclyff, Consiliarios, Oratores, & Commissarios Serenissimi Excellentissimique Principis Henrici Regis Angliae, ex Parte altera,
Testatur quòd Nos Commissarii Regis Scotiae cum praefatis Oratoribus & Commissariis praefati Regis Angliae, atque ipsi nobiscum, virtute & auctoritate Commissionum nostrarum hincinde per Literas Patentes dictorum Regum Nobis atque ipsis divisim factas (quarum Tenores de verbo in verbum inferius inseruntur) Appunctuavimus, Convenimus, Concordavimus, Conclusimus, Appunctuamus, Convenimus, Concordamus, & Concludimus Nos & Ipsi nobiscum, Nominibus Principum praedictorum, in omnibus & per omnia, prout in sequentibus Articulis continetur,
Inprimis, inter Nos Commissarios praedictos, Nominibus quibus supra, Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est quòd, inter Serenissimos Reges Scotiae & Angliae supradictos, eorum Haeredes & Successores, Regna, Patrias, Dominia, Terras, & Loca quaecumque eorumdem, necnon inter Vassallos, Ligeos, Homines, & Subditos suos quoscumque, praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscumque Gradus, Praeeminentiae, Statûs, aut Conditionis existant, sit bona, realis, sincera, vera, & firma Pax, Treuga, & Guerrarum Abstinentia, per Terram, Mare, Aquas dulces & ubique Locorum, Inceptura ab Ortu Solis dicti vicesimi primi Diei Mensis Decembris, Anno ut supra, & Duratura per Quinque Annos continuè & extunc sequentes; videlicet, ad Vicesimum primum Diem Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo sexto, inclusivè.
Item, specialiter Conventum & Conclusum est quòd, durantibus Treugis seu Guerrarum Abstinentiis antedictis, nullus dictorum Principum movebit per Se aut per Subditos suos aut alios quoscumque seu moveri permittet Guerram per Terram per Mare neque per Aquas dulces adversus alium dictorum Principum Subditos aut Ligeos suos nec dabit Au- xilium, Consilium, vel Favorem ut hujusmodi Guerra moveatur vel excitetur.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Naves, Nautae, Mercatores, & alii Subditi utriusque Principum praedictorum per Terram, Mare, & Aquas dulces Euntes, Conversantes, Navigantes, Navigium passari & Permanentes Tractentur & Recipiantur, prout melius Tractari & Recipi consueverunt in temporibus aliarum Treugarum prius inter Scotiae & Angliae Reges & eorum Regna initarum & conclusarum.
Item, Conventum & Conclusum est quòd omnes & singuli Depraedatores, Malefactores, & Praesentium Treugarum Violatores punientur asperius eisdem modis & formâ quibus antiquitùs puniri consueverunt, & si aliquis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam depraedatus fuerit seu attemptaverit infra Marchiam aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum Fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi contra quem sic attemptaverit in recenti vel infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati vel commissi, auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Literis de Salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias & Terram in quam idem Malefactor se contulerit; dummodò quamcitò hujusmodi Marchiam sive Terram hac de Causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae, habitantem infra Merchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui (videlicet) ad Prosequendum Depraedationem suam, describat & specificet idem quibus Bonis, Catallis, vel Rebus Depraedatus fuerit, ac insuper requirat eundem quòd quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat ut super Factis suis tempore dictae Prosecutionis possit cum requisitus fuerit super hoc Testimonium perhibere Veritati.
Item, Conventum & Conclusum est quòd neuter Principum praedictorum auxiliabitur aut Opem feret quovis modo notoriis Rebellibus, Hostibus, vel Inimicis alterius, ad Nocendum alteri eorumdem, vel ipsorum Regnis, Dominiis, Terris, aut Subditis, & si de facto aliquis Rebellis, Hostis, vel Inimicus unius vel alterius Principis existens vel futurus in Regno, Terris, vel Dominiis alterius eorumdem tempore quo ibidem extiterit aliquid fecerit per Terram, Mare, vel Aquas dulces, ad Dampnum alicujus eorumdem vel Regnorum, Terrarum, Dominiorum, vel alicujus Subditorum suorum, tunc ille Princeps in cujus Regno, Terris, vel Dominiis talis Rebellis, Hostis, vel Inimicus sic commisit & postea repertus fuerit Dampnum illud Reparari & Resarciari faciet, ac si proprius Ligeus & Subditus ejusdem hujusmodi Dampnum commisisset aut perpetrâsset.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, durantibus Treugis praedictis, ut praemissum est, per Quinquennium, Castrum & Villa Berewici cum Limitibus simul & Inhabitantibus ac Incolis eorumdem sub eisdem Pace, Guerrarum Abstinentiis, & Bellorum Induciis stabunt & permanebunt toto tempore praedicto, ita quòd neque Serenissimus Rex Scotòrum per Se aut aliquos Subditorum, Ligeorum, aut Vassallorum suorum Guerram Insultum aut Obsidionem ipsis Locis aut Incolis eorumdem, neque Excellentissimus Rex Angliae per Se aut suos Inhabitantes Villam seu Castrum hujusmodi Guerram, Insultum, aut Obsidionem dicto Serenissimo Regi Scotiae suisve Ligeis & Vassallis faciet quovis modo durante tempore Treugarum praedictarum.
Item, Conventum & Conclusum est quòd si contingat aliquos Piratas, Fugitivos, Bannitos Regnorum unius vel alterius Principum praedictorum Spoliationes seu Depraedationes in Bonis alicujus Subditorum eorumdem committere, & postea Piratae, Fugitivi, seu Banniti praedicti ad aliquem Portum dictorum Principum applicuerint, tunc ille Princeps, in cujus Portum applicuerint, faciat per Officiarios suos Personas praedictas securè custodiri, aut easdem & Receptores earumdem deliberari Parti Laesae, vel Spoliata & Depraedata per easdem integrè Restitui faciat & Resarciri, vel justum Valorem eorumdem.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Fugitivi Scotiae qui devenerunt Ligei Regis Angliae debent ligari ex parte Anglicorum ad Observandum Articulos Praesentium Treugarum, & quòd Attemptata per eos super Subditos dicti Regis Scotiae debent eodem modo reformari, quo reformabuntur Attemptata per Originarios Subditos Regis Angliae, idem per omnia observando ex parte Regis Scotorum & qui Anglici ante haec tempora per sua Sacramenta Ligei Regis Scotorum devenerunt vel aliter quovis modo.
Item, Conventum & Conclusum est quòd in praesentibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis comprehend antur Amici, Confoederati, & Alligati utriusque Principis, si comprehendi voluerint, & super hoc Animos suos declaraverint & idem desideraverint infra Sex Menses proximo extunc sequentes, & specialiter, pro Parte Regis Scotorum, Karolus Rex Franciae, Johannes Rex Daciae, Rex Hispaniae, Rex Neapoli, Austriae & Mediolani Duces, pro Parte Regis Angliae Imperator, Rex Romanorum, Reges Ispanniae, Portugaliae, Neapoli, Austriae, Burgundiae, Ferrarii, & Sabaldiae Duces, quibus Mensibus lapsis, si nulla Notificatio hujusmodi facta fuerit Regibus praedictis, dicti Confoederati eorumdem non intelligentur in dictis Treugis comprehensi, & si dicti Reges dictos Confoederatos sub dictis Treugis comprehendi noluerint, extunc dictae Treugae nullius censeantur Roboris vel Momenti.
Item, Conclusum est quòd si, eisdem Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliquid contra easdem vel aliquam Partem earumdem per Terram sive per Mare fieri vel attemptari contingat, per hoc tamen praesentes Guerrarum Abstinentiae non erunt nec censebuntur aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel Annullatae, set nichilominus in suo Robore permanebunt & Attemptata hujusmodi debitè reformabuntur.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquis Subditus alicujus Principum praedictorum, qui passus fuerit Rapinam vel Spolium a Subdito alterius eorumdem, propriâ auctoritate suâ propter hoc Depraedationem, Spoliationem, Prisas, vel Districtiones Personarum seu Bonorum faceret, eo ipso cadat a Causa sua, & nichilominus secundùm Delicti exigentiam puniatur.
Item, Conclusum & Concordatum est quòd, quamquam praesentes Guerrarum Abstinentiae captae & initae sint modis & formis ut supra, attamen non dicentur nec reputabuntur omninò Generales nec extendent ad Dominium de Lornen in Regno Scotiae, nec ad Insulam de Lundoy in Regno Angliae, sed Dominium & Insula praedicta intelligentur nullo modo comprehensa in hiis Guerrarum Abstinentiis.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd utraque Partium praedictarum Publicari & Notificari faciet dictas Guerrarum Abstinentias Subditis suis in omnibus & singulis insignioribus Locis Merchiarum suarum, tàm in Regno Scotiae quàm Angliae, publicè & solenniter, inchoando apud dictum Locum de Caldstrem Die Datae Praesentium, & concequente Die Veneris Vicesimo tertio Die Decembris apud Norham & Lawardrie, & sic continuando ubi opus fuerit quamcitò commodè poterit infra Octo Dies extunc continuè sequentes.
Item, Conclusum est quòd praesentes Conventiones & Conclusiones Treugarum & Guerrarum Abstinentiae Confirmabuntur per Patentes Literas utriusque Principum praedictorum Magnis Sigillis suis sigillatas, necnon Subscriptione & Sigillatione certorum Dominorum & Nobilium Spiritualium & Temporalium ex Parte utriusque Principum praedictorum (videlicet) ex Parte Regis Scotiae, Abirdonensis, Dunkeldensis, & Candidae Casae, Episcoporum, Colini Comitis de Argil Cancellarii Scotiae, Archibaldi Comitis Angusiae, Patricii Comitis de Bothwell, & Domini Halys, & Dominorum Lille, Oliphant, & Drummond, pro Parte verò Regis Angliae Exoniensis, Eliensis, & Wigorniensis, Episcoporum, Comitum de Derby & Arundell, & Dominorum de Dynham, Audeley, Straunge, & Dakerys,
Quae Literae sic sigillatae subscriptae & consigillatae deliberabuntur & tradentur hincinde citra Vicesimum Diem Mensis Februarii proximò futurum pro Parte Regis Scotiae Willielmo Tyler Militi, seu alteri cuicumque Potestatem habenti, & pro Parte Regis Angliae Patricio Hume de Fascastell, seu alteri Potestatem habenti, vel saltem utrique Principum praedictorum.
Item, specialiter Conventum & Conclusum est quòd utrique Principes supradicti deputabunt certos Probos & Discretos Viros ad Numerum Trium Personarum ex alterutra Parte eorumdem, quibus committent Potestatem plenam ad Inspiciendum le Fischegarth de Esk & Terras debatabiles ibidem adjacentes, videlicet, in Occidentalibus Partibus Merchiarum, & juxta eorumdem discretionem Finem debitum de omnibus Contraversiis super eisdem perpetuis futuris temporibus imponendum; qui sic Deputati convenient apud eadem Loca Tertio Die Mensis Augusti proximò futuro cum Continuatione & Prorogatione Dierum & Locorum prout eis meliùs videbitur expedire.
Insuper, Conclusum est quòd mutua Abolitio & Remissio omnium Attemptatorum contra Treugas initas, quocumque tempore praeterito, per quoscumque Ligeos seu Subditos alterius Principum praedictorum tàm per Terram quàm per Mare aut Aquas dulces quovis modo perpetratorum seu Commissorum usque in Diem vicesimum Mensis Decembris ultra transactis fiant & stabulentur, abolentur, & remittantur; Proviso semper quòd, Casu quo alter Principum praedictorum nollet observare Treugas supradictas & contenta in eisdem, alter Principum praedictorum certificabit Locumtenentes Gardianorum Merchiarum Orientalium hincinde per suas Literas de sua Voluntate in hac parte, ad Decimum quintum Diem Mensis Februarii proximò aut Octo Dies exinde sequentes.
Commissiones verò, de quibus supra fit mentio, deliberabuntur hincinde Commissariis supradictis.
Quae Omnia Et Singula, ita inter Nos Commissarios antedictos Conventa & Conclusa, Nos Commissarii Regis Scotiae Promittimus per ipsum Metuendissimum Dominum nostrum Regem suosque Successores, quoad ipsum & ipsos attinet, debitè in omnibus & per omnia Teneri inviolabiliter pariter & Observari.
In quorum Fidem & Testimonium huic Parti INDENTURAE, penes Commissarios Regis Angliae supradicti relictae, Nos Commissarii antedicti Regis Scotiae huic praesenti Indenturae Nomina nostra propria subscripsimus, Anno, Die, Mense, & Loco suprascriptis.
Willielmo Abdonen.
W. Lord Sant Johannes.
A. Archidiac. Sancti andreae.
Patrick Hume.
John Hume.
Tenor verò Commissionis, de quibus supra a fit mentio, sequitur & est talis,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm Nos, ad Omnipotentis Dei Gloriam Honorem & Reverentiam, Dampnis & Periculis maximis, quae non sine multâ Caede Sanguinisque Christiani Effusione occasione Guerrarum veresimiliter evenire poterunt, obviare cupientes, Pacem cum omnibus, saltem Principibus Nobis Sanguinis vicinitate conjunctis, Christianae Fideique Cultoribus, quantum in nobis est, inire, observare, custodire, nostrosque Subditos sub Justitiâ ponere ac perpetuâ Quiete fovere conamur,
Hinc est,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Episcopi Assavensis, ac Dilecti & Fidelis nostri Johannis Graystok Domini de Graystok Militis, Dilecti Nobis in Christo Magistri Cristofori Ursewyke Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum Magni Elemosinarii nostri, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Cartyngton Armigeri, & Edwardi Ratcliff Armigeri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, prout per Praesentes Facimus, Constituimus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Quatuor & Tribus eorum plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale, quascumque Treugas & Guerrarum Abstinentias, inter Nos, & Illustrissimum Principem Scotorum Regem Consanguineum nostrum Carissimum, Regna, Terras, Dominia, Patrias, ac Subditos nostros & suos quoscumque, captas, initas, & impraesentiarùm pendentes, Prorogandi, Extendendi, Continuandi, & Innovandi, ac Novas insuper Faciendi, Statuendi, Ordinandi, & Ineundi, ac super Praemissis omnibus & singulis eorum cum dicto Consanguineo nostro, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, sive Nunciis Potestatem & Auctoritatem ad hoc habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi,
Novamque Dietam ad Praemissorum complementum Statuendi, Ordinandi, & Limitandi,
Ac Indenturas alternatim super Praemissis omnibus & singulis Formandi, Conficiendi, & Sigillandi, & Partem, per ipsos sic sigillatam, dicto Consanguineo nostro Deputato seu Deputando, Deputatis aut Deputandis, Exhibendi, Tradendi, Deliberandi, & Partem, per ipsum Consanguineum nostrum Scotorum Regem seu Deputatum seu Deputandum, Deputatos aut Deputandos, ab eodem similiter sigillatam Petendi, Exigendi, & Requirendi, ac Vice & Nomine nostris Recipiendi, Retinendi, & Reportandi,
Ac insuper nostris Subditis Regno Scotiae finitimis & prope Marchias ejusdem commorantibus, Publicandi & Notificandi, ac Proclamationes, juxta Tenorem, Vim, & Effectum earumdem Indenturarum, fieri Faciendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos ipsi faceremus seu facere possemus si praesentes personaliter interessemus, etiam si talia fuerint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Procuratores, sive Nuncios Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias, in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Octobris, Anno Regni nostri Septimo.
Tenor verò Commissionis praedicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis,
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Legalitate, Circumspectione & Industriâ, Dilectorum nostrorum Consiliariorum & Consanguinei, Clericorum & Armigerorum (videlicet) Reverendi in Christo Patris Willielmi Episcopi Abirdonensis, Willielmi Domini Sancti Johannis Magistri Hospitii nostri ac nostri Thesaurarii, Magistri Alexandri Inglys Archidiaconi Sancti Andreae, Johannis Hume de Ersilton, Patricii Hume de Fastcastell, Walteri Ker de Cesford, & Magistri Ricardi Lauson Clerici Generalis nostrae Justiciariae, quamplurimùm confisi,
Ex Avisamento & Deliberatione nostri Concilii, Fecimus, Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Constituimus, Deputamus & Ordinamus dictos Willielmum, Willielmum, Alexandrum, Johannem, Patricium, Walterum, & Ricardum, ac Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem conjunctim, nostros Commissarios, Nuncios, & Deputatos speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, aut eorum Tribus, conjunctim, nostram plenariam Potestatem & Mandatum speciale Conveniendi cum Commissariis, Nunciis, seu Deputatis Excellentissimi Principis Henrici Regis Angliae Fratris & Consanguinei nostri Carissimi, sufficientem Commissionem habentibus, apud Caldstreme, seu aliquem alium Locum aptum & congruum, de quo inter dictos Commissarios concordari poterit,
Et de & super Reformatione Attemptatorum & Roberiarum, per quoscumque Ligeos & Subditos Scotiae aut Angliae, Terrâ aut Mari, commissorum, contra vim & effectum Treugarum, per Commissarios nostros & Commissarios praedicti Regis Angliae prius captarum, & insuper aliis & singulis, Bonum Pacis & Rempublicam Regni nostri ac Observationem Treugarum prius initarum concernentibus, Ineundi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi,
Et super Prorogatione seu nova Captione Treugarum, ad Tempus longum vel breve, sub modis, formâ, & conditionibus, prout praefatis Commissariis utriusque Partis magis expedire videbitur, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Gerendi, Excercendi, Expediendi, & Determinandi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale quàm praesentibus est expressum;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum, Firmum & Stabile habituros totum & quicquid per dictos nostros Commissarios aut Tres eorumdem conjunctim Actum, Factum, Tractatum, Appunctuatum, Concordatum, Conclusumve fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes apud Edingurgh, Decimo sexto Die Mensis Decembris, Anno Regni nostri Quarto.
Nos autem Henricus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae antedictus Indenturis praedictis, ac Treugis & Guerrarum Abstinentiis, aliisque Conventionibus, Pactionibus, Capitulis, & Articulis, de Novo initis, percussis, concordatis, & conclusis, nostrum Regium Assensum pariter & Concensum accomodamus, eaque omnia & singula in eisdem Indenturis specificata Rata habentes & Grata, ea pro Nobis & Haeredibus nostris quan- tum in nobis est Acceptamus, Approbamus, & Tenore Praesentium Ratificamus & Confirmamus necnon Innovamus, & ejusdem Vigoris & Effectùs omnia & singula in praedictis Indenturis contenta esse volumus ac si per Nos & in Persona nostra ea Conventa & Conclusa fuissent;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos ea omnia & singula, quantum ad Nos attinet, realiter & cum effectu Observabimus Exequemur & Observari faciemus, juxta & secundùm Tenorem Indenturarum praedictarum.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium has Literas nostras Patentes Magni Sigilli nostri appensione fecimus communiri.
Dat. apud Westmonasterium, nono die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 17. Safe conduct for Paleologus, heir of the empire of Constantinople. Westm.
O. xii. 470. H. v. p. iv. 40.
De Conductu, pro Andrea Paleologo.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 23.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Scrutatoribus, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, & Fidelibus, Ligeis & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Mandamus vobis quòd Nobilem & Spectabilem Virum Paleologum, Nepotem Romeorum & Constantinopolitani Imperii Haeredem Illustrem, cum Duodecim Servitoribus suis in Comitiva sua, ac cum Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Utensilibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Literis, Papiris, Bogeis, Manticis, Fardellis, ac aliis Hernesiis suis quibuscumque, ad quascumque Partes Exteras, in quocumque Portu Regni nostri Angliae, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Aresto, Scrutinio, seu Perturbatione quacumque, Transire & Transmeare permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis seu alicui vestrùm in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Januarii.
Feb. 5. Safe conduct for George Gascon, mâitre d'hôtel of the French K., and for Mountjoye, king-of-arms. Westm.
O. xii. 470. H. v. p. iv. 40.
De Conductu, pro Consiliariis Franciae.
An. 7. H. 7. Ibid. m. 20.
Rex universis & singulis, &c. Salutem.
Cùm Consanguineus noster Carolus Franciae, Conciliarios suos, Georgium Gascon Hospitii sui Magistrum, & Mountjoye Armorum Regem, in hoc Regnum nostrum Angliae, ad certa Negotia sua Nobiscum exponenda & tractanda, destinare & transmittere desiderat atque velit,
Nos, de Gratia nostra speciali, ac de Avisamento Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, praedictos Georgium & Mountjoye, ita quòd ipsi in hoc Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, in quacumque Navi sive Vase, cum Duodecim Personis in Comitiva sua vel infra, ac totidem Equis, ac cum Magistris, Marinariis, Pagettis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Auro Argento monetato & non monetato, Manticis, Fardellis, Literis, Papiris, ac aliis Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Venire, ibidem Morari, Sojornare, Conversare, Expectare, & Negotia sua Expedire, & exinde ad Partes proprias aut ubi voluerint Transire, Redire, ac se Divertere valeant, & quilibet eorum valeat, licitè & impunè, & absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, Inquietatione, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque Nostri aut Officiariorum, Ministrorum, seu Ligeorum nostrorum quorumcumque; aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, non obstante.
Et ideò vobis Mandamus &c.
Proviso semper &c.
In cujus &c. per Tres Menses proximo futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Februarii.
Per Ipsum Regem.
Feb. 15. Licence to John Merchaunt, of Newport, to import harness and other merchandise. Westm.
O. xii. 471. H. v. p. iv. 41.
De Hernesiis afferendis pro Viagio Franciae.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Merue Flandriae Gubernator, in consideratione diversorum Dampnorum & Deperditorum quae Johannes Merchaunt de Newport Mercator per Rebelles de Scluse sustinuerit, concesserit & Licentiam dederit praefato Johanni quòd ipse per Se aut Deputatum suum diversas Hernesias in hoc Regnum nostrum Angliae pro Viagio nostro afferre & conveare possit.
Nos, Praemissa considerantes, ac pro eo quod idem Johannes Licentiam suam praedictam exequi, & Hernesias praedictas in hoc Regnum nostrum praedictum ad intentionem supradictam afferre intendit, de Gratiâ nostrâ speciali Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Johanni quòd ipse per Se aut Deputatum suum Hernesias praedictas & alias Mercandisas non prohibitas, quae attingent ad Valorem Quinquaginta Doliorum Serviciae vocatae Berre & Centum Quarteria Pisarum, in Regnum nostrum praedictum afferre possit,
Concessimus etiam & per Praesentes Concedimus & Licentiam Damus eidem Johanni quòd ipse, per Se aut Factorem suum, Hernesiarum & aliarum Mercandisarum praedictarum in hoc Regnum nostrum affertorem, cum Pecuniis pro Hernesis & aliis Mercandisis praedictis perceptis, dicta Quinquaginta Dolia Serviciae vocatae Bere & Centum Quarteria Pisarum in Regno nostro praedicto Emere possit & providere, & ea sic Empta & Provisa in una Nave vel diversis Navibus Regni nostri Angliae aut aliarum Partium de Amicitia nostra unâ vice vel diversis Vicibus Carcare valeat, & Navem illam vel Naves illas, cum hujusmodi Servicia & Pisis sic carcatis, ad aliquas Partes Exteras sub Obedientia Regis Romanorum conveare valeat ibidem Discarcanda, ad libitum ipsius Johannis ibidem faciendum, absque impedimento nostri aut Officiariorum nostrorum; aliquo Statuto, Actu, Restrictione, seu Proclamatione, in contrarium factis, non obstantibus,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto Die Februarii.
March 1. Safe conduct for James le Pelletyer and Richard le Pelletyer, French merchants. Westm.
O. xii. 471. H. v. p. iv. 41.
Pro Mercatoribus Franciae de Conductu.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum integrum, Primo Die Aprilis proximò futuro incipientes, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Jacobum le Pelletyer, & Ricardum le Pelletyer, de Obedientia Franciae, Mercatores ac Factores, Attornatos, Servientes, & Deputatos suos quoscumque & eorum quemlibet, conjunctim & divisim, in quemcumque Portum sive alium Locum hujus Regni sui Angliae vel aliquem alium Locum sub Obedientia nostra vel alibi cum quadam Navi de Obedientia Franciae praedictae, vocatâ le Fleur Couronnee, Portagii Centum & Quadraginta Doliorum vel infra, quibuscumque Vinis, Pannis lineis & laneis, tàm de Factura Patriae illius quàm aliorum Locorum, ac aliis Bonis & Mercandisis (Vinis de Vascolinia & Guadis tantummodò exceptis) carcatâ vel non carcatâ, necnon Magistro, Contromagistro, Sexaginta Marinariis & Duobus Pagettis vel infra pro salva Conductione & Gubernatione Navis praedictae, ac etiam Hernesiis, Habilimentis Guerrae & aliis Rebus & Apparatibus suis licitis & necessariis pro Defensione & Salva Gardia Navis, Personarum, Bonorum, & Mercandisarum praedictarum, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante Termino praesentis Salvi Conductùs nostri, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Perhendinando, Manendo, Sojornando, Conversando, & Expectando, ac Navem praedictam de Bonis & Mercandisis praedictis Discarcando, & ea Vendendo vel Disponendo prout eis placuerit,
Stannumque ac omnia alia Bona & Mercandisas quaecumque, Stapulae nostrae Calesii non pertinentia, Emendo, & cum eisdem Navem praedictam Recarcando, & cum eadem Navi sic recarcata, unà cum Magistro, Contromagistro, Marinariis, Hernesiis, Pagettis, Stabilimentis, & Rebus suis praedictis, ut praedictum est, ad quascumque Partes Exteras Transeundo, Reveniendo, & Redeundo, absque Impetitione, Impedimento, Perturbatione, Molestatione, Vexatione, Arestatione, seu Gravamine quocumque sui aut Officiariorum seu Ministrorum suorum quorumcumque; aliquâ Marquâ, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, seu Provisione, in contrarium factâ, editâ, seu provisâ, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, in aliquo non obstante;
Et ideò vobis Mandamus &c.
Proviso etiam quod Regi de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, pro Bonis & Mercandisis praedictis debitis, fideliter respondeatur ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 11. Grant to Edmund bp. of Rochester of the custody of the temporalities of the see of Hereford, void by death of Thomas late bp. Westm.
O. xii. 472. H. v. p. iv. 41.
Pro Episcopo Roffensi de Custodia Temporalium.
An. 7. H. 7. Pat. 7. H. 7. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Concessimus & per Praesentes Concedimus Reverendo in Christo Patri Edmundo Roffensi Episcopo Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Herefordensis cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem quaecumque, necnon quascumque Portiones & Pensiones quae Nobis per Mortem, bonae Memoriae, Thomae nuper ultimi Episcopi Loci praedicti & ratione Vacationis ejusdem Episcopatˆs aliquo modo pertinent seu pertinere poterint aut debent.
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Episcopo & Assignatis suis, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, a tempore Mortis praefati nuper Episcopi, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere, ac unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Ecclesiarum Collegiatarum, Decanatuum, Praepositurarum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praebendarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis reddendo aut solvendo, aut Compoto inde faciendo,
Et ulterius Concessimus praefato Episcopo plenariam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, omnia hujusmodi Ecclesias, Abbatias, Prioratus, Ecclesias Collegiatas, Praeposituras, Decanatus, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praebendas, Hospitalia, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque & quocumque nomine censeantur, Nobis ratione Vacationis praedictae pertinentia, cuicumque sibi placuerit, cùm & quotiens vacaverint seu aliquod eorum vacaverit, ad libitum suum Concedendi, Conferendi, Praesentandi, sive Donandi, & quoscumque Senescallos, Receptores, Ballivos, & alios Officiarios quoscumque & Officia quaecumque Episcopatui praedicto pertinentia, ac quoscumque & quaecumque hujusmodi Officiarios & Officia, quos vel quae aliquis Episcopus Herefordensis peranteà legitimè assignavit, fecit, seu donavit, durante Vacatione praedictâ, Assignandi, Faciendi, & Donandi, absque Impetitione, Impedimento, Perturbatione, seu Gravamine nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum, seu aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo aut certitudine Praemissorum seu alicujus eorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus, eidem Episcopo per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, inde in contrarium factâ, editâ, sive ordinatâ, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo Die Martii.
Per ipsum Regem.
March 18. Ratification by James K. of Scotland of a truce with England until 29 Nov. 1492. Edinburgh.
O. xii. 473. H. v. p. iv. 41.
Treugarum Scotiae Ratificatio.
An. 7. H. 7. Ex Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis Christi Fidelibus, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Quia nuper Communicatum est inter Venerabilem & Egregium Virum Magistrum Alexandrum Inglis Archidiaconum Sancti Andreae Consiliarium nostrum dilectum ex unâ, & Venerabilem ac Egregium Virum Magistrum Christoforum Urswik Decanum Eboracensem Consiliarium Excellentissimi Principis Fratris & Consanguinei nostri Carissimi, Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae ex alterâ, super Treugis & Guerrarum Abstinentiis inter Nos & eundem Excellentissimum Fratrem nostrum Regem Angliae, prout in sequentibus Articulis continetur.
Inprimis, videlicet, quòd sit bona & realis, sincera, vera, integra, & firma Treuga & Guerrarum Abstinentia inter praefatos Principes Haeredes & Successores suos, Regna, Patrias, Dominia, Terras, & Loca quaecumque eis subjecta: Necnon inter Vassallos, Ligeos, & Subditos suos quoscumque per Terram, Mare, & Aquas dulces ubique Locorum, Inceptura ab Ortu Solis Vicesimi Diei Mensis Februarii Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo primo, & Duratura usque in Diem Vicesimum Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo inclusivè.
Item, Communicatum & expediens visum est quòd, durantibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis antedictis, Nullus praedictorum Principum movebit per Se, Marchiarum Gardianos, Locumtenentes, Deputatos eorumdem, aut per alios Subditos aut Ligeos suos quoscumque, seu moveri permittet Guerram per Terram, Mare, neque Aquas dulces, adversus alium dictorum Principum Subditos aut Ligeos suos: Nec dabit Auxilium, Consilium, aut Favorem, quòd hujusmodi Guerra moveatur vel excitetur.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Naves, Nautae, Mercatores, & alii Subditi utriusque Principum praedictorum per Terram, Mare, & Aquas dulces Euntes, Conversantes, Navigantes, Naufragium passuri, & Permanentes tractentur & recipiantur prout melius tractari & recipi consueverunt in temporibus aliarum Treugarum priùs inter Scotiae & Angliae Reges & eorum Regna initarum & conclusarum.
Item, Conventum & Conclusum est quòd omnes & singuli Depraedatores, Malefactores, & praesentium Treugarum Violatores Punientur asperiùs, eisdem formâ & modis quibus antiquitùs puniri consueverunt; & si aliquis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam depraedatus fuerit seu attemptaverit infra Marchiam aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum Fugiendo revertatur ad Marchiam aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi contra quem sic attemptaverit in recenti vel infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati vel commissi, auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Literis aut Salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias & Terram in quam idem Malefactor se contulerit; dummodò, quamcitò hujusmodi Marchiam sive Terram hac de Causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae, habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui (videlicet) ad Prosequendum Depraedationem suam, describat & specificet idem quibus Bonis, Catallis, vel Rebus Depraedatus fuerit, ac insuper requirat eundem quòd quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat ut super Factis suis tempore dictae Prosecutionis possit, cùm requisitus fuerit, super hoc Testimonium perhibere Veritati.
Item, Conventum & Conclusum est quòd neuter Principum praedictorum auxiliabit aut Opem feret quovis modo notoriis Rebellibus, Hostibus, vel Inimicis alterius, ad Nocendum alteri eorumdem, vel ipsorum Regnis, Dominiis, Terris, aut Subditis, & si de facto aliquis Rebellis vel Inimicus unius vel alterius Principis existens vel futurus in Regno, Terris, vel Dominiis alterius eorumdem tempore quo idem extiterit aliquid fecerit per Terram, Mare, aut Aquas dulces, ad Dampnum alicujus eorundem, vel Regnorum, Terrarum, Dominiorum, vel alicujus Subditorum suorum, tunc ille Princeps in cujus Regno, Terris, vel Dominiis talis Rebellis, Hostis, vel Inimicus sic commisit, & idem postea receptus fuerit, Dampnum illud Reparari & Resarciri faciet, ac si proprius Ligeus & Subditus ejusdem hujusmodi Dampnum commisisset aut perpetrâsset.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, durantibus Treugis praesentibus, ut praemissum est, per praedictum tempus, Castrum & Villa Berwici cum Limitibus simul & Inhabitantibus ac Incolis eorumdem sub eisdem Pace, Guerrarum Abstinentiis, & Bellorum Induciis stabunt & permanebunt toto tempore praedicto, ita quòd neque Serenissimus Rex Scotorum per Se, aut aliquos Subditorum, Ligeorum, aut Vassallorum suorum Guerram Insultum aut Obsidionem ipsis Locis aut Incolis eorumdem, neque Excellentissimus Rex Angliae per Se aut suos Inhabitantes Villam seu Castrum hujusmodi Guerram, Insultum, aut Obsidionem dicto Serenissimo Regi Scotiae suisve Ligeis & Vassallis faciet quovis modo pendente tempore Treugarum praedictarum.
Item, Conventum & Conclusum est quòd si contingat aliquos Piratas, Fugitivos, seu Bannitos Regnorum unius vel alterius Principum praedictorum Spoliationes seu Depraedationes in Bonis alicujus Subditorum eorumdem committere, & postea Piratae, Fugitivi, seu Banniti praedicti ad aliquem Portum Principum praedictorum applicuerint, tunc ille Princeps, in cujus Portum applicuerint, faciet per Officiarios suos Personas praedictas securâ Custodiâ mancipari, aut easdem & Receptores earumdem deliberari Parti Laesae, vel Spoliata & Depraedata per easdem integrè Restitui faciet & Reformari, vel justum Valorem eorumdem.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Fugitivi Scotiae qui devenerunt Ligei Regis Angliae debent ligari ex parte Anglicorum ad Observandum Articulos Praesentium Treugarum, & quòd Attemptata per eos super Subditos dicti Regis Scotiae debent eodem modo reformari, quo reformabuntur Attemptata per Originarios Subditos Regis Angliae, idem per omnia observando ex parte Regis Scotorum si qui Anglici ante haec tempora per sua Sacramenta, Ligei Regis Scotorum devenerint vel aliter quovis modo.
Item, Conventum & Conclusum est quòd in praesentibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis comprehendantur Amici, Confoederati, & Alligati utriusque Principis, si comprehendi voluerint, & super hoc Animos suos declaraverint & idem desideraverint infra Sex Menses proximò extunc sequentes, & specialiter, pro Parte Regis Scotorum, Karolus Rex Franciae, Johannes Rex Daciae, Rex Hispaniae, Rex Napuliae, Austriae & Mediolani Duces; &, pro Parte Regis Angliae, Imperator, Rex Romanorum, Reges Hispaniae, Portugaliae, Napuliae, Austriae, Burgundiae, Ferrariae, & Sebaldiae Duces, quibus Mensibus lapsis, si nulla Notificatio hujusmodi facta fuerit Regibus praedictis, dicti Confoederati eorumdem non intelligentur in dictis Treugis comprehendi, &, si dicti Reges dictos Confoederatos sub dictis Treugis comprehendere noluerint, extunc dictae Treugae nullius censeantur Roboris vel Momenti,
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si, eisdem Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliquid contra easdem vel aliquam Partem earumdem per Terram sive per Mare fieri vel attemptari contingat, per hoc tamen praesentes Guerrarum Abstinentiae non erunt nec censebuntur aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel Annullatae, sed nichilominus in suo Robore permanebunt, & Attemptata hujusmodi debitè reformabuntur,
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquis Subditus alicujus Principum praedictorum, qui passus fuerit Rapinam vel Spolium a Subdito alterius eorumdem, propriâ auctoritate suâ propter hoc Depraedationem, Spoliationem, Prisas, vel Districtiones Personarum seu Bonorum faceret, eo ipso cadat a Causa sua, & nichilominus secundùm Delicti exigentiam puniatur.
Item, Conclusum & Concordatum est quòd, quamquam praesentes Guerrarum Abstinentiae captae & initae sint modis & formis ut supra, attamen non dicentur nec reputabuntur omninò Generales, nec se extendant ad Dominium de Lornen in Regno Scotiae, nec ad Insulam de Lundoy in Regno Angliae, sed Dominium & Insula praedicta intelligentur nullo modo comprehensa in hiis Guerrarum Abstinentiis.
Item, Communicatum est & visum Utile quòd certae Dies limitabuntur successivè super Marchiis utriusque Regni in Locis ad haec actenùs consuetis per Gardianos, Locumtenentes, & Deputatos suos, pro Reformatione Attemptatorum si quae commissa seu committenda reperientur; ita quòd Reformatio debita habeatur a Subditis utriusque Regni secundùm Jura & Consuetudines Marchiarum Regnorum praedictorum.
Item, Visum est expediens quòd certi Nobiles & Consiliarii utriusque Regum praedictorum deputabuntur & convenient, cum Commissionibus sufficientibus, apud Villam de Hadingtonn in Scotiâ, seu apud Novum Castrum in Angliâ, primo Die Mensis Octobris proximò futuro, cum Continuatione Die- rum, ad Tractandum, Comunicandum, & Concludendum super Reformatione Attemptatorum, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces quoquo modo commissorum, contra Treugas prius initas & mutuò pendentes inter dictos Reges, ita quòd debita Reformatio habeatur in eisdem.
Item, expediens visum est quòd utrique Principes supradicti deputabunt certos Probos & Discretos Viros, ad Numerum Trium Personarum ex alterutrâ Parte eorumdem, quibus committent Potestatem plenam ad Inspiciendum le Fischgarth de Esk, & Terras Debatabiles ibidem adjacentes, videlicet, in Occidentalibus Partibus Marchiarum, & juxta eorum Discretionem Finem debitum de omnibus Controversiis super eisdem perpetuis futuris temporibus Imponendum; Qui sic Deputati convenient apud eadem Loca Decimo quinto Die Mensis Octobris proximò futuro, cum Prorogatione Dierum & Locorum, prout eis meliùs videbitur expedire; & Casu quo aliquis Ligeorum Regis Angliae Reparaverit, Aedificaverit, seu, ut vulgariter dicitur, imposuerit dictum le Fischgarth, aut aliquis Ligeorum Regis Scotiae idem Rumpat & Destruat, nichilominus alia Attemptata quaecumque reparabuntur, sic quòd Reparatio sive Distructio dicti le Fischgarth non impediat Reformationem Attemptatorum, & dictae Treugae in suo Robore absque Violatione usque in dictum Vicesimum Diem Novembris permanebunt.
Item, Conventum & Conclusum est quod utraque Partium praedictarum Publicari faciet dictas Guerrarum Abstinentias Subditis suis in omnibus & singulis insignioribus Locis Marchiarum suarum, tàm in Regno Scotiae quàm Angliae, publicè & solempniter, inchoando apud Caldstreme & consequenter apud Norhame & Lawder, & sic continuando ubi opus fuerit quamcitò commodè poterit infra Octo Dies extunc continuè sequentes.
Item, Conclusum est quòd praesentes Conventiones & Conclusiones Treugarum & Guerrarum Abstinentiae confirmabuntur & ratificabuntur per Patentes Litteras utriusque Regum praedictorum Magnis Sigillis suis sigillatas.
Quos Quidem Articulos, Treugas & Guerrarum Abstinentias modo & formâ Praemissis in se continentes, in omnibus suis Punctis & Circumstantiis quibuscunque, secundùm vim, formam, & tenorem eorumdem Approbamus, Laudamus, Ratificamus, & per Praesentes Confirmamus.
In cujus Rei Testimonium has Litteras nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes, apud Edinburgh, Decimo octavo Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo primo, & Regni nostri Quarto.
Sub Magno Sigillo de Cerâ albâ pendente a Caudâ Pergamenae.
April 4. Licence to the lord of Egmond, lieutenant of the K. of the Romans in Holland, to export 200 quarters of wheat. Westm.
O. xii. 475. H. v. p. iv. 42.
Pro Domino de Egmond de Licentia.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, in consideratione boni Animi & gratuitae Mentis, quas Nobilis & Circumspectus Vir Dominus de Egmond, Locumtenens Praecarissimi Fratris & Consanguinei nostri Romanorum Regis in Partibus Holandiae, Nobis gerit & habet, concessimus & Licentiam dedimus Eidem, quòd ipse per Se, Factores, Attornatos, & Servientes suos Ducenta Quarteria Frumenti in Partibus Borialibus hujus Regni nostri Angliae, pro Expensis Hospitii sui, providere & emere, eaque sic empta & provisa ad Partes suas proprias in unâ Navi sive diversis Navibus, de Amicitiâ nostrâ existentibus, eskippare, traducere, & cariare, ac eskippari, traduci, & cariari facere valeat & valeant, licitè & impunè, liberè & absque impedimento seu interruptione Nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd Nobis de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis in hac Parte debitis, fideliter respondeatur ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 3. Protection for John Beltram, of Rentery in Biscay, going to serve in the K.'s fleet. Westm. Also for Richard Richemond of London, fishmonger, and three others, in the retinue of sir Reginald Bray, treasurer of the war; various dates.
O. xii. 476. H. v. p. iv. 42.
Super Viagio Regis de Protectionibus.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 7.
Johannes Beltram de Rentery in Biscaiâ, Illustrissimorum Principum, Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Subditus, seu quocumque alio Nomine censeatur, qui cum Rege in Armatâ suâ (quam ad Partes Franciae, pro Jure Regis ibidem Recuperando, Deo concedente, conduci decreverit) profecturus est, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausulâ volumus, per unum Annum duraturas.
In cujus &c.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Maii.
Ibid.
Ricardus Richemond de London Fyshmonger, seu quocumque alio Nomine censeatur, qui in Obsequio Regis in Comitivâ Dilecti & Fidelis Regis Reginaldi Bray Militis Thesaurarii Guerrarum Regis versus Partes Franciae profecturus est, & in eodem Obsequio circa Provisionem Victualium & Victualionem Excercitûs Armataeque Regis in Partibus praedictis moraturus, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausul â volumus, per unum Annum duraturas.
In cujus &c.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Aprilis.
Per Bill.
Johannes Tyre de London Irmonger, seu quocumque alio Nomine censeatur, qui in Obsequio Regis in Comitivâ Dilecti & Fidelis Regis Reginaldi Bray Militis Thesaurarii Guerrarum Regis versus Partes Franciae profecturus &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Maii.
Robertus Shakilton de London Tayleour, seu quocumque alio Nomine censeatur, qui in Obsequio Regis in Comitivâ Dilecti & Fidelis Regis Reginaldi Bray Militis Thesaurarii &c. ut supra.
Teste ut supra.
Arnoldus de Barowe de Brabourne in Comitatu Kantiae, seu quocumque alio Nomine censeatur, qui in Obsequio Regis in Comitivâ Dilecti & Fidelis Regis Reginaldi Bray Militis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Maii.
May 4. Restitution of the temporalities to Richard bp. of Bath and Wells, translated from Exeter, vice Robert late bp., deceased. Westm.
O. xii. 476. H. v. p. iv. 43.
De Restitutionibus pro Episcopo Bathon. & Wellen.
An. 7. H. 7. Pat. 7. H. 7. m. 14.
Rex Escaetori suo in Comitatu Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Venerabilem Patrem Richardum, nuper Episcopum Exoniensem, a vinculo, quo eidem Ecclesiae Exoniensi, cui tunc praeerat, tenebatur, absolverit, & Ipsum ad Ecclesias Bathoniensem & Wellensem, per Mortem, bonae memoriae, Roberti ultimi Episcopi Loci illius vacantes, transtulerit, ipsumque in Episcopum dictarum Ecclesiarum Bathoniensis & Wellensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem Richardus, sic ad dictas Ecclesias Bathoniensem & Wellensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Richardi, sic ad dictas Ecclesias Bathoniensem & Wellensem Translati, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Richardo, sic ad dictas Ecclesias Bathoniensem & Wellensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Somers.
Escaetori Regis in Com. Glouc.
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Wiltes.
Escaetori Regis in Com. Suthampt.
Et Mandatum est Militibus, &c.
May 5. Grant to Oliver King, the K.'s secretary, of the custody of the temporalities of the see of Exeter. Westm.
O. xii. 477. H. v. p. iv. 43.
Pro Electo Exoniensi de Custodia Temporalium.
An. 7. H. 7. Pat. 7. H. 7. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratià nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Concessimus & per Praesentes Concedimus Dilecto & Fideli Consiliario ac Secretario nostro Olivero King Clerico Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Exoniensis cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem quaecumque, necnon quascumque Portiones & Pensiones quae Nobis per Translationem Reverendi in Christo Patris & Domini Domini Richardi nuper Exoniensis Episcopi ad Cathedralem Ecclesiam Bathon. & Wellen. ac ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs aliquo modo pertinent seu pertinere poterint aut debent,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Olivero & Assignatis suis, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, a tempore Translationis praefati Richardi, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere, unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Ecclesiarum Collegiatarum, Decanatuum, Praepositurarum, Gardianatuum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praebendarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum quorumcumque, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis reddendo aut solvendo, seu Compoto inde faciendo,
Et ulterius Concessimus praefato Olivero plenariam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, omnia hujusmodi Ecclesias, Abbatias, Prioratus, Ecclesias Collegiatas, Praeposituras, Gardianatus, Decanatus, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praebendas, Hospitalia, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque, Nobis ratione Vacationis praedictae pertinentia, cuicumque sibi placuerit, cùm & quotiens vacaverint seu aliquod eorum vacaverit, ad libitum suum Concedendi, Conferendi, Praesentandi, sive Donandi, & quoscumque Senescallos, Receptores, Ballivos, & alios Officiarios quoscumque & Officia quaecumque Episcopatui praedicto pertinentia, ac quoscumque & quaecumque hujusmodi Officiarios & Officia, quos vel quae aliquis Episcopus Exoniensis peranteà legitimè assignavit, fecit, seu donavit, durante Vacatione praedictâ, Assignandi, Faciendi, & Donandi, absque Impetitione, Impedimento, Perturbatione, seu Gravamine nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum, seu aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo aut Certitudine Praemissorum seu eorum alicujus, aut de aliis Donis sive Concessionibus, eidem Olivero per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, inde in contrarium factis, editis, sive ordinatis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 9. Indenture by which George earl of Kent is engaged to serve in the war against France, with five men-at-arms, 16 demilances, 16 mounted archers, and 60 foot archers. Similar engagements of Richard lord Latymer, John lord Powys, and 23 others.
O. xii. 477. H. v. p. iv. 43.
Forma Indenturarum pro Guerra Franciae.
An. 7. H. 7. Pell.
This Indenture,
Made betwene the King our Soverain Lorde Henry the Seventh, by the Grace of God, King of Englond and of Fraunce, and Lorde of Irlande on that oon Partie, and his Right Trusty and Right Welbeloved Cousin Grorge Erle of Kent on that other Partie,
Witnesseth that the said Erle is Reteigned and Bilest with our said Soverain Lorde to Serve him in his Werres beyonde the See, in alle suche Places, Rowmes, Commissions, and Faictes of Werre as it shal at any time please oure said Soverain Lorde to Commaunde him for and during oon hool Yere next and immediately ensuying the Day of his first Mousters, and so forth as long after as it shal pleese our said Soverain Lord, with the Retynue and Nombre of vi. Men of Armes his awne Persone comprised in the same, every of theim havyng with him his Custrell and his Page.
Xvi. Di. Launces.
Xvi. Archers on Horsbak.
Lx. Archers on Fote,         of good and hable Persones for the Werre, Horsed, Armed, Garnisshed, and Arraied sufficiently, at all Peces and in every thing as unto every of theim after the Rowme that he is appoincted unto shal, or after the Custume of Werre aught to apperteigne, at the Consideration and Sight of oure said Soverain Lordes Commissioners Committed and Deputed for the taking of the said Mousters,
Of the which Retynue, Arraied after the maner and Fourme abovesaide, the said Erle shal, withoute Faulte in any behalve concerning the same, make his hool Mousters at Guldeforde the fourth Day of the Moneth of Juyn next and immediatly ensuying the Date of thise Presentes, withoute further Dilay or lenger Respite,
And at his commyng to Portesmouth after the said Mousters made he shal receive of oure said Soverain Lord, by the Handes of his Tresourer of Werres, or his Deputie or Deputies, the Conduyte Money due for the bringing of his said Retynue to the said Portesmouth, that is to say, for every of theim for as many xx. Miles as there be betwene the Houses from whens they or any of theim Departed and the said Portesmouth vi d. For the veray Knowledge of which Distaunce the Tresourer of the Kinges Werres, or his Deputie or Deputies shal take of the said Erle and iche of his Soldiours an Othe upon a Boke, and from the furst Day of his said commyng to Portesmouth forwarde during the tyme that he shall as above is said, serve oure said Soverain Lorde in the Werre, he snal have and perceyve of our said Soverain Lorde, by the Handes as above, for every of the said Men of Armes Garnisshed as before is said with his Custrell and Page xviii d. by the Day; and for every of the said Di. Launces ix d. by the Day; and for every of the said Archers, be they on Horsbak or on Fote, vi d. by the Day.
Of alle whiche Wages the said Erle for his said Retynue shal at his commyng to Portesmouth receyve the hool Paiement of and for oon Moneth next and immediatly ensuyng the said furst Day of his commyng to Portesmouth, accompting alweyes xxviii. Daies for the Moneth,
The whiche Wages, as fer as it shal concerne any Personne of his said Retynue, he shal within in the Ship or it Departe oute of the Havon, and not before, Deliver and Pay, or cause to be Delivered and Paied unto every Personne of the same in as ample wise as it is beforesaide, and as he shal receyve for theim withoute any Parte or Peny therof rebating or diminishing for any Cause or in any manerwise; and the last Day of the said Moneth the said Erle shal for his said Retynue, according and after the Rate above Reherced, Receyve of oure said Soverain Lorde, by the Handes as above, newe hool Wages for oon Moneth then next ensuyng, the whiche he shall within Sex Dayes next and immedialy folowing hooly deliver unto his Retynue after the said Rate and as before is Reherced, and so forth from Moneth to Moneth during his Reteyndre with our said Soverain, he shal Receyve and truly Pay his Wages in alle thinges after the Fourme above Rehèrced, of whiche Wages for as moche as shal concern him and his said Retynue a this side the See, he shall be paied in Sterling Money, or other Money having Course beyond the See,
And as touching the Paieing of the Thridd, and Thridd of Thriddes of al maner Wynnynges of Werre taking and delyveryng of Prisonners to our saide Soverain Lorde, keping of Watche and Warde, Stale and Foreyes, the said Erl not only for himself, but also for his said Retynue, and every Persone therof, Bindeth him to the Parfourmance and Observation of the same in al maner of wise, aftre and undre such maner as is Comprised in a certain Boke of the Statutes and Ordenaunces of the Werre made by our said Soverain Lord, by the Advise of suche Lordes of his Blode, Capitaignes of his Armee, and other Folk as be of his Counsaill, whereof a Copie is delyvered to the said Erle; to th'Observation and due keping whereof, and of alle and every Statute, Orde- naunce, and other thing whatsoever it be Comprised in the said Boke, the said Erle, as wele for his said Retynue, and every Persone of the same, as for himself, as fer as it toucheth him or any of theim, over and above the Premisses, Bindeth him by thies Presentes undre and upon suche Multes, Penalties, and Punitions as be conteyned in the same (that is to say) that, as often and whensoever the said Erle do thinges contrary to the said Statutes, or any of theim, he shal do, suffre and receyve the Multe, Penaltie, and Punition in that Caas by the said Statutes or Statute Ordeined and provided, and if any of his Retynue do thinges contrary to the said Statutes, the said Erl shal, without Fraude or Dole put him in his best Devoir to bring forth him that so Offendeth, to Aunswer to his Offense, and stand to Justice after and according to the said Statutes.
In Witnes wherof to the oon Partie of this Indenture remaignyng towardes our said Soverain Lord, the said Erl hath sett his Seel the ix. Day of May the seventh Yere of the Reigne of oure Soverain Lorde abovesaide.
G. Kent.
Sub Sigillo de Cera rubra pendente a simplici Cauda Pergamenae.
Consimiles Indenturas habent subscripti, mutatis mutandis.
Richard Lord Latymer to serve the King beyond See an hole Yere in his Werres with iii. M. himself comprised, eche having his Custrell and Page, x. Di. Lanc. ii A. on Horseb. vi. on Foot.
iii. M. x. Di. Lanc. Horseb. ii. A. Foot vi. A.
John Lord Powys to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere with one M. that is himself with his Cultrell and Page, and lx. Di. Lanc. Horsed.
one M. lx. Di. Lanc. H.
John Lord Barnes to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere with ii. Speres himself accompted and either of them to have his Custrell and Page, vi. Di. Lanc. iv. A. on Horseb. and vii. A. on Foote.
ii. Speres vi. Di. Lanc. iv. A. Horseb. Foot vii. A.
Henry Lord Grey to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere with ix. M. himself comprised, eche having his Custrell and Page, x. Di. Lanc. xxv. A. on Horseb. and lx. on Foote.
ix. M. x. Di. Lanc. H.xxv. A. F. lx. A.
Edward Erle of Devon. to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with vi. M. of Armes, himself comprised, every of them having his Custrell and Page, ii. Di. Lanc. xxv. A. H. lxvi. A. F.
vi. M. ii. Di. Lanc. xxv. A. H. lxvi. A. F.
The Lord Scrop of Bolton to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with iii. M. himself comprised, every of them having his Custrell and Page, xii. Di. L. x. A. H. and x. A. Foote.
iii. M. xii. Di. L. H. x. A. F. x. A.
Thomas Lord Scrop of Upsall to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with one M. videlicet, himself having his Custrell and Page, xv. A. H. and xv. A. Fote.
one M. H. xv. A. F. xv. A.
Thomas Earle of Surrey to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with v. M. himself comprised, every of them having his Custrell and Page, xii. Di. L. xx. A. on H. xlvi. A. F. and xiii. Billes on Foote.
v. M. xii. Di. L. H. xx. A. F. xlvi. A. F. xiii. B.
James Lord Audeley to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with iii. M. himself compr. every of them having his Custrell and Page, Di. L. xx. A. H. xi. A. F. xx.
iii. M. xx. Di. L. H. xi. A. F. xx. A.
George Lord Straunge to serve the King beyond See an Yere &c. with x. M. himself compr. every of them having his Custrell and Page. Also v. Men Di. L. xx. A. H. A. F. Ccxlix.
x. M. v. M. xxiv. Ccxlix.
Thomas Brian one of the Squires for the Kings Body to serve him in his Werres beyond See for an hole Yere with one Spere, videlicet, himself, having his Custrell and Page. iv. A. Horseb. xiv. Ar. on Foote, and ii. Billes.
one Spere, iv. A. H. xiv. A. F. ii. Billes.
John Viscount Welles to serve the King in his Werres beyond See for an hole Yere &c. with iii. M. himself compr. eche having his Custrell and Page, xx. Di. L. xv. A. Horseb. xlv. A. Foote, and xx. Halberdes on Foot.
iii. M. xx. Di. L. xv. A. H. xlv. A. F. xx. Halb. F.
Sir Reyuold Bray Knyght Counsaillour to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with xii. M. himself accompted, eche having his Custrell and Page, xxiv. Di. La. lxxvii. A. on Horseb. Ccxxxi. A. and Billes on Fote xxiv.
xii. M. xxiv. Di. L. lxxvii. A. H. Ccxxxi. A. and B. F. xxiv.
Sir Charles Somerset Knight for the King's Body to serve him in his Werres beyond See an hole Yere &c. with one M. viz. himself having his Custerel and Page, vi. Di. Lanc. and vi. A. on Horseb.
one M. vi. D. L. vi. A. H.
Sir Roger Cotton Knight to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with ii. M. himself compr. either having his Custrell and Page, ii. Di. Lanc. vii. A. Horseb. xxi. A. and Billes on Fote.
ii. M. ii. Di. L. vii. A. H. xxi. A. and B. F.
Lewis ap Rice to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with one A. videlicet, himself on Horseb. viii. A. on Fote, and vi. Byllis on Fote.
one A. H. xviii. A. F. vi. Billes F.
Sir Richard Hault Knight to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with ii. M. himself comprised, eche having his Custrell and Page, ii. Di. L. vi. A. H. and xvi. A. F. and vi. Billes on Foote.
ii. M. ii. Di. L. vi. A. H. xvi. A. F. vi. B. F.
John Crokker Squier to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with one M. viz the said Squier having his Custrell and Page, xvi. A. on Foote and iv. Billes.
one M. xvi. A. F. iv. B.
Sir William Courteney Knight to serve the King in his Werres beyond See an hole Year &c. with one Sp. viz. himself having his Custrel and Page, vi. Di. Lanc. viii. A. H. xxxii. A. F. and iv. Billes on Foot.
one Sp. vi. Di. L. viii. A. H. xxxii. A. F. iv. B. F.
Sir Ric. Corbet Knighte to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with one M. viz. himself having his Custrel and Page, iv. A. H. xii. A. F.
one M. iv. A. H. xii. A. F.
Sir William Stanley Knight Counsaillour and Chamberlain to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with xl. A. on Horseback.
xl. A. Horseb.
Sir John Saint John Knight for the King's Body to serve him in his Werres beyond See an hole Yere &c. with ii. Speres himself accounted for one, iv. Di. Lanc. v. A. Horseb. x. A. F. v. Billes on Foote.
ii. Sp. iv. Di. L. v. A. H. x. A. F. v. B. F.
Sir Waltier Herbert Knight to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with one M. viz. himself xxiv. Di. Lanc. xx. A. H. xl. A. F. and xl. Billes on Fote.
one M. xxiv. Di. L. xx. A. H. xl. A. F. xl. B. F.
Sir Thomas Darcy Knight to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere with one M. viz. himself having his Custrell and Page, xvi. A. and iv. Billes vi. H. Remt. F. one M. xvi. A. and iv. Billes, vi. H. Remt. F.
Sir Walter Hungerford Knight to serve the King in his Werres beyond See an hole Yere &c. with ii. Speres himself comprised, either having his Custrel and Page, x. A. Horseb. xxx. A. F. and xx. Bylles.
ii. Sp. x. A. H. xxx. A. F. xx. B.
Et sic de caeteris.
June 11. The K. confirms the appointment of Walter abp. of Dublin as deputy of Jasper duke of Bedford, lieutenant of Ireland. Westm.
O. xii. 481. H. v. p. iv. 45.
Pro Archiepiscopo Dublinensi de Officio Locumtenentis Terrae Hiberniae.
An. 7. H. 7. Pat. 7. H. 7. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, Primo Die Octobris, Anno Regni nostri Quarto, per Literas nostras Patentes, de Gratiâ nostrâ speciali, Dederimus & Concesserimus Praecarissimo Avunculo nostro Jasperi Duci Bedfordiae & Comiti Pembrochiae Officium Locumtenentiae nostrae Hiberniae, ipsumque Locumtenentem nostrum in Terrâ nostrâ praedictâ Ordinaverimus & Constituerimus, Habendum, Occupandum, & Excercendum Officium illud per Se vel sufficientem Deputatum suum pro Termino unius Anni post Datam Literarum nostrarum praedictarum proximò sequentis & plenariè complendi, & post ipsius Anni lapsum quamdiu Nobis placuerit, cum omnibus hujusmodi Libertatibus, Juribus, Potestatibus, Auctoritatibus, Feodis, Proficuis, Commoditatibus, & Emolumentis quibuscumque, in omnibus & per omnia tàm amplis & eisdem modo & formâ prout Georgius nuper Dux Clarenciae, per Literas Patentes Domini Edwardi Quarti nuper Regis Angliae, habuit, excercuit, & occupavit, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Cúmque etiam idem Avunculus noster Vigore & Auctoritate Literarum nostrarum praedictarum de Mandato, Assenssu, & Voluntate nostris, per Literas suas Patentes, ordinaverit, constituerit, & deputaverit Reverendissimum in Christo Patrem Walterum Archiepiscopum Dublinensem Locumtenentem & Deputatum suum in Terrâ nostrâ praedictâ, ac eidem Archiepiscopo Officium Locumtenentis & Deputati sui in eadem Terrâ nostrâ dederit & concesserit, Habendum, Excercendum, & Occupandum, quamdiu Nobis placeret, sicut in ipsis Literis dicti Avunculi nostri pleniùs continetur,
Jamque Nos, de Avisamento & Assensu Concilii nostri, dictas Literas praedicti Avunculi nostri, ac omnia & singula in eisdem contenta Rata habentes & Grata, ea pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, acceptamus, approbamus, laudamus, ratificamus, ac praefato Archiep. innovamus, concedimus, & confirmamus, sicut Literae praedicti Avunculi nostri rationabiliter testantur,
Nolumus tamen neque nostrae Intentionis existit quòd, praetextu harum Literarum nostrarum, eidem Avunculo, qui Officium praedictum ex nostrâ Concessione ut praemittitur habet, in aliquo Praejudicium generetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 12. Power for Richard bp. of Bath and Wells, sir Giles d'Aubeney, lieutenant of Calais, sir John Kendale, prior of the order of S. John of Jerusalem in England, and three others, to treat for peace, truce, and mercantile intercourse with France. Westm.
O. xii. 481. H. v. p. iv. 45.
De Potestatibus ad Tractandum cum Consanguineo Franciae.
An. 7. H. 7. Franc. 7. H. 7. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Nobiscum cogitamus Bellorum Incommoda, quantaque Mala ex eis Potentissimis Imperiis saepenumerò contigerint; quantumcumque beata Pax Civitatibus Provinciis atq; Regnis profuerit, congruum Nobis esse videtur ea pro viribus cogitare & facere quae ad Pacem cum Christianis saltem Principibus fovenda attinere videntur.
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Episcopi Bathoniensis & Wellensis nostri Privati Sigilli Custodis, Egidii d'Aubeney Militis Locumtenentis Villae nostrae Calesii ac Marchiarum eidem Villae adjacentium, Johannis Kendale Militis Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Willielmi Husey Militis Capitalis Justiciarii nostri, Jacobi Tyrell Militis Capitanei Castri nostri de Guysnes, & Magistri Henrici Haynesworth Cleriei Legum Doctoris, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Legatos, Procuratores, Oratores, Commissarios, Deputatos & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quo- rum alterum praedictorum Episcopi & Egidii unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Legatis, Procuratoribus, Oratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis Illustrissimi Principis Consanguinei nostri Regis Caroli Franciae, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, tàm de & super vera, firma, perpetua, & reali Pace atque Concordia, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Intelligentiis, Affinitatibus, Confoederationibus & mutuo Intercusu Mercium & Mercandisarum, inter Nos ac Regna, Terras, Dominia, Patrias & Loca nostra & dictum Consanguineum nostrum ac Regna, Terras, Dominia, Patrias & Loca sua, Subditos, Alligatos, Vassallos, Confoederatos, Amicos & Adhaerentes nostros & suos quoscumque ineundis, conveniendis, percutiendis, capiendis, componendis, & habendis,
Necnon de & super omnibus & singulis Attemptatis, Conventionibus, Quaestionibus, Querelis, Litibus & Causis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, atque Connexis, quae inter Nos & praedictum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde pendere dinoscuntur, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Conveniendi, Componendi, Paciscendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi,
Praemissaque omnia & singula Firmandi, Assecurandi, Vallandi, Roborandi, & Concludendi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis, Conventis, & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis ea qualitercumque concernentibus quae cum praefatis Legatis, Procuratoribus, Oratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis praedicti Consanguinei nostri appunctuata, conventa, concordata, & conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostrâ Tradendi & Deliberandi, Tradique per Nos nostro sub Sigillo & Deliberari Promittendi, Literasque alias consimilis Effectûs & Vigoris ex alterâ Parte fieri Requirendi, Exigendi, Petendi, & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula eaque qualitercumque concernentia Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propriâ Personâ interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Legatos, Procuratores, Oratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum alterum praedictorum Episcopi & Egidii unum esse volumus) Appunctuata, Promissa, Conventa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias, in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Junii.
Per ipsum Regem.