Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1492

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

482-487

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1492', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 482-487. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115539 Date accessed: 29 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1492

Syllabus EntryFoedera Text
Aug. 2. The sheriffs of Kent and Sussex, the mayor of Canterbury, and Philip Lewes, lieutenant of Dover Castle and warden of the Cinque Ports, are ordered to issue a proclamation summoning the K.'s subjects to be ready to serve him for the defence of the realm at an hour's notice. Canterbury.
O. xii. 482. H. v. p. iv. 45.
De Proclamationibus, super Arraiatione facienda, pro Viagio Franciae.
An. 7. H. 7. Pat. 7. H. 7. m. 6. dor.
Rex Vicecomiti Kantiae Salutem.
Praecipimus Tibi quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates quàm extra, ubi magis expediens videris, ex Parte nostrâ publicas Proclamationes fieri facias in haec verba,
The King our Soveraine Lord,
Havyng a tender Zele to the Welthe, Suertie, and Defense of this his Realme of Englond, and of his Subgetts of the same,
For divers grete and behovefull Consideracions hym movyng, straitly Chargeth and Commaundeth all and everich his Subgetts, inhabited within this his Shire of Kent, havyng Herneys of his owne, and beyng of Abilite in his Persone, to Serve his Highnesse, if nede be, that they and everich of theym prepayre Themself and be redy in their seid Herneys, upon an Hour Warnyng, to serve oure
seid Soveraigne Lord, at his Wages, in suche maner and fourme as the case shall require,
And over that his seid Highnes Chargeth and Commaundeth all the Constables of every Hundreth within the seid Shire that they and every of theym make serche, within the Hundreth where he is Constable, for all Inhabitants of the same, that be of Abilite and Herneysed to serve his seid Highnes, as is aforseid, and theruppon to make Certificate of their Names and Apparell unto his seid Highnes, without eny delay, so that his Grace may be acerteyned of the Nombre and Apparell of his seid Subgetts that so be able to serve hym.
Et hoc sub Poenâ incumbenti nullatenus omittas.
Teste Rege apud Cantuar. secundo die Augusti.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus & Personis subscriptis, sub eâdem Datâ, mutatis mutandis; videlicet,
Majori Civitatis Cantuar.
Philippo Lewes Locumtenenti Castri Dovorriae & Quinque Portuum Regis sive ejus Deputato.
Sussex
.
Aug. 22. Power for Richard bp. of S. Asaph's, Ralph lord Graystok, and two others, to prorogue the truce with Scotland. Westm.
O. xii. 483. H. v. p. iv. 45.
De Treugis Scotiae extendendis.
An. 8. H. 7. Scot. 8. H. 7. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm dudùm inter Nos & Illustrissimum Principem Jacobum Scotorum Regem Consanguineum nostrum Carissimum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Patriis, ac Subditis nostris & suis hinc inde certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae initae, captae fuerint & conclusae, sub certis modo & formâ in Literis desuper confectis expressatis, sicuti in eisdem Literis pleniùs continetur,
Nos, ad Omnipotentis Dei Gloriam Honorem & Reverentiam,
Dampnis & Periculis maximis, quae non sine multâ Caede Sanguinisque Christiani Effusione occasione Guerrarum veresimiliter evenire poterunt, pro viribus obviare cupientes, Pacem cum omnibus, saltem Principibus Nobis Sanguinis vicinitate conjunctis, Christianae Fideique Cultoribus, quantum in nobis est, inire, observare, custodire, nostrosque Subditos sub Justitiâ ponere ac perpetuâ Quiete fovere conamur, hujusmodi Treugas & Guerrarum Abstinentias, ulterius Prorogari, & ad longiora Tempora extendi volentes,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Episcopi Assavensis, ac Dilecti & Fidelis nostri Radulphi Graystok Domini de Graystok Militis, Dilectique Nobis in Christo Magistri Willielmi Sheffeld Thesaurarii Ecclesiae Cathedralis Eborum, necnon Dilecti & Fidelis nostri Johannis Cartyngton Armigeri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, prout per Praesentes Facimus, Constituimus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem Tribus & Duobus eorum plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale, hujusmodi Treugas & Guerrarum Abstinentias, inter Nos, & dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem Consanguineum nostrum Carissimum, Regna, Terras, Dominia, Patrias, ac Subditos nostros & suos quoscumque, captas, & initas, Prorogandi, Extendendi, Continuandi, & Innovandi, atque Novas Treugas Pacemque perpetuam inter Nos & dictum Consanguineum nostrum Scotorum Regem, Haeredes & Successores, Regnaque, Terras, Dominia, Patrias, ac Subditos nostros & suos, Faciendi, Statuendi, Ordinandi, Componendi, & Ineundi, ac super Praemissis omnibus & singulis eorum cum dicto Consanguineo nostro, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, sive Nunciis, Potestatem & Auctoritatem ad hoc habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi,
Novamque Dietam ad Praemissorum complementum Statuendi, Ordinandi, & Limitandi,
Ac Indenturas alternatim super Praemissis omnibus & singulis Formandi, Conficiendi, & sigillandi, & Partem, per ipsos sic sigillatam, dicto Consanguineo nostro seu ejus Deputato aut Deputando, Deputatis aut Deputandis, Exhibendi, Tradendi, Deliberandi, & Partem, per ipsum Consanguineum nostrum Scotorum Regem seu Deputatum seu Deputandum, Deputa- tos aut Deputandos, ab eodem similiter sigillatas Petendi, Exigendi, & Requirendi, ac Vice & Nomine nostris Recipiendi, Retinendi, & Reportandi,
Ac insuper nostris Subditis Regno Scotiae finitimis & prope Marchias ejusdem commorantibus, Publicandi & Notificandi, ac Proclamationes, juxta Tenorem, Vim, & Effectum earumdem Indenturarum, fieri Faciendi,
Et insuper de & super quibuscumque Querelis, Litibus, Quaestionibus, Gravaminibus, Offensis, Guerris, & Attemptatis, per Subditos nostros & suos, in Marchiis versus Scotiam seu alibi per Terram aut Mare Aquasve dulces hincinde habitis, motis, factis, sive perpetratis, Communicandi & Tractandi, ipsasque Querelas, Lites, Quaestiones, Gravamina, Offensas, Guerras, & Attemptata praedicta Audiendi, Discutiendi, & Fine debito Terminandi, necnon debitam Reformationem & Reparationem Querelarum, Gravaminum, Offensarum, & Attemptatorum praedictorum, caeterorumque Praemissorum fieri Petendi ac fieri Promittendi, & super eisdem & eorum Dependentiis Appunctuandi & Concludendi,
Universaque & singula, quae pro Reparatione & Reformatione Praemissorum necessaria fuerint & oportuna, ac qualitercumque debita & requisita, juxta Leges & Consuetudines Marchiarum praedictarum, Faciendi, Excercendi, & Expediendi, Executionique Demandandi, caeteraque omnia & singula &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 26. Sir Robert Poyntez is appointed admiral of the fleet in the absence of Robert Willughby lord de Broke. Westm.
O. xii. 484. H. v. p. iv. 46.
Super Officio Admirallitatis durante praesenti Viagio Regis.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 16.
Rex Dilecto & Fideli suo Roberto Poyntez Militi, Salutem.
Cùm nuper, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, per Literas nostras Patentes, Assignaverimus, Constituerimus, & Ordinaverimus Praedilectum & Fidelem nostrum Robertum Willughby Dominum de Broke Militem Admirallum Flotae Navium nostrarum durante praesenti Viagio nostro supra Mare velantium, prout in Literis illis pleniùs continetur,
Sciatis quòd,
Nos considerantes qualiter idem Robertus Willughby circa alia Negotia, per Nos ei commissa, gerenda saepenumerò impeditus erit quominus ad ea quae ad Officium Admiralitatis praedictae pertinent facienda continuò intendere non potest,
Nos igitur, de Fidelitate, Diligentiâ, providaque Circumspectione vestris pleniùs confidentes, Assignavimus & Deputavimus Vos Loco ipsius Roberti Willoughby & in Absentiâ suâ Admirallum Flotae praedictae eodem Viagio durante,
Dantes & Concedentes vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, in Absentiâ ejusdem Roberti Willughby, audiendi Querelas omnium & singulorum de hiis quae Officium Admirallitatis tangunt,
Et Cognoscendi in Causis Maritimis, & Justitiam faciendi, ac Delinquentes juxta eorum Demerita Castigandi, Puniendi, & Incarcerandi, & Incarceratos qui Deliberandi fuerint Deliberandi,
Necnon Naves & Naviculas Guerrinas quot necesiariae fuerint, cujuscumque Portagii fuerint, durante Viagio praedicto, quotiens necesse fuerit, Congregandi, & Marinarios & alios, pro Navibus & Naviculis illis necessarios, Eligendi & Capiendi, & in eisdem Ponendi, & ad hujusmodi Marinarios, qui Rebelles vel Contrariantes fuerint in hac parte, debitè Compescendi & Castigandi, & omnia alia quae ad Officium hujusmodi Admirallitatis pertinent in hac parte Faciendi & Excercendi, prout de Jure & secundùm Legem & Consuetudinem maritimam fuerit faciendum,
Proviso semper quòd de aliquibus Contractibus, Placitis, & Querelis, aut de aliquibus aliis Rebus, infra Corpora Comitatûs factis sive Emergentibus, per Terram vel per Aquam, aut de Wrecco Maris nullam omninò habeatis Cognitionem, Potestatem, nec Jurisdictionem,
Sed quia omnia hujusmodi Contractus, Placita, & Querelae, ac aliae Res quaecumque, infra Corpora Comitatûs Emergentes, per Terram vel per Aquam, ut praedictum est, ac etiam Wreccum Maris, per communem Legem nullatenus coram vobis discutientur, terminentur, trientur, nec remedientur, ita tamen quòd vos habeatis Cognitionem de Morte Hominis & Mahemio, factis in Grossis Navibus, in medio Alti Fili Grossarum Ripariarum, tantum a Portubus earum- dem Ripariarum Mari magis propinquis, & non in alio Loco Ripariarum praedictarum, existentibus & Floctantibus,
Salvis Dominis ac Civitatibus & Burgis Libertatibus suis, juxta formam Statuti, in Parliamento Domini R. nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, apud Westmonasterium Anno Regni sui Quintodecimo tento, inde editi;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ;
Damus autem universis & singulis Dominis, Admirallis, Capitaneis, & eorum Locatenentibus, Magistris & Marinariis Navium, ac aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, in Absentiâ praedicti Roberti Willoughby, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet;
Nolumus tamen nec intentionis nostrae existit quòd, colore Praesentium, Carissimo Consanguineo nostro Johanni Comiti Oxoniae, qui Officium praedictum pro Termino Vitae suae ex Concessione nostrâ habet, in aliquo Praejudicium generetur.
In cujus &c. praesenti Viagio nostro duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Sept. 10. Protection for Conrad Laurence, in the retinue of sir Reginald Bray. Canterbury. Also for John Lappe and five others; various dates.
O. xii. 485. H. v. p. iv. 46.
Super Viagio Regis de Protectionibus.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 31.
Conradus Laurence, aliâs dictus Conradus Lanrence, seu quocumque alio Nomine censeatur, qui in Obsequio Regis, in Comitivâ Praedilecti & Fidelis Consiliarii Regis Reginaldi Bray Militis Thesaurarii Guerrarum Regis, versus Partes Regni Regis Franciae profecturus est, & in eodem Obsequio circa Provisionem Victualium & Victulationem Exercitûs Armataeque Regis in Partibus praedictis moraturus, habet Literas Regis Patentes de Protectione, cum Clausulâ Volumus, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. Decimo die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas de Protectione habent subscripti, sub Datis subscriptis; videlicet,
Johannes Lappe Yoman alias Johannes Lappe Cives & Haberdasher Londoniae.
Teste Primo die Septembris.
Willielmus Danyell Civis & Grocer Londoniae aliàs dictus Willielmus Danyell Grocer Londoniae.
Teste ut supra.
Petrus Vanek de Grenewiche in Comitatu Kantiae Berebruer.
Teste x Sept.
Robertus Willy de Londoniâ in Comitatu Middlesexiae Merchaunt.
Teste ut supra.
Robertus Martyn de Civitate Cantuariensi Wexchaundeler.
Teste xxvi Sept.
Richardus Arnold de Londoniis Haburdasher.
Teste ix Sept.
Johannes Russell Civis & Grocer Londoniae.
Teste Primo die Octobris.
Sept. 20. Commissions to sir Richard Nanfan and to David Philip to punish malefactors in the fleet. Canterbury.
O. xii. 485. H. v. p. iv. 46.
Super bono Regimine Flotae in praesenti Viagio.
An. 8. H. 7. Ibid. m. 17.
Rex Dilecto & Fideli suo Richardo Nanfan Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, pro bono Regimine & sanâ Gubernatione praesentis Armatae nostrae, in Regnum nostrum Franciae, annuente Deo, profecturae, quaedam Statuta & Ordinationes ordinaverimus & stabilaverimus,
Intellexerimus tamen quòd quidam Miseri & Vagabundi, Maligno Spiritu seducti, Armatam nostram praedictam frequentantes & sequentes, Deum non timentes, nec Oculos ad Poenas in eisdem Statutis & Ordinationibus nostris specificatas habentes, diversa Depraedationes, Homicidia, alique Malificia detestabilia quamplurima commiserunt, indiesque committunt in Nostri Con- temptum & Armatae nostrae praedictae Scandalum & Infamiam, necnon aliorum Subditorum nostrorum Dampnum & Depraedationem manifesta, quae Nolumus, sicuti nec debemus, aliqualiter tolerare Impunita, volentesque proinde Statuta & Ordinationes nostra praedicta debitè in omnibus Executioni demandari & suum sortiri effectum, taliaque Malificia juxta Delinquentium Demerita, prout convenit, Puniri,
De Fidelitate providaque Circumspectione & Diligentia vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos ac vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus omnes & singulos hujusmodi Malefactores Depraedatores & Delinquentes, ubicumq; inveniri poterunt, Capiendi & Arestandi, Capive & Arestari faciendi, & Eos & Eorum quemlibet Prisonis nostris Mancipandi, Causasque Captionum eorumdem Audiendi & Terminandi, ac Justitiam inde faciendi, necnon Incarceratos hujusmodi qui deliberandi fuerint Deliberandi, & Eos & eorum quemlibet juxta eorum Demerita Castigandi & Puniendi, ultimoque Supplicio Demandandi, caeteraque omnia & singula Faciendi & Exequendi quae pro sana Gubernatione Armatae nostrae praedictae visa fuerint facienda.
Et ideo &c.
Damus &c.
In cujus &c. per Quindecim dies duraturas.
Teste Rege apud Cantuar. vicesimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Rex Dilecto & Fideli suo David Philip Armigero pro Corpore nostro, Salutem.
Sciatis quod cùm Nos &c. ut supra.
Teste ut supra.
Sept. 23. Sir Robert Willughby de Broke is appointed marshal of the army in the present expedition to France. Canterbury.
O. xii. 486. H. v. p. iv. 47.
De Marescallo Armatae, in praesenti Viagio constituto.
An. 8. H. 7. Pat. 8. H 7. p. 1. m. 3.
Rex Dilecto & fideli suo Roberto Willughby de Broke Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, pro bono Regimine & sana Gubernatione praesentis Armatae nostrae in Regnum nostrum Franciae Altissimo favente profecturae, quaedam Statuta & Ordinationes Ordinaverimus & Stabiliverimus, quae Volumus, sicuti & debemus, inviolabiliter observari & custodiri,
De Fidelitate igitur provida Circumspectione Discretioneque & Prudentia vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus, Constituimus & Ordinavimus vos Marescallum Armatae nostrae praedictae,
Dantes & Concedentes Vobis, Tenore Praesentium, plenam Potestatem & Auctoritatem omnes & singulos, contra formam Ordinationum & Statutorum hujusmodi & Proclamationum eorumdem Delinquentes, Castigandi, Puniendi, Compescendi & Prisonis Committendi,
Necnon quascumque Causas Criminales, tàm Vitae & Membrorum ac de Felonia Morte hominis & Mahemio, quàm omnes alias Causas Contractus & Querelas omnium & singulorum, in Armata nostra praedicta retentorum & retinendorum, necnon eandem Armatam sequentium, factas & perpetratas Audiendi & Terminandi & Justitiam faciendi,
Ac Delinquentes in eisdem, juxta eorum Demerita, Castigandi, Puniendi & Incarcerandi, ac Incarceratos qui deliberandi fuerint Deliberandi, Ultimoque Supplicio Demandandi,
Ac etiam Poenas Mortis & Membrorum, quotiens opus fuerit, Infligendi,
Victualiaque pro eadem nostra Armata ordinari Faciendi, atque pro justo & rationabili Precio Vendi Statuendi & Ordinandi,
Caeteraque omnia & singula, ad Officium Marescalli Armatae nostrae praedictae pertinentia, adeò amplè sicut aliquo Praedecessorum nostrorum tempore in consimili Armata per Marescallum ejusdem fieri solebat Exequendi, ac quae juxta vim formam & effectum Statutorum & Ordinantium nostrorum praedictorum visa fuerint facienda Faciendi & Perimplendi;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta;
Damus autem universis & singulis Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Militibus, Capitaneis, & eorum Locatenentibus, necnon omnibus aliis de Armata nostra praedicta, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis in Executione Praemissorum Intendentes sint, Assistentes, Consulentes, Obedientes & Auxiliantes in omnibus diligenter & prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. xxiij die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 24. Licence to Bernard Athelman, of Athelmansfelden, sent to the K. of England by Maximilian K. of the Romans, to leave England. Canterbury.
O. xii. 487. H. v. p. iv. 47.
De Passagio pro Bernardo Athelman.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 17.
Rex Universis & singulis Admirallis, Cipitaneis, Castellanis & eorum Locatenentibus, necnon Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, ac etiam Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis omnibusque aliis Officiariis & Ministris nostris ubilibet constitutis & eorum cuilibet, Salutem.
Mandamus vobis quòd Clarum Virum Bernardum Athelman de Athelmansfelden in Almannia Doctorem, Nobis a Praecarissimo Fratre & Consanguineo nostro Maximiliano Romanorum Rege nuper Transmissum, ad quascumque Partes Exteras sibi placentes, cum Familia sua, absque impedimento perturbatione sive molestatione aliquo, liberè & pacificè transire permittatis, Ipsumque & Familiam suam praedictam, in omnibus agendis suis, favorabiliter acceptantes; aliquo Mandato, vobis in contrarium directo, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. xxiv die Septembris.
Sept. 25. Licence to John Kendal, prior of the order of S. John of Jerusalem in England, to import 500 tuns of Gascon wine. Canterbury.
O. xii. 487. H. v. p. iv. 47.
Pro Priore Sancti Johannis Jerusalem de Licentia.
An. 8. H. 7. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de gratiâ nostrâ speciali & ex certa Scientia & mero motu nostris, Concessimus & Licentiam dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam damus Dilecto Nobis in Christo Fratri Johanni Kendal Priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, quòd Ipse per Se Factores sive Attornatos suos Indigenas vel Aliegenas Quinquaginta Dolia Vini Vasconiae in eisdem Partibus emere & providere, & ea sic Empta & Provisa in una Navi, sive in diversis Navibus, de obedientia nostra aut aliquorum Amicorum & Confoederatorum, unâ vice vel diversis vicibus, ponere & eskippare,
Ac ea Vina sic Eskippata in quemcumque Portum sive alium Locum hujus Regni nostri adducere seu adduci facere, ac ea ibidem ad Usum suum seu aliter, ad ejus commodum, prout melius sibi videbitur expedire, applicare & disponere valeat & possit licitè & impunè absque impedimento, impetitione, molestatione, calumpnia seu gravamine quocumque Nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquo Statuto, Actu sive Ordinatione, in contrarium facto, non obstante:
Et insuper, de uberiori Gratiâ nostrâ, praefato Priori Custumas Subsidia & Deveria quaecumque, Nobis pro Vinis praedictis debita, Remittimus & Relaxamus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. vicesimo quinto die Septembris.
Per ipsum Regem.