Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1493

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

512-524

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1493', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 512-524. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115543 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1493

Syllabus EntryFoedera Text
1493. Jan. 12. Grant to Thomas bp. of Salisbury of the custody of the temporalities of the see of Winchester, void by death of Peter late bp. Westm.
O. xii. 512. H. v. p. iv. 57.
De Custodia Temporalium Episcopatus Wintoniensis commissa.
An. 8. H. 7. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac mero Motu nostris, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, Reverendo in Christo Patri Thomae Episcopo Sarum Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Wyntoniensis, cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem, necnon Portiones & Pensiones quascumque, quae Nobis per Mortem, bonae memoriae, Petri ultimi Episcopi ibidem devenerunt, & in manibus nostris ratione Vacationis ejusdem jam existunt,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam, cum Pertinentiis, ac caetera Praemissa, praefato Episcopo & Assignatis suis, a tempore Mortis praefati nuper Episcopi, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerit remanere, unà cum omnibus aliis Proficuis & Commoditatibus eidem Episcopatui aliquo modo pertinentibus sive spectantibus, ac cum Advocationibus & Collationibus Ecclesiarum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praepositurarum, Decanatuum, Praebendarum, Hospitalium, Ecclesiarum Collegiatarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque Episcopatui praedicto pertinentium durante Vacatione praedictâ,
Et, de uberiori Gratia nostra, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, eidem Episcopo Auctoritatem & Potestatem Nominandi Praesentandi Conferendi sive Donandi, ad libitum suum, praedictas Ecclesias, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praeposituras, Decanatus, Praebendas, Hospitalia, Ecclesias Collegiatas, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque cuicumque Personae idoneae, Cùm & quotiens vacaverint, seu aliquod eorum vacaverit,
Ac etiam Auctoritatem & Potestatem Faciendi sive Donandi omnimodos Senescallos Receptores Ballivos Firmarios & alios Officiarios sive Occupatores & Officia quaecumque, Episcopatui praedicto pertinentia, cuicumque sibi placuerit, & hujusmodi Officiarios sive Officia ad libitum suum praedictum Expellendi & Revocandi, prout Nos faceremus si praesens Concessio nostra facta non fuisset, absque impedimento molestatione calumpnia perturbatione seu gravamine Nostri vel Haeredum nostrorum Justiciariorum Escaetorum Vicecomitum Ballivorum vel aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, & absque aliquo alio Warranto de Nobis habendo pro Sigillatione & Deliberatione Literarum nostrarum Patentium; Eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo seu Certitudine Praemissorum in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, seu Restrictione, in contrarium facto, edito, ordinato, sive proviso, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 26. The K. consents to the prorogation of the ratification of the treaty of Etaples by the three estates of France. London.
O. xii. 513. H. v. p. iv. 57.
Literae Regis super Prolongatione Ratificationis Pacis per Tres Status Angliae.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 12.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm, per Foedera Pacis & Amicitiarum, inter Nos & Carissimum Fratrem & Consanguineum nostrum Karolum Gallorum Principem, Regna, Patrias, & Subditos utriusque Nostrûm, Die Tertiâ Mensis Novembris proximò praeterito, apud Stapulas supra Mare, facta & conclusa, fuerit, inter caetera, Dictum & Concordatum,
Quòd, infra Duodecim Menses proximò tunc sequentes, dictus Frater & Consanguineus noster omnia Capitula Pacis & Amicitiarum, per eum Jurata, & suis Litteris Patentibus Ratificata & Confirmata, per Tres Status Regni Franciae, ritè & debitè Convocatos (videlicet, per Praelatos & Clerum Nobiles & Communitates ejusdem Regni Franciae) Ratifficari & Confirmari faceret,
Et peraequè Nos Amicitiam & Capitula antedicta, per Nos Jurata, & nostris Literis Patentibus Ratificata & Confirmata, per Tres Status Regni Angliae (videlicet, per Praelatos, Clerum, Nobiles, & Communitates ipsius Regni nostri Angliae) ritè & debitè Convocatos, infra dictos Duodecim Menses, Ratificari & Confirmari faceremus
,
Verùm,
Quia Congregatio Trium Statuum Regni Franciae, & similiter Regni Angliae non sine magnis Expensis & Sumptibus fieri potest, Notum facimus quòd, desiderantes Sublevamini Subditorum utriusque Nostrûm providere, Nos, absque aliquâ Innovatione seu Praejudicio in reliquis Capitulis dicti Tractatûs Pacis sive Amicitiarum, sed ipsis & eorum quolibet in suo Robore & Vigore manentibus, Consentivimus & Concordavimus quòd Ratificatio & Confirmatio, fiendae per Tres Status Regni Francie, & similiter per Tres Status Regni Angliae, modo & formâ in dictis Tractatibus Pacis declaratis, Prolongetur usque ad proximam Congregationem Trium Statuum, quam ipse Frater & Consanguineus noster pro aliis Agendis Regni Franciae faciet seu fieri ordinabit, & quam similiter pro Agendis Regni nostri Angliae faciemus seu fieri ordinabimus;
Proviso tamen quòd hujusmodi Congregatio Statuum fiat infra Triennium proximò sequens,
Et, casu quo alia Materia non occurrat dictam Congregationem faciendi infra jam dictum Triennium, ipse Consanguineus noster Gallorum Princeps & Nos similiter tenebimur, & uterque Nostrûm tenebitur, etiam & procurabit cum effectu, quòd hujusmodi Ratificationes seu Confirmationes per Status utriusque Regni respectivè, qui ob Causam convocabuntur, infra dictum Triennium fient modo & formâ in Articulis dictarum Pacis & Amicitiae conventis.
In cujus Rei Testimonium Literis praesentibus Manu nostrâ subscriptis Sigillum nostrum Magnum fecimus apponi.
Dat. London. Vicesimo sexto Die Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo, & Regni nostri Octavo.
Jan. 26. The K. confirms certain articles agreed upon by the English and French ambassadors, concerning the payment of the money due from the French K. London.
O. xii. 513. H. v. p. iv. 57.
Ratificatio quarumdam Conclusionum super Solutionibus faciendis.
An. 8. H. 7. Ibid.
Rex universis & singulis &c. Salutem.
Cùm, pro Acquientamento seu Solutione Obligationis,
Quâ Illustrissima Princeps Consanguinea nostra Carissma Anna Britanniae, ad praesens Conjux Carissimi Fratris & Consanguinei nostri Karoli Gallorum Principis, Nobis tenebatur restituere Sumptus & Expensas, quos & quas expendimus pro Armigeris & Exercitu in Succursum & Juvamentum dictae Consanguineae nostrae ante suum Matrimonium transmissis,
Quos quidem Sumptus Oratores nostri affirmaverunt ascendere ad Summam Sexcentum & Viginti Mille Coronarum Auri,
Fuerit inter Oratores nostros & Oratores seu Ambassiatores praedicti Fratris & Consanguinei nostri Gallorum Principis Concordatum & Conclusum,
Quòd dictus Frater & Consanguineus noster,
Tàm hac de Causa, quàm etiampro Arreragiis Obligationis, quâ Defunctus Lodowicus Gallorum Princeps Pater suus obligabatur Illustrissimo Principis recolendae memoriae Defuncto Angliae Regi Edwardo Quarto, ascendentibus ad Summam Centum Viginti Millium Coronarum Auri, & aliis justis Considerationibus,
Solveret seu solvi faceret, solverentque seu solvi facerent sui Haeredes, Nobis & Haeredibus nostris Summam
Septemcentarum & Quadraginta quinque Millium Coronarum Auri (unaquaque Coronâ valente Triginta & quinque Solidos Turonenses Monetae ad praesens in Regno Franciae Currentis) videlicet, Annis singulis Summam Quinquaginta Millia Francorum (quolibet Franco valente Viginti Solidos Turonenses) Duobus in Terminis modo & formâ in Literis dicti Consanguinei nostri seu suorum Ambassiatorum, de Data apud Stapulas supra Mare Die Tertiâ Mensis Novembris proximò praeterito, pleniùs contentis;
Verùm, quia Obligationes, quas habemus de dicta Consanguinea nostra non continebant certam aut determinatam Summam, fuit inter Ambassiatores utriusque Nostrûm Advisatum & Concordatum quòd, infra Annum proximò sequentem, Nos Ordinaremus Thesaurarium nostrum, aut alios qui Administrationem habuerunt Expensarum & Sumptuum, ex quibus procedit Nobis Summa pro debito Britanniae debita,
Quodque in praesentia Nunciorum seu Deputatorum dicti Fratris & Consanguinei nostri Gallorum Principis, quos ob hanc Causam mittet in Regno nostro Angliae, dictae Expensae videbuntur & verificabuntur per Affirmationem nostram, Sacramentum Officiariorum nostrorum, aut alio debito modo, ita tamen quòd Affirmatio nostra fiet super Juramento dictorum Thesaurarii & aliorum Officiariorum nostrorum, qui onus habuerunt dictas Expensas conducendi,
Et quòd, quamcumque Summam affirmaromus minorem, tamen dictam Summam Sexcentarum Viginti Mille Coronarum Auri, pro jam dicto debito Britanniae ipse Consanguineus & Frater noster, Summam per Nos affirmatam, Nobis & nostris haeredibus solveret solvive faceret Terminis, Modo, & Formâ contentis,
Quodque Nunciis seu Gentibus dicti Consanguinei nostri, qui pro hac Materia in Anglia proficiscentur, dabitur, per Extractum, Duplum, seu Copia Compotorum jam dictarum Expensarum:
Fuit etiam Concordatum quòd, quia Solutio dictae Summae Annuae Quinquaginta Mille Francorum, Duobus in Terminis, usque ad plenariam Solutionem totalis Summae Septemcentum & Quadraginta quinque Mille Coronarum Auri, debet fieri in Villa nostra Calesii, quòd Officiariis seu Commissariis dicti Fratris & Consanguinei nostri, qui hujusmodi Solutionem facturi erunt, in Villa Boloniae existentes, si significent suum Adventum Locumtenenti nostro Calesii, & eo Absente Deputato dicti Loci, ipsi mittent & dabunt Gentes ad eos Conducendum & Inducendum a Terminis seu Limitibus Marchiarum Terrae quae Anglicana nominatur usque ad Calesium, & a Calesio usque ad dictos Terminos;
Notum Facimus quòd Nos, omnia supradicta, per dictos Oratores & Ambassiatores nostros, cum dicti Fratris & Consanguinei nostri Ambassiatoribus, Advisata, Conclusa, & Ordinata, Grata, Rata, & Firma habentes, ea Confirmamus & Ratificamus, ipsaque, quatenus Nos tangunt & concernunt, Tenebimus & Adimplebimus, ac Teneri & Adimpleri faciemus.
In cujus &c.
Dat. London. vicesimo sexto Die Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo, & Regni nostri octavo.
Per ipsum Regem.
Jan. 29. Restitution of the temporalities to William Smyth, bp. elect of Coventry and Lichfield, vice John late bp., deceased. Westm.
O. xii. 514. H. v. p. iv. 58.
De Restitutionibus Coventr. & Lich.
An. 8. H. 7. Pat. 8. H. 7. p. 1. m. 6.
Rex Escaetori suo in Comitatu Staffordiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacantibus Ecclesiis Coventrensi & Lichfeldensi, per Mortem, bonae memoriae, Johannis ultimi Episcopi Locorum illorum, eisdem Ecclesiis de Dilecto Nobis Willielmo Smyth Electo Coventrensi & Lichfeldensi providerit, ipsumque in Episcopum Locorum illorum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus fubscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Warr.
Escaetori Regis in Com. Salop.
Escaetori Regis in Com. Midds.
Camerario Cestriae
.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, &c.
Feb. 16. Grant of the custody of the temporalities of the see of Winchester to Thomas bp. of Salisbury. Westm.
O. xii. 515. H. v. p. iv. 58.
De Custodia Temporalium Episcopatus Wintoniensis.
An. 8. H. 7. Pat. 8. H. 7. p. 1. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Nos, duodecimo Die Januarii, Anno Regni nostri Octavo, de Gratia nostra speciali, ac mero Motu nostro, Dederimus & Concesserimus Reverendo in Christo Patri Thomae Episcopo Sarum Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Wyntoniensis, cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem, necnon Portiones & Pensiones quascumq; quae Nobis per Mortem, bonae memoriae, Petri ultimi Episcopi ibidem devenerunt, & in manibus nostris ratione Vacationis ejusdem jam existunt.
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam, cum Pertinentiis, ac caetera Praemissa, praefato Episcopo & Assignatis suis, a tempore Mortis praefati nuper Episcopi, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerit remanere, unà cum omnibus aliis Proficuis & Commodiatibus eidem Episcopatui aliquo modo pertinentibus sive spectantibus, ac cum Advocationibus & Collationibus Ecclesiarum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praepositurarum, Decanatuum, Praebendarum, Hospitalium, Ecclesiarum Collegiatarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque Episcopatui praedicto perinentium durante Vacatione praedictâ.
Et, de uberiori Gratia, Dederimus & Concesserimus eidem Episcopo Auctoritatem & Potestatem Nominandi, Praesentandi, Conferendi, sive Donandi, ad libitum suum, praedictas Ecclesias, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praeposituras, Decanatus, Praebendas, Hospitalia, Ecclesias Collegiatas, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque cuicumque idoneae Personae, Cùm & quotiens vacaverint, seu aliquod eorum vacaverit,
Ac etiam Auctoritatem & Potestatem Faciendi sive Donandi omnimodos Senescallos, Receptores, Ballivos, Firmarios, & alios Officiarios sive Occupatores, & Officia quaecumpue Episcopatui praedicto pertinentia, cuicumque sibi placuerit, & hujusmodi Officiarios sive Officia ad libitum suum praedictum Expellendi & Revocandi, prout Nos faceremus si praesens Concessio nostra facta non fuisset, prout in Literis Patentibus illis pleniùs continetur.
Jamque idem Episcopus, certis rationabilibus Causis ipsum moventibus, in voluntate existit Literas nostras praedictas in Cancellariam nostram Restituere Cancellandas, eâ intentione quòd Nos    bi alias Literas nostras Patentes super Praemissis in formâ sequenti habendas concedere dignaremur,
Sciatis igitur quòd Nos, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, ac pro eo quod idem Episcopus Literas nostras praedictas in Cancellariam nostram Restituit Cancellandas, de Gratia nostra praedicta Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, eidem Episcopo Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Wintoniensis, cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem quaecumque, necnon quascumque Portiones, Pensiones, & omnia & singula alia, quae Nobis per Mortem praedicti Petri nuper ultimi Episcopi Loci praedicti, ac ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs aliquo modo pertinent seu pertinere poterunt aut debent in futurum,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Episcopo Assignatis & Executoribus suis, unâ cum Exitibus & Proficuis praedictis, a tempore Mortis praefati Petri nuper Episcopi, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere, ac unà cum Feodis Militum, Escaetis Terrarum & Tenementorum, ac Bonorum & Catalorum quorumcumque, necnon Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Ecclesiarum Collegiatarum, Decanatuum, Praepositurarum, Capellarum, Cantariarum, Archidiaconatuum, Praebendarum, Hospitalium, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis reddendo seu solvendo, aut Compotum inde faciendo,
Et ulterius Concessimus praefato Episcopo plenariam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, omnia hujusmodi Ecclesias, Abbatias, Prioratus, Ecclesias Collegiatas, Praeposituras, Decanatus, Capellas, Cantarias, Archidiaconatus, Praebendas, Hospitalia, & alia Beneficia Ecclesiastica quaecumque, Nobis ratione Vacationis praedictae pertinentia, cuicumque Personae sibi placuerit, cum & quotiens vacaverint seu aliquod eorum vacaverit, ad libitum suum, Concedendi, Conferendi, Praesentandi, sive Donandi, ac etiam Auctoritatem & Potestatem Faciendi sive Donandi omnimodos Senescallos, Receptores, Ballivos, Firmarios, & alios Officiarios sive Occupatores & Officia quaecumque Episcopatui praedicto pertinentia cuicumque sibi placuerit, & hujusmodi Officiarios sive Officia ad libitum suum praedictum Expellendi, Amovendi, & Revocandi, prout nos faceremus si praesens Concessio nostra facta non fuisset, absque impedimento, molestatione, calumpnia, perturbatione, seu gravamine Nostri, vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum, vel aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; Eo quod expressa mentio de vero Valore annuo seu Certitudine Praemissorum, seu alicujus eorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus eidem Episcopo per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, seu Restrictione, in contrarium facto, edito, ordinato, sive proviso, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Februarii,
Per Breve de Privato Sigillo.
March 1. The K. orders the bp. of Bath, keeper of the privy seal, to make a warrant for the payment of rewards to the Danish ambassadors. Sheen.
O. xii. 516. H. v. p. iv. 58.
Pro Ambassiatoribus Regis Daciae.
H. R.
By The King.
An. 8, H. 7. Brev. H. 7. An. 8. n. 37.
Right Reverend Fader in God, Right Trusty and Right Welbeloved, we Grete you wele.
And whereas th'Ambassatours of our Cousin the King of Denmark have taken their Leve of us, and entende hastily to depart into their Cuntrey, it is so that we have Graunted unto diverse of theim certain Sommes of Money; that is to wite,
To the Chanceller the Some of an Hundreth Pounds,
To the Doctour Fourty Pounds,
To the Chaunceller's Brothre Twenty Pounds
,
And to the Herauld Ten Pounds,
Wherefor We Wol and Charge you that, under our Prive Seel, being in your Warde, ye doo make our Letters, directed unto our Tresourer and Undretresourer of England, Commaunding theim, by the same, that of our Tresoure, being in their keping, they doo Paie, and Content, in al goodly hast, the forsaid Sommes of Money according to our Graunte abovesaid, and thise our Letters shal be your sufficient Warrant in that behalf.
Yeven under our Signet, at our Manoir of Shene, the Furst Day of Marche, the eighth Yere of our Reigne.
Dors.
To the Right Reverend Fader in God our right Trusty and right Welbeloved the Bishop of Bath Keeper of our Prive Seel.
March 5. Commission to Christopher Ursewyke, dean of York and chief almoner, sir Humfrey Talbot, marshal of Calais and York herald, to confer the order of the Garter on Alphonso duke of Calabria. Westm.
O. xii. 517. H. v. p. iv. 59.
De Praeficiendo Ducem Calabriae in Militem Garterae.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum esse omnibus concupiscimus quòd,
Cùm intellexerimus Serenissimum Principem Alphonsum Calabriae Ducem, Illustrissimi Principis Neapolis Regis Filium Primogenitum, non modò Sanguinis Nobilitate & Sapientiâ fulcitum, verûm etiam in Rebus Bellicis Strenuum, innumerisque caeteris Virtutibus perhenni memoratu dignis praeditum, quo Ille omni Re insigni meritò decorandus est,
Eundem Consanguineum nostrum in Ordinem Militiae Garterae & in ejusdem Ordinis Confratrem, unanimo Consensu nostro & Confratrum ipsius Ordinis nostrorum, eligi & insigniri fecimus;
Quocirca,
De Fidelitatibus Industriisque & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostroum, Magistri Cristofori Vrsewyke Decani Ecclesiae Cathedralis Sancti Petri Eborum ac Magni Eleemosinarii nostri, Humfredi Talbot Militis Marescalli Villae nostrae Calesii, & Yorke Heraldi nostri ad Arma, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios Oratores Procuratores Legatos Deputatos & Nuncios speciales Asignamus, Facimus, Constituimus & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, & eorum cuilibet, conjunctim & divisim, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ipsum Consanguineum nostrum ad Ordinem praedictum, pro Nobis & Nomine nostro, Acceptandi, & in Confratrem & Commilitem ejusdem Ordinis Admittendi, Praeficiendi, & Insigniendi,
Eique Munera & Insignia dicti Ordinis, quibus caeteri Confratres ejusdem insigniri solent, Tradendi & Deliberandi,
Juramentumque, de observandis ejusdem Ordinis Statutis, ab eo, prout moris est, Exigendi & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendi & Expediendi, ita & eodem modo prout Nos ipsi faceremus & facere possemus si personaliter interessemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 8. Treaty between the K. of England and the K. and Q. of Castile for peace, and for the marriage of the prince Arthur with the lady Katharine. Westm.
O. xii. 517. H. v. p. iv. 59.
Tractatus super Pace inter Regem & Regem Reginamque Castellae.
An. 8. H. 7. Ibid. m. 9.
Rex Omnibus, praesentes Literas inspecturis vel audituris, Salutem in eo qui est omnium vera salus.
Compertum habemus nichil esse Humanis Rebus magis Conducibile quàm Pacem Amicitiam, contraque eâ disturbatâ nichil perniciosius, nam ex Bellorum strepitu accidere solere Vastationes Agrorum, Strages Hominum, Urbiumque funditus Eversiones, caeteraque innumerabilia Incomoda, non possumus igitur non velle Pacis Commoda Bellorum Incommodis anteponere, Pacem cum omnibus Christianis Principibus optantes maximè cum Excellentissimis Principibus Fernando Rege & Elizabetha Regina Castellae Legionis Aragonum Siciliae, &c. Consanguinis nostris Carissimis,
Quo circa, pro hujusmodi Pace constituenda confirmandaque inter Nos, Dilectissimumque Principem Arthurum Filium nostrum Primogenitum & Haeredem, ex una, & Altissimos Principes Fernandum Regem & Elizabetham Reginam Castellae Legionis Aragonum Siciliae, &c. & Serenissimum Principem Johannem Filium eorum Primogenitum & Haeredem, ex altera Partibus, Concordatum Conventum & Conclusum est quòd inter praefatum Illustrissimum Principem Henricum Regem Angliae & Serenissimum Principem Arthurum ejus Filium Primogenitum, eorumque Haeredes & Successores ex eorum Corporibus legitimè procreatos, ex una, & memoratos Altissimos & Potentissimos Principes Fernandum & Elizabetham Regem & Reginam Castellae Legionis Aragonum Siciliae &c. & Illustrissimum Principem Johannem eorum Filium Primogenitum & Haeredem suosque Haeredes & Successores ex eorum Corporibus legitime procreatos, ex altera Partibus, eorum Regna, Dominia, Patrias, & Loca quaecumque, necnon & eorum Vasallos, Homines, & Subditos praesentes & futuros tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, ac ubicumque Locorum, sit bona, realis, sincera, vera, integra, perfecta & firma Amicitia, Concordia, Liga, Unio, Confoederatio & Pax, quae ab hac Die pro futuris perpetuis Temporibus inconcussè custodiatur atque inviolabiliter observetur,
Ita quòd Partes praedictae (videlicet) praefati Domini Rex Angliae, ac Rex & Regina Castellae Legionis Aragonum Siciliae &c. eorumque Filii Primogeniti Haeredes atque Successores ex eorum Corporibus legitimè procreati, suique Vasalli Homines Subditi praesentes & futuri sint veri fideles & perpetui Amici, Concordes, Alligati, Uniti, & Confoederati, sibique ipsis invicem ubique locorum faveant, atque sese mutuis officiis prosequantur, & honestâ Affectione atque Amore pertractent, ipsique invicem pro viribus suis conservabunt Honores, Dignitates, & Jura quae inpraesentiarum possident aut imposterùm possidebunt, Dampnumque ipsorum pari modo fideliter defendent & impedient,
Possintque iidem Vasalli Homines & Subiti tàm Mercatores quàm caeteri alii hinc indè, tutè & liberè, absque alicujus Licentiae Salvive Conductûs generalis vel specialis Petitione vel Impetratione, in & ad praefatorum Dominorum Regis Angliae Regisque Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores, ut praedictum est, Portus, Dominia, Castra, Civitates, Fortalitia, Oppida, Jurisdictiones, & Districtus quoscumque, cum suis Conductis vel accomodatis Navibus, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercibus, & Mercimoniis, Sarcinolis, Bonis & Rebus quibuscumque, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, atque ad omnem Locum, quotienscumque & quandocumque id faciendum esse duxerint, Navigare, Equitare, Ire, & Discedere, & in eisdem quamdiu voluerint omnis generis Merces & Mercimonia Emere & Vendere, Mercare, Negotiari, Morari, atque Perhendinare, necnon ab eisdem cum suis Rebus, Mercibus, Mercimoniis, & Bonis quibuscumque salvi & securi per Terram, Mare & Aquas dulces Abire & Recedere, & in omnibus & ubique ita justè & honestè tractabuntur ac si essent Originarii & Subditi proprii; Juribus Statutis & Consuetudinibus Locorum in omnibus semper salvis, ac solvendo tanta & talia Subsidia, Custumas, Vectigalia & alia Deveria quae & qualia ante Triginta Annos proximò & immediatè elapsos pacificè solvere consueverunt, observenturque eis suae Exemptiones, Immunitates, & Privilegia illis temporibus (id est) ante Triginta Annos consueta.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque praedicti Haeredes & Successores, memorati Regis Angliae, ejusque Filii Primogeniti & Haeredis, eorumque praedictorum Haeredum & Successorum Hostibus, Inimicis, Rebellibus, Persecutoribus, aut quibuscumque praesentibus & futuris contra praefatum Dominum Regem Angliae ejusque Filium Primogenitum & Haeredem eorumque Haeredes praedictos & Successores, per Terram, Mare, & Aquas dulces, ex causa vel occasione quacumque praesenti vel futura, Consilium, Auxilium, vel Favorem, publicè vel occultè, directè vel indirectè, non dabunt nec praestabunt, aut aliàs quovis modo Juvabunt, nec Subditos praedicto Domino Regi Angliae ejusve Successoribus praedictis Rebelles in suis Regnis, Terris, Dominiis, Locis scienter Receptabunt Receptarive facient, nec in eisdem Morari aut Auxilium vel Favorem habere permittent:
Et similiter praefatus Dominus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres eorumque praedicti Haeredes & Successores, praefatorum Dominorum Regis & Reginae Castellae Legionis Aragonum Siciliae, &c. eorumque Filii Primogeniti & Haeredis, ac eorum Haeredum & Successorum praedictorum Hostibus, Inimicis, Rebellibus, & Persecutoribus quibuscumque, contra praefatos Dominum Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filium Primogenitum & Haeredem eorumve praedictos Haeredes & Successores, per Terram Mare vel Aquas dulces, ex causa vel occasione quacumque praesenti vel futura, Consilium, Auxilium vel Favorem, publicè vel occultè, directè vel indirectè, non dabunt nec praestabunt aut aliàs quovis modo Juvabunt, nec Subditos praefatis Dominis Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve praedictis Successoribus Rebelles in suis Regnis, Terris, Dominiis aut Locis scienter Receptabunt Receptarive facient, nec in eisdem Morari aut Auxilium vel Favorem habere permittent.
Item, Concordatum & Conclusum est quod praefatus Dominus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque praedicti Haeredes & Successores, praefatis Dominis Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque praedictis Haeredibus & Successoribus, contra omnes Principes & Homines quoscumque, qui eos Laedere seu eorum Statum Depravare quomodolibet voluerint vel moliantur, vel contra eosdem Guerram aut Bellum facere vel movere praesumpserint, sub modo & forma sequentibus, Auxilium & Adjutorium, bonâ fide & effectualiter, sicut facerent in Negotiis suis, praestabunt; videlicet,
Quòd, si contingat praefatos Dominos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredes & Successores praedictos Hominibus ad Arma Castellanis Sagittariis aut aliis imposterùm indigere, atque pro eo super eisdem Subsidium a dicto Rege Angliae ejusve Haeredibus & Successoribus praedictis per Se Literas vel Nuncios requirere, idem Dominus Rex Angliae ejusve praedicti Haeredes & Successores praedictos Dominos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores praedictos, bonâ fide absque difficultate aliquâ, de Hominibus, Castellanis, Sagittariis hujusmodi, usque ad eum Numerum, quem Rerum atque, Temporum oportunitate propriaque Necessitate consideratis, a Se commodè dimittere poterit, infra spatium Trium Mensium a tempore Requisitionis hujusmodi computandorum, quandocumque & quotienscumque super eo requisitus fuerit, adjuvabit; Sumptibus tamen Stipendiis & Expensis praedictorum Dominorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredum & Successorum praedictorum secundùm Statum & Qualitatem hujusmodi Hominum, Castellanorum, & Sagittariorum & Precium Victualium; quae Stipendia taxentur per Quatuo legales Milites, ad hoc assumendos, Duos (videlicet) ex Parte una, & Duos ex Parte altera, secundùm morem Regni & Terrae ubi tale Bellum geretur;
Servientque hujusmodi Homines Castellani & Sagittarii, debitè & fideliter, praefatis Dominis Regi & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredibus & Successoribus praedictis, in ipsorum Guerris & Expeditionibus, contra Hostes, quamdiu eosdem duxerint retinendos, & eisdem de Stipendiis & Expensis, sic taxatis, ut praemittitur, satisfacient.
Et, similiter, praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores praedicti praefato Domino Regi Angliae, ejusque Haeredibus & Successoribus praedictis, contra omnes Principes & Homines quoscumque, qui eos Laedere, seu eorum Statum Depravare, vel Regna, Terras, Dominia aut Loca Impugnare vel Invadere quomodolibet velint vel moliantur, contra eosdem Guerram aut Bellum facere vel movere praesumpserint, sub modo & formâ sequentibus Auxilium & Adjutorium, bonâ fide & effectualiter, & sicut facerent in Negotiis suis propriis, praestabunt; videlicet,
Quòd, si contingat praefatum Dominum Regem Angliae ejusve Haeredes & Successores praedictos Hominibus ad Arma, Castellanis, Sagittariis & aliis imposterùm indigere, atque pro & super eisdem Subsidium a dictis Dominis Rege & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredibus & Successoribus praefatis per Se Literas vel Nuncios suos requirere, iidem Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Haeredes & Successores praedicti, bonâ fide & absque difficultate aliqua, de Hominibus, Castellanis, Sagittariis & aliis hujusmodi, usque ad eum Numerum, quem, Rerum atque Temporum opportunitate propriaque Necessitate consideratis, a se commodè dimittere poterint, infra spatium Trium Mensium a tempore Requisitionis hujusmodi computandorum, quandocumque & quotienscumque super eo fuerit requisiti, adjuvabunt; Sumptibus tamen Stipendiis & Expensis praefati Domini Regis Angliae, ejusque Filii Primogeniti & Haeredis, eorumque Haeredum & Successorum praedictorum, secundùm Statum & Qualitatem Hominum, Castellanorum, & Sagittariorum hujusmodi & Precium Victualium; quae Stipendia taxentur per Quatuor legales Milites, ad hoc assumendos, Duos (videlicet) ex Parte una & Duos ex Parte altera, secundùm morem Regni & Terrae ubi tale Bellum geretur;
Servientque hujusmodi Homines Castellani & Sagittarii, debitè & fideliter, praefato Domino Regi Angliae Haeredibus & Successoribus suis praedictis, in ipsorum Guerris & Expeditionibus, contra omnes, quamdiu eos duxerint retinendos, & eis de Expensis & Sumptibus sic taxatis ut praemittitur satisfacient.
Item, Conventum & Conclusum est quòd praefatus Dominus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres, Successores quoque ex eorum Corporibus legitimè procreati, non possint Karolo Regi Francorum, nec alicui alteri Regi Principi aut Homini cuicumque, contra praefatos Dominos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Filium Primogenitum & Haeredem, eorumque Haeredes & Successores suos praedictos, Consilium, Auxilium vel Favorem quoquomodo, quovis quaesito colore, dare vel praestare.
Et, similiter, praedicti Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus & Haeres, & eorum Successores ex Corporibus suis legitimè procreati, non possint praefato Karolo Regi Francorum, aut alicui Regi Principi aut Homini cuicumque, contra praefatum Regem Angliae, ejusve Haeredes & Successores praedictos, Consilium Auxilium vel Favorem quoquo modo, quovis quaesito colore, dare vel praestare.
Item, Conclusum & Conventum est quòd praedicti Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumque Filius Primogenitus, eorumque Successores praedicti, in omni Liga, Pace, Treuga, Confoederatione, vel Unione quacumque, quam cum aliquo Principe, Universitate, Communitate, Societate, vel Homine aliquo, ab hac Die in antea, concordabunt vel concludent, praefatum Regem Angliae ejusque Filium Primogentium & Haeredem, eorumque Haeredes & Successores, specialiter & nominatim comprehendent, si in eis comprehendi voluerint.
Et, simili modo, praefatus Dominus Rex Angliae, ejusque Filius Primogenitus & Haeres, eorumque Haeredes & Successores praedicti, in omni Treuga, Pace, Liga, Confoederatione, vel Unione quacumque, quam cum aliquo Principe, Universitate, Communitate, Societate, vel Homine quocumque, ab hac Die de caetero, concordabunt & concludent, praefatos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. suumque Filium Primogenitum & Haeredem, ac eorum Haeredes & Successores, ut praedictum, specialiter & nominatim comprehendent si in eis comprehendi voluerint.
Item, Concordatum, Conventum & Conclusum est ut Captiones, Pignorationes, Marchae & Reprisaliae Navium, Personarum & Bonorum utriusque Partis eorumque Vasallorum & Subditorum de caetero cessent; quodque si aliqua Navis Indigena exitura est ab aliquo Portu tàm Regnorum & Dominiorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciltae, &c. quàm Angliae, Hiberniae, &c. Majores & Gubernatores ac alii Officiales, quibuscumque nominibus appellentur, talis Villae, Opidi, seu Portûs unde exitura est, capient sufficientem Securitatem a Dominis seu Possessoribus, Magistris, Patronis, seu Bursariis Navis hujusmodi, ad Duplum Valoris Navis, Apparatûs, & Victualium hujusmodi, quòd Magister Navis ejusdem Marinarii & Nautae ac omnes in ea Navi existentes, cujuscumque Statûs vel Conditionis existant, servabunt hanc Pacem erga quoscumque Subditos Patriarum, Regnorum, Dominiorum, Terrarum alterius Partis, & nullam eis Injuriam seu Violentiam in Terra, Mare, Fluminibusve aut in Portu aliquo facient seu inferent; Et, si hujusmodi Securitates praestare noluerint, non permittent ipsi Majores Gubernatores & Officiales praedictorum Oppidorum seu Portuum, ubi Casus ille acciderit, Navem hujusmodi quoquo modo exire: Quotiens autem Securitatem praemissam Majores, Gubernatores, & Officiales praedicti exigerint seu receperint, dabunt Literas auctenticas, sub eorum Sigillo Possessoribus, Magistris, seu Bursariis illius Navis ita assecuratae, Testificantes ipsam Securitatem praestitam, ad finem ut, ipsarum Literarum vigore, Navis hujusmodi alios, ad quos forsitan applicabit Portus, liberè exire valeat.
Providebunt etiam praefati Reges & Principes, eorumque Haeredes & Successores, ut praemittitur, per suas Literas, ad suos Gubernatores & Officiales Oppidorum & Portus suorum Regnorum & Dominiorum mittendas, taliter quòd ipsi omnia & singula Praemissa, de tempore in tempus, observabunt & observari facient:
Et praefati Officiales teneantur, infra Quadraginta Dies proximò sequentes, a Die Requisitionis sibi factae per Partem Dampnificatam computandos, exequi praedictam Obligationem contra Magistrum Navis & ejus Fidejussores qui tale Dampnum intulit:
Et quòd omnes Literae Marcharum & Reprisaliarum, hactenus per praedictos Reges & Praedecessores suos concessae contra Subditos alterius Partis, sint Suspensae, & vigore earum nulla Executio fieri possit; set de novo fiat Requisitio, ad instantiam Damnificatorum, & eis fiat Justitia per Superiorem Dampnificatorum; &, in Denegationem, servatâ formâ in similibus Casibus consuetâ, possint dari & concedi Marchae seu Reprisaliae contra Subditos & Vasallos Principis Justitiam denegantis.
Item, Concordatum, Conventum & Conclusum est quòd, si per praefatos Dominos Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. vel aliquem ipsorum, suosque Haeredes & Successores, ut praedicitur, quicquam imposterùm, ubique Locorum, contra vim, formam, & effectum praesentis Tractatûs & Conclusionum Pacis, Concordiae, Amicitiae, Ligae, Unionis, & Confoederationis temerè factum vel injustè attemptatum fuerit (quod Deus avertat) illud, sic factum vel attemptatum, quotiens id acciderit, ad Requisitionem Partis, contra quam id Factum vel Attemptatum esse praetenditur, per debita & oportuna Remedia Reformetur & Reparetur; sed per hoc huic praesenti Pacis, Concordiae, Amicitiae, Ligae, Unionis, & Confoederationis Tractatui in nullo praejudicetur, nec propter tale Factum vel Attemptatum eadem Pax, Liga, Unio, & Confoederatio Rumpi vel Dissolvi censebitur, set nichilominus in suo Robore permanebit & Effectu.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, si aliquis Vassallus, Homo, vel Subditus alterius Partis per Vasallos, Homines, vel Subditos alterius, contra vim, formam, & effectum praesentis Tractatûs & Concordiae, in aliquo laesus vel dampnificatus fuerit, & super hoc in illis Locis & per illos Judices, ubi & per quos in talibus Casibus de Justitia provideri debet, Reformationem & Reparationem consequi non voluerit, nichilominus praesens Tractatus & Concordia in suo Robore permaneat, & Pars sic Dampnificata, quae, ut praemittitur, Reparationem consequi non valuit, cum Commendatitiis & Amonitoriis Literis sui Principis ad alterum Principem recurrat, ipseque, Defectum Officialium suorum suplens, illi de debito Juris Remedio providebit; nec antea Literae de Reprisaliis, vel Marcha, vel Contromarcha impetrentur nec concedantur.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd uterque Principum praefatorum, infra Sex Menses proximò & immediate sequentes post Datam praesentis Conclusionis, hunc Tractatum, Treugas, Pacem, Unionem, Concordiam, Confoederationem, & veram Amicitiam, in omnibus insignioribus Locis Regnorum & Dominiorum suorum, tàm super Littora Maris quàm super Terram, ac in Portubus eorumdem, publicè & solenniter proclamari, notificari, & publicari facient, prout in tali Casu antiquitùs fieri consuevit.
Item, pro majori firmiorique Corroboratione dictae Pacis, Amicitiae, Ligae, Unionis, & Confoederationis, & ut major Benivolentia Conjunctioque & Affinitas inter praefatos Illustrissimos Principes Angliae Regem, ac Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Regem & Reginam, eorumque Haeredes & Successores pro perpetuis futuris temporibus intercedere valeat, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd Matrimonium inter Illustrissimum Principem Arthurum memorati Domini Regis Angliae Filium Primogenitum PRINCIPEM Walliae, Ducem Cornubiae, & COMITEM Cestriae, atque Serenissimam Principem Dominam Katerinam praefatorum Regis & Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Filiam Quartam, Die gratiâ & Adjutorio contrahetur, riteque celebrabitur, ac in facie Ecclesiae legitimè solennizabitur, necnon quòd Dos & Donationes propter Nuptias statuentur, praestabuntur, atque conferentur, prout in sequentibus Articulis pleniùs continetur.
Inprimis, inter memoratos Excellentissimos Principes Regem Angliae, ac Regem & Reginam Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Concordatum, Conclusum, & Conventum est, quòd praefatus Dominus Rex Angliae pro praelibato Domino principe Arthuro Filio suo Primogenito, & praedicti Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. pro praefata Domina Katerina Filia sua Quarta, procurabuntque omnem Diligentiam, Opem, atque Operam efficaciter praestabunt, pro viribusque efficient, ac eorum quilibet procurabit, Opem atque Operam praestabit, pro viribusque laborabit & efficiet ut dicti Domini Arthurus & Katerina, Cùm idem Dominus Arthurus Quatuordecim Annos, dictaque Katerina Duodecim Annos quamprimùm completè egerint, per Se vel Procuratores seu Nuncios suos sufficientes & legitimè ac specialiter ad hoc deputatos & constitutos, cum Dei Benedictione, per verba de praesenti, invicem contrahent atque inter se celebrabunt Matrimonium secundùm morem & consuetudinem Sacrosanctae Romanae Ecclesiae, & quòd postea Matrimonium hujusmodi consummabitur, sicuti inter veros & legitimos Virum & Uxorem fieri debeat; omni dolo, simulatione, cavilatione, ac fraude in ea parte cessantibus.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, quamprimùm dictus Illustrissimus Princeps Arthurus gerit completè Quartum decimum Aetatis suae Annum, praefataque Serenissima Princeps Katerina Aetatis suae Annum Duodecimum compleverit, tunc ipsa Princeps Domina Katerina, Expensis suorum Parentum Haeredumve & Successorum suorum, in Angliam (videlicet, in Portum Londoniae, Bristolliae, Suthamptoniae, seu alibi infra hoc idem Angliae Regnum, ubi commodiùs applicare poterit) Traducetur.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd, memorati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. dabunt in Dotem cum praefata Domina Katerina Filia Quarta Ducenta Milia Scutorum Auri (unoquoque Scuto, Quatuor Solidos & Duos Denarios Sterlingorum Monetae Angliae valente) quae quidem Ducenta Milia Scutorum Auri memorati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredes & Successores solvant seu solvi faciant modo & formâ sequentibus; videlicet,
Dicti Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredes & Successores solvent seu solvi facient, in Pecunia numerata, praedicto Domino Regi Angliae, vel ejus ad hoc sufficienter Deputato seu Deputatis, aut praefato Domino Principi Arthuro, ejusve ad hoc sufficienter Deputato vel Deputatis, in Civitate Londoniae, aut Villa Bristolliae, seu alibi infra Regnum Angliae, infra Quatuor Dies proximò ante vel post Solennizationem praedicti Matrimonii inter saepedictos Dominos Arthurum & Katerinam, Centum Milia Scutorum Auri Aestimationis antedictae,
Et infra Unum & Primum Annum dictam Solennizationem proximò sequentem, in Pecunia Numerata, & in Loco ut supra, alia Quinquaginta Milia hujusmodi Scutorum Auri,
Et postermùm infra Secundum Annum antedictam Solennizationem proximò sequentem, in Loco ut supra, Alia Quinquaginta Milia hujusmodi Scutorum Auri in Pecunia Numerata, aut Vasis seu Jocalibus Aureis & Argenteis, sicque quòd una quaevis Uncia eorum recipiatur secundùm ejus Valorem prout in Anglia tempore Solutionis hujusmodi ipsa Uncia valebit & aestimationem habuerit,
Ad quam quidem Solutionem dictorum Ducentorum Milium Scutorum, nomine Dotis seu Donationis propter Nuptias, Regi Angliae ejusve Deputato vel Deputatis, aut dicto Domino Arthuro, seu ejus Deputato vel Deputatis in Civitate Londoniae aut Villa Bristolliae, seu alibi infra Regnum Angliae ut praefertur fiendam, & ad inviolabilem ipsius Solutionis Observantiam, praefati Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. Obligant & Astringunt Sese suosque Haeredes & Successores, ac Bona sua Patrimonialia & Fiscalia, necnon Bona Subditorum suorum in forma Contractûs Garenticii paratam Executionem habentis, Promittuntque sub Fide & Verbo Regio praedictam Dotem realiter & cum effectu solvere in Terminis & Locis desuper contentis, taliter quòd, ob Defectum Solutionis hujusmodi, dictus Dominus Rex Angliae & Dominus Arthurus Filius ejus, ipsiusve Haeredes & Successores possint, Requisitione & Ammonitione praemissa, ut inter tantos & tales Principes fieri decet, nedùm Bona ipsorum Regis & Reginae Haeredumque & Successorum suorum, verùm etiam Bona Subditorum suorum capere, & pro rata debiti distrahere & vendere.
Item, Concordatum, Conventum, & Conclusum est quòd praefata Domina Katerina dotabitur per praedictos Dominos Regem & Arthurum Principem in Tertia Parte Principatûs Walliae, Ducatûs Cornubiae, & Comitatûs Cestriae, & quòd dicta Tertia pars sibi assignabitur in Bonis, Villis, Terris, & Dominiis praedictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs, cum Redditibus & Proventibus aequivalentibus Valori Tertiae Partis Reddituum & Proventuum dictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs, antedictorum, praefata Domina Katerina assignabitur atque realiter & cum effectu Dotabitur infra Quatuor Dies proximos ante vel post Solennizationem dicti Matrimonii, & quòd memorata Domina Katerina Dotabitur per praefatos Dominos Regem Angliae & Principem Arthurum ejus Filium Primogenitum in Tertia Parte dictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs, & quòd tertia Pars sibi assignabitur in Bonis, Villis, Terris, & Dominiis dictorum Principatûs, Ducatûs, & Comitatûs cum Redditibus & Proventibus aequivalenti- bus Valori Tertiae Partis Reddituum & Proventuum eorumdem Principatûs, Ducatûs & Comitatûs ut supradictum est,
Et, si contingat eandem Dominam Katerinam fore Angliae Reginam, constante dicto Matrimonio, quòd etiam tunc adeò amplè & ita honorificè, juxta Consuetudinem aliarum Reginarum ejusdem Regni, Dotabitur sicuti aliqua alia Angliae Regina hiis actis temporibus Dotata extiterit, dictus Rex Angliae Obligat Se, Haeredes & Successores suos praefatos, & Bona Sua Patrimonialia & Fiscalia, necnon Bona Subditorum suorum in forma Contractûs Garenticii paratam Executionem habentis, promittitque sub Fide & Verbo Regio praedictam Dotationem realiter & cum effectu, modo & tempore desuper specificatis, perficere & perimplere, taliter quòd, ob Defectum Dotationis hujusmodi, dicti Domini Rex & Regina Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, &c. eorumve Haeredes & Successores possint, Requisitione & Amonitione praemissâ, ut inter tantos & tales Principes fieri decet, nedùm Bona ipsius Domini Regis Haeredumque & Successorum suorum, verùm etiam & Bona Subditorum suorum capere, & pro rata Debiti distrahere & vendere.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si contingat pertinere dictae Dominae Katerinae Successio dictorum Regnorum Castellae, Legionis, Aragonum, Sicilliae, &c. per Obitum suorum Fratrum & Sororum Eâ Majorum (quod Deus avertat) quòd tunc praefata Domina Katerina succedat in eisdem Regnis & Dominiis, ac si ibidem Vitam ageret & praesens personaliter semper fuisset.
In quorum &c.
Dat. Westm. octavo die Martii, Anno 1492, & Regni nostri octavo.
March 10. Power for _ to treat with the K. and Q. of Castile concerning peace, intercourse, and the above-mentioned marriage. Westm.
O. xii. 523. H. v. p. iv. 61.
De Tractando cum dictis Rege & Regina.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm vero lateat neminem Civitates, Opida, atque Regna Bellorum Calamitatibus Dissidiorumque Turbinibus ad nichilum fuisse redacta, eademque Pace coaluisse,
Hinc est quòd Nos,
Propter felicem Rerum Christianae Religionis Successum, universalem Regum ac Regnorum omnium Concordiam desiderantes, & maximè eorum quibus Sanguinis Vicinitate conjuncti sumus, quosque jam ad Dies & Annos mutuae Concordiae Benivolentia complexi sumus,
De Fidelitatibus, Industriis, & Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum,                   quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo & Illustrissimo Principe Regnorum Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliaeque Rege suaque Conthorali dictorum Regnorum Regina, Consanguineis nostris Carissimis, seu eorum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eisdem ad hoc habentibus, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace, Concordiâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, ac mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum, mutuisque hincinde Auxiliis & Assistentiis quotiens opus fuerit praestandis, necnon Intelligentiis, Alligantiis, & Confoederationibus quibuscumque, inter Nos & dictos Serenissimos Principes Regem & Reginam Haeredesque & Successores, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Faventes, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, hincinde ineundis, capiendis, componendis, celebrandis, & habendis, Comunicandi, Coveniendi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Componendi, Paciscendi, ac finaliter & integrè Determinandi,
Hujusmodique Pacem & Concordiam, ac Treugas & Guerrarum Abstinentias, Ligas, Amicitias, & Foedera, Affinitates, Intelligentias, Alligantias, & Confoederationes, aliasque Pactiones & Conventiones Componendi, Paciscendi, Firmandi, Statuendi, & pro perpetuo Roborandi,
Et, ut hujusmodi Pax & Concordia, necnon Treugae & Guerrarum Abstinentiae, Amicitiae, Foedera, Intelligentiae, Confoederationes, Pactiones, & Conventiones praedictae securiùs & firmiùs observentur & teneantur, eisdem nostris Commissariis, Oratoribus, Procuratori- bus, Deputatis, Legatis, & Nunciis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus cum dictis Serenissimis Rege & Regina, seu eorum Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis antedictis, de & super Sponsalibus & Matrimoniis, inter Praecarissimum Filium nostrum Arthurum Walliae PRINCIPEM, DUCEM Cornubiae, Cestriaeque COMITEM, & Serenissimam Principem Katerinam unam de Filiabus dictorum Serenissimorum Regis & Reginae, annuente Deo contrahendis, ac de & super Dote, Dotalitiis, & Donationibus propter Nuptias, ex causa hujusmodi Matrimonii, assignandis, promittendis, dandis, & solvendis, necnon de & super Tempore, Modo, & Formâ Traductionis ipsius Filiae in hoc Regnum nostrum Angliae, Conveniendi, Comunicandi, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Paciscendi, ac finaliter Concludendi, talemque Donationem propter Nuptias eisdem Principibus eorum Filiae nomine, pro Nobis & Nomine nostro, assignandi & promittendi, atque hujusmodi Dotem & Dotalitia ab eisdem pro dicto Filio nostro Stipulandi, Petendi, & Exigendi, caeteraque Loca & Tempora pro ipsius Filiae Traductione hujusque Dotis seu Donationis propter Nuptias Solutione Statuendi, Praefigendi, & Limitandi, ac Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas, & Scripta sigillata, pro Praemissorum Complemento, Nomine nostro, Promittendi, Tradendi, & Deliberandi, ac Juramentum in Animam nostram Praestandi, consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas, ac Juramentum a praefatis Serenissimis Rege & Regina similiter Stipulandi, Exigendi, & Recipiendi,
Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praefatos Serenissimos Regem & Reginam, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vasallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes praedictos, hincinde pendere dinoscuntur, Tractandi, Conveniendi, & Componendi,
Novamque Dietam in talibus Loco & Tempore prout eis meliùs visum fuerit, quatenus opus fuerit, Statuendi & Appunctuandi, & inibi ad Comunicandum, Conveniendum, Tractandum, & Concludendum, & Appunctuandum, ac de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibus, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Universaque & singula, quae per eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Vallandi, Roborandi, & Assecurandi, per Fidei Interpositionem & Juramentum in Animam nostram Praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis, ac Dependentiis ab eisdem omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Poenas, Astrictiones, ac Literas sigillatas validas & efficaces, pro Parte nostra, Promittendi, Concedendi, Faciendi, Expediendi, Tradendi, & Liberandi, Juramenta, Securitates, Cautiones, Promissiones, Obligationes, Poenas, aliasque Literas consimilis effectûs & vigoris a dictis Principibus Consanguineis nostris Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Exercendi, & Exequendi, prout eis meliùs videbitur expedire, quae talem tantamque Vim & Effectum volumus realiter optinere, ac si ea in propria Persona fecissemus, caeteraque omnia Praemissa & eorum singula quoquo modo concernentia Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, quae Nos facere possemus si personaliter interessemus, etiam si majora sint & Mandatum de sui natura magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Legatos, Procuratores, Oratores, Nuncios, Commissarios, & Deputatos nostros Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, in hac parte Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias & Approbatorias, in forma debita & auctentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
Per ipsum Regem.