Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1493

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

525-540

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1493', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 525-540. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115544 Date accessed: 18 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1493

Syllabus EntryFoedera Text
April 2. Licence to Martyn de la Turre, archdeacon of Granada, ambassador of the K. and Q. of Castile, to export 60 woollen cloths. Westm.
O. xii. 525. H. v. p. iv. 62.
Pro Ambassiatore Ispaniae de Licentia.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac in consideratione boni Servitii quod Dilectus noster Magister Martyn de la Turre Archidiaconus de Granuda, Ambassiator Consanguineorum nostrorum Regis & Reginae Hispaniae, Nobis impendit & impendere intendit, Concessimus ac liberam Libertatem & Licentiam Dedimus ei quòd ipse, per Se Factores sive Attornatos suos Indigenas sive Alienigenas, Sexaginta Pannos Laneos sine Grano, in aliquo Portu sive aliquibus Portubus hujus Regni nostri Angliae, in quacumque Navi sive Navibus, unâ Vice vel diversis Vicibus, Eskippare & Carcare seu Eskippari & Carcari facere, & eosdem Pannos Laneos extra hoc Regnum nostrum Angliae ad quascumque Partes Transmarinas, absque aliquibus Custumis, Subsidiis, aut aliis Deveriis Nobis proinde solvendis, Conducere seu Conduci facere possit & valeat, absque Impedimento seu Interruptione Nostri aut aliquorum Custumariorum, Scrutatorum, seu aliorum Officiariorum nostrorum quorumcumque, aliquo Actu, Statuto, Ordinatione, Proclamatione, aut Restrictione, in contrarium factis seu faciendis, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 5. The K. appoints his second son Henry constable of Dover Castle and warden of the Cinque Ports. Canterbury.
O. xii. 525. H. v. p. iv. 62.
Pro Henrico Secundogenito Regis.
An. 8. H. 7. Pat. 8. H. 7. p. 2. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Nos, ex mero Motu & Scientia nostris, Concessisse Henrico Secundogentio nostro Officium Constabularii Castri nostri Dovorriae ac Custodiam Quinque Portuum nostrorum,
Habenda & Occupanda dicta Officia Constabularii Castri nostri praedicti, ac Custodiae Quinque Portuum praedictorum, praefato Secundogenito nostro, a Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimò praeterito, per Se vel per sufficientem Deputatum sive Locumtenentem suum (videlicet) dictum Officium Constabularii Castri nostri praedicti ad Terminum Vitae suae, dictam verò Custodiam quamdiu NObis placuerit, cum omnibus & omnimodis Jurisdictionibus, Auctoritatibus, Libertatibus, Vadiis, Feodis, Regardis, Commoditatibus, Emolumentis, & Proficuis eisdem Officiis ab antiquo debitis & consuetis, absque Compoto seu aliquo alio Nobis inde Reddendo, Solvendo, seu Faciendo; Eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo Officii & Custodiae praedictorum seu eorum alicujus, aut de certitudine Feodorum, Vadiorum, & Regardorum praedictorum, vel caeterorum Praemissorum, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, seu Restrictione, in contrarium ante haec tempora facto, edito, sive ordinato, in aliquo non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. Quinto die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 23. Power for Richard bp. of S. Asaph's, Ralph lord Graystok, and three others, to prorogue the truce with Scotland. Westm.
O. xii. 525. H. v. p. iv. 62.
De Tregugis Scotiae Prorogandis.
An. 8. H. 7. Scot. 8. H. 7. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm dudùm, inter Nos & Illustrissimum Principem Jacobum Scotorum Regem Consanguineum nostrum carissimum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Patriis, ac Subditis nostris & suis hincinde, certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae initae, captae fuerint & conclusae, sub certis modo & formâ in Literis desuper confectis expressatis, sicuti in ipsis Literis pleniùs continetur,
Nos,
Ad Omnipotentis Dei Gloriam, Honorem & Reverentiam, Dampnis & Periculis maximis, quae non sine multa Caede Sanguinisque Christiani effusione occasione Guerrarum verisimiliter evenire poterunt, pro quibus obviare cupientes, Pacem cum omnibus, saltem Principibus Nobis Sanguinis Vicinitate conjunctis, Christianae Fideique Cultoribus, quantum in Nobis est, inire, observare, custodire, nostrosque Subditos sub Justitia ponere ac perpetuâ Quiete fovere conamur,
Hujusmodi Treugas & Guerrarum Abstinentias, quae usque ad Quintum Diem Mensis Octobris proximò futurum inclusivè duraturae sunt, ulteriùs Prorogari & ad longiora tempora extendi volentes,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Episcopi Assavensis, ac Dilecti & Fidelis nostri Radulphi Graystok Domini de Graystok Militis, Dilectique Nobis in Christo Magistri Christofori Vrsewyke Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum Magni Eleemosinarii nosti, necnon Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Cartyngton Armigeri, & Edwardi Ratclyff Armigeri quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, prout per Praesentes Facimus, Constituimus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes Eisdem, Quatuor & Tribus eorum plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale hujusmodi Treugas & Guerrarum Abstinentias, sic inter Nos & dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem Consanguineum nostrum Carissimum, Regna, Terras, Dominia, Patrias, ac Subditos nostros quoscumque captas, initas, & jam ut praemittitur pendentes, Prorogandi, Extendendi, Continuandi, & Innovandi, ac Novas insuper Faciendi, Statuendi, Ordinandi, & Ineundi,
Ac super Praemissis omnibus & singulis eorum, cum dicto Consanguineo nostro, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, sive Nunciis Potestatem & Auctoritatem ad hoc habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi,
Novamque Dietam ad Praemissorum complementum Statuendi, Ordinandi, & Limitandi,
Ac Indenturas alternatim super Praemissis omnibus & singulis Formandi, Conficiendi & Sigillandi, & Partem per ipsos sic sigillatam dicto Consanguineo nostro seu Deputato Deputando, Deputatis aut Deputandis, Exhibendi, Tradendi, & Deliberandi, & Partem per ipsum Consanguineum nostrum Scotorum Regem seu Deputatum aut Deputandum, Deputatos seu Deputandos ab eodem similiter sigillatam Petendi, Exigendi, & Requirendi, ac Vice & Nomine nostris Recipiendi, Retinendi, & Reportandi,
Ac insuper nostris Subditis, Regno Scotiae Finitimis & prope Marchias ejusdem commorantibus, Publicandi & Notificandi, ac Proclamationes juxta Tenorem, vim, & Effectum earumdem Indenturarum fieri faciendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos ipsi faceremus seu facere possemus si praesentes personaliter interessemus, etiam si talia fuerint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes &c.
In cujus &c.
Teste Rete apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Aprilis.
April 25. Power for sir Richard Nanfan, deputy of the lieutenant of Calais, Thomas Fenys, constable of Calais Castle, sir John Turbervile, treasurer of Calais, and three others, to receive 25,000 francs due from the French K. on May 1. Westm.
O. xii. 526. H. v. p. iv. 62.
Pro Consanguineo Franciae de Recipiendo & Acquietando.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper, inter nostros & Illustrissimi Principis Praecarissimi Fratris & Consanguinei nostri Karoli Gallorum Principis Commissarios, Oratores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, inter caetera, Conventum, Concodatum, Appunctuatum, & Conclusum est,
Quòd idem Frater & Consanguineus noster Solveret & Deliberaret, seu Solvi & Deliberari faceret Nobis & Haeredibus nostris, seu nostris Deputatis, vel dictorum Haeredum nostrorum Deputove Deputatis, Summam Septingentarum & Quadraginta Quinque Millium Coronarum Auri, unaquaque Corona Valoris Triginta & Quinque Solidorum Turonensium Monetae tunc in Regno Franciae cursum habentis,
Quam quidem Summam Septingentarum & Quadraginta Quinque Milium Coronarum Auri praedictus Frater & Consanguineus noster Confessus fuerit & Declaraverit, Seque & Haeredes suos per Literas suas Nomine suo subsignatas Obligaverit, & pro Se & dictis Hae- redibus suis consentierit & promiserit, solvere & deliberare, seu solvi & deliberari facere Nobis & Haeredibus nostris, seu nostris Deputatis, aut ipsorum Haeredum nostrorum Deputato seu Deputatis, sub modo & formâ sequentibus; viz.
Quòd idem Frater & Consanguineus noster Solvet & Deliberabit, Solvive & Deliberari faciet, Nobis & dictis Haeredibus nostris, nostrisve Deputatis, seu dictorum nostrorum Haeredum Deputato sive Deputatis, in Villa Calesii, Die primo Mensis Maii proximò futuro, Viginti & Quinque Milia Francorum in Coronis Auri, unoquoqe Franco Valente Viginit Solidos Turonenses.
Et Primo Die Mensis Novembris extunc proximò sequente Viginti & Quinque Millia Francorum in Coronis Auri Valoris supradicti in Villa praedicta,
Et sic, de Anno in Annum, & de Termino in Terminum, idem Frater & Consanguineus noster Solvet & Deliberabit, Solvive & Deliberari faciet Nobis & dictis Haeredibus nostris, aut nostris seu praedictorum Haeredum nostrorum Deputato vel Deputatis, Loco & Terminis antedictis, donec & quousque dicta Summa Septingentarum & Quadraginta quinque Millium Coronarum Auri, aestimationis praedictae, per ipsum Fratrem & Consanguineum nostrum Gallorum Principem & Haeredes suos Nobis & Haeredibus nostris, ut praedictum est, plenè & integrè Soluta & Contentata fuerit,
Et quia Terminus Primae Solutionis propediem approximat, Hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Ricardi Nanfan Militis Deputati Locumtenentis nostri Villae nostrae Calesii, Thomae Fenys Constabularii Castri nostri ibidem, Johannis Turbervile Militis Thesaurarii nostri Villae nostrae praedictae, Adriani Whethill Contrarotulatoris ibidem, Nicholai Boughton Thesaurarii Guerrarum nostrarum ejusdem Villae, & Willielmi Lanerok Secretarii Villae praedictae, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Factores, Negotiorum Gestores, Receptores, & Deputatos Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum speciale cum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, sive Nunciis ipsius Fratris & Consanguinei nostri Franciae, apud dictam Villam nostram Calesii, Nomine nostro Tractandi & Communicandi, & ab ipsis dictam Summam Viginti & Quinque Millium Francorum in Coronis Auri Valoris antedicti (unoquoque Franco Viginti Solidos Turoneses ut praemittitur valente) Nobis dicto Primo Die Mensis Maii per ipsum Gallorum Principem Debitam & Solvendam, Recipiendi & eorum Solutiones Acceptandi, ipsumque Consanguineum nostrum & dictam Summam Solventes de hujusmodi Receptis Acquietandi & Exonerandi, atque Literas suas Acquietaniae & Exonerationis eorumdem Conficiendi & Sigillandi, ipsasque Literas atque nostras Acquietantiae & Exonerationis hujusmodi, Magno Sigillo nostro sigillatas, praefatis Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, sive Nunciis praedicti Fratris & Consanguinei nostri Nomine nostro atque suo Tradendi & Deliberandi, caeteraque Faciendi & Perimplendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum & Firmum habituros totum & quicquid dicti nostri Commissarii, Procuratores, Factores, Negotiorum Gestores, Receptores, & Deputati Nomine nostro fecerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
... 4. Receipt by the K. of England for the above-mentioned sum. Westm.
O. xii. 527. H. v. p. iv. 63.
De Acquietando.
An. 8. H. 7. Ibid.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab illustrissimo Principe & Carissimo Fratre & Consanguineo nostro Karolo Gallorum Principe, Per Manus
apud Villam nostra Calesii, Viginti & Quinque Millia Francorum in Coronis Auri (unoquoque Franco Viginti Solidos Turonenses & unaquaque Corona Triginta & Quinque Solidos Turonenses valente) Primo Die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio, Nobis solvi debitarum in Partem Solutionis Septingentarum Quadraginta & quinque Millium Coronarum Auri aestimationis antedictae, per ipsum           & Consanguineum nostrum vel Haeredes suos Nobis & Haeredibus nostris solvendarum; prout in Literis praedicti Fratris & Consanguinei nostri Nobis superinde confectis pleniùs continetur.
De quibus quidem Viginti & quinque Millibus Francorum in Coronis Auri & aestimationis praedictae fatemur Nobis fideliter esse solutis, & eundem Consanguineum nostrum          Haeredes superinde fore Quietos, & exinde plenè Exoneratos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto
Per ipsum Regem.
May 19. Alfonso of Arragon, duke of Calabria, eldest son of the K. of Sicily, acknowledges the receipt of the order of the Garter from Christopher Ursewyk, dean of York, and his colleagues. Suessa.
O. xii. 528. H. v. p. iv. 63.
Litera Ducis Calabriae, super Receptione Garterii Ordinis Sancti Georgii.
An. 8. H. 7. Ex Autogr.
Alfonsus de Aragonia Dux Calabriae Primogenitus ac Vicarius Generalis Regis Siciliae, &c. Universis & singulis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem sincerique Amoris Intentum.
Notum Facimus Ac Testamur, serie cum praesenti, quemadmodum praesenti Die Dominico decimo nono Mensis Maii Anno infrascripto in Civitate Suessae, in especiali Civitatis ipsius Ecclesiâ, astantibus atque intervenientibus Serenissimis Parentibus nostris, Ferdinando, Dei gratiâ, Rege Siciliae & Jerusalem, ac Joanna Regina, ejusdem Consorte, in Celebritate publica multorum Regulorum, ac plurimorum Nobilium, in Celebratione sollennis Missae, adhibitis debitis Sollemnitatibus, ac Cerimoniis servatis servandis, in Nomine individuae Trinitatis, gratanter accepimus Nobilissimum Insigne Garacterii ad Nos transmissum, de Consensu Confratrum omnium, a Serenissimo Principe atque Illustriffimo Domino Henrico, Dei gratiâ, Angliae Franciaeque Rege Inclito, portatumque ac Nobis datum ejusdem Mandato a Venerabili Domino Cristofaro Vrsuviks Decano Ecclesiae Sancti Petri Eborum Magno ipsius Domini Regis Eleemosinario, necnon a Magnifico Milite Humfredo Talbooth Marescallo Calesii, Oratoribus ac Nunciis specialibus & Procuratoribus ad haec deputatis ab eodem Domino Rege, unà cum Joanne Jorko Armorum Araldo,
A quibus quidem Oratoribus, Nomine & pro Parte ejusdem Serenissimi Domini Regis, de eodem Insigni Decorati atque Insigniti fuimus, & in Confratrem ac Commilitem Ordinis ipsius admissi & acceptati,
Quem quidem Ordinem, cum eodem Insigni, sponte & libenter, & in publico, ut praedicitur, Constituti, cum Capitulis ipsis Accepimus, eaque Praestitimus atque Servavimus, Praestituri ac Servaturi sumus omnia & singula quae ut moris est praestari ac servari debent a Confratribus Ordinis ejusdem, cum optima Voluntate Animique dispositione atque observantia.
In quorum omnium Testimonium atque Fidem praesentes Litteras fieri jussimus, nostrâ Manu subscriptas, ac pendenti Magno nostro Sigillo in Pede munitas.
Dat. in Civitate Suesse, Die Decimo nono Maii, Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio.
Alfonso.
Dominus Dux mandavit mihi Lo. De Casalmono.
Rsta Cur. xv. s.
May 28. Power for Richard bp. of S. Asaph's, sir William Tyler, lieutenant of Berwick, and two others, to negotiate a marriage between the K. of Scotland and Katherine, daughter of Eleanor countess of Wiltshire, daughter of Edmund late duke of Somerset. Westm.
O. xii. 529. H. v. p. iv. 63.
De Communicando cum Rege Scotorum super Pace, Amicitia & Sponsalibus.
An. 8. H. 7. Scot. 8. H. 7. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Nos, propter felicem Christianae Religionis Successum, universalem Regum ac Regnorum omnium Pacem & Concordiam desiderantes, ac maximè eorum quibus Sanguinis ac Patriarum vicinitate conjuncti simus, quosque etiam jam ad dies & Annos mutuae Pacis & Concordiae Benevolentia complexi sumus,
Nos,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Assavensis Episcopi, ac Willielmi Tyler Militis Locumtenentis nostri Villae nostrae Berewici, Henrici Eynesworth Clerici Legum Doctoris Consiliarii & in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii Capellani nostri, necnon Dilecti nobis Johannis Cartyngton Armigeri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Ordinamus & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Quatuor & eorum Tribus plenariam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Carissimo Consanguineo nostro Jacobo Rege Scotorum, seu ipsius Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis, sive Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, tàm de & super vera firma perpetua & reali Pace, Concordia, atque Amicitia, ad Vitam utriusque Nostrûm Principum, aut ad longiora seu minora Tempora duraturâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, Alligantiis, Intelligentiis, Confoederationibus, ac mutuo & amicabili Communicatione & Intercursu Mercium & Mercandisarum, inter Nos & dictum Illustrissimum Principem Consanguineum nostrum, Haeredes & Successores utriusque Nostrûm, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Faventes, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque hincinde ineundis, capiendis, componendis, celebrandis, & habendis, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Componendi, Paciscendi, ac finaliter & integrè Determinandi, & Concludendi.
Treugasque antehac initas Innovandi & Prorogandi.
Hujusmodique Pacem & Concordiam atque Treugas & Guerrarum Abstinentias, Ligas, Amicitias, Foedera, Affinitates, Intelligentias, & Confoederationes, Pactiones, & Conventiones de novo Componendi, Paciscendi, Firmandi, Statuendi, & pro perpetuo Roborandi, prout eis Quatuor & eorum Tribus melius videbitur expedire,
Ac etiam de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus atque Connexis, quae inter Nos & dictum Illustrissimum Principem Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde Indiscussae dependent, aut pendere praetenduntur, sive dinoscuntur, Tractandi, Conveniendi, Componendi, & ea Reformandi, prout eis & Tribus eorum meliùs visum fuerit,
Et ut hujusmodi Pax, Concordia, atque Amicitia, necnon Treugae & Guerrarum Abstinentiae, Foedera, Intelligentiae, Confoederationes, Pactiones, & Conventiones praedictae securiùs & firmiùs longiorique Tempore inviolabiliter observentur & teneantur, eisdem nostris Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis & Nunciis, & eorum Tribus Damus & Committimus, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, cum dicto Illustrissimo Principe Scotorum Rege Consanguineo nostro Carissimo, seu ejus Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis & Nunciis, de & super Sponsalibus & Matrimonio, inter Illustrissimum Principem Consanguineum nostrum Scotorum Regem ex una, & Serenissimam Principem Katerinam Consanguineam nostram Filiam Serenissimae Principis Alianorae Comitissae Wiltesiae Filiae Illustrissimi Principis perhennis memoriae Edmundi, nuper Ducis Somersetiae Avunculi nostri, ex alia Partibus, annuente Deo, contrahendis,
Ac de & super Dote seu Dotalitiis & Donatione propter Nuptias ex causa hujusmodi Matrimonii contrahendi utrique Parti Assignandis, Promittendis, Dandis & Solvendis, necnon de & super Modo Forma & Tempore Celebrationis, & Solemnizationis hujusmodi Sponsalium & Matrimonii,
Pro Nobis & Nomine nostro, & pro ipsa Consanguinea nostra, Conveniendi, Communicandi, Concordandi, Appunctuandi, Paciscendi, ac finaliter Concludendi,
Necnon Nomine ipsius Katerinae & pro Ipsa Matrimonium per verba de praesenti, cum eodem Consanguineo nostro Scotorum Rege, secundùm Potestatem eis ab ea datam, cum Assensu nostro, quantum in Nobis fuerit, contrahendi,
Donationemque propter Nuptias, Dotalitia, sive Dotem eidem Illustrissimo Consanguineo nostro Regi Scotorum, pro praefata Consanguinea nostra, & pro sive super hujusmodi Matrimonio contrahendo, limitanda & solvenda, Nomine nostro Assignandi, Appunctuandi, & Promittendi,
Temporaque & Terminos, pro hujusmodi Donationis propter Nuptias sive Dotis Solutione Statuendi, Praefigendi, & Limitandi, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas & Scripta sigillata pro vera & firma praedictae Donationis propter Nuptias sive Dotis in Terminis per eos statutis aut statuendis Solutione & Contentatione, eidem Consanguineo nostro Scotorum Regi, pro Nobis & Nomine nostro, Faciendi, & Sigillandi ac Fieri & Sigillari Promittendi, & ea Tradendi & Deliberandi, ac Juramentum in Animam nostram si opus fuerit praestandi,
Necnon Convenientem Donationem Dotem sive Dotalitia ab eodem Consanguineo nostro praefatae Katerinae Consanguineae nostrae, pro sive super hujusmodi Matrimonio contrahendo Praestandam & Assignandam, Nomine nostro & ipsius Consanguineae nostrae & pro Ea Stipulandi, Petendi, Impetrandi & Exigendi, certaque Loca & Tempora pro praedictae Donationis Dotis sive Dotalitii Assignatione, Limitatione, & Conventione, eidem Consanguineae nostrae per praefatum Consanguineum nostrum Scotorum Regem fiendae, fimiliter Statuendi, Praefigendi, & Limitandi, consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa Obligationes Literas & Scripta sigillata ac Juramentum in Animam praefati Illustrissimi Consanguinei nostri & per ipsum fieri & sigillari, ac Nobis & praefatae Consanguineae nostrae deliberari similiter Stipulandi, Exigendi, Imperandi & Recipiendi, & Nobis deliberari Requirendi,
Novamque Dietam, in talibus Loco & Tempore prout eis melius visum fuerit, quatenus opus fuerit, Statuendi & Assignandi, & inibi Communicandi, Conveniendi, Tractandi, Appunctuandi,
Ac de & super omnibus Praemissis & ab eis qualitercumque Dependentibus Concludendi, prout eis expediens visum suerit & oportunum,
Universaque & singula, quae per eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Vallandi, Roborandi, & Assecurandi per Fidei interpositionem & Juramentum in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis ac Dependentibus ab eisdem omnia & omnimoda Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Poenas, Astrictiones ac Literas Sigillatas, Validas & Efficaces, pro Parte nostra, Promittendi, Concedendi, Faciendi, Expediendi, Tradendi & Deliberandi,
Juramentaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Poenas, aliasque Literas, consimilis effectûs & vigoris, a dicto Illustrissimo Consanguineo nostro Scotorum Rege Petendi, Exigendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout eis & Tribus eorum melius videbitur expedire, quae talem tantamque vim & effectum volumus realiter optinere ac si ea in Persona nostra fecissemus,
Caeteraque omnia Praemissa & eorum singula quoquomodo concernentia Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, quae nos faceremus si Personaliter interessemus, etiam si majora sint & Mandatum de se magis exigant speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios nostros & Tres eorum Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata & firma habituros & observaturos, & su- perinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias & Ratificatorias & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
June 13. Notarial attestation of the request made to pope Alexander VI. by Christopher Urswyke, dean of York, and John de Gilys, archdeacon of Gloucester, that he would excommunicate whichever party should first violate the treaty of Etaples, to which the pope replied that he would wait for a similar request from the French K. Rome.
O. xii. 531. H. v. p. iv. 64.
Instrumentum Protestationis factae coram Pontifice Romano, tangens Tractatum Pacis & Amicitiae inter Karolum Franciae, & Henricum Septimum Angliae Reges.
An. 8. H. 7. Ex Origine.
In Dei Nomine Amen.
Noverint universi & singuli, praesens Instrumentum lecturi, quòd,
Cùm Serenissimi Principes Carolus Francorum & Henricus Angliae Reges per Se ipsos eorumque & cujuslibet ipsorum Haeredes & Successores Pacem & Amicitiam aliàs contraxerint, prout in Instrumento, sive publicis & auctenticis Litteris, ad quas infrascripti Oratores se retulerunt ac referunt, illas hic pro sufficienter expressis haberi volentes, plenius continetur,
Ac in Instrumento sive Litteris eisdem, prout dicti Oratores asseruerunt, inter alia caveatur expressè, sive communicatum & conclusum quòd uterque Principum praedictorum, infra certum inibi praefixum Terminum, instanter & cum effectu requirat Sacrosanctam Sedem Apostolicam & Summum Pontificem ut ferat Sententiam Excommunicationis, nunc pro tunc pro & tunc pro nunc, in alterum ex ipsis Regibus, qui omnia & singula Capitula in Tractatu sive Instrumento & Litteris praedictis contenta, quatinus ipsum concernent, non Observaret,
Hinc est quòd, Venerabiles in Christo Patres Domini, Christophorus Urswyke Decanus Ecclesiae Eboracensis, & Johannes de Gilys Archidiaconus Gloucestriae in Ecclesia Wigorniensi utriusque Juris Doctor, ejusdem Serenissimi Henrici Regis Angliae Oratores & Procuratores, omnia & singula in Instrumento sive Literis contenta, ipsum Serenissimum Regem Henricum concernentia, Oratorio & Procuratorio Nomine praefatis observare volentes & intendentes, in Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Alexandri, Divinâ Providentiâ, Papae Sexti mei Notarii Testiumque infrascriptorum Praesentiâ personaliter constituti, eidem Sanctissimo Domino nostro audienti & intelligenti humiliter supplicârunt Quatinus Pacem & Amicitiam antedictas ac prout illas concernunt omnia & singula in Instrumento seu Litteris praedictis contenta Approbare & Confirmare, ac Sententiam Excommunicationis in Alterum ex praedictis Duobus Regibus qui omnia & singula Capitula supradicta, quatinus ipsum concernunt, non Observaret, ut praefertur, ferre & promulgare Apostolicâ Auctoritate dignaretur.
Ac praetereà Supplicationem Confirmationis hujusmodi Tenoris, de verbo ad verbum subsequentis; videlicet,     Beatissime Pater, dudùm Devotissimi Viri Sanctae Romanae Ecclesiae Filii Carolus Francorum & Henricus Angliae Reges Pacem & Amicitiam per Se suosque Haeredes & Successores adinvicem fecerunt & contraxerunt certis Pactis, Conditionibus, & Capitulis adjectis, & praesertim quòd uterque Regum eorumdem, infra certum tunc expressum Terminum, requireret Sacrosanctam Sedem Apostolicam & Summum Pontificem ut ferat Excommunicationis Sententiam, nunc pro tunc & tunc pro nunc, in eum ex ipsis Duobus Regibus qui omnia & singula Capitula in Tractatu Pacis Amicitiaeque praedictae contenta, quatinus Alterum ex dictis Regibus concernerent, non Observaret, aliquo Privilegio eis quomodolibet concesso non obstante, eui expressè Renunciârunt, prout in quodam Publico Instrumento seu Autenticis Litteris superinde confectis pleniùs continetur,
Ut autem, Pater Sancte, Pax & Amicitia hujusmodi conservetur, Supplicat Sanctitati vestrae praefatus Henricus Rex quatinus, Instrumenti seu Litterarum praedictarum Tenorem pro expesso habentes, Pacem & Amicitiam praedictas, ac prout illas concernunt omnia & singula in Instrumento vel Litteris praedictis contenta Approbare & Confirmare, & nichilominus Sententiam Excommunicationis hujusmodi, exnunc prout extunc & extunc prout exnunc, in Alterum ex dictis Regibus non Observantem ut praefertur ferre & promulgare dignemini de Gratia speciali, non obstantibus Praemissis ac Constitutionibus & Ordinationibus Apostolicis caeterisque Contrariis quibuscunque, cum Clausullis oportunis & consuetis, & cum insertione Instrumenti sive Litterarum hujusmodi quatinus expediat, & quòd Transsumpto, Manu Publici Notarii, cum Sigillo alicujus Episcopi, vel Praelati Ecclesiastici, sive alterius Secularis Principis, vel Domini munito, Fides adhibeatur, & quòd omnium Praemissorum & circa ea necessariorum major & verior specificatio fieri possit, & quòd Litterae expediantur in formâ gratiosâ signandae ut Bullae Apostolicae in formâ debitâ & consuetâ desuper expedientur, congruis Reverentiâ & Honore porrexerunt & dimiserunt, ac ut signaretur instanter & cum effectu postulârunt, necnon eundem Sanctissimum Dominum nostrum Papam requisiverunt,
Et insuper Nominibus supradictis, de diligentia per eos in Praemissis facta, quodque per eundem Serenissimum Henricum Regem non stetit neque stat quominus Confirmatio ipsa concedatur, ac Excommunicationis Sententia feratur, prout Instrumenti & Litterarum praedictarum Tenore communicatum & conclusum est, Nominibus jam dictis, omnique alio modo, viâ, Jure, Causâ, & Formâ quibus validiùs & efficaciùs potuerunt & possunt, Protestati fuerunt,
Post quae, immediatè absque ullo temporis intervallo, idem Sanctissimus Dominus Alexander Papa Supplicatione, Porrectione, Dimissione, Postulatione, & Requisitione per dictos Oratores factis ut praefertur, illisque ab ejus Sanctitate visis auditis & intellectis, Respondit, super Confirmatione hujusmodi facienda & concedenda, supersedere velle donec & quousque per dictum Dominum Carolum Regem Confirmatio ipsa concorditer petatur, sicuti Pax & Amicitia ac omnia & singula per utrumque Regem communicata fuerunt atque conclusa, Declarando Terminum praedictum eidem Domino Henrico Regi interim non currere, & nichilominus extunc, quando concorditer per utrumque Regem petetur, Confirmationem eandem concedere velle annuit atque promisit,
De & super quibus omnibus & singulis supradictis Oratores praefati rogaverunt Me Notarium infrascriptum ut de Praemissis omnibus & singulis unum vel plura Publicum vel Publica conficerem Instrumenta dictanda & corrigenda Consilio Sapientis, non mutatâ formâ Substantiae.
Act. Romae apud Sanctum Petrum in Palatio Apostolico & Aula dicti Palatii, Pontificum nuncupata, Anno Dominicae Nativitatis Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Tertio, Indictione Undecima, Die verò Tertiadecima Mensis Junii, Pontificatûs dicti Domini Papae Anno Primo, praesentibus ibidem Reverendissimo in Christo Patre & Domino Domino Francisco Sancti Eustachii Diacono Cardinali, & Reverendis Patribus Dominis, Johanne Antonio Alexandrinensis ac Johanne Lopis Perusinensis Episcopis, Testibus ad Praemissa omnia & singula vocatis habitis & rogatis eisdem.
Et quia ego Jacobus Montalatus de Piscia Clericus Luoanensis Diaecesis Apostolicâ & Imperali Auctoritatibus Judex Ordinarius ac Notarius Publicus Florentinus Supplicationi, Porrectioni, Dimissioni, Postulationi, Responsioni omnibus & singulis aliis supradictis dum sic agerentur interfui eaque fieri vidi & andivi, Ideo praesens Instrumentum per alium meo jussu fideliter scriptum exinde confeci, publicavi, ac propria Manu subscripsi meis Signo & Nomine consuetis in fidem & Testimonium Praemissorum rogatus & requisitus.
June 17. Power for Richard bp. of S. Asaph's, and four others, to treat with Scotch commissioners for redress of injuries. Westm.
O. xii. 532. H. v. p. iv. 65.
De Tractando cum Rege Scotorum.
An. 8. H. 7. Scot. 8. H. 7. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm dudùm inter Nos & Illustrissimum Principem Jacobum Scotorum Regem Consanguineum nostrum Carissimum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Patriis ac Subditis nostris & suis hincinde, certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae initae captae celebratae fuerunt & conclusae, sub certa in Literis desuper confectis expressata Forma, sicuti in ipsis Literis pleniùs continetur,
Nos,
Qui Pacis & Concordiae vires novimus, interiores nostrae mentis oculos ad Pacis & Concordiae Bonum convertentes, ea omnia desideramus pro viribus cogitare & facere quae ad Pacem cum Visinis praesertim Principibus fovendam attinere videntur,
Ipsas Treugas & Guerrarum Abstinentias inviolabiliter Observari, ac omnia & singula contra formam & effectum Treugarum hujusmodi Attemptata & Perpetrata debitè Reparari & Reformari volumus,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Episcopi Assavensis, ac Dilecti & Fidelis nostri Radulphi Graystok de Graystock Militis, Dilectique Nobis in Christo Magistri Cristofori Uresewik Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum Magni Eleemosinarii nostri, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Cartyngton Armigeri & Edwardi Ratclyff Armigeri, quàm plurimum confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus,
Dantes & Concedentes eisdem Quatuor & Tribus eorum plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum speciale, ultimo Die Julii proximò futuro, & quibuscumque Diebus dictum ultimum Diem Julii praecedentibus & subsequentibus, in quocumque Loco congruo & oportuno, Conveniendi cum Commissariis, Deputatis, & Procuratoribus praedicti Praecarissimi Consanguinei nostri Regis Scotorum sufficientem Potestatem in hac Parte habentibus,
Ac Tractandi & Communicandi de & super quibuscumque Querelis, Litibus, Quaestionibus, Gravaminibus, ac Offensis, Guerris & Attemptatis, per Subditos & Ligeos nostros & suos in Marchiis versus Scotiam seu alibi per Terram aut Mare Aquasve dulces, contra formam dictarum Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum Regem Scotorum ut praemittitur captarum initarum & conclusarum, hincinde habitis ac qualitercumque motis factis sive perpetratis,
Ipsasque Querelas, Lites, Quaestiones ac Gravamina & Attemptata praedicta Audiendi, Discutiendi & Fine debito Terminandi, necnon debitam Reformationem & Reparationem Querelarum, Gravaminum, Offensarum, & Attemptatorum praedictorum fieri Petendi ac fieri Promittendi,
Et super Praemissis & eorum Dependentiis, Appunctuandi, Concordandi & Concludendi,
Novamque Dietam in talibus Loco & Tempore prout eis meliùs visum fuerit Deputandi Statuendi atque Limitandi, & inibi de & super omnibus Praemissis & ab eis qualitercumque Dependentibus Communicandi, Tractandi, Appunctuandi & finaliter Concludendi,
Universaque & singula, quae pro Reformatione Praemissorum necessaria fuerint & oportuna, ac qualitercumque debita & requisita, juxta Leges & Consuetudines Marchiarum praedictarum, Faciendi, Exercendi & Exequendi, Executionique Demandandi;
Promittentes bonâ Fide & in Verbo Regio &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 17. Safe conduct for the Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 533. H. v. p. iv. 65.
De Tractando & Conductubus Concedendis.
An. 8. H. 7. Scot. 8. H. 7. m. 16.
Rex universis & singulis Admirallis &c. Salutem.
Cùm Jampridem, per Literas nostras Patentes, Fecerimus & Constituerimus & Ordinaverimus Reverendum in Christo Patrem Ricardum Episcopum Assavensem, Dilectumque Nobis in Christo Magistrum Cristoforum Ursewik Decanum Ecclesiae Cathedralis Eborum Magnum Eleemosinarium nostrum, necnon, Dilectos & Fideles nostros Johannem Cartyngton Armigerum, & Edwardum Ratcliff Armigerum, nostros veros & indubitatos Commissarios Procuratores & Nuncios speciales,
Ad Conveniendum, ad certos Dies & Loca, cum Commissariis, Deputatis & Procuratoribus Illustrissimi Principis Jacobi Scotorum Regis Consanguinei nostri Carissimi, super certis Negotiis in dictis Literis nostris specificatis Tractaturos & Communicaturos.
Hinc est quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, quoscumque Procuratores, Commissarios, Legatos & Nuncios ipsius Consanguinei nostri, quos Nobis in hoc Regnum nostrum ex causa praedicta transmittere & destinare voluerit,
Ita quòd benè liceat eisdem dicti Consanguinei nostri Procuratoribus, Commissariis, Legatis & Nunciis in hoc Regnum nostrum & alia Loca Nobis subjecta quaecumque, cum Centum Personis in Comitiva sua, & totidem Equis vel infra, cum Bogeis, Manticis, Fardellis, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Literis Papiris aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim & divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Tres Menses proximo futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo Septimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 25. Truce between England and Scotland from April 30, 1494, to April 30, 1501. Edinburgh.
O. xii. 534. H. v. p. iv. 65.
Conventiones apud Edinburgham conclusae.
An. 8. H. 7. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta apud Edinburgh Vicesimo Quinto Die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Tertio, inter Nos, Willielmum Aberdonensem Episcopum, Custodem Secreti Sigilli Serenissimi Illustrissimique Principis Jacobi Scotorum Regis, Johannem Ross de Montgrenane Militem, Magistros, Johannem Tresale Decanum Capellae ejusdem Scotorum Regis de Lestalrig suorumque Rotulorum & Registri ac Concilii Clericum, & Ricardum Lawson Clericum Justiciariae dicti Regis, Consiliarios, Oratores, & Commissarios Ipsius Regis Scotorum supradicti ex Parte Unâ, & Reverendum in Christo Patrem Ricardum Assavensem Episcopum, Willielmum Tyler Militem, Henricum Eynesworth Legum Doctorem, & Johannem Cartyngtonn Armigerum, Consiliarios, Oratores, & Commissarios Serenissimi Excellentissimique Principis Henrici Regis Angliae, ex Parte Altera,
Testatur quòd Nos Commissarii Regis Scotiae cum praefatis Oratoribus & Commissariis Regis Augliae, atque ipsi nobiscum, virtute & auctoritate Commissionum nostrarum hincinde per Literas Patentes dictorum Regum Nobis atque ipsis divisim factas (quarum Tenores de verbo ad verbum inferius inseruntur) Appunctuavimus, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, Appunctuamus, Convenimus, Concordamus, & Concludimus Nos cum Ipsis & Ipsi nobiscum, Nominibus Principum praedictorum, in omnibus & per omnia, prout in sequentibus Articulis continetur,
Inprimis, inter Nos Commissarios praedictos, Nominibus quibus supra, Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est quòd, inter Serenissimos Reges Scotiae & Angliae supradictos, eorum Haeredes & Successores, Regna, Patrias, & Dominia, Terras, & Loca quaecumque eorumdem, necnon Vassallos, Ligeos, Homines, & Subditos suos quoscumque, praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscumque Gradûs, Praeeminentiae, Statûs, aut Conditionis existant, sit bona, realis, sincera, vera, integra, & firma Treuga, & Guerrarum Abstinentia, per Terram, Mare, Aquas dulces, & ubique Locorum, Inceptura ab Occasu Solis Diei ultimi Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quarto, Duratura usque ad Ultimum Diem Mensis Aprilis in Anno Domini Millesimo, Quingentesimo primo inclusivè, Prioribus Treugis, ultimò apud Caldstreme captis, Tertio die Mensis Novembris ultimò praeterito, usque ad Ultimum Aprilis proximò futurum, in suo Robore nichilominus permansuris.
Item, specialiter Conventum & Conclusum est quòd, durantibus Treugis seu Guerrarum Abstinentiis antedictis, nullus dictorum Principum movebit per Se aut per Subditos suos aut per alios quoscumq; seu movere permittet, Guerram, per Terram, Mare, neque Aquas dulces, adversus alium dictorum Principum Subditos aut Ligeos suos, nec dabit Auxilium, Consilium, vel Favorem ut hujusmodi Guerra moveatur vel excitetur.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Naves, Nautae, Mercatores, & alii Subditi utriusque Principum praedictorum per Terram, Mare, & Aquas dulces Euntes, Conversantes, Navigantes, Naufragium passuri, & Permanentes Tractentur & Recipiantur, prout melius Tractari & Recipi consuverunt in temporibus aliarum Treugarum prius inter Scotiae & Angliae Reges & eo- rum Regna initarum & conclusarum.
Item, Conventum & Conclusum est quòd omnes & singuli Depraedatores, Malefactores, & Praesentium Treugarum Violatores punientur asperius eisdem formâ & modo quibus antiquitùs puniri consueverunt, & si aliquis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquid depraedatus fuerit seu attemptaverit infra Marchiam, & ad Terram alterius Partis fugerit, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum Fugiendo revertatur ad Marchiam aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit ille contra quem sic attemptaverit in recenti vel infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati vel commissi, auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Literis vel salvo Conductu, prosequi illum Malefectorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias & Terram in quam idem Malefactor se contulerit; dummodò, quamcitò hujusmodi Marchiam sive Terram hac de Causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae, habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui (viz.) ad Prosequendum Depraedationem suam, describat & specificet quibus Bonis, Catallis, vel Rebus Depraedatus fuerit, ac insuper requirat eundem quòd, quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat, ut super Factis suis tempore dictae Prosecutionis possit, Cùm requisitus fuerit, super hoc Testimonium perhibere Veritati.
Item, Conventum & Conclusum est quòd neuter Principum praedictorum auxiliabitur aut Opem feret quovis modo notoriis Rebellibus, Hostibus, vel Inimicis alterius, ad Nocendum alteri eorumdem, vel ipsorum Regnis, Dominiis, Terris, aut Subditis, & si de facto aliquis Rebellis vel Inimicus unius vel alterius Principis existens vel Fugitivus in Regno, Terris vel Dominiis alterius eorumdem tempore quo ibidem extiterit, aliquid fecerit per Terram, Mare, vel Aquas dulces, ad Dampnum alicujus eorundem, vel Regnorum, Terrarum, Dominiorum, vel alicujus Subditorum suorum, tunc ille Princeps in cujus regno, Terris, vel Dominiis talis Rebellis, Hostis, vel Inimicus sic commisit, & ibidem postea receptus fuerit, Dampnum illud Reparari & Resarciri faciet, ac si proprius Ligeus & Subditus ejusdem hujusmodi Dampnum commisisset aut perpetrâsset.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, durantibus praesentibus Treugis, ut praemissum est, Castrum & Villa Berwici, cum antiquis Limitibus & Inhabitantibus ac Incolis eorumdem sub eisdem Treuga & Guerrarum Abstinentia, ac Bellorum Induciis stabunt & permanebunt toto tempore praedicto, ita quòd neque Serenissimus Rex Scotiae per Se, aut aliquos Subditorum, Ligeorum, aut Vassallorum suorum Guerram Insultum aut Obsidionem ipsis Locis aut Incolis eorumdem, neque Excellentissimus Rex Angliae per Se aut suos Inhabitantes Villam seu Castrum hujusmodi Guerram, Insultum, aut Obsidionem dicto Serenissimo Regi Scotiae suisve Ligeis aut Vassallis faciet quovis modo pendente tempore Treugarum praedictarum.
Item, Conventum & Conclusum est quòd si contingat aliquos Piratas, Fugitivos, seu Bannitos Regnorum unius vel alterius Principum praedictorum Spoliationes seu Depraedationes in Bonis alicujus Subditorum eorumdem committere, & postea Piratae, Fugitivi, seu Banniti praedicti ad aliquem Portum praedictorum Principum applicuerint, tunc ille Princeps, in cujus Portum applicuerint, faciet per Offciarios suos praedictos securè custodiri, aut Eosdem & Receptores eorumdem deliberari Parti Laesae, vel Spoliata & Depraedata per Eosdem integrè Restitui faciet & Resarciri, vel justum Valorem eorumdem.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Fugitivi Scotiae qui devenerunt Ligei Regis Angliae debent ligari ex parte Anglicorum ad Observandum Articulos Praesentium Treugarum, & quòd Attemptata per eos super Subditos dicti Regis Scotiae debent eodem modo reformari, quo reformabuntur Attemptata per Originarios Subditos Regis Angliae, idem per omnia observando ex parte Regis Scotorum si qui Anglici ante haec tem pora per sua Sacramenta Ligei Regis Scotorum devenerunt vel aliter quovis modo.
Item, Conventum & Conclusum est quòd in praesentibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis comprehendantur Amici, Confoederati, & Alligati, Regna, Dominia, & Subditi utriusque Principis, si compsehendi voluerint, & super hoc Animos suos declaraverint & idem desideraverint infra Sex Menses proximò exnunc sequentes,
Et specialiter pro Parte Regis Scotiae,
Karolus Rex Franciae, Johannes Rex Daciae, Rex Hispaniae, Rex Napulis, Rex Romanorum, Archidux Austriae & Burgundiae, & Mediolani Dux
;
Pro Parte Regis Angliae,
Imperator, Rex Romanorum, Reges Hispaniae, Portugaliae, Napulis,
Austriae, Burgundiae, Ferrarii, & Sabaldiae Duces,
Ac Mercatores & Communitates Hanzae Theutonicae
,
Quibus Mensibus lapsis, si nulla Notificatio hujusmodi facta fuerit Regibus praedictis, dicti Confoederati eorumdem non intelligentur in dictis Treugis comprehensi,
Et, si dicti Reges dictos Confoederatos sub dictis Treugis comprehendere noluerint, extunc dictae Treugae nullius Roboris censeantur vel Momenti.
Item, Conclusum est quòd, si, eisdem Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliquid contra easdem vel aliquam Partem earumdem per Terram Mare, vel Aquas dulces, fieri vel attemptaricontingat, per hoc tamen praesentes Guerrarum Abstinentiae non erunt nec censebuntur Ruptae, Infirmatae, vel Annullatae, sed nichilominus in suo Robore permanebunt & Attemptata hujusmodi debitè reformabuntur.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquis Subditus alicujus Principum praedictorum, qui passus fuerit Rapinam vel Spolium a Subdito alterius eorumdem, propriâ auctoritate suâ propter hoc Depraedationem, Spoliationem, Prisas, vel Districtiones Personarum seu Bonorum fecerit, eo ipso cadat a Causa sua, & nichilominus secundùm Delicti exigentiam puniatur.
Item Conclusum & Concordatum est quòd quamquam praesentes Guerrarum Abstinentiae captae & initae sintmodis & formis ut supra, attamen non dicentur nec reputabuntur omninò Generales, nec se extendent ad Dominium de Lorne in Regno Scotiae, nec ad Insulam de Lundey in Regno Angliae, sed Dominium & Insula praedicta intelligentur nullo modo comprehensa in hiis Guerrarum Abstinentiis.
Item, Expediens visum & Conclusum est quòd utrique Principes supradicti deputabunt certos Probos & Discretos Viros ad Numerum Trium Personarum ex alterutra Parte eorumdem, quibus committent Potestatem plenam ad Inspiciendum le Fyschgarth de Esk & Terras Debatabiles ibidem adjacentes in Occidentalibus Partibus Marchiarum, qui convenient apud Lochmabanestane, Octavo Die Mensis Augusti, in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quarto, & juxta eorum discretiones Finem debitum de omnibus Controversiis super eisdem perpetuis futuris temporibus Deo Duce imponent:
Et Casu quo aliquis Ligeorum unius vel alterius Principum praedictorum reparaverit, aedificaverit, seu ut vulgariter dicitur imposuerit dictum le Fyschgarth aut rumpat aut destruat, pro non attemptato reputabitur; Et nichilominus alia Attemptata quaecunque Reparabuntur, sic quòd Reparatio seu Destructio dicti le Fyschgarth non impediet Reformationem aliorum Attemptatorum, nec introducet Ruptionem praesentium Treugarum.
Item, quia, post plures Dietas & longas Altercationes de & super Reformatione & Reparatione Injuriarum, Depraedationum, & aliorum per Mare & Aquas dulces Attemptatorum, inter Subditos utriusque Principum praedictorum, tandem inter Nos Commissarios antedictos veresimiliter compertum est, quòd Attemptata per Mare & Aquas dulces per Subditos Regis Angliae in & contra Subditos Regis Scotiae, in magna Pecuniarum Summa excedunt Attemptata per Mare & Aquas dulces per Subditos Regis Scotiae in & contra Subditos Regis Angliae, inter Nos Commissarios utriusque Partis antedictos Conventum & Conclusum est quòd, pro omnibus & singulis hincinde, ut supra priùs Attemptatis, fiat & sit hincinde generalis Abolitio & Remissio omnium & singulorum, per Mare & Aquas dulces, inter utriusque Principum praedictorum Subditos taliter Attemptatorum, quae Nos Commissarii utriusque Principum praedictorum antedicti, Auctoritate Nobis in ea parte attributa, Nominibus Principum nostrorum, generaliter & specialiter pro Bono Pacis abolemus & hincinde remittimus, & pro non Attemptatis reputamus.
Et in Recompensam & Contentationem ac plenariam Satisfactionem Injuriarum, Depraedationum, ac omnium & singulorum, per Mare & Aquas dulces per Subditos Regis Angliae attemptatorum, inter Nos Commissarios antedictos Conventum est quòd dictus Illustrissimus Rex Angliae supradicto Consanguineo suo Illustrissimo Regi Scotiae, vel suis Nunciis solvet seu solvi faciet, citra ultimum Diem Mensis Julii proximo futurum, apud Turrim & Locum de Wethirburn in le Mers. in Scotia, Summam Mille Marcarum Monteae Anglicanae in Auro & grossis Anglicanis nunc in Regno Angliae currentibus.
Et Nuncii dicti Regis Angliae, pro Solutione dictae Summae Venientes & eandem Portantes, salvò & securè venient ad dictum Locum de Wethirburn, & Redient virtute Praesentium Treugarum & Appunctuamentorum, quae pro salvo & sufficienti Conductu sufficient; qui- bus Nunciis, dictam Summam portantibus & eandem solventibus Serenissimus Rex Scotiae dabit sufficientem Acquietantiam de Recepta.
Item, Conventum & Conclusum est quòd similiter Attemptata per Terram sint abolita & remissa, ex utraque Parte, usque Vicesimum quartum Diem Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo.
Item, Concordatum & Conclusum est quòd utraque Partium praedictarum Publicari & Notificari faciet dictas Guerrarum Abstinentias Subditis suis, in omnibus & singulis insignioribus Locis Marchiarum suarum, tàm in Regno Scotiae quàm Angliae, publicè & solenniter, inchoando apud Edinburgum in Scotia, & apud Novum Castrum in Anglia, infra Octo Dies a Data Praesentium,
Item, Concordatum & Conclusum est quòd praesentes Conclusiones & Conventiones Treugarum & Guerrarum Abstinentiae Confirmabuntur & Ratificabuntur per Patentes Literas utriusque Regum praedictorum, Magnis Sigillis suis sigillatas, necnon Subscriptione eorumdem; Quae Literae, sic sigillatae & subscriptae, Deliberabuntur & Tradentur hincinde citra ultimum Diem Mensis Julii proximò futurum, pro Parte Regis Scotiae Willielmo Tyler Militi apud Berwicum, pro Parte Regis Angliae Georgio Hume apud Wethirburn.
Qu Ae Omnia Et Singula, ita inter Nos Commissarios antedictos Communicata, Conventa, & Conclusa, Nos Commissarii Regis Scotiae antedicti Promittimus per ipsum Metuendissimum Dominum nostrum suosque Successores, quoad ipsum & ipsos attinet, debitè in omnibus & per omnia teneri inviolabiliter pariter & observari.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium huic Parti Indenturae, penes Commissarios Regis Angliae supradicti Relictae, Nos Commissarii Regis Scotiae Nomina nostra propria subscripsimus, & Sigilla nostra apposuimus, Anno, Die, Mense, & Loco supradictis.
Tenor verò Commissionis nostrae, de qua supra fit mentio, sequitur & est talis.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cum dudùm inter Nos & Illustrissimum Principem Henricum Angliae Regem Consanguineum nostrum carissimum, pro Nobis, Regno, Terris, Dominiis, & Patriis, ac Subditis nostris & suis hincinde, certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae initae captae fuerunt & conclusae, sub certis modis & forma in Literis desuper confectis expressatis, sicuti in eisdem Literis pleniùs continetur,
Nos,
Ad Dei Omnipotentis Gloriam Honorem & Reverentiam, Dampnis & Periculis maximis, quae non sine multa Caede Sanguinisque Christiani effusione, occasione Guerrarum, veresimiliter evenire poterint, pro Viribus obviare cupientes,
Pacem cum omnibus, saltem Principibus Nobis Sanguinis Vicinitate conjunctis Christianaeque Fidei Cultoribus, quantum in Nobis est, inire, observare, custodire, nostrosque Subditos sub Justitia ponere & perpetua Quiete fovere conamur,
Hujusmodi Treugas & Guerrarum Abstinentias ulterius prorogari & ad longiora Tempora extendi volentes,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilictorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Willielmi Episcopi Abirdonensis nostri Secreti Sigilli Custodis, Johannis Rosse de Montgrenane Militis, Magistrorum, Johannis Fresale Decani Capellae nostrae de Lestalrig nostrorum Rotulorum & Registri ac Consilii Clerici, & Ricardi Lawson Clerici Generalis nostrae Justiciariae, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Constituimus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem, Quatuor, & eorum Tribus plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum praedicto Illustrissimo Principe Henrico Angliae Rege Consanguineo nostro Carissimo, seu ipsius Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis, sive Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem ad hoc habentibus, Conveniendi,
Ipsasque Treugas & Guerrarum Abstinentias, sic inter Nos & dictum Carissimum Consanguineum nostrum captas & initas, Prorogandi, Extendendi, Continuandi, & Innovandi,
Ac novas Treugas & Guerrarum Abstinentias inter Nos & dictum nostrum Consanguineum Haeredes & Successores utriusque Nostrûm, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque hincinde, tàm per Terram quàm per Mare, ad tempus longum vel breve, sub modis, formâ, & conditionibus, prout nostris & suis Commissariis magis expedire videbitur, Faciendi, Statuendi, Ordinandi, Componendi, & Ineundi,
Ac super Attemptatis & Reliquis Bonum Treugarum concernentibus, & super Praemissis omnibus & singulis eorum Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Componendi, Paciscendi, & finallter & integrè Determinandi & Concludendi,
Caeteráque omnia alia & singula Faciendi, Expediendi, & Exercendi, quae in Praemissis aut aliquo Praemissorum seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nosipsi faceremus seu facere posemus si personaliter interessemus, etiam si talia fuerint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios nostros, & Tres eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes apud Edinburgh, Vicesimo secundo Die Mensis Junii, Anno Regni nostri sexto.
Tenor verò Commissionis praefati Serenissimi Regis Angliae, praedictis suis Commissariis factae, sequitur in hunc modum.
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, propter felicem Christianae Religionis Successum, universalem Regum ac Regnorum omnium Pacem & Concordiam desiderantes, ac maximè eorum quibus Sanguinis ac Patriarum vicinitate conjuncti simus, quosque etiam jam ad Dies & Annos mutuae Pacis & Concordiae Benivolentia complexi sumus,
Nos,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Assavensis Episcopi, ac Willielmi Tyler Militis Locumtenentis nostri Villae nostrae Berewici, Henrici Eynesworth Clerici Legum Doctoris Consiliarii & in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii Capellani nostri, necnon Dilecti nobis Johannis Cartyntonn Armigeri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Ordinamus ac Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Quatuor & eorum Tribus plenariam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, Cùm Illustrissimo Principe Carissimo Consanguineo nostro Jacobo Scotorum Rege, seu ipsius Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis, sive Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, tàm de & super vera firma perpetua & reali Pace, Concordia, atque Amicitia, ad Vitam utriusque Nostrûm Principum, aut ad longiora seu minora Tempora duraturâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, Alligantiis, Intelligentiis, Confoederationibus, ac mutuo & amicabili Communicatione & Intercursu Mercium & Mercandisarum, inter Nos & dictum Illustrissimum Principem Consanguineum nostrum, Haeredes & Successores utriusque Nostrûm, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Faventes, Confoederatos, Amicos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque hincinde ineundis, capiendis, componendis, celebrandis, & habendis, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Componendi, Paciscendi, ac finaliter & integrè Determinandi, & Concludendi.
Treugasque antehac initas Innovandi & Prorogandi,
Hujusmodi Pacem & Concordiam atque Treugas & Guerrarum Abstinentias, Ligas, Amicitias, Foedera, Affinitates, Intelligentias, Alligantias, & Confoederationes, alias Pactiones, & Conventiones de novo Componendi, Paciscendi, Firmandi, Statuendi, & pro perpetuo Roborandi, prout eis Quatuor & eorum Tribus melius videbitur expedire,
Ac etiam de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus atque Connexis, quae inter Nos & dictum Illustrissimum Principem Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde Indiscussae dependent, aut pendere praetenduntur, sive dinoscuntur, Tractandi, Conveniendi, Componendi, & ea Reformandi, prout eis & Tribus eorum meliùs visum fuerit,
Et ut hujusmodi Pax, Concordia, atque Amicitia, necnon Treugae & Guerrarum Abstinentiae, Foedera, Intelligentiae, Confoederationes, Pactiones, & Conventiones praedictae securiùs & firmiùs longiorique Tempore inviolabiliter observentur & teneantur, eisdem nostris Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis & Nunciis, & eorum Tribus Damus & Committimus, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, cum dicto Illustrissimo Principe Scotorum Rege Consanguineo nostro Carissimo, seu ejus Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis & Nunciis, de & super Sponsalibus & Matrimonio, inter Illustrissimum Principem Consanguineum nostrum Scotorum Regem exuna, & Serenissimam Principem Katherinam Consanguineam nostram Filiam Serenissimae Principis Alianorae Comitissae Wiltesiae Filiae Illustrissimi Principis perhennis memoriae Edmundi, nuper Ducis Somersetiae Avunculi nostri, ex altera Partibus, annuente Deo, contrahendis,
Ac de & super Dote seu Dotalitiis & Donatione propter Nuptias ex causa hujusmodi Matrimonii contrahendi utrique Parti Assignandis, Promittendis, Dandis, & Solvendis,
Necnon de & super Modo, Forma, & Tempore Celebrationis, & Solemnizationis hujusmodi Sponsalium & Matrimonii, pro Nobis & Nomine nostro, & pro ipsa Consanguinea nostra, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Paciscendi, & finaliter Concludendi,
Necnon Nomine ipsius Katherinae & pro Ipsa Matrimonium per verba de praesenti, cum eodem Consanguineo nostro Scotorum Rege, secundùm Potestatem eis ab ea datam, cum Assensu nostro, quantum in Nobis fuerit, contrahendi,
Donationemque propter Nuptias, Dotalitia, sive Dotem eidem Illustrissimo Consanguineo nostro Regi Scotorum, pro praefata Consanguinea nostra, & pro five super hujusmodi Matrimonio contrahendo, limitandas & solvendas, Nomine nostro Assignandi, Appunctuandi, & Promittendi,
Temporaque & Terminos pro hujusmodi Donationis propter Nuptias sive Dotis Solutione Statuendi, Praefigendi, & Limitandi,
Ac Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas & Scripta sigillata pro vera & firma praedictae Donationis propter Nuptias sive Dotis in Terminis per eos statutis aut statuendis Solutione & Contentatione, eidem Consanguineo nostro Scotorum Regi, pro Nobis & Nomine nostro, Faciendi, & Sigillandi ac Fieri & Sigillari Promittendi, & ea Tradendi & Deliberandi,
Ac Juramentum in Animam nostram si opus fuerit Praestandi,
Necnon Convenientem Donationem Dotem sive Dotalitia ab eodem Consanguineo nostro praefatae Katherinae Consanguineae nostrae, pro sive super hujusmodi Matrimonio contrahendo Praestandam & Assignandam, Nomine nostro & ipsius Consanguineae nostrae & pro Ea Stipulandi, Petendi, Impetrandi & Exigendi,
Certaque Loca & Tempora, pro praedictae Donationis, Dotis, sive Dotalitii Assignatione, Limitatione, & Contentatione, eidem Consanguineae nostrae per praefatum Consanguineum nostrum Scotorum Regem fiendae, similiter Statuendi, Praefigendi, & Limitandi,
Consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas, & Scripta sigillata, ac Juramentum a praefato Illustrissimo Consanguineo nostro & per ipsum fieri & sigillari, ac Nobis & praefatae Consanguineae nostrae deliberari similiter Stipulandi, Exigendi, Impetrandi & Recipiendi, & Nobis deliberari Requirendi,
Novamque Dietam, in talibus Loco & Tempore prout eis melius visum fuerit, quatenus opus fuerit, Statuendi & Assignandi, & inibi Communicandi, Conveniendi, Tractandi, Appunctuandi,
Ac de & super omnibus Praemissis & ab eis qualitercumque Dependentibus Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum,
Universaque & singula, quae per eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Vallandi, Robo- randi, & Assecurandi per Fidei interpositionem & Juramentum in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis ac Dependentibus ab eisdem omnia & omnimoda Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Poenas, Astrictiones ac Literas Sigillatas, Validas & Efficaces, pro Parte nostra, Promittendi, Concedendi, Faciendi, Expediendi, Tradendi & Deliberandi,
Juramentaque Securitates, Cautiones, Promissiones, Obligationes, Poenas, aliasque Literas, consimilis effectûs & vigoris, a dicto Illustrissimo Consanguineo nostro Scotorum Rege Petendi, Exigendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout eis & Tribus eorum melius videbitur expedire, quae talem tantamque vim & effectum volumus realiter optinere ac si ea in Persona nostra fecissemus,
Caeteraque omnia Praemissa & eorum singula quoquo modo concernentia Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, quae Nos faceremus si personaliter interessemus, etiam si majora sint & Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos & Nuncios nostros & Tres eorum Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, in hac parte, Rata, Grata & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Vicesimo Octavo Die Maii, Anno Regni nostri Octavo.
June 27. Restitution of the temporalities to Thomas bp. of Winchester, translated from Salisbury, on the death of the late bp. Peter. Westm.
O. xii. 540. H. v. p. iv. 68.
De Restitutionibus Temporalium Episcopatus Wyntoniensis.
An. 8. H. 7. Pat. 8. H. 7. p. 2. m. 2.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Suthamptoniae & Wiltesiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Venerabilem Patrem Thomam nuper Episcopum Sarum, a vinculo, quo eidem Ecclesiae Sarum, cui tunc praeerat, tenebatur, Absolverit, & ipsum ad Ecclesiam Wyntoniensem, vacantem per Mortem, bonae memoriae, Petri ultimi Episcopi Loci illius, Transtulerit, ipsumque in Episcopum dictae Ecclesiae Wyntoniensis praefecrit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem Thomas, sic ad dictam Ecclesiam Wyntoniensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratisè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Thomae, sic ad dictam Ecclesiam Wyntoniensem Translati, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Thomae, sic ad dictam Ecclesiam Wyntoniensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub Datâ praedictâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Somers. & Dors.
Escaetori Regis in Com. Surr.
Escaetori Regis in Com. Buk.
Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berk
.
Et Mandatum est Militibus, Libris Hominibus, &c.