Rymer's Foedera with Syllabus
1494

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

553-568

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1494', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 553-568. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115546 Date accessed: 16 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1494

Syllabus EntryFoedera Text
1494. April 13. Grant to Henry Dene, prior of Lanthony, of the custody of the temporalities of the see of Bangor. Canterbury.
O. xii. 553. H. v. p. iv. 73.
De Temporalibus Commissis.
An. 9. H. 7. Pat. 9. H. 7. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Concessimus & per Praesentes Concedimus Dilecto & Fideli Consiliario nostro Henrico Dene Priori Domûs sive Prioratûs de Lanthony Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Bangorensis cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem quaecumque, necnon quascumque Portiones & Pensiones quae Nobis, per Mortem ultimi Episcopi Loci praedicti & ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs, aliquo modo pertinent sive pertinere poterint aut debent,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Henrico & Assignatis suis, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, a tempore Mortis praedicti nuper Episcopi, quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis Reddendo aut Solvendo, aut Compotum inde faciendo, & absque impetitione, impedimento, perturbatione, seu gravamine Nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum, seu aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; Eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo aut Certitudine Praemissorum seu alicujus eorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus eidem Henrico per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione inde in contrarium factâ, editâ, sive ordinatâ, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. Decimo tertio Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 26. Benedict and Lawrence Bomuci (Bonvici), of Lucca, are appointed consuls of the English merchants at Pisa. Westm.
O. xii. 553. H. v. p. iv. 73.
Pro Mercatoribus Italiae.
An. 9. H. 7. Franc. 9. H. 7. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia nonnulli Mercatores & alii Subditi hujus Regni nostri Angliae habent intentionem, Deo volente, Partes Exteras, maximè ipsas Italiae, cum suis propriis seu conductis Navibus, Bonis, & Mercibus frequentare, ut tanto libentiùs quantò liberiùs & commodiùs in eis, cùm illuc applicuerint, poterint conversari, volentes ipsorum Quieti & Utilitati quantum possumus providere, ac per Experimenta aliarum Nationum pro certo scientes oportere inter ipsos aliquem Magistratum peculiarem erigi & creari, cujus Judicio & Diffinitioni Lites & Contentiones, quas inter ipsos Subditos nostros Mercatores seu alios, dum in illis Partibus Moram traxerint, suboriri contigerit, submitti debeant,
Cumque intelleximus Civitatem Pisanam, inter alia loca Italiae, maximè pro- pitiam futuram aptamque & convenientem pro Residentia Mercatorum nostrorum hujusmodi,
De Fidelitatibus igitur, Probitatibus, & egregiis Virtutibus, Dilectorum Nobis, Benedicti Bomuci & Laurentii Bomuci Mercatorum de Luca plenissimè confidentes, de Gratia nostra speciali, & ad humilem Supplicationem Mercatorum Regni nostri Angliae, & aliorum Subditorum nostrorum Partes Italiae, & praecipuè dictam Civitatem Pisanam Portumque ibidem Partesque adjacentes frequentantium, frequentareve in futuro volentium, ipsos Benedictum & Laurentium conjunctim & divisim Praeficimus, Constituimus & Ordinamus Consules & Praesidentes super Factis omnium & singulorum Subditorum nostrorum ad dictam Civitatem Partesque illic, ut praemittitur, adjacentes confluentium,
Damusque & Concedimus eisdem Benedicto & Laurentio & eorum utrique, quantum in Nobis est, Facultatem & Potestatem, Causas, Quaestiones, Controversias atque Lites, quas inter ipsos Subditos nostros in Partibus praedictis movericontigerit, Audiendi, Discutiendi, Terminandi, & Diffiniendi, summariè & de plano, sine Strepitu & figura Judicii, quotiens ad id per alteram Partium hujusmodi Dissidentium requisitus fuerit, caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, tàm in Judicio quàm extra, quae ad Officium Consulatûs & Praesidentiae hujusmodi de Jure seu Consuetudine aliarum Nationum spectare noscuntur,
Mandantes omnibus & singulis Subditis nostris antedictis, cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Dignitatis, & Praeeminentiae existant, tàm Mercatoribus quàm aliis, qui in futuro ad dictam Civitatem Pisanam Portumve seu Loca illic adjacentia Accedere, Concurrere, Habitare, seu Residere curaverint, quatinus eisdem Benedicto & Laurentio in excercitio suo Officii Consulatûs antedicti Obedientes sint, Assistentes, & Obtemperantes in omnibus, prout decet,
Et, quia dignus est Operarius Mercede, atque iidem Benedictus & Laurentius tantò diligentiùs Officium hujusmodi pro Pacificandis Subditorum nostrorum Differentiis exequantur quantò Merita & Studia sua ab eis gratiùs intellecta cognoverint, Volumus & Concedimus quòd iidem Benedictus & Laurentius seu eorum alter habeat & percipiat de Valore & Aestimatione omnium & singulorum Mercium & Rerum Venalium, quae in dictis Civitate & Portu per Subditos nostros hujusmodi modo Mercatorio Emi aut Vendi contigerit, Quartam Partem unius Ducati de quolibet Centenario Ducatorum,
Praesentibus quamdiu Nobis placuerit in omnibus & per omnia valituris, donec has Literas nostras per intimationem publicam, eisdem Benedicto & Laurentio faciendam, Nos aut aliquis Successorum nostrorum Regum Angliae aliis Literis Patentibus duxerimus aut duxerit Revocandas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 22. Power for Richard bp. of Durham, keeper of the privy seal, Thomas lord Dacre, deputy of Henry duke of York, warden of the West Marches, and three others, to treat for peace, truce, and mercantile intercourse with Scotland. Westm.
O. xii. 554. H. v. p. iv. 73.
De Communicando cum Rege Scotorum.
An. 9. H. 7. Scot. 9. H. 7. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Dunolmensis Episcopi Custodis Privati Sigilli nostri, Thomae Dacre de Dacre Militis Deputati Praecarissimi Secundogeniti nostri Henrici Ducis Eborum Custodis Westmerchiarum nostrarum versus Scotiam, Willielmi Tyler Militis Capitanei Villae & Castri nostrorum Berwici, Cristofori Moresby, & Johannis Cartyngton quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Quatuor & Tribus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Consanguineo & Confratre nostro Carissimo Jacobo Scotorum Rege, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, tàm de & super vera, firma, & reali & perpetua Pace atque Concordia, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, & Intelligentiis, ac Confoederationibus, Imperpetuùm, vel ad Terminum Vitae nostrae & dicti Consanguinei nostri, vel ad Longiora seu Minora Tempora, juxta eorum discretiones, duraturis, ac de & super mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra atque sua, Subditos, Alligatos, Vassallos, Amicos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros atque suos quoscumque, hincinde ineundis, percutiendis, paciscendis, capiendis, componendis, & habendis,
Ac de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerrarum Occasionibus, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque praedictos hincinde pendere dinoscuntur, apud Caldstreme, quinto decimo Die Junii proximò futuro, vel alibi in alio Loco aut Locis, & Tempore sive temporibus convenientibus, mutuo Assensu utriusque Partis Partium praedictarum assignandis & deputandis, Conveniendi, & inibi Tractandi, Communicandi, Concordandi, Paciscendi, Componendi, Appunctuandi, ac plenariè & integrè Concludendi & Determinandi,
Ac etiam unam aliam Dietam in talibus Loco & Tempore, prout eis meliùs visum fuerit & quatenus opus fuerit, Statuendi & Appunctuandi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque Dependentibus Tractandi, Communicandi, Conveniendi, Concordandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi & Terminandi, cum Prorogatione Dierum, Temporum, & Locorum, Praemissaque omnia & singula Firmandi, Roborandi, & Assecurandi, atque Juramentum in Animam nostram Praestandi,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, Legatis, & Nunciis antedictis Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Deliberandi, & deliberari Promittendi,
Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte fieri Requirendi, Exigendi, Petendi, & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula eaque qualitercumque concernentia Faciendi, Exequendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra interessemus, etiam & si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per Oratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios nostros antedictos Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
July 28. Safe conduct for the abp. of Glasgow, the bp. of Dunkeld, the earl of Morton, and eight other Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 555. H. v. p. iv. 74.
De Conductu.
An. 9. H. 7. Ibid. m. 12.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, certisque Considerationibus nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Reverendissimum in Christo Patrem Archiepiscopum Glascouensem, Venerabilem Patrem Episcopum Dunkeldensem, ac Nobilem & Illustrem Virum Comitem de Mortoun, ac etiam, Spectabiles Viros, Priorem Sancti Johannis Jerusalem in Scotia, ac Dominos de Lysle & Maxwell, necnon, Probos & Circumspectos Viros, Archidiaconum Sancti Andreae Secretarium etiam & Clericum Registri Illustrissimi Principis ac Praecarissimi Consanguinei nostri Jacobi Scotorum Regis, Johannem de Ogylby Baronem de Fyngask, Walterum Kere de Cosford, Patricium Hume de Fastcastell, & Magistrum Ricardum Lawson, Commissarios, Procuratores, Oratores, Legatos, & Nuncios praefati Consanguinei nostri, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Ducentis & Quinquaginta Personis & totidem Equis in Comitivâ suâ vel infra, ac Bonis, Auro & Argento, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Sex Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Julii.
Per ipsum Regem.
Safe conduct for Andrew bp. of Orkney.
O. xii. 556. H. v. p. iv. 74.
Pro Episcopo de Orkney.
An. 9. H. 7. Ibid. m. 10.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratia nostra speciali, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Venerabilem in Christo Patrem Andream Episcopum de Orkeney, Carissimi Consanguinei nostri Jacobi Scotorum Regis Subditum, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Duodecim Personis in Comitiva sua vel infra, & totidem Equis, ac Bonis, & Jocalibus, Auro & Argento &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Aug. 8. Pardon for Walter FitzSymond, abp. of Dublin, deputy of Ireland. Westm.
O. xii. 556. H. v. p. iv. 74.
De Pardonatione pro Archiepiscopo Dublinensi.
An. 9. H. 7. Pat. 9. H. 7. m. 1.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, PARDONAVIMUS, REMISIMUS, & RELAXAVIMUS Waltero Archiepisco Dubliniensi, aliàs dicto Waltero Fitz Symond Archiepiscopo Dubliniensi, aliàs dicto Waltero Archiepiscopo Dublinienfi Deputato sive Locumtenenti nostro infra Terram nostram Hiberniae, aliàs dicto Waltero Archiepiscopo Dubliniensi nuper Deputato sive Locumtenenti nostro Terrae nostrae Hiberniae, seu quocumque Nomine censeatur, omnimodas Transgressiones, Forisfacturas, Poenas debitas, Mesprisiones, Contemptus, & Impetitiones, per ipsum Archiepiscopum ante Sextumdecimum Diem Junii ultimò praeteritum, contra formam Statutorum de Signis liberatis Pannorum & Capiciorum ac Retentionibus quibuscumque factas sive perpetratas, unde Punitio caderet in Demandum Debitum seu in Finem & Redemptionem, aut in alias Poenas Pecuniarias aut Imprisonamenta, Statutis praedictis non obstantibus,
Et insuper ex Gratia & Scientia & Motu nostris praedictis PARDONAVIMUS, REMISIMUS, & RELAXAVIMUS eidem Archiepiscopo Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus Ipsum pertinet pro omnimodis Proditionibus, Murdris, Raptibus Mulierum, Abjurationibus, Rebellionibus, Insurrectionibus, Feloniis, Conspirationibus, Cambipartiis, Manutenentiis, Confoederationibus, Riotis, Routis, Conventiculis illicitis, Imbraciariis, & aliis Transgressionibus, Offensis, Negligentiis, Extorsionibus, Mesprisionibus, Ignorantiis, Contemptibus, Concelamentis, Forisfacturis, Deceptionibus, Incendiis, & falsis Imaginationibus, per ipsum Archiepiscopum ante dictum Sextumdecimum Diem Junii qualitercumque factis sive perpetratis, necnon omnimoda Judicia, Poenas Mortis, & Executiones versus praefatum Archiepiscopum reddita sive adjudicanda Occasionibus praedictis seu earum aliqua, ac etiam Utlagarias, si quae in ipsum Archiepiscopum hiis occasionibus seu earum aliqua fuerint promulgatae, ac Executiones eorumdem, & firmam Pacem nostram ei inde Concedimus,
Ita tamen quòd stet Recto in Curia nostra, siquis versus eum loqui voluerit de Praemissis, vel aliquo Praemissorum:
Et insuper PARDONAVIMUS, REMISIMUS, & RELAXAVIMUS eidem Archiepiscopo Catalla Felonum & Fugitivorum, Catalla Utlagatorum & Felonum de se, Deodandas, Thesaurum inventum, Vasta & Impetitiones, ac omnimodos Articulos Itineris, Destructiones & Transgressiones de Viridi vel Venatione, Venditiones Boscorum infra Forestas & extra, & aliarum Rerum quarumcumque ante dictum Sextumdecimum Diem Junii infra Regnum nostrum Angliae ac Terram nostram Hiberniae emersos & eventos, unde Punitio caderet in Demandum Debitum seu in Finem & Redemptionem aut in alias Poenas Pecuniarias, seu in Forisfacturam Bonorum & Catallorum, aut Imprisonamenta seu Amerciamenta Comunitatum, Villarum, vel singularium Personarum, vel in Onerationem liberi Tenementi eorum qui nunquam Transgressi fuerunt, ut Haeredum, Executorum, vel Terrae-Tenentium, Escaetorum, Vicecomitum, Coronatorum, & aliorum hujusmodi, & omne id quod ad Nos versus ipsum Archiepiscopum pertinet seu pertinere posset ex Causis praedictis,
Ac etiam PARDONAVIMUS, REMISIMUS, & RELAXAVIMUS eidem Archiepiscopo omnimodas Donationes, Alienationes, & Perquisitiones per ipsum de Terris & Tenementis, de Nobis vel Progenitoribus sive Antecessoribus nostris quondam Regibus Angliae, aut de Ricardo Tertio nuper de Facto & non de Jure Rege Angliae, seu eorum aliquo, in Capite tentis, necnon omnimodos Intrusiones & Ingressus in Temporalia Archiepiscopatûs, Episcopatûs, Abbatiae, Prioratûs, Collegii, Hospitalis, sive alterius Domûs Piae Religiosae seu Ecclesiasticae cujuscumque, & in Haereditatem suam sive Liberum Tenementum suum in parte vel in toto, per Se vel per aliquem Praedecessorum suorum sive Antecessorum suorum, post Mortem Praedecessorum suorum & Antecessorum suorum, seu alterius Personae cujuscumque, absque debita Prosecutione, Liberatione, seu Restitutione eorumdem extra Manum Regiam, ante eundem Sextumdecimum Diem Junii factos, unà cum Exitibus & Proficuis inde medio tempore perceptis,
Et insuper PARDONAVIMUS, REMISIMUS, & RELAXAVIMUS eidem Archiepiscopo omnimodas Poenas ante dictum Sextumdecimum Diem Junii forisfactas, coram Nobis, Progenitoribus, sive Antecessoribus praedictis, aut dicto nuper ut praemittitur Rege, seu eorum aliquo, seu Concilio nostro, Cancellario, Thesaurario, seu aliquibus seu aliquo Judicum nostrorum vel Progenitorum sive Antecessorum praedictorum, seu praefatinuper ut praemittitur Regis, vel eorum alicujus pro aliqua Causa, & omnes alias Poenas per ipsum Archiepiscopum pro aliqua Causa ante dictum Sextumdecimum Diem Junii Nobis Progenitoribus sive Antecessoribus praedictis, aut dicto nuper ut praemittitur Regi, seu eorum alicui, forisfactas ad opus Nostrûm levandas, necnon omnimoda Demanda, Transgressiones, Offensas, Negligentias, Contemptus, Mesprisiones, & Impetitiones per ipsum Archiepiscopum ante eundem Sextumdecimum Diem Junii, contra formam tàm quorumcumque Statutorum, Ordinationum, & Provisionum factorum sive editorum, de Perquisitionibus, Acceptationibus, Lectionibus, Publicationibus, Notificationibus, & Executionibus quibuscumque quorumcumque Literarum & Bullarum Apostolicarum, & omnium aliorum Statutorum & Provisionum, praetextu quorum aliqua Secta versus eundem Archiepiscopum per Billam vel per Breve de Praemunire factam, seu alio modo quocumque, pro aliquâ Materiâ ante dictum Sextumdecimum Diem Junii factâ fieri valeat, quàm quorumcumque aliorum Statutorum factorum sive perpetratorum, ante eundem Sextumdecimum Diem Junii; Statutis, Ordinationibus, & Provisionibus illis non obstantibus,
Ac etiam PARDONAVIMUS, REMISIMUS & RELAXAVIMUS eidem Archiepiscopo omnimoda Fines, Amerciamenta, Exitus, Forisfactas, Relevia, Scutagia, ac omnimoda Debita, Compota, Praestita & Arreragia Firmarum & Compotorum Nobis Progenitoribus sive Antecessoribus praedictis, aut praefato nuper ut praemittitur Regi seu eorum alicui, ante dictum Sextumdecimum Diem Junii qualitercumque debita sive pertinentia, necnon omnimodas Actiones, Executiones, Impetitiones, Querelas & Demandas, quas Nos solus, vel Nos conjunctim cum aliis Personis vel alia Persona, habemus seu habere poterimus versus ipsum Archiepiscopum pro aliquibus hujusmodi Finibus, Amerciamentis, Exitibus, Releviis, Scutagiis, Debitis, Compotis, Praestitis & Arreragiis, ante dictum Sextum Decimum Diem Junii, Nobis Progenitoribus sive Antecessoribus praedictis, aut dicto nuper ut praemittitur Regi, seu eorum alicui, debitis, ac etiam Utlagariis in ipsum Archiepiscopum Promulgatis pro aliqua Causarum supradictarum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Octavo Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 27. Licence to Julian, ambassador of the K. of Naples, to import 100 tuns of woad [gualdæ]. Knole.
O. xii. 558. H. v. p. iv. 74.
Pro Ambassiatore Regis Neapolitani.
An. 10. H. 7. Franc. 10. H. 7. m. 9.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, ad grandem & humilem Prosecutionem, Nobis per Dominum Julianum Ambassiatorem Praecarissimi Fratris & Consanguinei nostri Regis Neapolitani factam, & ad Reverentiam & Contemplationem ejusdem Fratris & Consanguinei nostri, Licentiam Dedimus eidem Domino Juliano quòd Ipse, per Se Factores vel Attornatos suos, Centum Dolia Gualdae in aliqua Navi extranea vel quibus ei vel eis placuerit, unâ vice tantum, in hoc Regnum nostrum adducere seu adduci facere, & eadem infra Portum nostrum Londoniae ad ejus maximum Proficuum & Advantagium Discarcare ac Exponere & Distribuere valeat & possit; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Proclamatione vel Restrictione, in contrarium factis, non obstantibus:
Proviso semper quòd Nobis de Custumis, Subsidiis & aliis Deveriis, Nobis in hac parte debitis, fideliter respondeatur ut est justum.
In cujus &c. Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Knoll, Vicesimo Septimo Die Augusti, Anno Regni nostri Decimo.
Per Breve de Privato Sigillo.
Sept. 11. The K. appoints his second son Henry his lieutenant in Ireland. Canterbury.
O. xii. 558. H. v. p. iv. 75.
Pro Secundogenito Regis, de Locumtenentia Hyberniae concessa.
An. 10. H. 7. Pat. 10. H. 7. m. 22.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Sinceram Affectionem praecipuumque Amorem versus Dilectissimum Filium nostrum Henricum Secundogenitum gerentes & habentes, & de ejusdem Filii nostri Carissimi Fidelitate & Circumspectione plenissimè confidentes,
Ordinavimus & Constituimus ipsum Henricum nostrum Terrae Hiberniae Locumtenentem,
Habendum & tenendum Officium praedictum a Decimo Die Mensis Septembris jam instantis, quamdiu Nobis placuerit,
Dantes & Concedentes eidem Carissimo Filio Secundogenito nostro, ac Edwardo Ponynges pro Corpore nostro Militi, uni Confratrum Ordinis Garteri, atque Consiliario & Deputato nostro infra Dominium nostrum Hiberniae pro tempore existenti, in Absentia sua, plenam, Tenore Praesentium, similiter Potestatem ad Pacem nostram ac Leges & Consuetudines Terrae nostrae praedictae Custodiendum & custodiri faciendum,
Et ad omnes & singulos Legios nostros tàm Anglicos quàm Hibernicos dictae Terrae nostrae contra Nos aut Pacem Leges & Consuetudines praedictas qualitercumque Delinquentes & Venientes, juxta eorum Demerita, secundùm Leges & Consuetudines praedictas, viis & modis quibus meliùs tam pro Honore & Proficuo nostro quàm bona Gubernatione dictae Terrae nostrae ac Legionum & Subditorum nostrorum ibidem, juxta discretionem dicti Carissimi Filii Secundogeniti nostri, sive Deputati nostri praedicti in Absentia sua, Castigandum & Puniendum ac Puniri & Castigari faciendum, necnon ad Recipiendum & Admittendum ad Finem & Pacem nostram tàm Anglicos quàm Hibernicos, infra Dominium nostrum Terras nostras Hiberniae Inhabitantes, qui Nobis nostrisve Legibus sive Consuetudinibus praedictis Rebelles & Contrarii extiterunt aut existunt,
Et ad Concedendum, Faciendum & Dandum plenam Pardonationem & Abolitionem tàm generalem quàm specialem sibi & eorum cuilibet, hujusmodi Pardonationem petenti aut habere volenti, ac Sectam Pacis nostrae quae ad Nos pertinet, tàm pro Homicidiis, Roberiis, Feloniis, Murdris, Raptibus Mulierum, Latrociniis, Falsis Allegationibus, Adhaesionibus, Inimicitiis, Utlagariis & Transgressionibus, quam Contemptibus, Forisfacturis, & aliis Offensis quibuscumque, in dicta Terra nostra per aliquas hujusmodi Personas ante haec tempora factis sive imposterùm faciendis, & firmam Pacem nostram eis & eorum cuilibet inde, per Literas nostras Patentes, sub Magno Sigillo nostro, quo utimur in Terra nostra praedicta, in forma debita, Concedendum, Donandum & Deliberandum,
Et etiam eosdem aliosque quoscumque ad Fines & Redemptiones, pro hujusmodi Offensis & earum qualibet, qui Fines & Redemptiones facere debuerint sive voluerint, Recipiendum & Accipiendum,
Et singulis Personis juxta Leges & Consuetudines praedictas Justiciam Faciendum,
Et etiam ad universos & singulos, tàm Anglicos Rebelles quàm Hibernicos dictae Terrae nostrae, eandem Terram nostram imposterùm Invadentes, & ipsam Terram nostram nostrosve Subditos ejusdem Depraedare Guerrare seu alio modo Destruere sive Devastare Nitentes, & Se juxta Leges & Consuetudines praedictas Justificari nolentes, si necessè fuerit, cum Potestate nostra Regia, ac aliis viis & modis quibus meliùs fieri poterit, juxta eorum Demerita Puniendum, ac Subditos nostros proinde Convocandum & Levandum, & cum eisdem nostris Subditis sic Levatis contra dictos Rebelles Congrediendum, eosque Intendendum, Vincendum & Castigandum, & etiam cum eis Pasciscendum & Pacem Componendum, ac Ipsos Paci nostrae Reformandum,
Concessimus etiam praefato Carissimo Filio Secundogenito nostro, ac Deputato nostro praedicto in Absentia sua praedicta, Potestatem & Auctoritatem omnia Beneficia Ecclesiastica tàm Curata quàm non Curata (videlicet) Vicarias, Personatus, Praebendas, Capellas, Cantarias, Dignitates, Archidiaconatus ac alia Beneficia quaecumque (Nominationibus Archiepiscoporum & Episcoporum Exceptis) tàm Ecclesiis Cathedralibus quàm Collegiatis, in quocumque Loco infra Terram praedictam, quae ad praesens quocumque titulo vacant, seu imposterùm ex quacumque causa vacare contigerint, & ad Praesentationem, Collationem sive Donationem nostram quocumque modo spectaverint, Personis idoneis quibus sibi placuerit Dandi, Concedendi & Conferendi, & ad quae per Nos Praesentatio extitit facienda Praesentandi, ac Statum & Possessionem omnium & singulorum, qui de aliquibus Beneficiis Ecclesiasticis tàm Dignitatibus quàm aliis Beneficiis Ecclesiasticis quibuscumque possessionati existunt, Ratificandi, Approbandi & Confirmandi, ac Privilegia, per Progenitores & Praedecessores nostros quoscumque aut aliquos alios ante haec tempora facta vel concessa, prout eidem Carissimo Filio Secundogenito nostro, aut Deputato nostro praedicto in Absentia sua, per Avisamentum & Assensum Concilii nostri in Terra nostra praedicta meliùs videbitur expedire, Ratificandi & Confirmandi & Approbandi,
Concessimus insuper eidem Carissimo Filio Secundogenito nostro, ac Deputato praedicto in Absentia sua, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem Fidelitates & Provisionum Renunciationes omnium Archiepiscoporum & Episcoporum, in eadem Terra tempore praeterito sive futuro factas ordinatas & constitutas, & faciendas ordinandas vel constituendas, ac omnia alia ad Nos debita Nomine nostro Recipiendi, & eisdem Archiepiscopis & Episcopis & eorum cuilibet Temporalia sua Deliberandi ac etiam Homagium omnium & singulorum Tenentium nostrorum & aliorum quorumcumque in Terra nostra praedicta Nomine nostro Recipiendi, & Terras & Tenementa sua de Haereditate sua Deliberandi, Manusque nostras exinde Removendi, ac Victualia sufficientia & necessaria pro Expensis Hospitii sui aut Soldariorum suorum, in quocumque Loco infra Terram praedictam, per Provisores Hospitii sui praedicti, & alios Ministros suos, unà cum Cariagio sufficienti pro eisdem, tàm infra Libertates quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat Excepto) pro Denariis suis rationabiliter solvendis Providendi & Capiendi, juxta formam diversorum Statutorum de hujusmodi Provisoribus ante haec tempora factorum,
Necnon ad Summonendum seu Summoneri faciendum secundùm Leges, Statuta & Consuetudines Terrae nostrae praedictae, unum dumtaxat Parliamentum citra Festum Paschae proximò & immediatè sequens post Datam praesentium plenè terminandum & Finiendum, & quoscumque sic Summonitos Absentes & non legitimè impeditos Multandum & Puniendum,
Concessimus etiam eidem Carissimo Filio Secundogenito nostro, ac Deputato praefato in Absentia sua, plenam & sufficientem Auctoritatem & Potestatem ad omnimodos Officiarios & Ministros, qui sunt Computabiles (Thesaurario Terrae nostrae praedictae dumtaxat Excepto) coram praefatis Thesaurario & Baronibus de Scaccario Terrae nostrae praedictae computare faciendum, & ad hujusmodi Compotum reddendum, Compellendum, ac etiam ad Inquirendum seu Inquiri faciendum, viis & modis quibus meliùs videbitur sibi faciendum, de quibuscumque Bonis & Catallis quae fuerunt illorum Dominorum seu aliorum qui erga Nos seu Progenitores nostros Forisfecerunt, & a Nobis Concelata existunt,
Et ad omnia alia & singula, quae ad Officium Locum nostrum tenentis nostrive Deputati Jure, Usu, ac Consuetudine Terrae nostrae praedictae pertinent aut pertinere deberent, & pro bono Regimine & Salvatione ac pro Custodia Pacis Terrae nostrae praedictae & Quiete Populi nostri ibidem ac Recuperatione Jurium nostrorum in Terra praedicta necessaria fuerint, Faciendum, Excercendum & Ordinandum, ac etiam omnia alia Nomine nostro & pro Nobis in Terra nostra praedicta Faciendum & Excercendum sicut Nos faceremus si ibidem in Propria Persona nostra essemus;
Proviso semper quòd, si praefatus Carissimus Filius Secundogenitus noster, aut Deputatus antedictus in Absentia sua, quicquam contra Legem nostram fecerit, tunc idem Carissimus Filius Secundogenitus noster, aut Deputatus praenominatus, per Concilium nostrum Corrigatur & Reformetur, aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione in contrarium Praemissorum edito, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. undecimo die Septembris.
Per Ipsum Regem.
Sept. 13. The K. appoints sir Edward Ponynges the deputy lieutenant of Ireland. Canterbury.
O. xii. 560. H. v. p. iv. 75.
De Deputato Constituto.
An. 9. H. 7. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & provida Circumspectione Praedilecti nostri Edwardi Ponynges Militis pro Corpore nostro Consiliarii nostri & unius Confratrum nostrorum Ordinis Garteri plenariè confidentes,
Ordinavimus & Constituimus ipsum Edwardum Deputatum nostrum Terrae nostrae Hiberniae,
Habendum, Tenendum & Occupandum Officium praedictum, a Decimo Die Mensis Septembris jam instantis, quamdiu Nobis placuerit,
Dantes & Concedentes eidem Deputato nostro, in Absentia praecarissimi Filii nostri Henrici Secundogeniti nostri, quem Terrae nostrae praedictae nostrum Locumtenentem Ordinavimus & Constituimus, plenam Tenore Praesentium Potestatem ad Pacem nostram ac Leges & Consuetudines Terrae nostrae praedictae Custodiendum & Custodiri faciendum,
Et ad omnes & singulos Ligeos, tàm Anglicos quàm Hibernicos dictae Terrae nostrae, contra Nos aut Pacem Leges & Consuetudines praedictas qualitercumque Delinquentes & Venientes, juxta eorum Demerita, secundùm Leges & Consuetudines praedictas, viis & modis quibus meliùs tàm pro Honore quàm pro proficuo nostris, quàm pro Bona Gubernatione dictae Terrae nostrae ac Legiorum & Subditorum nostrorum ibidem, juxta Discretionem dicti Deputati nostri in Absentia ejusdem praecarissimi Filii nostri, Castigandum & Puniendum, ac Puniri & Castigari faciendum,
Necnon ad Recipiendum & Admittendum ad Finem & Pacem nostram tàm Anglicos quàm Hibernicos, Dominium sive Terras nostras Hiberniae Inhabitantes, qui Nobis nostrisve Legibus sive Consuetudinibus praedictis Rebelles & Contrarii exstiterunt & existunt,
Et ad Concedendum, Faciendum & Dandum plenam Pardonationem & Abolitionem tàm generalem quàm specialem sibi & eorum cuilibet hujusmodi Pardonationem petenti aut habere volenti, ac Sectam Pacis nostrae, quae ad nos pertinet tam pro Homicidiis, Roboriis, Feloniis, Murdris, Raptibus Mulierum, Latrociniis, falsis Allegationibus, Adhaesionibus, Inimicitiis, Utlagariis & Transgressionibus, quàm Contemptibus, Forisfacturis & aliis Offensis quibuscumque, in dicta Terra nostra per aliquas hujusmodi Personas ante haec tempora factis sive imposterùm faciendis, & firmam Pacem nostram eis & eorum cuilibet inde, per Literas nostras Patentes, sub Magno Sigillo nostro quo utimur in Terra nostra praedicta, in forma debita Concedendum, Donandum & Deliberandum,
Et etiam eosdem aliosque quoscumque ad Fines & Redemptiones pro hujusmodi Offensis & earum qualibet, qui Fines & Redemptiones facere debuerunt sive voluerint, Recipiendum & Accipiendum, & singulis Personis juxta Leges & Consuetudines praedictas Justitiam Faciendum,
Et etiam ad universos & singulos, tàm Anglicos Rebelles quàm Hibernicos dictae Terrae nostrae, eandem Terram nostram imposterùm Invadentes, & ipsam Terram nostram nostrosve Subditos ejusdem Depraedare Guerrare seu alio modo Destruere sive Devastare Nitentes, & Se juxta Leges & Consuetudines praedictas Justificari nolentes, si necessè fuerit, cum Potestate nostra Regia, ac aliis viis & modis quibus meliùs fieri poterit, juxta eorum Demerita Puniendum, ac Subditos nostros proinde Convocandum & Levandum, & cum eisdem nostris Subditis sic Levatis contra dictos Rebelles Congrediendum, cosque Invadendum, Vincendum & Castigandum, & etiam cum eis Pasciscendum & Pacem Componendum, ac Ipsos Paci nostrae Reformandum,
Concessimus etiam praefato Deputato nostro Potestatem & Auctoritatem quòd Ipse, durante Termino praedicto, in Absentia praedicti Carissimi Filii nostri Secundogeniti, omnia Beneficia Ecclesiastica tàm Curata quàm non Curata (videlicet) Vicarias, Personatus, Praebendas, Capellas, Cantarias, Dignitates, Archidiaconatus, ac alia Beneficia quaecumque (Nominationibus Archiepiscoporum & Episcoporum Exceptis) tàm in Ecclesiis Cathedralibus quàm Collegiatis, in quocumque Loco infra Terram praedictam, quae ad praesens quocumque titulo vacant, seu imposterùm ex quacumque causa vacare contigerint, & ad Praesentationem, Collationem, sive Donationem nostram quocumque modo spectaverint, Personis idoneis quibus sibi placuerit Dandi, Concedendi & Conferendi, & ad ea quae per Nos praesentatio extitit facienda Praesentandi, ac Statum & Possessionem omnium & singulorum, qui de aliquibus Beneficiis Ecclesiasticis tàm Dignitatibus quàm aliis Beneficiis Ecclesiasticis quibuscumque possessionati existunt, Ratificandi, Approbandi & Confirmandi, ac Privilegia, per Progenitores & Praedecessores nostros quoscumque aut aliquos alios ante haec tempora facta vel concessa, prout eidem Deputato nostro, in Absentia praefati Praecarissimi Filii nostri Secundogeniti, per Avisamentum & Assensum Concilii nostri, in Terra nostra praedicta, meliùs videbitur expedire, Ratificandi Confirmandi & Approbandi,
Concessimus insuper eidem Deputato nostro, in Absentia praenominati, Praecarissimi Filii nostri Secundogeniti, Potestatem Fidelitates & Provisionum Renunciationes omnium Archiepiscoporum & Episcoporum, in eadem Terra tempore praeterito sive futuro factas ordinatas & constitutas, & faciendas ordinandas vel constituendas, ac omnia alia ad Nos debita Nomine nostro Recipiendi, & eisdem Archiepiscopis & Episcopis & eorum cuilibet Temporalia sua Deliberandi, ac etiam Homagium omnium & singulorum Tenentium nostrorum & aliorum quorumcumque in Terra nostra praedicta Nomine nostro Recipiendi, & Terras & Tenementa sua de Haereditate sua Deliberandi, Manusque nostras exinde Removendi, ac Victualia sufficientia & necessaria pro Expensis Hospitii sui aut Soldariorum suorum, in quocumque Loco infra Terram praedictam, per Provisores Hospitii sui praedicti, & alios Ministros suos, unà cum Cariagio sufficienti pro eisdem, tàm infra Libertates quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat Excepto) pro Denariis suis rationabiliter solvendis Providendi & Capiendi, juxta formam diversorum Statutorum de hujusmodi Provisoribus ante haec tempora factorum,
Necnon ad Summonendum aut Summoneri faciendum, secundùm Leges, Statuta, & Consuetudines Terrae nostrae praedictae, unum dumtaxat Parliamentum citra Festum Paschae proximò & immediatè sequens post Datam praesentium plenè terminandum & Finiendum, & quoscumque sic Summonitos Absentes & non legitimè impeditos Multandum & Puniendum,
Concessimus etiam eidem Deputato nostro, in Absentia praedicti Praecarissimi Filii nostri Secundogeniti, plenam ac sufficientem Auctoritatem & Potestatem ad omnimodos Officiarios & Ministros, qui nunc sunt Computabiles (Thesaurario Terrae nostrae praedictae dumtaxat Excepto) coram praefatis Thesaurario & Baronibus de Scaccario Terrae nostrae praedictae computare faciendum, & ad hujusmodi Compotum reddendum Compellendum, ac etiam ad Inquirendum seu Inquiri faciendum, viis & modis quibus meliùs videbitur sibi faciendum, de quibuscumque Bonis & Catallis quae fuerunt illorum Dominorum seu aliorum qui erga Nos seu Progenitores nostros Forisfecerunt, & a Nobis Concelata existunt,
Et ad omnia alia & singula, quae ad Officium Deputati nostri, Jure, Usu, ac Consuetudine Terrae nostrae praedictae pertinent aut pertinere deberent, & pro bono Regimine & Salvatione ac pro Custodia Pacis Terrae nostrae praedictae & Quiete Populi nostri ibidem ac Recupe- ratione Jurium nostrorum in Terra praedicta necessaria fuerint, Faciendum, Excercendum, & Ordinandum, ac etiam omnia alia Nomine nostro & pro Nobis in Terra nostra praedicta Faciendum & Excercendum sicut Nos faceremus si ibidem in Propria Persona nostra essemus;
Proviso semper quòd, si praefatus Deputatus noster quicquam contra Legem nostram fecerit, tum idem Deputatus noster praenominatus per Concilium nostrum Corrigatur & Reformetur; aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium Praemissorum editâ, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. decimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem.
Oct. 4. Papal bull for the suppression of Mottesfont Priory of the Augustinian order. Rome.
O. xii. 562. H. v. p. iv. 76.
Bulla de Prioratu Supprimendo.
Registrata apud me L. PODOCATHARUM.
An. 10. H. 7. Ex Origine.
Alexander Episcopus, Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri Episcopo Dunolmensi, &, Dilectis Filiis Adriano Castellen Canonico Ecclesiae Londoniensis, ac Officiali Cantuariensis, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Romanus Pontisex, in Apostolicae Dignitatis Specula constitutus, circa Monasteriorum & Religiosorum Locorum omnium Statum in melius commutandum diligenter prospicit & intendit, prout pia Catholicorum Regum devotio exposcit, & id in Domino conspicit salubriter expedire,
Exhibita siquidem Nobis nuper, pro parte Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliae Regis Illustris, Petitio continebat, quòd ipse,
Providè attendens quòd Prioratus de Montisfunt aliàs Montesfonte Ordinis Sancti Augustini Wintoniensis Dioecesis,
Qui Conventualis existit, & de Jure Patronatûs Regis Angliae pro tempore existentis, ex Privilegio Apostolico, cui hactenus in aliquo non extitit derogatum, fore dinoscitur, in quo, retroactis temporibus, cum illius Priore pro tempore existente, Undecim Canonici vel circa inibi in Divinis deservientes residere consueverunt, & etiam ex Fundatione dicti Prioratûs debebant & tenebantur,
Adeo defecit, ut in illo Prior cum Tribus Canonicis vix resideant, nec etiam spes habeatur quòd alii dicti Ordinis Canonici haberi possint, cum in dicto Regno dicti Ordinis Canonici non sine difficultate reperiantur,
Summopere desiderat dictum Prioratum illiusque Ordinem & Prioris Dignitatem ac, si qua sit, Dependentiam penitùs Supprimi & Extingui, ac in Collegiatam Ecclesiam Secularem, cum una Dignitate, quae inibi Praepositura seu Decanatus nuncupetur, & inibi Dignitas principalis existat, & aliquibus Canonicatibus & Praebendis erigi, quod ad Decorem & Venustatem dictae Ecclesiae, postquam, sicut praefertur, erecta fuerit, Divinique Cultûs Augmentum & Animarum Salutem in ea cedet,
Quare pro parte praefati Regis,
Asserentis Fructus, Redditus & Proventus dicti Prioratûs Centum & Viginti Librarum Sterlingorum, Quingentos & Triginta Ducatos vel circa constituentium, secundùm communem extimationem, Valorem Annuum non excedere,
Nobis fuit humiliter Supplicatum ut Prioratum, Dignitatem, Prioris Ordinem &, si qua sit, Dependentiam hujusmodi penitùs Supprimere & Extinguere, illumque in Ecclesiam Collegiatam cum communi Mensa, Archa, Bursa, Capitulo & aliis Collegialibus insigniis, ac una Dignitate quae inibi Praepositura seu Decanatus nuncupetur, ac aliquibus Canonicatibus & Praebendis erigere, ac jus Patronatûs & Praesentandi Personas ydoneas ad Decanatum seu Praeposituram nec non Canonicatus & Praebendas erigendas hujusmodi praefato Henrico Regi suisque Successoribus dicti Regni Regibus pro tempore existentibus in perpetuum concedere & assignare, aliasque in Praemissis oportune providere de Benignitate Apostolica dignaremur,
Nos igitur, qui Divini Cultus Augmentum & Ecclesiarum ac Locorum Ecclesiasticorum omnium Decorem & Venustatem nostris potissimè temporibus supremis desideramus affectibus, de praedictis certam notitiam non habentes, hujusmodi Supplicationibus inclinati, Discretioni vestrae per Apostolica Scripta Mandamus quatinus Vos vel Duo aut Unus Vestrûm de Praemissis omnibus & singulis Auctoritate nostra vos diligenter informetis, &, si per Informationem eandem ita esse reppereritis, Prioratum Ordinem Nomen & Dignitatem ac dependentiam hujusmodi dicta Auctoritate penitùs Supprimatis & Extinguatis, illumque in Ecclesiam Secularem Collegiatam, cum communi Mensa, Archa, Bursa, Capitulo & aliis Collegialibus Insigniis ac una Dignitate quae inibi Praepositura seu Decanatus nuncupetur, & aliquibus Canonicatibus & Praebendis, prout Facultates dicti Prioratûs suppetent, sine alicujus praejudicio erigatis, ac Fructus, Redditus & Proventus ejusdem Prioratûs inter Praeposituram sive Decanatum ac Canonicatus & Praebendas erigendas hujusmodi prout Vobis videbitur dividatis, illisque respective pro eorum dote assignetis, necnon Jus Patronatûs & Praesentandi Ordinario Loci ad Praeposituram & Decanatum ac Canonicatus & Praebendas erigendas hujusmodi Henrico & Successoribus praefatis dicti Regni Regibus pro tempore existentibus imperpetuum Concedatis, ac Praeposito sive Decano necnon Capitulo praefatis aliqua Statuta laudabilia & honesta Sacris Canonibus non contraria Condendi dictâ Auctoritate Licentiam largiamini, ita quòd Cedente vel Decedente moderno dicti Prioratûs Priore seu Prioratum praedictum aliàs quomodolibet Dimittente, liceat Decano sive Praeposito, qui tunc fuerit ac Capitulo praefatis, per Se vel Alium seu Alios corporalem Possessionem dicti Prioratûs Juriumque & Pertinentiarum omnium ejusdem propriâ Auctoritate liberè Apprehendere ac perpetuo Retinere, illorumque Fructus, Redditus & Proventus in suos ac Decanatus & Praepositurae, necnon Canonicatus & Praebendas ac Mensae praedictorum, juxta Divisionem per vos desuper faciendam, usus utilitatemque convertere, Dioecesani Loci & cujusvis alterius Licentia super hoc minimè requisita,
Non obstantibus Apostolicis ac bonae memoriae Octonis & Octoboni olim in dicto Regno Apostolicae Sedis Legatorum, necnon in Provincialibus & Synodalibus Conciliis editis Generalibus vel Specialibus Constitutionibus & Ordinationibus ac Statutis & Consuetudinibus Prioratûs & Ordinis praedictorum, Juramento Confirmatione Apostolicâ vel quavis Firmitate aliâ roboratis, contrariis quibuscunque, aut si aliqui super Provisionibus sibi faciendis de Prioratibus hujusmodi speciales vel aliis Beneficiis Ecclesiasticis in illis partibus generales dicti Sedis vel Legatorum ejus Litteras impetrarint, etiam si per eas ad Inhibitionem, Reservationem & Decretum vel aliàs quomodolibet sit Processum, quas quidem Litteras ac Processus habitos per easdem & inde secuta quaecunque ad dictum Prioratum volumus non Extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem Beneficiorum aliorum praejudicium generari, & quibuslibet aliis Privilegiis Indulgentiis & Litteris Apostolicis generalibus vel specialibus quorumcunque Tenorum existant, per quae Praesentibus non expressa vel totaliter non inserta, effectus eorum impediri valeat quomodolibet vel differri, & de quibus quorumque totis Tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris Litteris mentio specialis; Nos enim exnunc Irritum Decernimus & Inane si secus super hiis a quoquam quavis Auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Quarto. Quarto Non. Octobris. Pontificatûs nostri Anno Tertio.
L. Podocatharus.
R. de Vulterris.
Alexander Papa Sextus.
Sub Filis Cannabeis.
Oct. 4. Papal bull for the annexation of the priory of Luffield to the dean and chapter of Windsor. Rome.
O. xii. 563. H. v. p. iv. 77.
De Bulla Prioratum Luffeldiae Supprimendo, & Collegio Windesorae Annexando.
An. 10. H. 7. Ex Originc.
Alexander Episcopus, Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Injunctum nobis desuper Apostolicae Servitutis Officium mentem nostram excitat & inducit, ut ad ea, per quae Ecclesiarum omnium, praesertim Collegiatarum, necnon Capellarum, & Hospi- talium necessitatibus valeat provideri, quantum cum Deo possumus, operosis studiis & remediis favorabiliter intendamus.
Sane pro parte Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliae Regis Illustris Nobis nuper exhibita Petitio continebat, quòd ipse de propria Salute recogitans, cupiens Terrena in Coelestia, & Transitoria in Aeterna felici commertio commutare, piâ ductus Devotione, quandam Capellam cum unâ Cantariâ, sub Invocatione Beatae Mariae Virginis, cum sufficienti numero Presbiterorum, quae inibi pro Animae suae Salute celebrare teneantur, juxta Ecclesiam Collegiatam Sancti Georgii, Opidi Windesorae, Saresbiriensis Dioecesis, ac unum Hospitale in dicto Opido pro Pauperibus, & aliis miserabilibus Personis ad illud pro tempore declinantibus, in illis Recipiendis, Confovendis, & Alendis, de Bonis propriis fundare & aedificare proponit.
Verum si Prioratus de Lusfeldiâ, Ordinis Sancti Benedicti, Lincolniensis Dioecesis, qui de Jure Patronatûs Regis Angliae pro tempore existentis existit, & in loco deserto constitutus, & in quo a longo tempore citra non consueverunt, nisi unus Prior cum Duobus Monachis, qui etiam in dicto Prioratu Professionem non emittunt, habitare, cujus Structurae & Aedificia incuriâ & negligentiâ Prioris & Monachorum praedictorum, ad maximam & penè irreparabilem Ruinam devenerunt, illiusque Ordo & Dependentia, siqua sit, ac Nomen, seu Dignitas Prioris, si Conventualis existat, penitùs Supprimerentur, & Extinguerentur, illiusquae Structurae, Aedificia, & Bona omnia Mensae Capitulari dictae Ecclesiae Sancti Georgii pro Necessitatibus Capellae, Cantariae, & Hospitalis, ac etiam Mensae praedictorum perpetuò Applicarentur, Appropriarentur, & Assignarentur, ex hoc profectò Necessitatibus Mensae, Capellae, & Hospitalis praedictorum plurimum consuleretur.
Quare pro parte ejusdem Regis, asserentis Fructus, Redditus, & Proventus dicti Prioratûs Ducentorum & Sexaginta Florenorum Auri de Camerâ, secundum communem extimationem, Valorem Annuum non excedere, Nobis fuit humiliter supplicatum, ut Prioratum, Ordinem, Dependentiam, & Dignitatem, ac Nomen Prioris hujusmodi penitus Supprimere, & Extinguere, ac Structuras, Aedificia, & Bona praedicta eidem Mensae perpetuò Unire, Annectere, & Incorporare, aliasque in Praemissis oportunè providere de Benignitate Apostolicâ dignaremur.
Nos igitur, qui dudùm inter alia voluimus quòd Petentes Beneficia Ecclesiastica aliis uniri, tenerentur exprimere verum Valorem secundum communem extimationem Valoris Annui etiam Beneficii cui aliud uniri peteretur, alioquin Unio non valeret, & semper in Unionibus Commissio fieret ad partes vocatis quorum interesset dictae Mensae Fructuum, Reddituum, & Proventuum verum Valorem Annuum ipsiusque Prioratûs Qualitates Praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi Supplicationibus inclinati, Prioratum Dependentiam, illiusque Nomen ac Dignitatem hujusmodi, Auctoritate Apostolicâ Tenore Praesentium penitùs Supprimimus, & Extinguimus, necnon Structuras, Aedificia, & Bona hujusmodi eidem Mensae perpetuò Applicamus, Appropriamus, & Assignamus: Ita quòd, Cedente vel Decedente moderno dicti Prioratûs Priore, seu Prioratum praedictum aliàs quomodolibet Dimittente, liceat Dilectis Filiis Decano & Capitulo dictae Ecclesiae Sancti Georgii, per Se, vel Alium, seu Alios, Corporalem Structurarum, Aedificiorum & Bonorum hujusmodi Possessionem propriâ Auctoritate liberè Apprehendere, ac in Mensae, Capellae, Cantariae, & Hospitalis praedictorum usus, utilitatemque Convertere, Dioecesani loci & cujusvis alterius Licentiâ super hoc minimè requisita, Translatis tamen Priore & Monachis, in dicto Prioratu degentibus, ad alia Loca dicti Ordinis Regularia, & Assignatis eis, quoad vixerint, de Fructibus, Redditibus & Proventibus hujusmodi, Pensionibus Annuis competentibus per Loci Ordinarium, ex quibus se commodè valeant sustentare.
Non obstantibus Voluntate nostrâ Praedictâ, ac aliis Apostolicis, necnon bonae memoriae Octonis & Octoboni olim in dicto Regno Apostolicae Sedis Legatorum, in Provincialibus quoque & Synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus, & Ordinationibus, Statutis quoque & Consuetudinibus Prioratûs, & Ordinis praedictorum, Juramento, Confirmatione, vel quâvis Firmitate aliâ roboratis, contrariis quibuscunque. Aut si aliqui super Provisionibus sibi faciendis de Prioratibus hujusmodi speciales, vel aliis Beneficiis Ecclesiasticis in illis partibus generales dictae Sedis, vel Legatorum ejus Litteras impetrarint, etiamsi per eas d Inhibitionem, Reservationem, & Decretum, vel aliàs quomodolibet sit Processum, quas quidem Literas & Processus habitos per easdem, & inde secuta quaecunque ad dictum Prioratum volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad Assecutionem Prioratuum seu Beneficiorum aliorum Praejudicium generari, & quibuslibet aliis Privilegiis, Indulgentiis, & Litteris Apostolicis, generalibus & specialibus, quorumcunque Tenorum existant, per quae Praesentibus non expressa, vel totaliter non inserta, effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, & de quibus, quorumque totis Tenoribus habenda sit in nostris Litteris mentio specialis,
Proviso quòd dictus Prioratus propterea ad Prophanos Usus non redigatur, sed in illius Ecclesia Missae inter dum celebrentur.
Nos enim exnunc Irritum decernimus & Inane, si secus super hiis a quoquam quâvis Auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari.
Nulli ergò omninò Hominum liceat hanc Paginam nostrae Suppressionis, Extinctionis, Applicationis, Appropriationis, Assignationis, & Constitutionis infringere &c.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quarto, quarto Non. Octobris, Pontificatûs nostri Anno tertio.
L. Podocatharus.
R. de Vulterris.
Sub Filis sericis rubei croceique Coloris.
Oct. 4. Papal bull conferring on the K.'s chapel at Windsor the indulgencies assigned to the chapel of Scala Cœli. Rome.
O. xii. 365. H. v. p. iv. 77.
Indulgentia Scalae Coeli pro Capella Regia Aedificanda infra Collegium Wyndesore.
Registrata apud me L. PODOCATHARUM.
An. 10. H. 7. Ex Originc.
Alexander Episcopus, Servus Servorum Dei, universis Christi Fidelibus praesentes Litteras inspecturis, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Licet is, de cujus munere venit ut sibi a Fidelibus suis dignè & laudabiliter serviatur, de habundantia suae Pietatis quae Merita Supplicum excedit & Vota benè servientibus sibi multò majora retribuat quàm valeant promereri, nichilominus desiderantes Domino Populum reddere acceptabilem & bonorum Operum Sectatorem, Fideles ipsos ad complacendum ei quasi quibusdam allectivis Muneribus, Indulgentiis (videlicet) & Remissionibus, invitamus, ut exindè reddantur Divinae Gratiae aptiores.
Cùm itaque, sicut accepimus, Carissimus in Christo Filius noster Henricus Angliae Rex Illustris, fervore Devotionis accensus, cupiens Terrena in Coelestia & Transitoria in Aeterna felici Comercio commutare, proponat unam Capellam, sub Invocatione Beatae Mariae Virginis, in Ecclesia Sancti Georgii Saresbiriensis Dioecesis, in qua Sepulturam suam eligere intendit, ac infra Limites dictae Ecclesiae unum Hospitale pro Pauperibus & aliis Miserabilibus Personis inibi recipiendis & confovendis, Opere quidem Sumptuoso, de propriis Bonis suis Fundare & Construere, ac Capellam & Hospitale hujusmodi sufficienter Dotare, ipsamque Capellam Libris, Calicibus, & aliis Ornamentis Ecclesiasticis ad Divinum Cultum necessariis decenter Decorare,
Nos, cupientes ut Capella praedicta, in qua etiam praefatus Rex Septem Presbiteros, pro Missa qualibet Die inibi celebranda, deputari & institui facere intendit, congruis frequentetur Honoribus, ipsique Presbiteri ad Missam hujusmodi celebrandum & alii Christi Fideles ad dictam Capellam visitandum eo libentiùs inducantur, quo ex hoc ibidem Dono coelestis Gratiae uberiùs se refectos sentiant,
De Omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi Presbiteris praedictis, qui inibi pro tempore celebraverint, & pro Statu praefati Regis dum Vitam duxerit in humanis, & postquam ab hac Luce migraverit, pro Animae suae Salute Deum oraverint, illam Indulgentiam, quam consecuntur celebrantes pro Defunctis in Capella Scalae Coeli nuncupata, in Ecclesia Monasterii Triumfontium extra Muros Urbis, Cisterciensis Ordinis, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, elargimur,
Et insuper omnibus & singulis utriusque Sexûs Christi Fidelibus verè Poenitentibus & Confessis, qui Capellam praedictam in Die Veneris Majoris Ebdomadae a Primis Vesperis usque ad Se- cundas Vesperas devotè visitaverint annuatim, & ut praefertur oraverint, Viginti Annos & totidem Quadragenas de Injunctis eis Poenitentiis misericorditer in Domino Relaxamus; Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quarto, quarto Non. Octobris, Pontificatûs nostri Anno tertio.
L. Podocatharus.
R. de Vulterris.
Sub Filis Sericis Flavi rubeique Coloris.
Nov. 17. Licence to John Meautis, the K.'s French secretary, and Roger Machado, alias Richemont, Clarencieux king-of-arms, to import 100 tuns of Gascon wine. Westm.
O. xii. 566. H. v. p. iv. 78.
De Licentia.
An. 10. H. 7. Franc. 10. H. 7. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, in consideratione boni & acceptabilis Servitii quod Dilecti Servientes nostri Johannes Meautis Secretarius noster pro Lingua Gallica, & Rogerus Machado aliàs dictus Richemont Rex Armorum de Clarenceaux, Nobis impenderunt & imposterùm impendere intendunt, Dedimus & Concessimus eis quòd ipsi, per Se, Factores, Attornatos, seu Deputatos suos, Numerum sive Quantitatem Centum Doliorum de Vinis Gasconiae in aliqua Navi sive Navibus de Partibus Franciae, Ispanniae, Britanniae, aut aliorum nostrorum Alligatorum, pro unica vice tantum, in Partibus Transmarinis Carcare & Onustare seu Carcari & Onustari facere, ac eadem Vina in aliquem Portum infra Regnum nostrum Angliae, & hoc infra praesentem Annum Ducere & Asportare, aut Duci seu Asportari facere possint & valeant, ibidem Vendi, Exponi, & onerari ad sua maxima Proficua & Avauntagia, aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisioneve, Restrictione in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 8. Restitution of the temporalities to Richard bp. of Durham, translated from Bath and Wells. Westm.
O. xii. 566. H. v. p. iv. 78.
De Restitutione Temporalium.
An. 10. H. 7. Pat. 10. H. 7. m. 32.
Rex Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem in Christo Patrem Ricardum, nuper Bathoniensem & Wellensem Episcopum, a vinculo, quo Bathoniensi & Wellensi Ecclesiis invicem canonicè unitis, quibus tunc praeerat, tenebatur, Apostolicae plenitudine Potestatis Absolvens, ipsum ad Ecclesiam Dunolmensem Auctoritate Apostolicâ Transtulerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd praefatus Venerabilis Pater omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Venerabilis Patris, Nobis pro Temporalibus dicti Episcopatûs Dunolmensis debitam, & ei Temporalia illa Restituimus;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Venerabili Patri Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Northumbr.
Escaetori Regis in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Dec. 12. Commission to Richard Hatton, the K.'s chaplain, to treat with Maurice FitzGerard, earl of Desmond, and his adherents. Westm.
O. xii. 567. H. v. p. iv. 78.
De Tractando cum Desmondiae Comite.
An. 10. H. 7. Ibid. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, provida Circumspectione, atque Industriâ Praedilecti & Fidelis Consiliarii & Capellani nostri Ricardi Hatton Clerici Juris utriusque Doctoris quamplurimùm confidentes,
Ipsum verum & indubitatum Commissarium, Procuratorem, Deputatum, & Nuncium specialem Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes;
Dantes & Concedentes eisdem plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum speciale cum Mauricio Fitz Garard Comite Desmondiae, ac cum caeteris quibuscumque Personis sibi in Terra nostra Hiberniae in Rebellione Adhaerentibus, de & super Reformatione quorumcumque Proditionum, Feloniarum, Depraedationum, Rebellionum, Insurrectionum, Transgressionum, Contemptuum, Mesprisionum, Guerrarum, & aliorum Attemptatorum quorumcumque, contra debitum Ligeantiae suae qualitercumque factorum, sive perpetratorum, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Ac omnes & singulos Subditos & Incolas Terrae nostrae praedictae, qui penes ipsum Commissarium nostrum pro Gratia & Pace nostris habendis Prosequi & Se Nobis Dare & Submittere voluerint, ad hujusmodi Pacem & Gratiam Acceptandi & Admittendi, & superinde Literas nostras de Pardonatione & Abolitione sibi fiendi & per Nos Dandi & Concedendi, & Nomine nostro Promittendi,
Atque etiam Filium dicti Comitis Primogenitum, in Custodiam & Gubernationem nostram Ponendum, ab ipso Comite Nomine nostro Recipiendi, & Nobis in hoc Regnum nostrum alibive Ducendi, necnon Juramentum Fidelitatis & Ligeantiae Nobis & Haeredibus nostris imposterùm gerendarum, ac superinde Recognitiones, Fidejussiones,
Obligationes, Manucaptiones, caeterasque Cautiones, tàm a praefato Comite quàm caeteris Gentibus & Incolis Terrae nostrae Hyberniae, pro Nobis & Nomine nostro ex Causa praedicta Recipiendi, & ad opus nostrum Retinendi, & superinde Literas nostras Patentes de Pardonatione & Abolitione, Magno Sigillo nostro munitas, praefato Comiti Tradendi & Deliberandi,
Caeteraque Faciendi, Exequendi, & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum & Firmum habituros totum & quicquid praedictus Commissarius, Procurator, Deputatus, & Nuncius noster fecerit seu promiserit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum,
omnia & singula, quae ipse fecerit seu Nomine nostro Promiserit in Praemissis, tanti sint Roboris, Effectûs, & Efficaciae, ac si ea in Persona nostra fecissemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 12. Pardon for Maurice earl of Desmond. Westm.
O. xii. 567. H. v. p. iv. 78.
Pro Comite Desmondiae, de Pardonatione.
An. 10. H. 7. Ibid.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, PARDONAVIMUS, REMISIMUS, & RELAXAVIMUS Mauricio Fitz Garard Comiti Desmondiae, seu quocumque alio Nomine censeatur, omnimoda Proditiones, Murdra, Raptus Mulierum, Rebelliones, Insurrectiones, Riotas, Felonias, Conspirationes, Cambipartias, Manutenentias, Confoederationes, Conventiculas illicitas, Imbraciarias, & alias Transgressiones, Offensas, Extorsiones, Mesprisiones, Ignorantias, Contemptus, Concelamenta, Forisfacturas, & Deceptiones, per ipsum Comitem ante praesentem Diem qualitercumque facta sive perpetrata, necnon omnimoda Judicia, Poenas Mortis, & Executiones versus ipsum Comitem reddita sive adjudicata, aut reddenda sive adjudicanda Occasionibus praedictis seu earum aliqua, ac Sectam Pacis no- strae, quae ad Nos versus ipsum pertinet pro Praemissis seu aliquo Praemissorum, necnon Utlagarias, si quae in ipsum Comitem hiis occasionibus seu earum aliqua fuerint promulgatae, & firmam Pacem nostram ei inde Concedimus,
Ita tamen quòd stet Recto in Curia nostra, siquis versus eum loqui voluerit de Praemissis, seu aliquo Praemissorum:
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.