Rymer's Foedera with Syllabus
1495

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

569-577

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1495', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 569-577. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115547 Date accessed: 17 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1495

Syllabus EntryFoedera Text
1495. March 22. Commissions of array to Thomas earl of Surrey, vice-warden of the west and middle marches, and to R. bp. of Durham, for defence against the Scots. Westm.
O. xii. 568. H. v. p. iv. 78.
De Arraiatione facienda.
An. 10. H. 7. Pat. 10. H. 7. m. 17. dor.
Rex, Carissimo Consanguineo suo Thomae Comiti Surriae Subcustodi ac Vicegardiano Westmerchiarum & Mediarum Merchiarum versus Scotiam, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nonnulli Adversarii & Inimici nostri, tàm de Regno Scotiae quàm aliis Partibus Exteris, in non modico Numero, Regnum nostrum Angliae, in Partibus Borialibus, infra breve ingredi, Ligeosque nostros ibidem Expugnare, ac de Bonis suis Spoliare satagunt, & pro viribus Destruere intendunt, ut veraciter informamur,
Nos, eorum Malitiae Resistere cupientes, ut tenemur,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ vestris plenissimè confidentes,
Assignavimus Vos ad omnes & singulos Homines ad Arma, ac alios Homines Defensibiles, & ad Laborandum Potentes, tàm Hobelarios quàm Sagittarios (videlicet) inter Aquam de Trent & Aquam de Twede, tàm infra Libertates quàm extra, commorantes, Arraiandum & Triandum.
Et eos sic Arraiatos & Triatos continuè in Arraiatione hujusmodi, ut in Millenis, Centenis, & Vintenis, ac aliter prout conveniens & necesse fuerit, teneri & poni faciendum,
Ac etiam ad eos tàm ad Costeram Maris quàm alia Loca, quotiens & ubi necesse fuerit, ad Inimicos nostros quoscumque, si hoc Regnum nostrum Angliae Invadere praesumpserint, Expellenduum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, cùm aliquod Periculùm immineat, Ducendum seu Duci faciendum,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem Hominum ad Arma, Hobelariorum & Sagittariorum, de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter Faciendum & Supervidendum;
Et ideò vobis districtiùs quo possumus Injungimus & Mandamus quòd statim, visis praesentibus, vosmetipsum arraiari & armari, ac omnes & singulos Homines antedictos Defensibiles, & ad Laborandum potentes coram vobis venire, & eos juxta sanam Discretionem vestram arraiari, armari, & muniri, & eos sic armatos, arraiatos, & munitos in Arraiatione hujusmodi teneri faciatis, & eosdem Homines, sic arraiatos, armatos, & munitos, cùm aliquod Periculum immineat, in Defensionem & Salvationem Regni & Partium praedictorum, de tempore in tempus, tàm ad Costeram Maris quàm alia Loca ubi necesse fuerit prout hactenus in casu consimili rationabiliter fieri consuevit, & Necessitatis eventus exigerit, Duci faciatis; ita quòd, pro Defectu Defensionis & Arraiationis, seu Ductionis dictorum Hominum, vel per Negligentiam vestram, Dampnum Patriae & Merchiarum praedictarum aut alias per Inimicos nostros amodò non eveniat ullo modo;
Damus autem universis & singulis Ducibus, Comitibus, &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae Patentes diriguntur Venerabili in Christo Patri R. Dunolmensi Episcopo (videlicet) pro Comitatu Northumbriae, Episcopatu Dunolmensi, ac Dominiis Regis de Tyndale & Rydesdale, necnon Marchiis & Locis eisdem Comitatui, Episcopatui, & Dominiis adjacentibus.
In cujus &c.
Teste ut supra.
May 4. Release by the K. of England for 25,000 francs, due from the K. of France on May 1. Westm.
O. xii. 569. H. v. p. iv. 79.
Pro Consanguineo Franciae, de Exonerando.
An. 10. H. 7. Franc. 10. H. 7. m. 24.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Remisisse & Relaxâsse Illustrissimo Carissimoque Fratri & Consanguineo nostro Carolo Gallorum Principi Viginti & quinque Millia Francorum in Coronis Auri (unoquoque Franco Viginti Solidos Turonenses, & unaquaque Corona Triginta & quinque Solidos Turonenses, valentibus) & Nobis Primo Die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto solvi debitorum, quae erat Quintus Terminus pro Parte Solutionis Summae Septingentarum Quadraginta & quinque Millium Coronarum Auri aestimationis praedictae, per ipsum Fratrem & Consanguineum nostrum, vel Haeredes suos, Nobis & Haeredibus solvendarum, prout in Literis dicti Fratris & Consanguinei nostri, superinde confectis, quarum Data est apud Stapulas supra Mare Die Tertiâ Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo, pleniùs continetur;
De quibus quidem Viginti & quinque Millibus Francorum in Coronis Auri, aestimationis praedictae, eundem Consanguineum nostrum Fatemur & Recognoscimus fore Quietum & exinde plenariè Exoneratum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto Die Maii, Anno Regni sui Decimo.
Per ipsum Regem.
May 22. The K. appoints Richard bp. of Durham, keeper of the privy seal, sir William Tyler, captain of Berwick Castle, and three others, deputies of Henry duke of York, as warden of the marches toward Scotland. Westm.
O. xii. 569. H. v. p. iv. 79.
Super Custodia Marchiarum versus Scotiam.
An. 10. H. 7. Pat. 10. H. 7. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis urgentibus Causis Nos & Concilium nostrum moventibus, Ordinaverimus & Constituerimus Praecarissimum Secundogenitum nostrum Henricum Ducem Eborum Custodem nostrum Generalem Marchiarum Regni nostri Angliae versus Partes Scotiae (videlicet) in Partibus Estmarchiarum Westmarchiarum, & Middelmarchiarum, ac in Dominio nostro Scotiae:
Ejus tamen Minorem & Juvenilem Aetatem maturè considerantes, de Fidelitatibus, providis Circumspectionibus, & Industriis, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Ricardi Dunolmensis Episcopi Custodis Privati Sigilli nostri, Willielmi Tyler Militis Capitanei Villae & Castri nostri Berwici, Johannis Heyron de Forde, Johannis Cartyngton &     Ratclyff, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros Commissarios, Procuratores, Factores, & Deputatos ipsiusque Secundogeniti nostri Marchiarum & Dominii praedictorum Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Quinque, Quatuor, Tribus, seu Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum speciale Faciendi & Excercendi, loco ipsius Secundogeniti nostri, omnia & singula quae ad Officium Custodiae hujusmodi pertinent ibidem,
Ac ad omnia & singula per quoscumque Ligeos & Subditos nostros, tàm Officiarios quàm alios, contra formam quarumcumque Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum, inter Nos aut Custodes Officiarios nostros Auctoritatem habentes, & ipsos de Scotia similiter Auctoritatem habentes, initarum sive ineundarum, Subditis & Ligeis Regis Scotorum, ab inceptione earumdem Treugarum, Attemptata & Perpetrata, seu imposterùm Attemptanda & Perpetranda, juxta formam Treugarum hujusmodi, Corrigendi, Reformandi, & Emendandi, Delinquentes in hac Parte, juxta eorum Demerita, tàm per Incarcerationes Corporum suorum, quàm per Districtiones Terrarum, Tenementorum, Bonorum, & Catallorum suorum ubicumque inventa fuerint, tàm infra Libertates quàm extra, Castigandi & Puniendi,
Necnon ad Cognoscendum in omnibus Querelis, Placitis, & Debitis, tàm in Prisonariis, Spoliis, Rapinis, quàm aliis quibuscumque factis Guerrarum, ibidem motis vel movendis, ac etiam ad Tenendum Cessiones in quibuscumque Locis Marchiarum praedictarum, tàm infra Libertates quàm extra, & ad Inquirendum de quibuscumque Personis con- tra formam praedictarum Treugarum & Ordinationum, per Commissarios nostros & Commissarios dicti Regis Scotorum seu Treugarum aliarum aut Ordinationum quarumcumque, tàm per quoscumque Commissarios nostros & Commissarios Regis Scotorum, quàm per Carissimum Consanguineum nostrum Thomam Comitem Surriae Subcustodem & Vicegardianum nostrum & ipsius Secundogeniti nostri Marchiarum & Dominii nostrorum praedictorum, seu Deputatum suum, Auctoritate Subcustodiae & Vicegardianatùs sibi in hac parte commissa, captarum, habitarum, initarum, seu factarum, aut imposterùm, durante Subcustodiâ & Vicegardianatu suis, capiendarum, ineundarum, seu faciendarum quovis modo Delinquentibus, & de hujusmodi Personis & eorum Delictis pleniùs informandum, eosque juxta Delictorum quantitatem, tàm infra Regnum nostrum praedictum quàm Marchias praedictas, Castigandum, & tàm in Bonis quàm in Personis Puniendum, prout melius pro Conservatione dictarum Treugarum & Ordinationum, ac Salvatione Marchiarum praedictarum eisdem Commissariis, Procuratoribus, Factoribus, & Deputatis nostris dictique Secundogeniti nostri videbitur expedire,
Necnon ad quascumque Poenas Pecuniarias aut alias Obligationes, quas pro Violatione hujusmodi Treugarum & Ordinationum Personae quaecumque, ut praemittitur, Delinquentes incurrerunt, Levandum, & per Deputatum & Ministros suos levari faciendum,
Ac quascumque sibi in Executione Praesentium Inobedientes seu parere & obedire Recusantes, viis & modis quibus expedientius eisdem Commissariis, Procuratoribus, Factoribus, & Deputatis, Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) videbitur Castigandum & Puniendum, vel aliàs, si in eorum Inobedientia persteterint, ad Nos & Concilium nostrum, ut congruum adhibeamus Remedium, sine dilatione, Certificandum;
Damus etiam Commissariis, Procuratoribus, Factoribus, & Deputatis, Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, ad Inquirendum de omnibus & singulis Personis qui Covinas, Conventicula, seu Conspirationes cum Inimicis nostris, in Nostri aut Ligeorum nostrorum Praejudicium, qualitercumque & quocumque colore fecerint, & eos exnunc Relevare praesumpserint, & ad hujusmodi Personas & alios Proditores nostros in hac parte debitè, juxta eorum Demerita, Castigandum & Puniendum,
Necnon ad Querelas, Placita, & Demandas, praenotata Audiendum & Discutiendum, & Fine debito Terminandum, secundùm Legem & Consuetudinem Partium & Dominii praedictorum,
Ac etiam ad Vigiles & ad alios, ad Explorandum, Nos, ac Fideles nostros pro Defensione nostra & Regni nostri praedicti, contra Hostiles Incursus Inimicorum nostrorum Scotiae, si quos ad Mala aliqua Nobis seu Regno nostro, aut Fidelibus nostris facienda venire contigerit, Praemuniendum, Sumptibus Ligeorum nostrorum Partium earumdem, de Assensu & Voluntate suis, prout antea ibidem rationabiliter fieri consuevit, Ordinandum & Praefigendum,
Ac ad Villam & Castrum nostra de Berwyk, in Partibus Scotiae, quotiens in Casu quo ad aliquam Obsidionem ad Villam sive Castrum illa imposterùm, durantibus hiis praesentibus Literis nostris, per Scotos aut alios Inimicos nostros proponi fieri seu haberi contigerit, Rescutiendum, Defendendum, & Salvandum,
Et omnes Homines Defensibiles, inter aetatem Sexdecim & Sexaginta Annorum existentes, in Comitatu Northumbriae, ac omnibus aliis Comitatibus, Locis, & Marchiis tàm infra Libertates quàm extra, in quibus Henricus Percy Chivaler Defunctus, quondam Custos Marchiarum praedictarum, hujusmodi Homines, de tempore quo idem Henricus Custos ibidem extiterat, arraiari fecit, arraiandum,
Et ad omnes Homines ad Arma, Armatos, Hobelarios, & Sagittarios (videlicet) quemlibet eorum, juxta Status sui exigentiam & Facultates suas, Armis competentibus muniri, & in Millenis, Centenis, & Vintenis poni,
Et eos sic arraiatos & munitos in Arraiatione hujusmodi teneri faciendum, ita quòd omnes Homines ad Arma, Armati, Hobelarii, & Sagittarii Parati & Prompti existant ad Proficiscendum in Defensionem Regni & Marchiarum praedictorum, necnon in Rescussum, Defensionem, & Salvam Custodiam Villae & Castri nostri de Berwyk praedictorum, quotiens ex hoc per ipsos Commissarios, Procuratores, Factores, & Deputatos ex Parte & Nomine nostris fuerint praemuniti,
Et ad omnes Homines hujusmodi ad Arma, Armatos, Hobelarios, & Sagittarios, ad se in formâ praedictâ Arraian- dum, & in Defensionem Marchiarum Regni & Fidelium nostrorum praedictorum, & in Rescussum, Defensionem, & Salvam Custodiam Villae & Castri praedictorum, quotiens & quando Indiguitas sit, & prout pro Salvatione & Defensione Marchiarum Regni & Fidelium nostrorum praedictorum, ac Rescussu, Defensione, & Salvâ Custodiâ Villae & Castri illorum, melius videbitur expedire, Congregandum & Uniendum, ac in Defensionem, Rescussum, & Salvam Custodiam praedictos Proficisci, Duci, & Morari, ac Recusantes per Incarcerationem Corporum suorum ac aliis viis & modis, quibus meliùs pro Salvatione Marchiarum Regni & Fidelium nostrorum praedictorum, ac Rescussu, Defensione, & Salvâ Custodiâ eorumdem Villae & Castri in hac parte expedire viderit, Distringi & Compelli faciendum,
Assignavimus insuper dictos Commissarios, Procuratores, Factores, & Deputatos nostros ipsiusque Secundogeniti nostri, ac eis Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus Guerrarum Abstinentias, inter Nos ac Ligeos & Subditos nostros & Jacobum Scotorum Regem, ejusque Ligeos & Subditos, cum praefato Rege Scotorum, seu ejus Commissariis, Deputatis, & Nunciis sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, a Septimanâ in Septimanam, a Duabus Septimanis in Duas Septimanas, a Tribus Septimanis in Tres Septimanas, a Mense sive Mensibus in Mensem sive Menses, pro Nobis & Nomine nostro, juxta discretionem ipsorum Commissariorum, Procuratorum, Factorum, & Deputatorum nostrorum & ipsius Secundogeniti nostri, Capiendi, Ineundi, Appunctuandi, & Concludendi,
Promittentes Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, Procuratores, Factores, & Deputatos nostros ipsiusque Secundogeniti nostri in formâ praedictâ Factum sive Gestum fuerit in Praemissis.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 22. Safe conduct for Andrew bp. of Moray, John lord Drummond. sir William de Knoll, and three other Scotch ambassadors. Westm.
O. xii. 571. H. v. p. iv. 80.
De Conductu.
An. 10. H. 7. Scot. 10. H. 7. m. 9.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, & aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Venerabilem in Christo Patrem Andream Episcopum Mouraynensem, ac Nobilem & Circumspectum Virum Johannem Dominum Drummond, necnon, Probos & Spectabiles Viros, Willielmum de Knoll Militem, Willielmum de Mourrey de Tillybarne Militem, Johannem de Loundie Militem, & Magistrum Ricardum Laweson Clericum, Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Nuncios, & Deputatos Illustrissimi Principis Jacobi Scotorum Regis Consanguinei nostri Carissimi,
Ita quòd benè licebit eisdem & eorum cuilibet in hoc Regnum nostrum Angliae, ac alia Loca, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Centum Personis in Comitivâ suâ, vel infra, & totidem Equis, ac Bonis, Jocalibus, Auro & Argento, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per Sex Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
June 10. Ratification of the treaty of Etaples by the three estates of Ponthieu. Abbeville.
O. xii. 572. H. v. p. iv. 80.
Ratificatio Pacis per Tres Status Pontivi.
An. 10. H. 7. Ex Autogr.
Atous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Jehan Seigneur Diaucourt de Halleucourt Liommers & Brocourt Chevallier Consellier Chambellain du Roy nôtre Seigneur & Lieutenant General de Monsieur le Seneschal Gouverneur de Ponthieu pour le Roy nôtre Sire Commissaire d'icellui Seigneur en ceste Partie, Salut.
Savoir faisons que, des le derrenier Jour de May, l'An Mille, Quatrecens, Quatrevingts & quinze, Nous avons Receu certaines Lettres & Mandement Patent du Roy nôtre dit Seigneur, seellees de son Seau, en simple Quene & Cire Iunne, Donnees au Moutilz lez tours en Datte de xxvij, Jour de Feurier derrenier passe, & du dit An Mil, Quatrecens, Quatrevings & quinze, ensemble certain Traicte, Accord, Convenances de Paix, Alliances, & Confederations, fais & concludz en la Ville d'Estaples en la Conte de Boullenois, entre le Roy nôtre dit Seigneur d'une Part, & Treshault & Tresexcellent, & Trespuissant Prince le Roy d'Angleterre d'autre Part,
En vertu des quelles Lettres & pour proceder a l'execution d'icelles sy avant que par le Roy nôtre die Seigneur Nous estoit Mande estre fait, avons fait Evocquier & Appeller pardevant Nous, en ceste Ville d'Abbeville, a adjourdhuy, les Gens des Trois Estatz de ceste Conte & Senescauchie de Ponthieu; c'est assavoir,
Les Gens d'Esglise, Nobles, Burgois & Corps des bonnes Villes, estans es Mettez & en la Jurisdiction de la dite Conte,
Les quelz sont comparus pardevant Nous en ceste Ville d'Abbeville en grant & compettent Nombre, & eulz tous ensemble & chascun d'eulx en droyt soy, & d'un commun accord, aprez avoir veu oy & visitte le Contenu des dites Lettres Royaulx & Traictie de Paix, Recongnoissant en veritte iceulx Traictie, Accordz, Convenances de Paix, Alliances, & Confederations avoir este & estre fais par le Roy nôtre dit Seigneur, pour le bien de son Royalme ses Paiis & Subgetz, ont Conferme, Loue, Ratiffie, & Approuve les dis Traictie, Accordz, Convenances, & Alliances de Paix, dont dessus est faicte mention, & Promis les Observer, Garder, & Entretenir du tout, selon & ainsy qu'il est contenu ou dit Traictie de Paix.
En Tesmoing de ce Nous avons mis le Contre Seel de la dite Senescaulcie a ces presentes Lettres, qui furent faictes & Donne en la dite Ville de Abbeville le Dixiesme Jour de Juing, l'An Mil, Quatrecens, Quatrevings & quinze.
Estenne.
Sub Sigillo Cerae rubrae pendente a Cauda Pergamenae.
June 23. Commission to Richard bp. of Durham, keeper of the privy seal, William bp. of Carlisle, Thomas earl of Surrey, and three others, to negotiate a marriage between the K.'s daughter Margaret and James K. of Scotland. Westm.
O. xii. 572. H. v. p. iv. 80.
De Tractando Cum Rege Scotorum super Matrimonio.
An. 10. H. 7. Scot. 10. H. 7. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum Reverendorum in Christo Patrum, Ricardi Dunolmensis Privati Sigilli nostri Custodis, & Willielmi Carliolensis, Episcoporum, atque Carissimi Consanguinei nostri Thomae Comitis Surriae, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Radulphi Nevill Domini de Nevill, Thomae Dacre de Dacre Militis Locumtenentis nostri Westmerchiarum versus Scotiam, & Willielmi Tyler Militis Locumtenentis nostri Villae nostrae Berwici, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum Dunolmensem unum esse volumus) plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, atque Praecarissimae Filiae nostrae Margaretae, cum Illustrissimo Principe Jacobo Scotorum Rege Consanguineo nostro Carissimo, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, Oratoribus, sive Legatis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, de & super Sponsalibus & Matrimonio inter ipsum Illu- strissimum Principem & Filiam nostram antedictam Contrahendis, &, annuente Deo, Celebrandis,
Ac de & super Dote seu Dotalitiis & Donatione propter Nuptias, ex Cansa hujusmodi Matrimonii assignandis, promittendis, dandis, & solvendis,
Necnon de & super Tempore & Forma Traditionis sive Traductionis & Deliberationis ipsius Filiae nostrae eidem Consanguineo nostro fiendae,
Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Conveniendi, Paciscendi, & finaliter Concludendi,
Donationem propter Nuptias praedicto Illustrissimo Principi, pro Nobis & Nomine nostro, Concedendi, Assignandi, & Promittendi, certaque Loca & Tempora pro ipsius Filiae nostrae Traductione & Liberatione, hujusmodi que Dotis sive Donationis propter Nuptias Solutione Statuendi, Conveniendi, & Limitandi,
Atque hujusmodi Dotem & Dotalitia seu Donationem propter Nuptias ab eodem Illustrissimo Principe pro praedicta Filia nostra Stipulandi, Petendi, & Exigendi,
Terrasque, Castra, & Dominia, quae in Dotem praefatae Filiae nostrae per ipsum Consanguineum nostrum Scotorum Regem, aut ejus Nomine & Auctoritate assecuranda, promittenda, & danda fuerint, Supervidendi, Taxandi, Aestimandi, & Possessionem eorum Nomine ejusdem Filiae nostrae Recipiendi, aut Supervideri, Taxari, Aestimari, & Possessionem hujusmodi per alium vel alios recipi Appunctuandi & Committendi,
Necnon Cautiones, Securitates, Promissa, Obligationes, Literas, & Scripturas sigillatas, pro Praemissorum complemento, Nomine nostro, Promittendi, Sigillandi, Tradendi, & Deliberandi, ac Juramentum in Animam nostram si opus fuerit Praestandi, consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas, ac Juramentum a praefato Illustrissimo Principe similiter Stipulandi, Petendi, Exigendi, & Recipiendi,
Novamque Dietam, in talibus Loco & Tempore, prout eis meliùs visum fuerit, Statuendi & Appunctuandi, & inibi Communicandi, Conveniendi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Caeteraque Faciendi & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros & observaturos totum & quicquid per dictos Commissarios, Oratores, Procuratores, Deputatos, sive Legatos nostros Nomine nostro Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Junii.
Per ipsum Regem.
July 11. Papal bull empowering the abps. and bps. of England to absolve persons who have incurred excommunication for sedition. Rome.
O. xii. 573. H. v. p. iv. 80.
Bulla, de Potestate commissa.
An. 10. H. 7. Ex Origine.
Alexander Episcopus, Servus Servorum Dei, Carissimo in Christo Filio nostro Henrico Angliae Regi Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Aliàs felicis recordationis Innocentii Papae Octavi Praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, Venerabilibus Fratribus nostris Archiepiscopo Cantuariensi & Episcopo Dunelmensi, eorum propriis Nominibus non expressis, Facultatem Concessimus Absolvendi omnes & singulas Personas Regni tui, quae Censuras in quibusdam aliis Litteris nostris contra Seditiosos & Novos Tumultus Excitantes contentas editis incurissent, quotiens expediret in formâ Ecclesiae consuetâ, prout in nostris desuper confectis Litteris pleniùs continetur.
Cùm autem, sicut Nobis nuper exponi fecisti, contingere posset quòd Archiepiscopus & Episcopus praefati Praemissa exequi semper commodà non possent, Nos, Animarum Saluti consulere volentes, omnibus & singulis Archiepiscopis & Episcopis praefati Regni, quos ad id pro tempore Majestas tua, aut tui Successores duxerint requirendos, & non aliàs, ad Executionem dictarum Litterarum, aliàs in omnibus & per omnia illarum formâ servatâ, quotiens opus fuerit, per se, vel alium, seu alios omnes & singulas Personas Regni praedicti, quae Censuras tàm in praedictis nostris quàm ipsius Innocentii Litteris contra Seditiosos ipsos contentas editis incurrissent, Absolvendi ulteriusque Procedendi, perinde ac si eis a principio directae fuissent & dirigerentur, plenam & liberam Facultatem Concedimus per Praesentes; Non Obstantibus Constitutionibus & Ordinationibus Apostolicis, necnon omnibus illis quae in aliis Litteris praedictis concessa sunt non obstare, caeterisque contrariis quibuscunque.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto, Id. Julii, Pontificatûs nostri Anno tertio.
Phi. De Pontecurno.
Aug. 3. Protection for Laurence Burelly, provincial of the Carmelite Order in Narbonne, who is about to visit the order in England. Westm.
O. xii. 574. H. v. p. iv. 81.
De Licentia Visitandi.
An. 10. H. 7. Franc. 10. H. 7. m. 4.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Supplicavit Nobis Frater Laurentius Burelly, Ordinis Fratrum Carmelitarum Provinciae Narbonae Provincialis ac Generalis ejusdem Ordinis in Provincia hujus Regni nostri Vicarius a Fratre Pontio Magistro ipsius Ordinis Generali constitutus, ut sibi, hoc Regnum nostrum jamdudùm in gresso, hanc Provinciam, annuente Deo, nostroque optento Favore, Visitaturo, velimus etiam Quaturo Personis in Comitiva sua Regnum nostrum Angliae & Villam nostram Calesii, quando sibi placuerit intrandi & ingrediendi, ibidemque circa Visitationem hujusmodi morandi, Licentiam concedere, ac pro ejusdem Vicarii Personarumque praedictarum Securitate in hac parte gratiosè providere,
Nos verò, maximoperè cupientes ut, si Excessus aliqui aut Lascivae Vitae quicquam comperiri possit, penitùs Extirpetur, Criminaque debitè Corrigantur & Reformentur, Doctrina Literarumque Scientia floreat, ac integrae Vitae sinceritas Lucescat, Virtutesque omnes, quibus hoc Regnum caeteris praestare solebat, Crescant indies & Cumilentur, animadvertentes autem quantis Laudibus idem Frater Laurentius plurimorum Illustrissimorum Principum Literis apud Nos commendatur, suâ etiam Gravitate Nobis mutuâ Collocutione prospectâ, firmiter spectantes eundem Fratrem Laurentium omnem voluptuosam Personarum Acceptionem, Precesque, Munera, Lacrimas postpositurum, & ut Scientia Vitae integritas caeteraeque Virtutes ipso in Ordine vigeant crebroque crescant omnem Operam adhibiturum, ac quàd idem Vicarius singula per ipsum in ipsa sua Visitatione reformanda atque statuenda aequa lance & justà vibrabit, sicque in singulis suis verba factis compensabit, ipsumque Vicarium ac Personas praedictas in dictum Regnum nostrum Angliae & Villam nostram Calesii Veniendo, ibipem Morando, & exinde ad propria Redeundo, necnon Equos & Hernesia sua licita quaecumque, in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras suscepimus speciales;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Vicarium ac Personas praedictas, in dictum Regnum nostrum Angliae, & dictam Villam nostram Calesii veniendo, ibidem Morando, & exinde ut praedictum est ad propria Redeundo, necnon Equos & Hernesia sua licita quaecumque Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes eis &c.
Et si quid &c.
Proviso semper quòd idem Vicarius & Personae praedictae, & eorum quilibet, se benè & honestè habeant & gerant erga Nos & Populum nostrum, absque aliquo quod in Nostri seu Populi nostri Dampnum seu Praejudicium cedere valeat faciendo vel attemptando quoquomodo, ac quòd idem Vicarius, unà cum Provinciali Ordinis praedicti, in dicto Regno nostro Angliae, Visitationem hujusmodi, infra idem Regnum nostrum, infra unum Annum factam, & non aliquas Pecunias seu Pecuniarum Summas excessivas ab aliquibus Domibus, aut Fratribus in eisdem existentibus, Ordinis praedicti, in dicto Regno nostro Angliae, causâ Visitationis, Gratiarum Concessionis, vel aliorum Negotiorum, non capiant nec capi faciant, nec Captas extra dictum Regnum nostrum, absque Licentiâ nostrâ speciali, secum asportent seu asportari faciant quovis modo.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Augusti.
Per ipsum Regem.
Nov. 4. Acquittance of the K. of England for 25,000 francs from Charles K. of France. Westm.
O. xii. 575. H. v. p. iv. 81.
Pro Carolo Franciae de Acquietantia.
An. 11. H. 7. Franc. 11. H. 7. m. 26.
Rex Universis, prasentes literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Remisisse & Relaxâsse Illustrissimo Carissimoque Fratri & Consanguineo nostro Karolo Gallorum Principi Viginti & quinque Millia Francorum in Coronis Auri (unoquoque Franco Viginti Solidos Turonenses, & unaquaque Corona Triginta & quinque Solidos Turonenses, valentibus) & Nobis Primo Die Mensis Novembris Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto solvi debitorum, quae erat Sextus Terminus pro Parte Solutionis Summae Septingentarum Quadraginta & Quinque Millium Coronarum Auri aestimationis praedictae, per ipsum Fratrem & Consanguineum nostrum vel Haeredes suos Nobis & Haeredibus nostris solvendarum, prout in Literis dicti Fratris & Consanguinei nostri, superinde confectis, quarum Data est apud Stapulas supra Mare Die Tertia Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Secundo, pleniùs continetur;
De quibus quidem Viginti & quinque Millibus Francorum in Coronis Auri aestimationis praedictae eundem Consanguineum nostrum Fatemur & Recogno scimus fore Quietum & exinde plenariè exoneratum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto Die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 2. Safe conduct for a servant of the duke of Saxony. Westm.
O. xii. 575. H. v. p. iv. 81.
De Salvo Conductu.
An. 11. H. 7. Ibid. m. 28.
Rer &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis considerationibus Nos specialiter moventibus, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem nostras speciales, spectabilem & circumspectum Virum
Servitorem Carissimi Consanguinei nostri Ducis Saxoniae; Ita quòd bene liceat eidem in hoc Regnum nostrum Angliae ac alia Dominia Jurisdictiones & Territoria nostra quaecumque, in quacumque Navi cum Viginti & quatuor Personis in Comitiva sua & totidem Equis vel infra, ac cum Bogeis, Manticis, Fardellis, Circuniculis, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, ac aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrà vel pedestrà, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, Venire, ibidem Nocte Dieque Morari, Perhendinari, Sojornare, Conversare & Expectare, & Negotia sua agenda ibidem Facere & Expedire, & iterum ad quascumque Partes suas proprias Transire & Redire absque impedimento &c. prout in consimilibus Literis de Conductu.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. Restitution of the temporalities to William abbot of S. Mary's, York, elected bp. of Carlisle. Westm.
O. xii. 575. H. v. p. iv. 81.
De Temporalibus Restitutis.
An. 11. H. 7. Pat. 11. H. 7. p. 2. m. 14.
Rex Escaetori suo in Comitatu Cumbriae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper Vacante Ecclesiâ Cathedrali. Karliolensi, Personam Willielmi Abbatis Monasterii beatae Mariae juxta Civitatem nostram Eborum, ejusdem Ecclesiae Electi, in ipsius Ecclesiae Episcopum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressà Renunciavit, & Gratiae nostrae Se humiliter Submisit, volentes cum eo in hac parte agere graciosà,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, sine Dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo Die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo,
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Westmerl.
E Mandatum est Militibus &c.
Dec. 14. Commission of Philip archduke of Austria to the lord of Beures, lieutenant-governor of Artois, Paul de Baens, lord of Sermiz, president of Flanders, and five others, to treat with the K. of England for the preservation of the alliance and for redress of injuries. Brussels.
O. xii. 576. H. v. p. iv. 81.
Literae Ducis Burgundiae de Potestatibus.
An. 11. H. 7. Ex Autogr.
Phelipe, par la grace de Dieu ARCHIDUC d'Austriche, DUC de Bourgoinge, de Lathor, de Brabant, de Stiere, de Carinte, de Carniole, de Lemberg, de Lucembourg, & de Gheldres, CONTE de Habsbourgh, de Flandres, de Tyrol, d'Artois, de Bourgoingne, PALATIN & de Hoynnau, Lantgrave d'Elsace, MARQUIS de Bourgaubb & du Saint Empire, de Hollande, de Zeeland, de Farette, de Kiburg, de Namur & de Zutphen Conte, SEIGNURE de Frese, sur la Marche de Sclavoine, de Portenaub, de Salins & de Malins, a Tous ceulx qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme Nous aions n'agaires envoys devers Treshault, Tresexcellent & Trespuissant Prince Treshonnore Seigneur & Cousin le Roy d'Angleterre aucuns noz Ambassadeurs, pour le Fait de l'Entretenement des Aliances d'entre nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre d'une Part, & Nous d'autre, & aussi de l'Entrecours de Marchandise d'entre les Subgetz de nostre dit Cousin & les nostres, & pour la Restitution de certaines Prinses faites par les Sugetz de nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre sur les nostres au prejudice des dites Aliances & Entrecours,
Les quelz noz Ambassadeurs a leur Retour Nous aient Raporte que certaine Journee avoit este advisee estre tenue devers nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre au lieu de Londres endedens certains briefs Jours, & que y envoierons noz Ambassadeurs Notables pour plus avant Parler & Traicter des dites Matiers,
Par quoy soit besoing deputer a ce aucuns Grans & Notables Personnaiges a nous feables,
Savoir faisons que Nous,
Confians entirement & a plain es Sens, Prudence, Vertuz, Souffisance, Preudonne & bonne Diligence de, noz Amez & Feaulz, le Seigneur de Beures nostre Cousin Lieutenant Gouverneur & Capitaine General d'Artois & Admiral de la Mer, Messire Paule de Baens Seigneur de Sermiz & le nostre President de Flandres, Robert de Melun Seigneur de Rouny nostre Chambellan, le Seigneur de Merubede aussi nostre Chambellan & Souverain Bailli de Flandres, Jehan de Courteville nostre Escuier Tranchant, Messire Thomas Portimari, touz noz Conselliers, & Maistre Flourens Hauwel nostre Secretaire en Ordonnance,
Iceulx, les Six, Cinq ou Quatre d'eulx, dont nostre dit Cousin le Seigneur de Beure soit l'un, avons Fait, Commis & Ordonne, Faisons, Commettons & Ordonnons, par ces Presentes, noz Ambassadeurs & Procureurs,
Ausquelz, aux Six, Cinq, ou Quatre d'eulx qui mieulx vacquer y poront (dont nostre dit Cousin de Beures soit l'un comme dit est) avons Donne & Donnons par ces dites Presentes plain Povoir, Auctorite & Mandement especial, de, pour, & ou Non de Nous, eulx Transporter vers nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre,
Et Illec, avec Luy, ses Gens ou Commis, Traicter, Comuniquer & Concluer, tant sur le Fait de l'Entretenement des dites Aliances, Intelligences & Entrecours, d'entre Icellui nostre Cousin le Roy ses dites Royaume Paiis & Subgetz & Nous & les nostres, come sur la Reparation & Appaisementes des Differens Questions & Entrefaites qui peuent estre avenues d'un Coste & d'autre, & sur toutes autres Choses qui en peuent ou poroient dependre,
Et fare, au sur plus, toutes & singulieres les choses que bons & loiaulx Ambassadeurs peuent & dovient fare, & que Nous mesmes ferions ou faire porrions se en nostre Personne presens y estions, quant ores elles Requerroient Mandement plus especial;
Promettans, de bonne Foy & en Parolle de Prince, avoir & tenir Agreea- ble Ferme & Estable a tous jours tout ce que par noz Ambassadeurs dessus nomez, les Six, Cinq ou Quatre d'eulx sera Fait, Communique, Traicte, & Conclu es Choses dessusdites & celles qui en dependent, sans jamais faire ou aler ne souffrir faire, ou aler au contraire en maniere quelconque, & sur ce faire expedier noz Lettres Patens de Confirmacion, se bessoing est, toutes les foiz que Requis en serons.
En Tesmoing de ce, Nous avons fait mectre le Seel de mon Tresredoubte Seigneur & Pere, & de Nous a ces Presentes.
Donne en nostre Ville de Brucelles, le xiv Jour de Decembre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quatrevins & quinze.
Par Monseignur l'Archiduc.
Vous le Conte de Nassau, Messire Bandum Bast de Bourx
ue, les Sires de Bergses, de Chierne, de Molembais, de Maigun President du Grant Conseil, en nostre Absence, les Prevostz d'Eu-Tricht & de Liege, & autres Presens.
Numan.