Rymer's Foedera with Syllabus
January 1496

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

577-578

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January 1496', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 577-578. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115548 Date accessed: 23 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

January 1496

Syllabus EntryFoedera Text
1496. Jan. 6. Restitution of the temporalities to Oliver bp. of Bath and Wells, translated from Exeter. Westm.
O. xii. 577. H. v. p. iv. 82.
De Restitutione Temporalium pro Episcopo Bathon. & Wellen.
An. 11. H. 7. Pat. 11. H. 7. m. 3.
Rex Escaetori suo in Comitatu Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem in Christo Patrem Oliverum nuper Episcopum Exoniensem, a vinculo quo eidem Ecclesiae Exoniensi, cui tunc praeerat, tenebatur, Absolverit, & ipsum ad Ecclesias Bathoniensem & Wellensem, invicem canonicè unitas, per Translationem Venerabilis Patris Richardi nuper Episcopi ejusdem Episcopatûs Bathoniensis & Wellensis vacantes, Transtulerit, ipsumque in Episcopum dicti Episcopatûs Bathon. & Wellen. praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem nunc Bath. & Well. Episcopus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius nunc Bathon. & Wellen. Episcopi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem nunc Bathon. & Wellen. Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Gloucestr. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Escaetori Regis in Com. Suthampt.
Escaetori Regis in Com. Wiltes.
Escaetori Regis in Com. Somers
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Jan. 7. Restitution of the temporalities to Richard bp. of Exeter translated from S. Asaph's. Westm.
O. xii. 578. H. v. p. iv. 82.
De Restitutionibus Temporalium Exon.
An. 11. H. 7. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Devoniae & Cornubiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Exoniensi, per Translationem Venerabilis Patris Oliverinuper Episcopi Ecclesiae praedictae, Venerabilem in Christo Patrem Richardum nuper Episcopum Assavensem, a vinculo quo dictae Ecclesiae Affavensi tenebatur, Absolverit, & ipsum ad dictam Ecclesiam Exoniensem Transtulerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus Exon. sic ut praemittitur Praefectus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi Exon. & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Exon. Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione Liberes, salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, Septimo Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Suthampt
.
Et Mandatum est Militibus, &c.