Rymer's Foedera with Syllabus
March 1496

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer

Pages

591-601

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: March 1496', Rymer's Foedera Volume 12, pp. 591-601. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115550 Date accessed: 24 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

March 1496

Syllabus EntryFoedera Text
March 1. Papal bull granting the privilege of indulgence to S. George's chapel at Windsor. Rome.
O. xii. 591. H. v. p. iv. 87.
Bulla Indulgentiae pro Capella Regia.
Pro Windesor
.
Registrata apud me L. PODOCATHARUM.
An. 11. H. 7. Ex Origine.
Alexander Episcopus
, Servus Servorum Dei, universis Christi Fidelibus praesentes Litteras inspecturis, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Licet is, de cujus munere venit ut sibi a Fidelibus suis dignè & laudabiliter serviatur, de habundantia suae Pietatis quae Merita Supplicum excedit & Vota benè servientibus sibi multò majora retribuat quàm valeant promereri, nichilominus desiderantes Domino Populum reddere acceptabilem & bonorum Operum Sectatorem, Fideles ipsos ad complacendum ei quasi quibusdam allectivis Muneribus, Indulgentiis (videlicet) & Remissionibus, invitamus, ut exindè reddantur Divinae Gratiae aptiores.
Cùm itaque, sicut accepimus, Carissimus in Christo Filius noster Henricus Angliae Rex Illustris, fervore Devotionis accensus, cupiens Terrena in Coelestia & Transitoria in Aeterna felici Comercio commutare, proponat unam Ca- pellam, sub Invocatione Beatae Mariae Virginis, in Ecclesia Sancti Georgii Oppidi Windesorae, Saresbiriensis Dioecesis, in qua Sepulturam suam eligere intendit, ac infra Limites dicti Oppidi unum Hospitale pro Pauperibus & aliis Miserabilibus Personis inibi recipiendis & confovendis, Opere quidem Sumptuoso, de propriis Bonis suis Fundare & Construere, ac Capellam & Hospitale hujusmodi sufficienter Dotare, ipsamque Capellam Libris, Calicibus, & aliis Ornamentis Ecclesiasticis ad Divinum Cultum necessariis decenter Decorare,
Nos, cupientes ut Capella praedicta, in qua etiam praefatus Rex Septem Presbiteros, pro Missis qualibet Die celebrandis, deputari & institui facere intendit, congruis frequentetur Honoribus, ipsique & alii Presbiteri ad Missas hujusmodi celebrandum & alii Christi Fideles ad dictam Capellam visitandum eo libentiùs inducantur, quo ex hoc ibidem Dono coelestis Gratiae uberiùs conspexerint se refectos,
De Omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus Auctoritate confisi, tàm Septem Presbiteris praedictis, quàm aliis qui inibi pro tempore celebraverint, & pro Statu praefati Regis, dùm Vitam duxerit in humanis, & postquam ab hac Luce migraverit, pro Animae suae Salute Deum oraverint, illam Indulgentiam, quam consecuntur celebrantes pro Defunctis in Capella Scalae Coeli nuncupata, in Ecclesia Monasterii Triumsontium extra Muros Urbis, Cisterciensis Ordinis, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, elargimur,
Et insuper omnibus & singulis utriusque Sexûs Christi Fidelibus verè Poenitentibus & Confessis, qui Capellam praedictam singulis Diebus Dominicae Quadragesimae a Primis Vesperis usque ad Secundas Vesperas inclusivè devotè visitaverint annuatim, & ut praefertur oraverint, Septem Annos & totidem Quadragenas de Injunctis eis Poenitentiis misericorditer in Domino Relaxamus;
Praesentibus perpetuis futuris temporibus duraturis.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto, Kal. Martii, Pontificatûs nostri Anno tertio.
Phi. De. Ponteairus.
Sub Filis sericis rubei croceique Coloris.
March 3. Ratification of the treaty of Etaples by the three estates of Languedoc. Montpellier.
O. xii. 592. H. v. p. iv. 88.
Confirmatio, Ratificatio & Approbatio Pacis per Egregios Proceres & Gentes Trium Statuum Patriae Linguae Occitanae.
An. 11. H. 7. Ex Autogr.
In Nomine Domini Amen.
Anno Incarnationis ejusdem Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Quinto, & die Jovis Intitulata Tertia Mensis Martii, Illustrissimo & Serenissimo Principe & Domino nostro Domino Karolo, Dei gratiâ, Rege Francorum Regnante.
Noverint Universi Et Singuli, praesentes pariterque futuri, quòd, in Conventione seu Congregatione Trium Statuum in Villa Montispessullani, Mandato dicti Domini nostri Francorum Regis Congregatorum, Die Lunae proximè praeteritâ, ipsis Tribus Statibus totam Rempublicam totius Patriae Linguae Occitanae Repraesentantibus, simul stantibus & unitis in Aula Superiori magnae Logiae sitae ante Fores Ecclesiae beatae Mariae de Tabulis praedictae Villae Montispessullani eisdem Statibus, in quibus Praesidebat & Praesidet Reverendissimus in Christo Pater & Dominus Dominus Archiepiscopus Narbonensis & Primas, fuerunt praesentatae Litterae tàm Myssoriae quàm Patentes per Magnifficum Virum Dominum Jacobum de Belua Regium Consiliarium & Generalem Finantiarum Praesentis Patriae Linguae Occitanae,
Quibus maximè Litteris Patentibus, Magno Regio Sigillo sigillatis, sub Contra sigillo Cancellariae sunt Alligati Articuli Pacis stabillitae & firmatae inter praefatum Christianissimum Dominum nostrum Francorum Regem, & Illustrissimum Principem Dominum Henricum Anglorum Regem, pro Consolatione eorumdem & Subditorum utriusque Regnorum.
Quarum quidem Litterarum & Articulorum, dictis Literis Patentibus Alligatorum, Tenores sequuntur, & sunt tales,
A Noz Amez & Feaulx & Treschers & bien Amez les Gens des Trois Estatz de nôtre Pais de Languedoc,
Depar. le Roy.
Noz Amez & Feaulx & Treschers & bien Amez
,
Pour ce que, par le Traicte de Paix derreinerement fait, prez Boulongne sur la Mer, entre Nous & nôtre Trescher & Tresame Frere & Cousin le Roy d'Angleterre, nous nous sommes Submis & Obligez de Vous faire Consentir le dit Traicte, a ceste cause & que desirons nourrir & entretenir Amour entre Nous & nostre dit Frere, & Acomplir de nôtre Part tout ce que par icellui Traicte avons Promys, Nous vos prions bien acertes que vueillez consentir & avoir pour agreeable Icelluy Traicte en tous ses Poines, & Nous envoyez vôtre dite Consentement en la meilleure forme & le plustoust que vous pourrez, pour le faire Tenir a nôtre dit Frere, a fin que Luy & ces Subgectz congnoissent que Nous & les nôtres avons vouloir d'avoir Amour avec eulx, mais ne vueillez en ce faillir.
Donne a Lyon le Troisiesme Jour de Fevrier.
Ainsi Signe,
Charles Dubois.
Charles, par la grace de Dieu, Roy de France, a noz Amez & Feaulx & Treschiers & bien Amez les Gens des Trois Estats de nôtre Pays de Languedoc Salut & Dilection.
Comme, puis aucun temps en ca, Nous aions fait certain Traicte & Appoinctement de Paix, concernant le Bien & Fait de la Chose Publicque de nôtre Royaume, avecques Treshault & Tresame Frere & Cousin le Roy d'Angleterre,
Et, entre autres Choses, y aions Promis faire Confermer & Ratiffier par les Gens des Estatz de nôtre Royaume les Poins & Articles contenuz & declairez en Icellui Traicte, le Double du quel Nous envoyons attache a ces Presentes soubz le Contre-Seel de nôtre Chancellerie,
Et pour ce que estes de present Assemblez en nôtre Paiis de Languedoc, & que desirons singulierement tenir & accomplir la Promesse que sur ce avons faicte a nôtre dit Frere & Cousin, & tous les Poins & Articles contenuz en icellui Appoinctement estre Gardez & Observez selon leur Forme & Teneur,
Nous voulons Vous Mandons & Commandons tresexpressement que iceulx Articles & Appoinctement vous voyez & visitez, & iceulx, en tant que a vous est, Confermez, Ratiffiez & Approuvez, & les Observez, Entretenez & Gardez, sans y faire aucun Restrinctions ou Difficulte,
Et de ce Nous envoyez Lettres de Ratiffication en Forme deue & auctentique, pour icelles envoyer & satisfaire a la Promesse que avons faicte a nôtre dit Frere & Cousin,
Et Gardez que en ce n'ait faulte, car tel est nôtre Plaisir.
Donne a Lion le Huytiesme Jour de Feurier, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quatrevings & Quinze, & de nôtre Regne le Treiziesme.
Par le Roy, Monseigneur le Cardinal de Saint Malo, vous Maistre Pierre de Courthardy Advocat, & autres Presens.
Robertet.
Philipus de Crevecuer Dominus des Querdes & de Launoy Marescallus Franciae Locumtenens & Cappitaneus Generalis Domini nostri Regis in suis Patriis Arthesii & Picardiae ac Miles sui Ordinis, Ludovicus de Hallewin Dominus de Piennes, Franciscus de Caqin Dominus de Dourrier, Radulphus de Launoy Dominus de Morviller, Milites, Consiliarii & Cambellani, Johannes Dauffay Consiliarius & Magister Requestarum Hospitii, Ambassiatores, Procuratores & Commissi in hac parte Serenissimi ac Metuendissimi Principis Domini nostri Supremi Karoli, Dei gratiâ, Francorum Regis Christianissimi, omnibus & singulis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Notum facimus quòd,
Cùm potiora mortalibus dona a Superis tradi nequeant quàm bona Pacis, & longo Rerum usu ac ratione semper cognitum sit Pacem esse Summum illud & praecipuum Munus quod humano generi conducere queat, satisque compertum sit quot Calamitates & Aerumpnae passimè Bello exoriuntur, quot verò comoda Pax certa & stabilis undique attulerit,
Idcirco Nos, quantum fructûs & utilitatis Franciae & Angliae Regnorum In- colis ex Pace & Amicitia, antehac inter ipsorum Regnorum Reges & Principes initis & contractis, accreverit, plenè cognoscentes,
Nos, pro dicto Serenissimo Principe nostro Francorum Rege Christianissimo antedicto, suisque Haeredibus & Successoribus, atque ejus & eorum Nomine Auctoritate, &c. ut supra in Literis de Confirmatione Tractatûs Dat. apud Stapulas supra Mare, Tertio Die Novembris, Anno Domini Millesimo. Quadringentesimo, Nonagesimo secundo.
Quibus per praefatum Dominum Archiepiscopum Narbonensem cum debito Honore Receptis, illico jussit Litterae praedictae Missoriae Lecturam fieri per Egregium Virum Dominum Gabrielem de Laye Legum Doctorem alterum ex Procuratoribus dictae praesentis Patriae Linguae Occitanae,
Quâ factâ, illiusque percepto Tenore, Gentes dictorum Trium Statuum, per Organum praefati Domini Narbonensis eorum Praesidentis, eidem Domino Generali Respondendum duxerunt, quibus Visis & Lectis dictis Litteris Patentibus & Articulis eisdem alligatis, facerent quae deberent in sequendo praefati Domini nostri Francorum Regis bonum Velle & Mandatum,
Et consequenter, dictâ Die praesenti, Gentes dictorum Statuum, visis praedictis Litteris Patentibus & Articulis, illisque sanè intellectis, considerantes quòd Pax a Priscis Prosopoperia factâ Fide comitatâ describitur quae laetos reddit Populos, Quâ mediante fit quod promittitur atque dicitur, estque Rerum Publicarum Fundamentum, quâ quidem Pace nil Mansuetius, nil Jocundius, nil Amabilius explanari potest, estque illa sola quae peperit Quietem, & ex qua tot & tanta Bona proveniunt quae nè dici nec explanari possunt, meritò Cupientes dictam Pacem esse Sempiternam, illam & omnia in supra descriptis Articulis descripta, contenta, & inter dictos Serenissimos Reges seu eorum Ambaxiatores Conventa, pro ipsis & eorum in infinitum Successoribus Habitatorum dictae Patriae Occitanae, quathinus eos tangit, Confirmaverunt, Approbaverunt, Ratifficaverunt, & Tenore praesentis Instrumenti perpetuò valitura Confirmant, Ratifficant & Approbant, in Praemissisque omnibus dictam Pacem concernentibus eorum praebuerunt & praebent Assensum, Promittentes etiam per ipsos & ipsorum quemlibet, Sollempni praestito Juramento, omnia praedicta Capitula Pacis, in dictis Articulis contenta, Observare & nullo pacto in futurum quavis Occasione vel Causâ Contravenire:
De quibus omnibus universis & singulis praedictis dictae Gentes dictorum frium Statuum petierunt & requisiverunt ac fieri voluerunt Publicum Instrumentum per Nos Notarios Regios publicos infrascriptos.
Acta fuerunt haec omnia praedicta in dicta Villa Montispessullani & infra Aulam superiorem dictae Logiae magnae Montispessullani; Testibus praesentibus, Honorabilibus Viris, Jacobo d'Andrea, Falcone de Falconibus, Cipirno Monacho, Milano Cassun aliàs Sandro, Mercatoribus habitatoribus dictae Villae Montispessullani, & me Stephano Pasquerii Notario & Secretario Domini nostri Regis, ac Grefferio Trium Statuum Patriae Linguae Occitanae,
Qui de Praemissis omnibus & singulis Requisitus, unà cum Discreto Viro Magistro Anthonio Salamonis Publico Auctoritate Regiâ Notario & Domûs Consulatûs Villae Montispessullani Secretario, Notam sumpsi, ex qua hoc praesens verum & Publicum Instrumentum per alium michi fidelem extrahi, scribi, grossari, & in hanc publicam formam,
In illis tribus Pellibus sive Pergamenti Petia simul Filo canapis albo sutis & junctis,
Quarum prima Pellis sive Pergameni Petia incipit, in ultima sui Linea a Principio versus Finem computando, in ista Dictione
POTERIT, & finit in eadem in ista Dictione COMPREHENDI,
Secunda verò Pellis sive Pergameni Petia incipit, in Secunda sui Linea in ista Dictione INERMES, & finit in eadem CALESIAE,
Incipitque dicta Secunda Pellis sive Pergameni Petia in Penultima sui Linea in ista Dictione DICTAE, finitque in eadem in ista Dictione GENERALI,
Tertia enim Pellis sive Pergameni Petia, quae est praesens & ultima, incipit in Prima sui Linea in ista Dictione VELLE, & finit in eadem in ista Dictione A PRISCIS,
Reddigi feci, &, inde factâ diligenti Collatione cum vera Originali Nota, & communicato cum dicto Magistro Anthonio Salamonis Notario & Secretario praedicto, hic me Manu propriâ subscripsi, & Signo meo Publico, quo in meis publicis & autenticis utor Instrumentis, sequenti signavi in Fidem Robur & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
S. Pasquerii Not.
Ego verò idem Anthonius Salamonis, Publicus Auctoritate Regiâ Notarius & Domûs Consulatûs Villae Montispessulani Secretarius antedictus, in Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, agerentur & fierent, interfui, eaque sic fieri vidi & audivi, & de eisdem requisitus unà cum dicto Magistro Stephano Pasquerii Notario Secretario antenominato Instrumentum in Notam Recepi, a qua hoc praesens Verum & Publicum Instrumentum per alium extrahi, scribi, grossari, ac in hanc formam publicam in supradesignatis Tribus Pellibus sive Pergameni Peciis simul Filo canapis albo sutis & junctis Reddigi feci, & inde, facta decenti collatione cum dicta Originali Nota, & communicata cum praedicto Pasquerii, hic me Manu meâ propriâ subscripsi, Signum meum autenticum, quo dictâ Regiâ michi concessâ Auctoritate in meis publicis & autenticis utor Instrumentis seu Litteris, apponendo in Fidem Robur & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
A. Salamonis.
In Testimonium verò quòd dicti Magistri Stephanus Pasquerii & Anthonius Salamonis, qui praecedens Aprobationis & Ratifficationis Instrumentum in Notam sumpserunt, suisque antepositis & auctenticis Signis signaverunt, sicut Notarii Auctoritate Regiâ quâ supra Publici & Grafferii (viz.) dictus Pasquerii Trium Statuum Patriae Linguae Occitanae, & dictus Salamonis Domûs Consulatûs & Comunis Villae Montispessullani, & ad ipsos & quemlibet ipsorum tamquam ad Notarios Publicos communis habeatur Recursus, quodque Instrumentis Processibus & aliis Scripturis publicis, per ipsos confectis & suis praedictis Signis signatis, in Judicio & extra indubitata Fides adhibeatur, Nos Guillielmus de Conce, Consiliarius & Thesaurarius Guerrarum Domini nostri Francorum Regis, & pro eodem Gubernator Villae & Baroniarum Montispessulani & Homeladesii, Sigillum nostrae Praesidialis Palatii Regis Montispessullani Curiae auctenticum huic praesenti Instrumento seu Litteris auctenticis duximus impendendum, Die quintâ Mensis Martii, Anno Incarnationis Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto.
J. Baulotz Not.
Sigillo avulso.
March 5. The K. empowers John Cabot, of Venice, and his sons Lewis, Sebastian, and Sancho, to make a voyage of discovery, at their own expense, under the K.'s flag, and to take possessession of new countries in his name. Westm.
O. xii. 595. H. v. p. iv. 89.
Pro Johanne Caboto & Filiis suis super Terra Incognita Investiganda.
An. 11. H. 7. Franc. 11. H. 7. m. 23.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum Sit Et Manifestum quòd Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, Dilectis Nobis Johanni Cabotto Civi Venetiarum, ac Lodovico, Sebastiano, & Sancto, Filiis dicti Johannis, & eorum ac cujuslibet eorum Haeredibus & Deputatis, plenam ac liberam Auctoritatem, Facultatem & Potestatem Navigandi ad omnes Partes, Regiones, & Sinus Maris Orientalis, Occidentalis, & Septentrionalis, sub Banneris Vexillis & Insigniis nostris, cum Quinque Navibus sive Navigiis, cujuscumque Portiturae & Qualitatis existant, & cum tot & tantis Nautis & Hominibus, quot & quantis in dictis Navibus secum ducere voluerint, suis & eorum propriis Sumptibus & Expensis,
Ad Inveniendum, Discooperiendum & Investigandum quasoumque Insulas, Patrias, Regiones sive Provincias Gentilium & Infidelium, in quacumque Parte Mundi positas, quae Christianis omnibus ante haec tempora fuerunt incognitae.
Concessimus etiam eisdem & eorum cuilibet, eorumque & cujuslibet eorum Haeredibus & Deputatis, ac Licentiam dedimus Affigendi praedictas Banneras nostras & Insignia in quacumque Villa, Oppido, Castro, Insula seu Terra firma a se noviter inventis,
Et quòd praenominati Johannes & Filii ejusdem, seu Haeredes & eorum Deputati quibuscumque hujusmodi Villas, Castra, Oppida & Insulas a se inventas, quae Subjugari, Occupari & Possideri possint, Subjugare, Occupare & Possidere valeant, tanquam Vasalli nostri & Gubernatores, Locatenentes & Deputati eorumdem, Dominium Titulum & Jurisdictionem eorumdem Villarum, Castrorum, Oppidorum, Insularum, ac Terrae firmae sic inventarum, Nobis acquirendo;
Ita tamen ut ex omnibus Fructubus, Proficuis, Emolumentis, Commodis, Lucris & Obventionibus, ex hujusmodi Navigatione provenientibus, praefati Johannes & Filii, ac Haeredes & eorum Deputati teneantur & sint obligati Nobis, pro omni Viagio suo, totiens quotiens ad Portum nostrum Bristolliae applicuerint, ad quem omninò applicare teneantur & sint astricti, deductis omnibus Sumptibus & Impensis necessariis per eosdem factis, Quintam Partem totius Capitalis Lucri sui facti sive in Mercibus sive in Pecuniis persolvere;
Dantes Nos & Concedentes eisdem suisque Haeredibus & Deputatis ut ab omni Solutione Custumarum omnium & singulorum Bonorum ac Mercium, quas secum reportârint ab illis Locis sic noviter inventis, Liberi sint & Immunes.
Et insuper Dedimus & Concessimus Eisdem ac suis Haeredibus & Deputatis, quòd Terrae omnes Firmae, Insulae, Villae, Oppida, Castra, & Loca quaecumque, a se inventa, quotquot ab eis inveniri contigerit, non possint ab aliis quibusvis nostris Subditis frequentari seu visitari, absque Licentia praedictorum Johannis & ejus Filiorum, suorumque Deputatorum, sub Poena Amissionis tàm Navium sive Navigiorum quàm Bonorum omnium quorumcumque ad ea Loca sic inventa Navigare praesumentium;
Volentes & strictissimè Mandantes omnibus & singulis nostris Subditis, tàm in Terra quàm in Mare constitutis, ut praefato Johanni & ejus Filiis ac Deputatis bonam Assistentiam faciant, & tàm in Armandis Navibus seu Navigiis, quàm in Provisione Commeatûs & Victualium pro sua Pecunia emendorum, atque aliarum Rerum sibi providendarum, pro dictâ Navigatione sumendarum, suos omnes Favores & Auxilia impartiantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 5. Ratification of the treaty of Etaples by the three estates of Normandy. Rouen.
O. xii. 596. H. v. p. iv. 89.
Ratificatio Pacis per Tres Status Normandiae.
An. 11. H. 7. Ex Autogr.
Atous ceulx, qui ces presentes Lettres verront ou orront, les Gens des Trois Estaz du Paiis & Duche de Normandie, Salut.
Comme, puis n'agueres, le Roy Trescrestien nostre Souverain & Naturel Seigneur Nous ait fait scavoir & escript d'aucuns ses grans Affaires, & mesmement que, touchant & concernant le Bien & Utilite de Luy & de la Chose Publique de son Royaume, il avoit Conclud & Accorde avecques Treshault & Trespuissant Prince le Roy d'Angleterre certain Traicte & Appoinctement de Paix, du quel, ensemble des Poinctz & Articles contenuz en icelluy, le Roy nôtre dit Seigneur Nous a envoye le Double atache, soubz le Contre-Seel de sa Chancellerie, a certaines ses Lettres Patentes a Nous adrecans,
D'esquelles, ensemble des dits Articles, la Teneur s'ensuyt,
Charles
, par la grace de Dieu, Roy de France, a noz Amez & Feaulx & Treschiers & bien Amez les Gens des Trois Estatz de noz Paiis & Duche de Normandie, Salut & Dilection.
Comme, puis aucun temps enca, Nous ayons Fait, Conclud & Accorde avec Treshault & Trespuissant Prince nôtre Treschier & Tresame Frere & Cousin le Roy d'Angleterre certain Traicte & Appoinctement de Paix concernant le Bien & Utilite de Nous & de la Chose Putlique de nôtre Royaume,
Le quel Traicte, Poinctz & Articles contenuz en icelluy (dont vous envoyons le Double cy atache soubz le Contre-Seel de nôtre Chancellerie) Nous ayons Promiz faire Confermer, Ratifier par les Gens des Troiz Estatz de nôtre dit Royaulme,
Pour ce est il que Nous, desirans singulierement entretenir & acomplir la Promesse que sur ce avons faicte par le dit Traicte a nôtre dit Cousin, Voulons Vous Mandons & expressement Enjoignons que le dit Traicte & Appoinctement Poinctz & Articles d'icelluy vous voyez & visitez, & iceulz Ratifiez Confermez & Approuvez en tant que a vous est, & les Observez, Entretenez & Gardez, & faictes Observer, Entretenir & Garder, de Poinct en Poinct, selon leur Forme & Teneur, sans y faire aucune Restrinction ou Difficulte,
Et de ce Nous envoyez Lettres de Confirmation & Ratification en forme deue & auctentique, pour icelle envoyer & satisfaire a la Promesse que en avons faicte a nôtre Frere & Cousin comme dit est,
Et gardez que en ce n'ait faulte; Car ainsi nous plaist il estre fait.
Donne a Amboise, le xxij Jour de Feurier, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quatrevingtz & quinze, & de nôtre Regne le xiii.
Ainsi Signe sur le Reploy,
Par Le Roy,
Monseigneur le Cardinal de Saint Malo, vous Maistre Pierre de Conothardy Advocat, & autres Presens.
Robertet.
Philippus de Crevecuer &c. ut supra.
Ou Quel Traicte, cy dessus Transcript & Insere, entre autres Choses, est contenu,
Que, pour la dite Paix & Amytie & pour tous les dites Poinctz & Articles en icelluy Traicte plus a plain specifiez estre perpetuelement, fermement, efficacement & inviolablement Gardez, Observez, Entretenez & Accompliz par les dits Roys & Princes & leurs Hoirs & Successeurs leurs Royaumes & Seigneuries, les Troiz Estatz & chascun des dits Royaumes de France & Angleterre ratifieront, approuveront, consentiront & acorderont, pour eulx & leurs Successeurs entretenir & accomplir par effect le dit Traicte & tous les dites Poinctz & Articles en icelluy comprins & declarez,
Et par le Roy nôtre dit Seigneur Nous a est & est expressement Mande & Commande & Enjoinct par ses dites Lettres ainsi le faire, & en bailler Lettres convenables & oportunes,
A la quelle fin il Nous a fait en ce present Mois de Mars principalement Convoquer & Assembler en sa bonne Ville & Cite de Rouen,
Savoir faisons que Nous, Representans tous les Prelatz, Clerge, Nobles & Communaltez du dite Pais & Duche de Normandie, avons, en la Presence de Maistre Anthonie Charbonmer Greffier des dits Troiz Estatz d'icelluy Pais & Duche de Normandie, & pour entierement complaire & obeyr au Roy nôtre dit Seigneur, & de son exprez Mandement & Commandement, Ratifie, Approuve, Consenty & Acorde, & par ces mesmes Presentes Ratifions, Approuvons, Consentons & Accordons, pour Nous & noz Successeurs en tant que en Nous est, le dit Traicte de Paix & de Amytie, avecques tous les Poincts & Articles dedens contenuz & declarez jouxte & selon leur Forme & Teneur.
En Tesmoing des quelles Choses Nous avons, a nôtre Requeste, fait signer par le dit Greffier ces dites Presentes de sa Main, & a icelles mettre & apposer les grans Seaulx du Bailliage & des Obligations de la dite Ville & Cite de Rouen.
Donne en icelle Ville & Cite, la Convention Generale des dites Troix Estatz d'icelluy Paiis & Duche de Normandie illec seant, le Cinquiesme Jour du dit Mois de Mars, l'An de Grace Mille, Quarte Centz, Quatrevingtz & quinze.
Aharbomer.
Sub Sigillis Duobus Cerae nigrae, pendentibus a Caudis Pergamenae.
March 6. Ratification by the three estates of Rovergue. Rodez.
O. xii. 597. H. v. p. iv. 90.
Ratifficatio Pacis per Tres Status Rouergne.
An. 11. H. 7. Ex Autogr.
Jo Bannes
de Nova Villa Miles, Dominus de Nova Villa de Luco & de Rayguades, Consiliarius & Cambellanus Domini nostri Regis, ejusque Senescallus Ruthen Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm dictus Dominus noster Rex Nobis transmiserit Dupplicatum Articulorum, Tractatûs & Appunctuamenti Pacis inter eum & Serenissimum, Altissimum & Potentissimum Principem Regem Anglorum, Nobis Mandando & Injungendo, per suas Patentes Literas, quatinus Gentes Trium Statuum nostrae Senescalciae congregari, dictosque Articulos, Tractatum & Appunctuamentum diligenter Videri & Visitari atque Confirmari, Ratifficari, Approbari & Observari, absque Instructione per dictas Gentes Trium Statuum, faceremus, in sequendo extenta dictorum Articulorum, quarum Literarum virtute, ac etiam dictorum Tractatûs & Appunctuamenti Pacis, hiis Praesentibus sub Sigillo Regio nostrae Senescalciae alligatarum, Congregationem dictarum Gentium Trium Statuum in Villa Ruthene benè solempniter in magno & sufficienti Numero, ibique dictos Articulos Tractatum & Appunctuamentum Pacis debitè Videri & Visitari fecimus,
Quibus Visis & Gustatis tamquam Agreabiles & multùm Utiles pro Bono & Fruictione Pacis & totius Reipublicae Regni Franciae, dictas Gentes Trium Statuum Deum & Creatorem laudantes, liberaliter cum maximo zelo & affectu boni animi praefatos Articulos Tractatum & Appunctuamentum Confirmaverunt, Ratifficaverunt & Approbaverunt secundum eorum Formam & Tenorem, & Nos in sequendo Tenorem dictarum Litterarum, Potestatem nostram super Praemissis continentium, pro Securitate & maxima Approbatione effectûs dicti Tractatûs & Appunctuamenti, Ipsos similiter Ratifficavimus, Confirmavimus & Approbavimus, Ratifficamusque Confirmamus & Approbamus per Praesentes,
Mandantes & Injungentes omnibus Justiciariis, Officiariis & Subditis dicti Domini nostri Regis & eorum cuilibet, quatinus dictos Articulos, Tractatus & Appunctuamenta & omnia in eisdem contenta Inviolabiliter Custodiant & Observent, faciantque Custodiri & Observari, de Puncto ad Punctum, absque ulla Infractione.
In cujus Rei Testimonium Praesentes Sigillo Regio nostrae Senescalciae sigillari, & per Grafferium dictarum Gentium Trium Statuum & eorum expresso Jussu signari fecimus, Die Sexta Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Quinto.
I. De Neufville.
De Mandato dicti Domini Senescalli.
Gerricheti Notarius Regis.
Sub Sigillo papiro obducto pendente a cauda pergamenae.
Philippus de Creveceur &c.
Charles
, par la Grace de Dieu, Roy de France au Seneschal de Rouergne ou a son Lieutenant, Salut.
Comme puis aucun temps &c.
March 10. Ratification by the three estates of Quercy. Cahors.
O. xii. 598. H. v. p. iv. 90.
Ratificatio Pacis per Tres Status de Caours.
An. 11. H. 7. Ex Autogr.
Raymundus Baro de Cardilhaco
, Dominus Castrorum & Castellaniarum Sancti Circi de Popia de Biarcio de Sieuraco, Consiliarius & Cambellanus Domini nostri Regis Ejusque Senescallus Carturcen. universis, praesentes Litteras Inspecturis, Salutem.
Cùm dictus Dominus noster Rex Nobis transmiserit Dupplicatum Articulorum, Tractatûs, & Appunctuamenti Pacis inter eum & Serenissimum, Altissimum & Potentissimum Principem Regem Anglorum, Nobis Mandando & Injungendo, per suas Patentes Literas, quatenus Gentes Trium Statuum nostrae Senescalciae Congregari, dictos Articulos, Tractatum, & Appunctuamentum diligenter Videri & Visitari, ac Confirmari, Ratifficari, Approbari & Observari absque Infractione per dictas Gentes Trium Statuum faceremus, in sequendo contenta dictorum Articulorum, quarum Literarum virtute ac etiam dictorum Tractatûs & Appunctuamenti Pacis hiis Praesentibus sub sigillo Regio nostrae Senescalciae alligatorum, Congregationem dictarum Gentium Trium Statuum, in villa & Civitate Caturcii, benè solemniter, in magno & sufficienti Numero, ibique dictos Articulos Tractatum & Appunctuamentum Pacis debitè Videri & Visitari fecimus,
Quibus visis & gustatis, tamquam Agreabiles & multum Utiles pro Bono & Fruictione Pacis & totius Reipublicae Regni Franciae, dictae Gentes Trium Statuum, Deum & Creatorem laudantes, liberaliter cum maximo Zelo & Affectu boni animi praefatos Articulos Tractatum & Appunctuamentum Confirmaverunt, Ratifficaverunt & Approbaverunt secundum eorum Formam & Tenorem, & Nos, in sequendo Tenorem dictarum Literarum, Potestatem nostram super Praemissis continentium, pro Securitate & maxima Approbatione effectûs dicti Tractatûs & Appunctuamenti, ipsos similiter Ratifficavimus, Confirmavimus & Approbavimus, Ratifficamusque Confirmamus, & Approbamus per Praesentes,
Mandantes & Injungentes omnibus Justiciariis & Officiariis & Subdictis Domini nostri Regis & eorum cuilibet quatenus dictos Articulos, Tractatum & Appunctuamentum, & omnia in eisdem contenta, inviolabiliter Custodiant & Observent, facientque Custodiri & Observari, de Puncto in Punctum, absque ulla Infractione.
In cujus Rei Testimonium praesentes dicto Sigillo Regio nostrae Senescaliae Sigillari, & per Grefferium dictarum Gentium Trium Statuum de eorum expresso Jussu signari fecimus, Die Decima Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Quinto.
De mandato & expresso Jussu dictorum Dominorum Senescalli & Gentium Trium Statuum.
Falquin Notarius Grapherius dictorum Statuum.
Sub Sigillo Papiro obducto pendente a cauda pergamenae
.
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, au Seneschal de Quercy ou son Lieutenant, Salut.
Comme, puis aucun temps en ca, Nous aions fait certain Traictie & Appointement de Paix, concernant le bien & fait de la Chose Publicque de nôtre Royaume, avecques Treshault & Trespuissant Prince nôtre Treschier & Tresame Frere & Cousin le Roy d'Angleterre,
Et, entre autres Choses, y aions Promis faire Confermer, Ratiffier & Approuver par les Gens des Estats de nôtre Royaume les Poincts & Articles contenuz & declairez en Icellui Traictie, le Double du quel vous envoyons attache a ces Presentes soubz le Contre Seel de nôtre Chancellerie,
Et pour ce que desirons singulierement entretenir & accomplir la Promesse que sur ce avons faicte a nôtre dit Frere & Cousin,
Nous Voulons, vous Mandons, Commandons, & Expressement Enjoignons que vous Mandez fair Venir & Assembler en nôtre Ville de Cahours, & autres Villes & Lieux que verrez estre a faire, des Gens d'Eglise Nobles Burgeois manans & habitans des bonnes & Lieux de vôtre dite Seneschancie, Telz & en telz Nombre que adviserez, & Iceulx ainsi Assemblez Voyez & faictes Veoir & Visiter les dits Articles, Traictie & Appoinctement, & Iceulx Confermez, Ratiffiez, Approuvez, & les Observez Entretenez & Gardez, sans y faire aucune Restrinction ou difficulte, & de ce Nous envoyez Lettres de Confirmation & Ratification en forme deue & auctentique, pour Icelui envoyer & fatisfaire a la Promesse que avons faicte a nôtre dit Frere & Cousin.
Et Gardez que en ce n'ait faulte; Car tel est nôtre Plaisir.
Donne a Amboise, le xxij, Jour de Feurier, l'An de Grace Mille Quatrecens Quatrevings & quinze, Et de nôtre Regne le Treziesme.
Par le Roy.
Monsigneur le Cardinal de Saint Malo, Vous Maiste Pierre de Courthardy Advocat, & autres Praesens.
Robertet,
Philippus de Creuecueur &c.
March 16. Ratification by the three estates of Agennois and Gascony. Agen.
O. xii. 599. H. v. p. iv. 91.
Ratifficatio Pacis per Tres Status de Agenoys.
An. 11. H. 7. Ex Autogr.
Robbertus de Balsaco
, Dominus de Interaquis Sancti Amantii de Dinus & de Inys ejusque Sennescallus Agennensis & Vasconiae Commissariusque in hac parte Auctoritate Regiâ Depputatus, mediantibus Litteris Regiis nostrae Commissionis, quibus hae nostrae Praesentes Reverenter alligantur, Universis & Singulis, praesentes Literas Inspecturis, Salutem.
Notum Facimus & Tenore Praesentium ATTESTAMUR quòd,
Cùm Dominus noster Rex Nobis transmiserit Duplicatum Articulorum, Tractatûs, & Appunctuamenti Pacis inter eum & Serenissimum, Altissimum & Potentissimum Principem Regem Anglorum, Nobis Mandando & Injungendo, per Patentes Literas nostrae Commissionis, quathinus Gentes Trium Statuum Senescalliae nostrae congregari, dictos Articulos Tractatum & Appunctuamentum diligenter Videri & Visitari ac Confirmari, Ratificari, Approbari & Observari, absque Infrictione per, dictas Gentes Trium Statuum faceremus,
Quarum Literarum vitute & etiam dictorum Tractatûs & Appunctuamenti Pacis hiis nostris Praesentibus sub Sigillo Regio nostrae Senescaliae alligatorum, Congregationem dictorum Trium Statuum in Villa & Civitate Agenni benè solempniter in bono & sufficienti Numero, ibique dictos Articulos Tractatum & Appunctuamentum Pacis debitè videri & visitari fecerimus,
Quibus Inspectis & Gustatis, tamquam Agreabiles & multùm Utiles pro Bono & Fruitione Pacis & totius Reipublicae Regni Franciae,
Dictae Gentes Trium Statuum,
Deum & Creatorem laudantes, liberaliter Attendentes quòd nil foecundius & desiderabilius quàm ipsa Pax & Amicitia, quae semper per Auctorem nostrum dùm in Terris pro Salute Hominum degeret fuit praecipuè Praedicata, nam Stabile Regnum est quod Pace firmatur, & si Pax accreverit, caetera Mala & caetera dilabuntur, & Homines Virtutibus & Bonis terrenis & coelestibus augmentantur, Annuentes etiam Voluntati & Beneplacito dicti Domini nostri Regis,
Cum maximo zelo & affectu boni animi, Praeffatos Articulos Tractatum & Appunctuamentum Confirmaverunt, Ra- tifficaverunt & Approbaverunt secundùm eorum Formam & Tenorem, & Nos, insequendo Tenorem ipsarum Literarum nostrae Commissionis, pro Securitate & maxima Approbatione effectûs dicti Tractatûs & Appunctuamenti, ipsos similiter Ratifficavimus, Confirmavimus & Approbavimus, Confirmamusque & Ratifficamus per praesentes,
Mandantes & Injungentes omnibus Justiciariis & Officiariis ac Subditis Domini nostri Regis & eorum cuilibet quathinus dictos Articulos Tractatum & Appunctuamentum, & omnia eisdem contenta, teneant Inviolabiliter & observent absque aliqua Infrictione.
In cujus rei Testimonium Praesentes Literas Sigillo auctentico dictae nostrae Senescaliae sigillari & per Grafferium Curiae Infrascriptum subsignari fecimus & Mandavimus.
Act. & Dat. Agen. Die Decimo Sexto Mensis Martii Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Quinto.
De Mandato dicti Domini Senescalli & expresso consensu Gentium dictorum Trium Statuum.
Nurandi Notarius Grafferius.
Sigillo avulso.
Charles
, par la Grace de Dieu, Roy de France au Seneschal d'Agenoys, ou son Lieutenant, Salut.
Comme puis aucun temps &c.
Philippus de Crevecueur &c.
March 28. Ratification by the three estates of Poictou. Poictiers.
O. xii. 600. H. v. p. iv. 91.
Ratifficatio Pacis per Tres Status de Poictou.
An. 11. H. 7. Ex Autogr.
Andre Devuionne
Chevalier Seigneur de Lachasteiguerare Conseiller & Chambellan du Roy nôtre Sire & son Seneschal en Poictou a tous ceulx, qui ces presentes verront, Salut.
Comme, au moien des Lettres Patentes du Roy nôtre dit Seigneur, a Nous ou a nostre Lieutenant adroissans, & en obtemperant a Icelles, ausquelles ces Presentes sont atachees, soubz le Seel aux causes de la dicte Seneschaucee, Nous ayons Mandez venir & eulx assembler par davant Nous en ceste Ville de Poictiers Cappital de la dite Seneschausee les Gens d'Eglise, Nobles, Bourgeoys, Manans & Habitans des bonnes Villes & Lieux d'icelle Seneschaucee, en Nombre compettant, pour Veoir & Visiter les Articles Traicte & Appoinctement aus dittes Lettres & a ces dictes Presentes atachees, & Iceulx Confirmer, Ratiffier & Approuver,
Savoir Faisons que, pour la ditte Assignation & Mandement, se sont ce Jourduy comparuz par davant Nous ou nôtre dit Lieutenant en ceste dite Ville de Poictiers les Gens d'Eglise & Nobles du dites Paiis, ou Procureurs pour eulx par Procurations especialles ad ce, en grant nombre, Aussi les Maire Bourgeoys & Eschevyns de ceste dite Ville de Poictiers, & de Celles de Nyort, Fontenay, le Comte, & Sainct Maixant, ensemble les Manans & Habitans des Villes de Thouars, Partenay, Chastelleraud, & de plusieurs autres Lieux en autre grant Nombre faisant ensemble les Troys Estatz de ce dit Paiis Comte & Seneschaucee de Poictou,
Apres la quelle Assemble & Comparution ainsi faicte, & que avons publicquement en icelle assemble exhibe les dites Lettres d'icelles & des dictz Articles qui font mention du Traictie & Appoinctement de Paix fait entre le Roy nôtre dit Seigneur d'une Part, & Tresexcellent & Trespuissant Prince le Roy d'Angleterre d'autre, ou leurs Ambassadeurs & Commis,
Nous & les dictz Estatz, ainsi Assemblez que dit est, Veuz & Visitez au long les ditz Articles, Traicte, & Appoinctement, Iceulx avons, aussi les ont les ditz Estaz Confirmez & Approuvez:
Promectons aussi ont ilz Promis en bonne Foy les Observer, Entretenir & Garder, sans y faire aucune Infraction par maniere qui soit, & de ce, par tant que mestier seroit, avons les Estatz susdiz, ainsi Assemblez, Jugez & Condemnez de leur consentement & volunte.
En Tesmoing de ce Nous avons a ces dittes Presentes fait mettre & apposer le Seel aux causes de la dicte Seneschaucee, Icelles Signees du Seing de notre dit Lieutenant, & fait Signer du Greffier Ordinaire d'icelle Seneschaucee, ou de son Commis, le Vingt huitiesme Jour du Moys de Mars, l'An de Grace Mille Quatrecens Quatre vingts seze avant Pasques.
N. Royzand.
Brunet. Comus du Greffier luy absence.
Sub Sigillo cerae rubrae Papiro obducto pendente a cauda Pergamenae,
Philippus de Creuecueur &c.
Charles
, par la grace de Dieu, Roy de France au Seneschal de Poictou ou a son Lieutenant, Salut.
Comme puis aucun temps &c.
Sub Sigillo Magno Pergamenâ obducto pendente.